De Genesi ad Litteram/II

This is the stable version, checked on 9 Maii 2020. Template changes await review.


LIBER SECUNDUS

Firmamentum in medio aquarum quid sibi velit.

1. 1. Et dixit Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, et sit dividens inter aquam et aquam: et sic est factum. Et fecit Deus firmamentum, et divisit Deus inter aquam quae erat infra firmamentum, et inter aquam quae erat super firmamentum. Et vocavit Deus firmamentum coelum. Et vidit Deus quia bonum est. Et facta est vespera, et factum est mane dies secundus 1. De verbo Dei quod dixit Deus: Fiat firmamentum, etc., et de placito eius, quo vidit quia bonum est, et de vespera et de mane, non opus est hic iterum similiterque disserere; atque ita deinceps quotiescumque ista repetuntur, secundum superiorem inquisitionem interim consideranda esse admonemus. Utrum autem nunc illud coelum fiat, quod excedit aeris omnia spatia, eiusque omnem altitudinem, ubi etiam luminaria stellaeque constituuntur quarto die; an ipse aer vocetur firmamentum, quaeri merito potest.


Aquas supra sidereum caelum esse quidam negant.

1. 2. Multi enim asserunt istarum aquarum naturam super sidereum coelum esse non posse, quod sic habeant ordinatum pondus suum, ut vel super terras fluitent, vel in aere terris proximo vaporaliter ferantur. Neque quisquam istos debet ita refellere, ut dicat secundum omnipotentiam Dei, cui cuncta possibilia sunt, oportere nos credere, aquas etiam tam graves, quam novimus atque sentimus, coelesti corpori, in quo sunt sidera, superfusas. Nunc enim quemadmodum Deus instituerit naturas rerum, secundum Scripturas eius nos convenit quaerere; non quid in eis vel ex eis ad miraculum potentiae suae velit operari. Neque enim si vellet Deus sub aqua oleum aliquando manere, non fieret; non ex eo tamen olei natura nobis esset incognita, quod ita facta sit, ut appetendo suum locum, etiam si subterfusa fuerit, perrumpat aquas, eisque se superpositam collocet. Nunc ergo quaerimus utrum conditor rerum, qui omnia in mensura et numero et pondere disposuit 2, non unum locum proprium ponderi aquarum circa terram tribuerit, sed et super coelum quod ultra limitem aeris circumfusum atque solidatum est.


Argumenta ab illis allata.

1. 3. Quod qui negant esse credendum, de ponderibus elementorum argumentantur, negantes ullo modo ita desuper quasi quodam pavimento solidatum esse coelum, ut possit aquarum pondera sustinere; quod talis soliditas nisi terris esse non possit, et quidquid tale est, non coelum sed terra sit. Non enim tantum locis, sed etiam qualitatibus elementa distingui, ut pro qualitatibus propriis etiam loca propria sortirentur: aqua scilicet super terram, quae etiam si sub terra stat aut labitur, sicut in antris cavernisque abditis, non tamen ea terrae parte quam supra, sed ea quam infra se habet, continetur. Nam si ex parte superiore fuerit pars ulla terrae delapsa, non manet super aquam, sed ea perrupta demergitur et pergit ad terram; quo veniens conquiescit, tamquam in loco suo, ut supra sit aqua, subtus autem terra. Unde cognoscitur quod etiam super aquas cum esset, non ipsis aquis portabatur, sed compage terrae tenebatur, sicut sese habent camerae speluncarum.


Scriptura Sacra et doctrina de rerum natura.

1. 4. Hic occurrit admonere cavendum errorem, quem in libro primo cavendum monui, ne forte quia scriptum est in Psalmis: Fundavit terram super aquam 3; arbitretur aliquis nostrum, adversus istos de ponderibus elementorum subtiliter disserentes, isto testimonio Scripturarum esse nitendum: quia illi non retenti auctoritate Litterarum nostrarum, et nescientes quemadmodum dictum sit: Libros sanctos facilius irridebunt, quam illud repudiabunt, quod vel certis rationibus perceperunt, vel experimentis manifestissimis probaverunt. Illud namque in Psalmis, aut figurate dictum recte accipi potest: ut quoniam coeli et terrae nomine saepe in Ecclesia spiritales carnalesque significantur, coelos ostenderit pertinere ad serenam intellegentiam veritatis, dicens: Qui fecit coelos in intellegentia 4; terram vero ad fidem simplicem parvulorum, non fabulosis opinionibus incertam atque fallacem, sed prophetica et evangelica praedicatione firmissimam, quae per Baptismum solidatur, et ideo subiecerit, dicens: Fundavit terram super aquam. Aut si ad litteram quisquam cogit intellegi, non incongruenter vel sublimia terrarum sive continentium, sive insularum accipiuntur, quae superiora sunt aquis; vel ipsa tegmina speluncarum, quae super aquas pendula soliditate firmata sunt. Quocirca nec ad litteram quisquam potest sic intellegere, quod dictum est: Fundavit terram super aquam; ut aquarum pondus terreno ponderi supportando naturali ordine quasi subiectum esse arbitretur.


Aer terra superior.

2. 5. Aerem vero aquis esse superiorem, quamvis propter ampliora sui spatia etiam aridam contegat, hinc intellegitur, quod nullum vas ab ore impressum repleri aquis potest: unde satis indicat aeris naturam locum petere superiorem. Videtur enim vas inane, sed aere plenum probatur, cum ore imo in aquam deprimitur; quia enim per superiorem partem non invenit emicandi locum, nec deorsum versus irruptis aquis subter eas ire natura sinitur, plenitudine sua repellit eas, et in vas non permittit intrare. Cum autem vas ita collocatur, ut os non habeat deorsum, sed in latus inclinatum, intrat aqua inferius, exeunte aere superius. Itemque si vasis erecti os pateat in coelum, cum infundis aquam, evadit aer sursum versus, ex aliis partibus qua non infundis, et fit locus aquae deorsum versus intrandi. Quod si vi maiore vas deprimitur, ut vel ex latere vel desuper aquae repente influant, et undique os vasis obtegant, disrumpit eas aer sursum nitens, ut eis ad ima locum faciat; et ipsa disruptio singultus vasorum est, dum partibus fugit, quia totus tam cito non potest, propter illius oris angustias. Ita si aer super aquas ire cogitur, etiam confluentes eas disicit, cum exsilientes impetu eius impulsae ebulliunt, et eum bullis crepantibus emittunt in sua properantem, atque illis ad ima decidendi aditum dantem. Si autem sub aquas ire cogatur ex vase, ut illo cedente vas ab ore in ima presso repleri velis, facilius undis undique versum cooperitur, quam per os eius ab inferiore parte intrandi gutta exigua reperit locum.


