LIBER QUINTUS

Geneseos dies numerari potuisse unius diei repetitione.

1. 1. Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri, antequam esset super terram, et omne fenum agri, antequam exortum est. Non enim pluerat super terram Deus: et homo non erat qui operaretur terram. Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae 1. Nunc certe firmior fit illa sententia qua intellegitur unum diem fecisse Deum, unde iam illi sex vel septem dies unius huius repetitione numerari potuerint; quandoquidem apertius sancta Scriptura iam dicit, concludens quodammodo cuncta quae ab initio usque ad hunc locum dixerat, atque infert: Hic est liber creaturae vel facturae coeli et terrae, cum factus est dies. Neque enim quisque dicturus est coelum et terram hic ita commemorata, sicut dictum erat antequam conditus insinuaretur dies: In principio fecit Deus coelum et terram 2. Illud enim si eo modo intellegitur, ut aliquid Deus fecerit sine die, priusquam faceret diem, qua ratione id possit accipi, suo loco dixi, quod dicendum putavi, nulli intercludens melius intellegendi licentiam. Nunc autem: Hic est, inquit, liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies: satis, ut opinor, ostendens, non hic se ita commemorasse coelum et terram, sicut in principio antequam feret dies, cum tenebrae essent super abyssum; sed quomodo factum est coelum et terra, cum factus est dies, id est iam formatis atque distinctis partibus et generibus rerum, quibus universa creatura disposita atque composita reddit hanc speciem quae mundus vocatur.


Caelum et terra "ante" et "post" diem creatum.

1. 2. Illud hic ergo coelum commemoratum est, quod cum creasset Deus, firmamentum vocavit, cum omnibus quae in illo sunt; et ea terra, quae cum abysso imum obtinet locum, cum omnibus quae in ea sunt. Sequitur enim et adiungit: Fecit Deus coelum et terram; ut coeli et terrae nomine et praemisso antequam factum diem commemoraret, et repetito cum commemorasset, non sinat suspicari, ita se nunc coelum et terram nominasse, sicut in principio antequam esset creatus dies. Sic enim verba contexuit: Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram 3: ut si quisquam velit sic intellegere quod superius positum est, liber creaturae coeli et terrae, quemadmodum dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram, priusquam conderet diem, quia prius et hic commemorata sunt coelum et terra, et postea factus est dies; corrigatur subsequentibus verbis: quia et post commemoratum factum diem, rursus coeli et terrae nomen adiunctum est.


Amplius contextio Gen 2, 4 explicatur.

1. 3. Quamquam et hoc quod positum est, cum, et sic adiunctum, factus est dies, cuivis contentioso extorqueat alium esse intellectum non posse. Si enim ita esset interpositum, ut diceretur: Hic est liber creaturae coeli et terrae. Factus est dies, fecit Deus coelum et terram; quisquam forte arbitraretur librum creaturae coeli et terrae sic appellatum, quomodo appellatum est: in principio fecit Deus coelum et terram, ante conditum diem; ac deinde subiunctum, factus est dies, sicut ibi postea narratum est, quod Deus fecerit diem: inde continuo rursus dictum: Fecit Deus coelum et terram, tamquam sic iam quemadmodum haec facta sunt post conditum diem. Sed quia ita interpositum est ut diceretur, cum factus est dies; sive hoc superioribus verbis connectas, ut sit una sententia: Hic est liber creaturae coeli et terrae cum factus est dies; sive inferioribus, ut item hoc modo sit plena sententia: Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram: procul dubio cogit eo modo se intellegi coelum et terram commemorasse, quomodo facta sunt, cum factus est dies. Deinde cum dictum esset: Fecit Deus coelum et terram; additum est, et omne viride agri 4: quae certe manifestum est tertio die facta. Unde liquidius apparet eumdem illum esse unum diem quem fecit Deus, quo repetito, factus est et secundus, et tertius, et caeteri usque ad septimum diem.


Viride agri cur additum.

2. 4. Cum autem nomine coeli et terrae, usitato more Scripturarum, nunc universam creaturam voluerit accipi, quaeri potest cur addiderit, et omne viride agri; quod mihi videtur ideo posuisse, ut significantius intimaret quem diem commendaverit, quod ait, cum factus est dies. Cito enim quisquam putaret hunc diem lucis corporeae commendatum, quo circumeunte nobis vicissitudo diurni nocturnique temporis exhibetur. Sed cum creaturarum conditarum ordinem recolimus, et invenimus omne viride agri tertio die creatum, antequam sol fieret, qui quarto die factus est, cuius praesentia dies iste quotidianus usitatusque peragitur; quando audimus: Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri; admonemur de ipso die cogitare, quem sive corporalem nescio qua luce nobis incognita, sive spiritalem in societate unitatis angelicae, non tamen talem qualem hic novimus, intellectu vestigare conemur.


Ex narratione ordine intellegitur omnia simul creata esse.

3. 5. Illud etiam non ab re fuerit intueri quod, cum posset dicere: Hic est liber creaturae caeli et terrae, cum fecit Deus caelum et terram, ut in caelo et terra intellegeremus quidquid in eis est, sicut loqui divina Scriptura consuevit, ut nomine caeli et terrae saepissime, interdum addito et maris, universam insinuet creaturam, aliquando adiungens et dicens: Et quae sunt in eis 5, ut, quidquid horum diceret, ibi intellegeremus et diem sive quem primitus condidit, sive istum, quem praesentia solis facit; non ita dixit, sed interposuit diem dicens: Cum factus est dies. Nec ita locutus est, ut diceret: Hic est liber creaturae diei et caeli et terrae, tamquam hoc ordine, quo facta narrantur, nec ita: Hic est liber creaturae caeli et terrae, cum factus est dies et caelum et terra, cum fecit Deus caelum et terram et omne viride agri; nec ita: Hic est liber creaturae caeli et terrae, cum fecit Deus diem et caelum et terram et omne viride agri, nec ita: Hic est liber creaturae caeli et terrae. Fecit Deus diem et caelum et terram et omne viride agri (hos enim magis locutionis modos loquendi consuetudo poscebat), sed ait: Hic est liber creaturae caeli et terrae, cum factus est dies, fecit Deus caelum et terram et omne viride agri, tamquam illud insinuans, cum factus est dies, tunc fecisse Deum caelum et terram et omne viride agri.


Ex fruticum creatione septenaria repetitio unius diei probatur.

