De Gratia et Libero Arbitrio

This is the stable version, checked on 9 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Gratia et Libero Arbitrio
saeculo IV
editio: incognita
fons: incognitus

DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO LIBER UNUS

AD VALENTINUM ET CUM ILLO MONACHOS



De obscuritate quaestionis.

1. 1. Propter eos qui hominis liberum arbitrium sic praedicant et defendunt, ut Dei gratiam qua vocamur ad eum et a nostris malis meritis liberamur, et per quam bona merita comparamus quibus ad vitam perveniamus aeternam, negare audeant et conentur auferre, multa iam disseruimus, litterisque mandavimus, quantum nobis Dominus donare dignatus est. Sed quoniam sunt quidam, qui sic gratiam Dei defendunt, ut negent hominis liberum arbitrium, aut quando gratia defenditur, negari existiment liberum arbitrium, hinc aliquid scribere ad vestram Caritatem, Valentine frater, et ceteri qui simul Deo servitis, compellente mutua caritate curavi. Nuntiatum est enim mihi de vobis, fratres, ab aliquibus qui in vestra congregatione sunt, et ad nos inde venerunt, per quos et ista direximus, quod de hac re dissensiones in vobis sint. Itaque, dilectissimi, ne vos perturbet huius quaestionis obscuritas, moneo vos primum, ut de iis quae intellegitis, agatis Deo gratias: quidquid est autem quo pervenire nondum potest vestrae mentis intentio, pacem inter vos et caritatem servantes, a Domino ut intellegatis orate; et donec vos ipse perducat ad ea quae nondum intellegitis, ibi ambulate quo pervenire potuistis. Hoc admonet apostolus Paulus, qui cum dixisset nondum se esse perfectum, paulo post ait: Quotquot ergo perfecti hoc sapiamus; id est, ita nos esse perfectos, ut nondum ad perfectionem quae nobis sufficit venerimus: continuoque subiunxit: Et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit; verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus 1. Ambulando quippe in quod pervenimus, et quo nondum pervenimus pervenire poterimus, Deo nobis revelante si quid aliter sapimus, si ea quae iam revelavit non relinquamus.


Est in homine liberum arbitrium: testimonia sanctae Scripturae excusationem ignorantiae tolluntur.

2. 2. Revelavit autem nobis per Scripturas suas sanctas, esse in homine liberum voluntatis arbitrium. Quomodo autem revelaverit, commemoro vos, non humano eloquio, sed divino. Primum, quia ipsa divina praecepta homini non prodessent, nisi haberet liberum voluntatis arbitrium, quo ea faciens ad promissa praemia perveniret. Ideo enim data sunt, ut homo excusationem de ignorantia non haberet, sicut Dominus dicit in Evangelio de Iudaeis: Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo 2. De quo peccato dicit, nisi de illo magno, quod praesciebat eorum futurum quando ista dicebat, id est, quo eum fuerant occisuri? Neque enim nullum habebant peccatum, antequam Christus venisset in carne ad eos. Item dicit Apostolus: Revelatur ira Dei de caelo in omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum, qui veritatem in iniquitate detinent: quia quod notum est Dei, manifestum est in illis: Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim eius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus eius ac divinitas, ut sint inexcusabiles 3. Quomodo dicit inexcusabiles, nisi de illa excusatione qua solet dicere humana superbia: Si scissem, fecissem; ideo non feci quia nescivi"? aut: "Si scirem, facerem; ideo non facio, quia nescio"? Haec eis excusatio tollitur, quando praeceptum datur, vel scientia non peccandi manifestatur.


Homines de ipso Deo se excusare ne conentur.

2. 3. Sed sunt homines qui etiam de ipso Deo se excusare conantur, quibus dicit apostolus Iacobus: Nemo cum tentatur dicat: Quoniam a Deo tentor. Deus enim intentator malorum est; ipse autem neminem tentat. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus; deinde concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem 4. Item de ipso Deo se excusare volentibus, respondet liber Proverbiorum Salomonis: Insipientia viri violat vias eius; Deum autem causatur in corde suo 5. Et liber Ecclesiasticus dicit: Ne dixeris: Quia propter Dominum recessi: quae enim odit non facias. Ne dixeris: Quia ipse me induxit: non enim opus habet viro peccatore. Omne exsecramentum odit Dominus, et non est amabile timentibus illum. Ipse ab initio fecit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui. Si volueris, conservabis mandata, et fidem bonam placiti. Apponit tibi ignem et aquam; ad quodcumque volueris extende manum tuam. In conspectu hominis vita et mors, et quodcumque placuerit dabitur ei 6. Ecce apertissime videmus expressum liberum humanae voluntatis arbitrium.


Domini mandata ostendunt liberum arbitrium voluntatis humanae.

2. 4. Quid illud, quod tam multis locis omnia mandata sua custodiri et fieri iubet Deus? quomodo iubet, si non est liberum arbitrium? Quid beatus ille, de quo Psalmus dicit, quod in lege Domini fuit voluntas eius 7 ? nonne satis indicat voluntate sua hominem in lege Dei consistere? Deinde tam multa mandata, quae ipsam quodammodo nominatim conveniunt voluntatem, sicut est: Noli vinci a malo 8; et alia similia, sicut sunt: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus 9; et: Noli repellere consilia matris tuae 10; et: Noli esse sapiens apud te ipsum 11; et: Noli deficere a disciplina Domini 12; et: Noli negligere legem 13; et: Noli abstinere bene facere egenti 14; et: Noli fabricare in amicum tuum mala 15; et: Noli intendere fallaci mulieri 16; et: Noluit intellegere ut bene ageret 17; et: Noluerunt accipere disciplinam 18 : et innumerabilia talia in veteribus Libris divinorum eloquiorum quid ostendunt, nisi liberum arbitrium voluntatis humanae? In Libris etiam novis evangelicis et apostolicis, quid aliud ostenditur, ubi dicitur: Nolite vobis condere thesauros in terra 19; et: Nolite timere eos qui occidunt corpus 20; et: Qui vult venire post me, abneget semetipsum 21; et: Pax in terra hominibus bonae voluntatis 22; et quod dicit apostolus Paulus: Quod vult faciat, non peccat si nubat: qui autem statuit in corde suo, non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis, et hoc statuit in corde suo, servare virginem suam, bene facit 23. Item dicit: Si autem volens, hoc facio, mercedem habeo 24; et alio loco: Sobrii estote iuste, et nolite peccare 25; et iterum: Ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi 26. Et ad Timotheum dicit: Cum enim in deliciis egerint in Christo, nubere volunt 27; et alibi: Sed et omnes qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur 28; et ipsi Timotheo: Noli negligere gratiam quae in te est 29. Et ad Philemonem: Ne bonum tuum velut ex necessitate esset, sed ex voluntate 30. Servos etiam ipsos monet, ut dominis suis ex animo serviant cum bona voluntate 31. Item Iacobus: Nolite itaque errare, fratres mei, et nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi 32; et: Nolite detrahere de alterutro 33. Item Ioannes in Epistola sua: Nolite diligere mundum 34; et cetera huiusmodi. Nempe ubi dicitur: Noli hoc, et noli illud, et ubi ad aliquid faciendum vel non faciendum in divinis monitis opus voluntatis exigitur, satis liberum demonstratur arbitrium. Nemo ergo Deum causetur in corde suo, sed sibi imputet quisque, cum peccat. Neque cum aliquid secundum Deum operatur, alienet hoc a propria voluntate. Quando enim volens facit, tunc dicendum est opus bonum, tunc speranda est boni operis merces ab eo, de quo dictum est: Qui reddet unicuique secundum opera sua 35.


Ignorantia de divinis mandatis excusatio homini non est.

3. 5. Qui ergo noverunt divina mandata, aufertur eis excusatio, quam solent homines habere de ignorantia. Sed nec ipsi sine poena erunt, qui legem Dei nesciunt. Qui enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: qui autem in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur 36. Quod mihi non videtur Apostolus ita dixisse, tamquam peius aliquid significaverit esse passuros, qui legem nesciunt in peccatis suis, quam illos qui sciunt. Peius enim videtur esse perire, quam iudicari; sed cum hoc de Gentibus et de Iudaeis loqueretur, quia illi sine lege sunt, isti autem legem acceperunt, quis audeat dicere Iudaeos qui in lege peccant, non esse perituros, cum in Christum non crediderint, quandoquidem de illis dictum est, per legem iudicabuntur? Sine fide enim Christi nemo liberari potest; ac per hoc ita iudicabuntur ut pereant. Nam si peior est conditio nescientium quam scientium legem Dei, quomodo verum erit quod Dominus in Evangelio ait: Servus qui nescit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit pauca; servus autem qui scit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit multa 37 ? Ecce ubi ostendit gravius peccare hominem scientem quam nescientem. Nec tamen ideo confugiendum est ad ignorantiae tenebras, ut in eis quisque requirat excusationem. Aliud est enim nescisse, aliud scire noluisse. Voluntas quippe in eo arguitur, de quo dicitur: Noluit intellegere ut bene ageret 38. Sed et illa ignorantia quae non est eorum qui scire nolunt, sed eorum qui tamquam simpliciter nesciunt, neminem sic excusat, ut sempiterno igne non ardeat, si propterea non credidit quia non audivit omnino quid crederet; sed fortasse ut mitius ardeat. Non enim sine causa dictum est: Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt 39; et illud quod ait Apostolus: Cum venerit in flamma ignis dare vindictam in eos qui ignorant Deum 40. Verumtamen ut habeamus et ipsam scientiam, ne dicat unusquisque: Nescivi, non audivi, non intellexi; voluntas convenitur humana, ubi dicitur: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus 41; quamvis peior appareat, de quo dictum est: Verbis non emendabitur servus durus; si enim intellexerit, non obaudiet 42. Quando autem dicit homo: Non possum facere quod praecipitur, quoniam concupiscentia mea vincor 43, iam quidem de ignorantia non habet excusationem, nec Deum causatur in corde suo, sed malum suum in se cognoscit et dolet; cui tamen dicit Apostolus: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum 44. Et utique cui dicitur: Noli vinci, arbitrium voluntatis eius sine dubio convenitur. Velle enim et nolle propriae voluntatis est.


In defensione liberi arbitrii gratiae Dei locus relinquatur.

