De Informatione Episcoporum

This is the stable version, checked on 28 Augusti 2021. 1 pending change awaits review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Informatione Episcoporum
anno incognito
editio: incognita
fons: incognitus

0999-1003- Silvester II - De Informatione Episcoporum

Sermo

DE INFORMATIONE EPISCOPORUM.

(Apud Mabill. Analect. nov. edit., pag. 103.)

Si quis, fratres, oraculi reminiscatur quo frugi famulum, de reservata sibi pecunia quam praerogandam susceperat, increpavit, dicens: Tu dedisses pecuniam meam, et ego veniens cum usuris exigerem eam (Luc. XIX, 33); non jam otiosus auditor collatam sibi divini muneris gratiam suis tantum usibus reservabit: sed, cunctis eam communicabilem faciens, copiosius praerogando securius possidebit, ut sibi per haec et plurimis aedificationis exhibeat fructum, et velut decora arbor, pomis referta, non infructuosa probatur occupare terram, dum vivit, cum et ipsa suis pomis ornatur, et omnes qui ex ea fructum perceperint, saginantur, beato nos etiam Apostolo ad haec eadem invitante: Nolite quaerere quae vestra sunt, sed quae aliorum (I Cor. X, 24); et alibi: Non quaero quod mihi utile, sed quod multis, ut salvi fiant (Ibid., 3). Idcirco nos quibus verbi Domini credita est dispensatio, et gregem Christi alendum nutriendumque suscepimus: non sine ingentis periculi noxa nos credimus evasuros, si non modo secundum haec [non] vivamus, sed etiam si minime praedicemus. Et licet ad haec praedicanda nos retardet vitae improbitas, invitat tamen praecepti necessitas. Et ut vae mihi est, si minime praedicavero, et si susceptum thesaurum in terra defossum in meo corde diu occultavero, et lucernam divini verbi compressam sub modio retentavero, et non super candelabrum propositam cunctorum oculis manifestavero: ita, si claustra humanae imperitiae per claves illas regni coelorum, quas in beato Petro apostolo cuncti suscepimus sacerdotes, minime reseravero, ut audire per haec merear pro linguae meae modulo: Euge, serve bone et fidelis, quia in paucis fuisti fidelis, super multa te constituam (Matth. XXV, 21). Unde verens his increpationibus et suppliciis sub Dei timore pene perculsus, et amore fraterno invitatus, non jam ad subditum loquar vulgum, quos jugiter monere soleo: sed ad ipsos jam praedicatores vulgi mea convertam verba, et meis conservis, velut obediens servus, id est episcopus sacerdotibus, audaciter praedicare salutis munia non retardabo. Nec praerogativam mihi conscientiae, si haec meis consacerdotibus charitatis intuitu praerogem, vindicavero; aut vitae perfectae me esse fateor, cum de vita perfecta alios moneo: sed potius cum haec ad illos loqui audeo, simul cum illis quae loquor audiam. Aggrediar jam, divina ope suffultus, facultate qua valeo, et, eorum precibus adjutus ad quos noster respicit sermo desideratum iter carpam, et quasi tum in gremio sacerdotum positus ipsos alloquar sacerdotes. Audite me, beatissimi patres, et, si dignum ducitis, sanctissimi fratres: audite me, stirps levitica, germen sacerdotale, propago sanctificata, duces et rectores gregis Christi: audite me rogantem pariter et timentem, et commodis communibus sollicite consulentem, et honorem episcopatus demonstrare volentem: ut, cum honoris ejus praerogativam monstravero, merita etiam congrua requiramus. Nec falli possumus in opere, qui cognoscimus veritatem. Dignum est enim ut dignitas sacerdotalis prius noscatur a nobis, et sic deinde servetur a nobis, ut psalmographi sententia repellatur a nobis: Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. CXLVIII). Honor igitur, fratres, et sublimitas episcopalis nullis poterit comparationibus aequari. Si regum compares infulas et principum