3. 6. Porro autem superior narratio factum diem primitus indicat, eumque unum diem deputat; post quem secundum annumerat, quo factum est firmamentum; et tertium, quo species terrae marisque digestae sunt, et lignum atque herbam terra produxit. An forte hoc illud est, quod in libro superiore moliebamur ostendere, simul Deum fecisse omnia, quandoquidem narrationis illa contextio, cum sex dierum ordine creata cuncta et consummata memorasset, nunc ad unum diem omnia rediguntur nomine coeli et terrae, adiuncto etiam fruticum genere? Nimirum propter quod supra dixi, ut si fortassis ex hac nostra consuetudine intellegeretur dies, corrigeretur lector, cum recoleret viride agri ante istum solarem diem Deum dixisse ut terra produceret. Ita iam non ex alio Scripturae sanctae libro profertur testimonium quod omnia simul Deus creaverit 6; sed vicina testificatio paginae consequentis ex hac re nos admonet, dicens: Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri: ut istum diem et septies intellegas repetitum, ut fierent septem dies; et cum audis tunc facta omnia, cum factus est dies, illam senariam vel septenariam repetitionem sine intervallis morarum spatiorumque temporalium factam, si possis, apprehendas; si nondum possis, haec relinquas conspicienda valentibus: tu autem cum Scriptura non deserente infirmitatem tuam, et materno incessu tecum tardius ambulante proficias; quae sic loquitur, ut altitudine superbos irrideat, profunditate attentos terreat, veritate magnos pascat, affabilitate parvulos nutriat.


Cur viride foenum antequam exoreretur factum fuisse dicitur.

4. 7. Quid sibi ergo vult etiam quod sequitur: nam ita sermo contexitur: Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri, antequam esset super terram, et omne fenum agri, antequam exortum est 7? Quid est hoc? Nonne quaerendum est ubi ea fecerit, antequam essent super terram, et antequam exorta sunt? Quis enim non proclivius crederet, tunc ea Deum fecisse, cum exorta sunt, non antequam exorta sunt, nisi admoneretur hoc divino eloquio, ista Deum fecisse antequam exorerentur, ut si ubi facta sint, invenire non possit, credat tamen ante facta quam exorta, quisquis huic Scripturae pie credit; impie quippe non credit.


Nequaquam creata, quae in Verbo sunt ante omnem creaturam.


4. 8. Quid ergo dicemus? An quod nonnulli putaverunt, in ipso Verbo Dei facta omnia, antequam exorerentur in terra? Sed si hoc modo facta sunt, non cum factus est dies, sed antequam fieret dies, facta sunt: aperte autem Scriptura dicit: Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri antequam esset super terram, et omne fenum antequam exoreretur. Si ergo cum factus est dies, non utique antequam fieret dies: ac per hoc non in Verbo, quod Patri coaeternum est antequam dies, antequam omnino aliquid fieret; sed cum factus est dies. Nam illa quae in Verbo Dei ante omnem creaturam sunt, non utique facta sunt: haec autem facta sunt, cum factus est dies, sicut Scripturae verba declarant; sed tamen antequam essent super terram et antequam exorerentur; quod de viridibus et feno agri dictum est.


Viridia, ut in suis seminibus, creata sunt in causis rationalibus.

4. 9. Ubi ergo? An in ipsa terra causaliter et rationabiliter; sicut in seminibus iam sunt omnia, antequam evolvant quodammodo, atque explicent incrementa et species suas per numeros temporum? Sed ista semina, quae videmus, iam super terram sunt, iam exorta sunt: annon erant super terram, sed infra terram; et ideo antequam exorta sunt, facta sunt, quia tunc exorta sunt, cum semina germinarunt, et accessu incrementorum in auras eruperunt, quod per moras temporum nunc fieri videmus suo cuique generi distributas? Num ergo semina tunc facta sunt, cum factus est dies, et in ipsis erat omne viride agri, et omne fenum, nondum ea specie qua sunt super terram iam exorta, sed ea vi qua sunt in rationibus seminum? Semina ergo primum terra produxit? Sed non ita Scriptura loquebatur, cum diceret: Et produxit terra herbam pabuli, vel herbam feni, seminans semen secundum genus, et secundum similitudinem; et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen suum in se secundum genus super terram 8. His enim verbis magis apparet semina esse orta ex herbis et lignis; non autem illa ex seminibus, sed ex terra: praesertim quia et ipsa verba Dei sic se habent. Non enim ait: Germinent semina in terra herbam feni, et lignum fructuosum; sed ait: Germinet terra herbam feni seminans semen; ut semen ex herba, non herbam insinuaret ex semine. Et sic est factum, et produxit terra 9; id est, prius sic est factum in cognitione illius diei, et produxit terra iam, ut hoc fieret etiam in ipsa creatura, quae condita est.


Quomodo ab angelo et homine creaturae cognoscantur.

4. 10. Quomodo ergo antequam essent super terram, et antequam exorerentur: quasi aliud eis fuerit fieri cum coelo et terra, quando factus est dies ille inusitatus atque incognitus nobis, quem primum Deus fecit; aliud autem exoriri iam super terram, quod non fit nisi per hos dies, quos circuitus solis facit per temporum moras suo cuique generi accommodatas? Quod si ita est, diesque ille societas atque unitas super coelestium Angelorum atque Virtutum est; procul dubio longe aliter nota est Angelis creatura Dei, aliter nobis: excepto quod eam in Verbo Dei noverunt, per quod facta sunt omnia; etiam in seipsa dico longe aliter notam eis esse quam nobis. Illis enim primordialiter, ut ita dicam, vel originaliter, sicut eam Deus primitus condidit, et post eam conditionem a suis operibus requievit, non condendo aliquid amplius: nobis autem secundum rerum antea conditarum administrationem, iam per ordines temporum, secundum quam Deus iam illis rebus senaria perfectione consummatis, usque modo operatur 10.


Quo differat creatio causaliter et creatio visibiliter.

4. 11. Causaliter ergo tunc dictum est produxisse terram herbam et lignum, id est producendi accepisse virtutem. In ea quippe iam tamquam in radicibus, ut ita dixerim, temporum facta erant, quae per tempora futura erant. Nam utique postea plantavit Deus paradisum iuxta orientem, et eiecit ibi de terra omne lignum speciosum ad aspectum, et bonum ad escam 11: nec tamen dicendum est, eum aliquid tunc addidisse creaturae, quod ante non fecerat, quod velut illi perfectioni, qua omnia bona valde sexto die consummavit, post esset addendum; sed quia iam omnes naturae fruticum atque lignorum in prima conditione factae fuerant, a qua conditione Deus requievit, movens deinde administransque per temporales cursus illa ipsa quae condidit, et a quibus conditis requievit, non solum tunc plantavit paradisum, sed etiam nunc omnia quae nascuntur. Quis enim alius etiam nunc ista creat, nisi qui usque nunc operatur? Sed creat haec modo ex iis quae iam sunt: tunc autem ab illo, cum omnino nulla essent, creata sunt, cum factus est dies ille, qui etiam ipse omnino non erat, spiritalis videlicet atque intellectualis creatura.


