De Genesi ad litteram (ed. Migne)/11

This is the stable version, checked on 4 Novembris 2021. Template changes await review.
LIBER XI
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum
 LIBER X LIBER XII 

LIBER UNDECIMUS.

In illud cap. 2 Geneseos, vers. 25: Et erant nudi, etc., et in totum cap. 3, cujus illustrandi causa dicitur de conditione et casu diaboli.

CAPUT PRIMUM.-- Recitato textu Geneseos explicatur vers. 25 cap. 2. 1. Et erant nudi ambo Adam et mulier ejus, et non pudebat illos. Serpens autem erat prudentissimus omnium bestiarum quae sunt super terram, quas fecit Dominus Deus. Et dixit serpens mulieri, Quid, quia dixit Deus, Non edetis ab omni ligno paradisi? Et dixit mulier serpenti, A fructu ligni quod est in paradiso edemus, de fructu autem ligni quod est in medio paradisi, dixit Deus, Non edetis ex eo, neque tangetis illud, ne moriamini. Et dixit serpens mulieri, Non morte moriemini: sciebat enim Deus, quoniam qua die manducaveritis de eo, aperientur vobis oculi, et eritis tanquam dii, scientes bonum et malum. Et vidit mulier quia bonum lignum ad escam, et quia placet oculis videre, et decorum est cognoscere. Et sumens de fructu ejus edit, et dedit viro suo secum, et ederunt. Et aperti sunt oculi amborum, et agnoverunt quia nudi erant, et consuerunt folia fici, et fecerunt sibi campestria. Et audierunt vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad vesperam, et absconderunt se Adam et mulier ejus a facie Domini Dei, in medio ligni paradisi. Et vocavit Dominus Deus Adam, et dixit illi, Ubi es? Et dixit ei, Vocem tuam audivi deambulantis in paradiso, et timui, quia nudus sum, et abscondi me. Et dixit illi, Quis nuntiavit tibi quia nudus es, nisi a ligno quod praeceperam tibi tantum ne ex eo manducares, ab eo edisti? Et dixit Adam, Mulier quam dedisti mecum, haec mihi dedit de ligno, et edi. Et dixit Dominus Deus mulieri, Quid hoc fecisti? Et dixit mulier, Serpens seduxit me, et manducavi. Et dixit Dominus Deus serpenti, Quia fecisti hoc, maledictus tu ab omnibus pecoribus, et ab omnibus bestiis, quae sunt super terram. Super pectus tuum et ventrem tuum ambulabis, et terram edes omnes dies vitae tuae. Et inimicitias ponam inter te et inter mulierem, et inter semen tuum et semen ejus: ipsa tibi servabit caput, et tu servabis ejus calcaneum. Et mulieri dixit, Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum. In tristitiis paries filios, et ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur. Adae autem dixit, Quia audisti vocem mulieris tuae, et edisti de ligno, de quo praeceperam tibi de eo solo non edere, maledicta terra in operibus tuis: in tristitiis edes illam omnes dies vitae tuae; spinas et tribulos germinabit tibi, et edes funum agri. In sudore faciei tuae edes panem tuum, donec convertaris in terram, ex qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis. Et vocavit Adam nomen mulieris suae, Vita, quoniam haec est mater omnium viventium. Et fecit Dominus Deus Adam et mulieri ejus tunicas petticeas, et induit eos. Et dixit Dominus Deus, Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis in cognoscendo bonum et malum. Et nunc ne aliquando extendat manum suam, et sumat de ligno vitae, et edat, et vivat in aeternum. Et dimisit illum Dominus Deus de paradiso voluptatis operari terram, ex qua sumptus est. Et ejecit Adam, et collocavit eum contra paradisum voluptatis: et ordinavit Cherubim, et flamineam rhomphaeam quae vertitur, custodire viam ligni vitae. 2. Antequam hujus propositae Scripturae textum ex ordine pertractemus, admonendum arbitror, quod jam me et alibi in hoc opere memini praelocutum, illud a nobis esse flagitandum, ut ad proprietatem litterae defendatur quod gestum narrat ipse qui scripsit. Si autem in verbis Dei, vel cujusquam personae in officium propheticum assumptae, dicitur aliquid quod ad litteram nisi absurde non possit intelligi, procul dubio figurate dictum ob aliquam significationem accipi debet; dictum tamen esse dubitare fas non est: hoc enim a fide narratoris, et pollicitatione expositoris exigitur (Lib. 8, c. 1-7). 3. Erant ergo ambo nudi: verum est, omnino nuda erant corpora duorum hominum in paradiso conversantium. Nec pudebat eos: quid enim puderet, quando nullam legem senserant in membris suis repugnantem legi mentis suae (Rom. VII, 23)? quae illos poena peccati post perpetrationem praevaricationis secuta est, usurpante inobedientia prohibitum, et justitia puniente commissum. Quod antequam fieret, nudi erant ut dictum est, et non confundebantur: nullus erat motus in corpore, cui verecundia deberetur; nihil putabant velandum, quia nihil senserant refrenandum. Quemadmodum propagaturi essent filios, jam antea disputatum est (Supra, lib. 9, c. 3-11): non tamen eo modo credendum est, quo propagaverunt posteaquam crimen admissum praedicta ultio consecuta est; cum priusquam morerentur, jam in corpore inobedientium hominum justissimo reciprocatu inobedientium membrorum tumultum mors concepta versaret. Nondum erant tales Adam et Eva, cum ambo nudi essent, et non confunderentur.

CAPUT II.-- Serpentis sapientia qualis, et unde. 4. Serpens autem erat ibi prudentissimus quidem, sed omnium bestiarum quae erant super terram, quas fecerat Dominus Deus. Translato enim verbo dictum est, prudentissimus, vel sicut plures latini codices habent, sapientissimus, non proprio quo in bonum accipi solet sapientia vel Dei, vel Angelorum, vel animae rationalis; tanquam si sapientes apes etiam formicasque dicamus, propter opera velut imitantia sapientiam. Quanquam iste serpens non irrationali anima sua, sed alieno jam spiritu, id est diabolico, posset sapientissimus dici omnium bestiarum. Quantumlibet enim praevaricatores angeli de supernis sedibus suae perversitatis et superbiae merito dejecti sint, natura tamen excellentiores sunt omnibus bestiis propter rationis eminentiam. Quid ergo mirum si suo instinctu diabolus jam implens serpentem, eique spiritum suum miscens, eo more quo vates daemoniorum implere solet, sapientissimum eum reddiderat omnium bestiarum secundum animam vivam irrationalemque viventium? Abusione quippe nominis ita sapientia dicitur in malo, quemadmodum in bono astutia; cum proprie magisque usitate in latina duntaxat lingua sapientes laudabiliter appellentur, astuti autem male cordati intelligantur. Unde nonnulli, sicut in plerisque codicibus invenimus, ad usum latinae locutionis, non verbum, sed potius sententiam transferentes, astutiorem omnibus bestiis istum serpentem, quam sapientiorem dicere maluerunt. Quid autem habeat hebraea proprietas, utrum illic in malo, non abusive, sed proprie possint dici et intelligi sapientes, viderint qui eam probe noverunt. Nos tamen aperte legimus alio Scripturarum sanctarum loco sapientes ad malum, non ad bonum (Jerem. IV, 22); et Dominus dicit sapientiores esse filios saeculi filiis lucis, ad consulendum sibimet in posterum quamvis fraude, non jure (Luc. XVI, 8).

CAPUT III.-- Diabolus nonnisi per serpentem tentare permissus. 5. Nec sane debemus opinari quod serpentem sibi, per quem tentaret persuaderetque peccatum, diabolus elegerit; sed cum esset in illo propter perversam et invidam voluntatem decipiendi cupiditas, nonnisi per illud animal potuit, per quod posse permissus est. Nocendi enim voluntas potest esse a suo quoque animo prava; non est autem potestas nisi a Deo, et hoc abdita altaque justitia, quoniam non est iniquitas apud Deum.

CAPUT IV.-- Tentatio hominis quare permissa. 6. Si ergo quaeritur cur Deus tentari permiserit hominem, quem tentatori consensurum esse praesciebat; altitudinem quidem consilii ejus penetrare non possum, et longe supra vires meas hoc esse confiteor. Est ergo aliqua causa fortassis occultior, quae melioribus sanctioribusque reservatur, illius gratia potius quam meritis eorum: sed tamen quantum vel donat sapere, vel sinit dicere, non mihi videtur magnae laudis futurum fuisse hominem, si propterea posset bene vivere, quia nemo male vivere suaderet; cum et in natura posse, et in potestate haberet velle non consentire suadenti, adjuvante tamen illo qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Cur itaque tentari non sineret, quem consensurum esse praesciebat, cum id facturus esset propria voluntate per culpam, et ordinandus esset illius aequitate per poenam: ut etiam sic ostenderet animae superbae ad eruditionem futurorum sanctorum, quam recte ipse uteretur animarum voluntatibus etiam malis, cum illae perverse uterentur naturis bonis?

