De Fide et Operibus

This is the stable version, checked on 24 Octobris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Fide et Operibus
saeculo IV
editio: incognita
fons: augustinus.it

DE FIDE ET OPERIBUS LIBER UNUS


Error quorumdam triplex. Omnes ad Baptismum citra discrimen admittendos sentiunt.

1. 1. Quibusdam videtur indiscrete omnes admittendos esse ad lavacrum regenerationis, quae est in Christo Iesu Domino nostro, etiamsi malam turpemque vitam facinoribus et flagitiis evidentissimis notam mutare noluerint, atque in ea se perseveraturos aperta etiam professione declaraverint. Verbi gratia, si quisquam meretrici adhaeret, non ei prius praecipiatur ut ab ea discedat, et tunc veniat ad Baptismum, sed etiam cum ea manens mansurumque se confidens, seu etiam profitens, admittatur et baptizetur, nec impediatur fieri membrum Christi, etiamsi membrum meretricis esse perstiterit 1: sed postea doceatur quam sit hoc malum, iamque baptizatus de mutandis in melius moribus instruatur. Perversum enim putant atque praeposterum, prius docere quemadmodum debeat vivere christianus, et deinde baptizari. Sed censent praecedere debere Baptismi sacramentum, ut deinde sequatur vitae morumque doctrina: quam si tenere et custodire voluerit, utiliter fecerit; si autem noluerit, retenta fide christiana, sine qua in aeternum periret, in quolibet scelere immunditiaque permanserit, salvum eum futurum tamquam per ignem, velut qui aedificaverit super fundamentum quod est Christus, non aurum, argentum, lapides pretiosos, sed ligna, fenum, stipulam 2; id est, non iustos castosque mores, sed iniquos et impudicos.

Morum doctrinam censent nonnisi post Baptismum esse tradendam.

1. 2. Ad hanc autem disputationem videntur impulsi, quod eos moverit non admitti ad Baptismum qui dimissis uxoribus alias duxerint, vel feminas quae dimissis viris aliis nupserint; quia haec non coniugia, sed adulteria esse Dominus Christus sine ulla dubitatione testatur 3. Cum enim negare non possent esse adulterium, quod Veritas adulterium esse sine ambage confirmat 3, eisque suffragari vellent ad accipiendum Baptismum, quos huiusmodi laqueo ita captos viderent, ut si non admitterentur ad Baptismum, sine ullo sacramento mallent vivere vel etiam mori, quam disrupto adulterii vinculo liberari: humana quadam miseratione commoti sunt ad eorum causam sic suscipiendam, ut omnes cum eis facinorosos et flagitiosos, etiam nulla prohibitione correptos, nulla instructione correctos, nulla poenitentia mutatos ad Baptismum admittendos esse censerent; existimantes eos, nisi fieret, in aeternum esse perituros; si autem fieret, etiam in illis malis perseverantes salvos per ignem futuros.

Propter fidem christianam salvandos esse baptizatos, etiamsi mores quantumlibet malos non correxerint. Mali in Ecclesia sic tolerandi, ut non omittatur correptio et disciplina.

2. 3. Quibus respondens, hoc primum dico ne quis ea testimonia Scripturarum, quae commixtionem bonorum et malorum in Ecclesia vel praesentem indicant, vel futuram praenuntiant, sic accipiat, ut disciplinae severitatem sive diligentiam solvendam omnino atque omittendam, non illis edoctus Litteris, sed sua opinatione deceptus existimet. Neque enim, quia illam primi populi permixtionem Moyses Dei famulus patientissime perferebat, ideo non in multos etiam gladio vindicavit. Et Phinees sacerdos adulteros simul inventos ferro ultore confixit 4. Quod utique degradationibus et excommunicationibus significatum est esse faciendum hoc tempore, cum in Ecclesiae disciplina visibilis fuerat gladius cessaturus. Nec, quia beatus Apostolus inter falsos fratres tolerantissime congemiscit 5, et quosdam etiam diabolicis invidentiae stimulis agitatos, Christum tamen praedicare permittit 6; ideo parcendum censet illi qui uxorem patris sui habuit; quem praecipit congregata Ecclesia tradendum satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu 7: aut ideo ipse alios non tradidit satanae, ut discerent non blasphemare 8: aut frustra dicit: Scripsi vobis in epistola non commisceri fornicariis, non utique fornicariis huius mundi, aut avaris, aut raptoribus, aut idolis servientibus; alioquin debueratis de hoc mundo exire: nunc autem scripsi vobis non commisceri, si quis frater nominatur aut fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax; cum huiusmodi nec cibum quidem sumere. Quo enim mihi de iis qui foris sunt iudicare? Nonne de iis qui intus sunt vos iudicatis? De his autem qui foris sunt Deus iudicabit. Auferte malum ex vobis ipsis 9. Ubi quidem aliqui id quod dictum est, ex vobis ipsis, ita intellegunt, ut ex se ipso unusquisque auferat malum, hoc est, ut ipse sit bonus. Sed utrolibet modo intellegatur, sive ut severitate Ecclesiae mali excommunicationibus corripiantur, sive ut se quisque corripiendo et corrigendo a se ipso auferat malum; illud tamen quod supra dictum est: non habet ambiguitatem, ubi praecipit non commisceri eis fratribus qui in aliquo supra dicto vitio nominantur, id est, noti famosique sunt.

Quo animo peccantes corripiendi. Domini praeceptum de corrigendis malis.

3. 3. Quo autem animo et qua caritate misericors ista severitas adhibenda sit, non solum eo loco ubi ait: Ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu 10; sed alibi quoque evidenter ostendit dicens: Si quis non obaudit verbo nostro per epistolam, hunc notate et nolite commisceri cum eo, ut erubescat; et non ut inimicum eum existimetis, sed corripite ut fratrem 11.