diademata, longe erit inferius, quasi plumbi metallum ad auri fulgorem compares; quippe cum videas regum colla et principum genibus submitti sacerdotum, et exosculatis eorum decretis, orationibus eorum credant se communiri. Quid jam de plebis multitudine dixerim, cui non solum praeferri a Domino meruit, sed ut eam quoque jure tueatur paterno, praeceptis imperatum est evangelicis? Sic certe a Domino ad beatum Petrum dictum est: Petre, amas me? et ille: Tu scis, Domine, quia amo te (Joan. XXI). Et cum hoc tertio fuisset interrogatus, et trina responsione fuisset subsecutus, repetitum est ei a Domino tertio: Pasce oves meas. Quas oves, quem gregem non solum tunc beatus suscepit apostolus, sed et nobiscum eas accepit, et cum illo eas suscipimus omnes. Unde regenda sacerdotibus contraduntur, et merito rectoribus suis subdi dicuntur, quia, evangelico mandato coruscante, videmus nihilominus esse praefixum: Non est discipulus super magistrum, neque servus super dominum suum: sed sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servus sicut dominus ejus (Luc. VI, 40). Haec vero cuncta, fratres, ideo praemisisse nos debetis cognoscere, ut ostenderemus nihil esse in hoc saeculo excellentius sacerdotibus, nihil sublimius episcopis reperiri. Ut, cum dignitatem episcopatus demonstramus, episcoporum oculis et digni noscamur quod sumus; et quod sumus professione, actione potius quam nomine demonstremus: ut nomen congruat actioni, et actio respondeat nomini: ne sit nomen inane, et crimen immane; ne sit honor sublimis, et vita poenalis; ne sit deifica professio, et illicita actio; ne sit religiosus amictus, et irreligiosus profectus; ne sit gradus excelsus, et deformis excessus; ne habeatur in ecclesia cathedra sublimior, et conscientia sacerdotis reperiatur multo humilior; ne locutionem simulemus columbinam, et mentem habeamus caninam; ne professionem monstremus ovinam, et feritatem habemus lupinam; ut digne nobis per prophetam respondeatur a Domino: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. XXIX, 13). Quia, fratres, ut senatorem chlamys monstrat, agricultura rusticum, barbarum arma, nautam remigii peritia, et singulos quosque opifices operis sui qualitas ipsos demonstrat auctores; sic episcopum non nisi episcopalis opera signat, ut ex tempore magis quam professione noscatur, meritis episcopus quam nomine vocitetur; quia ut nihil esse dicimus episcopo excellentius, sic nihil est miserabilius, si de sua vita episcopus periclitetur, si sacerdos in crimine teneatur, si pontifex vitiorum maculis polluatur. Et ut levius est de plano corruere, sic qui ex sublimi ceciderit, grave incurrit exitium. Honor quidem coram hominibus episcopalis magnus; sed post lapsum (quod absit!) dolor magnus. In Ecclesia gradus altus; sed, si exinde per negligentiam delabatur, a cunctis miserabiliter denotatur. Magna sublimitas magnam cautelam desiderat; honor grandior grandiori sollicitudine indiget. Cui plus creditur, plus ab illo exigitur, et potentes potenter tormenta patientur; et scienti legem et non facienti, peccatum est illi; et servus qui novit voluntatem Domini, et non facit digna, plagis vapulabit multis. Aliud enim ab episcopo requirit Deus, et aliud a presbytero; aliud a diacono, et aliud a clerico, atque aliud a laico: et, licet cunctorum per singula requirat opus, plus tamen ab illo exigetur cui major est cura commissa; ampliores poenas luet cui numerosior regendorum populorum, si neglecta credita est, dispensatio. Et ut ipsius episcopatus modum et formulam nostris consacerdotibus depingamus, apostolica nobis est per omnia regula revolvenda; quia de eis per singula episcopatus lineamenta distinguit, ne aliqui sacerdotum garruli querelentur commentis se nostris in hoc opere increpatos magis, quam apostolicis sententiis redargutos. Sic enim ad cunctos episcopos beatus ait apostolus: Fidelis sermo (I Tim. III, 1), ac si diceret: De quo sum locuturus, veraciter dico, ne quis me existimet fuisse mentitum. Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat hoc est: Episcopus esse cupis? Magnum est quod ambis; sed opus bonum simul, si amplecteris. Caeterum episcopus esse non poteris, si episcopales actus aspernari volueris. Et denuo infert, et ait: Oporte episcopum irreprehensibilem esse; irreprehensibilem ait, nempe si reprehenderis, culpae deformitati subderis. Et profecto culpa ad reatum trahit, reatui poenae subditus poenae servituti obnoxius erit, servituti obnoxius libertatem amittit. Ecce quae evenit libertas episcopalis, per hos gradus quos diximus criminales. Sed ut reprehendi non possis, irreprehensibiles per omnia actus custodi. Post haec addit: Unius uxoris virum. Si ad litteram respicias, bigamiam condemnat, ne secundos noverit concubitus, qui episcopatus gradum consequi desiderat. Si vero allegoricis sentiatur sensibus, inhibet episcopo duas habere uxores, id est, ne post catholicum dogma, sensum haereticum sumat; sed Christianae tantum sinceritatis sibi associet fidem, ut unius uxoris tantum, id est, Ecclesiae, vir, episcopus appelletur. Sequitur: Sobrium. Sobrium ait, hoc est non vino tantum, sed moribus parcum, ut ne vino amplius indulgeat, et mente sobrius gaudeat; qui si hoc non facit, episcopus non erit. Et adjungens sequentia ait: Prudentem (I Cor. III, 19). Prudentiam quippe non mundialem, de qua dicitur quod stultitia sit apud Deum; sed spiritualem, id est, quae et opere circumspecta sit et verbo perita, ut sit astutus sicut serpens et simplex sicut columba; qui si talis non est, episcopus non est. Et denuo infert: Ornatum. Si ad superficiem tantum litterae attendamus, non aliud sacerdotis, quam amictum quaeremus clariorem verbi gratia, castorinas quaeremus aut sericas vestes: et ille inter episcopos se credet sanctiorem, qui indumentum [l., vestem] habuerit clariorem. Sed sanctus Apostolus taliter se intelligi non vult, qui non carne episcopum sed mente ornare desiderat, ut ille sacerdos placeat Deo qui animam habuerit compositam Deo. Qui vero haec non facit, episcopus non erit; et injusti infamiam incurrit, qui sanctum Apostolum contemnit. Et post haec addit: Hospitalem; ut humanitatis intuitu hospitio recipiat non habentem hospitium, et egenum sine tecto in domum inducat suam; nec solum consumat dona Christi, quae ei largita est bonitas Christi. Docibilem, id est si polleat sapientia, ut non solum creditum sibi populum sufficienter edoceat, sed et cunctarum queat haeresum contradictiones repellere, ne sua imperitia imperitos minime doceat, et hujusmodi eveniat quod scriptum est: Caecus caeco si ducatum praebeat, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14). Qui vero talem se, ut diximus, ignorat, sacerdotium minime appetat, ne locum alterius adimat, qui fulgore suae sapientiae cunctos collustrare poterat. Item ait: Non vinolentum, hoc est non multo vino deditum, ut sic potet episcopus ut utrum biberit ignoretur, ne post largam potationem muliebri delectetur libidine, quia per vinum, sicut ait Apostolus, omnis enutritur luxuria. Qui si haec non potest, episcopus esse non potest. Demum subsequitur dicens: Non percussorem, sed modestum, id est manus improbas ad caedem non habeat, et suspicionibus pravis minime percutiat conscientias aliorum, ne dum petulans invenitur, ad caedem athleta magis quam episcopus judicetur. Sed e diverso illatas ab aliis patienter ferat injurias, ut mentis modestiam tranquillam monstret infirma patientia. Iterum