CAPUT V.-- Homo a tentatore dejectus, quia superbus. 7. Nec arbitrandum est quod esset hominem dejecturus iste tentator, nisi praecessisset in anima hominis quaedam elatio comprimenda, ut per humiliationem peccati, quam de se falso praesumpserit, disceret. Verissime quippe dictum est: Ante ruinam exaltatur cor, et ante gloriam humiliatur (Prov. XVI, 18). Et hujus forte hominis vox est in Psalmo: Ego dixi in abundantia mea, Non movebor in aeternum. Deinde jam expertus quid mali habeat superba praesumptio propriae potestatis, et quid boni adjutorium gratiae Dei: Domine, inquit, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti autem faciem tuam, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8). Sed sive illud de hoc homine, sive de alio dictum sit, extollenti se tamen animae, et nimium tanquam de propria virtute praefidenti, etiam experimento poenae fuerat demonstrandum quam non bene se habeat facta natura, si a faciente recesserit. Hinc enim etiam maxime commendatur quale bonum sit Deus, quando nulli ab eo recedenti bene est: quia et qui gaudent in mortiferis voluptatibus, esse sine dolorum timore non possunt; et qui omnino malum desertionis suae majore superbiae stupore non sentiunt, aliis qui haec discernere noverunt, miseriores prorsus apparent; ut si nolunt recipere medicinam talia devitandi, valeant ad exemplum, quo possint talia devitari. Sicut enim apostolus Jacobus dicit, Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus: deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; peccatum autem cum consummatum fuerit, generat mortem (Jacobi I, 14, 15). Unde sanato superbiae tumore resurgitur, si voluntas quae ante experimentum defuit, ut permaneretur cum Deo, saltem post experimentum adsit, ut redeatur ad Deum.

CAPUT VI.-- Cur Deus permiserit hominem tentari. 8. Sic autem quidam moventur de hac primi hominis tentatione, quod eam fieri permiserit Deus, quasi nunc non videant universum genus humanum diaboli insidiis sine cessatione tentari. Cur et hoc permittit Deus? An quia probatur et exercetur virtus, et est palma gloriosior non consensisse tentatum, quam non potuisse tentari: cum etiam ipsi qui deserto Creatore eunt post tentatorem, magis magisque tentent eos qui in verbo Dei permanent, praebeantque illis contra cupiditatem devitationis exemplum, et incutiant contra superbiam timorem pium? Unde dicit Apostolus: Intendens teipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI, 1). Mirum est enim quantum ista humilitas, qua subdimur Creatori, ne tanquam ejus adjutorio non egentes de nostris viribus praesumamus, per Scripturas omnes divinas cura continua commendatur. Cum ergo etiam per injustos justi, ac per impios pii proficiant, frustra dicitur: Non crearet Deus, quos praesciebat malos futuros. Cur enim non crearet quos praesciebat bonis profuturos, ut et utiles eorum bonis voluntatibus exercendis admonendisque nascantur, et juste pro sua mala voluntate puniantur?

CAPUT VII.-- Cur homo non talis creatus qui nollet unquam peccare. 9. Talem, inquiunt, faceret hominem, qui nollet omnino peccare. Ecce nos concedimus meliorem esse naturam quae omnino peccare nolit; concedant et ipsi non esse malam naturam quae sic facta est, ut posset non peccare si nollet, et justam esse sententiam qua punita est, quae voluntate non necessitate peccavit. Sicut ergo ratio vera docet meliorem esse naturam quam prorsus nihil delectat illicitum; ita ratio vera nihilominus docet etiam illam bonam esse quae habet in potestate illicitam delectationem, si exstiterit, ita cohibere, ut non solum de caeteris licitis recteque factis, verum etiam de ipsius pravae delectationis cohibitione laetetur. Cum ergo haec natura bona sit, illa melior, cur illam solam, et non utramque potius faceret Deus? Ac per hoc qui parati erant de illa sola Deum laudare, uberius eum debent laudare de utraque. Illa quippe est in sanctis Angelis, haec in sanctis hominibus. Qui autem sibi partes iniquitatis elegerunt, laudabilemque naturam culpabili voluntate depravarunt. non quia praesciti sunt, ideo creari minime debuerunt, Habent enim et ipsi locum suum, quem in rebus impleant pro utilitate sanctorum. Nam Deus nec justitia cujusquam recti hominis eget; quanto minus iniquitate perversi?

CAPUT VIII.-- Quare creati qui praesciebantur futuri mali. 10. Quis autem sobria consideratione dicat: Melius non crearet quem praesciebat ex alterius iniquitate posse corrigi, quam crearet etiam quem praesciebat pro sua iniquitate debere damnari? Hoc est enim dicere, melius non esse qui alterius malo bene utendo misericorditer coronaretur, quam esse etiam malum qui pro suo merito juste puniretur. Cum enim ratio certa demonstrat duo quaedam non aequalia bona, sed unum superius, alterum inferius; non intelligunt tardi corde, cum dicunt, Utrumque tale esset; nihil se aliud dicere quam, Solum illud esset. Ac sic cum aequare volunt genera bonorum, numerum minuunt; et immoderate augendo unum genus, alterum tollunt. Quis autem hos audiret, si dicerent: Quoniam excellentior sensus est videndi quam audiendi, quatuor oculi essent, et aures non essent? Ita, si excellentior est creatura illa rationalis, quae sine ullius poenae comparatione, sine ulla superbia Deo subditur; aliqua vero in hominibus ita creata est, ut in se Dei beneficium non possit agnoscere, nisi alterius videndo supplicium, ut non altum sapiat, sed timeat (Rom. XI, 20), id est non de se praefidat, sed confidat in Deum; quis recte intelligens dicat, Talis esset ista qualis illa; nec videat se nihil aliud dicere quam, Non esset ista, sed sola esset illa? Quod si inerudite atque insipienter dicitur, cur ergo non crearet Deus etiam quos malos futuros esse praesciebat, volens ostendere iram et demonstrare potentiam suam, et ob hoc sustinens in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam (Id. IX, 22, 23)? Sic enim qui gloriatur, nonnisi in Domino gloriatur (II Cor. X, 17), cum cognoscit non suum, sed illius esse, non solum ut sit, verum etiam ut nonnisi ab illo bene sibi sit, a quo habet ut sit. 11. Nimis itaque importune dicitur: Non essent quibus Deus tantam beneficentiam misericordiae suae tribueret, si aliter esse non possent, nisi essent et hi in quibus vindictae justitiam demonstraret.

CAPUT IX.-- De eadem difficultate. Cur enim non utrique potius essent, quando in utrisque et bonitas Dei et aequitas jure praedicatur?

12. At enim si Deus vellet, etiam isti boni essent. Quanto melius hoc Deus voluit, ut quod vellent essent: sed boni infructuose, mali autem impune non essent, et in eo ipso aliis utiles essent? Sed praesciebat quod eorum futura esset voluntas mala. Praesciebat sane, et quia falli non potest ejus praescientia, ideo non ipsius, sed eorum est voluntas mala. Cur ergo eos creavit, quos tales futuros esse praesciebat? Quia sicut praevidit quid mali essent facturi, sic etiam praevidit de malis factis eorum quid boni esset ipse facturus. Sic enim eos fecit, ut eis relinqueret unde et ipsi aliquid facerent, quo quidquid etiam culpabiliter eligerent, illum de se laudabiliter operantem invenirent. A se quippe habent voluntatem malam, ab illo autem et naturam bonam, et justam poenam; sibi debitum locum, aliis exercitationis adminiculum et timoris exemplum.

CAPUT X.-- Malorum voluntatem in bonum convertere potest Deus: quare non faciat. 13. Sed posset, inquiunt, etiam ipsorum voluntatem in bonum convertere, quoniam omnipotens est. Posset plane. Cur ergo non fecit? Quia noluit. Cur noluerit, penes ipsum est. Debemus enim non plus sapere quam oportet sapere (Rom. XII, 3). Puto autem paulo ante satis nos ostendisse non parvi boni esse rationalem creaturam, etiam istam quae malorum comparatione cavet malum: quod genus bonae creaturae utique non esset, si omnium malas voluntates in bonum Deus convertisset, et nulli iniquitati poenam debitam infligeret; ac sic non esset nisi solum illud genus, quod nulla vel peccati vel supplicii malorum comparatione proficeret. Ita velut aucta numerositate excellentioris generis, ipsorum generum bonorum numerus minueretur.

CAPUT XI.-- Malorum poenis non indiget Deus, sed ex eis consulit bonorum saluti. 14. Ergo, inquiunt, est aliquid in operibus Dei, quod alterius malo indigeat, quo proficiat ad bonum? Itane obsurduerunt et excaecati sunt homines, nescio quo studio contentionis, ut non audiant vel videant, quibusdam punitis, quam plurimi corrigantur? Quis enim paganus, quis Judaeus, quis haereticus non hoc in domo sua quotidie probet? Verum cum venitur ad disputationem inquisitionemque veritatis, nolunt advertere sensus suos homines, ex quo opere divinae providentiae in eos veniat imponendae commotio disciplinae; ut si non corriguntur qui puniuntur, eorum tamen exemplo caeteri metuant, valeatque ad eorum salutem justa pernicies aliorum. Num enim malitiae eorum vel nequitiae Deus auctor est, de quorum justa poena consulit, quibus hoc modo consulendum esse constituit? Non utique: sed cum eos vitiis propriis malos futuros esse praesciret, non eos tamen creare destitit; utilitati deputans eorum, quos in hoc genere creavit, ut ad bonum proficere, nisi malorum comparatione , non possent. Si enim non essent, nulli rei utique prodessent. Parumne boni est actum ut sint, qui certe illi generi utiles sunt; quod genus quisquis non vult ut sit, nihil aliud agit, nisi ut ipse in eo non sit? 15. Magna opera Domini; exquisita in omnes voluntates ejus (Psal. CX, 2): praevidet bonos futuros, et creat; praevidet malos futuros, et creat: seipsum ad fruendum praebens bonis, multa munerum suorum largiens et malis, misericorditer ignoscens: juste ulciscens; itemque misericorditer ulciscens, juste ignoscens: nihil metuens de cujusquam malitia, nihil indigens de cujusquam justitia; nihil sibi consulens nec de operibus bonorum, et bonis consulens etiam de poenis malorum. Cur ergo non permitteret tentari hominem illa tentatione probandum, convincendum, puniendum, cum superba concupiscentia propriae potestatis quod conceperat pareret, suoque fetu confunderetur, justoque supplicio a superbiae atque inobedientiae malo posteros deterreret, quibus ea conscribenda et annuntianda parabantur?