4. 6. Sed metuendum est ne ista omnia divina testimonia, et quaecumque alia sunt, quae sine dubitatione sunt plurima, in defensione liberi arbitrii, sic intellegantur, ut ad vitam piam et bonam conversationem, cui merces aeterna debetur, adiutorio et gratiae Dei locus non relinquatur; et audeat miser homo, quando bene vivit et bene operatur, vel potius bene vivere et bene operari sibi videtur, in se ipso, non in Domino gloriari, et spem recte vivendi in se ipso ponere, ut sequatur eum maledictum Ieremiae prophetae dicentis: Maledictus homo qui spem habet in homine, et firmat carnem brachii sui, et a Domino discedit cor eius 45. Intellegite, fratres, hoc propheticum testimonium. Quia enim non dixit Propheta: Maledictus homo qui spem habet in se ipso, posset alicui videri ideo dictum esse: Maledictus homo qui spem habet in homine, ut nemo habeat spem in altero homine, sed in se. Ut ergo ostenderet sic se admonuisse hominem, ut nec in se ipso haberet spem, propterea cum dixisset: Maledictus homo qui spem habet in homine, mox addidit: et firmat carnem brachii sui. Brachium pro potentia posuit operandi. In nomine autem carnis intellegenda est humana fragilitas. Ac per hoc firmat carnem brachii sui, qui potentiam fragilem atque invalidam, id est humanam, sibi sufficere ad bene operandum putat, nec adiutorium sperat a Domino. Propterea subiecit: et a Domino discedit cor eius. Talis est haeresis pelagiana, non antiqua, sed ante non multum tempus exorta: contra quam haeresim cum fuisset diutius disputatum, etiam ad concilia episcopalia novissima necessitate perventum est; unde vobis, non quidem omnia, sed tamen aliqua legenda direxi. Nos ergo ad bene operandum spem non habeamus in homine, firmantes carnem brachii nostri: nec a Domino discedat cor nostrum; sed ei dicat: Adiutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus 46.


Sine gratia Dei nihil boni agit liberum arbitrium: divina testimonia: 1) de continentia monachorum.

4. 7. Proinde, carissimi, sicut superioribus testimoniis sanctarum Scripturarum probavimus, ad bene vivendum et recte agendum esse in homine liberum voluntatis arbitrium, sic etiam de gratia Dei, sine qua nihil boni agere possumus, quae sint divina testimonia videamus. Ac primum de ipsa vestra professione aliquid dicam. Neque enim congregaret vos ista societas, in qua continenter vivitis, nisi voluptatem coniugalem contemneretis. Hinc autem Domino loquenti cum dixissent discipuli: Si talis est causa hominis cum uxore, non expedit nubere, respondit eis: Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est 47. Numquid non liberum arbitrium Timothei est exhortatus Apostolus dicens: Contine te ipsum 48 ? Et in hac re potestatem voluntatis ostendit, ubi ait: non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis, ut servet virginem suam 49. Et tamen: non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est. Quibus enim non est datum, aut nolunt, aut non implent quod volunt; quibus autem datum est, sic volunt ut impleant quod volunt. Itaque, ut hoc verbum, quod non ab omnibus capitur, ab aliquibus capiatur, et Dei donum est, et liberum arbitrium.


2) de continentia coniugali.

4. 8. De ipsa quoque pudicitia coniugali nempe Apostolus ait: Quod vult faciat, non peccat si nubat 50; et tamen etiam hoc Dei donum est, dicente Scriptura: A Domino iungitur mulier viro 51. Ideo Doctor Gentium et pudicitiam coniugalem per quam non fiunt adulteria, et perfectiorem continentiam per quam nullus concubitus quaeritur, sermone suo commendans, et hoc et illud donum Dei esse monstravit, scribens ad Corinthios, et admonens coniuges ne se invicem fraudent; quos cum admonuisset, adiecit: Vellem autem omnes homines esse sicut et me ipsum: quia utique ipse ab omni concubitu continebat; et continuo subiunxit: Sed unusquisque proprium donum habet a Deo; alius sic, alius autem sic 52. Numquid tam multa quae praecipiuntur in lege Dei, ne fornicationes et adulteria committantur, indicant aliud quam liberum arbitrium? Neque enim praeciperentur, nisi homo haberet propriam voluntatem, qua divinis praeceptis obediret. Et tamen Dei donum est, sine quo servari castitatis praecepta non possunt. Unde ait ille in libro Sapientiae: Cum scirem quia nemo esse potest continens nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum 53. Ut autem ista non serventur castitatis sancta mandata, unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus 54. Ubi si dixerit: Volo servare, sed vincor a concupiscentia mea, respondet Scriptura libero eius arbitrio, quod iam superius dixi: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum 55. Quod tamen ut fiat, adiuvat gratia: quae nisi adiuverit, nihil lex erit nisi virtus peccati. Augetur enim concupiscentia, et maiores vires accipit lege prohibente, nisi adiuvet spiritus gratiae. Hoc est quod dicit ille ipse Doctor Gentium: Aculeus autem mortis est peccatum; virtus vero peccati, lex 56. Ecce unde dicit homo: Volo legis servare mandatum, sed virtute concupiscentiae meae vincor. Et cum voluntas eius convenitur, et dicitur: Noli vinci a malo, quid ei prodest, nisi gratia succurrente fiat? Quod ipse Apostolus secutus adiunxit: nam cum dixisset: virtus peccati lex, continuo subiecit: Gratias autem Deo, qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum 57. Ergo et victoria qua peccatum vincitur, nihil aliud est quam donum Dei, in isto certamine adiuvantis liberum arbitrium.


3) de concupiscentia universi generis.

4. 9. Propter quod dicit et caelestis Magister: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem 58. Ergo unusquisque contra suam concupiscentiam dimicans oret, ne intret in tentationem, id est, ne sit ab illa abstractus et illectus. Non autem intrat in tentationem, si voluntate bona vincat concupiscentiam malam. Nec tamen sufficit arbitrium voluntatis humanae, nisi a Domino victoria concedatur oranti, ne intret in tentationem. Quid vero evidentius quam Dei ostenditur gratia, ubi quod oratur accipitur? Si enim dixisset Salvator noster: Vigilate, ne intretis in tentationem, admonuisse tantummodo videretur hominis voluntatem; cum vero addidit: et orate, ostendit Deum adiuvare, ne intretur in tentationem. Dictum est libero arbitrio: Fili, noli deficere a disciplina Domini 59; et Dominus dixit: Ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua 60. Homo ergo gratia iuvatur, ne sine causa voluntati eius iubeatur.


Gratia Dei fit etiam ad Deum nostra conversio...

5. 10. Cum dicit Deus: Convertimini ad me, et convertar ad vos 61, unum horum videtur esse nostrae voluntatis, id est, ut convertamur ad eum; alterum vero ipsius gratiae, id est, ut etiam ipse convertatur ad nos. Ubi possunt putare pelagiani suam obtinere sententiam, qua dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari. Quod quidem in Oriente, hoc est, in provincia Palaestina, in qua est civitas Ierusalem, cum ipse Pelagius ab episcopis audiretur, affirmare non ausus est. Nam inter caetera quae illi obiecta sunt, et hoc obiectum est quod diceret gratiam Dei secundum merita nostra dari: quod sic alienum est a catholica doctrina et inimicum gratiae Christi, ut nisi hoc obiectum sibi anathemasset, ipse inde anathematus exisset. Sed fallaciter eum anathemasse, posteriores eius indicant libri, in quibus omnino nihil aliud defendit, quam gratiam Dei secundum merita nostra dari. Talia ergo de Scripturis colligunt, quale est hoc unum quod paulo ante dixi: Convertimini ad me, et convertar ad vos, ut secundum meritum conversionis nostrae ad Deum, detur gratia eius, in qua ad nos et ipse convertitur. Nec attendunt qui hoc sentiunt, quia nisi donum Dei esset etiam ipsa ad Deum nostra conversio, non ei diceretur: Deus virtutum, converte nos 62; et: Deus, tu convertens vivificabis nos; et: Converte nos, Deus sanitatum nostrarum 63; et huiusmodi alia, quae commemorare longum est. Nam et venire ad Christum, quid est aliud nisi ad eum credendo converti? Et tamen ait: Nemo potest venire ad me, nisi datum fuerit ei a Patre meo 64.


...contra Pelagianos dicentes gratiam Dei secundum merita nostra dari.

5. 11. Item quod scriptum est in libro secundo Paralipomenon: Dominus vobiscum, cum vos estis cum eo, et si quaesieritis eum, invenietis; si autem reliqueritis eum, derelinquet vos 65, manifestat quidem voluntatis arbitrium. Sed illi qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, ista testimonia sic accipiunt, ut dicant meritum nostrum in eo esse, quod sumus cum Deo; eius autem gratiam secundum hoc meritum dari, ut sit et ipse nobiscum. Item meritum nostrum in eo esse, quod quaerimus eum; et secundum hoc meritum dari eius gratiam, ut inveniamus eum. Et in libro primo quod dictum est: Et tu, Salomon fili mi, cognosce Deum, et servi ei in corde perfecto et anima volente; quia omnia corda scrutatur Dominus, et omnem cogitationem mentium novit; si quaesieris eum, invenietur tibi; et si dimiseris eum, repellet te in perpetuum 66, declarat voluntatis arbitrium. Sed illi in eo ponunt meritum hominis, quod dictum est: si quaesieris eum; et secundum hoc meritum dari gratiam, in eo quod dictum est : invenietur tibi; et omnino laborant, quantum possunt, ostendere gratiam Dei secundum merita nostra dari: hoc est, gratiam non esse gratiam. Quibus enim secundum meritum redditur, non imputatur merces secundum gratiam, sed secundum debitum 67, sicut apertissime dicit Apostolus.


Paulus apostolus exemplo est.

5. 12. Meritum enim fuit quidem in apostolo Paulo, sed malum, quando persequebatur Ecclesiam: unde dicit: Non sum idoneus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei 68. Cum ergo haberet hoc meritum malum, redditum est ei bonum pro malo: ideoque secutus adiunxit: Sed gratia Dei sum id quod sum. Atque ut ostenderet et liberum arbitrium, mox addidit: et gratia eius in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi 69. Hoc enim liberum arbitrium hominis exhortatur et in aliis, quibus dicit: Rogamus ne in vacuum gratiam Dei suscipiatis 70. Utquid enim eos rogat, si gratiam sic susceperunt, ut propriam perderent voluntatem? Tamen ne ipsa voluntas sine gratia Dei putetur boni aliquid posse, continuo cum dixisset: Gratia eius in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi, subiunxit atque ait: Non ego autem, sed gratia Dei mecum 71 : id est, "non solus, sed gratia Dei mecum": ac per hoc nec gratia Dei sola, nec ipse solus, sed gratia Dei cum illo. Ut autem de caelo vocaretur, et tam magna efficacissima vocatione converteretur, gratia Dei erat sola; quia merita eius erant magna, sed mala. Denique et alibi dicit ad Timotheum: Collabora Evangelio secundum virtutem Dei salvos nos facientis, et vocantis vocatione sua sancta; non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu 72. Item merita sua, sed mala commemorans dicit: Fuimus enim stulti et nos aliquando et increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, abominabiles, invicem odio habentes 73. Quid istis tam malis meritis nisi poena utique debebatur? Sed Deo reddente bona pro malis, per gratiam quae non secundum merita nostra datur, factum est quod deinde subiungit et dicit: Cum autem benignitas et humanitas illuxit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem ditissime effudit super nos, per Iesum Christum Salvatorem nostrum, ut iustificati ipsius gratia, haeredes efficiamur secundum spem vitae aeternae 74.