Ignis aere superior.

3. 6. Iam vero ignem ad superna emicantem etiam ipsius aeris naturam velle transcendere, quis non sentiat? quandoquidem si ardentem faculam capite deorsum quisque teneat, nihilominus flammae crinis ad superiora contendit. Sed quoniam circumfusi ac superfusi aeris praepollenti constipatione subinde ignis exstinguitur, et in eius qualitatem per abundantiam superatus subinde commutatur ac vertitur, ad universam eius altitudinem transiliendam non potest perdurare. Itaque super aerem purus ignis esse dicitur coelum, unde etiam sidera atque luminaria facta coniectant, illius videlicet igneae lucis in eas formas quas in coelo cernimus, conglobata dispositaque natura: ac per hoc, sicut terrarum ponderibus et aer et aqua cedit, ut ad terram perveniant; sic aquarum ponderi, et ipse aer cedit, ut vel ad terram vel ad aquam perveniat. Unde intellegi volunt, hoc modo necesse fuisse ut aer quoque, si quis eius particulam in spatiis illis sublimibus coeli posset dimittere, pondere suo caderet, donec ad aeria subter spatia perveniret. Quapropter colligunt multo minus esse posse aquis supra illud igneum coelum aliquid loci, cum illic aer multo aquis levior manere non possit.


Cur, secundum quemdam, aer quodam modo possit caelum et firmamentum dici.

4. 7. Talibus eorum disputationibus cedens, laudabiliter conatus est quidam demonstrare aquas super coelos, ut ex ipsis visibilibus conspicuisque naturis assereret Scripturae fidem. Et prius quidem, quod facillimum fuit, ostendit et hunc aerem coelum appellari, non solum sermone communi, secundum quem dicimus serenum vel nubilum coelum, sed etiam nostrarum ipsarum consuetudine Scripturarum, cum dicuntur volatilia coeli 5, cum aves in hoc aere volare manifestum sit: et Dominus cum de nubibus loqueretur: Faciem, inquit, coeli potestis probare 6. Nubes autem etiam per proximum terris aerem conglobari saepe cernimus, cum per declivia iugorum ita recumbunt, ut plerumque excedantur etiam cacuminibus montium. Cum ergo probasset et hunc aerem coelum dici, nulla alia causa etiam firmamentum appellatum voluit existimari, nisi quia intervallum eius dividit inter quosdam vapores aquarum, et istas aquas quae corpulentius in terris fluitant. Et nubes quippe, sicut experti sunt qui inter eas in montibus ambulaverunt, congregatione et conglobatione minutissimarum guttarum talem speciem reddunt: quae si spissantur amplius, ut coniungantur in unam grandem plures guttae minimae, non eam patitur aer apud se teneri, sed eius ponderi ad ima dat locum; et haec est pluvia. Ergo ex aere, qui est inter vapores humidos, unde superius nubila conglobantur, et maria subterfusa, ostendere ille voluit esse coelum inter aquam et aquam. Hanc ergo diligentiam considerationemque laude dignissimam iudico. Quod enim dixit, neque contra fidem est, et in promptu posito documento credi potest.


Aquae caelo aereo superiores.

4. 8. Quamquam possit videri, non impedire propria pondera elementorum, quomodo etiam super illud sublime coelum possint esse aquae per illas minutias, per quas etiam super hoc spatium aeris esse potuerunt: qui quamvis gravior et inferior summo coelo subiaceat, procul dubio levior est aquis, et tamen ut super eum sint vapores illi, nullo pondere prohibentur. Sic ergo et super illud coelum potest minutioribus guttis levior halitus humoris extendi, qui pondere cadere non cogatur. Ipsi quippe subtilissima ratione persuadent, nullum esse quamlibet exiguum corpusculum in quo divisio finiatur, sed infinite omnia dividi; quia omnis pars corporis corpus est, et omne corpus habeat necesse est dimidium quantitatis suae. Ac per hoc si potest aqua, sicut videmus, ad tantas guttarum minutias pervenire, ut super istum aerem vaporaliter feratur, qui natura levior est aquis; cur non possit et super illud levius coelum minutioribus guttis et levioribus immanere vaporibus?


Aquae caelo sidereo superiores.

5. 9. Quidam etiam nostri, istos negantes propter pondera elementorum aquas esse posse super coelum sidereum, de ipsorum siderum qualitatibus et meatibus convincere moliuntur. Iidem namque asserunt stellam quam Saturni appellant, esse frigidissimam, eamque per annos triginta signiferum peragere circulum, eo quod superiore ac per hoc ampliore ambitu graditur. Nam sol eumdem circulum per annum complet, et luna per mensem; tanto, ut dicunt, brevius, quanto inferius, ut spatio loci spatium temporis congruat. Quaeritur itaque ab eis, unde illa stella sit frigida, quae tanto ardentior esse deberet, quanto sublimiore coelo rapitur. Nam procul dubio cum rotunda moles circulari motu agitur, interiora eius tardius eunt, exteriora celerius, ut maiora spatia cum brevioribus ad eosdem gyros pariter occurrant: quae autem celerius, utique ferventius. Proinde memorata stella magis debuit calida esse quam frigida: quamvis enim suo motu, quoniam grande spatium est, triginta annis totum ambitum permeet, tamen coeli motu in contrarium rotata velocius, quod quotidie necesse est patiatur (sic, ut dicunt, coeli singulae conversiones, dies singulos explicant), calorem maiorem debuit coelo concitatiore concipere. Nimirum ergo eam frigidam facit aquarum super coelum constitutarum illa vicinitas, quam nolunt credere, qui haec, quae breviter dixi, de motu coeli et siderum disputant. His quidam nostri coniecturis agunt adversus eos qui nolunt aquas super coelum credere, et volunt eam stellam esse frigidam, quae iuxta summum coelum circuit; ut ex hoc cogantur aquarum naturam, non iam illic vaporali tenuitate, sed glaciali soliditate pendere. Quoquo modo autem et qualeslibet aquae ibi sint, esse eas ibi minime dubitemus: maior est quippe Scripturae huius auctoritas, quam omnis humani ingenii capacitas.