Tempus a creatura coepisse.

5. 12. Factae itaque creaturae motibus coeperunt currere tempora: unde ante creaturam frustra tempora requiruntur, quasi possint inveniri ante tempora tempora. Motus enim si nullus esset vel spiritalis vel corporalis creaturae, quo per praesens praeteritis futura succederent, nullum esset tempus omnino. Moveri autem creatura non utique posset, si non esset. Potius ergo tempus a creatura, quam creatura coepit a tempore; utrumque autem ex Deo. Ex ipso enim, et per ipsum, et in ipso sunt omnia 12. Nec sic accipiatur quod dictum est: Tempus a creatura coepit, quasi tempus creatura non sit; cum sit creaturae motus ex alio in aliud, consequentibus rebus secundum ordinationem administrantis Dei cuncta quae creavit. Quapropter cum primam conditionem creaturarum cogitamus, a quibus operibus suis Deus in die septimo requievit; nec illos dies sicut istos solares, nec ipsam operationem ita cogitare debemus, quemadmodum nunc aliquid Deus operatur in tempore: sed quemadmodum operatus est unde inciperent tempora, quemadmodum operatus est omnia simul, praestans eis etiam ordinem, non intervallis temporum, sed connexione causarum, ut ea quae simul facta sunt, senario quoque illius diei numero praesentato perficerentur.


Ordinem temporalem alium esse ab ordine causali.

5. 13. Non itaque temporali, sed causali ordine prius facta est informis formabilisque materies, et spiritalis et corporalis, de qua fieret quod faciendum esset, cum et ipsa priusquam instituta est, non fuisset: nec instituta est nisi ab illo utique summo Deo et vero, ex quo sunt omnia. Quae sive coeli et terrae nomine significata sit, quae in principio fecit Deus ante unum illum diem quem condidit, propterea iam sic appellata, quia inde facta sunt coelum et terra; sive nomine terrae invisibilis et incompositae atque abyssi tenebrosae, iam in primo libro tractatum est.


Quo ordine quoque consilio condita sint universa.

5. 14. In his vero quae iam ex informitate formata sunt, evidentiusque appellantur creata, vel facta, vel condita, primum factus est dies. Oportebat enim ut primatum creaturae obtineret illa natura, quae creaturam per Creatorem, non Creatorem per creaturam posset agnoscere. Secundo, firmamentum unde corporeus incipit mundus. Tertio, species maris et terrae, atque in terra potentialiter, ut ita dicam, natura herbarum atque lignorum. Sic enim terra ad Dei verbum ea produxit, antequam exorta essent, accipiens omnes numeros eorum quos per tempora exsereret secundum suum genus. Deinde, posteaquam haec velut habitatio rerum condita est, quarto die luminaria et sidera creata sunt, ut prius pars mundi superior, rebus quae intra mundum moventur visibilibus ornaretur. Quinto, aquarum natura, quia coelo aerique coniungitur, produxit ad Dei verbum indigenas suos, omnia scilicet natatilia et volatilia; et haec potentialiter in numeris, qui per congruos temporum motus exsererentur. Sexto, terrestria similiter animalia, tamquam ex ultimo elemento mundi ultima; nihilominus potentialiter, quorum numeros tempus postea visibiliter explicaret.


De die primo ceterisque septem diebus.

5. 15. Hunc omnem ordinem creaturae ordinatae dies ille cognovit; et per hanc cognitionem sexies quodammodo praesentatus tamquam sex dies exhibuit, cum sit unus dies, ea quae facta sunt, in Creatore primitus, et in ipsis consequenter agnoscens, nec in ipsis remanens, sed eorum etiam cognitionem posteriorem ad Dei referens dilectionem, vesperam et mane et meridiem in omnibus praebuit; non per moras temporum, sed propter ordinem conditorum. Postremo, quietis sui Creatoris, quia in se requiescit ab omnibus operibus suis, notitiam repraesentans, in qua non habet vesperam, benedici et sanctificari ob hoc meruit. Unde ipsum septenarium numerum sancto Spiritui quodammodo dedicatum, commendat Scriptura 13, et novit Ecclesia.


Superiorum interpretationum conclusio.

5. 16. Hic est ergo liber creaturae coeli et terrae, quia in principio fecit Deus coelum et terram 14, secundum materiae quamdam, ut ita dicam, formabilitatem, quae consequenter verbo eius formanda fuerat, praecedens formationem suam, non tempore, sed origine. Nam utique cum formaretur, primum factus est dies cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri antequam esset super terram, et omne fenum agri antequam exoreretur, sicut tractavimus; vel si quid liquidius et congruentius videri et dici potuit aut potuerit.


Cur foenum agri creatum antequam plueret.

6. 17. Quod autem sequitur: Non enim pluerat Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram 15; quo pertineat, et quid nobis insinuet, indagare difficile est. Tamquam ideo antequam exortum est, fecit Deus fenum agri, quia nondum pluerat super terram: si enim post pluviam fenum fecisset, pluvia magis exortum quam factum ab eo videretur. Quid enim? quod post pluviam exoritur, ab alio fit nisi ab eodem Deo? Cur autem non erat homo qui operaretur terram? Nonne iam sexto die fecerat hominem, et septimo requieverat ab omnibus operibus suis? An hoc recapitulando commemorat, quoniam quando fecit Deus omne viride agri, et omne fenum, nondum pluerat super terram, et nondum erat homo? Tertio quippe die fecit ista, hominem autem sexto. Sed cum fecit Deus omne viride atque omne fenum agri antequam exortum est super terram, non solum homo non erat qui operaretur terram, sed nec ipsum fenum erat super terram, quod utique ante dicit factum quam exortum. An ideo die tertio fecit Deus ista, quia nondum erat homo qui operando terram faceret ea? Quasi vero tam multa ligna et tam multa genera herbarum, non sine ulla opera hominum nascuntur ex terra.


Pluvia hominisque opera quod ad e terra gignentia.

