LIBER VI | LIBER VIII |
LIBER SEPTIMUS.
In quo illud Geneseos, cap. 2, vers. 7: Et flavit in faciem ejus flatum vitae, etc., illustratur uberrima tractatione de anima.
CAPUT PRIMUM.-- De anima tractatio suscipitur. 1. Et finxit Deus hominem pulverem de terra, et flavit in faciem ejus flatum vitae, et factus est homo in animam viventem. Haec verba Scripturae nobis et in principio superioris libri consideranda proposuimus, et de ipso homine facto, maximeque de ejus corpore, quantum satis duximus, quod secundum Scripturas visum est, disseruimus. Sed quia de anima humana non parva quaestio est, ad hunc eam librum differendam putavimus, nescientes quantum nos Dominus adjuturas esset recte loqui cupidos; illud tamen scientes, nisi quantum ipse adjuvaret, recte non esse locuturos. Recte est autem veraciter atque congruenter, nihil audacter refellendo, nihil temere affirmando, dum adhuc dubium est, verum falsumne sit, sive fidei, sive scientiae christianae; quod autem doceri potest vel rerum ratione apertissima, vel Scripturarum auctoritate certissima, sine cunctatione asserendo. 2. Ac primum illud videamus, quod scriptum est, Flavit, vel, Sufflavit in faciem ejus flatum vitae. Nonnulli enim codices habent, Spiravit, vel, Inspiravit in faciem ejus. Sed cum Graeci habeant ἐνεφύσησεν, non dubitatur flavit vel sufflavit esse dicendum. Quaerehamus autem in superiori sermone de manibus Dei, cum homo de limo formatus cogitaretur: quid ergo nunc dicendum est in eo quod scriptum est, Sufflavit Deus, nisi quia sicut non manibus corporis finxit, ita nec faucibus labiisque sufflavit? 3. Verumtamen hoc verbo Scriptura in quaestione difficillima plurimum nos, quantum opinor, adjuvat.
CAPUT II.-- Animam non esse ejusdem naturae cum Deo, ex proposito Scripturae loco arguitur.
Nam cum quidam ex hoc verbo crediderint aliquid esse animam de ipsa substantia Dei, id est, ejusdem naturae cujus ille est, hoc ideo putantes, quia cum homo sufflat, aliquid de seipso ejicit in flatu; hinc potius admonendi sumus, hanc inimicam fidei catholicae reprobare sententiam. Nos enim credimus Dei naturam atque substantiam, quae in Trinitate creditur a multis, intelligitur a paucis, omnino esse incommutabilem. Porro autem animae naturam vel in deterius vel in melius commutari posse, quis ambigit? Ac per hoc sacrilega opinio est, eam et Deum credere unius esse substantiae. Quid enim hoc modo aliud quam et ile commutabilis creditor? Credendum itaque est, et intelligendum, neque ullo modo dubitandum, quod recta fides habet, animam sic esse a Deo tanquam rem quam fecerit, non tanquam de natura cujus est ipse, sive genuerit, sive quoquo modo protulerit.
CAPUT III.-- Urgetur idem argumentum.
4. Et quomodo, inquiunt, scriptum est, Sufflavit in faciem ejus, et factus est homo in animam vivam; si non anima Dei pars est, vel Dei omnino substantia? Imo vero ex hoc verbo satis apparet ita non esse. Cum enim homo sufflat, anima utique ipsa subjacentem sibi naturam corporis movet, et de illa, non de seipsa flatum facit. Nisi isti forte tam tardi sunt, ut nesciant isto reciproco halitu, quem de hoc aere circumfuso ducimus et reddimus. fieri etiam flatum, cum voluntate sufflamus. Quod si etiam non ex hoc aere, qui forinsecus adjacet, accepto et reddito, sed ex ipsius nostri corporis natura qua constat, sufflando aliquid ejiceremus, non eadem natura est corporis et animae; quod et ipsi utique consentiunt. Quapropter etiam sic aliud est animae substantia, quae corpus regit et movet; aliud flatus, quem regendo vel movendo facit de corpore sibi subdito, non de seipsa cui corpus est subditum. Cum itaque longe quidem incomparabili modo, sed tamen anima regat subditum corpus, et Deus subditam creaturam, cur non potius intelligatur de subjecta sibi creatura fecisse Deus animam in eo quod sufflasse dictus est; quandoquidem ipsa anima, quamvis corpori suo non ita dominetur, ut Deus universitati quam condidit, tamen ejus motu, non de sua substantia flatum facit? 5. Possemus quidem dicere nec ipsum Dei flatum esse animam hominis, sed Deum sufflando fecisse animam in homine: sed ne putentur meliora quae fecit verbo, quam quod fecit flatu, quia et in nobis melius est verbum quam flatus; nihil est interim secundum supradictam rationem, cur animam ipsam Dei flatum dicere dubitemus, dum intelligatur non esse Dei natura atque substantia, sed hoc ipsum esse sufflare, quod est flatum facere; quod autem flatum facere, hoc animam facere. Cui sententiae congruit quod per Isaiam dicit Deus: Spiritus enim a me procedet, et flatum omnem ego feci. Nam non quemlibet flatum corporeum eum dicere, sequentia docent. Cum enim dixisset, Omnem flatum ego feci; Et propter peccatum, inquit, pusillum quid contristavi eum, et percussi eum (Isai. LVII, 16, 17, sec. LXX). Quid ergo dicit flatum, nisi animam, quae propter peccatum percussa et contristata est? Quid igitur est, Omnem flatum ego feci, nisi, Omnem animam ego feci?
CAPUT IV.-- Deum sufflando non fecisse de seipso animam, nec de elementis.
