De Genesi ad Litteram/VIII

This is the stable version, checked on 9 Maii 2020. Template changes await review.

LIBER OCTAVUS

Paradisus in Eden, et proprie et figurate accipiendus.

1. 1. Et plantavit Deus paradisum in Eden ad orientem, et posuit ibi hominem quem finxit 1. Non ignoro de paradiso multos multa dixisse; tres tamen de hac re quasi generales sunt sententiae. Una eorum qui tantummodo corporaliter paradisum intellegi volunt: alia eorum qui spiritaliter tantum; tertia eorum qui utroque modo paradisum accipiunt; alias corporaliter, alias autem spiritaliter. Breviter ergo ut dicam, tertiam mihi fateor placere sententiam. Secundum hanc suscepi nunc loqui de paradiso, quod Dominus donare dignabitur, ut homo factus e limo, quod utique corpus humanum est, in paradiso corporali collocatus intellegatur: ut quemadmodum ipse Adam, etsi aliquid aliud significat secundum id quod eum formam futuri dixit esse Apostolus 2, homo tamen in natura propria expressus accipitur, qui vixit certo numero annorum, et propagata numerosa prole mortuus est, sicut moriuntur caeteri homines, etsi non sicut caeteri ex parentibus natus, sed sicut primitus oportebat ex terra factus est; ita et paradisus, in quo eum collocavit Deus, nihil aliud quam locus quidam intellegatur terrae scilicet ubi habitaret homo terrenus.


Historia et figura in libris Scripturae.

1. 2. Narratio quippe in his libris non genere locutionis figuratarum rerum est, sicut in Cantico canticorum, sed omnino gestarum est, sicut in Regnorum libris et huiuscemodi caeteris. Sed quia illic ea dicuntur quae vitae humanae usus notissimus habet, non difficile, imo promptissime primitus accipiuntur ad litteram, ut deinde ex illis quid etiam futurorum res ipsae gestae significaverint, exsculpatur: hic autem quia ea dicuntur quae usitatum naturae cursum intuentibus non occurrant, nolunt ea quidam proprie, sed figurate dicta intellegi; atque ex illo loco volunt incipere historiam, id est, rerum proprie gestarum narrationem, ex quo dimissi de paradiso Adam et Eva convenerunt atque genuerunt. Quasi vero usitatum nobis sit, vel quod tot annos vixerunt, vel quod Enoch translatus est, vel quod et grandaeva et sterilis peperit, et caetera huiusmodi.


Difficultas ex narratione rerum mirabilium et rerum creatarum.

1. 3. Sed alia est, inquiunt, narratio factorum mirabilium, alia institutarum creaturarum. Illic enim ea ipsa insolita ostendunt alios esse tamquam naturales modos rerum, alios miraculorum, quae magnalia nominantur; hic autem ipsa insinuatur institutio naturarum. Quibus respondetur: Sed ideo insolita et ipsa, quia prima. Nam quid tam sine exemplo, et sine pari facto in rerum mundanarum constitutione quam mundus? Num ideo credendum non est Deum fecisse mundum, quia iam non facit mundos; aut non fecisse solem, quia iam non facit soles? Et hoc quidem non de paradiso, sed de ipso homine permotis debuit responderi: nunc vero cum ipsum sic credant a Deo factum, sicut alius nullus factus est; cur paradisum nolunt ita factum credere, quemadmodum nunc vident silvas fieri?


Quae corporaliter nominata sunt, corporaliter etiam accipienda in primis.

1. 4. Ad eos quippe loquor, qui auctoritatem harum Litterarum sequuntur: eorum enim quidam non proprie, sed figurate paradisum intellegi volunt. Nam qui omnino adversantur his litteris, alias cum eis atque aliter egimus: quamquam et haec in hoc ipso opere nostro, quantum valemus, ita defendamus ad litteram, ut qui non rationabiliter moti, propter animum pervicacem vel hebetem, credere ista detrectant, nullam tamen inveniant rationem unde falsa esse convincant. Verum isti nostri qui fidem habent his divinis Libris, et nolunt paradisum ad proprietatem litterae intellegi, locum scilicet amoenissimum fructuosis nemoribus opacatum, eumdemque magnum et magno fonte fecundum, cum videant nulla humana opera tot ac tanta vireta silvescere occulto opere Dei; miror quemadmodum credunt ipsum hominem ita factum, quemadmodum nunquam viderunt. Aut si et ipse figurate intellegendus est, quis genuit Cain, et Abel, et Seth? An et ipsi figurate tantum fuerunt, non etiam homines ex hominibus nati? De proximo ergo attendant istam praesumptionem quo tendat, et conentur nobiscum cuncta primitus quae gesta narrantur in expressionem proprietatis accipere. Quis enim eis postea non faveat intellegentibus quid ista etiam figurata significatione commoneant, sive ipsarum spiritalium naturarum vel affectionum, sive rerum etiam futurarum? Sane si nullo modo possent salva fide veritatis ea, quae corporaliter hic nominata sunt, corporaliter etiam accipi, quid aliud remaneret, nisi ut ea potius figurate dicta intellegeremus, quam Scripturam sanctam impie culparemus? Porro autem si non solum non impediunt, verum etiam solidius asserunt divini eloquii narrationem haec etiam corporaliter intellecta; nemo erit, ut opinor, tam infideliter pertinax, qui cum ea secundum regulam fidei exposita proprie viderit, malit in pristina remanere sententia, si forte illi visa fuerant, nonnisi figurate posse accipi.


Cur Aug. alias contra Manichaeos allegorice Genesim exposuerit.

2. 5. Nam et ego contra Manichaeos, qui has litteras Veteris Testamenti non aliter quam oportet accipiendo errant, sed omnino non accipiendo et detestando blasphemant, duos conscripsi libros recenti tempore conversionis meae; cito volens eorum vel confutare deliramenta, vel erigere intentionem ad quaerendam in Litteris quas oderunt, christianam et evangelicam fidem. Et quia non mihi tunc occurrebant omnia quemadmodum proprie possent accipi, magisque non posse accipi videbantur, aut vix posse aut difficile; ne retardarer, quid figurate significarent ea quae ad litteram non potui invenire, quanta valui brevitate et perspicuitate explicavi, ne vel multa lectione vel disputationis obscuritate deterriti, in manus ea sumere non curarent. Memor tamen quid maxime voluerim nec potuerim, ut non figurate sed proprie primitus cuncta intellegerentur, nec omnino desperans etiam sic posse intellegi, idipsum in prima parte secundi libri ita posui. Sane, inquam, quisquis voluerit omnia quae dicta sunt, secundum litteram accipere, id est, non aliter intellegere quam littera sonat, et potest evitare blasphemias, et omnia congruentia fidei catholicae praedicare; non solum ei non est invidendum, sed praecipuus multumque laudabilis intellector habendus est. Si autem nullus exitus datur, ut pie et digne Deo quae scripta sunt intellegantur, nisi figurate atque in aenigmatibus proposita ista credamus; habentes auctoritatem apostolicam, a quibus tam multa de libris Veteris Testamenti solvuntur aenigmata, modum quem intendimus teneamus, adiuvante illo qui nos petere, quaerere et pulsare adhortatur 3: ut omnes istas figuras rerum secundum catholicam fidem, sive quae ad historiam, sive quae ad prophetiam pertinent, explicemus; non praeiudicantes meliori diligentiorique tractatui, sive per nos, sive per alios, quibus Dominus revelare dignatur 4. Haec tunc dixi. Nunc autem quia voluit Dominus ut ea diligentius intuens atque considerans, non frustra, quantum opinor, extimarem etiam per me posse secundum propriam, non secundum allegoricam locutionem haec scripta esse monstrari, sicut ea quae superius voluimus ostendere, sic etiam quae sequuntur de paradiso perscrutemur.


De arborum plantatione in paradiso.