Donata gratia incipiunt esse merita nostra bona.

6. 13. His et talibus testimoniis divinis probatur, gratiam Dei non secundum merita nostra dari: quandoquidem non solum nullis bonis, verum etiam multis meritis malis praecedentibus videmus datam, et quotidie dari videmus. Sed plane cum data fuerint, incipiunt esse etiam merita nostra bona, per illam tamen: nam si se illa subtraxerit, cadit homo, non erectus, sed praecipitatus libero arbitrio. Quapropter nec quando coeperit homo habere merita bona, debet sibi tribuere illa, sed Deo, cui dicitur in Psalmo: Adiutor meus esto, ne derelinquas me 75. Dicendo: ne derelinquas me, ostendit quia si derelictus fuerit, nihil boni valet ipse per se: unde et ille ait: Ego dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum 76. Putaverat enim suum fuisse bonum, quod ei sic abundabat, ut non moveretur; sed ut ostenderetur illi, cuius esset illud, de quo tamquam suo coeperat gloriari, paululum gratia deserente admonitus dicit: Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti autem faciem tuam a me, et factus sum conturbatus 77. Ideo necessarium est homini, ut gratia Dei non solum iustificetur impius, id est, ex impio fiat iustus, cum redduntur ei bona pro malis, sed etiam cum fuerit iam iustificatus ex fide, ambulet cum illo gratia, et incumbat super ipsam ne cadat. Propter hoc scriptum est in Cantico Canticorum de ipsa Ecclesia: Quae est ista quae ascendit dealbata, incumbens super fratruelem suum? 78. Dealbata est enim quae per se ipsam alba esse non posset. Et a quo dealbata est, nisi ab illo, qui per Prophetam dicit: Si fuerint peccata vestra ut phoenicium, sicut nivem dealbabo 79 ? Quando ergo dealbata est, nihil boni merebatur; iam vero alba facta, bene ambulat; sed si super eum a quo dealbata est, perseveranter incumbat. Propter quod et ipse Iesus, super quem incumbit dealbata, dixit discipulis suis: Sine me nihil potestis facere 80.


Redeamus ad apostolum Paulum.

6. 14. Ergo redeamus ad apostolum Paulum, quem certo invenimus sine ullis meritis bonis, immo cum multis meritis malis, Dei gratiam consecutum reddentis bona pro malis: videamus quid dicat, sua iam propinquante passione, scribens ad Timotheum: Ego enim iam immolor, inquit, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi 81. Ista utique iam merita sua bona commemorat; ut post bona merita consequatur coronam, qui post merita mala consecutus est gratiam. Denique attendite quid sequatur: Superest, inquit, mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex 82. Cui redderet coronam iustus iudex, si non donasset gratiam misericors pater? Et quomodo esset ista corona iustitiae, nisi praecessisset gratia quae iustificat impium? Quomodo ista debita redderetur, nisi prius illa gratuita donaretur?


Vita aeterna redditur meritis quae donavit Deus.

6. 15. Sed cum dicunt pelagiani hanc esse solam non secundum merita nostra gratiam, qua homini peccata dimittuntur, illam vero quae datur in fine, id est, aeternam vitam, meritis nostris praecedentibus reddi, respondendum est eis. Si enim merita nostra sic intellegerent, ut etiam ipsa dona Dei esse cognoscerent, non esset reprobanda ista sententia; quoniam vero merita humana sic praedicant, ut ea ex semetipso habere hominem dicant, prorsus rectissime respondet Apostolus: Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? 83 Prorsus talia cogitanti verissime dicitur: Dona sua coronat Deus, non merita tua, si tibi a te ipso, non ab illo sunt merita tua. Haec enim si talia sunt, mala sunt; quae non coronat Deus: si autem bona sunt, Dei dona sunt: quia, sicut dicit apostolus Iacobus: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum 84. Unde dicit et Ioannes praecursor Domini: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo 85 : utique de caelo, unde etiam venit Spiritus Sanctus, quando Iesus ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus 86. Si ergo Dei dona sunt bona merita tua, non Deus coronat merita tua tamquam merita tua, sed tamquam dona sua.


Verba apostoli Pauli: Bonum certamen certavi... cursum consummavi...

7. 16. Proinde consideremus ipsa merita apostoli Pauli, quibus dixit coronam iustitiae redditurum Iudicem iustum, et videamus utrum merita ipsius tamquam ipsius, id est, ex ipso illi comparata, an dona sint Dei. Bonum, inquit, certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi 87. Primo ista bona opera, si non ea praecessissent cogitationes bonae, nulla essent. Attendite itaque quid de ipsis cogitationibus dicat: ait enim scribens ad Corinthios: Non quia idonei sumus cogitare aliquid a nobis, tamquam ex nobismetipsis; sed sufficientia nostra ex Deo est 88. Deinde singula inspiciamus: Bonum, inquit, certamen certavi. Quaero qua virtute certaverit: utrum quae illi ex semetipso fuerit, an quae desuper data sit. Sed absit ut tantus doctor ignoraverit legem Dei, cuius vox est in Deuteronomio: Ne dicas in corde tuo: Fortitudo mea et potentia manus meae fecit mihi virtutem magnam hanc; sed memoraberis Domini Dei tui, quia ipse tibi dat fortitudinem facere virtutem 89. Quid autem prodest bonum certamen, nisi sequatur victoria? Et quis dat victoriam, nisi ille de qua dicit ipse: Gratias Deo qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum 90 ? et alio loco cum commemorasset testimonium de Psalmo: Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis 91, subiecit atque ait: sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos 92 : non ergo per nos, sed per eum qui dilexit nos. Deinde dixit: Cursum consummavi; sed ille hoc dixit, qui alio loco dicit: Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei 93. Quae sententia nullo modo potest etiam sic converti ut dicatur: Non miserentis Dei, sed volentis et currentis est hominis: quisquis enim hoc ausus fuerit dicere, aperte se ostendit Apostolo contradicere.


Fidem servavi.

7. 17. Postremo dixit: Fidem servavi; sed ille hoc dixit, qui alibi ait: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem 94. Non enim dixit: Misericordiam consecutus sum, quia fidelis eram; sed: ut fidelis essem: hinc ostendens etiam ipsam fidem haberi nisi Deo miserante non posse, et esse donum Dei. Quod apertissime docet, dicens: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est 95. Possent enim dicere: Ideo accepimus gratiam, quia credidimus; tamquam sibi fidem tribuentes, gratiam Deo: propter hoc Apostolus cum dixisset: per fidem, et hoc, inquit, non ex vobis, sed Dei donum est. Rursus, ne dicerent suis operibus se donum tale meruisse, continuo subiecit: non ex operibus, ne forte quis extollatur 96. Non quia negavit aut evacuavit opera bona, cum dicat Deum unicuique reddere secundum opera eius 97, sed quia opera sunt ex fide, non ex operibus fides; ac per hoc ab illo sunt nobis opera iustitiae, a quo est ipsa fides, de qua dictum est: Iustus ex fide vivit 98.


Fides quae per dilectionem operatur.

7. 18. Homines autem non intellegentes, quod ait ipse Apostolus: Arbitramur iustificari hominem per fidem sine operibus legis 99, putaverunt eum dicere sufficere homini fidem, etiamsi male vivat et bona opera non habeat. Quod absit ut sentiret Vas Electionis; qui cum dixisset quodam loco: In Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, mox addidit: sed fides quae per dilectionem operatur 100. Ipsa est fides quae fideles Dei separat ab immundis daemonibus: nam et ipsi, sicut dicit apostolus Iacobus, credunt et contremiscunt 101; sed non bene operantur. Non ergo habent istam fidem ex qua iustus vivit, id est, quae per dilectionem operatur, ut reddat ei Deus vitam aeternam secundum opera eius. Sed quia et ipsa bona opera nobis ex Deo sunt, a quo nobis et fides est et dilectio, propterea idem ipse Doctor Gentium etiam ipsam vitam aeternam gratiam nuncupavit.


Quomodo est gratia vita aeterna?

8. 19. Et nascitur inde non parva quaestio, quae Domino donante solvenda est. Si enim vita aeterna bonis operibus redditur 102, sicut apertissime dicit Scriptura: Quoniam Deus reddet unicuique secundum opera eius 103, quomodo gratia est vita aeterna, cum gratia non operibus reddatur, sed gratis detur, ipso Apostolo dicente: Ei qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum 104 ? et iterum: Reliquiae, inquit, per electionem gratiae salvae factae sunt; et mox addidit: Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia 105. Quomodo est ergo gratia vita aeterna, quae ex operibus sumitur? An forte vitam aeternam non dixit Apostolus gratiam? Immo vero sic dixit, ut negari omnino non possit; nec intellectorem acutum, sed tantummodo intentum desideret auditorem. Cum enim dixisset: Stipendium peccati, mors, continuo subdidit: Gratia autem Dei, vita aeterna, in Christo Iesu Domino nostro 106.


Quomodo quaestioni respondeatur.

8. 20. Ista ergo quaestio nullo modo mihi videtur posse dissolvi, nisi intellegamus et ipsa bona opera nostra quibus aeterna redditur vita, ad Dei gratiam pertinere, propter illud quod ait Dominus Iesus: Sine me nihil potestis facere 107. Et ipse Apostolus cum dixisset: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur 108, vidit utique putare posse homines hoc ita dictum, quasi necessaria non sint opera bona credentibus, sed eis fides sola sufficiat, et rursus posse homines de bonis operibus extolli, velut ad ea facienda sibi ipsi sufficiant; mox itaque addidit: Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus 109. Quid est hoc, quod cum Dei gratiam commendans dixisset: non ex operibus, ne forte quis extollatur, cur hoc dixerit rationem reddens: Ipsius enim sumus, inquit, figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis? Quomodo ergo, non ex operibus, ne forte quis extollatur? Sed audi, et intellege, non ex operibus dictum, tamquam tuis ex te ipso tibi existentibus, sed tamquam his in quibus te Deus finxit, id est formavit et creavit. Hoc enim ait: Ipsius sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis: non illa creatione qua homines facti sumus, sed ea de qua ille dicebat, qui utique iam homo erat: Cor mundum crea in me, Deus 110; et de qua dicit Apostolus: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt; ecce facta sunt nova: omnia autem ex Deo 111. Fingimur ergo, id est formamur et creamur in operibus bonis, quae, non praeparavimus nos, sed praeparavit Deus, ut in illis ambulemus. Itaque, carissimi, si vita bona nostra nihil aliud est quam Dei gratia, sine dubio et vita aeterna, quae bonae vitae redditur, Dei gratia est: et ipsa enim gratis datur, quia gratis data est illa cui datur. Sed illa cui datur, tantummodo gratia est; haec autem quae illi datur, quoniam praemium eius est, gratia est pro gratia, tamquam merces pro iustitia; ut verum sit, quoniam verum est, quia reddet unicuique Deus secundum opera eius 112.