6. Si ergo Deum diceremus tanquam corporei mundi hujus animam, cui mundus ipse esset tanquam corpus unius animantis, recte non eum diceremus sufflando fecisse animam hominis, nisi corpoream, de isto aere subjacente sibi ex corpore suo: non tamen quod fecisset dedissetque sufflando, de seipso dedisse putare deberemus, sed ita de sibi subjecto aere corporis sui, sicut anima de hujusmodi re similiter adjacente, hoc est de corpore, non de seipsa flatum facit. Nunc vero quia non tantummodo mundi corpus Deo esse subditum dicimus, sed illum esse supra omnem creaturam sive corporalem sive spiritualem; nec de seipso, nec de corporeis elementis credendus est animam fecisse sufflando.
CAPUT V.-- An anima ex nihilo.
7. Utrum autem ex eo quod omnino non erat, id est ex nihilo; an ex aliqua re, quae jam ab illo facta spiritualiter erat, sed anima nondum erat, merito quaeri potest. Si enim Deum adhuc aliquid ex nihilo creare non credimus, posteaquam creavit omnia simul, et ob hoc a consummatis omnibus operibus requievisse credimus, quae inchoavit faceret, ut quidquid deinde faceret, ex his faceret; non video quemadmodum intelligamus, adhuc eum ex nihilo animas facere. An dicendum est, eum in illis quidem operibus primorum sex dierum fecisse illum diem occultum, ac si hoc potius credi oportet, spiritualem atque intellectualem naturam, scilicet unitatis angelicae, et mundum, id est coelum et terram; atque in illis jam exstantibus naturis rationes creasse futurarum aliarum, non ipsas naturas: alioquin si jam ibi creatae essent sicut erant futurae, non adhuc essent futurae? Quod si ita est, nondum erat in conditis rebus animae humanae ulla natura, et tunc esse coepit, cum eam Deus sufflando fecit, atque indidit homini. 8. Sed non ideo quaestio sublata est, qua quaeritur adhuc utrum eam naturam, quae anima dicitur, et antea non erat, ex nihilo creaverit, tanquam ipse flatus ejus non ex aliqua substantia subjacente factus sit, sicut de flatu dicebamus, quem facit anima ex corpore suo; sed omnino ex nihilo tunc factus sit flatus, cum Deus flare voluit, idemque hominis anima factus sit: an vero jam erat aliquid spirituale, quamvis hoc quidquid erat, nondum animae natura erat, atque ex hoc factus sit flatus Dei quae natura esset animae; sicut nec corporis humani natura jam erat, antequam Deus eam de limo terrae vel pulvere formasset. Non enim caro humana erat pulvis aut limus; sed tamen aliquid erat unde illa fieret, quae nondum erat.
CAPUT VI.-- An ut corporis, ita et animae praecesserit aliqua materies. 9. Num ergo credibile est, in primis illis sex dierum operibus Deum condidisse, non solum futuri corporis humani causalem rationem, verum etiam materiem de qua fieret, id est terram, de cujus limo vel pulvere fingeretur, animae autem solam ibi condidisse rationem, secundum quam fieret, non etiam quamdam pro suo genere materiam, de qua fieret? Si enim quiddam incommutabile esset anima, nullo modo ejus quasi materiam quaerere deberemus: nunc autem mutabilitas ejus satis indicat eam interim vitiis atque fallaciis deformem reddi, formari autem virtutibus veritatisque doctrina, sed in sua jam natura qua est anima; sicut etiam caro in sua natura qua jam caro est, et salute decoratur, et morbis vulneribusque foedatur. Sed sicut haec, excepto quod jam caro est in qua natura vel proficit ut pulchra, vel deficit ut deformis sit, hahuit etiam materiem, id est terram, de qua fieret, ut omnino caro esset: sic fortasse potuit et anima, antequam ea ipsa natura fieret, quae anima dicitur, cujus vel pulchritudo virtus, vel deformitas vitium est, habere aliquam materiam pro suo genere spiritualem, quae nondum esset anima; sicut terra de qua caro facta est, jam erat aliquid, quamvis non erat caro. 10. Sed enim jam terra implebat mundi infimam partem, antequam de illa corpus hominis fieret, conferens universo totum suum, ut etiamsi nulla ex ea caro fieret animantis cujusquam, specie tamen sua mundi fabricam molemque compleret, secundum quam dicitur mundus coelum et terra.
CAPUT VII.-- Dici non posse qualis fuisset illa materies animae. At vero illa spiritualis materies, si fuit ulla unde anima fieret, vel si est ulla unde animae fiunt, quid ipsa est? quod nomen, quam speciem, quem usum in rebus conditis tenet? Vivit, an non? Si vivit, quid agit? quid confert universitatis effectibus? Beatamne vitam gerit, an miseram, an neutram? Vivificat aliquid? an ab hoc etiam opere vacat, et in quodam secreto universitatis otiosa requiescit, sine vigili sensu motuque vitali? Si enim nulla prorsus adhuc vita erat, quomodo esset vitae futurae quaedam incorporea nec viva materies? Aut falsum est, aut nimis latet. Si autem jam vivebat nec beate nec misere, quomodo rationalis erat? Quod si tunc rationalis facta est, cum ex illa materie natura humanae animae facta est; irrationalis ergo vita materies erat animae rationalis, id est humanae? Quid ergo inter illam pecorisque distabat? An rationalis erat jam possibilitate, nondum facultate? Si enim videmus infantilem animam, jam utique hominis animam, nondum coepisse uti ratione, et tamen eam rationalem dicimus; cur non credatur sic in illa materie, de qua facta est anima, quietum fuisse motum etiam sentiendi, sicut in ista infantili, quae jam certe anima est hominis, quietus est adhuc motus ratiocinandi?
CAPUT VIII.-- Beatam fuisse materiem illam admitti non potest. 11. Nam si jam beata erat vita, de qua facta est hominis anima; deterius ergo facta est: et ideo non jam illa materies hujus, sed illius ista defluxio est. Nam materies aliqua cum formatur, praesertim a Deo, in melius sine dubitatione formatur. Sed etiam si cujusquam in aliqua beatitudine factae a Deo vitae defluxio anima humana posset intelligi, nec sic credenda erat esse coepisse in aliquo actu meritorum suorum, nisi ex quo propriam coepit agere vitam, dum anima facta est animans carnem, et ejus sensibus velut nuntiis utens, atque in seipsa se vivere sentiens sua voluntate, intellectu, memoria. Si enim est aliquid, unde istam defluxionem formatae carni Deus inspiraret, tanquam sufflando animam faciens, idemque beatum est; nullo modo movetur, aut mutatur, aut amittit aliquid, cum hoc ab eo defluit, unde anima fit.