CAPUT XII.-- Cur tentatio per serpentem fieri permissa. 16. Si autem quaeritur cur potissimum per serpentem diabolus tentare permissus sit; jam hoc significandi gratia factum esse, quem non admoneat Scriptura tantae auctoritatis, tantis divinitatis documentis agens in prophetando, quantis effectis jam mundus impletus est? Non quod diabolus aliquid ad instructionem nostram significare voluerit, sed cum accedere ad tentandum non posset nisi permissus, num per aliud posset, nisi per quod permittebatur accedere? Quidquid igitur serpens ille significavit, ei providentiae tribuendum est, sub qua et ipse diabolus suam quidem habet cupiditatem nocendi; facultatem autem nonnisi quae datur, vel ad subvertenda ac perdenda vasa irae, vel ad humilianda sive probanda vasa misericordiae. Natura itaque serpentis unde sit, novimus: produxit enim terra in verbo Dei omnia pecora, et bestias, et serpentes; quae universa creatura habens in se animam vivam irrationalem, universae rationali creaturae sive bonae sive malae voluntatis, lege divini ordinis subdita est (Gen. I, 20-26). Quid ergo mirum si per serpentem aliquid agere permissus est diabolus, cum daemonia in porcos intrare Christus ipse permiserit (Matth. VIII, 32)?

CAPUT XIII.-- In Manichaeos qui diabolum in creaturis Dei censeri nolunt. 17. Magis de ipsa natura diaboli scrupulosius quaeri solet, quam totam quidam haeretici, offensi molestia malae voluntatis ejus, alienare conantur a creatura summi et veri Dei, et alterum ei dare principium, quod sit contra Deum. Non enim valent intelligere, omne quod est, in quantum aliqua substantia est, et bonum esse, et nisi ab illo vero Deo, a quo omne bonum est, esse non posse: malam vero voluntatem inordinate moveri, bona inferiora superioribus praeponendo; atque ita factum esse ut rationalis creaturae spiritus, sua potestate propter excellentiam delectatus, tumesceret superbia, per quam caderet a beatitudine spiritualis paradisi, et invidentia contabesceret. In quo tamen bonum est hoc ipsum quod vivit, et vivificat corpus, sive aerium, sicut ipsius diaboli vel daemonum spiritus, sive terrenum, sicut hominis anima, cujusvis etiam maligni atque perversi. Ita dum nolunt aliquid, quod Deus fecerit, propria voluntate peccare, ipsius Dei substantiam dicunt primo necessitate, et post inexpiabiliter voluntate corruptam atque perversam. Sed de istorum dementissimo errore alias jam diximus multa.

CAPUT XIV.-- Causa ruinae angelicae. Superbia; invidia. 18. In hoc autem opere quaerendum est secundum sanctam Scripturam, quid de diabolo dicendum sit. Primo, utrum ab initio ipsius mundi sua potestate delectatus abstiterit ab illa societate et charitate, qua beati sunt Angeli qui fruuntur Deo; an aliquo tempore in sancto coetu fuerit Angelorum, etiam ipse pariter justus, et pariter beatus. Nonnulli enim dicunt ipsum ei fuisse casum a supernis sedibus, quod inviderit homini facto ad imaginem Dei. Porro autem invidia sequitur superbiam, non praecedit: non enim causa superbiendi est invidia, sed causa invidendi superbia. Cum igitur superbia sit amor excellentiae propriae, invidia vero sit odium felicitatis alienae, quid unde nascatur satis in promptu est. Amando enim quisque excellentiam suam, vel paribus individet, quod ei coaequentur; vel inferioribus, ne sibi coaequentur; vel superioribus, quod eis non coaequetur. Superbiendo igitur invidus, non invidendo quisque superbus est.

CAPUT XV.-- Superbia et amor privatus fontes malorum. Amores duo. Civitates duae. Opus de Civitate Dei pollicetur. 19. Merito initium omnis peccati superbiam Scriptura definivit, dicens: Initium omnis peccati superbia (Eccli. X, 15). Cui testimonio non inconvenienter aptatur etiam illud quod Apostolus ait, Radix omnium malorum est avaritia (I Tim. VI, 10); si avaritiam generalem intelligamus, qua quisque appetit aliquid amplius quam oportet, propter excellentiam suam, et quemdam propriae rei amorem: cui sapienter nomen latina lingua indidit, cum appellavit privatum, quod potius a detrimento quam ab incremento dictum elucet. Omnis enim privatio minuit. Unde itaque vult eminere superbia inde in angustias egestatemque contruditur, cum ex communi ad proprium damnoso sui amore redigitur. Specialis est autem avaritia, quae usitatius appellatur amor pecuniae. Cujus nomine Apostolus per speciem genus significans, universalem avaritiam volebat intelligi dicendo, Radix omnium malorum est avaritia. Hac enim et diabolus cecidit, qui utique non amavit pecuniam, sed propriam potestatem. Proinde perversus sui amor privat sancta societate turgidum spiritum, eumque coarctat miseria jam per iniquitatem satiari cupientem. Hinc alio loco cum dixisset, Erunt enim homines seipsos amantes; continuo subjecit, amatores pecuniae (II Tim. III, 2), ab illa generali avaritia cujus superbia caput est, ad hanc specialem descendens quae propria hominum est. Neque enim essent etiam homines amatores pecuniae, nisi eo se putarent excellentiores, quo ditiores. Cui morbo contraria charitas non quaerit quae sua sunt, id est non privata excellentia laetatur: merito ergo et non inflatur (I Cor. XIII, 5, 4). 20. Hi duo amores, quorum alter sanctus est, alter immundus; alter socialis, alter privatus; alter communi utilitati consulens propter supernam societatem, alter etiam rem communem in potestatem propriam redigens propter arrogantem dominationem; alter subditus, alter aemulus Deo; alter tranquillus, alter turbulentus; alter pacificus, alter seditiosus; alter veritatem laudibus errantium praeferens, alter quoquo modo laudis avidus; alter amicalis, alter invidus; alter hoc volens proximo quod sibi, alter subjicere proximum sibi; alter propter proximi utilitatem regens proximum, alter propter suam: praecesserunt in Angelis; alter in bonis, alter in malis; et distinxerunt conditas in genere humano civitates duas, sub admirabili et ineffabili providentia Dei, cuncta quae creata sunt administrantis et ordinantis, alteram justorum, alteram iniquorum. Quarum etiam quadam temporali commixtione peragitur saeculum, donec ultimo judicio separentur, et altera conjuncta Angelis bonis in rege suo vitam consequatur aeternam, altera conjuncta angelis malis in ignem cum rege suo mittatur aeternum. De quibus duabus civitatibus latius fortasse alio loco, si Dominus voluerit, disseremus.

CAPUT XVI.-- Diabolus quandonam lapsus sit. 21. Quando ergo dejecerit superbia diabolum, ut naturam suam bonam prava voluntate perverteret, Scriptura non dicit: ante tamen factum fuisse, et ex hac eum homini invidisse, ratio manifesta declarat. In promptu est enim omnibus haec intuentibus, non ex invidentia superbiam nasci, sed ex superbia potius invidentiam. Non autem frustra putari potest, ab initio temporis diabolum superbia cecidisse, nec fuisse ullum antea tempus quo cum Angelis sanctis pacatus vixerit et beatus, sed ab ipso primordio creaturae a suo creatore apostatasse; ut illud quod Dominus ait, Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit (Joan. VIII, 44), utrumque ab initio intefigamus, non solum quod homicida fuit, sed etiam quia in veritate non stetit. Et homicida quidem ab illo initio ex quo homo potuit occidi; non autem potuit occidi, antequam esset qui occideretur. Ab initio ergo homicida diabolus, quia ipse occidit hominem primum, ante quem nullus hominum fuit. In veritate autem non stetit, et hoc ab initio ex quo ipse creatus est, qui staret si stare voluisset.

CAPUT XVII.-- An beatus fuerit diabolus ante peccatum. 22. Quomodo enim duxisse etiam vitam beatam inter beatos Angelos credi potest, qui futuri sui peccati atque supplicii, id est desertionis et ignis aeterni, praescius non fuit? Si praescius non fuit, merito quaeritur cur non fuerit. Neque enim sancti Angeli aeternae suae vitae ac beatitudinis incerti sunt. Nam quomodo beati, si incerti? An dicemus hoc Deum diabolo revelare noluisse, cum adhuc esset angelus bonus, vel quid facturus, vel quid passurus esset; caeteris vero hoc revelasse quod essent in aeternum in ejus veritate mansuri? Quod si ita est, ideo jam non aequaliter beatus, imo jam nec plane beatus fuit, quandoquidem plane beati de sua beatitudine certi sunt, ut eam nullus perturbet metus. Quo autem malo merito ita discernebatur a caeteris, ut ei Deus nec ea quae ad ipsum pertinerent, futura revelaret? Numquid ille prius ultor, quam iste peccator? Absit: neque enim Deus damnat innocentes. An forte ex alio genere angelorum fuit, quibus Deus non dedit vel de seipsis praescientiam futurorum? qui quonam modo beati possint esse non video, quibus incerta est ipsa sua beatitudo. Nam et hoc quidam senserunt, non fuisse diabolum in illa sublimi natura Angelorum, quae supercoelestis est; sed in eorum qui aliquanto inferius in mundo facti sunt, et per sua officia distributi. Tales enim fortasse posset aliquid etiam illicitum delectare: quam tamen delectationem si peccare nollent, libero arbitrio cohiberent; sicut homo, maxime ille primus, qui peccati poenam nondum habebat in membris, quandoquidem et ipsa a sanctis viris Deo subditis per ejus gratiam pietate superatur.