6. 18. An ob hoc utrumque positum est, et quia nondum pluerat super terram, et quia nondum erat homo qui operaretur terram? Ubi enim opera humana non est, per pluviam ista nascuntur. Sunt autem quaedam quae etiam per pluviam non nascuntur, nisi humana opera accedat. Ideo nunc utrumque adiutorium necessarium est, ut cuncta nascantur: tunc aut in utrumque defuit; ideo fecit Deus haec potentia Verbi sui sine pluvia, sine opere humano. Nam etiam nunc ipse facit, sed iam per pluviam et per hominum manus; quamvis neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus 16.


Fons irrigans terram, pluvia et creatio virentium.

6. 19. Quid est ergo quod adiungit: Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae 17? Ille quippe fons tanta largitate manans, sicut Nilus Aegypto, posset universae terrae esse pro pluvia. Quid itaque pro magno commendatum est, antequam plueret fecisse Deum illa gignentia, cum tantum posset adiuvare pluvia, quantum fons irrigans terram? Verum et si aliquid minus, minora illa fortasse, non tamen nulla nascerentur. An hinc etiam more suo Scriptura tamquam infirmis infirmiter loquitur, et tamen innuit aliquid quod intellegat qui valuerit? Nimirum enim sicut isto die, paulo superius commemorato, significavit unum diem factum a Deo, et tunc Deum fecisse coelum et terram, cum factus est dies; ut quomodo possemus cogitaremus simul omnia Deum fecisse, quamvis superior sex dierum enumeratio velut temporum intervalla ostendisse videretur: ita cum dixisset, cum coelo et terra Deum fecisse omne viride agri antequam esset super terram, et omne fenum agri antequam exortum est, addidit: Nondum enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui operaretur terram 18; tamquam diceret: Non ea sic fecit Deus, quemadmodum facit nunc talia, cum pluit, et cum operantur homines. Haec enim iam per moras temporum fiunt, quae tunc non erant, cum fecit omnia simul, unde etiam tempora inciperent.


Omnia primordia seminum umida esse et ex umore concrescere.

7. 20. Quod autem sequitur: Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae 19; hinc iam, quantum arbitror, intimatur quae fiant secundum intervalla temporum ex prima illa conditione creaturarum, ubi facta sunt omnia simul. Et recte ab eo coepit elemento, ex quo cuncta genera nascuntur vel animalium, vel herbarum atque lignorum, ut agant temporales numeros suos naturis propriis distributos. Omnia quippe primordia seminum, sive unde omnis caro, sive unde omnia fruteta gignuntur, humida sunt, et ex humore concrescunt. Insunt autem illis efficacissimi numeri, trahentes secum sequaces potentias ex illis perfectis operibus Dei, a quibus in die septimo requievit.


Qui fons erat fons ille de quo Gen 2, 6?

7. 21. Verumtamen quis iste sit fons ad irrigandam faciem terrae omnis idoneus, merito quaeritur. Si enim fuit, et obstrusus est vel siccatus, causa quaerenda est. Nunc enim videmus nullum esse fontem, quo irrigetur omnis facies terrae. Fortassis ergo peccatum hominum hanc etiam poenam commeruit, ut tanta illius fontis repressa largitas facillimam terris auferret fecunditatem, ut incolentium augeretur labor. Posset hoc, quamvis nulla id Scriptura narraverit affirmare humana suspicio, nisi illud occurreret, quod peccatum hominum, cui poena laboris imposita est, post paradisi delicias exstitit: paradisus autem habebat praegrandem fontem suum, de quo post diligentius suo loco loquendum est; ex cuius uno capite quatuor magna flumina et nota gentibus manare narrantur. Ubi ergo erat fons iste aut ista flumina, quando ille unus maximus ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae? Certe enim tunc non Geon. qui dicitur Nilus, unus ex illis quatuor, rigabat Aegyptum, quando fons ascendebat de terra, et non Aegyptum tantum, sed omnem faciem terrae satiabat.


Coniectura altera de fonte illo uno.

7. 22. An primo Deum voluisse credendum est uno fonte maximo irrigare omnem terram, ut illa quae in ea principaliter condiderat, accepto humoris adiutorio, iam etiam per temporalia spatia gignerentur, pro suorum generum diversitate etiam diversis numeris dierum; et postea plantato paradiso repressisse illum fontem, multisque fontibus, sicut iam nunc videmus, implevisse terram; de paradisi autem uno fonte quatuor ingentia flumina divisisse; ut et terra caetera creaturarum suarum plena generibus, congruos numeros suorum temporum agentibus, fontes etiam suos haberet ac fluvius; et paradisus loco electiore plantatus, quatuor illa flumina ex capite sui fontis emitteret? aut ex ipso uno fonte paradisi multo largius exundante, prius totam rigasse terram, atque ad parienda per temporum numeros genera, quae in ea sine intervallis temporum creaverat, fecundasse; ac postea repressisse in eo loco aquarum eruptionem vastissimam, ut de diversis per omnem terram capitibus fluminum ac fontium iam manarent; ac deinde in regione illius fontis, non iam universam terram rigantis, sed memorabiles solos illos quatuor fluvios emittentis, plantasse paradisum, ubi hominem quem fecerat collocaret?


Quae Scriptura Sancta reticeat quatenus coniectando proferre iuvet.

8. 23. Quia enim non omnia scripta sunt, quemadmodum post illam primam rerum conditionem tempora cucurrerint, seque secutae sint administrationes creaturarum, quae primitus factae sextoque illo die consummatae sunt, sed quantum satis iudicavit Spiritus, qui inerat scribenti ea quae non solum ad factarum rerum notitiam, sed etiam ad futurarum praefigurationem valerent; nescientes coniectamus quid fieri potuerit, quod ille non nesciens praetermisit; tantum id conantes pro modulo nostro, quantum adiuvamur, efficere, ne aliqua absurditas vel repugnantia putetur esse in Scripturis sanctis, quae opinionem lectoris offendat, et dum existimat fieri non potuisse quae facta esse Scriptura commemorat, vel resiliat a fide, vel non accedat ad fidem.


Difficultas de fonte terram irrigante.

9. 24. Proinde cum de isto fonte quaerimus, quomodo id quod dictum est: Ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae 20, non impossibile videatur; si ea quae diximus, impossibilia cuiquam videntur, quaerat ipse aliud, quo tamen verax ista Scriptura monstretur, quae procul dubio verax est, etiamsi non monstretur. Nam si argumentari voluerit, quo eam falsam esse convincat; aut ipse nulla vera de creaturarum conditione atque administratione dicturus est; aut si vera dixerit, istam non intellegendo falsam putabit: velut si contendat ideo non potuisse uno quantolibet fonte omnem terrae faciem rigari; quia si montes non rigabat, non omnem terrae faciem rigabat: si autem etiam montes rigabat, non erat iam impertitio saginae, sed diluvii inundatio; quod si terra tunc sic erat, totum mare erat, et nondum discreta erat arida.