Quid sibi velint voces: fiat, et sic est factum, fecit.

6. 10. Sed animadversum est a quibusdam, quod nec ego dissimulandum puto, non frustra cum dixisset Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, et sit divisio inter aquam et aquam 7; parum visum esse subiungere: Et sic est factum, nisi adderetur: Et fecit Deus firmamentum, et divisit Deus inter aquam quae erat super firmamentum, et inter aquam quae erat sub firmamento 8: quod quidem sic intellegunt, ut personam Patris declaratam esse dicant, in eo quod scriptum est: Et dixit Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, et sit divisio inter aquam et aquam: et sic est factum. Ac deinde ut intellegatur Filius fecisse quod a Patre dictum est ut fieret, arbitrantur esse subnexum: Et fecit Deus firmamentum, et divisit Deus, etc.


Vocibus fiat et sic factum est persona solius Patris an etiam Filii insinuatur?

6. 11. Sed cum antea legitur: Et sic est factum; a quo intellegimus factum? Si a Filio, quid opus erat iam dicere: Et fecit Deus, et quae sequuntur? Si autem quod scriptum est: Et sic est factum, a Patre intellexerimus factum; non iam Pater dicit, et Filius facit: et potest aliquid Pater facere sine Filio, ut deinde Filius non hoc, sed aliud similiter faciat; quod est contra catholicam fidem. Si autem illud de quo dicitur: Et sic est factum, hoc idem fit cum itidem dicitur: Et fecit Deus; quid prohibet eumdem intellegere facere quod dixit, qui dixit ut fieret? An etiam excepto eo quod scriptum est: Et sic est factum, tantummodo in his verbis, quibus dicitur: Et dixit Deus; Fiat, et postea dicitur: Et fecit Deus; Patris et Filii personam volunt intellegi?


Alia coniectura: est ne creatio opus totius Trinitatis?

6. 12. Sed quaeri adhuc potest, utrum quasi iussisse Filio Patrem debeamus accipere in eo quod scriptum est: Et dixit Deus: Fiat? Sed cur Scriptura non curavit ostendere etiam personam Spiritus sancti? An ita Trinitas intellegitur: Et dixit Deus Fiat: Et fecit Deus: Et vidit Deus quia bonum est 9? Sed non convenit unitati Trinitatis, ut Filius quasi iussus fecisse intellegatur, Spiritus autem sanctus nullo sibi iubente libere vidisse bonum esse quod factum est. Quibus enim verbis iuberet Filio Pater ut faceret, cum ipse sit principale Verbum Patris, per quod facta sunt omnia 10? An eo ipso quod scriptum est: Fiat firmamentum 11, haec ipsa dictio Verbum est Patris, unigenitus Filius, in quo sunt omnia quae creantur, etiam antequam creentur, et quidquid in illo est, vita est; quia quidquid per eum factum est, in ipso vita est, et vita utique creatrix, sub illo autem creatura? Aliter ergo in illo sunt ea quae per illum facta sunt, quia regit et continet ea; aliter autem in illo sunt ea quae ipse est. Ipse enim vita est, quae ita in illo est ut ipse sit, quoniam ipse vita est lux hominum 12. Quia ergo nihil creari posset sive ante tempora, quod quidem non est Creatori coaeternum, sive ab exordio temporum, sive in aliquo tempore, cuius creandi ratio, si tamen ratio recte dicitur, non in Dei Verbo Patri coaeterno coaeterna vita viveret; propterea Scriptura priusquam insinuet unamquamque creaturam, ex ordine quo conditam dicit, respicit ad Dei Verbum, prius ponens: Et dixit Deus: Fiat illud. Non enim invenit ullam causam rei creandae, quam in Verbo Dei non invenit creari debuisse.


Omnis creatura suam rationem habet in Verbo.

6. 13. Non ergo Deus toties dixit: Fiat illa vel illa creatura, quoties in hoc libro repetitur: Et dixit Deus. Unum quippe Verbum ille genuit, in quo dixit omnia, priusquam facta sunt singula: sed eloquium Scripturae descendens ad parvulorum capacitatem, dum insinuat singillatim genera creaturarum, per singula respicit uniuscuiusque generis aeternam rationem in Verbo Dei; nec illa repetita, ille tamen repetit: Et Dixit Deus. Si enim vellet prius dicere: Factum est firmamentum in medio aquarum, ut esset divisio inter aquam et aquam 13; si quis ab eo quaereret, quomodo factum esset, recte responderet: Dixit Deus: Fiat: id est, in Verbo Dei aeterno erat ut fieret. Inde ergo incipit narrare unumquodque factum, quod etiam post facti narrationem, quaerenti quomodo factum sit, in reddenda ratione respondere deberet.


Res in Verbo creatas permanere bonitate Spiritus Dei.

6. 14. Cum ergo audimus: Et dixit Deus: Fiat; intellegimus quod in Verbo Dei erat ut fieret. Cum vero audimus: Et sic est factum; intellegimus factam creaturam non excessisse praescriptos in Verbo Dei terminos generis sui. Cum vero audimus: Et vidit Deus quia bonum est, intellegimus in benignitate Spiritus eius non quasi cognitum posteaquam factum est placuisse, sed potius in ea bonitate placuisse ut maneret factum, ubi placebat ut fieret.


Quid sibi velit: Fecit.

7. 15. Ac per hoc manet adhuc causa requirendi, cur posteaquam dixit: Et sic est factum, ubi perfectio operis iam indicatur; addidit: Et fecit Deus: cum eo ipso quod ait: Et dixit Deus: Fiat illud: Et sic est factum, iam intellegatur id Deum dixisse in Verbo suo, et factum esse per Verbum eius; atque ibi iam non solum Patris, sed etiam Filii possit apparere persona. Nam si propter ostendendam Filii personam repetitur, ac dicitur: Et fecit Deus; numquid ergo non per Filium congregavit aquam tertio die ut appareret arida, quia ibi non dicitur: Et fecit Deus congregari aquam, aut congregavit Deus aquam? Sed tamen etiam ibi posteaquam dixit: Et factum est sic; tunc repetivit, dicens: Et congregata est aqua, quae est sub coelo 14. Numquid etiam lux non per Filium facta est, ubi prorsus nullo modo repetivit? Potuit enim et illic ita dicere: Et dixit Deus, fiat lux, et sic est factum; et fecit Deus lucem; et vidit quia bona est: aut certe sicut in aquarum congregatione, ut non diceret: Et fecit Deus, sed tamen iterum repeteret: Et dixit Deus, fiat lux, et sic est factum 15; et facta est lux; et vidit Deus lucem, quia bona est. Sed nullo modo repetens posteaquam proposuit: Et dixit Deus: Fiat lux; nihil aliud intulit nisi: Et facta est lux; ac deinceps de placita luce et divisa a tenebris, et utroque appellato nominibus suis, sine ulla repetitione narravit.