CAPUT XVIII.-- Homo ante peccatum quomodo beatus fuerit. 23. Porro ista quaestio de beata vita, utrum eam quisquam jam habere dicendus sit, cui incertum est utrum secum permansura sit, an ei miseria quandoque succedat, potest et de ipso primo homine oriri. Nam si futuri sui peccati praescius erat divinaeque vindictae, beatus esse unde poterat? Ergo erat in paradiso non beatus. Sed enim non erat futuri peccati sui praescius? Ergo per hanc ignorantiam aut ejusdem beatitudinis incertus; et quomodo jam vere beatus? aut falsa spe certus, non scientia; et quomodo non stultus? 24. Sed tamen hominis adhuc in corpore animali constituti, cui obedienter viventi dandum adhuc esset Angelorum consortium, et mutatio corporis ex animali in spirituale, possumus intelligere beatam vitam secundum quemdam modum, etiamsi non erat praescius futuri sui peccati. Neque enim et illi praescii fuerunt, quibus Apostolus dicit, Vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI, 1); non absurde tamen nec improbe dicimus, beatos jam fuisse hoc ipso quod spirituales essent, non corpore, sed justitia fidei, spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12). Quanto magis ergo, et ampliore modo beatus erat homo in paradiso ante peccatum, quamvis incertus futuri sui casus, qui spe ita gaudebat propter praemium futurae commutationis, ut nulla esset tribulatio cui tolerandae patientia militaret? Quamvis enim non vana praesumptione de incerto certus velut stultus, sed spe non infidelis; antequam apprehenderet illam vitam, ubi certissimus ipsius aeternae vitae suae futurus esset, posset exsultare, quemadmodum scriptum est, cum tremore (Psal. II, 11); et hac exsultatione, multo abundantius in paradiso, quam sancti in his terris, beatus esse, modo quodam inferiore quam in illa vita aeterna sanctorum supercoelestiumque Angelorum, non tamen nullo.

CAPUT XIX.-- Angelorum conditio. 25. Dicere autem de aliquibus angelis quod in suo quodam genere beati esse possint, futurae suae iniquitatis et damnationis, vel certe perpetuae salutis incerti, quibus nec spes subesset quod aliquando et ipsi aliqua in melius mutatione certi de hac re futuri essent, vix ferenda praesumptio est: nisi forte et hoc dicatur, ita creatos istos angelos mundanis ministeriis distributos sub aliis sublimioribus et beatioribus, ut pro recte gestis praeposituris suis accipiant illam vitam beatam ac sublimiorem, de qua possint esse certissimi, cujus utique spe gaudentes possint non incongrue dici jam beati. Ex quorum numero si diabolus cecidit cum sociis iniquitatis suae, simile est hoc ei quod cadunt a justitia fidei etiam homines, simili superbia praevaricati, vel seipsos seducentes, vel illi seductori consentientes. 26. Sed asserant haec duo genera bonorum Angelorum qui potuerint, unum supercoelestium, in quibus nunquam fuit qui cadendo diabolus factus est; alterum autem mundanorum, in quibus fuit: mihi autem, fateor, unde hoc secundum Scripturas asseram, non interim occurrit; sed coarctatus quaestione illa, qua quaeritur utrum sui casus praescius, antequam caderet, fuerit, ne suae beatitudinis incertos esse vel aliquando fuisse Angelos dicerem, non sine causa putari posse dixi, diabolum ab ipso creaturae, hoc est ab ipso vel temporis vel suae conditionis initio cecidisse, nec aliquando in veritate stetisse.

CAPUT XX.-- Opinio de diabolo creato in malitia. 27. Unde nonnulli eum non in hanc malitiam libero voluntatis arbitrio esse deflexum, sed in hac omnino creatum putant, quamvis a Domino Deo summo et vero naturarum omnium creatore: adhibentque testimonium de libro Job, quoniam ibi scriptum est, cum de illo sermo esset, Hoc est initium figmenti Domini, quod fecit ut illudatur ab Angelis ejus (Job. XL, 14, sec. LXX): cui sententiae congruit quod in Psalmo scriptum est, Draco hic quem finxisti ad illudendum ei (Psal. CIII, 26); nisi quod hic, quem finxisti, dixit; non autem sicut ibi, Hoc est initium figmenti Domini: tanquam in initio eum ita finxisset, ut malus, ut invidus, ut seductor, ut omnino diabolus esset, non voluntate depravatus, sed ita creatus.

CAPUT XXI.-- Refellitur haec opinio. 28. Haec opinio quomodo non sit adversa ei, quod scriptum est, Fecit Deus omnia bona valde (Gen. I, 31), quamvis conentur ostendere; nec insulse etiam vel inerudite asseratur, non tantum conditione prima, sed etiam nunc depravatis tot voluntatibus, in summa tamen omnia quae creata sunt, id est universam omnino creaturam bonam esse valde, non quod boni sint in ea mali, sed quod non efficiant malitia sua ut sub Dei administratoris imperio, virtute, sapientia, decus et ordo universitatis aliqua ex parte turpetur sive turbetur; cum suis quibusque voluntatibus, etiam malis, tribuantur certi et congrui limites potestatum et pondera meritorum, ut etiam cum ipsis convenienter justeque ordinatis universitas pulchra sit: tamen quia quilibet occurrit, et verum est atque manifestum, justitiae ipsi esse contrarium ut nullo praecedente merito, hoc ipsum in quoquam Deus damnet quod in eo ipse creaverit, certaque et evidens damnatio diaboli et angelorum ejus ex Evangelio recitatur, ubi se dicturum Dominus praenuntiavit eis qui a sinistris sunt, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41); nullo modo in eo naturam quam Deus creavit, sed malam propriam voluntatem poena ignis aeterni plectendam esse credendum est.

CAPUT XXII.-- Opinionis ejusdem fundamenta convelluntur. 29. Nec ejus naturam esse significatam quod dictum est, Hoc est initium figmenti Domini, quod fecit ut illudatur ab Angelis ejus: sed vel corpus aerium, quod tali voluntati congruenter aptavit; vel ipsam ordinationem, in qua eum fecit etiam nolentem utilem bonis; vel quod praesciens eum propria voluntate malum futurum, fecit eum tamen, non abstinens bonitatem suam in praebenda vita atque substantia futurae etiam noxiae voluntati, simul praevidens quanta de illo bona esset sua mirabili bonitate ac potestate facturus. Initium autem figmenti Domini dictus est, quod fecit ut illudatur ab Angelis ejus, non quia ipsum primitus condidit, vel initio malum condidit; sed quia cum sciret eum ad hoc propria voluntate malum futurum ut bonis noceret, creavit eum ad hoc ut de illo bonis ipse prodesset. Hoc est enim, ut illudatur ab Angelis ejus; quoniam sic illuditur, cum sanctis prosunt tentationes ejus, quibus eos depravare conatur, ut malitia, in qua ipse esse voluit, eo nolente sit utilis servis Dei; quia hoc praevidens eum finxit. Ideo initium ad illudendum, quia et mali homines vasa ejusdem diaboli, et tanquam capitis corpus, quos nihilominus Deus malos futuros praevidens, creavit tamen ad utilitatem sanctorum, similiter illuduntur, cum et ipsis nocere volentibus, praestatur sanctis ex eorum comparatione cautela, et pia sub Deo humilitas et intelligentia gratiae, et exercitatio ad tolerandos malos, et probatio ad diligendos inimicos. Sed ille est initium figmenti, quod sic illuditur, quia praecedit istos et temporis antiquitate, et principatu malitiae. Hoc autem illi Deus per sanctos Angelos facit, illo opere providentiae, quo creatas naturas administrat, subdens videlicet angelos malos Angelis bonis, ut malorum improbitas, non quantum nititur, sed quantum sinitur possit: nec tantum angelorum malorum, verum et hominum, donec etiam ista justitia, qua vivitur ex fide (Rom. I, 17), quae nunc patienter in hominibus exercetur, convertatur in judicium (Psal. XCIII, 15), ut possint et ipsi non solum duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28), sed etiam angelos judicare (I Cor. VI, 3).