dicit: Non litigiosum, id est linguam ad convicium non relaxet, ut qui Dei laudes personat, et divina sacrificia libat, litium venena non proferat; quia non potest ex sacerdotis ore benedici Deus, et homo maledici, qui imaginem Dei noscitur possidere, nec mala sibi et bona ullatenus poterunt convenire. Qui si haec non agit, episcopus non erit. Et subsequitur deinceps: Non cupidum, hoc est, ne lucri cupidine in aliquo episcopus superetur, et turpis lucri gratia delicti factus obnoxius, radicem malorum omnium enutriat avaritiam, qui, stipendiis tantum contentus Ecclesiae, penitus non ambiat quae intelligit esse superflua; sed, ea ipsa potius pauperibus Christi impertiens, coelorum sibi comparet regna. Et connectit deinceps consequentia, et ait: Suae domui bene praepositum, filios habentem subditos cum omni castitate. Domui, inquit, suae bene praeesse, scilicet ut corporis sui domum imperioso jure contineat; nec subdatur ipse a corpore, et in habenas luxuriae infrenis nequaquam feratur et in praeceps, ut suos possit filios castitatis exemplo ad pudicitiae regulam gubernare. Qui si haec non egerit, episcopus dici non poterit. Deinde dicit: Si quis domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit? hoc est, nempe quod superius diximus, qui cordis sui domum excolere non valet, quomodo plurimorum adhibebit diligentiam? et qui peccati trabem ex suo non potest eruere oculo, ex cujus oculo festucam submovebit? Qui hoc non agit, episcopus non erit. Item sequitur, et ait: Non neophytum, hoc est, qui nuper ad fidem ex gentilitate venit, aut ex militia saeculi clericali officio est sociatus, non passim sacerdotii accipiat gradum, ne elatus in superbiam et in laqueum incidat diaboli; quia quod longo tempore minime didicit, in parvo tempore servare minime poterit, sed lapsus et inscius judicium suscipiet, quod meruit suscipere superbiens diabolus. Et concludens regulam et episcopalem formam, ad extremum incidit, dicens: Oportet illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt; id est, haereticis et schismaticis, qui extra sanctam Ecclesiam conventicula profana faciunt, apud quos tamen Apostolus testimonium dicit habere bonum de immaculata et sancta vita episcopum, . . . unde occasionem accipiant obtrectandi, et infamare incipiant religionis sanctae catholicum dogma. Qui talis esse non poterit, episcopus quomodo esse poterit? Ut reor, in hoc opere nos a grandi fenore persensimus liberatos, cum nos, non nostra contra episcopos, sed Apostoli opposuimus testimonia, ne velut nubes . . . Cum vero auctoritas nobis per singula sancti arriserit Apostoli, apostolorum potius, si ausi sunt, quam nos reprehendere audeant. Coarctet nos licet libelli prolixitas properare ad finem, sollicitudo tamen fraterni retardat amoris, illorum praecipue sacerdotum qui, mentis torpore hebetati, diffamant sacerdotalem honorem; et qui novam prodigaliter regulam hac tempestate reperisse deflentur: et Giezi leprosi et Simonis magi sectantes exemplum, gratiam Spiritus sancti coemerunt pretio, et distraxerunt, nequaquam timentes, cum honorem coemerint sacerdotii, a beato se Petro apostolo cum Simone fuisse damnatos: Pecunia tecum sit in perditionem, qui donum sancti Spiritus sperasti te pretio possidere; et lepram cum Giezi a sancto se suscepisse Eliseo, cum gradum item sacerdotii pretio aestimant distrahendum. Et si, cum validioribus morbis capite vitiato, reliquum necesse est corpus inundatione superioris morbi lethaliter irrigari: ita et isti qui caput videntur esse Ecclesiae, morbo pestifero fraternum vitiant corpus, ut nihil ex totius corporis compage insauciatum possit evadere quod negligentum sacerdotum vitiositatis non inficeret virus. Et videas in