3. 6. Plantavit ergo Deus paradisum in deliciis (hoc est enim in Eden) ad orientem, et posuit ibi hominem quem finxerat 5. Sic enim scriptum est, quia sic factum est. Deinde recapitulat, ut hoc ipsum quod breviter posuit, ostendat quemadmodum factum sit; hoc est, quemadmodum paradisum Deus plantaverit, et illic hominem, quem finxerat, constituerit. Sic enim sequitur: Et eiecit adhuc Deus de terra omne lignum pulchrum ad aspectum, et bonum ad escam 6. Non dixit: Et eiecit de terra Deus aliud lignum vel caeterum lignum; sed: Eiecit, inquit, adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum, et bonum ad escam. Iam ergo tunc produxerat terra omne lignum et pulchrum ad aspectum, et bonum ad escam, hoc est tertio die: nam sexto die dixerat: Ecce dedi vobis omne pabulum seminale, seminans semen, quod est super omnem terram; et omne lignum fructiferum, quod habet in se fructum seminis seminalis, quod erit vobis ad escam 7. Num ergo aliud eis tunc dedit, aliud nunc dare voluit? Non opinor: sed cum ex his generibus sint ista ligna instituta in paradiso, quae iam terra tertio die produxerat, adhuc ea produxit in tempore suo: quia tunc scilicet, quod scriptum est, ea produxisse terram, causaliter factum erat in terra; hoc est, quia tunc ea producendi virtutem latenter acceperat, qua virtute fit ut etiam nunc talia terra progignat in manifesto atque in tempore suo.


Quomodo Deus locutus sit cum crearet rerum rationes causales.

3. 7. Verba ergo Dei sexto die dicentis: Ecce dedi vobis omne pabulum seminale seminans semen, quod est super omnem terram 8, et caetera, non sonabili vel temporali voce prolata verba sunt, sed sicut in eius Verbo est creandi potentia. Dici autem hominibus, quid sine temporalibus sonis Deus dixerit, nonnisi per temporales sonos potuit. Futurum enim erat ut homo iam de limo formatus, et flatu eius animatus, et quidquid ex illo humani generis exstitisset, uteretur eis ad escam, quae super terram exortura erant ex illa virtute generandi, quam terra iam acceperat. Cuius futuri causales rationes in creatura condens, tamquam iam exstitisset, loquebatur interna atque intima veritate, quam nec oculus vidit, nec auris audivit 9, sed Spiritus eius scribenti utique revelavit.


De ligno vitae.

4. 8. Illud plane quod sequitur: Et lignum vitae in medio paradisi, et lignum scientiae dignoscendi bonum et malum 10, diligentius considerandum est, ne cogat in allegoriam, ut non ista ligna fuerint, sed aliud aliquid nomine ligni significent. Dictum est enim de sapientia: Lignum vitae est omnibus amplectentibus eam 11. Verumtamen cum sit Ierusalem aeterna in coelis, etiam in terra civitas qua illa significaretur, condita est; et Sarra et Agar quamvis duo Testamenta significarent 12, erant tamen quaedam etiam mulieres duae; et cum Christus per ligni passionem fluento spiritali nos irriget, erat tamen et petra, quae aquam sitienti populo ligno percussa manavit 13, de qua diceretur: Petra autem erat Christus 14. Aliud quam erant illa omnia significaverunt, sed tamen etiam ipsa corporaliter fuerunt. Et quando a narrante commemorata sunt, non erat illa figurata locutio, sed earum rerum expressa narratio, quarum erat figurata praecessio. Erat ergo et lignum vitae, quemadmodum petra Christus: nec sine mysteriis rerum spiritalium corporaliter praesentatis voluit hominem Deus in paradiso vivere. Erat ei ergo in lignis caeteris alimentum, in illo autem sacramentum; quid significans, nisi sapientiam, de qua sic dictum est: Lignum vitae est amplectentibus eam 15: quemadmodum de Christo diceretur: Petra manans est sitientibus eam? Recte quippe appellatur quod ad eum significandum praecessit. Ipse est ovis quae immolatur in Pascha; tamen et illud non tantum dicendo figurabatur, sed etiam faciendo. Neque enim ovis illa non erat ovis; plane ovis erat, et occidebatur, et manducabatur 16: et tamen eo vero facto, aliud etiam quiddam figurabatur. Non sicut ille vitulus saginatus, qui minori filio revertente in epulas caesus est 17. Ibi quippe ipsa narratio figurarum est, non rerum figurata significatione gestarum. Non enim hoc evangelista, sed Dominus ipse narravit: evangelista vero hoc Dominum narrasse narravit. Proinde ergo quod narravit evangelista, etiam factum est; Dominum scilicet talia locutum fuisse: ipsius autem Domini narratio parabola fuit, de qua nunquam exigitur ut etiam ad litteram facta monstrentur, quae sermone proferuntur. Christus est et lapis unctus a Iacob, et lapis reprobatus ab aedificantibus, qui factus est in caput anguli 18: sed illud etiam in rebus gestis factum est, hoc autem tantum in figuris praedictum. Illud quippe scripsit narrator rerum praeteritarum, hoc praenuntiator tantummodo futurarum.


Lignum vitae et rem veram et figuram fuisse.

5. 9. Sic et Sapientia, idem ipse Christus, lignum vitae est in paradiso spiritali, quo misit de cruce latronem 19: creatum est autem, quod eam significaret, lignum vitae etiam in paradiso corporali; quia hoc illa Scriptura dixit, quae res suis temporibus gestas narrans, et hominem corporaliter factum, et in corpore viventem ibi constitutum esse narravit. Aut si quisquam putat animas, cum a corpore excesserint, locis corporaliter visibilibus contineri, cum sint sine corpore, asserat sententiam suam: non deerunt qui sic faveant, ut illum etiam divitem sitientem in loco utique corporali fuisse contendant, ipsamque animam omnino esse corpoream, propter arentem linguam et stillam aquae de Lazari digito concupitam 20, pronuntiare non dubitent, cum quibus ego de tam magna quaestione nulla temeritate confligo. Melius est enim dubitare de occultis, quam litigare de incertis. Illum quippe divitem in ardore poenarum et illum pauperem in refrigerio gaudiorum intellegendos esse non dubito. Sed quomodo intellegenda sit illa flamma inferni, ille sinus Abrahae, illa lingua divitis, ille digitus pauperis, illa sitis tormenti, illa stilla refrigerii, vix fortasse a mansuete quaerentibus, a contentiose autem certantibus nunquam invenitur. Cito sane respondendum est, ne nos profunda ista quaestio, et multi sermonis indigens tardet: Si corporalibus locis animae continentur, etiam exutae corporibus; potuit ille latro in eum introduci paradisum, ubi fuerat corpus primi hominis; ut aptiore Scripturarum loco, si ulla necessitas flagitaverit, etiam de hac re quid vel quaeramus vel arbitremur, utcumque promamus.


Lignum vitae vere lignum fuisse sed et sapientiam figurasse.

5. 10. Nunc vero, quod sapientia non sit corpus, et ideo nec lignum, nec dubito, nec dubitari a quoquam puto: potuisse autem per lignum, id est, per corpoream creaturam, tamquam sacramento quodam significari sapientiam in paradiso corporali, ille credendum non existimat, qui vel tam multa in Scripturis rerum spiritalium corporalia sacramenta non videt, vel hominem primum cum eiusmodi aliquo sacramento vivere non debuisse contendit; cum Apostolus dicat etiam hoc quod de muliere dixit, quam constat ei factam esse de latere: Propterea relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una 21; sacramentum hoc magnum esse in Christo et in Ecclesia 22. Mirum est autem, et vix ferendum, quemadmodum velint homines paradisum figurate dictum, et nolint etiam figurate factum. Quod si concedunt sicut de Agar et Sarra, sicut de Ismael et Isaac, haec quoque et facta, et tamen etiam figurata; cur non admittant etiam lignum vitae, et vere aliquod lignum fuisse, et tamen sapientiam figurasse, non video.


Cuius modi fuerit cibus quem arbor illa praestaret.