CAPUT IX.-- Neque illam materiem esse quamdam irrationalem animam. Non est enim corpus, ut tanquam exhalando minuatur.
12. Si autem anima irrationalis, materies est quodammodo, de qua fit anima rationalis, id est humana, rursus quaeritur etiam ipsa irrationalis unde fiat; quia et ipsam non facit nisi creator omnium naturarum. An illa de materie corporali? Cur non ergo et ista? Nisi forte quod velut gradatim fieri conceditur, compendio posse Deum facere quisquam negabit. Proinde quaelibet adhibeatur interpositio, si corpus est materies animae irrationalis, et anima irrationalis est materies animae rationalis, procul dubio corpus est materies animae rationalis. Quod neminem unquam scio ausum esse sentire, nisi qui et ipsam animam nonnisi in genere alicujus corporis ponit. 13. Deinde cavendum est ne quaedam translatio animae fieri a pecore in hominem posse credatur (quod veritati fideique catholicae omnino contrarium est), si concesserimus irrationalem animam veluti materiem subjacere, unde rationalis anima fiat. Sic enim fiet, ut si haec in melius commutata, erit hominis; illa quoque in deterius commutata, sit pecoris. De quo ludibrio quorumdam philosophorum etiam eorum posteri erubuerunt, nec eos hoc sensisse, sed non recte intellectos esse dixerunt. Et credo ita esse, velut si quisquam etiam de Scripturis nostris hoc sentiat, ubi dictum est, Homo in honore positus non intellexit; comparatus est pecoribus insensatis, et similis factus est eis (Psal. XLVIII, 13): aut ubi item legitur, Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi (Psal. LXXIII, 19). Neque enim non omnes haeretici Scripturas catholicas legunt; nec ob aliud sunt haeretici, nisi quod eas non recte intelligentes, suas falsas opiniones contra earum veritatem pervicaciter asserunt. Sed quoquo modo se habeat vel non habeat opinio philosophorum de revolutionibus animarum, catholicae tamen fidei non convenit credere animas pecorum in homines, aut hominum in pecora transmigrare.
CAPUT X.-- Ex morum similitudine non effici ut anima hominis in pecus transeat. 14. Fieri sane homines vitae genere pecoribus similes, et ipsae res humanae clamant, et Scripturae testantur. Unde est illud quod commemoravi, Homo in honore positus non intellexit; comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est eis: sed in hac vita utique, non post mortem. Proinde vel talibus bestiis nolebat in potestatem dari animam suam, qui dicebat, Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi; quales cavendos Dominus significat, ubi dicit eos indutos vestitu ovium, intus autem esse lupos rapaces (Matth. VII, 15): vel ipsi diabolo et angelis ejus; nam et ille dictus est leo et draco (Psal. XC, 13). 15. Quid enim afferunt argumenti philosophi qui putant hominum animas in pecora, vel pecorum in homines post mortem posse transferri? Hoc certe, quod morum similitudo ad id trahat, velut avaros in formicas, rapaces in milvos, saevos ac superbos in leones, sectatores immundae voluptatis in sues: et si qua similia. Haec quippe afferunt, nec attendunt per hanc rationem nullo modo fieri posse, ut pecoris anima post mortem in hominem transferatur. Nullo modo enim porcus similior erit homini quam porco; et cum mansuescunt leones, canibus vel etiam ovibus fiunt similiores quam hominibus. Cum igitur a pecorum moribus pecora non recedunt, et quae aliquantulum caeteris dissimilia fiunt, similiora sunt tamen suo generi quam humano, longeque plus ab hominibus quam a pecoribus differunt: nunquam erunt hominum animae istae, si ea quae similiora sint trahunt. Si autem hoc argumentum falsum est, quomodo erit illa vera opinio; quandoquidem nihil aliud afferunt, quo etiamsi non vera, saltem verisimilis habeatur? Unde proclivius et ipse crediderim, quod etiam eorum posteri sectatores, illos homines qui haec primitus in suis libris posuerunt, in hac vita potius intelligi voluisse, quadam perversitate morum ac turpitudine homines pecorum similes fieri, ac sic quodammodo in pecora commutari, ut hoc dedecore objecto, eos a cupiditatum pravitate revocarent.
CAPUT XI.-- Fictitiae quarumdam animarum transmigrationes. Manichaeorum deterior quam philosophorum opinio. 16. Nam illa quae feruntur accidisse, ut quidam quasi recordarentur in quorum animalium corporibus fuerint, aut falsa narrantur, aut ludificationibus daemonum hoc in eorum animis factum est. Si enim contingit in somnis, ut fallaci memoria quasi recordetur se homo fuisse quod non fuit, aut egisse quod non egit; quid mirum si quodam Dei justo occultoque judicio, sinuntur daemones in cordibus etiam vigilantium tale aliquid posse? 17. Manichaei autem qui se christianos vel putant, vel putari volunt, in hac opinione translationis vel revolutionis animarum eo sunt illis Gentium philosophis, vel si qui alii vani homines hoc putent, deteriores et detestabiliores, quod illi animae naturam a Dei natura discernunt, isti autem cum aliud nihil dicant esse animam quam ipsam Dei substantiam, atque id omnino quod Deus est, non trepidant eamdam turpiter commutabilem dicere, ut nullum sit herbae seu vermiculi genus, ubi eam non esse permixtam, vel quo revolvi non posse mirabili opinentur insania. Qui tamen si remotis ab animo suo rerum obscurissimarum quaestionibus, quas carnali corde versantes, necesse est ut in opiniones falsas, noxias monstrosasque labantur et provolvantur, unum illud firmissime teneant, quod omni animae rationali sine ullius disputationis ambagibus naturaliter et veraciter insitum est, esse omnino incommutabilem et incorruptibilem Deum; tota eorum mille formis fabula repente dilabitur, quam in suis vanis ac sacrilegis mentibus, nonnisi de Dei turpissima mutabilitate finxerunt. 18. Non est igitur materies animae humanae, anima irrationalis.