Ecclesia passim sacerdotes, quos non merita, sed pecuniae provexerunt, nugacem et indoctum, sacerdotalem arripuisse gradum: quos si percunctari fideliter velis quis eos praefecerit sacerdotes, respondent mox et dicunt: Ab archiepiscopo sum nuper ordinatus episcopus, centumque solidos dedi ut episcopalem gradum mihi conferret; quos si minime dedissem, hodie episcopus non fuissem. Unde melius est mihi aurum de locello minuere, quam tantum sacerdotium perdere. Aurum dedi, et episcopatum accepi; quod tamen, si feliciter vivo, recepturum illico non diffido. Ordino presbyterum, et accipio aurum; facio diaconem, et accipio argenti multitudinem, et de aliis nihilominus ordinibus singulis, et de abbatibus benedicendis et ecclesiis, pecuniae quaestus profligare confido. Ecce aurum quod dedi, in meo locello illibatum habeo. Respondeo ego: Nempe hoc est quod de te doleo, quia archiepiscopus carnaliter te episcopum fecit. Pecunia spiritualiter leprosum ordinavit; pecuniam dedisti, Dei gratiam comparare aestimasti, et per hoc lepram ipsam suscepisti. Item pecuniam accepisti, et Dei gratiam pretio distrahere non timuisti; simul etiam lepram tradidisti, et commercium miserabile in animarum exitio peregisti. Abbatem propter denarios super monachos ordinasti, et leprosum hominem in mortem monachorum exaltasti. Et nescii homines in ordinationibus clamant vestris: Dignus et justus est; et conscientia misera clamat: Indignus et injustus est. Pronuntiat talis episcopus: Pax vobiscum, et ipse interius pacem non habet secum. Oculis carnalibus videtur episcopus magnus, et divinis obtutibus leprosus est maximus. Per pecuniam indebitum ordinem acquisivit, et Deum in interiore homine perdidit. Caro dignitatem suscipit, et anima honestatem perdit. Caro ancilla facta est domina, et anima domina facta et famula; haec minor dominatur populis, et illa superior servit daemoniis. Carni sacerdotium comparavit, et animae detrimentum paravit. Et quid proderit hujusmodi homini, si totum mundum lucretur et animae suae detrimentum patiatur? Quod dedisti cum ordinareris, aurum fuit; et quod perdidisti, anima fuit. Cum ordinares alium, quod accepisti, pecunia fuit; et quod dedisti, lepra fuit. Haec sunt mercimonia vestra, quae egistis in pernicie vestra. Interrogo tamen paulisper fratrem coepiscopum, quia episcopus sum, et cum episcopo loquor. Dic mihi, frater episcope, cum dares pecuniam, quid accepisti?---Quid? inquit. Gratiam episcopalem.---Et haec gratia cur tali vocabulo nuncupatur?---Cur? inquit. Ut reor, ab eo quod gratis datur, et ideo gratia vocitatur.---Et si gratia gratis datur, et auro non aestimatur, cur a te pecunia comparatur?---Sed non mihi, ais, daretur, si nummis non emeretur; nec episcopus ordinarer, si minime pecuniam darem.---Ut apparet ex responsionibus tuis, gratiam, cum ordinareris, non suscepisti, quia gratuito eam non meruisti; et si gratiam, frater, non accepisti, quomodo episcopus effici potuisti? Si ad discipulos a Domino dicitur: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8), cur gratuitam gratiam aestimasti te pretio possidere? Ut video, et aurum, cum dares, perdidisti, et sanctam gratiam minime acquisisti. Adhuc semel adjiciens, fratrem perquiro episcopum, ne quid nos de approbamentis veridicis praetermisisse videamur: Quis dat, frater episcope, gratiam episcopalem? Deus, an homo?---Sine dubio Deus, sed tamen per hominem. Homo imponit manum, et Deus largitur gratiam; sacerdos Deo servit supplici dextra, Deus benedicit potenti dextera; episcopus initiat ordinem, et Deus tribuit dignitatem.