Gratia pro gratia.

9. 21. Utrum autem legerimus in Libris sanctis: gratiam pro gratia, forsitan quaeritis. Sed habetis Evangelium secundum Ioannem tanta luce clarissimum, ubi Ioannes Baptista de Domino Christo dicit: Nos autem ex plenitudine eius accepimus, et gratiam pro gratia 113. Ex eius itaque plenitudine accepimus pro modulo nostro tamquam particulas nostras ut bene vivamus, sicut Deus partitus est mensuram fidei 114; quia unusquisque proprium donum habet a Deo, alius sic, alius autem sic 115, et ipsa est gratia; sed insuper accipiemus et gratiam pro gratia, quando nobis vita aeterna reddetur, de qua dixit Apostolus: Gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro: cum prius dixisset: Stipendium peccati, mors 116. Merito enim stipendium, quia militiae diabolicae mors aeterna tamquam debitum redditur. Ubi cum posset dicere, et recte dicere: Stipendium autem iustitiae vita aeterna, maluit dicere: Gratia autem Dei, vita aeterna: ut hinc intellegeremus, non pro meritis nostris Deum nos ad aeternam vitam, sed pro sua miseratione perducere. De quo in Psalmo dicit homo eius animae suae: Qui coronat te in miseratione et misericordia 117. Numquid non corona bonis operibus redditur? Sed quia ipsa bona opera ille in bonis operatur, de quo dictum est: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate 118, ideo dixit Psalmus: Coronat te in miseratione et misericordia: quia eius miseratione bona operamur, quibus corona redditur. Non enim, quia dixit: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate, ideo liberum arbitrium abstulisse putandus est. Quid si ita esset, non superius dixisset: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini 119. Quando enim iubetur ut operentur, liberum eorum convenitur arbitrium: sed ideo cum timore et tremore, ne sibi tribuendo quod bene operantur, de bonis tamquam suis extollantur operibus. Tamquam ergo interrogaretur Apostolus, et diceretur ei: Quare dixisti: Cum timore et tremore? horum verborum rationem reddidit dicens: Deus est enim qui operatur in vobis. Si enim timetis et tremitis, non extollimini tamquam de vestris operibus bonis, quia Deus est qui operatur in vobis.


Per legem cognitio peccati; ex fide Christi iustificatio.

10. 22. Itaque, fratres, debetis quidem per liberum arbitrium non facere mala, et facere bona: hoc enim nobis lex Dei praecipit in Libris sanctis, sive Veteribus, sive Novis; sed legamus et adiuvante Domino intellegamus Apostolum dicentem: Quia non iustificabitur ex lege omnis caro coram illo: per legem enim cognitio peccati 120. Cognitio dixit, non: Consumptio. Quando autem cognoscit homo peccatum, si non adiuvat gratia ut cognitum caveatur, sine dubio lex iram operatur. Quod alio loco ipse Apostolus dicit, ipsius enim verba sunt: Lex iram operatur. Hoc autem dixit, quia ira Dei maior est in praevaricatore, qui per legem cognoscit peccatum, et tamen facit: talis quippe homo praevaricator est legis, sicut et in alio loco dicit: Ubi enim lex non est, nec praevaricatio est 121. Propter hoc et alibi ait: Ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae 122 : legem volens intellegi litterae vetustatem, novitatem vero spiritus quid, nisi gratiam? Et ne putaretur accusasse legem vel reprehendisse, continuo sibi opposuit quaestionem, et ait: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Deinde subiunxit: Sed peccatum non cognovi, nisi per legem; hoc est quod dixerat: Per legem cognitio peccati. Nam concupiscentiam, inquit, nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam: sine lege enim peccatum mortuum est. Ego autem aliquando vivebam sine lege; adveniente autem mandato, peccatum revixit, ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in mortem; peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum 123. Et ad Galatas dicit: Scientes autem quoniam non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christo Iesu credidimus, ut iustificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro 124.


Gratia non est lex.

11. 23. Quid est ergo quod vanissimi homines et perversissimi pelagiani legem dicunt esse Dei gratiam, qua iuvamur ad non peccandum? Quid est miseri quod dicunt, qui sine ulla dubitatione tanto Apostolo contradicunt? Ille dicit peccatum vires adversus hominem accepisse per legem, et eum per mandatum, quamvis sanctum et iustum et bonum, tamen occidere, et per bonum operari ei mortem, de qua non liberaretur, nisi vivificaret spiritus eum, quem littera occiderat, sicut alio loco dicit: Littera occidit, spiritus autem vivificat 125 : et isti indociles contra lucem Dei caeci, et contra vocem Dei surdi, occidentem litteram vivificare dicunt, et vivificanti spiritui contradicunt. Ergo, fratres, ut ipsius potius Apostoli verbis vos moneam, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis 126. Haec dixi, ut apostolicis verbis liberum arbitrium vestrum a malo deterrerem, et exhortarer ad bonum; nec tamen ideo debetis in homine, hoc est, in vobis ipsis, non in Domino gloriari, quando non secundum carnem vivitis, sed spiritu actiones carnis mortificatis. Ut enim non se extollerent quibus ista dicebat, existimantes se suo spiritu tanta haec bona opera facere posse, non Dei, propterea cum dixisset: Si autem spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis, continuo subiecit: Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei 127. Quando ergo spiritu actiones carnis mortificatis ut vivatis, illum glorificate, illum laudate, illi gratias agite, cuius Spiritu agimini ut ista valeatis, ut vos filios Dei esse monstretis. Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei.


Adiutorio gratiae, non sola voluntate hominis lex impletur.

12. 24. Quotquot ergo adiuncto solo adiutorio legis, sine adiutorio gratiae, confidentes in virtute sua, suo spiritu aguntur, non sunt filii Dei. Tales sunt de quibus idem dicit Apostolus, quod ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 128. De Iudaeis hoc dixit, qui de se praesumentes gratiam repellebant, et in Christum propterea non credebant. Suam vero iustitiam dicit eos volentes constituere, quae iustitia est ex lege; non quia lex ab ipsis est constituta, sed in lege quae ex Deo est, suam iustitiam constituerant, quando eamdem legem suis viribus se implere posse credebant: ignorantes Dei iustitiam, non qua iustitia Deus iustus est, sed quae iustitia est homini ex Deo. Et ut sciatis hanc illum eorum dixisse iustitiam, quae est ex lege, hanc autem Dei, quae homini est ex Deo, audite quid alio loco dicat, cum de Christo loqueretur: Propter quem omnia, inquit, non solum detrimenta esse credidi, verum et stercora existimavi esse, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo 129. Quid est autem: non habens meam iustitiam quae ex lege est, cum sua non esset lex ipsa, sed Dei: nisi quia suam dixit iustitiam, quamvis ex lege esset, quia sua voluntate legem se posse putabat implere sine adiutorio gratiae quae est per fidem Christi? Ideo cum dixisset: non habens meam iustitiam quae ex lege est, secutus adiunxit: sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo. Hanc ignorabant, de quibus ait: ignorantes Dei iustitiam, id est, quae est ex Deo (hanc enim dat non littera occidens, sed vivificans spiritus), et suam volentes constituere (quam dixit ipse ex lege iustitiam, cum diceret: non habens meam iustitiam quae ex lege est), iustitiae Dei non sunt subiecti, hoc est, gratiae Dei non sunt subiecti. Sub lege enim erant, non sub gratia; et ideo eis dominabatur peccatum, a quo non fit homo liber lege, sed gratia. Propter quod alibi dicit: Peccatum enim vobis non dominabitur; non enim estis sub lege, sed sub gratia 130 : non quia lex mala est, sed quia sub illa sunt quos reos facit iubendo, non adiuvando. Gratia quippe adiuvat ut legis quisque sit factor, sine qua gratia sub lege positus tantummodo erit legis auditor. Talibus itaque dicit: Qui in lege iustificamini, a gratia excidistis 131.


Gratia non est natura.

13. 25. Quis ita sit surdus adversus apostolicas voces, quis ita desipiat, immo insaniat nesciens quid loquatur, ut audeat dicere, legem esse gratiam, cum clamet qui sciebat quid loqueretur: Qui in lege iustificamini, a gratia excidistis? Si autem lex non est gratia, quia ut ipsa lex fiat, non potest lex adiuvare, sed gratia, numquid natura erit gratia? Nam et hoc pelagiani ausi sunt dicere, gratiam esse naturam, in qua sic creati sumus, ut habeamus mentem rationalem, qua intellegere valeamus, facti ad imaginem Dei, ut dominemur piscibus maris, et volucribus caeli, et omnibus pecoribus quae repunt super terram. Sed non haec est gratia, quam commendat Apostolus per fidem Iesu Christi. Hanc enim naturam etiam cum impiis et infidelibus certum est nobis esse communem; gratia vero per fidem Iesu Christi eorum tantummodo est, quorum est ipsa fides. Non enim omnium est fides 132. Denique sicut eis qui volentes in lege iustificari, a gratia exciderunt, verissime dicit: Si ex lege iustitia, ergo Christus gratis mortuus est 133 : sic et his qui gratiam quam commendat et percipit fides Christi, putant esse naturam, verissime dicitur: Si ex natura iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. Iam hic enim erat lex, et non iustificabat; iam hic erat et natura, et non iustificabat: ideo Christus non gratis mortuus est, ut et lex per illum impleretur, qui dixit: Non veni solvere legem, sed implere 134, et natura per Adam perdita, per illum repararetur, qui dixit venisse se quaerere et salvare quod perierat 135 : in quem venturum antiqui etiam Patres crediderant, qui diligebant Deum.


Gratia non est solum dimissio peccatorum.