CAPUT XXIII.-- Ut intelligendum est diabolum in veritate nunquam stetisse. 30. Quod ergo putatur nunquam diabolus in veritate stetisse, nunquam cum Angelis beatam duxisse vitam, sed ab ipso suae conditionis initio cecidisse, non sic accipiendum est, ut non propria voluntate depravatus, sed malus a bono Deo creatus putetur; alioquin non ab initio cecidisse diceretur: neque enim cecidit, si talis est factus. Sed factus continuo se a luce veritatis avertit, superbia tumidus, et propriae potestatis delectatione corruptus: unde beatae atque angelicae vitae dulcedinem non gustavit, quam non utique acceptam fastidivit, sed nolendo accipere deseruit, et amisit. Proinde nec sui casus praescius esse potuit; quoniam sapientia pietatis est fructus. Ille autem continuo impius, consequenter et mente caecus, non ex eo quod acceperat cecidit, sed ex eo quod acciperet, si subdi voluisset Deo: quod profecto quia noluit, et ab eo quod accepterus erat cecidit, et potestatem illius sub quo esse noluit, non evasit; factumque in illo est pondere meritorum, ut nec justitiae possit lumine delectari, nec ab ejus sententia liberari.

CAPUT XXIV.-- De corpore mystico diaboli intelligendum esse illud, Quomodo cecidit, etc. 31. Quod ergo per Isaiam prophetam in eum dicitur, Quomodo cecidit de coelo Lucifer mane oriens? contritus est in terram, qui mittebat ad omnes gentes? Tu autem dixisti sensu tuo, In coelum ascendam, super sidera coeli ponam thronum meum, sedebo in monte excelso super montes excelsos qui sunt ad aquilonem, ascendam super nubes, ero similis Altissimo: nunc autem ad inferos descendes (Isai. XIV, 12-14); et caetera, quae in figura regis velut Babylonis in diabolum dicta intelliguntur, plura in ejus corpus conveniunt, quod etiam de humano genere congregat; et in eos maxime qui ei per superbiam cohaerent, apostatando a mandatis Dei. Sicut enim qui erat diabolus, homo dictus est, ut in Evangelio, Inimicus homo hoc fecit (Matth. XIII, 28); ita qui homo erat, diabolus dictus est, ut rursus in Evangelio, Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est (Joan. VI, 71)? Et sicut corpus Christi quod est Ecclesia, dicitur Christus, sicut illud est, Vos Abrahae semen estis, cum paulo superius dixisset, Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus: non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 29, 16); et iterum, Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus; ita et Christus (I Cor. XII, 12): eo modo etiam corpus diaboli, cui caput est diabolus, id est ipsa impiorum multitudo, maximeque eorum qui a Christo vel de Ecclesia sicut de coelo decidunt, dicitur diabolus, et in ipsum corpus figurate multa dicuntur, quae non tam capiti quam corpori membrisque conveniant. Itaque Lucifer qui mane oriebatur et cecidit, potest intelligi apostatarum genus vel a Christo vel ab Ecclesia; quod ita convertitur ad tenebras amissa luce, quam portabat, quemadmodum qui convertuntur ad Deum, a tenebris ad lucem transeunt, id est, qui fuerunt tenebrae lux fiunt.

CAPUT XXV.-- De eodem corpore diaboli dictum esse illud, Tu es signaculum, etc. Paradisus Ecclesia. 32. Item in figura principis Tyri per Ezechielem prophetam in diabolum dicta intelliguntur, Tu es signaculum similitudinis et corona decoris; in deliciis paradisi Dei fuisti, omni lapide pretioso ornatus es (Ezech. XXVIII, 12, 13); et caetera, quae non tam in ipsum principem spiritum nequitiae, quam in corpus ejus dicta conveniunt. Paradisus enim dicta est Ecclesia, sicut legitur in Cantico canticorum, Hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum fructu pomorum (Cant. IV, 12, 13). Inde ceciderunt vel aperta et corporali separatione omnes haeretici; vel occulta et spirituali, quamvis in ea corporaliter esse videantur, omnes conversi ad vomitum suum, cum post remissionem omnium peccatorum paululum ambulassent in via justitiae, in quibus facta sunt posteriora deteriora prioribus, et quibus expediebat non cognoscere viam justitiae, quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato (Prov. XXVI, 11; et II Petr. II, 21, 22). Hanc pessimam generationem Dominus describit, cum dicit spiritum nequam exire ab homine, et cum aliis septem redire, et in domo quam mundatam jam invenerat, inhabitare, ut sint novissima hominis illius pejora prioribus (Matth. XII, 43-45). Tali enim generi hominum, quod jam factum est corpus diaboli, possunt haec verba congruere, A die qua creatus es tu cum cherub, id est cum sede Dei, quae interpretatur, Multiplicata scientia, et posuit te in monte sancto Dei, hoc est in Ecclesia; unde est, Et exaudivit me de monte sancto suo (Psal. III, 5). Fuisti in medio lapidum flammeorum, id est sanctorum spiritu ferventium, lapidum vivorum: ambulasti sine vitio tu in diebus tuis, ex quo die creatus es tu donec inventa sunt delicta tua in te (Ezech. XXVIII, 14, 15). Possunt diligentius ista tractari, ut fortassis ostendatur non solum et hunc intellectum esse in his verbis posse, sed omnino alium esse non posse.

CAPUT XXVI.-- Conclusio de diaboli conditione et lapsu. 33. Verum quia longum est, et alium sermonem exigit eidem tantum quaestioni deputatum; nunc sufficiat ista complexio, aut ab initio conditionis suae diabolum a beatitudine, quam si voluisset percepturus fuerat, impia superbia cecidisse, aut alios esse angelos inferioris ministerii in hoc mundo, inter quos secundum eorum quamdam non praesciam beatitudinem vixerat, et a quorum societate cum sibi subditis angelis suis tanquam archangelus cecidit per superbam impietatem; si hoc ullo modo asseri potest, quod mirum si potest: aut certe rationem requirendam, quemadmodum omnes sancti Angeli, si inter illos aliquando pariter beatus cum suis angelis diabolus vixit, nondum habuerint etiam ipsi certam praescientiam perpetuae felicitatis suae, sed eam post casum ejus acceperint; aut quo merito ante suum peccatum diabolus cum sociis suis a caeteris Angelis discretus fuerit, ut ipse sui casus futuri esset ignarus, illi autem certi permansionis suae: dum tamen et peccatores angelos minime dubitemus detrusos tanquam in carcerem caliginis hujus aeriae circa terras, secundum apostolicam fidem, in judicio puniendos servari (II Petr. II, 4); et in illa superna beatitudine sanctorum Angelorum non esse incertam vitam aeternam, nec nobis secundum Dei misericordiam et gratiam et fidelissimam pollicitationem incertam futuram, cum fuerimus eis post resurrectionem et istorum mutationem corporum copulati. Ad hanc enim spem vivimus, et ejus promissionis gratia recreamur. Quidquid autem etiam de diabolo dici potest, cur eum Deus creaverit, cum talem praesciret futurum, et cur omnipotens ejus voluntatem non convertat in bonum, secundum ea quae disseruimus cum de malis hominibus similiter quaereremus, sive intelligatur, sive credatur, sive quid melius inveniri potest, inveniatur.

CAPUT XXVII.-- De tentatione diaboli per serpentem. 34. Ab illo ergo cujus super omnia quae creavit, summa potestas est, per Angelos sanctos a quibus illuditur diabolus, cum et de ipsius malevolentia consulitur Ecclesiae Dei, non est permissus tentare feminam nisi per serpentem, nec virum nisi per feminam: sed in serpente ipse locutus est, utens eo velut organo, movensque ejus naturam eo modo quo movere ille, et moveri illa potuit, ad exprimendos verborum sonos et signa corporalia, per quae mulier suadentis intelligeret voluntatem. In ipsa vero muliere, quia illa rationalis creatura erat, quae motu suo posset uti ad verba facienda, non ipse locutus est, sed ejus operatio atque persuasio; quamvis occulto instinctu adjuvaret interius, quod exterius egerat per serpentem. Quod quidem si solo instinctu occultius ageret, sicut egit in Juda ut traderet Christum (Joan. XIII, 2), posset efficere in anima superbo amore suae potestatis inducta: sed, sicut jam dixi, tentandi voluntatem habet diabolus, in potestate autem nec ut faciat habet, nec quo modo faciat. Quia permissus est ergo, tentavit; et quomodo permissus est, ita tentavit: cui autem generi hominum prodesset quod faciebat, neque sciebat, neque volebat, et eo ipso illudebatur ab Angelis.