CAPUT XII.-- Anima non est ex corporeo elemento. Quid est ergo, unde anima flatu Dei facta est? An corpus aliquod erat terrenum quidem et humidum? Nullo modo: hinc enim potius caro facta est. Nam quid aliud est limus quam terra humida? Nec de humore solo anima facta credenda est, quasi caro de terra et anima de aqua. Nimis enim absurdum est, inde factam putare animam hominis, unde facta est caro piscis et volucris.
19. Ergo fortassis ex aere? Huic enim elemento etiam flatus competit; sed noster, non Dei. Unde supra diximus hoc potuisse congruenter putari, si animam mundi tanquam unius maximi animantis Deum crederemus, ut ita eam flaverit de aere corporis sui, sicut flat nostra de sui. Cum vero Deum esse constet supra omne mundi corpus, et supra omnem spiritum quem creavit, incomparabili omnino distantia; quomodo id recte dici potest? An forte quanto magis Deus universae suae creaturae praesens est omnipotentia singulari, tanto magis potuit ex aere flatum facere, quae anima hominis esset? Sed cum anima non sit corporea, quidquid autem ex mundi corporeis elementis fit, corporeum sit necesse est, inque mundi elementis etiam aer iste numeretur; nec si de puri illius coelestisque ignis elemento facta anima diceretur, credi oporteret. Omne quippe corpus in omne corpus posse mutari, non defuerunt qui assererent. Corpus autem aliquod sive terrenum sive coeleste, converti in animam, fierique naturam incorpoream, nec quemquam sensisse scio, nec fides hoc habet.
CAPUT XIII.-- Medicorum sententia de corpore humano. 20. Deinde si non est contemnendum quod medici non tantum dicunt, verum etiam probare se affirmant, quamvis omnis caro terrenam soliditatem in promptu gerat, habet tamen in se et aeris aliquid, quod et pulmonibus continetur, et a corde per venas, quas arterias vocant, diffunditur; et ignis non solum fervidam qualitatem, cujus sedes in jecore est, verum etiam luculentam, quam velut eliquari ac subvolare ostendunt in excelsum cerebri locum, tanquam in coelum corporis nostri; unde et radii emicant oculorum, et de cujus medio velut centro quodam, non solum ad oculos, sed etiam ad sensus caeteros tenues fistulae deducuntur, ad aures scilicet, ad nares, ad palatum, propter audiendum, olfaciendum, atque gustandum; ipsumque tangendi sensum qui per totum corpus est, ab eodem cerebro dirigi dicunt per medullam cervicis, et eam quae continetur ossibus, quibus dorsi spina conseritur, ut inde se tenuissimi quidam rivuli, qui tangendi sensum faciunt, per cuncta membra diffundant.
CAPUT XIV.-- Animam non esse ex elementis. Cum igitur his quasi nuntiis accipiat anima quidquid eam corporalium non latet, ipsa vero usque adeo aliud quiddam sit, ut cum vult intelligere, vel divina, vel Deum, vel omnino etiam seipsam, suasque considerare virtutes, ut aliquid veri certique comprehendat, ab hac ipsorum quoque oculorum luce se avertat, eamque ad hoc negotium, non tantum nullo adjumento, verum etiam nonnullo impedimento esse sentiens, se in obtutum mentis attollat; quomodo ex eo genere aliquid est, cum ejusdem generis summum non sit nisi lumen, quod ex oculis emicat, quo illa non adjuvatur nisi ad corporeas formas coloresque sentiendos; habetque ipsa innumerabilia longe dissimilia cuncto generi corporum, quae nonnisi intellectu atque ratione conspiciat, quo nullus carnis sensus aspirat.
CAPUT XV.-- Anima incorporea. 21. Quapropter non est quidem humanae animae natura, nec de terra, nec de aqua, nec de aere, nec de igne quolibet; sed tamen crassioris corporis sui materiam, hoc est, humidam quamdam terram, quae in carnis versa est qualitatem, per subtilioris naturam corporis administrat, id est per lucem et aerem. Nullus enim sine his duobus vel sensus in corpore est, vel ab anima spontaneus corporis motus. Sicut autem prius esse debet nosse quam facere, ita prius est sentire quam movere. Anima ergo quoniam res est incorporea, corpus quod incorporeo vicinum est, sicuti est ignis, vel potius lux et aer, primitus agit, et per haec caetera quae crassiora sunt corporis, sicuti humor et terra, unde carnis corpulentia solidatur, quae magis sunt ad patiendum subdita, quam praedita ad faciendum.
CAPUT XVI.-- Cur dictum sit, Factus est homo in animam vivam. 22. Non mihi ergo videtur dictum, Factus est homo in animam vivam, nisi quia sentire coepit in corpore; quod est animatae viventisque carnis certissimum indicium. Nam moventur et arbusta, non tantum vi extrinsecus impellente, veluti cum ventis agitantur, sed illo motu quo intrinsecus agitur quidquid ad incrementum speciemque arboris pertinet, quo ducitur succus in radicem, vertiturque in ea quibus constat herbae natura vel ligni: nihil enim horum sine interno motu. Sed iste motus non est spontaneus, qualis ille qui sensui copulatur ad corporis administrationem, sicut in omnium animalium genere, quam vocat Scriptura animam vivam (Gen. I, 21). Nam et nobis nisi inesset etiam ille motus, nec crescerent nostra corpora, nec ungues capillosque producerent. Sed si hoc solum esset in nobis sine sensu motuque illo spontaneo, non diceretur homo factus in animam vivam.