Quomodo fons ille intellegendus.

10. 25. Cui respondetur, quia hoc vicibus temporum posset, sicut certo tempore per plana Aegypti Nilus restagnat, et alio tempore ad ripas suas redit: aut si iste nescio cuius ignotae ac longinquae partis mundi aquis et pruinis hiemalibus anniversaria creditur incrementa colligere; quid de Oceani alternis aestibus, quid de quibusdam littoribus, quae late nudantur fluctibus, vicissimque operiuntur, dici potest? ut omittam quod de quorumdam fontium mira vicissitudine perhibetur, certo annorum intervallo sic eos inundare, ut totam illam regionem rigent, cui alio tempore ex altis puteis ad potandum sufficientem praebent aquam. Cur ergo sit incredibile, si ex uno abyssi capite alterna inundatione fluente atque refluente, tunc universa terra rigata est? Quod si ipsius abyssi magnitudinem, ea parte excepta quod mare dicitur et evidenti amplitudine atque amaris fluctibus terras ambit, in ea sola parte quam reconditis sinibus terra continet, unde se omnes fontes amnesque diversis tractibus venisque distribuunt, et suis quique locis erumpunt, fontem voluit appellare Scriptura, non fontes, propter naturae unitatem; eumque per innumerabiles vias antrorum atque rimarum ascendentem de terra et ubique dispertitis quasi crinibus irrigantem omnem faciem terrae, non continua specie tamquam maris aut stagni, sed sicut videmus ire aquas per alveos fluminum flexusque rivorum, et eorum excessu vicina perfundere: quis non accipiat, nisi qui contentioso spiritu laborat? Potest quippe etiam ita dicta intellegi omnis terrae facies irrigata, quemadmodum dicitur, omnis vestis facies colorata, etiamsi non continuatim, sed maculatim fiat: praesertim quia tunc in novitate terrarum, etsi non omnia, plura tamen plana fuisse credibile est, qua latius possent erumpentia fluenta dispergi atque distendi.


Conclusio coniecturarum ad fontem illum intellegendum.

10. 26. Quapropter de istius fontis magnitudine vel multitudine, qui sive unam habuit alicunde eruptionem, sive propter aliquam in terrae occultis sinibus unitatem, unde omnes aquae super terram scatent omnium fontium magnorum atque parvorum, unus fons dictus est, per omnes dispertitiones suas ascendens de terra et irrigans omnem faciem terrae: sive etiam, quod est credibilius, quia non ait: Unus fons ascendebat de terra, sed ait: Fons autem ascendebat de terra 21, pro numero plurali posuit singularem; ut sic intellegamus fontes multos per universam terram loca vel regiones proprias irrigantes, sicut dicitur miles, et multi intelleguntur, sicut dicta est locusta et rana in plagis 22, quibus Aegyptii percussi sunt, cum esset innumerabilis locustarum numerus et ranarum; iam non diutius laboremus.


Rerum creationem primam sine temporis mora factam esse, administrationem non ita.

11. 27. Sed illud etiam atque etiam consideremus, utrum possit nobis per omnia constare sententia qua dicebamus, aliter operatum Deum omnes creaturas prima conditione, a quibus operibus in die septimo requievit; aliter ista eorum administrationem, qua usque nunc operatur: id est, tunc omnia simul sine ullis temporalium morarum intervallis; nunc autem per temporum moras, quibus videmus sidera moveri ab ortu ad occasum, coelum mutari ab aestate ad hiemem, germina certis dierum momentis pullulare, grandescere, virescere, arescere. Animalia quoque statutis temporum metis et cursibus et concipi, et perfici, et nasci, et per aetates usque in senium mortemque decurrere, et caetera huiusmodi temporalia. Quis enim operatur ista nisi Deus, etiam sine ullo tali suo motu? non enim et ipsi accidit tempus. Inter illa ergo opera Dei, a quibus requievit in die septimo, et ista quae usque nunc operatur, quemdam Scriptura interponens suae narrationis articulum, commendavit se illa explicasse, et coepit iam ista contexere. Illorum explicatorum commendatio sic facta est: Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri antequam esset super terram, et omne fenum agri antequam exoreretur. Non enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui operaretur terram 23. Istorum autem contextio sic coepit: Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae 24. Ab hac commemoratione fontis huius et deinceps ea quae narrantur, per moras temporum facta sunt, non omnia simul.


Opera Dei sub triplici consideratione.

12. 28. Cum ergo aliter se habeant omnium creaturarum rationes incommutabiles in Verbo Dei, aliter illa eius opera a quibus in die septimo requievit, aliter ista quae ex illis usque nunc operatur; horum trium hoc quod extremum posui, nobis utcumque notum est per corporis sensus, et huius consuetudinem vitae. Duo vero illa remota a sensibus nostris, et ab usu cogitationis humanae, prius ex divina auctoritate credenda sunt; deinde per haec quae nota sunt, utcumque noscenda, quanto quisque magis minusve potuerit pro suae capacitatis modo, divinitus adiutus ut possit.


a) in Dei Sapientia.


13. 29. De primis ergo illis divinis incommutabilibus aeternisque rationibus, quoniam ipsa Dei Sapientia, per quam facta sunt omnia, priusquam fierent ea noverat, sicut Scriptura testatur: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 25. Quis ergo tam sit demens, ut dicat non ea Deum fecisse quae noverat? Porro si noverat, ubi nisi apud se ipsum, apud quem Verbum erat, per quod facta sunt omnia? Nam si extra seipsum ea noverat, quis eum docuerat? Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia 26.


Omnia per Verbum, animarum lucem, creata esse.

13. 30. Quamquam et ea quae sequuntur in Evangelio, satis asserant istam sententiam: adiungit enim Evangelista et dicit: Quod factum est, in illo vita est, et vita erat lux hominum 27. Quia scilicet rationales mentes, in quo genere homo factus est ad imaginem Dei, non habent veram lucem suam nisi ipsum Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, cuius participes esse poterunt ab omni iniquitate et errore mundatae.


Quomodo illud Io 1, 4 distinguendum.