---O justitia! o aequitas! si homini pecunia datur, qui nihil in ordine plus operatur, nisi solum servitium quod ei conceditur; cur Deo totum negatur, qui ipsum ordinem tibi largitur? Justumne tibi videtur ut servus honoretur, Deus injuriam patiatur; et injuste sacerdos accipiat pecuniam, et Deus patiatur ab homine injuriam? Sed quia pro concesso ordine Deus a te nihil exspectat, cur a te sacerdos pecuniam impudenter exspectat? Deus homini concedere voluit gratis, et episcopus rapax pecuniam ab homine expetit! Gratis ei Deus ut benignus donavit, sacerdos ut malignus eum captivavit! Quid enim habes quod non acccepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Ecce ad quae mala devolvitur deificus ordo. Ecce ad quae sunt probra prolapsi, qui audire meruerunt a Judice mundi: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14). Ecce quibus subjiciuntur gentes, quibus a Domino dictum est: Vos estis sal terrae (Ibid., 13). Si lux es Ecclesiae a Domino constitutus, ut imperitiae tenebras praedicationis tuae eloquio rutilante conscientiarum tenebras illumines, cur ipse tenebris palpabilibus teneris obstrictus per supra memoratos excessus? Et non solum quia haec agis, ipse digne peris, et insuper alios tecum indigne perdis. Salis etiam si meruisti possidere saporem, ut insipientium queas arva condire, cur infatuatus tali dedecore vitiorum immundis te suibus conculcandum praebes, ut nec alios nec te ipsum post haec condire possis? Oculorum etiam in corpore officium, id est in Ecclesia, voluptuarius appetisti, ut reliquum per te corpus ducatum lucis haberet; et nunc, quia lippitudine in caligine vitiorum obtenebratus[es], nec ipse lucem praebes, et aliis lucem adimis. De quibus oculis in Evangelio dicitur: Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit; id est, si episcopus, qui lumen promeruit praeesse in corpore, simplicitatis innocentia decoratur, omnis Ecclesia splendore radiabitur lucis. Si autem oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum erit; id est, si episcopus, qui videbatur corpori subdito lucem praehere, obnubiletur nequitiae caecitate, quid caetera facient membra, quibus lux adempta est oculorum? id est, quid saecularis factura est multitudo, cum voluptatibus illicitis et actionibus vetitis ad similem facinorum voraginem episcopus multitudinem provocaverit, ut nullum jam illicitum videatur quod ab episcopo quasi licitum perpetratur? Sed ipsum credunt magis cuncti laudabile, quidquid episcopus habuerit delectabile; nec quisquam agere timeat, quod agere pontifex minime dubitat. Nomen quo censeris, te ipsum arguit. Episcopus enim a cunctis indubitanter vocaris; et quid aliud episcopus, quam superinspector exponitur? Cum in Ecclesiae solio editiore cunctos merito respicis, et cunctorum in te respiciunt oculi, ut des illis escam in tempore opportuno: cur velut tetrum te speculum universorum obtutibus monstras, ne possint obscuritate tua se exornare? Sufficiat huc usque nostris consacerdotibus paululum dilatasse sermonem in quo eorum excellentiam simul et casum monstravimus, ne, confidentes in sublimitate honorum, minime requirerent perfectionem morum, et non crederent se sacerdotes, si nomine tantum et non opere vocarentur. Et, quanquam sciam in hac discretione plurimos mihi sacerdotes, qui haec amplecti negligunt, infideliter detracturos, credo tamen pluriores, qui haec obnituntur assequi, fideliter oraturos. Sed sicut lacerationibus obtrectatorum minime praegravamur, sic probatorum virorum orationibus adjuvamur. Age jam nunc, sanctificus Spiritus, qui nos in hoc opere divinis inspirationibus adjuvasti, sacerdotes cuncto adjuves, ut faciant quae in hoc opusculo ipse jussisti, ut eis merito tribuas coelorum regna quae promisisti, qui cum Patre et Filio unigenito in trinitate et unitate vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.