3. 4. Et ipse Dominus exemplum singulare patientiae, qui etiam in duodecim Apostolis usque ad passionem diabolum pertulit; et qui ait: Sinite utraque crescere usque ad messem, ne forte dum vultis colligere zizania, simul eradicetis et triticum 12; retiaque illa in similitudine Ecclesiae usque ad littus, hoc est usque ad saeculi finem, bonos et malos pisces habitura praedixit; et caetera, si qua de permixtione bonorum et malorum sive aperte sive per similitudines locutus est: non ideo tamen omittendam censuit Ecclesiae disciplinam; immo vero admonuit adhibendam, quando ait: Attendite vobis; si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum. Si audierit te, lucratus eris fratrem tuum. Si autem non audierit te, assume tecum unum vel duos, ut in ore testium duorum vel trium stet omne verbum. Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae. Si autem nec Ecclesiam audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus 13. Deinde ipsius severitatis terrorem gravissimum adiecit etiam eo loco, dicens: Quae solveritis in terra, soluta erunt et in caelo, et quae ligaveritis in terra, ligata erunt et in caelo 14. Prohibet etiam sanctum dari canibus 15. Nec contrarius est Apostolus Domino, quia dicit: Peccantes coram omnibus argue, ut caeteri timorem habeant 16; cum ille dicat: Corripe eum inter te et ipsum. Utrumque enim faciendum est, sicut infirmitatis diversitas admonet eorum quos utique non perdendos, sed corrigendos curandosque suscepimus; et alius sic, alius autem sic sanandus est. Ita etiam est ratio dissimulandi et tolerandi malos in Ecclesia: et est rursus ratio castigandi et corripiendi, non admittendi vel a communione removendi.

Errores non servantium modum in Scripturis intelligendis.

4. 5. Errant autem homines, non servantes modum: et cum in unam partem procliviter ire coeperint, non respiciunt divinae auctoritatis alia testimonia, quibus possint ab illa intentione revocari, et in ea quae ex utrisque temperata est veritate ac moderatione consistere: nec in hac re tantum, de qua nunc quaestio est, sed etiam in aliis multis. Nam quidam intuentes divinarum testimonia Litterarum, quibus unus Deus colendus insinuatur, eumdem Patrem qui est Filius, Sanctumque Spiritum putaverunt; alii rursus veluti morbo contrario laborantes, cum attenderent ea quibus Trinitas declaratur, nec valerent intellegere quomodo sit unus Deus, cum et Pater non sit Filius, nec Filius sit Pater, nec Spiritus Sanctus aut Filius aut Pater, diversitates etiam substantiarum asserendas putaverunt. Quidam intuentes in Scripturis sanctae virginitatis laudem, connubia damnaverunt: quidam rursus ea testimonia consectantes quibus casta coniugia praedicantur, virginitatem nuptiis aequaverunt. Quidam eum legerent: Bonum est, fratres, non manducare carnem neque bibere vinum 17, et nonnulla similia; creaturam Dei et, quas voluerunt, escas immundas esse senserunt: quidam vero legentes: Omnis creatura Dei bona est, et nihil abiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur 18, in voracitatem vinolentiamque collapsi sunt; non sibi valentes auferre vitia, nisi eis e contrario vel tanta vel maiora succederent.

Donatistarum errori alius error contrarius ex Scripturis perperam acceptis.

4. 6. Sic etiam in hac causa, quae habetur in manibus, quidam intuentes praecepta severitatis, quibus admonemur corripere inquietos, non dare sanctum canibus, ut ethnicum habere Ecclesiae contemptorem, a compage corporis membrum quod scandalizat avellere; ita perturbant Ecclesiae pacem, ut conentur ante tempus separare zizania, atque hoc errore caecati ipsi potius a Christi unitate separentur. Qualis nobis causa est adversus schisma Donati. Et hoc non cum illis qui noverunt Caecilianum, non veris, sed calumniosis criminibus appetitum, et perniciosam sententiam suam mortifero pudore non deserunt; sed cum illis quibus dicimus: Etiamsi mali fuissent propter quos in Ecclesia non estis, vos tamen eos ferendo quos emendare aut segregare minime poteratis, in Ecclesia permanere debuistis. Quidam vero e contrario periclitantes, cum bonorum malorumque commixtionem in Ecclesia demonstratam vel praedictam esse perspexerint, et patientiae praecepta didicerint (quae ita nos firmissimos reddunt, ut etiam si videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediatur aut fides, aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus), destituendam putant Ecclesiae disciplinam quamdam perversissimam securitatem praepositis tribuentes, ut ad eos non pertineat nisi dicere quid cavendum quidve faciendum sit, quodlibet autem quisque faciat non curare.

Sana doctrina est ut nec propter malos recedatur ab Ecclesia, nec in malos ipsos negligatur disciplina.

5. 7. Nos vero ad sanam doctrinam pertinere arbitramur ex utrisque testimoniis vitam sententiamque moderari, ut et canes in Ecclesia propter pacem Ecclesiae toleremus, et canibus sanctum, ubi pax Ecclesiae tuta est, non demus. Cum ergo sive per negligentiam praepositorum, sive per aliquam excusabilem necessitatem, sive per occultas obreptiones invenimus in Ecclesia malos, quod ecclesiastica disciplina corrigere aut coercere non possumus; tunc (ne ascendat in cor nostrum impia et perniciosa praesumptio, qua existimemus nos ab his esse separandos, ut peccatis eorum non inquinemur, atque ita post nos trahere conemur veluti mundos sanctosque discipulos, ab unitatis compage quasi a malorum consortio segregatos) veniant in mentem illae de Scripturis similitudines et divina oracula vel certissima exempla, quibus demonstratum et praenuntiatum est, malos in Ecclesia permixtos bonis usque in finem saeculi tempusque iudicii futuros, et nihil bonis in unitate ac participatione Sacramentorum qui eorum factis non consenserint obfuturos. Cum vero eis per quos Ecclesia regitur, adest salva pace Ecclesiae potestas disciplinae adversus improbos aut nefarios exercendae, tunc rursus, ne socordia segnitiaque dormiamus, aliis aculeis praeceptorum, quae ad severitatem coercitionis pertinent, excitandi sumus, ut gressus nostros in via Domini ex utrisque testimoniis illo duce atque adiutore dirigentes, nec patientiae nomine torpescamus, nec obtentu diligentiae saeviamus.

Ad Baptismum an admittendus adulter et peccator non correctus.

6. 8. Hac ergo secundum sanam doctrinam moderatione servata videamus unde agitur id est, utrum ad percipiendum Baptismum sic admittendi sunt homines, ut nulla ibi vigilet diligentia, ne sanctum canibus detur; usque adeo ut nec apertissimi adulterii perpetratores et eius perseverantiae professores a Sacramento tantae sanctitatis videantur arcendi: quo sine dubio non admitterentur, si per ipsos dies quibus eamdem gratiam percepturi, suis nominibus datis, abstinentia, ieiuniis, exorcismisque purgantur, cum suis legitimis et veris uxoribus se concubituros profiterentur, atque huius rei, quamvis alio tempore licitae, paucis ipsis solemnibus diebus nullam continentiam servaturos. Quo modo igitur ad illa sancta recusans correctionem adulter admittitur quo recusans observationem non admittitur coniugatus?