CAPUT XVII.-- In faciem hominis cur dicitur Deus sufflasse. 23. Proinde quoniam pars cerebri anterior, unde sensus omnes distribuuntur, ad frontem collocata est, atque in facie sunt ipsa velut organa sentiendi, excepto tangendi sensu qui per totum corpus diffunditur; qui tamen etiam ipse ab eadem anteriori parte cerebri ostenditur habere viam suam, quae retrorsus per verticem atque cervicem ad medullam spinae, de qua loquebamur paulo ante, deducitur, unde habet utique sensum in tangendo et facies, sicut totum corpus, exceptis sensibus videndi, audiendi, offaciendi, gustandi, qui in sola facie praelocati sunt: ideo scriptum arbitror, quod in faciem Deus sufflaverit homini flatum vitae, cum factus est in animam vivam. Anterior quippe pars posteriori merito praeponitur; quia et ista ducit, illa sequitur, et ab ista sensus, ab illa motus est, sicut consilium praecedit actionem.
CAPUT XVIII.-- Tres ventriculi cerebri. 24. Et quoniam corporalis motus, qui sensum sequitur, sine intervallis temporum nullus est, agere autem intervalla temporum spontaneo motu nisi per adjutorium memoriae non valemus; ideo tres tanquam ventriculi cerebri demonstrantur: unus anterior ad faciem, a quo sensus omnis; alter posterior ad cervicem, a quo motus omnis; tertius inter utrumque, in quo memoriam vigere demonstrant, ne cum sensum sequitur motus, non connectat homo quod faciendum est, si fuerit quod fecit oblitus. Haec illi certis indiciis probata esse dicunt, quando et ipsae partes aliquo affectae morbo vel vitio, cum defecissent officia vel sentiendi, vel movendi membra, vel motus corporis reminiscendi, satis quid valerent singulae declararum, eisque alhibita curatio cui rei reparandae profecerit exploratum est. Sed anima in istis tanquam in organis agit; nihil horum est ipsa: sed vivificat et regit omnia, et per haec corpori consulit, et huic vitae, in qua factus est homo in animam vivam.
CAPUT XIX.-- Animae praestantia supra res corporeas. 25. Unde ergo sit ipsa, id est, de qua velut materie Deus hunc flatum fecerit, quae anima dicitur, dum quaeritur, nihil corporeum debet occurrere. Sicut enim Deus omnem creaturam, sic anima omnem corpoream creaturam naturae dignitate praecellit. Per lucem tamen et aerem, quae in ipso quoque mundo praecellentia sunt corpora, magisque habent faciendi praestantiam, quam patiendi corpulentiam sicut humor et terra, tanquam per ea quae spiritui similiora sunt, corpus administrat. Nuntiat enim aliquid lux corporea: cui autem nuntiat, non hoc est quod illa; et haec est anima cui nuntiat, non illa quae nuntiat. Et cum afflictiones corporis moleste sentit, actionem suam, qua illi regendo adest, turbato ejus temperamento impediri offenditur, et haec offensio dolor vocatur. Et aer qui nervis infusus est, paret voluntati ut membra moveat, non autem ipse voluntas est. Et illa pars media motum membrorum nuntiat, ut memoria teneatur, non ipsa memoria est. Denique dum haec ejus tanquam ministeria vitio quolibet seu perturbatione omni modo deficiunt, desistentibus nuntiis sentiendi et ministris movendi, tanquam non habens cur adsit, abscedit. Si autem non ita deficiunt, ut in morte assolet, turbatur ejus intentio, tanquam conantis redintegrare labentia, nec valentis. Et in rebus quibus turbatur, inde cognoscitur quae pars ministeriorum in causa sit, ut si potuerit, medicina succurrat.
CAPUT XX.-- Aliud anima, aliud organa corporis. 26. Namque aliud esse ipsam, aliud haec ejus corporalia ministeria, vel vasa, vel organa, vel si quid aptius dici possunt, hinc evidenter elucet, quod plerumque se vehementi cogitationis intentione avertit ab omnibus, ut prae oculis patentibus recteque valentibus multa posita nesciat; et si major intentio est, dum ambulabat, repente subsistat, avertens utique imperandi nutum a ministerio motionis qua pedes agebantur: si autem non tanta est cogitationis intentio, ut figat ambulantem loco, sed tamen tanta est ut partem illam cerebri mediam nuntiantem corporis motus non vacet advertere; obliviscitur aliquando et unde veniat, et quo eat, et transit imprudens villam quo tendebat, natura sui corporis sana, sed sua in aliud avocata. Quapropter istas corporei coeli corporeas quasdam particulas, id est, lucis et aeris, quae primae excipiunt nutus animae vivificantis, eo quod incerporeae naturae propinquiores sunt quam humor et terra, ut ad earum proximum ministerium tota moles administretur, utrum Deus de hoc circumfuso et superfuso coelo corpori viventis miscuerit, aut adjunxerit, an et ipsas de limo sicut carnem fecerit, non est ad rem pertinens quaestio. Omne quippe corpus in omne corpus mutari posse, credibile est: quodlibet autem corpus mutari posse in animam, credere absurdum est.