13. 26. Dicunt etiam gratiam Dei, quae data est per fidem Iesu Christi, quae neque lex est neque natura, ad hoc tantum valere, ut peccata praeterita dimittantur, non ut futura vitentur, vel repugnantia superentur. Sed si hoc verum esset, utique in oratione dominica, cum dixissemus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, non adderemus: et ne nos inferas in tentationem 136. Illud enim dicimus ut peccata dimittantur; hoc autem ut caveantur, sive vincantur: quod a Patre qui in caelis est, nulla ratione peteremus, si virtute voluntatis humanae hoc possemus efficere. Commoneo autem Caritatem vestram, et multum exhortor, ut beati Cypriani librum quem scripsit de oratione dominica, diligenter legatis; et quantum vos Dominus adiuverit, intellegatis, memoriaeque mandetis. Ibi videbitis quemadmodum sic alloquatur liberum arbitrium eorum, quos conscriptione sui sermonis aedificat, ut ostendat tamen ea quae implenda iubentur in lege, in oratione esse poscenda. Quod utique vanissime fieret, si ad illa agenda sine divino adiutorio voluntas humana sufficeret.


Num voluntas credentis praecedat gratiam Dei.

14. 27. Sed cum fuerint convicti, non defensores, sed inflatores et praecipitatores liberi arbitrii, quia neque scientia divinae legis, neque natura, neque sola remissio peccatorum est illa gratia, quae per Iesum Christum Dominum nostrum datur, sed ipsa facit ut lex impleatur, ut natura liberetur, ne peccatum dominetur: cum ergo in his convicti fuerint, ad hoc se convertunt, ut quocumque modo conentur ostendere gratiam Dei secundum merita nostra dari. Dicunt enim: "Etsi non datur secundum merita bonorum operum, quia per ipsam bene operamur, tamen secundum merita bonae voluntatis datur: quia bona voluntas", inquiunt, "praecedit orantis, quam praecessit voluntas credentis, ut secundum haec merita gratia sequatur exaudientis Dei".


Spiritus gratiae facit ut habeamus fidem.

14. 28. Iam quidem de fide, hoc est, de voluntate credentis superius disputavi, usque adeo eam demonstrans ad gratiam pertinere, ut Apostolus non diceret: Misericordiam consecutus sum, quia fidelis eram, sed diceret: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem 137. Sunt et alia testimonia, in quibus est quod ait: Sapite ad temperantiam, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei 138. Et quod iam commemoravi: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est 139. Et illud quod scripsit ad Ephesios: Pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo 140. Et illud, ubi ait: Quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini pro eo 141. Utrumque ergo ad Dei gratiam pertinet, et fides credentium, et tolerantia patientium, quia utrumque dixit esse donatum. Et illud maxime, ubi dicit: Habentes autem eumdem spiritum fidei 142. Non enim ait: Scientiam fidei, sed: spiritum fidei: quod propterea dixit, ut intellegeremus, quia fides et non petita conceditur, ut ei petenti alia concedantur. Quomodo enim invocabunt, inquit, in quem non crediderunt? 143. Ergo spiritus gratiae facit ut habeamus fidem, ut per fidem impetremus orando, ut possimus facere quae iubemur. Ideo ipse Apostolus assidue legi praeponit fidem: quoniam quod lex iubet, facere non valemus, nisi per fidem rogando impetremus, ut facere valeamus.


Fides datur a Deo.

14. 29. Nam si fides liberi est tantummodo arbitrii, nec datur a Deo, propter quid pro eis qui nolunt credere, oramus ut credant? Quod prorsus faceremus inaniter, nisi rectissime crederemus, etiam perversas et fidei contrarias voluntates omnipotentem Deum ad credendum posse convertere. Liberum quidem hominis arbitrium pulsatur, ubi dicitur: Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra 144. Sed nisi posset Deus etiam duritiam cordis auferre, non diceret per Prophetam: Auferam ab eis cor lapideum, et dabo eis cor carneum 145. Quod de Novo Testamento fuisse praedictum, satis Apostolus ostendit, ubi ait: Epistola nostra vos estis, scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus 146. Quod non ideo dictum putemus, ut carnaliter vivant qui debent spiritaliter vivere: sed, quia lapis sine sensu est, cui comparatum est cor durum, cui nisi carni sentienti cor intellegens debuit comparari? Sic enim hoc dicitur per Ezechielem prophetam: Et dabo eis, inquit, cor aliud, et spiritum novum dabo eis; et evellam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum, ut in praeceptis meis ambulent, et iustificationes meas observent, et faciant eas: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, dicit Dominus 147. Numquid ergo possumus nisi absurdissime dicere, bonum meritum bonae voluntatis in homine praecessisse, ut evelleretur ab eo cor lapideum: quandoquidem ipsum cor lapideum non significat nisi durissimam voluntatem et adversus Deum omnino inflexibilem? Ubi enim praecedit bona voluntas, iam non est utique cor lapideum.


Deus non propter hominum merita, sed propter nomen suum donat.

14. 30. Nam et alio loco per eumdem Prophetam Deus manifestissime ostendit, non propter eorum aliqua bona merita, sed propter nomen suum ista facere, ubi ait: Ego facio, domus Israel: sed propter nomen meum sanctum quod profanastis in gentibus, quo intrastis illuc: et sanctificabo nomen meum magnum quod profanatum est in gentibus, quod profanastis in medio eorum; et scient gentes quia ego sum Dominus, dicit Adonai Dominus, cum sanctificatus fuero in vobis ante oculos eorum. Et accipiam vos de gentibus, et congregabo vos ex omnibus terris, et inducam vos in terram vestram; et aspergam vos aqua munda, et mundabimini ab omnibus immunditiis vestris, et ab omnibus idolis vestris, et mundabo vos; et dabo vobis cor novum, et spiritum novum dabo in vobis; et auferetur cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, et spiritum meum dabo in vobis: et faciam ut in iustificationibus meis ambuletis, et iudicia mea observetis et faciatis 148. Quis ita sit caecus, ut non videat, quis ita lapideus, ut non sentiat istam gratiam, non secundum merita bonae voluntatis dari, Domino dicente atque testante: Ego facio, domus Israel, sed propter nomen meum sanctum? Quare enim dixit: Ego facio, sed propter nomen meum sanctum, nisi ne illi putarent propter bona merita sua fieri, quod non erubescunt dicere pelagiani? Non solum autem bona merita eorum nulla, verum etiam mala merita praecessisse demonstrat, dicendo: sed propter nomen meum sanctum, quod profanastis in gentibus. Quis non videat horrendum malum esse, nomen sanctum Domini profanare? Et tamen propter ipsum nomen meum, inquit, quod profanastis vos, ego faciam vos bonos, non propter vos: et sanctificabo, inquit, nomen meum magnum, quod profanatum est in gentibus, quod profanastis in medio eorum. Sanctificare se dicit nomen suum, quod superius dixerat sanctum. Hoc est ergo quod oramus in oratione dominica, dicentes: Sanctificetur nomen tuum, ut sanctificetur in hominibus, quod per seipsum sine dubio semper est sanctum. Denique sequitur: Et scient omnes gentes quia ego sum Dominus, dicit Adonai Dominus, cum sanctificatus fuero in vobis. Cum ergo ipse semper sit sanctus, sanctificatur tamen in eis quibus largitur gratiam suam, auferendo ab eis cor lapideum, per quod nomen Domini profanaverunt.


Semper est autem in nobis voluntas libera.

15. 31. Ne autem putetur, nihil ibi facere ipsos homines per liberum arbitrium, ideo in Psalmo dicitur: Nolite obdurare corda vestra 149. Et per ipsum Ezechielem: Proiicite a vobis omnes impietates vestras, quas impie egistis in me, et facite vobis cor novum et spiritum novum, et facite omnia mandata mea. Utquid moriemini, domus Israel, dicit Dominus? quia nolo mortem morientis, dicit Adonai Dominus, et convertimini et vivetis 150. Meminerimus eum dicere: et convertimini et vivetis, cui dicitur: Converte nos, Deus 151. Meminerimus eum dicere: Proiicite a vobis omnes impietates vestras: cum ipse iustificet impium 152. Meminerimus ipsum dicere: Facite vobis cor novum et spiritum novum, qui dicit: Dabo vobis cor novum, et spiritum novum dabo in vobis 153. Quomodo ergo qui dicit: Facite vobis, hoc dicit: Dabo vobis? Quare iubet, si ipse daturus est? Quare dat, si homo facturus est, nisi quia dat quod iubet, cum adiuvat ut faciat cui iubet? Semper est autem in nobis voluntas libera, sed non semper est bona. Aut enim a iustitia libera est, quando servit peccato, et tunc est mala; aut a peccato libera est, quando servit iustitiae 154, et tunc est bona. Gratia vero Dei semper est bona, et per hanc fit ut sit homo bonae voluntatis, qui prius fuit voluntatis malae. Per hanc etiam fit ut ipsa bona voluntas, quae iam esse coepit, augeatur, et tam magna fiat, ut possit implere divina mandata quae voluerit, cum valde perfecteque voluerit. Ad hoc enim valet quod scriptum est: Si volueris, servabis mandata 155 : ut homo qui voluerit et non potuerit, nondum se plene velle cognoscat, et oret ut habeat tantam voluntatem, quanta sufficit ad implenda mandata. Sic quippe adiuvatur, ut faciat quod iubetur. Tunc enim utile est velle, cum possumus; et tunc utile est posse, cum volumus: nam quid prodest, si quod non possumus volumus, aut quod possumus nolumus?


Deus iubet quae non possumus ut noverimus quid ab illo petere debeamus.