5. 11. Illud quoque addo, quamquam corporalem cibum, talem tamen illam arborem praestitisse, quo corpus hominis sanitate stabili firmaretur, non sicut ex alio cibo, sed nonnulla inspiratione salubritatis occulta. Profecto enim licet usitatus panis, aliquid tamen amplius habuit, cuius una collyride hominem Deus ab indigentia famis dierum quadraginta spatio vindicavit 23. An forte credere dubitabimus, per alicuius arboris cibum, cuiusdam altioris significationis gratia, homini Deum praestitisse ne corpus eius vel infirmitate vel aetate in deterius mutaretur, aut in occasum etiam laberetur; qui ipsi cibo humano praestitit tam mirabilem statum, ut in fictilibus vasculis farina et oleum deficientes reficeret, nec deficeret 24? Iam hic de genere contentiosorum quisquam existat, et dicat Deum in terris nostris miracula talia facere debuisse, in paradiso autem non debuisse: quasi vero non vel de pulvere hominem, vel de latere viri mulierem, maius ibi miraculum fecit, quam quod hic mortuos suscitavit.


Lignum scientiae boni et mali arbor vera et innoxia.

6. 12. Sequitur ut videamus de ligno scientiae dignoscendi bonum et malum. Prorsus et hoc lignum erat visibile ac corporale, sicut arbores caeterae. Quod ergo lignum esset, non est dubitandum; sed cur hoc nomen acceperit, requirendum. Mihi autem etiam atque etiam consideranti dici non potest quantum placeat illa sententia, non fuisse illam arborem cibo noxiam; neque enim qui fecerat omnia bona valde 25, in paradiso instituerat aliquid mali: sed malum fuisse homini transgressionem praecepti. Oportebat autem ut homo sub Domino Deo positus alicunde prohiberetur, ut ei promerendi Dominum suum virtus esset ipsa obedientia, quam possum verissime dicere solam esse virtutem omni creaturae rationali agenti sub Dei potestate; primumque esse et maximum vitium tumoris ad ruinam sua potestate velle uti, cuius vitii nomen est inobedientia. Non esset ergo unde se homo Dominum habere cogitaret atque sentiret, nisi aliquid ei iuberetur. Arbor itaque illa non erat mala, sed appellata est scientiae dignoscendi bonum et malum, quia si post prohibitionem ex illa homo ederet, in illa erat praecepti futura transgressio, in qua homo per experimentum poenae disceret, quid interesset inter obedientiae bonum, et inobedientiae malum. Proinde et hoc non in figura dictum, sed quoddam vere lignum accipiendum est; cui non de fructu vel pomo quod inde nasceretur, sed ex ipsa re nomen impositum est, quae illo contra vetitum tacto fuerat secutura.


Paradisi flumina vera fuisse.

7. 13. Flumen autem exiit de Eden, quod irrigabat paradisum, et inde divisum est in quatuor partes. Ex his uni nomen est Phison; hoc est quod circuit totam terram Evilat, ubi est aurum: aurum autem terrae illius bonum, et ibi est carbunculus, et lapis prasinus. Et nomen flumini secundo Geon; hoc est quod circuit totam terram Aethiopiam. Flumen autem tertium Tigris; hoc est quod fluit contra Assyrios. Flumen autem quartum Euphrates 26. De his fluminibus quid amplius satagam confirmare quod vera sint flumina, nec figurate dicta quae non sint, quasi tantummodo aliquid nomina ipsa significent, cum et regionibus per quas fluunt notissima sint, et omnibus fere gentibus diffamata? Quinimo ex his, quoniam constat ea prorsus esse (nam duobus eorum nomina vetustas mutavit, sicut Tiberis dicitur fluvius qui prius Albula vocabatur; Geon quippe ipse est, qui nunc dicitur Nilus; Phison autem ille dicebatur, quem nunc Gangen appellant; duo vero caetera, Tigris et Euphrates, antiqua etiam nomina tenuerunt), nos admoneri oportet caetera quoque primitus ad proprietatem litterae accipere, non in eis figuratam locutionem putare, sed res ipsas quae ita narrantur et esse, et aliquid etiam figurare. Non quia non posset parabola locutionis assumere aliquid de re quam non proprie quoque esse constaret, sicut de illo Dominus loquitur, qui descendebat ab Ierusalem in Iericho, et incidit in latrones 27: quis enim non sentiat et plane videat esse parabolam, locutionemque illam totam esse figuratam? verum duae civitates quae ibi nominatae sunt, hodieque in locis propriis demonstrantur. Sed hoc modo acciperemus et quatuor haec flumina, si caetera quae de paradiso narrantur, non proprie sed figurate accipere ulla necessitas cogeret: at nunc cum primitus proprie res ipsas intellegere ratio nulla prohibeat, cur non potius auctoritatem Scripturae simpliciter sequimur in narratione rerum gestarum, res vere gestas prius intellegentes, tum demum quidquid aliud significant perscrutantes?


De fonte et decursu fluminum illorum.

7. 14. An eo movebimur, quod de his fluminibus dicitur, aliorum esse fontes notos, aliorum autem prorsus incognitos, et ideo non posse accipi ad litteram, quod ex uno paradisi flumine dividuntur? cum potius credendum sit, quoniam locus ipse paradisi a cognitione hominum est remotissimus, inde quatuor aquarum partes dividi, sicut fidelissima Scriptura testatur; sed ea flumina, quorum fontes noti esse dicuntur, alicubi iisse sub terras, et post tractus prolixarum regionum locis aliis erupisse, ubi tamquam in suis fontibus nota esse perhibentur. Nam hoc solere nonnullas aquas facere, quis ignorat? Sed ibi hoc scitur, ubi non diu sub terris currunt. Exibat ergo flumen de Eden, id est de loco deliciarum, et irrigabat paradisum, id est ligna omnia pulchra atque fructuosa, quae omnem terram regionis illius opacabant.


Credi posse hominem, in paradiso positum, primo agriculturam sine labore exercuisse.

8. 15. Et sumpsit Deus hominem quem fecit, et posuit eum in paradiso, ut operaretur et custodiret. Et praecepit Dominus Deus Adae, dicens: Ab omni ligno quod est in paradiso escae edes; de ligno autem cognoscendi bonum et malum, non manducabitis de illo. Qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini 28. Cum superius breviter dixerit Deum plantasse paradisum, et constituisse ibi hominem quem finxerat, recapitulavit ut narraret quomodo sit paradisus constitutus 29. Nunc ergo et illud recapitulando commemoravit quomodo ibi Deus posuerit hominem quem fecit. Videamus itaque quid sit quod dictum est, ut operaretur et custodiret. Quid operaretur, et quid custodiret? Numquid forte agriculturam Dominus voluit operari primum hominem? An non est credibile quod eum ante peccatum damnaverit ad laborem? Ita sane arbitraremur, nisi videremus cum tanta voluptate animi agricolari quosdam, ut eis magna poena sit inde in aliud avocari. Quidquid ergo deliciarum habet agricultura, tunc utique longe amplius erat, quando nihil accidebat adversi, vel terra vel coelo. Non enim erat laboris afflictio, sed exhilaratio voluntatis, cum ea quae Deus creaverat, humani operis adiutorio laetius feraciusque provenirent; unde Creator ipse uberius laudaretur, qui animae in corpore animali constitutae rationem dedisset operandi, ac facultatem, quantum animo volenti satis esset, non quantum invitum indigentia corporis cogeret.


Terram ab homine excultam fructus ferre ope Dei, qui omnia creata regit.

8. 16. Quod enim maius mirabiliusque spectaculum est, aut ubi magis cum rerum natura humana ratio quodammodo loqui potest, quam cum positis seminibus, plantatis surculis, translatis arbusculis, insitis malleolis, tamquam interrogatur quaeque vis radicis et germinis quid possit, quidve non possit; unde possit, unde non possit; quid in ea valeat numerorum invisibilis interiorque potentia, quid extrinsecus adhibita diligentia: inque ipsa consideratione perspicere, quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus 30; quia et illud operis quod accedit extrinsecus, per illum accedit, quem nihilominus creavit, et quem regit atque ordinat invisibiliter Deus?



De duplici providentiae actione erga creaturas.