CAPUT XXVIII.-- An serpens verba prolata intellexerit. 35. Non itaque serpens verborum sonos intelligebat, qui ex illo fiebant ad mulierem. Neque enim conversa credenda est anima ejus in naturam rationalem; quandoquidem nec ipsi homines, quorum rationalis natura est, cum daemon in eis loquitur ea passione cui exorcista requiritur, sciunt quid loquantur; quanto minus ille intelligeret verborum sonos, quos per eum et ex eo diabolus illo modo faciebat, qui hominem loquentem non intelligeret, si eum a diabolica passione immunis audiret? Nam et quod putantur audire et intelligere serpentes verba Marsorum, ut eis incantantibus prosiliant plerumque de latebris, etiam illic diabolica vis operatur, ad cognoscendam ubique providentiam, quam rem cui rei naturali ordine subjiciat, et quid etiam voluntatibus malis sapientissima potestate permittat, ut hoc magis habeat usus, serpentes moveri carminibus hominum, quam ullum aliud genus animantium. Etiam haec enim non parva testatio est, naturam primitus humanam serpentis seductam esse colloquio. Gaudent enim daemones hanc sibi potestatem dari, ut ad incantationem hominum serpentes moveant, ut quolibet modo fallant quos possunt. Hoc autem permittuntur ad primi facti memoriam commendandam, quod sit eis quaedam cum hoc genere familiaritas. Porro ipsum primum factum ad hoc permissum est, ut per naturam serpentis significaretur generi hominum, cui erudiendo haec gesta conscribi oportebat, omnis diabolicae tentationis similitudo: quod apparebit, cum in serpentem proferri coeperit divina sententia. CAPUT XXIX.-- Serpens cur dictus prudentissimus. 36. Proinde prudentissimus omnium bestiarum, hoc est, astutissimus, ita dictus est serpens propter astutiam diaboli, quae in illo et de illo agebat dolum; quemadmodum dicitur prudens vel astuta lingua, quam prudens vel astutus movet ad aliquid prudenter astuteque suadendum. Non enim est haec vis seu virtus membri corporalis quod vocatur lingua, sed utique mentis quae utitur ea. Ita etiam dictus est stilus mendax scribarum: neque enim esse mendacem pertinet, nisi ad viventem atque sentientem; sed stilus mendax dictus est, quod per eum mendax mendaciter operetur; quemadmodum si et iste serpens mendax diceretur, quod eo diabolus tanquam stilo mendaciter uteretur. 37. Hoc ideo commendandum putavi, ne quisquam existimans animantia rationis expertia humanum habere intellectum, vel in animal rationale repente mutari, seducatur in illam opinionem ridiculam et noxiam revolutionis animarum vel hominum in bestias, vel in homines bestiarum. Sic ergo locutus est serpens homini, sicut asina in qua sedebat Balaam, locuta est homini (Num XXII, 28), nisi quod illud fuit opus diabolicum, hoc angelicum. Habent enim quaedam boni et mali angeli opera similia, sicut Moyses et magi Pharaonis (Exod. VII, 10, 11). Verum in his etiam boni Angeli potentiores sunt, nec mali angeli etiam talium operum quidquam possunt, nisi quod per bonos Angelos permiserit Deus, ut retribuatur unicuique secundum cor ejus, vel secundum gratiam Dei; utrumque juste ac benigne per altitudinem divitiarum sapientiae Dei (Rom. XI, 33).

CAPUT XXX.-- Colloquium serpentis cum muliere. 38. Dixit ergo serpens mulieri, Quid, quia dixit Deus, Non edetis ab omni ligno paradisi? Et dixit mulier serpenti, A fructu ligni quod est in paradiso edemus: de fructu autem ligni, quod est in medio paradisi, dixit Deus, Non edetis ex eo, neque tangetis illud, ne moriamini. Ideo prius interrogavit serpens, et respondit hoc mulier, ut praevaricatio esset inexcusabilis, neque ullo modo dici posset, id quod praeceperat Deus oblitam fuisse mulierem. Quanquam et oblivio praecepti, maxime unius et tam necessarii, ad maximam culpam damnabilis negligentiae pertineret: verumtamen evidentior ejus transgressio est, cum memoria retinetur, et tanquam in illo Deus assistens praesensque contemuitur. Unde necessarium fuit, cum in Psalmo diceretur, Et memoria retinentibus mandata ejus, addere, ut faciant ea (Psal. CII, 18). Multi enim retinent memoria, ut contemnant ea, praevaricationis majore peccato, ubi oblivionis nulla est excusatio. 39. Dixit ergo serpens mulieri, Non morte moriemini. Sciebat enim Deus, quoniam quo die manducaveritis de eo, adaperientur vobis oculi, et eritis sicut dii, cognoscentes bonum et malum. Quando his verbis crederet mulier a bona atque utili re divinitus se fuisse prohibitos, nisi jam inesset menti amor ille propriae potestatis, et quaedam de se superba praesumptio, quae per illam tentationem fuerat convincenda et humilianda? Denique verbis non contenta serpentis consideravit lignum, viditque bonum ad escam, et decorum ad aspectum, et non credens posse inde se mori, arbitror quod putaverit Deum alicujus significationis causa dixisse, Si manducaveritis, morte moriemini: atque ideo sumpsit de fructu ejus, et manducavit, et dedit etiam viro suo secum; fortassis etiam cum verbo suasorio, quod Scriptura tacens intelligendum relinquit. An forte nec suaderi jam opus erat viro, quando illam eo cibo mortuam non esse cernebat?

CAPUT XXXI.-- Ad quid aperti oculi Adami et Evae. 40. Ergo ederunt, et aperti sunt oculi amborum. Quo, nisi ad invicem concupiscendum, ad peccati poenam carnis ipsius morte conceptam; ut jam esset corpus non animale tantum, quod poterat, si obedientiam conservarent, in meliorem spiritualemque habitum sine morte mutari, sed jam corpus mortis, in quo lex in membris repugnaret legi mentis (Rom. VII, 23)? Neque enim clausis oculis facti erant, et in paradiso deliciarum caeci palpantesque oberrabant, ut vetitum lignum etiam nescientes attingerent, palpantesque fructus prohibitos ignorando decerperent. Quomodo autem animalia et volatilia adducta sunt ad Adam, ut videret quid ea vocaret, si non videbat? et quomodo ipsa mulier ad virum adducta est, quando facta est, ut de illa quam non videbat diceret, Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea, etc. (Gen. II, 19, 22, 23)? Postremo, quomodo vidit mulier quia bonum est lignum in escam, et quia placet oculis ad videndum, et decorum est cognoscere, si eorum clausi erant oculi? 41. Nec tamen ideo propter unius verbi translationem totum figurate accipiendum est. Viderit enim quemadmodum dixerit serpens, Aperientur vobis oculi. Hoc enim eum scriptor libri dixisse narravit; in qua vero significatione vel sententia dixerit, lectori considerare permisit. Hoc autem quod scriptum est, Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt quia nudi erant, ita scriptum est, quemadmodum omnia quae gesta narrantur; nec tamen ideo in allegoricam narrationem nos debent ducere. Neque enim et evangelista narrator dicta cujusquam figurata ex ejus persona inserebat, ac non ex persona sua quae fuerant gesta narrabat, cum diceret de illis duobus, quorum unus erat Cleophas, quod cum fregisset eis Dominus panem, aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum, quem per viam non cognoverant (Luc. XXIV, 13-31); non utique clausis oculis ambulantes, sed eum cognoscere non valentibus. Sicut ergo ibi, sic nec isto loco narratio figurata est, quamvis translato verbo Scriptura usa sit, ut apertos diceret oculos, qui et antea patebant: apertos utique ad aliquid intuendum et cogitandum, quod antea nunquam adverterant. Ubi enim ad transgrediendum praeceptum audax curiositas mota est, avida experiri latentia, quidnam tacto vetito sequeretur, et noxia libertate habenas prohibitionis rumpere delectata, probabilius existimans non esse mortem, quam timuerant, secuturam: tale quippe pomum credendum est fuisse in illa arbore, cujus generis poma jam in aliis arboribus innoxia senserant; unde magis crediderunt Deum posse peccantibus facile ignoscere, quam patienter tulerunt non cognoscere quidnam esset, vel cur eos inde cibum sumere vetuisset: mox ut ergo praeceptum transgressi sunt, intrinsecus gratia deserente omnino nudati, quam typho quodam et superbo amore suae potestatis offenderant, in sua membra oculos injecerunt, eaque motu eo quem non noverant, concupiverunt. Ad hoc ergo aperti sunt oculi, ad quod antea non patebant, quamvis ad alia paterent.

CAPUT XXXII.-- Mortalitatis et libidinis origo. Ficulnea succinctoria. 42. Haec mors ea die accidit, qua factum est quod Deus vetuit. Amisso quippe statu mirabili, corpus ipsum cui status etiam de ligno vitae virtute mystica praebebatur, per quem nec morbo tentari, nec mutari aetate potuissent, ut hoc in eorum carne, quamvis adhuc animali et in melius postea commutanda, jam tamen significaretur per escam ligni vitae, quod ex ipso spirituali alimento sapientiae, cujus sacramentum illud lignum erat, fit in Angelis per aeternitatis participationem, ut in deterius non mutentur: hoc ergo amisso statu, corpus eorum duxit morbidam et mortiferam qualitatem, quae inest etiam pecorum carni, ac per hoc etiam eumdem motum quo fit in pecoribus concumbendi appetitus, ut succedant nascentia morientibus: sed tamen etiam in ipsa jam poena suae generositatis index anima rationalis bestialem motum in membris suae carnis erubuit, eique incussit pudorem, non solum quia hoc ibi sentiebat, ubi nunquam antea tale aliquid senserat, verum etiam quod ille pudendus motus de praecepti transgressione veniebat. Ibi enim sensit, qua prius gratia vestiretur, quando in sua nuditate nihil indecens patiebatur. Ibi completum est, Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti autem faciem tuam, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 8). Denique illa conturbatione ad folia ficulnea cucurrerunt, succinctoria consuerunt, et quia glorianda deseruerant, pudenda texerunt. Nec arbitror eos cogitasse aliquid in illis foliis, quod talibus congrueret contegi jam membra prurientia; sed occulto instinctu ad hoc illa conturbatione compulsi sunt, ut etiam talis poenae suae significatio a nescientibus fieret, quae peccatorem facta convinceret, et doceret scripta lectorem.