De luce, cur non additum: et fecit Deus, sicut de aliis creaturis.

8. 16. Quid sibi ergo vult in caeteris illa repetitio? An eo modo demonstratur primo die, quo lux facta est, conditionem spiritalis et intellectualis creaturae lucis appellatione intimari; in qua natura intelleguntur omnes Angeli sancti atque Virtutes: et propterea non repetivit factum posteaquam dixit: Facta est lux; quia non primo cognovit rationalis creatura conformationem suam, ac deinde formata est; sed in ipsa sua conformatione cognovit, hoc est illustratione veritatis, ad quam conversa formata est: caetera vero quae infra sunt ita creantur, ut prius fiant in cognitione rationalis creaturae, ac deinde in genere suo? Quapropter lucis conditio prius est in Verbo Dei secundum rationem, qua condita est, hoc est in coaeterna Patri Sapientia; ac deinde in ipsa lucis conditione secundum naturam, quae condita est: illic non facta, sed genita; hic vero facta, quia ex informitate formata: et ideo dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux 16; ut quod ibi erat in Verbo, hic esset in opere. Conditio vero coeli prius erat in Verbo Dei secundum genitam Sapientiam; deinde facta est in creatura spiritali, hoc est in cognitione Angelorum secundum creatam in illis sapientiam: deinde quod coelum factum est, ut esset iam ipsa coeli creatura in genere proprio. Sic et discretio vel species aquarum atque terrarum, sic naturae lignorum et herbarum, sic luminaria coeli, sic animantia orta ex aquis ac terra.


Angeli cognoscunt rerum rationes antequam res ipsae condantur.

8. 17. Neque enim sicut pecora, solo sensu corporis, vident Angeli haec sensibilia; sed si quo sensu tali utuntur, agnoscunt ea potius, quae melius noverunt interius in ipso Dei Verbo, a quo illuminantur ut sapienter vivant: cum sit in eis lux quae primo facta est, si lucem spiritalem in illo die factam intellegimus. Quemadmodum ergo ratio qua creatura conditur, prior est in Verbo Dei quam ipsa creatura quae conditur: sic et eiusdem rationis cognitio prius fit in creatura intellectuali, quae peccato tenebrata non est; ac deinde ipsa conditio creaturae. Neque enim sicut nos ad percipiendam sapientiam proficiebant Angeli, ut invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspicerent 17, qui ex quo creati sunt, ipsa Verbi aeternitate sancta et pia contemplatione perfruuntur; atque inde ista respicientes, secundum id quod intus vident, vel recte facta approbant, vel peccata improbant.


A Deo angelis revelatas esse creaturas quas condere voluerit.

8. 18. Nec mirum est quod sanctis Angelis suis, in prima lucis conditione formatis, prius Deus ostendebat quod erat deinceps creaturus. Neque enim intellectum Dei nossent, nisi quantum ipse monstrasset. Quis enim cognovit intellectum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia 18. Ex ipso ergo discebant Angeli, cum in eis fieret cognitio creaturae deinceps faciendae, ac deinde fieret in genere proprio.


Conclusio de formulis in narratione Geneseos adhibitis.

8. 19. Quapropter, iam luce facta, in qua intellegimus ab aeterna luce formatam rationalem creaturam, cum in caeteris creandis rebus audimus: Et dixit Deus: Fiat; intellegamus ad aeternitatem Verbi Dei recurrentem Scripturae intentionem. Cum vero audimus: Et sic est factum; intellegamus in creatura intellectuali factam cognitionem rationis, quae in Verbo Dei est, condendae creaturae, ut in ea natura prius quodam modo facta sit, quae anteriore quodam motu in ipso Dei Verbo prior faciendam esse cognovit: ut postremo, cum audimus repeti ac dici quod Fecit Deus, iam intellegamus in suo genere fieri ipsam creaturam. Porro cum audimus: Et vidit Deus quia bonum est, intellegamus benignitati Dei placuisse quod factum est, ut pro modo sui generis maneret quod placuit ut fieret, cum Spiritus Dei superferebatur super aquam 19.


Figuram caeli aliaque nulli saluti profutura Scriptura Sacra noluit homines docere.

9. 20. Quaeri etiam solet quae forma et figura coeli esse credenda sit secundum Scripturas nostras. Multi enim multum disputant de iis rebus, quas maiore prudentia nostri auctores omiserunt, ad beatam vitam non profuturas discentibus; et occupantes, quod peius est, multum pretiosa, et rebus salubribus impendenda temporum spatia. Quid enim ad me pertinet, utrum coelum sicut sphaera undique concludat terram in media mundi mole libratam, an eam ex una parte desuper velut discus operiat? Sed quia de fide agitur Scripturarum, propter illam causam, quam non semel commemoravi, ne quisquam eloquia divina non intellegens, cum de his rebus tale aliquid vel invenerit in Libris nostris, vel ex illis audierit, quod perceptis a se rationibus adversari videatur, nullo modo eis caetera utilia monentibus, vel narrantibus, vel pronuntiantibus credat; breviter dicendum est de figura coeli hoc scisse auctores nostros quod veritas habet; sed Spiritum Dei, qui per ipsos loquebatur, noluisse ista docere homines nulli saluti profutura.


Scriptura Sacra nequit sibi ipsi contradicere nec disciplinis quae in veri investigatione versantur.