9. 17. Hinc iam in ipsum mundum, velut in quamdam magnam arborem rerum, oculus cogitationis attollitur; atque in ipso quoque gemina operatio providentiae reperitur, partim naturalis, partim voluntaria. Et naturalis quidem per occultam Dei administrationem, qua etiam lignis et herbis dat incrementum; voluntaria vero, per Angelorum opera et hominum. Secundum illam primam coelestia superius ordinari, inferiusque terrestria; luminaria sideraque fulgere, diei noctisque vices agitari, aquis terram fundatam interlui atque circumlui, aerem altius superfundi, arbusta et animalia concipi et nasci, crescere et senescere, occidere, et quidquid aliud in rebus interiore naturalique motu geritur. In hac autem altera signa dari, doceri et disci, agros coli, societates administrari, artes exerceri, et quaeque alia sive in superna societate aguntur, sive in hac terrena atque mortali, ita ut bonis consulatur et per nescientes malos. Inque ipso homine eamdem geminam providentiae vigere potentiam: primo erga corpus naturalem, scilicet eo motu quo fit, quo crescit, quo senescit; voluntariam vero, quo illi ad victum, tegumentum, curationemque consulitur. Similiter erga animam naturaliter agitur ut vivat, ut sentiat; voluntarie vero ut discat, ut consentiat.


De agriculturae opera allegorice: arboris et hominis comparatio.

9. 18. Sicut autem in arbore id agit agricultura forinsecus, ut illud proficiat quod geritur intrinsecus; sic in homine secundum corpus, ei quod intrinsecus agit natura, servit extrinsecus medicina: itemque secundum animam, ut natura beatificetur intrinsecus, doctrina ministratur extrinsecus. Quod autem ad arborem colendi neglegentia, hoc ad corpus medendi incuria, hoc ad animam discendi segnitia: et quod ad arborem humor inutilis, hoc ad corpus victus exitiabilis, hoc ad animam persuasio iniquitatis. Deus itaque super omnia, qui condidit omnia, et regit omnia, omnes naturas bonus creat, omnes voluntates iustus ordinat. Quid ergo abhorret a vero, si credamus hominem ita in paradiso constitutum, ut operaretur agriculturam, non labore servili, sed honesta animi voluptate? Quid enim hoc opere innocentius vacantibus, et quid plenius magna consideratione prudentibus?


Quid sit ut operaretur et custodiret.

10. 19. Ut custodiret autem, quid? An ipsum paradisum? Contra quos? Nullus certe vicinus metuebatur invasor, nullus limitis perturbator, nullus fur, nullus aggressor. Quomodo ergo intellecturi sumus corporalem paradisum potuisse ab homine corporaliter custodiri? Sed neque Scriptura dixit: Ut operaretur et custodiret paradisum; dixit autem: Ut operaretur et custodiret. Quamquam si de graeco diligentius ad verbum exprimatur, ita scriptum est: Et accepit Dominus Deus hominem quem fecit, et posuit eum in paradiso operari eum et custodire 31. Sed utrum ipsum hominem posuit operari, hoc enim sensit qui interpretatus est, ut operaretur; an eumdem paradisum operari, id est, ut homo paradisum operaretur, ambigue sonat: et videtur magis exigere locutio, ut non dicatur: Operaretur paradisum; sed, in paradiso.


Coniectura prior qua figurate accipi possit.

10. 20. Verumtamen ne forte sic dictum sit: Ut operaretur paradisum, sicut superius dictum est: Nec erat homo qui operaretur terram 32 (eadem quippe locutio est, operari terram, quae operari paradisum); ambiguam sententiam ad utrumque tractemus. Si enim non est necesse ut accipiamus, Paradisum custodire, sed, in paradiso; quid ergo in paradiso custodire? Nam quid operari in paradiso, iam ut visum est disseruimus. An ut quod operaretur in terra per agriculturam, in seipso custodiret per disciplinam; id est, ut sicut ei ager obtemperaret colenti se, ita et ipse praecipienti Domino suo, ut sumpto praecepto obedientiae fructum, non spinas inobedientiae redderet? Denique quoniam similitudinem a se culti paradisi in seipso custodire subditus noluit, similem sibi agrum damnatus accepit: Spinas, inquit, et tribulos pariet tibi 33.


Coniectura altera figurati intellectus.

10. 21. Quod si et illud intellegamus, ut paradisum operaretur, et paradisum custodiret, operari quidem paradisum posset, sicut supra diximus, per agriculturam; custodire autem non adversus improbos aut inimicos, qui nulli erant, sed fortassis adversus bestias. Quomodo istud? aut quare? Numquid enim bestiae iam in hominem saeviebant, quod nisi peccato non fieret? Ipse quippe bestiis omnibus ad se adductis, sicut post commemoratur, nomina imposuit: ipse etiam sexta die lege verbi Dei cum omnibus communes cibos accepit. Aut si erat iam quod timeretur in bestiis, quonam pacto posset unus homo illum munire paradisum? Neque enim exiguus locus erat, quem tantus fons irrigabat. Custodire quippe ille deberet, si posset paradisum tali et tanta maceria communire, ut eo serpens non posset intrare: sed mirum si priusquam communiret, omnes serpentes inde posset excludere.


Intellectus ante oculos positus.

10. 22. Proinde intellectum ante oculos cur praetermittimus? Positus est quippe homo in paradiso, ut operaretur eumdem paradisum, sicut supra disputatum est, per agriculturam non laboriosam, sed deliciosam, et mentem prudentis magna atque utilia commonentem: custodiret autem eumdem paradisum ipsi sibi, ne aliquid admitteret, quare inde mereretur expelli. Denique accepit et praeceptum, ut sit per quod sibi custodiat paradisum, id est, quo conservato non inde proiciatur. Recte enim quisque dicitur non custodisse rem suam, qui sic egit ut amitteret eam, etiamsi alteri salva sit, qui eam vel invenit vel accipere meruit.


Melius intellegi potest ipsum hominem a Deo coli ac servari.

10. 23. Est alius in his verbis sensus, quem puto non immerito praeponendum, ut ipsum hominem operaretur Deus et custodiret. Sicut enim operatur homo terram, non ut eam faciat esse terram, sed ut cultam atque fructuosam: sic Deus hominem multo magis, quem ipse creavit ut homo sit, eum ipse operatur ut iustus sit, si homo ab illo per superbiam non abscedat; hoc est enim apostatare a Deo, quod initium superbiae Scriptura dicit: Initium, inquit, superbiae hominis apostatare a Deo 34. Quia ergo Deus est incommutabile bonum, homo autem et secundum animam et secundum corpus mutabilis res est; nisi ad incommutabile bonum, quod est Deus, conversus substiterit, formari ut iustus beatusque sit, non potest. Ac per hoc Deus idem qui creat hominem, ut homo sit, ipse operatur hominem atque custodit, ut etiam bonus beatusque sit. Quapropter qua locutione dicitur homo operari terram, quae iam terra erat, ut ornata atque fecunda sit, ea locutione dicitur Deus operari hominem, qui iam homo erat, ut pius sapiensque sit, eumque custodire, quod homo sua potestate in se, quam illius supra se delectatus, dominationemque eius contemnens tutus esse non possit.


Cur hic addita vox Dominus.

11. 24. Proinde nullo modo vacare arbitror, sed nos aliquid, et magnum aliquid admonere, quod ab ipso divini libri huius exordio, ex quo ita coeptus est: In principio fecit Deus coelum et terram, usque ad hunc locum, nusquam positum est, Dominus Deus; sed tantum modo: Deus: nunc vero ubi ad id ventum est, ut hominem in paradiso constitueret, eumque per praeceptum operaretur et custodiret, ita Scriptura locuta est: Et sumpsit Dominus Deus hominem quem fecit, et posuit eum in paradiso operari eum et custodire 35: non quod supra dictarum creaturarum Dominus non esset Deus; sed quia hoc nec propter Angelos, nec propter alia quae creata sunt, sed propter hominem scribebatur, ad eum admonendum quantum ei expediat habere Dominum Deum, hoc est, sub eius dominatione obedienter vivere, quam licentiose abuti propria potestate, nusquam hoc prius ponere voluit, nisi ubi perventum est ad eum in paradiso collocandum, operandum et custodiendum: ut non diceret sicut et caetera omnia superius: Et sumpsit Deus hominem quem fecit; sed diceret: Et sumpsit Dominus Deus hominem, quem fecit, et posuit eum in paradiso operari eum, ut iustus esset, et custodire, ut tutus esset, ipsa utique dominatione sua, quae non est illi sed nobis utilis. Ille quippe nostra servitute non indiget, nos vero dominatione illius indigemus, ut operetur et custodiat nos; et ideo verus solus est Dominus, quia non illi ad suam, sed ad nostram utilitatem salutemque servimus. Nam si nobis indigeret, eo ipso non verus Dominus esset, cum per nos eius adiuvaretur necessitas, sub qua et ipse serviret. Merito ille in Psalmo: Dixi, inquit: Domino, Deus meus es tu; quoniam bonorum meorum non eges 36. Nec ita sentiendum est quod diximus, nos illi ad utilitatem nostram salutemque servire, tamquam aliud aliquid ab illo exspectemus quam eum ipsum, qui summa utilitas et salus nostra est. Sic enim eum gratis secundum illam vocem diligimus: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 37.