An praecepta bene vivendi non prius tradenda quam Baptismus.

6. 9. Sed prius, inquiunt, baptizetur; deinde doceatur quid ad bonam vitam moresque pertineat. Fit hoc ubi quemquam forte dies urget extremus, ut ad verba paucissima, quibus tamen omnia continentur, credat, Sacramentumque percipiat; ut si ex hac vita migraverit, liberatus exeat a reatu praeteritorum omnium peccatorum. Si autem sanus petit, spatiumque discendi est, quod aliud opportunius tempus reperiri potest, quo audiat quemadmodum fidelis fieri ac vivere debeat, quam illud cum attentiore animo atque ipsa religione suspenso saluberrimae fidei Sacramentum petit? An usque adeo dissimulamus a sensibus nostris, ut vel nos ipsos non recordemur quam fuerimus attenti atque solliciti quid nobis praeciperent a quibus catechizabamur, cum fontis illius Sacramenta peteremus, atque ob hoc Competentes etiam vocaremur; vel non intueamur alios, qui per annos singulos ad lavacrum regenerationis accurrunt, quales sint ipsis diebus quibus catechizantur, exorcizantur, scrutantur, quanta vigilantia conveniant, quo studio ferveant, qua cura pendeant? Si tunc tempus non est discendi quae vita congruat tanto, quod accipere desiderant, Sacramento; quando erit? An vero cum acceperint, in tantis criminibus permanentes etiam post Baptismum, non novi homines, sed rei veteres? ut videlicet perversitate mirabili prius eis dicatur: Induite hominem novum; et cum induti fuerint, postea dicatur: Exuite veterem: cum Apostolus sanum ordinem tenens dicat: Exuite veterem, et induite novum 19; et ipse Dominus clamet: Nemo assuit pannum novum vestimento veteri, nemo mittit vinum novum in utres veteres 20. Quid autem aliud agit totum tempus, quo catechumenorum locum et nomen tenent, nisi ut audiant quae fides et qualis vita debeat esse christiani; ut cum se ipsos probaverint, tunc de mensa Domini manducent, et de calice bibant? Quoniam qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit 21. Quod autem fit per omne tempus, quo in Ecclesia salubriter constitutum est, ut ad nomen Christi accedentes catechumenorum gradus excipiat; hoc fit multo diligentius et instantius his diebus, quibus Competentes vocantur, cum ad percipiendum Baptismum sua nomina iam dederunt.

Virgo quae nesciens nupsit alieno viro, an censenda sit adultera.

7. 10. Quid si, inquiunt, virgo nesciens viro nupserit alieno? Hoc si semper nesciat, numquam ex hoc erit adultera: si autem sciat, iam ex hoc esse incipiet, ex quo cum alieno viro sciens cubaverit. Sicut in iure praediorum, tamdiu quisque bonae fidei possessor rectissime dicitur, quamdiu se possidere ignorat alienum: cum vero scierit, nec ab aliena possessione recesserit, tunc malae fidei perhibetur, tunc iuste iniustus vocatur. Absit ergo ut sensu plane non humano, sed plane vano sic doleamus cum flagitia corriguntur, tamquam connubia dirimantur: maxime in civitate Dei nostri, in monte sancto eius 22, hoc est in Ecclesia, ubi nuptiarum non solum vinculum, verum etiam sacramentum ita commendatur, ut non liceat viro uxorem suam alteri tradere; quod in republica tunc Romana, non solum minime culpabiliter, verum etiam laudabiliter Cato fecisse perhibetur. Neque hinc diutius modo disputare opus est, cum et illi quibus respondeo non audeant affirmare, nullum hoc esse peccatum, neque negent esse adulterium, ne ipsi Domino sanctoque Evangelio aperte convincantur obsistere. Sed cum eis placet primum admittendos esse tales ad percipiendum Baptismi sacramentum et ad Dominicam mensam, etiamsi correctionem voce manifestissima recusaverint; immo vero nihil eos de hac re prorsus admoneri oportere, sed postea doceri; ut si praecepti observationem receperint, culpamque correxerint, habeantur in tritico; si autem contempserint, inter zizania tolerentur: satis ostendunt non se crimina ista defendere, aut quasi levia vel nulla sint agere. Quis enim adulterium bonae spei christianus nullum seu parvum crimen existimet?

Apostolorum exemplo et litteris nil iuvari qui volunt baptizandos de sola fide, baptizatos vero de moribus admonendos.

7. 11. Ordinem tamen quo haec in aliis vel corrigantur vel ferantur, de Scripturis Sanctis se proferre arbitrantur, cum dicunt Apostolos sic egisse; et de Litteris eorum quaedam testimonia proferunt, ubi reperiuntur prius insinuasse doctrinam fidei, ac deinde morum tradidisse praecepta. Atque hinc intellegi volunt, fidei tantummodo regulam baptizandis esse insinuandam, postea vero iam baptizatis etiam vitae in melius mutandae praecepta tradenda: quasi aliquas Apostolorum Epistolas legant ad eos qui baptizandi sunt datas, ubi de sola fide disputaverunt; et alias ad baptizatos, quibus praecepta de malis cavendis bonisque instituendis continentur. Cum igitur eos ad Christianos iam baptizatos dedisse Litteras constet, cur utroque sermone contextae sunt, et eo scilicet qui ad fidem, et eo qui ad vitam bonam pertinet? An forte iam placet ut baptizandis utrumque non demus, et baptizatis utrumque reddamus? Quod si absurde dicitur, ergo fateantur Apostolos doctrinam suam ex utroque perfectam suis Epistolis indidisse; sed propterea plerumque insinuasse prius fidem, ac deinde quod ad vitam bonam pertinet subiecisse, quia et in homine ipso nisi praecedat fides, vita bona sequi non poterit. Quidquid enim homo veluti recte fecerit, nisi ad pietatem quae ad Deum est, referatur, rectum dici non oportet. Quod si arbitrarentur aliqui stulti et nimis imperiti Apostolorum Epistolas ad catechumenos datas, profecto etiam ipsi faterentur, nondum baptizatis praecepta morum qui fidei congruant, simul cum fidei regulis intimanda: nisi forte ad hanc necessitatem sua nos isti disputatione compellunt, ut primas partes Epistolarum apostolicarum ubi de fide loquuntur, catechumenis legendas velint; posteriores autem fidelibus, ubi iam praecipitur quemadmodum Cbristiani vivere debeant. Quod si stultissimum est dicere; nullum ergo documentum est huius opinionis ex Epistolis Apostolorum, cur ideo arbitremur baptizandos de sola fide, baptizatos autem de moribus admonendos, quia illi primis partibus Litterarum suarum commendaverunt fidem, ac postea consequenter ut bene a fidelibus viveretur hortati sunt. Quamvis enim illud prius, hoc posterius, saepissime tamen una contextione sermonis utrumque catechumenis, utrumque fidelibus, utrumque baptizandis, utrumque baptizatis, sive ut instruantur, sive ne obliviscantur, sive ut profiteantur, sive ut confirmentur, doctrina sanissima et diligentissima praedicandum est. Epistolae itaque Petri, Epistolae Ioannis, de quibus quaedam testimonia commemorant, addant et Pauli et aliorum Apostolorum; ea ratione accipiendum est quod adverterunt prius de fide ac postea de moribus dici, quam, nisi fallor, apertissime exposui.