16. 32. Magnum aliquid pelagiani se scire putant, quando dicunt: "Non iuberet Deus, quod sciret non posse ab homine fieri". Quis hoc nesciat? Sed ideo iubet aliqua quae non possumus, ut noverimus quid ab illo petere debeamus. Ipsa est enim fides, quae orando impetrat quod lex imperat. Denique ipse qui dixit: Si volueris, conservabis mandata, in eodem libro Ecclesiastico aliquanto post dicit: Quis dabit in ore meo custodiam, et super labia mea signaculum astutum, ne forte cadam ab eo, et lingua mea perdat me? 156. Iam certe mandata acceperat: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum 157. Cum ergo verum sit quod dixit: Si volueris, conservabis mandata, quare quaerit in ore suo dari custodiam, similis ei qui dicit in Psalmo: Pone, Domine, custodiam ori meo 158 ? Quare non ei sufficit mandatum Dei et voluntas sua, quandoquidem si voluerit, conservabit mandata? Quam multa Dei mandata sunt contra superbiam, iam novit ea; si voluerit, conservabit ea. Quare ergo paulo post dicit: Domine Pater et Deus vitae meae, elationem oculorum ne dederis mihi 159 ? Iam dixerat ei lex: Non concupisces 160 : velit ergo, et faciat quod iubetur; quoniam si voluerit, conservabit mandata. Quare sequitur et dicit: Concupiscentiam averte a me 161 ? Contra luxuriam Deus quam multa mandavit: faciat ea; quia si voluerit, conservabit mandata. Quid est quod clamat ad Deum: Ventris appetitio et concubitus ne apprehendat me 162 ? Si haec ei praesenti diceremus, rectissime nobis responderet et diceret: Ex ista oratione mea, qua haec a Deo peto, intellegite quomodo dixerim: Si volueris, conservabis mandata. Certum est enim nos mandata servare, si volumus; sed quia praeparatur voluntas a Domino 163, ab illo petendum est ut tantum velimus, quantum sufficit ut volendo faciamus. Certum est nos velle, cum volumus; sed ille facit ut velimus bonum, de quo dictum est, quod paulo ante posui: Praeparatur voluntas a Domino; de quo dictum est: A Domino gressus hominis dirigentur, et viam eius volet 164; de quo dictum est: Deus est qui operatur in vobis et velle 165. Certum est nos facere, cum facimus; sed ille facit ut faciamus, praebendo vires efficacissimas voluntati, qui dixit: Faciam ut in iustificationibus meis ambuletis, et iudicia mea observetis et faciatis 166. Cum dicit: faciam ut faciatis, quid aliud dicit, nisi: auferam a vobis cor lapideum, unde non faciebatis, et dabo vobis cor carneum, unde faciatis? Et hoc quid est, nisi: Auferam cor durum, unde non faciebatis, et dabo cor oboediens, unde faciatis? Ille facit ut faciamus, cui dicit homo: Pone, Domine, custodiam ori meo 167. Hoc est enim dicere: Fac ut ponam custodiam ori meo: quod beneficium Dei iam fuerat consecutus, qui dixit: Posui ori meo custodiam 168.


Mandata Dei implentur magna voluntate, hoc est magna caritate.

17. 33. Qui ergo vult facere Dei mandatum et non potest, iam quidem habet voluntatem bonam, sed adhuc parvam et invalidam; poterit autem, cum magnam habuerit et robustam. Quando enim martyres magna illa mandata fecerunt, magna utique voluntate, hoc est, magna caritate fecerunt: de qua caritate ipse Dominus ait: Maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis 169. Unde et Apostolus dicit: Qui enim diligit proximum, legem implevit; nam: Non adulterabis, Non homicidium facies, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Dilectio proximi malum non operatur: plenitudo ergo legis, dilectio 170. Ipsam caritatem apostolus Petrus nondum habuit, quando timore Dominum ter negavit. Timor enim non est in caritate, sicut ait Ioannes evangelista in epistola sua; sed perfecta caritas foras mittit timorem 171. Et tamen quamvis parva et imperfecta, non deerat, quando dicebat Domino: Animam meam pro te ponam 172 : putabat enim se posse, quod se velle sentiebat. Et quis istam etsi parvam dare coeperat caritatem, nisi ille qui praeparat voluntatem, et cooperando perficit, quod operando incipit? Quoniam ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens. Propter quod ait Apostolus: Certus sum quoniam qui operatur in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu 173. Ut ergo velimus, sine nobis operatur; cum autem volumus, et sic volumus ut faciamus, nobiscum cooperatur: tamen sine illo vel operante ut velimus, vel cooperante cum volumus, ad bona pietatis opera nihil valemus. De operante illo ut velimus, dictum est: Deus est enim qui operatur in vobis et velle 174. De cooperante autem cum iam volumus et volendo facimus: Scimus, inquit, quoniam diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum 175. Quid est: omnia, nisi et ipsas terribiles saevasque passiones? Sarcina quippe illa Christi, quae infirmitati gravis est, levis efficitur caritati. Talibus enim Dominus dixit esse suam sarcinam levem 176, qualis Petrus fuit quando passus est pro Christo, non qualis fuit quando negavit Christum.


Qualis caritas?

17. 34. Istam caritatem, id est divino amore ardentissimam voluntatem commendans Apostolus, dicit: Quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est: Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis. Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque praesentia, neque futura, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro 177. Et alio loco dicit: Adhuc supereminentiorem viam vobis demonstro. Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et si sciero omnia sacramenta, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. Et si distribuero omnia mea pauperibus, et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Caritas magnanima est, benigna est: caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non dehonestatur, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati; omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia suffert; caritas numquam cadit 178. Et paulo post: Manet, inquit, fides, spes, caritas, tria haec; maior autem horum caritas: sectamini caritatem 179. Item dicit ad Galatas: Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per caritatem servite invicem. Omnis enim lex in uno sermone impletur, in eo quod diliges proximum tuum tamquam te ipsum 180. Hoc est quod ad Romanos ait: Qui diligit alterum, legem implevit 181. Item dicit ad Colossenses: Super omnia autem haec caritatem, quae est vinculum perfectionis 182. Et ad Timotheum: Finis, inquit, praecepti est caritas: et adiungens qualis caritas: de corde, inquit, puro, et conscientia bona, et fide non ficta 183. Ad Corinthios autem cum dicit: Omnia vestra cum caritate fiant 184, satis ostendit, etiam ipsas correptiones, quas asperas et amaras sentiunt qui corripiuntur, cum caritate esse faciendas. Unde alibi cum dixisset: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos: patientes estote ad omnes, mox adiunxit: Videte ne quis malum pro malo alicui reddat 185. Ergo et quando corripiuntur inquieti, non malum pro malo, sed potius bonum redditur. Haec autem omnia quae nisi caritas operatur?


Caritas plenitudo legis.

17. 35. Et apostolus Petrus: Ante omnia, inquit, mutuam inter vos caritatem perpetuam habentes, quia caritas cooperit multitudinem peccatorum 186. Dicit etiam apostolus Iacobus: Si tamen legem perficitis regalem, secundum Scripturas: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum, bene facitis 187. Item Ioannes apostolus: Qui diligit, inquit, fratrem suum, in lumine manet 188. Et alio loco: Qui non est iustus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum: quia haec est annuntiatio quam audivimus ab initio, ut diligamus invicem 189. Itemque alibi: Hoc est, inquit, mandatum illius, ut credamus nomini Filii eius Iesu Christi, et diligamus invicem 190. Et iterum: Hoc, inquit, mandatum habemus ab ipso, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum 191. Et paulo post: In hoc, inquit, cognoscimus, quia diligimus filios Dei, cum Deum diligimus, et praecepta eius facimus. Haec est enim dilectio Dei, ut praecepta eius servemus, et praecepta eius gravia non sunt 192. Et in epistola secunda scriptum est: Non quasi praeceptum novum scribam tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus invicem 193.


In dilectione Domini et proximi tota lex.

17. 36. Dicit etiam ipse Dominus Iesus, in duobus praeceptis dilectionis Dei et dilectionis proximi totam Legem Prophetasque pendere 194. De quibus duobus praeceptis in Evangelio secundum Marcum scriptum est: Et accessit unus de scribis qui audierat illos perquirentes, et videns quoniam illis bene responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. Iesus autem respondit ei: Primum omnium mandatum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est; et: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua: hoc est primum mandatum. Secundum autem simile illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Maius horum aliud non est mandatum 195. Dicit etiam in Evangelio secundum Ioannem: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem 196.


Caritas ex Deo est.

18. 37. Haec omnia praecepta dilectionis, id est caritatis, quae tanta et talia sunt, ut quidquid se putaverit homo facere bene, si fiat sine caritate, nullo modo fiat bene; haec ergo praecepta caritatis inaniter darentur hominibus, non habentibus liberum voluntatis arbitrium; sed quia per legem dantur et veterem et novam (quamvis in nova venerit gratia quae promittebatur in vetere), lex autem sine gratia littera est occidens, in gratia vero spiritus vivificans, unde est in hominibus caritas Dei et proximi, nisi ex ipso Deo? Nam si non ex Deo, sed ex hominibus, vicerunt Pelagiani; si autem ex Deo, vicimus pelagianos. Sedeat ergo inter nos iudex apostolus Ioannes, et dicat nobis: Carissimi, diligamus invicem. In his verbis Ioannis cum se illi extollere coeperint et dicere: Utquid nobis hoc praecipitur, nisi quia ex nobis habemus ut invicem diligamus? sequitur continuo idem Ioannes, confundens eos et dicens: quia dilectio ex Deo est 197. Non itaque ex nobis, sed ex Deo est. Cur ergo dictum est: Diligamus invicem, quia dilectio ex Deo est, nisi quia praecepto admonitum est liberum arbitrium, ut quaereret Dei donum? Quod quidem sine suo fructu prorsus admoneretur, nisi prius acciperet aliquid dilectionis, ut addi sibi quaereret unde quod iubebatur impleret. Cum dicitur: Diligamus invicem, lex est; cum dicitur: quia dilectio ex Deo est, gratia est. Sapientia quippe Dei legem et misericordiam in lingua portat 198. Unde scriptum est in Psalmo: Etenim benedictionem dabit qui legem dedit 199.


Nos non diligeremus Deum, nisi nos prior ipse diligeret.

18. 38. Nemo ergo vos fallat, fratres mei: quia nos non diligeremus Deum, nisi nos prior ipse diligeret. Idem Ioannes apertissime hoc ostendit, et dicit: Nos diligamus, quia ipse prior dilexit nos 200. Gratia nos facit legis dilectores, lex vero ipsa sine gratia nonnisi praevaricatores facit. Et quod discipulis suis dicit Dominus: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos 201, nihil aliud indicat nobis. Si enim nos prius dileximus, ut hoc merito nos ipse diligeret, prius illum nos elegimus, ut ab illo eligi mereremur. Sed ipse qui veritas est, aliud dicit, et huic vanitati hominum apertissime contradicit: Non vos me elegistis, inquit. Si ergo non elegistis, sine dubio nec dilexistis: quomodo enim eum eligerent, quem non diligerent? Sed ego, inquit, vos elegi. Numquid non et ipsi postea elegerunt eum, et omnibus bonis huius saeculi praetulerunt? Sed quia electi sunt, elegerunt: non quia elegerunt, electi sunt. Eligentium hominum meritum nullum esset, nisi eos eligentis gratia Dei praeveniret. Unde et apostolus Paulus benedicens Thessalonicenses : Vos, inquit, Dominus multiplicet, et abundare faciat in caritate in invicem et in omnes 202. Hanc benedictionem dedit ut nos invicem diligeremus, qui legem dederat ut invicem diligamus. Denique alio loco ad eosdem, quia sine dubio in quibusdam eorum iam erat, quod eis ut esset optaverat: Gratias, inquit, agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, sicut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscuiusque vestrum in invicem 203. Hoc dixit, ne forte de tanto bono quod ex Deo habebant, tamquam ex se ipsis id habentes extollerentur. Quod ergo supercrescit fides vestra, inquit, et abundat caritas uniuscuiusque vestrum in invicem, gratias agere debemus Deo de vobis, non ita vos laudare, tamquam hoc habeatis ex vobis.