CAPUT XXI.-- Anima neque ullo ex corpore, neque ullum corpus est. 27. Quamobrem nec illud audiendum est, quod quidam putaverunt, quintum quoddam esse corpus unde sit anima, quod nec terra, nec aqua sit, nec aer, nec ignis, sive iste turbulentior atque terrenus, sive ille coelestis purus et lucidus; sed nescio quid aliud quod careat usitato nomine, sed tamen corpus sit (Cic. lib. 1 Tusc. quaest.). Si enim qui hoc sentiunt, hoc dicunt corpus quod et nos, id est, naturam quamlibet longitudine, latitudine, altitudine, spatium loci occupantem, neque hoc est anima, neque inde facta credenda est. Quidquid enim tale est, ut multa non dicam, in quacumque sui parte lineis dividi vel circumscribi potest: quod anima si pateretur, nullo modo nosse posset tales lineas, quae per longum secari non queunt, quales in corpore non posse inveniri nihilominus novit. 28. Nec ipsa sibi tale aliquid occurrit, cum se nescire non possit, etiam quando se ut cognoscat inquirit. Cum enim se quaerit, novit quod se quaerat; quod nosse non posset, si se non nosset. Neque enim aliunde se quaerit, quam a seipsa. Cum ergo quaerentem se novit, se utique novit; et omne quod novit tota novit: cum itaque se quaerentem novit, tota se novit, ergo et totam se novit: neque enim aliquid aliud, sed seipsam tota novit. Quid ergo adhuc se quaerit, si quaerentem se novit? Neque enim si nesciret se, posset quaerentem se scire se: sed hoc in praesenti; quod autem de se quaerit, quid antea fuerit, vel quid futura sit quaerit. Desinat ergo nunc interim suspicari se esse corpus; quia si aliquid tale esset, talem se nosset, quae magis se novit quam coelum et terram, quae per sui corporis oculos novit. 29. Omitto dicere quia illud ejus quod etiam pecora habere intelliguntur, vel coeli volatilia cum habitacula sua seu nidos repetunt, quo capiuntur imagines omnium rerum corporalium, nullo modo cuiquam corpori simile est; et utique hoc potius corpori simile esse deberet, ubi corporearum rerum similitudines continentur. At si hoc corpus non est, quia certum est, eas similitudines corporum illic non solum memoriter detineri, verum etiam innumerabiles pro arbitrio figurari; quanto minus alia qualibet vi sua corpori esse anima similis potest? 30. Si autem corpus esse dicunt alia qualibet notione omne quod est, id est, omnem naturam atque substantiam; non quidem admittenda est ista locutio, ne non inveniamus quomodo loquentes, ea quae corpora non sunt, a corporibus distinguamus: non tamen nimis est de nomine laborandum. Nam et nos dicimus, quidquid anima est, non esse horum quatuor notissimorum elementorum, quae manifesta sunt corpora; sed neque hoc esse quod Deus est. Quid sit autem, non dicitur melius quam anima vel spiritus vitae. Ideo enim additur, vitae, quia et iste aer plerumque dicitur spiritus. Quanquam et animam eumdem aerem appellaverunt, ut jam non possit inveniri nomen, quo proprie distinguatur ista natura, quae nec corpus, nec Deus est, nec vita sine sensu, qualis potest credi in arboribus, nec vita sine rationali mente, qualis est in pecoribus; sed vita nunc minor quam Angelorum, et futura quod Angelorum, si ex praecepto sui creatoris hic vixerit. 31. Unde sit autem, id est, de qua velut materia facta sit, vel de qua perfecta beataque natura defluxerit, vel utrum omnino ex nihilo facta sit, etiamsi dubitatur, et quaeritur; illud tamen minime dubitandum est, et si aliquid antea fuit, a Deo factum esse quod fuit, et eam nunc a Deo factam, ut anima viva sit: aut enim nihil fuit, aut hoc quod est non fuit. Sed illam partem, qua quaerebamus quasi ejus materiem unde facta sit jam satis tractavimus.
CAPUT XXII.-- An causalis ratio animae fuerit condita in diebus Geneseos. 32. Nunc, si omnino non fuit, quaerendum est quomodo possit intelligi quod causalis ejus ratio fuisse dicebatur in primis sex dierum operibus Dei, quando fecit Deus hominem ad imaginem suam, quod nisi secundum animam non recte intelligitur. Verendum est autem, ne cum dicimus non ipsas tunc naturas atque substantias quae futurae fuerant, Deum creasse, dum crearet omnia simul, sed earum futurarum causales quasdam rationes, putemur inania quaedam dicere. Quae sunt enim istae causales rationes, secundum quas posset jam dici Deus fecisse hominem ad imaginem suam, cujus corpus nondum de limo finxerat, cui nondum animam afflando fecerat? Et corporis quidem humani etiamsi fuit aliqua occulta ratio, qua futurum erat ut formaretur, erat et materies de qua formaretur, id est terra, in qua videri potest illa ratio velut in semine latuisse: animae autem faciendae, id est flatus faciendi, qui esset anima hominis, quae ibi ratio causalis primitus condita est, cum diceret Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (quod nisi secundum animam recte intelligi non potest), si nulla erat natura ubi conderetur? 33. Si enim haec ratio in Deo erat, non in creatura; nondum ergo erat condita: quomodo ergo dictum est, Fecit Deus hominem ad imaginem Dei (Gen. I, 26, 27)? Si autem jam in creatura erat, hoc est, in iis quae simul omnia creaverat Deus, in qua creatura erat? utrum spirituali, an corporali? Si spirituali, agebatne aliquid in corporibus mundi, seu coelestibus, seu terrestribus? An in ea erat haec vacans antequam homo in sua natura propria conderetur, sicut in ipso homine jam propriam ducente vitam latenter otioseque inest ratio generandi, quae non operatur, nisi per concubitum atque conceptum? An et illa natura creaturae spiritualis, in qua latente erat haec ratio, nihil agebat sui operis? Et utquid creata erat? An ut contineret rationem futurae animae humanae, vel futurarum animarum, tanquam in seipsis esse non possent, sed in aliqua creatura propria vita jam vivente, sicut generandi ratio non potest esse nisi in aliquibus jam existentibus perfectisque naturis? Parens ergo animae instituta est aliqua creatura spiritualis, in qua sit ratio futurae animae, quae non inde existat, nisi cum eam Deus homini inspirandam facit. Neque enim et ex homine fetum vel seminis vel ipsius jam prolis creat et format nisi Deus, per Sapientiam attingentem ubique propter suam munditiam, ita ut nihil inquinatum in eam incurrat (Sap. VII, 24 et 25), dum pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Id. VIII, 1). Sed nescio quemadmodum possit intelligi, ad hoc tantum creatam nescio quam creaturam spiritualem, quae in Dei conditionibus per illos sex dies factis non commemoraretur, cum Deus hominem sexto die fecisse dictus est, quem nondum in propria natura fecerat, sed adhuc ratione causali in illa creatura quae commemorata non est. Magis enim debuit ipsa commemorari, quae sic consummata erat, ut non adhuc esset secundum suae causae praecedentem rationem facienda.