A Petro non sola fides, sed et poenitentia baptizandis praedicata.

8. 12. Sed in Actibus sic allocutus est illos qui verbo audito baptizati sunt uno die tria millia, ut eis solam fidem, qua in Christum crederent, praedicaret. Qui cum dixissent: Quid faciemus? Respondit eis: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Iesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus Sancti 23. Cur ergo non advertunt quod dictum est: Agite poenitentiam? Ibi est enim vitae veteris exspoliatio, ut nova induantur qui baptizantur. Cui autem fructuosa est poenitentia, quae agitur de mortuis operibus, si in adulterio perseveret aliisque sceleribus, quibus dilectio mundi huius involvitur?

Poenitentia indicta, non solius infidelitatis, sed vitae veteris mutandae in novam.

8. 13. Sed infidelitatis, inquiunt, tantummodo, qua in Christum non crediderunt, eos voluit agere poenitentiam. Mira praesumptio (nolo quidquam gravius dicere), quando eo audito quod dictum est: Agite poenitentiam, solius infidelitatis acta dicitur, cum vita mutanda ex vetere in novam doctrina evangelica traderetur, ubi utique et illud est quod in ea sententia ponit Apostolus: Qui furabatur, iam non furetur 24; et caetera, quibus exsequitur quid sit deponere veterem hominem et induere novum. In his autem ipsis verbis Petri habent unde admoneri potuissent, si diligenter attendere voluissent. Cum enim dixisset: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Iesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus Sancti. Nobis enim haec est promissio et filiis nostris, et omnibus qui sunt longe quoscumque advocaverit Dominus Deus noster; continuo subiecit qui librum scripsit, atque ait: Et caeteris verbis pluribus testificabatur, dicens: Eripite vos a saeculo hoc pravo. At illi avidissime capientes exceperunt verba, et crediderunt, et baptizati sunt; et adiectae sunt illa die tria millia animae 25. Quis hic non intellegat, caeteris pluribus verbis, quae a scriptore propter longitudinem reticentur, id egisse Petrum, ut eriperent se ab hoc saeculo pravo; quandoquidem ipsa sententia breviter indita est, cui persuadendae verbis pluribus Petrus instabat. Ipsa quippe summa posita est, cum dictum est: Eripite vos a saeculo hoc pravo. Verbis autem pluribus, ut hoc fieret, testificabatur Petrus. In his verbis erat mortuorum operum condemnatio, quae nequiter agunt huius saeculi dilectores, et commendatio vitae bonae, quam teneant atque sectentur qui se ab hoc pravo saeculo eripiunt. Iam itaque, si placet, affirmare conentur, eum se eripere ab hoc saeculo pravo, qui tantummodo credit in Christum, etiamsi in flagitiis quibus voluerit perseveret usque ad professionem adulterii. Quod si dicere nefas est, audiant baptizandi non solum quid credere debeant, sed etiam quemadmodum se ab hoc pravo saeculo eripiant. Ibi enim necesse est ut audiant quemadmodum credentes vivere debeant.

Spadonis post fidei professionem statim baptizati exemplo male uti adversarios.

9. 14. Spado, inquiunt, ille quem Philippus baptizavit nihil plus dixit, quam: Credo Filium Dei esse Iesum Christum; et in hac professione continuo baptizatus est. Num ergo placet ut hoc solum homines respondeant, et continuo baptizentur? nihil de Spiritu Sancto, nihil de sancta Ecclesia, nihil de remissione peccatorum, nihil de resurrectione mortuorum, postremo de ipso Domino Iesu Christo nihil nisi quia Filius Dei est, non de incarnatione eius ex virgine, non de passione, de morte crucis, de sepultura, de tertii diei resurrectione, de ascensione ac Sede ad dexteram Patris aliquid dicendum est catechizanti ac profitendum credenti? Si enim Spado cum respondisset: Credo Filium Dei esse Iesum Christum, hoc ei sufficere visum est, ut continuo baptizatus abscederet; cur non id sequimur? cur non imitamur, atque auferimus caetera quae necesse habemus, etiam cum ad baptizandum temporis urget angustia, exprimere interrogando, ut baptizandus ad cuncta respondeat, etiamsi ea memoriae mandare non vacavit ? Si autem Scriptura tacuit atque intellegenda dimisit caetera, quae cum illo Spadone baptizando Philippus egit, atque in eo quod ait: Baptizavit eum Philippus 26, intellegi voluit impleta omnia, quae licet taceantur in Scripturis gratia brevitatis, tamen serie traditionis scimus implenda; pari modo etiam in eo quod scriptum est evangelizasse Philippum Spadoni Dominum Iesum, nullo modo dubitandum est et illa in catechismo dicta esse, quae ad vitam moresque pertinent eius qui credit in Dominum Iesum. Hoc est enim evangelizare Christum, non tantum dicere quae sunt credenda de Christo, sed etiam quae observanda ei qui accedit ad compagem corporis Christi: immo vero cuncta dicere quae sunt credenda de Christo, non solum cuius sit filius, unde secundum divinitatem, unde secundum carnem genitus, quae perpessus et quare, quae sit virtus resurrectionis eius, quod donum Spiritus promiserit dederitque fidelibus; sed etiam qualia membra, quibus sit caput, quaerat, instituat, diligat, liberet, atque ad aeternam vitam honoremque perducat. Haec cum dicuntur, aliquando brevius atque constrictius, aliquando latius et uberius, Christus evangelizatur; et tamen non solum quod ad fidem, verum etiam quod ad mores fidelium pertinet, non praetermittitur.