14. 31. Non ergo ita pronuntiari oportet: Quod factum est in illo, vita est, ut subdistinguamus: Quod factum est in illo, et deinde inferamus, vita est. Quid enim non in illo factum est, cum commemoratis multis etiam terrenis creaturis, dicatur in Psalmo: Omnia in Sapientia fecisti 28; dicat et Apostolus: Quoniam in ipso condita sunt omnia in coelo et in terra, visibilia et invisibilia 29. Consequens ergo erit, si ita distinxerimus, ut et ipsa terra, et quaecumque in ea sunt, vita sint. Quae cum absurde dicantur omnia vivere, quanto absurdius ut etiam vita sint? praesertim quia distinguit de quali vita loquatur, cum addit: Et vita erat lux hominum. Sic ergo distinguendum est, ut cum dixerimus: Quod factum est, deinde inferamus, in illo vita est: non in se scilicet, hoc est in sua natura, qua factum est ut conditio creaturaque sit; sed in illo vita est, quia omnia quae per ipsum facta sunt, noverat antequam fierent; ac per hoc in illo erant non sicut creatura quam fecit, sed sicut vita et lux hominum, quod est ipsa Sapientia, et ipsum Verbum unigenitus Dei Filius. Eo modo ergo in illo vita est quod factum est, quomodo dictum est: Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso 30.


Vita rationabilium animarum lucem esse Verbi Dei.

14. 32. Nec praetermittendum est, quod emendatiores codices habent: Quod factum est, in illo vita erat, ut sic intellegatur, vita erat, quomodo In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 31. Quod ergo factum est, iam vita erat in illo, et vita non qualiscumque; nam et pecora dicuntur vivere, quae frui non possunt participatione sapientiae; sed vita erat lux hominum. Mentes quippe rationales purgatae gratia eius, possunt pervenire ad eiusmodi visionem, qua nec superius quidquam sit, nec beatius.


Quomodo omnia priusquam fierent fuerint in natura facientis.

15. 33. Sed etiam si hoc legamus et intellegamus: Quod factum est, in illo vita est; manet ista sententia, ut id quod per ipsum factum est, vita esse in illo intellegatur, in qua vita vidit omnia, quando fecit; et sicut vidit, ita fecit: non praeter seipsum videns, sed in seipso ita enumeravit omnia quae fecit. Nec alia visio ipsius et Patris, sed una, sicut una substantia. Nam et in libro Iob ita ipsa Sapientia, per quam facta sunt omnia, praedicatur: Sapientia vero, inquit, unde inventa est? vel quis sit locus scientiae? Ignorat mortalis viam eius, nec invenietur in hominibus 32. Et paulo post: Audivimus, inquit, eius gloriam; Dominus commendavit viam eius, et ipse novit locum eius. Ipse enim omne quod est sub coelo perspicit, et novit quae sunt in terra, omnia quae fecit: ventorum libramenta, aquae mensuras quando fecit, sicut vidit enumeravit 33. His atque huiusmodi testimoniis probatur quod haec omnia, priusquam fierent, erant in notitia facientis. Et utique ibi meliora, ubi veriora, ubi aeterna et incommutabilia. Quamquam sufficere debeat ut quisque noverit, vel inconcusse credat quod Deus haec omnia fecerit; non opinor eum esse tam excordem, ut Deum quae non noverat fecisse arbitretur. Porro, si noverat ea, priusquam faceret ea; profecto priusquam fierent, apud illum erant eo modo nota, quo sempiterne atque incommutabiliter vivunt, et vita sunt: facta autem eo modo, quo unaquaeque creatura in genere suo est.


Deum facilius mente percipimus quam creaturas.

16. 34. Quamvis ergo illa aeterna incommutabilisque natura, quod Deus est, habens in se ut sit, sicut Moysi dictum est: Ego sum qui sum 34; longe scilicet aliter quam sunt ista quae facta sunt: quoniam illud vere ac primitus est, quod eodem modo semper est, nec solum non commutatur, sed commutari omnino non potest; nihil horum quae fecit existens, et omnia primitus habens, sicut ipse est: neque enim ea faceret, nisi ea nosset antequam faceret; nec nosset, nisi videret; nec videret, nisi haberet; nec haberet ea quae nondum facta erant, nisi quemadmodum est ipse non factus: quamvis, inquam, illa substantia ineffabilis sit, nec dici utcumque homini per hominem possit, nisi usurpatis quibusdam locorum ac temporum verbis, cum sit ante omnia tempora et ante omnes locos; tamen propinquior nobis est qui fecit, quam multa quae facta sunt. In illo enim vivimus, et movemur, et sumus 35: istorum autem pleraque remota sunt a mente nostra propter dissimilitudinem sui generis, quoniam corporalia sunt; nec idonea est ipsa mens nostra, in ipsis rationibus quibus facta sunt, ea videre apud Deum, ut per hoc sciamus quot et quanta qualiaque sint, etiamsi non ea videamus per corporis sensus. Remota quippe sunt a sensibus corporis nostri, quoniam longe sunt, vel interpositis aut oppositis aliis a nostro contuitu actuque separantur. Ex quo fit ut maior ad illa invenienda sit labor, quam ad illum a quo facta sunt, cum sit incomparabili felicitate praestantius illum ex quantulacumque particula pia mente sentire, quam illa universa comprehendere. Unde recte culpantur in libro Sapientiae inquisitores huius saeculi: Si enim tantum, inquit, potuerunt valere, ut possent aestimare saeculum; quomodo eius Dominum non facilius invenerunt 36? Ignota enim sunt fundamenta terrae oculis nostris, et qui fundavit terram, propinquat mentibus nostris.


Alia ratio universae creaturae consideranda.

17. 35. Iam nunc consideremus ea quae fecit Deus omnia simul, a quibus in die sexto consummatis requievit in septimo, postea consideraturi opera eius, in quibus usque nunc operatur. Ipse enim ante saecula: a saeculo autem ea dicimus, ex quo coepit saeculum, sicut ipsum mundum; in saeculo autem, sicut ea quae nascuntur in mundo. Cum ergo Scriptura dixisset: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; paulo post ait: In hoc mundo erat, et mundus per eum factus est 37. De hoc opere Dei alio loco scriptum est: Qui fecisti mundum de materia informi 38. Hic mundus plerumque coeli et terrae nomine nuncupatur, sicut iam commemoravimus, quem Scriptura dicit Deum fecisse, cum factus est dies: de quibus verbis iam, quantum visum est, disputavimus, quemadmodum congruat conditioni mundi huius, et quod sex diebus consummatus est cum omnibus quae in eo sunt, et quod tunc factus est, cum factus est dies, ut et illud congruat quod creavit omnia simul 39.


b) In creatione qua omnia simul facta sunt.