CAPUT XXIII.-- An illa causalis ratio animae fuerit inserta in angelica natura. 34. An forte in illius diei natura, quem primitus condidit, si spiritus intellectualis dies ille recte accipitur, hanc faciendae animae causalem rationem Deus inseruit, cum sexto die fecit hominem ad imaginem suam; causam scilicet rationemque praefigens secundum quam eum post illos septem dies faceret; ut videlicet corporis ejus causalem rationem in natura terrae, animae autem in natura illius diei creasse credatur? Sed quid aliud dicitur, cum hoc dicitur, nisi angelicum spiritum quasi parentem esse animae humanae, si sic in illo inest animae humanae creandae praecondita ratio, sicut in homine futurae prolis suae: ut corporum quidem humanorum parentes homines sint, animarum autem Angeli, creator vero et animarum et corporum Deus sed corporum ex hominibus, animarum ex Angelis; aut prioris corporis ex terra, et prioris animae ex angelica natura, ubi rationes eorum causales praefixerat, quando primitus fecit hominem in iis quae simul omnia creavit; deinceps vero jam homines ex hominibus, corpus ex corpore, animam ex anima? Durum est hoc, Angeli aut Angelorum filiam dicere esse animam: sed multo durius, coeli corporei; quanto magis ergo, maris et terrae? Multo minus igitur in aliqua corporali creatura, causalis animae ratio praecondita est, cum faceret Deus hominem ad imaginem suam, antequam eum suo tempore de limo formatum flatu animaret, si absurde creditur animam causaliter in natura angelica condidisse.
CAPUT XXIV.-- Anima an creata sit priusquam corpori inserta. 35. Illud ergo videamus, utrum forsitan verum esse possit, quod certe humanae opinioni tolerabilius mihi videtur, Deum in illis primis operibus quae simul omnia creavit, animam etiam humanam creasse, quam suo tempore membris ex limo formati corporis inspiraret, cujus corporis in illis simul conditis rebus rationem creasset causaliter, secundum quam fieret, cum faciendum esset, corpus humanum. Nam neque illud quod dictum est, ad imaginem suam, nisi in anima; neque illud quod dictum est, masculum et feminam, nisi in corpore recte intelligimus. Credatur ergo, si nulla Scripturarum auctoritas seu veritatis ratio contradicit, hominem ita factum sexto die, ut corporis quidem humani ratio causalis in elementis mundi; anima vero jam ipsa crearetur, sicut primitus conditus est dies, et creata lateret in operibus Dei, donec eam suo tempore sufflando, hoc est inspirando, formato ex limo corpori insereret.
CAPUT XXV.-- Anima si extra corpus existebat, an suopte nutu ad corpus venerit. 36. Sed hic rursus non spernenda oritur quaestio. Si enim jam facta erat anima, et latebat, ubi ei posset esse melius quam ibi? Quid ergo fuit causae ut anima innocenter vivens insereretur vitae hujus carnis, in qua peccando, ipsum qui eam creavit offenderet; unde eam merito sequeretur laboris aerumna damnationisque cruciatus? An illud dicendum est, quod ad corpus administrandum voluntate propria fuerit inclinata, in qua vita corporis, quoniam et juste et inique vivi potest, quod eligeret hoc haberet, vel praemium de justitia, vel de iniquitate supplicium, ut nec illi apostolicae sententiae sit contrarium, qua dicit nondum natos nihil egisse boni seu mali (Rom. IX, 11)? Illa quippe inclinatio voluntatis ad corpus, nondum est actio vel justitiae vel iniquitatis, de qua ratio reddenda est in judicio Dei, recepturo unoquoque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Cur ergo non jam et illud credatur, quod Dei nutu ad corpus venerit; ubi si vellet secundum praeceptum ejus agere, mercedem acciperet vitae aeternae, atque Angelorum societatis: si autem contemneret, poenas justissimas lueret, sive laboris diuturni, sive ignis aeterni? An quia hoc ipsum, Deo volenti obtemperasse, jam utique actio bona est, et erit contrarium nondum natos nihil egisse vel boni vel mali?
CAPUT XXVI.-- Anima si proprio nutu corpori inserta, non fuit praescia futuri. Liberum arbitrium. 37. Quae si ita sunt, fatebimur etiam non in eo rerum genere animam primitus creatam, ut esset praescia futuri operis sui, vel justi, vel iniqui. Nimis quippe incredibile est eam potuisse propria voluntate inclinari ad corporis vitam, si se ita in quibusdam peccaturam praesciret, ut juste supplicio perpetuo puniretur. Juste sane Creator landatur in omnibus quae fecit omnia bona valde. Neque enim ex iis tantum laudandus est, quibus praescientiam dedit; cum recte laudetur etiam quia pecora creavit, quibus est natura humana praestantior etiam in ipsis peccantibus. Natura quippe hominis ex Deo est, non iniquitas, qua se ipse involvit male utendo libero arbitrio: quod tamen si non haberet, in natura rerum minus excelleret. Cogitandus quippe est homo juste vivens etiam non praescius futurorum, et ibi videndum est, excellentia voluntatis bonae quam non impediatur ad recte vivendum et Deo placendum, quod ignarus futuri vivit ex fide. Hujusmodi ergo creaturam quisquis esse nollet in rebus, contradicit Dei bonitati. Quisquis autem poenas eam non vult luere pro peccatis, inimicus est aequitati.
CAPUT XXVII.-- Animam naturali appetitu ferri in corpus. 38. Sed si ad hoc fit anima, ut mittatur in corpus, quaeri potest utrum, si noluerit, compellatur. Sed melius creditur hoc naturaliter velle, id est, in ea natura creari ut velit, sicut naturale nobis est velle vivere: male autem vivere jam non est naturae, sed perversae voluntatis, quam juste poena consequitur. 39. Frustra ergo jam quaeritur ex qua veluti materie facta sit anima, si recte intelligi potest in primis illis operibus facta, cum factus est dies. Sicut enim illa quae non erant, facta sunt, sic et haec inter illa. Quod si et materies aliqua formabilis fuit, et corporalis et spiritualis, non tamen et ipsa instituta nisi a Deo, ex quo sunt omnia, quae quidem formationem suam non tempore, sed origine praecederet, sicut vox cantum; quid nisi de materia spirituali facta anima congruentius creditur?