Locus Pauli se nihil scire praeter Christum Iesum profitentis.

10. 15. Hoc intellegi potest etiam in eo quod commemorant dixisse apostolum Paulum: Nihil me duxi scire in vobis, nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum 27. Quod illi putant ita dictum, tamquam nihil aliud eis insinuatum esset; ut primitus crederent, ac deinde baptizati quidquid ad vitam moresque pertinet discerent. Hoc, inquiunt, Apostolo satis superque suffecit, qui eis dixit quod et si multos paedagogos haberent in Christo, sed non multos patres, quia eos in Christo Iesu per Evangelium ipse genuisset 28. Si ergo ille qui per Evangelium genuit, quamvis gratias agat quod neminem ipsorum baptizaverit nisi Crispum et Gaium, et Stephanae 29 domum, nihil eos amplius docuit quam Christum crucifixum; quid si dicat aliquis, nec resurrexisse Christum eos audisse, quando per Evangelium geniti sunt? Unde est igitur quod eis dicit: Tradidi enim vobis in primis, quia Christus mortuus est secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas 30, si nihil nisi crucifixum docuerat? Si autem non ita intellegunt, sed hoc quoque. ad Christum crucifixum pertinere contendunt; sciant in Christo crucifixo multa homines discere, et maxime quod vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato 31: unde etiam de se ipso dicit: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo 32. Proinde attendant, et videant quemadmodum doceatur atque discatur Christus crucifixus, et ad eius crucem noverint pertinere quod etiam nos in eius corpore crucifigimur mundo; ubi intellegitur omnis coercitio malarum concupiscentiarum: ac per hoc fieri non potest ut eis qui cruce Christi formantur, professa adulteria permittantur. Nam et apostolus Petrus de sacramento ipsius crucis hoc est passionis Christi, admonet, ut qui ea consecrantur peccare desinant, ita loquens: Christo ergo passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini; quia qui mortuus est carne, desiit peccare, ut iam non hominum desideriis, sed voluntate Domini Dei reliquum in carne vivat 33; et caetera, quibus consequenter ostendit, eum pertinere ad Christum crucifixum, hoc est, per carnem passum, qui in eius corpore crucifixis carnalibus desideriis bene vivit per Evangelium.

Praecepta duo de dilectione Dei et proximi male referri, alterum ad baptizandos, alterum ad baptizatos.

10. 16. Quid, quod etiam duo illa praecepta, in quibus Dominus ait totam Legem Prophetasque pendere, huic suae opinioni suffragari arbitrantur? et sic ea commemorant, ut quoniam primum praeceptum dictum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; secundum autem simile huic, Diliges proximum tuum tamquam te ipsum 34; primum credant pertinere ad baptizandos, ubi dilectio Dei praecipitur, secundum autem ad baptizatos, ubi videntur esse mores conversationis humanae: sic obliti quod scriptum est: Si fratrem tuum quem vides non diligis, Deum quem non vides quomodo diligere poteris? 35 et illud aliud in eadem Epistola Ioannis: Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in illo 36. Quo autem pertinent omnia flagitia morum malorum, nisi ad mundi huius dilectionem? Ac per hoc illud primum praeceptum, quod ad baptizandos pertinere arbitrantur, sine bonis moribus observari nullo pacto potest. Nolo pluribus immorari: nam diligenter considerata ista duo praecepta, ita ex alterutro connexa reperiuntur, ut nec dilectio Dei possit esse in homine, si non diligit proximum, nec dilectio proximi, si non diligit Deum. Sed ad rem quae nunc agitur, quod de his duobus praeceptis diximus sufficit.

Obiectio, quod Israelitae prius mare transierint, et post legem acceperint.

11. 17. At enim populus Israel primum per mare Rubrum ductus est, quo significatur Baptismus; et postea legem accepit, ubi disceret quemadmodum viveret. Cur ergo baptizandis vel Symbolum tradimus, reddendumque reposcimus? Nihil enim tale factum est erga illos quos per mare Rubrum Deus ab Aegyptiis liberavit. Si autem recte intellegunt hoc significari praecedentibus mysteriis de sanguine ovis postibus illito, et de azymis sinceritatis et veritatis 37; cur non etiam illud consequenter intellegunt, ipsam ab Aegyptiis separationem significare discessionem a peccatis, quam baptizandi profitentur? Ad hoc enim pertinet quod a Petro dictum est: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi 38: tamquam diceret: Recedite ab Aegypto, et per mare Rubrum transite. Unde et in Epistola quae ad Hebraeos inscribitur, cum eorum qui baptizantur commemoraretur initia, posita est ibi poenitentia a mortuis operibus. Sic enim dicit: Ideo remittentes initia Christi verbum, in consummationem respiciamus, non iterum iacientes fundamentum poenitentiae a mortuis operibus, et fidei in Deum, lavacri doctrinae, impositionis manuum, resurrectionis etiam mortuorum et iudicii aeterni 39. Haec igitur omnia pertinere ad initia neophytorum satis aperteque Scriptura testatur. Quid est autem a mortuis operibus poenitentia, nisi ab his quae oportet mortificari, ut vivamus? quae si adulteria fornicationesque non sunt, quid iam inter opera mortua nominandum est? Sic autem non sufficit professio recessionis a talibus nisi etiam lavacro regenerationis cuncta praeterita, quae velut persequuntur, peccata deleantur, sicut non suffecit Israelitis recedere ab Aegypto, nisi ea quae insequebatur hostium multitudo eiusdem maris fluctibus interiret, qui Dei populo transituro liberandoque patuerunt. Qui ergo profitetur ab adulterio nolle se mutare, quomodo per mare Rubrum ducetur, cum ab Aegypto adhuc recuset abscedere? Deinde non attendunt in ea lege, quae post transitum maris Rubri illi populo data est, primum esse praeceptum: Non erunt tibi alii dii praeter me. Non facies tibi idola, neque ullum simulacrum, quaecumque in caelo sunt sursum, et quaecumque in terra deorsum, et quaecumque in aqua et sub terra; non adorabis ea, neque servies eis 40; et caetera ad hoc praeceptum pertinentia. Affirment itaque isti, si volunt, contra ipsam suam assertionem, etiam de unius Dei cultu cavendaque idololatria, non adbuc baptizandis, sed iam baptizatis esse praedicandum: et non iam dicant, eis qui Baptismum percepturi sunt, fidem tantum quae in Deum est intimandam, et post eius Sacramenti perceptionem de moribus vitae tamquam de secundo praecepto eos quod ad dilectionem proximi pertinet instruendos. Utrumque enim lex continet, quam post mare Rubrum tamquam post Baptismum populus accepit; nec ita facta est distributio praeceptorum, ut ante illius maris transitum de cavenda idololatria plebs doceretur, et posteaquam transierunt, audirent honorandum patrem et matrem, non moechandum, non occidendum, et caetera bonae atque innocentis conversationis humanae.