CAPUT XXXIII. Vox Dei ambulantis in paradiso. 43. Et audierunt vocem Domini Dei ambulantis in paradiso ad vesperam. Ea quippe hora tales jam convenerat visitare, qui defecerant a luce veritatis. Fortassis enim aliis intrinsecus vel effabilibus vel ineffabilibus modis Deus cum illis antea loquebatur, sicut etiam cum Angelis loquitur ipsa incommutabili veritate illustrans mentes eorum, ubi est intellectus nosse simul quaecumque etiam per tempora non fiunt simul. Forte, inquam, sic cum eis loquebatur, etsi non tanta participatione divinae sapientiae, quantam capiunt Angeli; tamen pro humano modulo, quantumlibet minus, sed ipso genere visitationis et locutionis; fortassis etiam illo qui fit per creaturam, sive in ecstasi spiritus corporalibus imaginibus, sive ipsis sensibus corporis aliqua specie praesentata vel ad videndum, vel ad audiendum, sicut in Angelis suis solet videri Deus vel sonare per nubem. Nunc tamen quod audierunt vocem Dei ambulantis in paradiso ad vesperam, nonnisi per creaturam visibiliter factum est, ne substantia illa invisibilis et ubique tota, quae Patris et Filii est et Spiritus sancti, corporalibus eorum sensibus locali et temporali motu apparuisse credatur. 44. Et absconderunt se Adam et mulier ejus a facie Domini in medio ligno quod est in paradiso. Cum Deus avertit intrinsecus faciem suam, et fit homo conturbatus; non miremur haec fieri, quae similia sunt dementiae, per nimium pudorem ac timorem; illo quoque occulto instinctu non quiescente, ut ea nescientes facerent, quae aliquid significarent, quandoque scituris posteris, propter quos ista conscripta sunt.

CAPUT XXXIV.-- Adam ob nuditatem sese abscondens interrogatur a Deo. 45. Et vocavit Dominus Deus Adam, et dixit illi, Ubi es? Increpantis vox est, non ignorantis. Et hoc sane ad aliquam pertinet significationem, quod sicut praeceptum viro datum est, per quem perveniret ad feminam, ita vir prior interrogatur. Praeceptum enim a Domino per virum usque ad feminam: peccatum autem a diabolo per feminam usque ad virum. Haec mysticis significationibus plena sunt, non id agentibus in quibus facta sunt, sed de his id agente potentissima sapientia Dei. Non autem nunc significata reseramus, sed gesta defendimus. 46. Respondit ergo Adam: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, quia nudus sum, et abscondi me. Satis probabile est, solere Deum per creaturam tali actioni congruam in forma humana primis illis hominibus apparere: quos tamen nunquam permisit advertere nuditatem suam, eorum intentionem in superna sustollens, nisi cum post peccatum pudendum in membris motum poenali membrorum lege sensissent. Sic ergo affecti sunt, ut solent affici homines sub oculis hominum; et talis affectio de peccati poena erat, eum latere velle quem latere nihil potest, et ab eo carnem occultare, qui cordis inspector est. Sed quid mirum si superbi volentes esse sicut dii, evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum? Se quippe dixerunt esse sapientes in abundantia sua, et illo avertente faciem, stulti facti sunt (Rom. I, 21, 22). Quod enim jam ipsos pudebat erga seipsos, unde sibi et succinctoria fecerant, multo vehementius ab illo etiam sic succincti videri verebantur, qui tanquam familiari temperamento ad eos videndos per creaturam visibilem velut humanos oculos afferebat. Si enim propterea sic apparebat, ut homines tanquam cum homine loquerentur, quemadmodum Abraham ad quercum Mambre (Gen. XVIII, 1), illa ipsa prope amicitia pudore onerabat post peccatum, quae fiduciam dabat ante peccatum; nec jam illam nuditatem audebant ostendere talibus oculis, quae displicebat et suis.

CAPUT XXXV.-- Excusationes Adami et Evae. 47. Dominus ergo volens jam peccatores more justitiae interrogatos punire amplius quam erat illa poena, de qua jam cogebantur erubescere: Quis nuntiavit, inquit, tibi quia nudus es, nisi a ligno quod praeceperam tibi tantum ne ex eo manducares, ab eo edisti? Hinc enim mors concepta, propter Dei sententiam, qui sic fuerat comminatus, fecit adverti concupiscentialiter membra ubi dicti sunt aperti oculi, et secutum est quod puderet. Et dixit Adam, Mulier quam dedisti mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi. Eia superbia! numquid dixit, Peccavi? Habet confusionis deformitatem, et non habet confessionis humilitatem. Ad hoc ista conscripta sunt, quia et ipsae interrogationes nimirum ad hoc factae sunt, ut et veraciter et utiliter scriberentur; quia si mendaciter, non utique utiliter: ut advertamus, quo morbo superbiae laborent homines hodie, nonnisi in Creatorem conantes referre si quid egerint mali, cum sibi velint tribui si quid egerint boni. Mulier, inquit, quam dedisti mecum, id est quam dedisti ut esset mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi: quasi ad hoc data sit, ut non ipsa potius obediret viro, et ambo Deo. 48. Et dixit Dominus Deus mulieri, Quid hoc fecisti? Et dixit mulier, Serpens seduxit me, et manducavi. Nec ista confitetur peccatum, sed in alterum refert, impari sexu, pari fastu. Ex his tamen natus est, nec eos imitatus est, sed plane pluribus malis exercitatus, qui dixit, et dicet usque ad terminum saeculi: Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5). Quanto melius sic et isti? Sed adhuc cervices peccatorum non conciderat Dominus (Psal. CXXVIII, 4). Restabant labores, dolores mortis, et omnis contritio saeculi, et gratia Dei qua tempore opportuno subvenit hominibus, quos afflictos docuit non de seipsis debere praesumere. Serpens, inquit, seduxit me, et manducavi: quasi cujusquam suasio praecepto Dei debuerit anteponi.

CAPUT XXXVI.-- Maledictio serpentis. 49. Et dixit Dominus Deus serpenti, Quia fecisti tu hoc, maledictus tu ab omnibus pecoribus, et ab omnibus bestiis quae sunt super terram. Super pectus tuum et ventrem tuum ambulabis, et terram edes omnes dies vitae tuae. Et inimicitias ponam inter te et mulierem, et inter semen tuum et semen illius. Ipsa tibi servabit caput, et tu servabis ejus calcaneum. Tota ista sententia figurata est, nec aliud debet ei scriptoris fides narrationisque veritas, nisi ne illam dictam fuisse dubitemus. Quod enim positum est, Et dixit Dominus Deus serpenti, verba sola scribentis sunt; haec exigenda sunt per proprietatem. Hoc ergo verum est, dictum est serpenti. Jam caetera verba Dei sunt, quae libero lectoris intellectui relinquuntur utrum proprie an figurate accipi debeant, sicut in exordio voluminis hujus nostri praelocuti sumus. Proinde quod serpens, cur hoc fecerit non est interrogatus, potest videri quod non ipse utique id in sua natura et voluntate fecerat; sed diabolus de illo et per illum et in illo fuerat operatus, qui jam ex peccato impietatis ac superbiae suae igni destinatus fuerat sempiterno. Nunc ergo quod serpenti dicitur, et ad eum qui per serpentem operatus est utique refertur, procul dubio figuratum est: nam in his verbis tentator ille describitur, qualis generi humano futurus esset; quod genus humanum propagari tunc coepit, quando haec in diabolum est tanquam in serpentem prolata sententia. Haec itaque verba quomodo figuris expositis accipienda sint, et in illis duobus adversus Manichaeos editis libris de Genesi, quantum potuimus disseruimus, et si quid diligentius et congruentius alias potuerimus, Deus aderit ut efficiamus: nunc tamen nostra intentio in aliud quam suscepimus, nullo exigente avertenda est.

CAPUT XXXVII.-- Poena mulieris. 50. Et mulieri dixit, Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum: in tristitiis paries filios, et ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur. Haec quoque in mulierem Dei verba, figurate ac prophetice multo commodius intelliguntur: verumtamen quia nondum pepererat femina, nec dolor et gemitus parientis nisi ex corpore mortis est, quae illa praecepti transgressione concepta est, animalibus quidem etiam tunc membris, sed si homo non peccasset, non utique morituris, et alio quodam statu feliciore victuris, donec post vitam bene gestam in melius mutari mererentur, sicut jam supra pluribus locis insinuavimus, refertur haec poena et ad proprietatem litterae; nisi quia id quod dictum est, Et ad virum tuum conversio tua, et ipse dominabitur tui, videndum est quemadmodum proprie possit accipi. Neque enim et ante peccatum, aliter factam fuisse decet credere mulierem, nisi ut vir ei dominaretur, et ad eum ipsa serviendo cenverteretur. Sed recte accipi potest hanc servitutem significatam, quae cujusdam conditionis est potius quam dilectionis, ut etiam ipsa talis servitus, qua homines hominibus postea esse servi coeperunt, de poena peccati reperiatur exorta. Dixit quidem Apostolus, Per charitatem servite invicem (Galat. V. 13); sed nequaquam diceret, Invicem dominamini. Possunt itaque conjuges per charitatem servire invicem; sed mulierem non permittit Apostolus dominari in virum (I Tim. II, 12). Hoc enim viro potius Dei sententia detulit, et maritum habere dominum meruit mulieris non natura, sed culpa: quod tamen nisi servetur, depravabitur amplius natura, et augebitur culpa.