Caritas, pax, fides: magna bona Dei.

18. 39. Et ad Timotheum dicit: Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis et caritatis et continentiae 204. In quo sane Apostoli testimonio cavere debemus, ne nos arbitremur non accepisse spiritum timoris Dei, quod sine dubio magnum est Dei donum, de quo dicit propheta Isaias: Requiescet super eum spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, spiritus timoris Domini 205. Non quo timore Petrus Christum negavit, sed illius timoris spiritum accepimus, de quo dicit ipse Christus: Eum timete, qui habet potestatem et animam et corpus perdere in Gehennam: ita dico vobis, hunc timete 206. Hoc autem dixit, ne illo timore negaremus eum, quo turbatus est Petrus. Hunc enim auferri voluit a nobis, cum prius dixit: Nolite timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant 207. Huius timoris non accepimus spiritum, sed virtutis et caritatis et continentiae. De quo spiritu idem ipse ad Romanos ait: Gloriamur in tribulationibus, scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis 208. Non itaque per nos, sed per Spiritum Sanctum qui datus est nobis, ipsa caritate fit, quam Dei donum esse manifestat, ut tribulatio non auferat, sed potius operetur patientiam. Ad Ephesios etiam: Pax, inquit, fratribus et caritas cum fide. Magna bona: sed dicat unde? a Deo, inquit, Patre et Domino Iesu Christo 209. Ergo haec magna bona, non sunt nisi Dei dona.


Pelagiani caritatem ex nobis ipsis volunt.

19. 40. Sed non est mirum, si lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehendunt 210. In Ioanne lux dicit: Ecce qualem dilectionem dedit nobis Pater, ut filii Dei vocemur et simus 211. Et in pelagianis tenebrae dicunt: Dilectio nobis ex nobis est. Quam si veram, id est, christianam dilectionem haberent, scirent et unde haberent; sicut sciebat Apostolus, qui dicebat: Nos autem non spiritum mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis 212. Ioannes dicit: Deus dilectio est 213. Et pelagiani etiam ipsum Deum non ex Deo, sed ex semetipsis habere se dicunt: et cum scientiam legis ex Deo nobis esse fateantur, caritatem ex nobis ipsis volunt. Nec audiunt Apostolum dicentem: Scientia inflat, caritas autem aedificat 214. Quid est ineptius, immo vero quid est amentius, et ab ipsa sanctitate caritatis alienius, quam confiteri ex Deo esse scientiam, quae sine caritate inflat, et ex nobis esse caritatem, quae facit ut scientia inflare non possit? Item cum dicat Apostolus: supereminentem scientiae caritatem Christi 215, quid est insanius, quam putare ex Deo esse scientiam, quae subdenda est caritati, et ex hominibus caritatem, quae supereminet scientiae? Fides autem vera et doctrina sana ambas esse dicit ex Deo, quia scriptum est: A facie eius scientia et intellectus procedit 216; scriptum est: Caritas ex Deo est 217. Et legimus: Spiritum scientiae et pietatis 218; legimus: Spiritum virtutis et caritatis et continentiae 219. Sed maius est donum caritas quam scientia: nam scientia quando est in homine, caritas est necessaria, ne infletur; caritas autem non aemulatur, non agit perperam, non inflatur 220.


Deus dominatur in voluntatibus hominum.

20. 41. Satis me disputasse arbitror adversus eos qui gratiam Dei vehementer oppugnant, qua voluntas humana non tollitur, sed ex mala mutatur in bonam, et cum bona fuerit adiuvatur; et sic disputasse, ut non magis ego, quam divina ipsa Scriptura vobiscum locuta sit evidentissimis testimoniis veritatis: quae Scriptura divina si diligenter inspiciatur, ostendit non solum bonas hominum voluntates quas ipse facit ex malis, et a se factas bonas in actus bonos et in aeternam dirigit vitam, verum etiam illas quae conservant saeculi creaturam, ita esse in Dei potestate, ut eas quo voluerit, quando voluerit, faciat inclinari, vel ad beneficia quibusdam praestanda, vel ad poenas quibusdam ingerendas, sicut ipse iudicat, occultissimo quidem iudicio, sed sine ulla dubitatione iustissimo. Nam invenimus aliqua peccata etiam poenas esse aliorum peccatorum; sicut sunt vasa irae, quae perfecta dicit Apostolus in perditionem 221; sicut est induratio Pharaonis, cuius et causa dicitur, ad ostendendam in illo virtutem Dei 222; sicut est fuga Israelitarum a facie hostium de civitate Gai: in animo enim factus est timor ut fugerent, et hoc factum est ut vindicaretur peccatum eo modo, quo fuerat vindicandum: unde dicit Dominus ad Iesum Nave: Non poterunt filii Israel subsistere ante faciem inimicorum suorum 223. Quid est: Non poterunt subsistere? Quare non subsistebant per liberum arbitrium, sed per timorem turbata voluntate fugiebant, nisi quia Deus dominatur et voluntatibus hominum, et quos vult in formidinem convertit iratus? Numquid non hostes Israelitarum adversus populum Dei, quem ducebat Iesus Nave, sua voluntate pugnarunt? Et tamen dicit Scriptura, quia per Dominum factum est confortari cor eorum, ut obviam irent ad bellum ad Israel, ut exterminarentur 224. Numquid non sua voluntate homo improbus filius Gemini maledicebat regi David? Et tamen quid ait David, plenus vera et alta et pia sapientia? quid ait illi qui maledicentem percutere voluit? Quid mihi, inquit, et vobis, filii Sarviae? Dimittite eum, et maledicat; quia Dominus dixit illi maledicere David. Et quis dicet ei: Quare fecisti sic? 225. Deinde Scriptura divina plenam sententiam regis velut ab alio initio repetendo commendans: Et dixit, inquit, David ad Abessa et ad omnes pueros eius: Ecce filius meus qui exiit de utero meo; quaerit animam meam, et adhuc modo filius Gemini. Sinite illum, maledicat, quoniam dixit illi Dominus, ut videat Dominus humilitatem meam, et retribuat mihi bona pro maledicto eius in die isto 226. Quomodo dixerit Dominus huic homini maledicere David, quis sapiens et intelleget? Non enim iubendo dixit, ubi obedientia laudaretur; sed quod eius voluntatem proprio vitio suo malam in hoc peccatum iudicio suo iusto et occulto inclinavit, ideo dictum est: dixit ei Dominus. Nam si iubenti obtemperasset Deo, laudandus potius quam puniendus esset, sicut ex hoc peccato postea novimus esse punitum. Nec causa tacita est, cur ei Dominus isto modo dixerit maledicere David, hoc est, cor eius malum in hoc peccatum miserit vel dimiserit: ut videat, inquit, Dominus humilitatem meam, et retribuat mihi bona pro maledicto eius in die isto 227. Ecce quomodo probatur, Deum uti cordibus etiam malorum ad laudem atque adiumentum bonorum. Sic usus est Iuda tradente Christum, sic usus est et Iudaeis crucifigentibus Christum. Et quanta inde bona praestitit populis credituris! Qui et ipso diabolo utitur pessimo, sed optime, ad exercendam et probandam fidem et pietatem bonorum, non sibi, qui omnia scit antequam fiant, sed nobis, quibus erat necessarium, ut eo modo ageretur nobiscum. Numquid non sua voluntate Abessalon elegit consilium quod sibi oberat? Et tamen ideo fecit, quia exaudierat Dominus eius patrem orantem, ut hoc fieret. Propter quod Scriptura ait: Et Dominus mandavit dissipare consilium Achitophel bonum, ut inducat Dominus super Abessalon omnia mala 228. Bonum consilium dixit, quod ad tempus proderat causae, quia pro ipso erat contra patrem eius, contra quem rebellaverat, ut posset eum opprimere, nisi Dominus consilium dissipasset quod dederat Achitophel, agendo in corde Abessalon, ut tale consilium repudiaret, et aliud quod ei non expediebat eligeret.


Agit Deus in cordibus hominum ad inclinandas voluntates quocumque vult.