Incommodum grave in adversa sententia.

12. 18. Si ergo ita quisque veniat ad sancti lavacri petitionem, ut profiteatur se ab idolorum sacrificiis non recessurum, nisi forte postea quando placuerit, Baptismum tamen iam iamque deposcat, templumque Dei vivi se fieri flagitet, non solum cultor idolorum, verum etiam in aliquo tam nefario sacerdotio perseverans; quaero ab istis utrum eum faciendum vel catechumenum censeant: quod procul dubio fieri non debere clamabunt. Neque enim aliud de illorum corde sentiendum est. Reddant itaque rationem secundum testimonia Scripturarum, quae sic intellegenda putant, quo modo huic audeant contradicere, nec admittendum esse confirment reclamantem atque dicentem: Didici et veneror Christum crucifixum, credo Filium Dei esse Christum Iesum; non me ultra differas, nihil amplius iam requiras. Quos per Evangelium generabat Apostolus, nihil eos nosse tunc amplius quam Christum crucifixum volebat; post vocem Spadonis, qua se credere Iesum Christum Filium Dei esse respondit, continuo Philippus eum baptizare non distulit: quid me ab idolorum cultu prohibes, nec ad sacramentum Christi admittis, priusquam inde discessero? Illud a pueritia didici, consuetudine ibi gravissima premor: faciam cum potuero, cum commodum fuerit; quod etsi non faciam, non tamen sine Christi sacramento hanc vitam finiam, ne Deus exigat animam meam de manibus tuis. Quid huic respondendum existimant? An placet ut admittatur? Absit: nullo modo crediderim in tantum eos progredi. Quid ergo respondebunt haec dicenti, et addenti quod nihil sibi de idololatria relinquenda saltem dici debuit ante Baptismum, sicut nihil inde ante mare Rubrum populus ille primus audivit, quoniam lex hoc habet, quam ex Aegypto iam liberatus accepit. Profecto dicturi sunt homini: Templum Dei futurus es, cum Baptismum acceperis; dicit autem Apostolus: Quae compositio templo Dei cum idolis? 41 Quare ergo non vident similiter esse dicendum: Membrum Christi futurus es, cum acceperis Baptismum; non possunt membra Christi esse membra meretricis? Quia et hoc Apostolus dicit: qui et alio loco: Nolite, inquit, errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, et caetera quae illic enumerat: regnum Dei possidebunt. Cur ergo ad Baptismum idolis servientes non admittimus, et fornicatores admittendos putamus, cum et his et caeteris malis dicat: Et haec quidam fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in spiritu Dei nostri 42? Quid igitur causae est ut cum potestas pateat utrumque prohibendi, venientem ad Baptismum permittam fornicarium permanere, et non permittam idolis servientem; cum et illis et illis dici audiam: Et haec quidam fuistis, sed abluti estis? Sed eo moventur isti, quia putant esse in tuto salutem eorum, quamvis per ignem, qui in Christum crediderint, Sacramentumque eius acceperint, id est baptizati fuerint, etiamsi morum corrigendorum ita negligentes sint, ut nequiter vivant. Unde mox videbo, si Deus iuverit, quid secundum Scripturas sentiendum sit.

Baptizandis praecepta morum a Ioanne tradita.

13. 19. Nunc in hac quaestione adhuc versor, in qua eis videtur baptizatos admonendos esse de moribus ad christianam vitam pertinentibus, baptizandis autem solam insinuandam fidem. Quod si ita esset, praeter tam multa quae diximus, non Ioannes Baptista venientibus ad baptismum suum diceret: Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura? Facite ergo fructum dignum poenitentiae 43; et caetera, quae utique non de fide, sed de bonis operibus admonet. Unde et militibus dicentibus: Quid faciemus? non dixit: Interim credite et baptizamini, post audietis quid facere debeatis; sed ante dixit, ante praemonuit, ut venturo Domino in cor eorum tamquam praecursor mundaret viam: Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat vobis stipendium vestrum 44. Similiter publicanis quaerentibus quid facere deberent: Nihil amplius, inquit, exigatis praeter quam constitutum est vobis 45. His breviter commemoratis, Evangelista (non enim totos catechismos inserere debuit) satis significavit pertinere ad eum a quo baptizandus catechizatur, docere et monere de moribus. Quod si respondissent Ioanni: Prorsus non faciemus fructus dignos poenitentiae, calumniaturi sumus, concussuri sumus, ea quae nobis non debentur exacturi sumus, et nihilominus eos post hanc professionem baptizaret; nec sic tamen dici posset, unde modo quaestio est, non esse temporis cum quisque baptizandus est, ut prius illi sermo fiat quemadmodum vitam bonam agere debeat.

Ad consequendam vitam aeternam praecepta servari iussit Christus.