18. 36. Huius universae Dei creaturae multa non novimus, sive quae in coelis sunt altius, quam ut noster sensus ea possit attingere; sive quae in regionibus terrarum fortassis inhabitabilibus; sive quae deorsum latent, vel in profundo abyssi, vel in occultis sinibus terrae. Haec igitur antequam fierent, utique non erant. Quomodo ergo Deo nota erant quae non erant? Et rursus quomodo ea faceret quae sibi nota non erant? Non enim quidquam fecit ignorans. Nota ergo fecit, non facta cognovit. Proinde, antequam fierent, et erant, et non erant: erant in Dei scientia, non erant in sua natura. Ac per hoc factus est dies ille, cui utroque modo innotescerent, et in Deo et in seipsis: illa velut matutina sive diurna cognitione, hac vero velut vespertina. Ipsi autem Deo non audeo dicere alio modo innotuisse, cum ea fecisset, quam illo quo ea noverat ut faceret, apud quem non est commutatio, nec momenti obumbratio 40.


Angelorum duplex cognitio.

19. 37. Non sane propter inferiorum scientiam nuntiis indiget, quasi per eos fiat scientior; sed illo simplici ac mirabili modo novit omnia stabiliter atque incommutabiliter. Habet autem nuntios propter nos et propter ipsos; quia illo modo Deo parere et assistere, ut eum de inferioribus consulant, eiusque supernis praeceptis et iussis obtemperent, bonum est eis in ordine propriae naturae atque substantiae. Nuntii autem graece dicuntur; quo nomine generali universa illa superna civitas nuncupatur, quem primum diem conditum existimamus.


Angelos Dei esse nuntios, praeceptorum eius ministros.

19. 38. Nam nec illud eos latuit mysterium regni coelorum, quod opportuno tempore revelatum est pro salute nostra, quo ex hac peregrinatione liberati, eorum coetui coniungamur. Neque enim hoc ignorarent; quandoquidem ipsum semen, quod opportuno tempore advenit, per ipsos dispositum est in manu mediatoris 41, id est in eius potestate qui Dominus eorum est, et in forma Dei, et in forma servi. Dicit item Apostolus: Mihi minimo omnium sanctorum data est gratia haec, annuntiare in gentibus investigabiles divitias Christi, et illuminare quae sit dispositio sacramenti quod fuit absconditum a saeculis in Deo, qui universa creavit; ut innotesceret Principibus et Potestatibus in coelestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei, secundum propositum saeculorum, quam fecit in Christo Iesu Domino nostro 42. Sic ergo fuit hoc absconditum a saeculis in Deo, ut tamen innotesceret Principibus et Potestatibus in coelestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei; quia ibi primitus Ecclesia, quo post resurrectionem et ista Ecclesia congreganda est, ut simus aequales Angelis Dei 43. Illis ergo a saeculis innotuit; quia omnis creatura non ante saecula, sed a saeculis. Ab ipsa enim exorta sunt saecula, et ipsa a saeculis; quoniam initium eius initium saeculorum est: Unigenitus autem ante saecula, per quem facta sunt saecula 44. Ideoque ex persona Sapientiae: Ante saecula, inquit, fundavit me 45; ut in ea faceret omnia, cui dictum est: Omnia in Sapientia fecisti 46.


Angelis a saeculis innotuisse regni caelorum mysterium.

19. 39. Quod autem non in Deo tantum innotescit Angelis quod absconditum est, verum etiam hic eis apparet, cum efficitur atque propalatur, idem apostolus ita testis est: Et sine dubio, inquit, magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria 47. Et, nisi fallor, mirum est si non omnia quae dicitur Deus tamquam ad praesens tempus cognoscere, ideo dicitur, quia cognosci facit, sive ab Angelis, sive ab hominibus. Modus quippe iste locutionis cum per efficientem id quod efficitur significatur, creber est in Scripturis sanctis; maxime cum de Deo aliquid dicitur, quod ei ad proprietatem locutionis non convenire praesidens mentibus nostris ipsa veritas clamat.


c) In iis quae Deus adhuc operatur.


20. 40. Iam nunc ergo discernamus opera Dei, quae usque nunc operatur, ab illis operibus a quibus in die septimo requievit. Sunt enim qui arbitrentur tantummodo mundum ipsum factum a Deo, caetera iam fieri ab ipso mundo, sicut ille ordinavit et iussit; Deum autem ipsum nihil operari. Contra quos profertur illa sententia Domini: Pater meus usque nunc operatur. Et ne quisquam putaret apud se illum aliquid operari, non in hoc mundo: Pater in me manens, inquit, facit opera sua; et sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat 48. Deinde, quia non solum magna atque praecipua, verum etiam ista terrena et extrema ipse operatur, ita dicit Apostolus: Stulte, tu quod seminas non vivificatur, nisi moriatur; et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum fere tritici, aut alicuius caeterorum; Deus autem dat illi corpus quomodo voluerit, et unicuique seminum proprium corpus 49. Sic ergo credamus, vel, si possumus, etiam intellegamus usque nunc operari Deum, ut si conditis ab eo rebus operatio eius subtrahatur, intercidant.


A Deo nova genera rerum institui minime credendum.

20. 41. Sed plane, si aliquam creaturam sic eum nunc instituere putaverimus, ut genus eius primae illi suae conditioni non inseruerit, aperte contradicimus dicenti Scripturae, quod consummaverit omnia opera sua in die sexto 50. Secundum illa enim genera rerum quae primo condidit, nova eum multa facere, quae tunc non fecit, manifestum est. Novum autem genus instituere credi recte non potest, quoniam tunc omnia consummavit. Movet itaque occulta potentia universam creaturam suam, eoque motu illa versata, dum Angeli iussa perficiunt, dum circumeunt sidera, dum alternant venti, dum abyssus aquarum lapsibus et diversis etiam per aerem conglobationibus agitatur, dum vireta pullulant, suaque semina evolvunt, dum animalia gignuntur, varioque appetitu proprias vitas agunt, dum iniqui iustos exercere permittuntur, explicat saecula, quae illi, cum primum condita est, tamquam plicita indiderat: quae tamen in suos cursus non explicarentur, si ea ille qui condidit, provido motu administrare cessaret.


Omnia Dei providentia gubernari.