Hominem nihil boni posse sine Deo.

12. 25. Neque enim tale aliquid est homo, ut factus, deserente eo qui fecit, possit aliquid agere bene tamquam ex seipso; sed tota eius actio bona, est converti ad eum a quo factus est, et ab eo iustus, pius, sapiens, beatusque semper fieri: non fieri et recedere, sicut a corporis medico sanari et abire: quia medicus corporis operarius fuit extrinsecus, serviens naturae intrinsecus operanti sub Deo, qui operatur omnem salutem gemino illo opere providentiae, de quo supra locuti sumus. Non ergo ita se debet homo ad Deum convertere, ut cum ab eo factus fuerit iustus abscedat, sed ita ut ab illo semper fiat. Eo quippe ipso cum ab illo non discedit, eius sibi praesentia iustificatur, et illuminatur, et beatificatur, operante et custodiente Deo, dum obedienti subiectoque dominatur.


Quomodo hominem operetur Deus.

12. 26. Neque enim, ut dicebamus, sicut operatur homo terram, ut culta atque fecunda sit, qui cum fuerit operatus abscedit, relinquens eam vel aratam, vel satam, vel rigatam, vel si quid aliud, manente opere quod factum est, cum operator abscesserit, ita Deus operatur hominem iustum, id est iustificando eum, ut si abscesserit, maneat in abscedente quod fecit: sed potius sicut aer praesente lumine non factus est lucidus, sed fit; quia si factus esset, non autem fieret, etiam absente lumine lucidus maneret; sic homo Deo sibi praesente illuminatur, absente autem continuo tenebratur; a quo non locorum intervallis, sed voluntatis aversione disceditur.


Hominem bonum fieri per Deum, immutabiliter bonum.

12. 27. Ille itaque operetur hominem bonum atque custodiat, qui incommutabiliter bonus est. Semper ab illo fieri, semperque perfici debemus, inhaerentes ei, et in ea conversione quae ad illum est permanentes, de quo dicitur: Mihi autem adhaerere Deo bonum est; et cui dicitur: Fortitudinem meam ad te custodiam 38. Ipsius enim sumus figmentum 39, non tantum ad hoc ut homines simus, sed ad hoc etiam ut boni simus. Nam et Apostolus cum fidelibus ab impietate conversis, gratiam qua salvi facti sumus, commendaret: Gratia enim, inquit, salvi facti estis per fidem; et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum creati in Christo Iesu, in operibus bonis quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus 40. Et alibi cum dixisset: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini; ne sibi putarent tribuendum, tamquam ipsi se facerent iustos et bonos, continuo subiecit: Deus enim est qui operatur in vobis 41. Sumpsit ergo Dominus Deus hominem quem fecit, et posuit eum in paradiso operari eum, hoc est, operari in eo, et custodire eum.


Cur homo prohibitus a ligno scientiae boni et mali.

13. 28. Et praecepit Dominus Deus Adae, dicens: Ab omni ligno quod est in paradiso, edes ad escam; de ligno autem cognoscendi bonum et malum, non manducabitis de illo. Qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini 42. Si aliquid mali esset lignum illud, unde prohibuit hominem Deus, eius ipsius mali natura venenatus videretur ad mortem. Quia vero ligna omnia in paradiso bona plantaverat, qui fecit omnia bona valde 43, nec ulla ibi natura mali erat, quia nusquam est mali ulla natura (quod diligentius, si Dominus voluerit, disseremus, cum de illo serpente dicere coeperimus); ab eo ligno quod malum non erat prohibitus est, ut ipsa per se praecepti conservatio bonum illi esset, et transgressio malum.


Quantum bonum oboedientia, quantum malum inoboedientia.

13. 29. Nec potuit melius et diligentius commendari quantum malum sit sola inobedientia, cum ideo reus iniquitatis factus est homo, quia eam rem tetigit contra prohibitionem, quam si non prohibitus tetigisset, non utique peccasset. Nam qui dicit, verbi gratia: Noli tangere hanc herbam, si forte venenosa est mortemque praenuntiat, si tetigerit, sequetur quidem mors contemptorem praecepti; sed etiam si nemo prohibuisset, atque ille tetigisset, nihilominus utique moreretur. Illa quippe res congrua saluti vitaeque eius non esset, sive inde vetaretur, sive non vetaretur. Item cum quisque prohibet eam rem tangi, quae non quidem tangenti, sed illi qui prohibuit obesset, velut si quisquam in alienam pecuniam misisset manum, prohibitus ab eo cuius erat pecunia illa; ideo esset prohibito peccatum, quia prohibenti poterat esse damnosum. Cum vero illud tangitur, quod nec tangenti obesset si non prohiberetur, nec cuiquam alteri quandolibet tangeretur; quare prohibitum est, nisi ut ipsius per se bonum obedientiae, et ipsius per se malum inobedientiae monstraretur?


Peccatum esse Dei voluntati hominis voluntatem praeponere.

13. 30. Denique a peccante nihil aliud appetitum est, nisi non esse sub dominatione Dei, quando illud admissum est, in quo ne admitteretur, sola deberet iussio dominantis attendi. Quae si sola attenderetur, quid aliud quam Dei voluntas attenderetur? quid aliud quam Dei voluntas amaretur? quid aliud quam Dei voluntas humanae voluntati praeponeretur? Dominus quidem cur iusserit, viderit; faciendum est a serviente quod iussit, et tunc forte videndum est a promerente cur iusserit. Sed tamen ut causam iussionis huius non diutius requiramus, si haec ipsa magna est utilitas homini quod Deo servit, iubendo Deus utile facit quidquid iubere voluerit, de quo metuendum non est, ne iubere quod inutile est possit.


Hominem Dei praeceptum spernendo expertum esse malum inoboedientiae.

14. 31. Nec fieri potest ut voluntas propria non grandi ruinae pondere super hominem cadat, si eam voluntati superioris extollendo praeponat. Hoc expertus est homo contemnens praeceptum Dei, et hoc experimento didicit quid interesset inter bonum et malum, bonum scilicet obedientiae, malum autem inobedientiae, id est, superbiae et contumaciae, perversae imitationis Dei et noxiae libertatis. Hoc autem in quo ligno accidere potuit, ex ipsa re, ut iam supra dictum est, nomen accepit. Malum enim nisi experimento non sentiremus, quia nullum esset, si non fecissemus. Neque enim ulla natura malum est, sed amissio boni hoc nomen accepit. Bonum quippe incommutabile Deus est: homo autem quantum ad eius naturam, in qua eum Deus condidit, pertinet, bonum est quidem, sed non incommutabile ut Deus. Mutabile autem bonum, quod est post incommutabile bonum, melius bonum fit, cum bono incommutabili adhaeserit, amando atque serviendo rationali et propria voluntate. Ideo quippe et haec magni boni natura est, quia et hoc accepit, ut possit summi boni adhaerere naturae. Quod si noluerit, bono se privat, et hoc ei malum est, unde per iustitiam Dei etiam cruciatus consequitur. Quid enim tam iniquum, quam ut bene sit desertori boni? Neque ullo modo fieri potest ut ita sit: sed aliquando amissi superioris boni non sentitur malum, cum habetur quod amatum est inferius bonum. Sed divina iustitia est ut qui voluntate amisit quod amare debuit, amittat cum dolore quod amavit, dum naturarum creator ubique laudetur. Adhuc enim est bonum quod dolet amissum bonum: nam nisi aliquod bonum remansisset in natura, nullus boni amissi dolor esset in poena.