13. 20. Quid ipse Dominus, ut alia omittam, cum ab eo dives ille quaereret quid boni faceret ut vitam aeternam consequeretur; recolant quid responderit: Si vis venire, inquit, ad vitam, serva mandata. At ille: Quae? Tunc Dominus commemoravit praecepta Legis: Non occides, Non moechaberis, et caetera. Ubi cum ille respondisset haec se fecisse a iuventute sua, addidit etiam perfectionis praeceptum, ut venditis suis omnibus et in pauperum eleemosynas erogatis haberet thesaurum in caelo, et eumdem Dominum sequeretur 46. Videant igitur non ei dictum esse ut crederet et baptizaretur, quo solo adiutorio putant isti venire hominem ad vitam; sed morum praecepta homini data, quae utique sine fide custodiri observarique non possunt. Nec tamen quia hic de insinuanda fide Dominus videtur tacuisse, praescribimus nos atque contendimus, morum tantummodo praecepta dicenda esse hominibus ad vitam pervenire cupientibus. Utraque enim mutuo connexa sunt, sicut ante dixi; quia neque dilectio Dei potest esse in homine qui non diligit proximum, nec dilectio proximi in eo qui non diligit Deum. Ideo aliquando alterum sine altero, sive illud, sive illud, pro plena doctrina invenitur Scriptura commemorare, ut etiam hoc modo intellegatur alterum sine altero esse non posse: quia et qui credit Deo, debet facere quod praecepit Deus; et qui propterea facit quia praecepit Deus, necesse est ut credat Deo.

De tertia quaestione: quod fides ad salutem non sufficit sine operibus.

14. 21. Quamobrem iam illud videamus, quod excutiendum est a cordibus religiosis, ne mala securitate salutem suam perdant, si ad eam obtinendam sufficere fidem putaverint, bene autem vivere et bonis operibus viam Dei tenere neglexerint. Nam etiam temporibus Apostolorum non intellectis quibusdam subobscuris sententiis apostoli Pauli, hoc eum quidam arbitrari sunt dicere: Faciamus mala, ut veniant bona 47; quia dixerat: Lex subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia 48. Quod ideo verum est, quia legem accipientes homines qui de suis viribus superbissime praesumebant, nec divinum adiutorium vincendarum malarum concupiscentiarum recta fide impetrantes, pluribus gravioribusque delictis etiam lege praevaricata onerati sunt: ac sic magno reatu compellente confugerunt ad fidem, qua misericordiam indulgentiae mererentur, et auxilium a Domino qui fecit caelum et terram 49; ut diffusa per Spiritum Sanctum caritate in cordibus suis 50, cum dilectione agerent quae contra saeculi huius concupiscentias iuberentur, secundum id quod praedictum fuerat in Psalmo: Multiplicatae sunt infirmitates eorum; postea acceleraverunt 51. Cum ergo dicit Apostolus arbitrari se iustificari hominem per fidem sine operibus legis 52; non hoc agit, ut percepta ac professa fide opera iustitiae contemnantur, sed ut sciat se quisque per fidem posse iustificari, etiamsi legis opera non praecesserint. Sequuntur enim iustificatum, non praecedunt iustificandum. Unde in praesenti opere non opus est latius disputare; praesertim quia modo de hac quaestione prolixum librum edidi, qui inscribitur, de Littera et Spiritu. Quoniam ergo haec opinio tunc fuerat exorta, aliae apostolicae Epistolae, Petri, Ioannis, Iacobi, Iudae, contra eam maxime dirigunt intentionem, ut vehementer astruant fidem sine operibus non prodesse: sicut etiam ipse Paulus, non qualemlibet fidem, qua in Deum creditur, sed eam salubrem planeque evangelicam definivit, cuius opera ex dilectione procedunt: Et fides, inquit, quae per dilectionem operatur 53. Unde illam fidem quae sufficere ad salutem quibusdam videtur, ita nihil prodesse asseverat, ut dicat: Si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum 54. Ubi autem fidelis caritas operatur, sine dubio bene vivitur. Plenitudo enim legis caritas 55.

Et ipse Apostolus, de salute aeterna, eadem sentit quae ceteri apostoli.

14. 22. Unde evidenter in secunda Epistola sua Petrus, cum ad vitae et morum sanctitatem hortaretur, mundumque istum transiturum praenuntiaret, caelos vero novos et terram novam exspectari, quae iustis inhabitanda traderetur, ut ex hoc attenderent qualiter eos oporteret vivere, ut habitatione illa digni fierent; sciens de apostoli Pauli quibusdam subobscuris sententiis nonnullos iniquos accepisse occasionem, ut tamquam securi de salute quae in fide est, bene vivere non curarent, commemoravit quaedam ad intellegendum difficilia esse in Epistolis eius, quae homines perverterent, sicut et alias Scripturas, ad proprium suum interitum: cum tamen et ille apostolus de salute aeterna, quae nisi bene viventibus non daretur, eadem sentiret, quae caeteri apostoli. Sic itaque Petrus: His ergo, inquit, omnibus pereuntibus, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus et pietatibus, exspectantes et properantes ad praesentiam diei Domini, per quam caeli ardentes solventur, et elementa ardore ignis decoquentur? novos vero caelos et terram novam secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus iustitia inhabitat. Quapropter, charissimi, haec exspectantes satagite inviolati et immaculati apud eum reperiri in pace, et Domini nostri patientiam salutem existimate. Sicut et dilectissimus frater noster Paulus secundum eam, quae data est illi, sapientiam scripsit vobis, ut et in omnibus Epistolis, loquens in eis de his: in quibus sunt difficilia quaedam intellectu, quae indocti et instabiles pervertunt, sicut et caeteras Scripturas, ad proprium suum interitum. Vos igitur, amantissimi, praescientes, cavete ne infaustorum errore seducti decidatis a corroboratione vestra: crescite vero in gratia et intellectu Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi. Ipsi gloria, et nunc et in diem aeternitatis 56.

Iacobus etiam tam vehementer infestus est eis qui sapiunt fidem sine operibus valere ad salutem.

14. 23. Iacobus autem tam vehementer infestus est eis qui sapiunt fidem sine operibus valere ad salutem, ut illos etiam daemonibus comparet, dicens: Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis; et daemones credunt, et contremiscunt 57. Quid brevius, verius, vehementius dici potuit, cum et in Evangelio legamus hoc dixisse daemonia, cum Christum Filium Dei confiterentur, et ab illo corriperentur 58, quod in Petri confessione laudatum est? Quid proderit, ait Iacobus, fratres mei, si fidem dicat se quis habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? 59 Dicit etiam: Quia fides sine operibus mortua est 60. Quousque ergo falluntur, qui de fide mortua sibi vitam perpetuam pollicentur?

Locus Apostoli difficilis, male intellectus.