9. 21. Sed, ait aliquis, quomodo non est contrarium iis qui figuram sphaerae coelo tribuunt, quod scriptum est in Litteris nostris: Qui extendit coelum sicut pellem 20? Sit sane contrarium, si falsum est quod illi dicunt: hoc enim verum est quod divina dicit auctoritas, potius quam illud quod humana infirmitas conicit. Sed si forte illud talibus illi documentis probare potuerint, ut dubitari inde non debeat; demonstrandum est hoc quod apud nos de pelle dictum est, veris illis rationibus non esse contrarium: alioquin contrarium erit etiam ipsis in alio loco Scripturis nostris, ubi coelum dicitur velut camera esse suspensum 21. Quid enim tam diversum et sibimet adversum, quam plana pellis extensio, et camerae curva convexio? Quod si oportet, sicuti oportet, haec duo sic intellegere, ut concordare utrumque, nec sibimet repugnare inveniatur; ita oportet etiam utrumlibet horum illis non adversari disputationibus, si eas forte veras certa ratio declaraverit, quibus docetur coelum sphaerae figura undique esse convexum, si tamen probatur.


Quomodo intellegi possit imago camerae et pellis qua caelum insinuatur.

9. 22. Et illa quidem apud nos camerae similitudo, etiam secundum litteram accepta, non impedit eos qui sphaeram dicunt. Bene quippe creditur secundum eam partem, quae super nos est, de coeli figura Scripturam loqui voluisse. Si ergo sphaera non est, ex una parte camera est, ex qua parte coelum terram contegit: si autem sphaera est, undique camera est. Sed illud quod de pelle dictum est, magis urget, ne non sphaerae, quod humanum est forte commentum, sed ipsi nostrae camerae adversum sit. Quid autem hinc allegorice senserim: Confessionum nostrarum liber tertius decimus habet 22. Sive igitur ita ut ibi posui, sive aliquo alio modo intellegendum sit coelum sicut pellis extentum; propter molestos et nimios exactores expositionis ad litteram, hoc dico, quod, sicut arbitror, omnium sensibus patet: utrumque enim fortasse, id est et pellis et camera, figurate intellegi potest; utrumque autem ad litteram quomodo possit, videndum est. Si enim camera non solum curva, sed etiam plana recte dicitur; profecto et pellis non solum in planum, verum etiam in rotundum sinum extenditur. Nam et uter sicut et vesica, pellis est.


Caeli motus et "firmamenti" nomen.

10. 23. De motu etiam coeli nonnulli fratres quaestionem movent, utrum stet, an moveatur. Quia si movetur, inquiunt, quomodo firmamentum est? Si autem stat, quomodo sidera quae in illo fixa creduntur, ab oriente usque ad occidentem circumeunt, septentrionibus breviores gyros iuxta cardinem peragentibus; ut coelum, si est alius nobis occultus cardo ex alio vertice, sicut sphaera, si autem nullus alius cardo est, velut discus rotari videatur? Quibus respondeo, multum subtilibus et laboriosis rationibus ista perquiri, ut vere percipiatur utrum ita an non ita sit; quibus ineundis atque tractandis nec iam mihi tempus est, nec illis esse debet, quos ad salutem suam et sanctae Ecclesiae necessariam utilitatem cupimus informari. Hoc sane noverint, nec nomen firmamenti cogere ut stare coelum putemus (firmamentum enim non propter stationem, sed propter firmitatem, aut propter intransgressibilem terminum superiorum et inferiorum aquarum, vocatum intellegere licet); nec, si veritas coelum stare persuaserit, impediri nos circuiti siderum ne hoc intellegere possimus. Et ab ipsis quippe qui haec curiosissime et otiosissime quaesierunt, inventum est, etiam coelo non moto, si sola sidera moverentur, fieri potuisse omnia quae in ipsis siderum conversionibus animadversa atque comprehensa sunt.


De divisione aquarum a terra huiusque informitate.

11. 24. Et dixit Deus: Congregetur aqua quae sub coelo est in congregationem unam, et appareat arida. Et factum est sic; et congregata est aqua quae sub coelo est in congregationem suam, et apparuit arida. Et vocavit Deus aridam terram, et congregationem aquae vocavit mare. Et vidit Deus quia bonum est 23. Iam de hoc opere Dei propter alterius rei quaerendae necessitatem, in primo nostro volumine satis tractavimus 24. Hic itaque breviter admonemus, ut quem forte non movet, quando species aquarum terrarumque creata sit, quaerere, accipiat isto die non esse factum, nisi ut secernerentur haec duo elementa inferiora. Quem vero movet cur in diebus facta sit lux et coelum, extra dies autem vel ante omnes dies aqua et terra; et cur ad Dei verbum facta sint illa, dicente Deo: Fiat; haec autem dicente quidem Deo discreta, non autem Deo dicente facta inveniantur: habet quod salva fide intellegat, scilicet id quod dictum est ante dierum enumerationem: Terra erat invisibilis et incomposita 25, cum commendaret Scriptura cuiusmodi terram fecerat Deus, quia praedixerat: In principio fecit Deus coelum et terram 26; nihil aliud his verbis quam materiae corporalis informitatem insinuare voluisse, eligens eam usitatius appellare quam obscurius. Si tamen tardo intellectui non subrepat ut materiam et speciem, quia verbis Scriptura separat, conetur duo haec etiam tempore separare, tamquam prius fuerit materia, et ei, temporis intervallo interposito, postea sit addita species; cum Deus haec simul creaverit, materiamque formatam instituerit, cuius informitatem usitato, ut dixi, vocabulo vel terrae vel aquae Scriptura praedixit. Terra enim et aqua etiam suis qualitatibus id existentia quod videmus, tamen propter facilem corruptionem propinquiora sunt eidem informitati quam coelestia corpora. Et quoniam per enumerationem dierum iam ex informi quaeque formata numerantur, et ex ista corporali materia iam factum coelum narraverat, cuius multum distat species a terrenis; iam quod ex ea formandum in rerum infima parte restabat, noluit sub his verbis in rerum creatarum ordinem inserere, ut diceretur: Fiat; non acceptura ista residua informitate talem speciem, qualem acceperat coelum, sed iam inferiorem et infirmiorem atque informitati proximam: ut his potius verbis, cum dicitur: Congregentur aquae, et, appareat arida 27, acceperint haec duo species proprias istas notissimas nobisque tractabiles, aqua mobilem, terra immobilem: et ideo de illa dictum est, congregetur; de hac autem, appareat: aqua enim est labiliter fluxa, terra stabiliter fixa.


Rerum viventium creatio.