21. 42. Quis non ista iudicia divina contremiscat, quibus agit Deus in cordibus etiam malorum hominum quidquid vult, reddens eis tamen secundum merita eorum? Roboam filius Salomonis respuit consilium salubre seniorum, quod ei dederant, ne cum populo dure ageret, et verbis coaevorum suorum potius acquievit, respondendo minaciter quibus leniter debuit 229. Unde hoc, nisi propria voluntate? Sed hinc ab eo recesserunt decem tribus Israel, et alium regem sibi constituerunt Ieroboam, ut irati Dei voluntas fieret, quod etiam futurum esse praedixerat. Quid enim Scriptura dicit? Et non audivit rex plebem, quoniam erat conversio a Domino, ut statueret verbum suum quod locutus est in manu Achiae Selonitae de Ieroboam filio Nabath 230. Nempe sic factum est illud per hominis voluntatem, ut tamen conversio esset a Domino. Legite libros Paralipomenon, et invenietis in secundo libro scriptum: Et suscitavit Dominus super Ioram spiritum Philistiim et Arabum qui finitimi erant Aethiopibus; et ascenderunt in terram Iuda, et dissipaverunt eam, et ceperunt omnem substantiam, quae in domo regis inventa est 231. Hic ostenditur, Deum suscitare hostes eis terris vastandis, quas tali poena iudicat dignas. Numquid tamen Philistiim et Arabes in terram Iudaeam dissipandam sine sua voluntate venerunt, aut sic venerunt sua voluntate, ut mendaciter scriptum sit quod Dominus ad hoc faciendum eorum spiritum suscitavit? Immo utrumque verum est, quia et sua voluntate venerunt, et tamen spiritum eorum Dominus suscitavit. Quod etiam sic dici potest, et eorum spiritum Dominus suscitavit, et tamen sua voluntate venerunt. Agit enim Omnipotens in cordibus hominum etiam motum voluntatis eorum, ut per eos agat quod per eos agere ipse voluerit, qui omnino iniuste aliquid velle non novit. Quid est quod homo Dei dixit ad Amessiam regem: Non veniat tecum exercitus Israel, non est enim Dominus cum Israel, omnibus filiis Ephrem: quoniam si putaveris obtinere in illis, in fugam convertet te Deus ante inimicos, quoniam virtus est Deo vel adiuvare vel in fugam vertere 232 ? Quomodo virtus Dei alios adiuvat in bello dando eis fiduciam, alios immisso timore vertit in fugam, nisi quia ille qui in coelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit 233, etiam in cordibus hominum operatur? Legimus quid dixerit Ioas rex Israel, mittens nuntium ad Amessiam regem volentem pugnare cum illo. Nam post aliqua dixit: Nunc sede in domo tua. Quid provocas in malum, et cadis tu et Iuda tecum? 234. Deinde Scriptura subiunxit: Et non audivit Amessias; quoniam a Deo erat ut traderetur in manus, quoniam quaesierunt deos Edom 235. Ecce Deus idololatriae peccatum volens vindicare, hoc operatus est in eius corde, cui utique iuste irascebatur, ut admonitionem salubrem non audiret, sed ea contempta iret in bellum, ubi cum suo exercitu caderet. Per Ezechielem prophetam dicit Deus: Et propheta si erraverit et locutus fuerit, ego Dominus seduxi prophetam illum, et extendam manum meam super eum, et exterminabo eum de medio populi mei Israel 236. In libro Esther scriptum est, quae mulier ex populo Israel in terra captivitatis facta erat uxor alienigenae regis Assueri: ergo in eius libro scriptum est, quod cum haberet necessitatem interveniendi pro populo suo, quem rex, ubicumque in regno eius esset, iusserat trucidari, oravit ad Dominum: cogebat enim eam magna necessitas, ut praeter iussum regis et praeter ordinem suum ad illum auderet intrare. Et videte quid Scriptura dicat: Et intuitus est eam tamquam taurus impetu indignationis suae, et timuit regina, et conversus est color eius per dissolutionem, et inclinavit se super caput delicatae suae, quae praecedebat eam; et convertit Deus, et transtulit indignationem eius in lenitatem 237. Scriptum est et in Proverbis Salomonis: Sicut impetus aquae sic cor regis in manu Dei; quocumque voluerit, declinabit illud 238. Et in Psalmo centesimo quarto legitur dictum de Aegyptiis, quid eis fecerit Deus: Et convertit cor eorum ut odissent populum eius, ut dolum facerent in servos eius 239. In Litteris etiam apostolicis videte quae scripta sunt; in Epistola Pauli apostoli ad Romanos: Propterea tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam. Item paulo post: Propter hoc tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Item paulo post: Sicut non probaverunt Deum habere in notitiam, tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt 240. Et ad Thessalonicenses in Epistola secunda ait de quibusdam: Pro eo quod dilectionem veritatis non receperunt, ut salvi fierent, et ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati 241.


Operatur Deus in cordibus hominum ad inclinandas voluntates quocumque vult.

21. 43. His et talibus testimoniis divinorum eloquiorum, quae omnia commemorare nimis longum est, satis, quantum existimo, manifestatur, operari Deum in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates quocumque voluerit, sive ad bona pro sua misericordia, sive ad mala pro meritis eorum, iudicio utique suo aliquando aperto, aliquando occulto, semper tamen iusto. Fixum enim debet esse et immobile in corde vestro, quia non est iniquitas apud Deum 242. Ac per hoc quando legitis in Litteris veritatis, a Deo seduci homines, aut obtundi vel obdurari corda eorum, nolite dubitare praecessisse mala merita eorum, ut iuste ista paterentur; ne incurratis in illud proverbium Salomonis: Insipientia viri violat vias suas; Deum autem causatur in corde suo 243. Gratia vero non secundum merita hominum datur, alioquin gratia iam non est gratia: quia ideo gratia vocatur, quia gratis datur. Si autem potens est, sive per Angelos, vel bonos vel malos, sive quocumque alio modo operari etiam in cordibus malorum, pro meritis eorum, quorum malitiam non ipse fecit, sed aut originaliter tracta est ab Adam, aut crevit per propriam voluntatem, quid mirum est, si per Spiritum Sanctum operatur in cordibus electorum suorum bona, qui operatus est ut ipsa corda essent ex malis bona?


In accipienda gratia, parvulorum nulla est voluntas cuius meritum praecessisse dicant.

22. 44. Sed suspicentur homines quaelibet merita bona, quae putant praecedere, ut iustificentur per Dei gratiam, non intellegentes, cum hoc dicunt, nihil aliud quam se negare gratiam: sed, ut dixi, quod volunt de maioribus suspicentur; de parvulis certe Pelagiani quid respondeant non inveniunt, quorum nec voluntas ulla est in accipienda gratia, cuius voluntatis meritum praecessisse dicant, et insuper eos etiam cum fletu reluctari videmus, quando baptizantur et divina Sacramenta percipiunt: quod eis ad magnum impietatis peccatum imputaretur, si iam libero uterentur arbitrio; et tamen haeret etiam in reluctantibus gratia, apertissime nullo bono merito praecedente, alioquin gratia iam non esset gratia. Et aliquando filiis infidelium praestatur haec gratia, cum occulta Dei providentia in manus piorum quomodocumque perveniunt; aliquando autem filii fidelium non eam consequuntur, aliquo impedimento existente, ne possit periclitantibus subveniri. Fiunt vero ista per occultam Dei providentiam, cuius inscrutabilia sunt iudicia, et investigabiles viae 244 : quod ut Apostolus diceret, quid praedixerit intuemini. Agebat enim de Iudaeis et Gentibus, cum scriberet ad Romanos, id est, ad Gentes, et ait: Sicut enim aliquando vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis in illorum incredulitate, ita et hi nunc non crediderunt in vestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur: conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur 245. Et cum attendisset quid dixerit, admirans sententiae suae certam quidem veritatem, sed magnam profunditatem, quomodo concluserit Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur, quasi faciens mala ut venirent bona, mox exclamavit atque ait: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! 246. Haec enim inscrutabilia iudicia et investigabiles vias perversi homines non cogitantes, et proclives ad reprehendendum, non idonei ad intellegendum, putabant et iactitabant Apostolum dicere: Faciamus mala, ut veniant bona 247. Quod absit ut Apostolus diceret; sed homines non intellegentes hoc putabant dici, quando audiebant quod dixit Apostolus: Lex autem subintravit, ut abundaret delictum: ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia 248. Sed utique gratia id agit, ut iam fiant bona ab eis qui fecerunt mala; non ut perseverent in malis, et reddi sibi existiment bona. Non itaque debent dicere: Faciamus mala, ut veniant bona; sed: Fecimus mala, et venerunt bona; iam faciamus bona, ut in futuro saeculo recipiamus pro bonis bona, qui in hoc saeculo recipimus pro malis bona. Propter quod scriptum est in Psalmo: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine 249. Prius itaque non ideo venit Filius hominis in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum 250 : hoc propter misericordiam; postea vero propter iudicium venturus est iudicare vivos et mortuos, quamvis et in hoc tempore ipsa salvatio non fiat sine iudicio, sed occulto: ideo ait: In iudicium veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant 251.


Deus bonus et iustus est.

23. 45. Ad occulta ergo Dei iudicia revocate, quando videtis in una causa, quam certe habent omnes parvuli, haereditarium malum trahentes ex Adam, huic subveniri ut baptizetur, illi non subveniri ut in ipsa obligatione moriatur; illum baptizatum in hac vita relinqui, quem praescivit Deus impium futurum, istum vero baptizatum rapi ex hac vita, ne malitia mutet intellectum eius 252; et nolite in istis dare iniustitiam vel insipientiam Deo, apud quem iustitiae fons est et sapientiae; sed sicut vos exhortatus sum ab initio sermonis huius 253, in quod pervenistis, in eo ambulate, et hoc quoque vobis Deus revelabit 254, et si non in hac vita, certe in altera: nihil est enim occultum quod non revelabitur 255. Quando ergo auditis dicentem Dominum: Ego Dominus seduxi prophetam illum 256, et quod ait Apostolus: Cuius vult miseretur, et quem vult obdurat 257, in eo quem seduci permittit vel obdurari, mala eius merita credite; in eo vero cuius miseretur, gratiam Dei non reddentis mala pro malis, sed bona pro malis, fideliter et indubitanter agnoscite. Nec ideo auferatis a Pharaone liberum arbitrium, quia multis locis dicit Deus: Ego induravi Pharaonem; vel: induravi, aut: indurabo cor Pharaonis 258. Non enim propterea ipse Pharao non induravit cor suum. Nam et hoc de illo legitur, quando ablata est ab Aegyptiis cynomya, dicente Scriptura: Et ingravavit Pharao cor suum et in isto tempore, et noluit dimittere populum 259. Ac per hoc et Deus induravit per iustum iudicium, et ipse Pharao per liberum arbitrium. Certi ergo estote quia non erit inanis labor vester, si in bono proposito proficientes perseveretis usque in finem. Deus enim qui modo illis quos liberat non reddit secundum opera eorum, tunc reddet unicuique secundum opera eius 260. Reddet omnino Deus et mala pro malis, quoniam iustus est; et bona pro malis, quoniam bonus est; et bona pro bonis, quoniam bonus et iustus est; tantummodo mala pro bonis non reddet, quoniam iniustus non est. Reddet ergo mala pro malis, poenam pro iniustitia; et reddet bona pro malis, gratiam pro iniustitia; et reddet bona pro bonis, gratiam pro gratia 261.


Ubi non intellegitis, orate ut intellegatis.

24. 46. Repetite assidue librum istum, et si intellegitis, Deo gratias agite; ubi autem non intellegitis, orate ut intellegatis: dabit enim vobis Dominus intellectum. Mementote scriptum esse: Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei 262. Ipsa est sapientia desursum descendens, sicut ipse apostolus Iacobus dicit. Illam vero sapientiam repellite a vobis, et orate ut non sit in vobis, quam detestatus est, ubi ait: Quod si zelum amarum habetis, et contentiones in vobis sunt, non est ista sapientia desursum descendens; sed terrena, animalis, diabolica. Ubi enim zelus et contentio est, ibi inconstantia et omne opus pravum. Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, inaestimabilis, sine simulatione 263. Quid boni ergo non habebit, qui hanc sapientiam postularit et impetrarit a Domino? Et hinc intellegite gratiam; quia si ex nobis esset ista sapientia, desursum non esset, nec ab ipso qui nos creavit Deo postulanda esset. Fratres, orate et pro nobis, ut temperanter et pie et iuste vivamus in hoc saeculo, exspectantes illam beatam spem, et manifestationem Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi 264, cui est honor et gloria et regnum cum Patre et Spiritu Sancto in saecula saeculorum. Amen.