CAPUT XXXVIII.-- Poena Adami et nomen mulieri impositum. 51. Dixit ergo et ad virum ejus: Quia audisti vocem mulieris tuae, et edisti de ligno, de quo praeceperam tibi de eo solo non edere; maledicta terra in operibus tuis: in tristitiis edes illam omnes dies vitae tuae; spinas et tribulos edet tibi, et edes fenum agri. In sudore faciei tuae edes panem tuum, donec convertaris in terram, ex qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis. Hos esse in terra labores humani generis, quis ignorat? Et quia non essent, si felicitas quae in paradiso fuerat, teneretur, non est utique dubitandum; ac per hoc etiam proprie verba haec primitus accipere ne pigeat. Servanda tamen est et exspectanda significatio prophetiae, quam maxime hic intuetur Dei loquentis intentio. Neque enim frustra et ipse Adam miro quodam instinctu tunc vocavit nomen mulieris suae Vitam; subjiciens etiam, quoniam ista est mater omnium viventium. Nam et haec non scriptoris narrantis vel affirmantis, sed ipsius primi hominis verba intelligenda sunt, ut diceret, quoniam haec est mater omnium viventium, tanquam nominis a se impositi causam inferens, cur eam vocaverit, Vitam.

CAPUT XXXIX.-- Tunicae pelliceae. Exprobratio superbiae. 52. Et fecit Dominus Deus Adae et mulieri ejus tunicas pelliceas, et induit eos. Et hoc significationis gratia factum est, sed tamen factum; sicut illa quae significationis gratia dicta sunt, sed tamen dicta sunt. Hoc enim, quod saepe dixi, nec me saepius piget dicere, a narratore rerum proprie gestarum exigendum est, ut ea narret facta esse quae facta sunt, et dicta esse quae dicta sunt. Sicut autem in factis quaeritur quid factum sit, et quid significet; ita in verbis et quid dictum sit, et quid significet. Sive enim figurate, sive proprie dictum sit, quod dictum esse narratur, dictum tamen esse non debet putari figuratum. 53. Et dixit Deus, Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis in cognoscendo bonum et malum. Quoniam hoc, per quodlibet et quomodolibet dictum sit, Deus tamen dixit, non aliter intelligendum est quod ait, unus ex nobis, nisi propter Trinitatem numerus pluralis accipiatur; sicut dictum erat, Faciamus hominem (Gen. I, 26); sicut etiam Dominus de se et de Patre, Veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Replicatum est igitur in caput superbi, quo exitu concupiverit quod a serpente suggestum est, Eritis sicut dii: Ecce, inquit, Adam factus est tanquam unus ex nobis. Verba enim sunt haec Dei, non tam huic insultantis, quam caeteros ne ita superbiant deterrentis, propter quos ista conscripta sunt. Factus est, inquit, tanquam unus ex nobis in cognoscendo bonum et malum. Quid aliud intelligendum, nisi exemplum timoris incutiendi esse propositum, quod non solum non fuerit factus qualis fieri voluit, sed nec illud quod factus fuerat, conservavit?

CAPUT XL.-- Expulsio e paradiso. Excommunicatio. 54. Et nunc, inquit Deus, ne aliquando extendat manum, et sumat de ligno vitae, et edat, et vivat in aeternum. Et dimisit illum Dominus Deus de paradiso voluptatis operari terram, ex qua sumptus est. Superiora verba Dei sunt; hoc autem factum propter ipsa verba secutum est. Alienatus enim a vita, non solum quam fuerat, si praeceptum servasset, cum Angelis accepturus, sed ab illa etiam quam ducebat in paradiso, felici quodam corporis statu, separari utique debuit a ligno vitae: sive quod ex ipso illi subsisteret felix ille ipse status corporis, ex re visibili, virtute invisibili, sive quod in eo esset et sacramentum visibile invisibilis sapientiae; alienandus inde utique fuerat, vel jam moriturus, vel etiam tanquam excommunicatus: sicut etiam in hoc paradiso, id est Ecclesia, solent a Sacramentis altaris visibilibus homines disciplina ecclesiastica removeri. 55. Et ejecit Adam, et collocavit eum contra paradisum voluptatis. Et hoc significandi gratia factum est, sed tamen factum, ut contra paradisum, quo beata vita etiam spiritualiter significabatur, habitaret peccator utique in miseria. Et ordinavit Cherubim, et flammeam romphaeam quae vertitur, custodire viam ligni vitae. Hoc per coelestes utique potestates etiam in paradiso visibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium esset illic ignea quaedam custodia: non tamen frustra factum esse, nisi quia significat aliquid etiam de paradiso spirituali, non est utique dubitandum.

CAPUT XLI.-- Opiniones de hominis peccato, quale fuerit. 56. Non autem ignoro quibusdam esse visum, festinatione praevertisse illos homines appetitum scientiae boni et mali, et immaturo tempore percipere voluisse quod eis dilatum opportunius servabatur; idque egisse tentatorem, ut praeoccupando quod nondum talibus congruebat, offenderent Deum, et ab ejus rei utilitate alienarentur exclusi atque damnati, ad quam si suo tempore, sicut Deus volebat, accederent, possent ea salubriter perfrui. Hoc, si forte lignum illud non ad proprietatem ut verum lignum et vera poma ejus, sed ad figuram velint accipere, habeat exitum aliquem rectae fidei veritatique probabilem. 57. Visum est et quibusdam, duos illos primos homines nuptias suas fuisse furatos, et ante mixtos esse concubitu, quam eos qui creaverat copulasset; quam rem nomine ligni fuisse significatam, unde prohibiti erant, donec opportuno tempore jungerentur. Quasi vero in ea aetate facti esse credendi sint, ut exspectanda esset maturitas pubertatis; aut non illud tunc legitimum esset, cum primum fieri potuisset, cum autem non potuisset, non utique fieret: nisi forte sponsa erat a patre tradenda, et exspectanda erat votorum solemnitas, et convivii celebritas, et dotis aestimatio, et conscriptio tabularum. Ridiculum istud est; praeter quod a rerum gestarum proprietate discedit, quam suscepimus asserendam, et quantum Deus donare voluit asseruimus.

CAPUT XLII.-- An Adam crediderit serpenti, quave ratione ad peccandum inductus sit. 58. Illud magis movet, si jam spiritualis erat Adam, quamvis mente, non corpore, quomodo credere potuerit quod per serpentem dictum est, ideo Deum prohibuisse ne fructu ligni illius vescerentur, quia sciebat eos, si fecissent, futuros ut deos propter dignoscentiam boni et mali, tanquam hoc tantum bonum creaturae suae Creator inviderit: hoc mirum si homo spirituali mente praeditus credere potuisset. An quia hoc credere ipse non posset, propterea mulier addita est, quae parvi intellectus esset, et adhuc fortasse secundum sensum carnis, non secundum spiritum mentis viveret, et hoc est quod ei Apostolus non tribuit imaginem Dei? Sic enim ait: Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei; mulier autem gloria viri est (I Cor. XI, 7). Non quod mens feminae eamdem imaginem capere non possit, cum in illa gratia nos dicat nec masculum esse nec feminam (Galat. III, 27, 28); sed quod fortassis illa hoc nondum perceperat quod fit in agnitione Dei, et viro regente ac dispensante paulatim fuerat perceptura. Neque enim frustra est illud quod Apostolus ait, Adam enim primus formatus est, deinde Eva: et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione facta est (I Tim. II, 13, 14); id est, ut per illam etiam vir praevaricaretur. Nam et ipsum dicit praevaricatorem, ubi ait: In similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri (Rom. V, 14). Seductum tamen negat. Nam et interrogatus non ait, Mulier quam dedisti mecum, seduxit me, et manducavi; sed, ipsa mihi, inquit, dedit a ligno, et manducavi. Illa vero, Serpens, inquit, seduxit me. 59. Ita Salomon vir tantae sapientiae, numquidnam credendum est quod in simulacrorum cultu credidit esse aliquid utilitatis? Sed mulierum amori ad hoc malum trahenti resistere non evaluit, faciens quod sciebat non esse faciendum, ne suas, quibus deperibat atque diffluebat, mortiferas delicias contristaret (III Reg. XI, 4). Ita et Adam, posteaquam de ligno prohibito seducta mulier manducavit, eique dedit ut simul ederent, noluit eam contristare, quam credebat posse sine suo solatio contabescere, si ab ejus alienaretur animo, et omnino illa interire discordia. Non quidem carnis victus concupiscentia, quam nondum senserat in resistente lege membrorum legi mentis suae; sed amicali quadam benevolentia, qua plerumque fit ut offendatur Deus, ne homo ex amico fiat inimicus: quod eum facere non debuisse, divinae sententiae justus exitus indicavit. 60. Ergo alio modo quodam etiam ipse deceptus est; sed dolo illo serpentino, quo mulier seducta est, nullo modo illum arbitror potuisse seduci in illo modo quo illa potuit. Hanc autem proprie seductionem appellavit Apostolus, qua id quod suadebatur, cum falsum esset, verum putatum est; id est, quod Deus ideo lignum illud tangere prohibuerit, quod sciebat eos, si tetigissent, velut deos futuros, tanquam eis divinitatem invideret, qui eos homines fecerat. Sed etiam si virum propter aliquam mentis elationem, quae Deum internorum scrutatorem latere non poterat, sollicitavit aliqua experiendi cupiditas, cum mulierem videret accepta illa esca non esse mortuam, secundum ea quae superius tractavimus; non tamen eum arbitror, si jam spirituali mente praeditus erat, ullo modo credere potuisse quod eos Deus ab esca illius ligni invidendo vetuisset. Sed quid plura? Persuasum est illud peccatum sicut persuaderi talibus posset: conscriptum est autem sicut legi ab omnibus oporteret, etsi a paucis haec intelligerentur sicut oporteret.