12. 25. Et dixit Deus: Germinet terra herbam pabuli, ferentem semen secundum genus et secundum similitudinem; et lignum fructiferum faciens fructum, cuius semen sit in ipso secundum similitudinem suam super terram. Et factum est sic. Et eiecit terra herbam pabuli, semen habentem secundum suum genus, et secundum similitudinem, et lignum fructiferum faciens fructum, cuius semen eius insit secundum genus super terram. Et vidit Deus quia bonum est. Et facta est vespera, et factum est mane dies tertius 28. Hic moderamen ordinatoris advertendum est, ut quoniam distincta quaedam creatura est herbarum atque lignorum ab specie terrarum et aquarum, ut in elementis numerari non possint, seorsum de illis diceretur ut exirent de terra; et seorsum illis redderentur illa solita, ut diceretur: Et factum est sic; ac deinde repeteretur quod factum est: seorsum quoque indicaretur Deum vidisse quia bonum est; tamen quia fixa radicibus continuantur terris et connectuntur, ista quoque ad eumdem diem pertinere voluerit.


Cur luminaria die quarto condita.

13. 26. Et dixit Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli, ut luceant super terram, in inchoationem diei et noctis, et ut dividant inter diem et noctem; et sint in signa et tempora, et in dies, et in annos, et sint in splendorem in firmamento coeli, ut luceant super terram. Et factum est sic. Et fecit Deus duo luminaria magna; luminare maius in inchoationem diei, et luminare minus in inchoationem noctis; et stellas: et posuit ea Deus in firmamento coeli, ut luceant super terram, et ut sint in inchoationem diei et noctis, et ut dividant inter lucem et tenebras. Et vidit Deus quia bonum est. Et facta est vespera, et factum est mane dies quartus 29. In hoc quarto die quaerendum est, quid sibi velit ista ordinatio, ut prius vel fierent, vel secernerentur aqua et terra, priusque terra germinaret, quam in coelo sidera fierent. Neque enim possumus dicere electa esse quaeque meliora, quibus dierum series ita distingueretur, ut finis et medium maxime ornatius eminerent: septem quippe dierum medius quartus est. Occurrit enim illud quia septimo die non est facta ulla creatura. An forte lux primi diei magis respondet ad quietem diei septimi, ut eo modo concinentibus finibus iste rerum ordo texatur, eminentibus de medio luminibus coeli? Sed si primus dies septimo concinit, debet ergo et secundus sexto concinere. Quid autem simile habet firmamentum coeli cum homine facto ad imaginem Dei? An quia coelum totam superiorem mundi partem occupat, et homini in totam inferiorem potestas dominandi tributa est? Sed quid agimus de pecoribus et de bestiis, quas ipso die sexto in sua genera terra produxit? quae illis cum coelo potest esse collatio?


Quo consilio et ordine mundus iste creatus sit.

13. 27. An potius, quoniam primo facta intellegitur lucis nomine spiritalis creaturae formatio, consequens erat ut corporalis quoque creatura, id est mundus iste visibilis fieret; qui factus est biduo propter duas partes suas maximas, quibus constat universus, coelum scilicet et terram, secundum hanc rationis collationem, qua et ipsa universa creatura spiritalis et corporalis saepe coelum et terra nominatur: ita ut globus quoque iste turbulentioris aeris terrenae parti deputetur; exhalationibus quippe humidis corporascit: si quid vero tranquilli aeris est, ubi ventosi atque procellosi motus non possunt existere, ad coelestem partem pertineat: post hanc universitatem molis corporeae fabricatam, quae uno loco tota est, quo collocatus est mundus, consequens erat ut impleretur partibus intra universum, quae de loco in locum congruis motibus agerentur? Cuius generis herbae atque arbores non sunt. Radicibus quippe ista fixae sunt terrae: et quamvis habeant motus incrementorum suorum, de locis tamen propriis non moventur nisibus suis; sed ubi fixa sunt, ibi aluntur et crescunt: propterea magis pertinent ad terram, quam ad genera rerum quae in aquis et terris moventur. Quia ergo visibili mundo constituendo, hoc est coelo et terrae, duo sunt attributi dies, restat ut his mobilibus et visibilibus partibus, quae creantur intra illum, tres dies reliqui deputentur. Et quia sicut prius coelum factum est, ita prius est ordinandum huiusmodi partibus suis; quarto die fiunt sidera, quibus super terram lucentibus habitatio quoque illustretur inferior, ne habitatores eius in habitationem tenebrosam inducantur. Et ideo, quia infirma corpora inferiorum habitatorum, succedente motibus quiete reparantur, factum est ut circumeunte sole, diei noctisque vicissitudine, propter vicissitudinem dormiendi et vigilandi potirentur: nox vero illa non indecora remaneret, sed lunae ac siderum luce, et ipsos consolaretur homines, quibus plerumque operandi est etiam nocturna necessitas; et quibusdam animalibus, quae lucem solis ferre non possunt, ad sufficientiam temperaretur.


Quomodo luminaria se habeant ad tempora, dies et noctes.

14. 28. Illud autem quod dictum est: Et sint in signa et tempora, et in dies, et in annos 30, quis non videat quam obscure positum sit, quarto die coepisse tempora, quasi superius triduum sine tempore praeterire potuerit? Quis ergo animo penetrat quomodo illi tres dies transierint, antequam inciperent tempora, quae quarto die dicuntur incipere; vel utrum omnino transierunt dies illi? An circa speciem factae rei dies appellatus sit, et circa privationem nox: ut nondum specie formata materia nox dicta sit, unde formanda erant caetera; sicut potest quamvis in rebus formatis, intellegi tamen ex ipsa mutabilitate informitas materiae: non enim spatiis vel locorum quasi remotior, vel temporum quasi anterior, discerni potest? An potius in ipsa re facta atque formata eadem mutabilitas, hoc est deficiendi, ut ita dixerim, possibilitas, nox appellata sit; quia inest rebus factis, etiamsi non mutentur, posse mutari? Vespera autem et mane non quasi per temporis praeteritionem et adventum, sed per quemdam terminum, quo intellegitur quousque sit naturae propriae modus, et unde sit naturae alterius consequenter exordium: an aliqua alia ratio sit horum verborum diligentius vestiganda?


Quomodo intellegendum sidera esse "signa".