Per prudentiam boni malum sciri itemque bonum sciri per experientiam mali.

14. 32. Cui autem sine mali experimento placet bonum, id est, ut antequam boni amissionem sentiat, eligat tenere ne amittat, super omnes homines praedicandus est. Sed hoc nisi cuiusdam singularis laudis esset, non illi puero tribueretur, qui ex genere Israel factus Emmanuel nobiscum Deus 44, reconciliavit nos Deo, hominum et Dei homo mediator 45, Verbum apud Deum, caro apud nos 46, Verbum caro inter Deum et nos. De illo quippe propheta dicit: Priusquam sciat puer bonum aut malum, contemnet malitiam, ut eligat bonum 47. Quomodo quod nescit, aut contemnit aut eligit, nisi quia haec duo sciuntur aliter per prudentiam boni, aliter per experientiam mali? Per prudentiam boni malum scitur, etsi non sentitur. Tenetur enim bonum, ne amissio eius sentiatur malum. Item per experientiam mali scitur bonum; quoniam quid amiserit, sentit, cui de bono amisso male fuerit. Priusquam sciret ergo puer per experientiam, aut bonum quo careret, aut malum quod boni amissione sentiret, contempsit malum ut eligeret bonum, id est, noluit amittere quod habebat, ne sentiret amittendo quod amittere non debebat. Singulare exemplum obedientiae; quippe qui non venit facere voluntatem suam, sed eius voluntatem a quo missus est 48: non sicut ille qui elegit facere voluntatem suam, non eius a quo factus est. Merito sicut per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi, ita per unius obedientiam iusti constituuntur multi 49; quia sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur 50.


Lignum scientiae boni et mali cur sic appellatum.

15. 33. Frustra autem nonnulli acute obtunsi sunt, cum requirunt quomodo potuerit appellari lignum dignoscentiae boni et mali, antequam in eo transgressus esset homo praeceptum, atque ipsa experientia dignosceret quid interesset inter bonum quod amisit, et malum quod admisit. Lignum enim tale nomen accepit, ut eo secundum prohibitionem non tacto caveretur, quod eo contra prohibitionem tacto sentiretur. Neque enim quia inde contra praeceptum manducaverunt, ideo factum est illud lignum dignoscentiae boni et mali; sed utique etiamsi obedientes essent, et nihil inde contra praeceptum usurpassent, id recte vocaretur, quod ibi eis accideret, si usurpassent. Quemadmodum si vocaretur arbor saturitatis, quod inde possent homines saturari; numquid si nemo accessisset, ideo nomen illud esset incongruum? quandoquidem cum accederent et saturarentur, tunc probarent quam hoc recte arbor illa vocaretur.


Hominem ante mali experimentum potuisse quid esset malum intellegere.

16. 34. Et quomodo, inquiunt, intellegeret homo quod ei dicebatur lignum dignoscentiae boni et mali, quando ipsum malum quid esset omnino nesciebat? Hoc qui sapiunt parum attendunt quemadmodum a contrariis notis sic pleraque intellegantur ignota, ut etiam verba rerum quae non sunt, cum in loquendo interponuntur, nullus caliget auditor. Hoc enim quod omnino non est, nihil vocatur; et has duas syllabas nemo non intellegit, qui latine audit et loquitur. Unde, nisi cum sensus intuetur id quod est, et eius privatione quid etiam non sit agnoscit? Sic et inane cum dicitur, intuendo corporis plenitudinem, privatione eius tamquam contraria, quid dicatur inane intellegimus; sicut audiendi sensu non solum de vocibus, verum etiam de silentio iudicamus: sic ex vita quae inerat homini, posset eius cavere contrarium, id est, vitae privationem quae mors vocatur; et ipsam causam qua perderet quod amabat, id est quodlibet factum suum quo fieret ut amitteret vitam, quibuslibet syllabis appellaretur, quemadmodum latine cum dicitur peccatum vel malum, tamquam signum eius intellegeret, quod mente discerneret. Nos enim quomodo intellegimus, cum dicitur resurrectio, quam nunquam experti sumus? Nonne quia sentimus quid sit vivere, et eius rei privationem vocamus mortem, unde reditum ad id quod sentimus, resurrectionem appellamus? et si quo alio nomine in quacumque lingua idipsum appellatur, menti utique signum insinuatur in voce loquentium, quo sonante agnoscat quod etiam sine signo cogitaret. Mirum est enim quemadmodum rerum quas habet amissionem, etiam inexpertam natura devitet. Quis enim pecora docuit devitationem mortis, nisi sensus vitae? quis parvulum puerum adhaerescere baiulo suo, si eum fuerit ex alto iacere minatus? quod ex quodam tempore incipit, sed tamen antequam aliquid huiusmodi expertus sit.


Difficultas: quomodo progenitores loquentem Deum intellegere potuerint.

16. 35. Sic ergo illis primis hominibus iam vita erat dulcis, quam profecto amittere devitabant; idque ipsum quibuscumque modis vel sonis significantem Deum intellegere poterant: nec aliter eis posset persuaderi peccatum, nisi prius persuaderetur eos ex illo facto non esse morituros, id est, illud quod habebant et se habere gaudebant, non amissuros; unde suo loco loquendum est. Advertant itaque, si quos movet, quomodo potuerint intellegere inexperta nominantem vel minantem Deum; et videant nos omnium inexpertorum nomina, nonnisi ex contrariis quae iam novimus, si privationum sunt, aut ex similibus, si specierum sunt, sine ullo aestu dubitationis agnoscere. Nisi forte aliquem movet quemadmodum loqui potuerint, vel loquentem intellegere, qui non didicerant vel crescendo inter loquentes, vel aliquo magisterio; quasi magnum fuerit Deo loqui eos docere, quos ita fecerat, ut hoc possent etiam ab hominibus discere, si essent a quibus.


Quaeritur num etiam Evae datum sit praeceptum de ligno illo.

17. 36. Merito sane quaeritur utrum hoc praeceptum viro tantum dederit Deus, an etiam feminae? Sed nondum narratum est quemadmodum facta est femina. An forte iam erat facta? sed hoc quemadmodum gestum sit quod prius erat gestum, postea recapitulando narratum est. Verba enim Scripturae sic se habent: Et praecepit Dominus Deus Adae, dicens; non dixit, praecepit eis: deinde sequitur: Ab omni ligno quod est in paradiso escae edes; non dixit, edetis. Deinde adiungit: De ligno autem cognoscendi bonum et malum, non manducabitis de illo 51: iam hic tamquam ad ambos pluraliter loquitur, et pluraliter praeceptum terminat dicens: Qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini 52. An sciens quod ei facturus erat mulierem, ita praecepit ordinatissime, ut per virum praeceptum Domini ad feminam perveniret? Quam disciplinam in Ecclesia servat Apostolus, dicens: Si quid autem discere volunt, domi viros suos interrogent 53.


Quomodo homini locutus sit Deus.

18. 37. Item quaeri potest quomodo nunc Deus locutus sit ad hominem quem fecit, iam certe sensu ac mente praeditum, ut audire et intellegere loquentem valeret? Neque enim aliter praeceptum posset accipere, quo transgresso reus esset, nisi hoc acceptum intellegeret. Quomodo ergo illi locutus est Deus? Utrum intus in mente secundum intellectum, id est, ut sapienter intellegeret voluntatem ac praeceptum Dei sine ullis corporalibus sonis vel corporalium similitudinibus rerum? Sed non sic existimo primo homini locutum Deum. Talia quippe Scriptura narrat, ut potius credamus sic esse Deum locutum homini in paradiso, sicut etiam postea locutus est Patribus, sicut Abrahae, sicut Moysi, id est in aliqua specie corporali. Hinc est enim quod audierunt eius vocem perambulantis in paradiso ad vesperam, et absconderunt se 54.


De duplici Dei operatione in creaturis.