21. 42. Admoneri autem nos oportet iis quae in tempore formantur atque nascuntur, quomodo ista considerare debeamus. Non enim frustra de Sapientia scriptum est, quod amatoribus suis ostendit se in viis hilariter, et in omni providentia occurrit illis 51. Nec omnino audiendi sunt qui putaverunt sublimes quidem mundi partes, id est a confinio corpulentioris aeris huius et supra, divina providentia gubernari; hanc autem imam partem terrenam et humidam, aerisque huius vicinioris qui terrarum et aquarum exhalationibus humescit, in quo venti nubesque consurgunt, casibus potius et fortuitis motibus agitari. Contra hos enim loquitur Psalmus, qui cum explicasset laudem coelestium, se etiam ad ista inferiora convertit, dicens: Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi; ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt verbum eius 52. Nihil enim tam videtur casibus volvi, quam omnes istae procellosae ac turbulentae qualitates, quibus coeli huius inferioris, quod non immerito etiam terrae nomine deputatum est, facies variatur et vertitur. Sed cum addidit: Quae faciunt verbum eius, satis ostendit earum quoque rerum ordinem divino subditum imperio, latere nos potius, quam universitatis deesse naturae. Quid autem? ore suo Salvator, cum dicit unum passerem non cadere in terram sine Dei voluntate 53, et quod fenum agri post paululum mittendum in clibanum, ipse tamen vestiat 54; nonne confirmat non solum totam istam mundi partem rebus mortalibus et corruptibilibus deputatam, verum etiam vilissimas eius abiectissimasque particulas divina providentia regi?


Argumenta ad probandam Dei providentiam.

22. 43. Et certe isti qui hoc negant, nec sanctis eloquiis tantae auctoritatis acquiescunt, si in hac mundi parte, quam putant fortuitis motibus perturbari, potius quam sapientia divinae summitatis regi, et ut hoc quasi probent gemino abutuntur argumento, vel quod supra commemoravi de inconstantia tempestatum, vel de felicitatibus atque infelicitatibus hominum, quod non pro vitae meritis accidunt; viderent tantum ordinem, quantus in membris carnis cuiuslibet animantis apparet, non dico medicis, qui haec propter artis suae necessitatem diligenter patefacta et dinumerata rimati sunt, sed cuivis mediocris cordis et considerationis homini; nonne clamarent, ne puncto quidem temporis Deum, a quo est omnis mensurarum modus, omnis parilitas numerorum, omnis ordo ponderum, ab eius gubernatione cessare? Quid ergo absurdius, quid insulsius sentiri potest, quam eam totam esse vacuam nutu et regimine providentiae, cuius extrema et exigua videas tanta dispositione formari, ut aliquanto attentius cogitata ineffabilem incutiant admirationis horrorem? Et cum animae natura naturae corporis antecellat, quid est dementius quam putare nullum esse divinae providentiae iudicium de moribus hominum, cum in eorum carne tanta eius solertiae clareant et demonstrentur indicia? Sed quia haec minima in promptu sunt sensibus nostris, et ea facile investigamus, elucet in eis ordo rerum: at illa quorum ordinem videre non possumus, inordinata arbitrantur qui esse non putant, nisi quod videre possunt, aut si putant, tale aliquid putant, quale videre consueverunt.


Quomodo Deus omnia simul creaverit etsi usque nunc operetur.

23. 44. Nos autem, quorum gressus, ne in illam perversitatem incidamus, eadem divina providentia per sanctam Scripturam regit, ex ipsis quoque operibus Dei eodem adiuvante indagare conemur ubi haec simul creaverit, cum a consummatis suis operibus requievit, quorum species per ordinem temporum usque nunc operatur. Consideremus ergo cuiuslibet arboris pulchritudinem in robore, ramis, frondibus, pomis: haec species non utique repente tanta ac talis est exorta, sed quo etiam ordine novimus. Surrexit enim a radice, quam terrae primum germen infixit; atque inde omnia illa formata et distincta creverunt. Porro illud germen ex semine: in semine ergo illa omnia fuerunt primitus, non mole corporeae magnitudinis, sed vi potentiaque causali. Nam illa magnitudo, copia terrae humorisque congesta est. Sed illa in exiguo grano mirabilior praestantiorque vis est, qua valuit adiacens humor commixtus terrae tamquam materies verti in ligni illius qualitatem, in ramorum diffusionem, in foliorum viriditatem ac figuram, in fructuum formas et opulentiam, omniumque ordinatissimam distinctionem. Quid enim ex arbore illa surgit aut pendet, quod non ex quodam occulto thesauro seminis illius extractum atque depromptum est? At illud semen ex arbore, licet non illa sed altera, atque illa rursus ex altero semine. Aliquando autem et arbor ex arbore, cum surculus demitur atque plantatur. Ergo et semen ex arbore, et arbor ex semine, et arbor ex arbore. Semen autem ex semine nullo modo, nisi arbor interveniat prius. Arbor vero ex arbore, etiamsi semen non interveniat. Alternis igitur successionibus alterum ex altero, sed utrumque ex terra, nec ex ipsis terra: prior igitur eorum parens terra. Sic et animalia, potest incertum esse utrum ex ipsis semina, an ipsa ex seminibus: quodlibet tamen horum prius, ex terra certissimum est.


Quae caelum terraque potentialiter et causaliter produxerint.

23. 45. Sicut autem in ipso grano invisibiliter erant omnia simul quae per tempora in arborem surgerent; ita ipse mundus cogitandus est, cum Deus simul omnia creavit, habuisse simul omnia quae in illo et cum illo facta sunt, quando factus est dies: non solum coelum cum sole et luna et sideribus, quorum species manet motu rotabili, et terram et abyssos, quae velut inconstantes motus patiuntur, atque inferius adiuncta partem alteram mundo conferunt; sed etiam illa quae aqua et terra produxit potentialiter atque causaliter, priusquam per temporum moras ita exorerentur, quomodo nobis iam nota sunt in eis operibus, quae Deus usque nunc operatur.


Conclusio.

23. 46. Quae cum ita sint: Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri antequam esset super terram, et omne fenum agri antequam exortum est 55: non sic quomodo facit opere quo nunc usque operatur per pluviam et hominum agriculturam; (ad hoc enim adiunctum est: Non enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui operaretur terram 56): sed illo modo quo creavit omnia simul, senarioque dierum numero consummavit, cum diem quem fecit, eis quae fecit sexies praesentavit, non alternante spatio temporaliter, sed ordinata cognitione causaliter. A quibus operibus in die septimo requievit, etiam suam requiem eiusdem diei notitiae gaudioque praebere dignatus: et ideo non eum in quolibet opere suo, sed in sua requie benedixit et sanctificavit. Unde nullam ulterius creaturam instituens, sed ea quae omnia simul fecit, administratorio actu gubernans et regens, sine cessatione operatur, simul et requiescens et operans, sicut iam ista tractata sunt. Quorum operum eius quae usque nunc operatur, per volumina temporum explicandorum, velut exordium narrandi sumens, ait Scriptura: Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae 57. De quo fonte quia diximus quod dicendum putavimus, ea quae sequuntur ab alio consideremus exordio.