14. 29. Quis in tantum secretum facile irrumpat, et quae signa dicat, cum dicit de sideribus: Et sint in signa 31? Neque enim illa dicit quae observare vanitatis est; sed utique utilia, et huius vitae usibus necessaria, quae vel nautae observant in gubernando, vel omnes homines ad praevidendas aeris qualitates per aestatem et hiemem, et autumnalem vernalemque temperiem. Et nimirum haec vocat tempora, quae per sidera fiunt, non spatia morarum, sed vicissitudines affectionum coeli huius. Nam si aliquis vel corporalis vel spiritalis motus conditionem istorum luminarium praecessit, ut aliquid a futura exspectatione per praesens in praeteritum traiceret, sine tempore esse non potuit. Et quis obtineat non fuisse nisi ab exordio siderum conditorum? Sed certae horae, et dies, et anni, quos usitate novimus, non fierent nisi motibus siderum. Itaque si hoc modo intellegamus tempora, dies et annos, ut articulos quosdam quos per horologia computamus, vel in coelo notissimos, cum ab oriente usque in meridianam altitudinem sol insurgit, atque inde rursus usque in occidentem vergit; ut possit deinceps adverti vel lunam vel aliquod sidus ab oriente statim post occasum solis emergere; quod item cum ad meridianam coeli venerit altitudinem, medium noctis indicet, tunc scilicet occasurum cum sole redeunte fit mane: dies autem totos solis ab oriente usque ad orientem circuitus: annos vero vel istos usitatos solis anfractus, non cum ad orientem, quod quotidie facit, sed cum ad eadem loca siderum redit, quod non facit nisi peractis trecentis sexaginta quinque diebus et sex horis, id est, quadrante totius diei, quae pars quater ducta, cogit interponi unum diem, quod Romani bissextum vocant, ut ad eumdem circuitum redeatur; vel etiam maiores et occultiores annos: nam completis aliorum siderum spatiis, maiores anni fieri dicuntur: si ergo ita intellegamus tempora, dies et annos, nemo dubitat haec sideribus et luminaribus fieri. Ita enim positum est, ut incertum sit utrum ad omnia sidera pertineat quod dictum est: Sint in signa et tempora, et in dies, et in annos; an signa et tempora ad caetera, dies vero et anni ad solem tantummodo.


Cuius quantitatis luna sit facta.

15. 30. Qualis etiam luna facta sit, multi loquacissime inquirunt; atque utinam inquirentes loquantur, ac non potius docere conantes! Dicunt enim ideo plenam factam, quia non decebat ut Deus imperfectum aliquid illo die faceret in sideribus, quo scriptum est quod facta sint sidera. Qui autem resistunt, dicunt: Ipsa ergo debuit prima luna dici, non quarta decima; quis enim incipit ita numerare? Ego autem medius inter istos ita sum, ut neutrum asseram; sed plane dicam, sive primam sive plenam lunam Deus fecerit, fecisse perfectam. Ipsarum enim naturarum est Deus auctor et conditor. Omnis autem res quidquid progressu naturali per tempora congrua quodammodo prodit atque explicat, etiam ante continebat occultum, si non specie vel mole corporis, vi tamen et ratione naturae. Nisi forte arbor quae per hiemem pomis vacua foliisque nudata est, tunc imperfecta dicenda est; aut vero in primordiis etiam suis, cum adhuc nullum fructum dedisset, imperfecta erat illa natura. Quod non tantum de arbore, sed nec de ipso eius semine recte diceretur, ubi omnia quae progressu temporis quodammodo procedunt, modis invisibilibus latent. Quamquam si aliquid Deus imperfectum fecisse diceretur, quod deinde ipse perficeret, quid reprehensionis haberet ista sententia? Iure autem displiceret, si id quod ab illo inchoatum esset, ab alio diceretur esse perfectum.


Explicantur luminum varietates in luna.

15. 31. Qui ergo de terra non queruntur, quam fecit Deus, cum in principio fecit coelum et terram, quia invisibilis erat et incomposita, et postea tertia die conspicua redditur atque componitur; quid sibi de luna tenebras faciunt quaestionum? Aut si quod de terra dictum est, non temporis intervallo, cum simul Deus materiam rebus concreaverit, sed narrationis distributione intellegunt dictum; cur in hoc quod etiam oculis videri potest, non intuentur integrum corpus habere lunam, et tota sua rotunditate perfectum, etiam cum lumine corniculato, sive incipiens ad terras lucere, sive desinens fulget? Si ergo lumen in ea crescit, vel perficitur, vel minuitur; non luminare ipsum, sed illud quod accenditur variatur: si autem ex una sphaerulae suae parte semper lucet, sed dum eam partem convertit ad terram, donec totam convertat, quod a prima usque ad quartam decimam fit, crescere videtur; semper est plena, sed terrae habitatoribus non semper apparet. Haec eadem ratio est, et si solis radiis illustratur. Non enim potest etiam sic, cum soli proxima est, nisi lucidis cornibus apparere; quia caetera pars, quae tota in orbem illustratur, non est ad terras ut videri possit, nisi cum soli contraria est, ut totum terris appareat quod eius illuminat.


Psalmi CXXXV versiculi 8-9 explicantur.


15. 32. Non desunt tamen qui non eo se arbitrari dicunt lunam primitus a Deo quartam decimam factam, quia plena facta credenda est; sed quia in Scripturis Dei verba sic habent, lunam factam in inchoationem noctis 32; tunc autem noctis exordio videtur, cum plena est: alias vero et per diem incipit videri ante plenitudinem, et in progressu noctis tanto ampliore quanto minuitur. Sed qui per inchoationem noctis non intellegit nisi principatum (nam et graecum verbum hoc magis indicat, cum dictum est et in Psalmis apertius scriptum est: Solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis 33), non cogitur a quarta decima numerare, et credere lunam factam primo esse non primam.


Utrum sit aequalis splendor in sideribus.