19. 38. Locus itaque magnus neque praetereundus proponitur, ut intueamur quantum possumus, quantum ipse adiuvare et donare dignatur, opus divinae providentiae bipertitum, quod superius cum de agricultura loqueremur, transitoria quadam occasione perstrinximus, ut inde iam inciperet legentis animus hoc adsuescere contueri, quod adiuvat plurimum, ne quid indignum de ipsa Dei substantia sentiamus. Dicimus itaque ipsum summum, verum, unum ac solum Deum, Patrem et Filium, et Spiritum sanctum, id est, Deum Verbumque eius et utriusque Spiritum, Trinitatem ipsam, neque confusam, neque separatam, Deum qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum vidit, nec videre potest 55, nec locorum vel finito vel infinito spatio contineri nec temporum vel finito vel infinito volumine variari. Neque enim est in eius substantia qua Deus est, quod brevius sit in parte quam in toto, sicut necesse est esse quae in locis immoto cardine moveatur: sic tota palma ab articulo sunt; aut fuit in eius substantia quod iam non est, vel erit quod nondum est, sicut in naturis quae possunt temporis mutabilitatem pati.


Corporalis creatura loco et tempore, spiritalis tempore tantum, Deus nullo modo mutabilis.

20. 39. Hic ergo incommutabili aeternitate vivens creavit omnia simul, ex quibus currerent tempora, et implerentur loca, temporalibusque et localibus rerum motibus saecula volverentur. In quibus rebus quaedam spiritalia, quaedam corporalia condidit, formans materiam quam nec alius nec nullus, sed omnino ipse informem ac formabilem instituit, ut formationem suam non tempore, sed origine praeveniret. Spiritalem autem creaturam corporali praeposuit; quod spiritalis tantummodo per tempora mutari posset, corporalis autem per tempora et locos. Exempli enim gratia, per tempus movetur animus, vel reminiscendo quod oblitus erat, vel discendo quod nesciebat, vel volendo quod nolebat: per locos autem corpus, vel a terra in coelum, vel a coelo in terram, vel ab oriente ad occidentem, vel si quo alio simili modo. Omne autem quod movetur per locum, non potest nisi et per tempus simul moveri: at non omne quod movetur per tempus, necesse est etiam per locum moveri. Sicut ergo substantiam quae movetur per tempus et locum, praecedit substantia quae tantum per tempus; ita ipsam praecedit illa quae nec per locum nec per tempus. Ac per hoc sicut per tempus et locum movet corpus ipse tantum per tempus motus conditus spiritus; ita per tempus movet conditum spiritum ipse nec per tempus nec per locum motus conditor Spiritus: sed spiritus creatus movet seipsum per tempus, et per tempus ac locum corpus; Spiritus autem creator movet seipsum sine tempore ac loco, movet conditum spiritum per tempus sine loco, movet corpus per tempus et locum.


Quomodo Deus immotus moveat creaturas, exemplo animae deprehendi.

21. 40. Quocirca quisquis intellegere conatur quemadmodum aeternus, vere aeternus et vere immortalis atque incommutabilis Deus, ipse nec per tempus nec per locum motus moveat temporaliter et localiter creaturam suam; non eum puto posse assequi, nisi prius intellexerit quemadmodum anima, hoc est spiritus creatus, non per locum, sed tantum per tempus motus, moveat corpus per tempus et locum. Si enim quod in seipso agitur capere nondum potest, quanto minus illud quod supra est?


In movendis corporis membris animam minime moveri per spatia.

21. 41. Affecta quippe anima carnalium sensuum consuetudine, etiam seipsam cum corpore per locum moveri putat, dum id per locum movet. Quae si posset diligenter inspicere, tamquam cardines membrorum corporis sui, quemadmodum articulatim dispositi sint, a quibus initia motionum nitantur; inveniet ea quae per spatia locorum moventur, nisi ab eis quae loco fixa sunt, non moveri. Non enim movetur solus digitus, nisi manus fixa sit, a cuius articulo velut immoto cardine, moveatur. Sic tota palma ab articulo cubiti, sic cubitus ab articulo humeri, humerus ab scapula cum movetur, stantibus utique cardinibus quibus motio nitatur, it per loci spatium quod movetur. Sic plantae in talo est articulus, quo stante moveatur; sic cruris in genu et totius pedis in coxa: et nullus membri motus omnino est, quem voluntas movet, nisi ab aliquo articuli cardine, quem nutus eiusdem voluntatis primitus figit, ut ab eo quod loci spatio non movetur, agi valeat quod movetur. Denique nec in ambulando pes levatur, nisi alius fixus totum corpus ferat, donec ille qui motus est a loco unde fertur, ad locum quo fertur, immoto articulo sui cardinis innitatur.


Idem melius explicatur.

21. 42. Porro, si in corpore nullum membrum per locum voluntas movet, nisi ab eo membri articulo quem non movet, cum et illa pars corporis quae movetur, et illa qua fixa fit ut moveatur, corporeas habeant quantitates suas, quibus occupent spatia locorum suorum; quanto magis ipse animae nutus, cui membra deserviunt, ut quod placuerit figatur, unde id quod movendum est innitatur; cum anima non sit natura corporea, nec locali spatio corpus impleat, sicut aqua utrum sive spongiam; sed miris modis ipso incorporeo nutu commixta sit vivificando corpori, quo et imperat corpori, quadam intentione non mole: quanto magis, inquam, nutus ipse voluntatis eius non per locum movetur, ut corpus per locum moveat, quando totum per partes movet, nec aliquas loco movet nisi per illas quas loco non movet?


Quomodo Deus moveat creaturas, quomodo animas.

22. 43. Quod si intellegere difficile est, utrumque credatur, et quod creatura spiritalis non per locum mota moveat corpus per locum, et quod Deus non per tempus motus moveat creaturam spiritalem per tempus. Quod si de anima quisque non vult hoc credere, quod quidem sine dubio non solum crederet, verum etiam intellegeret, si eam posset, sicuti est, incorpoream cogitare: cui enim non facile occurrat, quod per locum non moveatur quod per loci spatia non distenditur? quidquid autem per loci spatia distenditur corpus est; ac per hoc consequens est ut anima per locum moveri non putetur, si corpus non esse credatur: sed, ut dicere coeperam, si de anima hoc quisque non vult credere, non nimis urgendus est. Substantiam vero Dei nisi credat nec per tempus nec per locum moveri, nondum perfecte incommutabilem credit.


Qua sapientia Deus omnia administret.

23. 44. Verum quia omnino incommutabilis est illa natura Trinitatis, et ob hoc ita aeterna, ut ei aliquid coaeternum esse non possit, ipsa apud seipsam et in seipsa sine ullo tempore ac loco, movet tamen per tempus et locum sibi subditam creaturam, naturas creans bonitate, voluntates ordinans potestate: ut in naturis nulla sit, quae non ab illo sit; in voluntatibus autem nulla bona sit, cui non prosit, nulla mala sit, qua bene uti non possit. Sed quia non omnibus naturis dedit voluntatis arbitrium, illae autem quibus dedit, potentiores ac superiores sunt; illae naturae quae non habent voluntatem, subditae sint necesse est illis quae habent, et hoc ordinatione Creatoris, qui nunquam ita punit voluntatem malam, ut naturae perimat dignitatem. Cum igitur omne corpus et omnis anima irrationalis non habeat voluntatis arbitrium, subdita ista sunt eis naturis quae praeditae sunt arbitrio voluntatis; nec omnibus omnia, sed sicut distribuit iustitia Creatoris. Ergo Dei providentia regens atque administrans universam creaturam, et naturas et voluntates, naturas ut sint, voluntates autem ut nec infructuosae bonae, nec impunitae malae sint; subdit primitus omnia sibi, deinde creaturam corporalem creaturae spiritali, irrationalem rationali, terrestrem coelesti, femineam masculinae, minus valentem valentiori, indigentiorem copiosiori. In voluntatibus autem, bonas sibi, caeteras vero ipsis servientibus sibi; ut hoc patiatur voluntas mala, quod ex iussu Dei fecerit bona, sive per seipsam, sive per malam, in rebus duntaxat quae naturaliter sunt etiam malis voluntatibus subditae, id est in corporibus. Nam in seipsis malae voluntates habent interiorem poenam suam, eamdem ipsam iniquitatem suam.