CAPUT XXVIII.-- Difficultates, cum dicitur animam Adae non prius creatam quam ejus corpori inspiratam fuisse. 40. Si autem aliquis non vult eam existimare factam, nisi cum jam formato corpori est inspirata, videat quid respondeat, cum quaeritur unde facta sit. Aut enim ex nihilo dicturus est Deum aliquid fecisse vel facere post illam consummationem operum suorum; et debet intueri quomodo explicet sexto die factum hominem ad imaginem Dei (quod nisi secundum animam recte intelligi non potest), id est, in qua natura causalis ratio facta fuerit ejus rei quae nondum fuit: aut non de nihilo, sed de aliquo jam existente factam dicet animam; et laborabit inquirendo quaenam illa natura sit, an corporalis, an spiritualis, secundum eas quaestiones quas superius versavimus; manente illa quoque molestia, ut adhuc quaeratur in qua substantia creaturarum in sex diebus primitus conditarum, causalem illam rationem fecerit animae, quam nondum de nihilo, vel de aliquo fecerat. 41. Quam si eo modo devitare voluerit, ut dicat, sexto die etiam de limo factum esse hominem, sed hoc recapitulando postea commemoratum; videat de muliere quid dicat, quia masculum et feminam, dixit, fecit eos, et benedixit eos (Gen. I, 27, 28). Quod si et ipsam eo die factam esse de viri osse responderit, attendat quomodo asserat sexto die facta volatilia, quae adducta sunt ad Adam, cum Scriptura omne genus volatilium quinto die creatum ex aquis insinuet; item sexto die ligna etiam quae in paradiso plantata sunt, cum eadem Scriptura hoc creaturae genus tertio dici tribuerit. Ipsa etiam verba consideret quid sit, Ejecit adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum, et bonum ad escam; tanquam illa quae tertio die terra ejecerat, non erant pulchra ad aspectum et bona ad escam, cum in his essent operibus quae fecit Deus omnia bona valde: quid sit etiam, Finxit Deus adhuc de terra omnes bestias agri, et omnia volatilia coeli (Id. II, 19); tanquam illa non fuerint omnia, quae primo producta erant, vel potius nulla ante producta erant. Neque enim dictum est, Et finxit Deus adhuc de terra caeteras bestias agri, et caetera volatilia coeli, quasi quae minus vel terra sexto, vel aqua quinto die produxerit; sed, omnes bestias, inquit, et omnia volatilia. Necnon et illud cogitet, quemadmodum Deus et sex diebus fecerit omnia; primo, ipsum diem; secundo, firmamentum; tertio, speciem maris et terrae, atque ex terra herbam et ligna; quarto, luminaria et sidera; quinto, aquarum animalia; sexto, terrae; et postea dicatur, Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri: quandoquidem cum factus est dies, non fecit nisi ipsum diem. Quomodo etiam omne viride agri fecerit antequam esset super terram, et fenum omne antequam exoriretur (Gen. II, 4, 5). Tunc enim factum cum exortum est, non antequam exoriretur, quis non diceret, nisi Scripturae verba revocarent? Meminerit etiam scriptum esse, Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul (Eccli. XVIII, 1); et videat quemadmodum simul creata dici possint, quorum creatio spatiis temporalibus distat, non horarum tantum, sed etiam dierum. Curet quoque ostendere quomodo utrumque sit verum, quod contrarium videri potest, et Deum in die septimo ob omnibus operibus suis requievisse, quod Geneseos liber dicit (Gen. II, 2), et usque nunc eum operari, quod Dominus dicit (Joan. V, 17). Respiciat etiam quae dicta sunt consummata, quomodo eadem dicta sint inchoata. 42. His enim omnibus divinae Scripturae testimoniis, quam esse veracem nemo dubitat nisi infidelis aut impius, ad illam sententiam ducti sumus, ut diceremus Deum ab exordio saeculi primum simul omnia creavisse, quaedam conditis jam ipsis naturis, quaedam praeconditis causis; sicut non solum praesentia, verum etiam futura fecit omnipotens, et ab eis factis requievit, ut eorum deinceps administratione atque regimine crearet etiam ordines temporum et temporalium: qui et consummaverat ea propter omnium generum terminationem, et inchoaverat propter saeculorum propagationem, ut propter consummata requiesceret, et propter inchoata usque nunc operetur. Sed si possunt haec melius intelligi, non solum non resisto, verum etiam faveo. 43. Nunc tamen de anima, quam Deus inspiravit homini sufflando in ejus faciem, nihil confirmo, nisi quia ex Deo sic est, ut non sit substantia Dei; et sit incorporea, id est, non sit corpus, sed spiritus; non de substantia Dei genitus, nec de substantia Dei procedens, sed factus a Deo; nec ita factus ut in ejus naturam natura ulla corporis vel irrationalis animae verteretur; ac per hoc, de nihilo: et quod sit immortalis secundum quemdam vitae modum, quem nullo modo potest amittere; secundum quamdam vero mutabilitatem, qua potest vel deterior vel melior fieri, non immerito etiam mortalis possit intelligi; quoniam veram immortalitatem solus ille habet, de quo proprie dictum est, Qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16). Caetera quae in hoc libro disceptando locutus sum, ad hoc valeant legenti, ut aut noverit quemadmodum sine affirmandi temeritate quaerenda sint quae non aperte Scriptura loquitur; aut, si ei quaerendi modus iste non placet, quemadmodum ipse quaesiverim sciat, ut si me potest docere non abnuat, si autem non potest, a quo ambo discamus mecum requirat.