16. 33. Quaeri etiam solet utrum coeli luminaria ista conspicua, id est sol et luna et stellae, aequaliter fulgeant; sed quod diversis intervallis distent a terra, propterea diversa claritate magis minusque nostris oculis appareant. Et de luna quidem qui haec dicunt, non dubitant minus eam lucere quam solem, a quo etiam perhibent illustrari. Multas autem stellas vel aequales soli, vel etiam maiores audent dicere, sed longius positas parvas videri. Et nobis quidem potest fortasse sufficere, quoquo modo se ista res habeat, artifice Deo condita sidera. Quamquam teneamus auctoritate apostolica dictum: Alia gloria solis, alia gloria lunae, et alia gloria stellarum: stella enim ab stella differt in gloria 34. Sed quia possunt adhuc dicere, etiamsi non resistant Apostolo: Differunt quidem in gloria, sed ad oculos terrenorum; aut, quia hoc propter resurgentium similitudinem dicebat Apostolus, qui non utique ad oculos aliter erunt et in se aliter, differunt quidem et in seipsis sidera in gloria, sed tamen nonnulla sunt etiam sole maiora: ipsi viderint quemadmodum soli tam magnum tribuant principatum, ut eum radiis suis quasdam stellas, et eas quidem principales, quibus amplius isti quam caeteris supplicant, et tenere dicant, et retro agere a cursu proprio. Non enim fit verisimile, maiores aut etiam aequales violentia radiorum eius posse superari. Aut si superiores signorum stellas vel septentrionum maiores esse asserunt, quae nihil tale a sole patiuntur; cur ista per signa circumeuntes amplius venerantur? cur eas signorum dominas perhibent? Etsi enim regradationes illas siderum, vel fortasse tarditates, non a sole fieri quisque contendat, sed aliis occultioribus causis; soli tamen istos in suis deliramentis, quibus vim fatorum a veritate devii suspicantur, praecipuam tribuere potestatem ex libris eorum certe manifestum est.


Stella a stella differt.

16. 34. Sed dicant quod volunt de coelo, alieni a Patre qui est in coelis: nobis autem de intervallis et magnitudine siderum subtilius aliquid quaerere, talique inquisitioni rebus gravioribus et melioribus necessarium tempus impendere, nec expedit, nec congruit. Et melius credimus ea esse caeteris maiora luminaria, quae sancta Scriptura ita commendat: Et fecit Deus duo luminaria magna 35: quae tamen non sunt aequalia. Nam consequenter dicit, cum ea caeteris praeposuerit, inter seipsa differre. Ait enim: Luminare maius in inchoationem diei, et luminare minus in inchoationem nactis 36. Certe enim vel hoc concedent oculis nostris, ut ea manifestum sit amplius caeteris lucere super terram, nec diem clarere nisi luce solis, nec noctem tot stellis apparentibus ita lucere si luna desit, quemadmodum praesentia illius illustratur.


De fatis, quare notationibus siderum mentiuntur.

17. 35. De fatis autem qualeslibet eorum argutias, et quasi de mathesi documentorum experimenta, quae illi vocant, omnino a nostrae fidei sanitate respuamus: talibus enim disputationibus etiam orandi causas nobis auferre conantur, et impia perversitate in malis factis, quae rectissime reprehenduntur, ingerunt accusandum potius Deum auctorem siderum, quam hominem scelerum. Sed quod animae nostrae non sint natura corporibus ne quidem coelestibus subditae, audiant et philosophos suos: quia vero terrenis corporibus illa corpora superiora non ad ea quae ipsi tractant potentiora sunt, vel hinc aliquando cognoscant, quia cum multa corpora diversorum generum, vel animantium, vel herbarum et arbustorum, uno simul puncto temporis seminentur, unoque puncto temporis innumerabiliter multa nascantur, non tantum diversis, sed etiam iisdem terrarum locis, tantae sunt varietates in progressibus, in actibus et passionibus eorum, ut vere isti, sicut dicitur, perdant sidera, si ista considerent.


Astrologi de geminis convincuntur, qui natis sub iisdem costellationibus diverse vivunt.

17. 36. Quid autem insulsius et hebetius, quam cum istis rebus convincuntur, dicere ad solos homines sibi subiciendos fatalem stellarum pertinere rationem? In quibus tamen etiam ipsi de geminis convincuntur, quorum diverse viventium, diverse felicium vel infelicium, diverseque morientium, easdem plerumque constellationes accipiunt. Quia etsi interfuit aliquid cum de utero funderentur, in nonnullis tamen tantum interest, quantum ab istis comprehendi computatione non possit. Manus sequentis Iacob, dum nascerentur, inventa est pedem fratris praecedentis tenens; usque adeo sic nati sunt quasi unus infans in duplum prolixior nasci videretur 37. Horum certe constellationes, quas appellant, nullo modo dispares esse potuerunt. Quid ergo vanius, quam ut illas constellationes intuens mathematicus, ad eumdem horoscopum, ad eamdem lunam, diceret unum eorum a matre dilectum, alterum non dilectum? Si enim aliud diceret, falsum profecto diceret; si autem hoc diceret, verum quidem, sed non secundum suorum librorum ineptas cantiunculas diceret. Quod si huic historiae, quia de nostris profertur, nolunt credere, numquid et naturam rerum delere possunt? Cum ergo se minime falli dicant, si horam conceptionis invenerint, saltem sicut homines non dedignentur conceptum considerare geminorum.


Cur divinatio aliquando contingat.

17. 37. Ideoque fatendum est, quando ab istis vera dicuntur, instinctu quodam occultissimo dici, quem nescientes humanae mentes patiuntur. Quod cum ad decipiendos homines fit, spirituum seductorum operatio est: quibus quaedam vera de temporalibus rebus nosse permittitur, partim subtilioris sensus acumine, quia corporibus subtilioribus vigent, partim experientia callidiore propter tam magnam longitudinem vitae; partim sanctis Angelis quod ipsi ab omnipotente Deo discunt, etiam iussu eius sibi revelantibus, qui merita humana occultissimae iustitiae sinceritate distribuit. Aliquando autem iidem nefandi spiritus etiam quae ipsi facturi sunt, velut divinando praedicunt. Quapropter bono christiano, sive mathematici, sive quilibet impie divinantium, maxime dicentes vera, cavendi sunt, ne consortio daemoniorum animam deceptam, pacto quodam societatis irretiant.


Quaeri solet utrum sidera animata sint corpora.

18. 38. Solet etiam quaeri, utrum caeli luminaria ista conspicua corpora sola sint, an habeant rectores quosdam spiritus suos: et si habent, utrum ab eis etiam vitaliter inspirentur, sicut animantur carnes per animas animalium, an sola sine ulla permixtione praesentia. Quod licet non facile comprehendi possit; arbitror tamen in processu tractandarum Scripturarum opportuniora loca posse occurrere, ubi nobis de hac re, secundum sanctae auctoritatis regulas, etsi non ostendere certum aliquid, tamen credere licebit. Nunc autem servata semper moderatione piae gravitatis, nihil credere de re obscura temere debemus; ne forte quod postea veritas patefecerit, quamvis libris sanctis sive Testamenti Veteris sive Novi nullo modo esse possit adversum, tamen propter amorem nostri erroris oderimus. Nunc ad librum operis nostri iam tertium transeamus.