Quaenam angelis sanctis subditae creaturae.

24. 45. Ac per hoc sublimibus Angelis Deo subdite fruentibus, et Deo beate servientibus, subdita est omnis natura corporea, omnis irrationalis vita, omnis voluntas vel infirma vel prava; ut hoc de subditis vel cum subditis agant, quod naturae ordo poscit in omnibus, iubente illo cui subiecta sunt omnia. Proinde illi in illo veritatem incommutabilem vident, et secundum eam suas dirigunt voluntates. Fiunt ergo illi participes aeternitatis, veritatis, voluntatis eius semper, sine tempore et loco. Moventur autem eius imperio etiam temporaliter, illo non temporaliter moto. Nec ita ut ab eius contemplatione resiliant aut defluant; sed simul et illum sine loco ac tempore contemplantur, et eius in inferioribus iussa perficiunt, moventes se per tempus, corpus autem per tempus et locum, quantum eorum congruit actioni. Et ideo Deus bipartito providentiae suae opere praeest universae creaturae suae; naturis, ut fiant; voluntatibus autem, ut sine suo iussu vel permissu nihil faciant.


Quomodo a Deo corporeae creaturae administrentur.

25. 46. Natura igitur universitatis corporalis non adiuvatur extrinsecus corporaliter. Neque enim est extra eam ullum corpus, alioquin non est universitas. Intrinsecus autem adiuvatur incorporaliter, Deo id agente ut omnino natura sit; quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia 56. Partes vero eiusdem universitatis et intrinsecus incorporaliter adiuvantur, vel potius fiunt, ut naturae sint; et extrinsecus corporaliter, quo se melius habeant, sicut alimentis, agricultura, medicina, et quaecumque etiam ad ornatum fiunt, ut non solum salvae ac fecundiores, verum etiam decentiores sint.


Quomodo a Deo spiritales creaturae administrentur.

25. 47. Spiritalis autem creata natura si perfecta atque beata est, sicut Angelorum sanctorum, quantum attinet ad seipsam, quo sit, sapiensque sit, nonnisi intrinsecus incorporaliter adiuvatur. Intus ei quippe loquitur Deus miro et ineffabili modo, neque per scripturam corporalibus instrumentis affixam, neque per voces corporalibus auribus insonantes, neque per corporum similitudines, quales in spiritu imaginaliter fiunt, sicut in somnis, vel in aliquo excessu spiritus, quod graece dicitur , et nos eo verbo iam utimur pro latino: quia et hoc genus visionum, quamvis interius fiat quam sunt ea quae animo per sensus corporis nuntiantur; tamen quia simile est eis, ita ut cum fit, discerni ab eis aut omnino non possit, aut certe vix et rarissime possit, et quia exterius est quam illud quod in ipsa incommutabili veritate mens rationalis et intellectualis intuetur, eaque luce de his omnibus iudicat; inter illa quae extrinsecus fiunt arbitror esse deputandum. Creatura ergo spiritalis et intellectualis perfecta et beata, qualis Angelorum est, sicut dixi, quantum attinet ad seipsam quo sit, sapiensque ac beata sit, nonnisi intrinsecus adiuvatur aeternitate, veritate, caritate Creatoris. Extrinsecus vero si adiuvari dicenda est, eo fortasse solo adiuvatur, quod invicem vident, et de sua societate gaudent in Deo, et quod perspectis etiam in eis ipsis omnibus creaturis, undique gratias agit laudatque Creatorem. Quod autem attinet ad creaturae angelicae actionem, per quam universarum rerum generibus, maximeque humano providentia Dei prospicitur; ipsa extrinsecus adiuvat, et per illa visa quae similia sunt corporalibus, et per ipsa corpora quae angelicae subiacent potestati.


Omnia a Deo immutabili gubernari.

26. 48. Quae cum ita sint, cum Deus omnipotens et omnitenens, incommutabili aeternitate, veritate, voluntate semper idem, non per tempus nec per locum motus, movet per tempus creaturam spiritalem, movet etiam per tempus et locum creaturam corporalem; ut eo motu naturas quas intrinsecus substituit, etiam extrinsecus administret, et per voluntates sibi subditas, quas per tempus, et per corpora sibi atque illis voluntatibus subdita, quae per tempus et locum movet, eo tempore ac loco cuius ratio in ipso Deo vita est sine tempore ac loco: cum ergo tale aliquid Deus agit, non debemus opinari eius substantiam qua Deus est, temporibus locisque mutabilem, aut per tempora et loca mobilem, sed in opere divinae providentiae ista cognoscere; non in illo opere quo naturas creat, sed in illo quo intrinsecus creatas etiam extrinsecus administrat, cum sit ipse, nullo locorum vel intervallo vel spatio, incommutabili excellentique potentia et interior omni re, quia in ipso sunt omnia, et exterior omni re, quia ipse est super omnia. Item nullo temporum vel intervallo vel spatio, incommutabili aeternitate et antiquior est omnibus, quia ipse est ante omnia, et novior omnibus, quia idem ipse post omnia.


Quomodo Deus loquatur.

27. 49. Quapropter cum audimus Scripturam dicentem: Et praecepit Dominus Deus Adae, dicens: Ab omni ligno quod est in paradiso escae edes; de ligno autem cognoscendi bonum et malum, non manducabitis de illo. Qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini 57; si modum quaerimus quomodo ista locutus sit Deus, modus quidem ipse a nobis proprie comprehendi non potest: certissime tamen tenere debemus, Deum aut per suam substantiam loqui, aut per sibi subditam creaturam; sed per substantiam suam non loqui nisi ad creandas omnes naturas, ad spiritales vero atque intellectuales non solum creandas, sed etiam illuminandas, cum iam possunt capere locutionem eius, qualis est in Verbo eius quod in principio erat apud Deum, et Deus erat Verbum, per quod facta sunt omnia 58. Illis autem qui eam capere non possunt, cum loquitur Deus, nonnisi per creaturam loquitur, aut tantummodo spiritalem, sive in somnis, sive in ecstasi in similitudine rerum corporalium; aut etiam per ipsam corporalem, dum sensibus corporis vel aliqua species apparet, vel insonant voces.


Quomodo Deus locutus sit Adae.

27. 50. Si ergo Adam talis erat, ut posset capere illam locutionem Dei, quam mentibus angelicis per suam praebet substantiam; non dubitandum est quod eius mentem per tempus moverit miro et ineffabili modo, non motus ipse per tempus, eique utile ac salubre praeceptum veritatis impresserit, et quae transgressori poena deberetur, ea ipsa ineffabiliter veritate monstraverit: sicut audiuntur vel videntur omnia bona praecepta in ipsa incommutabili Sapientia, quae in animas sanctas se transfert 59 ex aliquo tempore, cum ipsius nullus sit motus in tempore. Si autem ad eum modum Adam iustus erat, ut ei adhuc opus esset alterius creaturae sanctioris et sapientioris auctoritas, per quam cognosceret Dei voluntatem atque iussionem, sicut nobis Prophetae, sicut ipsis Angeli; cur ambigamus per aliquam huiusmodi creaturam ei esse locutum Deum, talibus vocum signis quae intellegere posset? Illud enim quod postea scriptum est, cum peccassent eos audisse vocem Domini Dei ambulantis in paradiso, quia non per ipsam Dei substantiam, sed per subditam ei creaturam factum est, nullo modo dubitat qui fidem catholicam sapit. Ad hoc enim et aliquanto latius de hac re disserere volui, quia nonnulli haeretici putant substantiam Filii Dei nullo assumpto corpore per seipsam esse visibilem, et ideo antequam ex Virgine corpus acciperet, ipsum visum esse Patribus opinantur, tamquam de solo Deo Patre dictum sit: Quem nemo hominum vidit, nec videre potest 60; quia Filius visus sit ante acceptam servi formam 61, etiam per ipsam substantiam suam: quae impietas procul a catholicis mentibus repellenda est. Sed de hoc plenius alias, si Domino placuerit, disseremus: nunc terminato isto volumine, id quod sequitur, quomodo sit mulier ex viri sui latere creata, in consequenti sperandum est.