15. 24. Quapropter diligenter oportet attendere quomodo accipienda sit apostoli Pauli illa sententia, plane ad intellegendum difficilis, ubi ait: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscuiusque opus manifestabitur. Dies enim declarabit, quia in igne revelabitur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. Si cuius opus permanserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet. Si cuius autem opus arserit, damnum patietur; ipse autem salvus erit; sic tamen quasi per ignem 61. Quod quidam ita intellegendum putant, ut illi videantur aedificare super hoc fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos, qui fidei quae in Christo est, bona opera adiiciunt; illi autem fenum, ligna, stipulam, qui cum eamdem fidem habeant, male operantur. Unde arbitrantur per quasdam poenas ignis eos posse purgari ad salutem percipiendam merito fundamenti.

Refutatur opinio existimantem fidem sine operibus prodesse ad salutem.

15. 25. Hoc si ita est, fatemur istos laudabili caritate conari ut omnes indiscrete admittantur ad Baptismum, non solum adulteri et adulterae, contra sententiam Domini falsas nuptias praetendentes; verum etiam publicae meretrices in turpissima professione perseverantes, quas certe etiam nulla negligentissima Ecclesia consuevit admittere, nisi ab illa primitus prostitutione liberatas. Sed ista ratione cur non omni modo admittantur, omnino non video. Quis enim non malit eas posito fundamento, licet ligna, fenum et stipulam congerant, aliquanto certe diuturniore igne purgari, quam in aeternum perire? Sed falsa erunt illa, quae obscuritatem ambiguitatemque non habent: Si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum 62; et: Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? 63 Falsum erit et illud: Nolite errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque fures, neque avari, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt 64. Falsum et illud: Manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut et praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt 65. Falsa erunt haec. Si enim tantummodo credant et baptizentur, quamvis in malis talibus perseverent, salvi erunt per ignem: atque ideo in Christo baptizati, etiam qui talia agunt, regnum Dei possidebunt. Frustra autem dicitur: Et haec quidam fuistis, sed abluti estis 66; quando et abluti haec sunt. Inaniter etiam illud a Petro dictum videbitur: Sic et vos simili forma Baptisma salvos facit, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio 67; siquidem et habentes pessimas conscientias omnium flagitiorum et scelerum plenas, nec eorum malorum poenitentia mutatas, tamen Baptisma salvos facit: propter fundamentum enim quod in eodem Baptismate ponitur, licet per ignem, salvi erunt. Illud quoque non video cur Dominus dixerit: Si vis venire ad vitam, serva mandata, et commemoravit ea quae ad bonos mores pertinent 68; si etiam his non servatis ad vitam veniri potest per solam fidem, quae sine operibus mortua est. Illud deinde quomodo verum erit, quod eis quos ad sinistram positurus est dicet: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius? Quos non increpat quia in eum non crediderunt, sed quia bona opera non fecerunt. Nam profecto ne sibi quisquam de fide, quae sine operibus mortua est, vitam promittat aeternam, propterea omnes gentes segregaturum se dixit, quae permixtae eisdem pascuis utebantur, ut appareat eos illi dicturos: Domine, quando te vidimus illa et illa patientem: et non ministravimus tibi? qui in eum crediderant, sed bona operari non curaverant, tamquam de ipsa fide mortua ad vitam perveniretur aeternam. An forte ibunt in ignem aeternum qui opera misericordiae non fecerunt, et non ibunt qui aliena rapuerunt, vel corrumpendo in se templum Dei in seipsos immisericordes fuerunt; quasi opera misericordiae prosint aliquid sine dilectione, dicente Apostolo: Si distribuam omnia mea pauperibus, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest 69; aut diligat quisquam proximum sicut se ipsum, qui non diligit se ipsum? Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam 70. Neque illud dici hic poterit, in quo nonnulli se ipsos seducunt dicentes, ignem aeternum dictum, non ipsam poenam aeternam: per ignem quippe, qui aeternus erit, transituros arbitrantur eos quibus propter fidem mortuam per ignem promittunt salutem; ut videlicet ipse ignis aeternus sit, combustio vero eorum, hoc est operatio ignis, non sit in eos aeterna: cum et hoc praevidens Dominus, tamquam Dominus, sententiam suam ita concluserit, dicens: Sic ibunt illi in combustionem aeternam, iusti autem in vitam aeternam 71. Erit ergo aeterna combustio, sicut ignis; et eos in illam ituros Veritas dixit quorum non fidem, sed bona opera defuisse declaravit.

In illa Apostoli sententia alius requirendus est intellectus.

15. 26. Si ergo haec omnia, et caetera quae innumerabilia per omnes Scripturas sine ambiguitate dicta reperiri possunt, falsa erunt; poterit verus esse ille intellectus de lignis, feno et stipula, quod hi salvi erunt per ignem, qui solam in Christum fidem tenentes bona opera neglexerunt. Si autem ista et vera, et clara sunt; procul dubio in illa Apostoli sententia alius requirendus est intellectus, atque in his deputanda est, quae Petrus dicit esse in scriptis eius quaedam difficilia intellectu, quae non debent homines pervertere ad proprium suum interitum, ut contra evidentissima testimonia Scripturarum securos faciant de percipienda salute nequissimos, nequitiae suae pertinacissime cohaerentes, nec emendando aut poenitendo mutatos.

Locus Apostoli quomodo intelligendus.

16. 27. Hic a me fortasse quaeratur, de ipsa Pauli apostoli sententia quid ego sentiam, et quonam modo intellegendam putem. Fateor, hinc mallem audire intellegentiores atque doctiores, qui sic eam exponant, ut illa omnia vera et inconcussa permaneant, quae supra commemoravi, et quaecumque alia non commemoravi quibus apertissime Scriptura testatur nihil prodesse fidem, nisi eam quam definivit Apostolus, id est: quae per dilectionem operatur 72; sine operibus autem salvare non posse, neque praeter ignem, neque per ignem: quia si per ignem salvat ipsa utique salvat. Absolute autem dictum est et aperte: Quid prodest, si dicat quis se fidem habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? 73. Dicam tamen, quam brevissime potero, etiam ipse quid sentiam de illa sententia Pauli apostoli ad intellegendum difficili; dummodo illud, quod ad meam professionem attinet, praecipue teneatur, quod de hac me malle dixi audire meliores. Fundamentum Christus est in structura architecti sapientis; hoc expositione non indiget: aperte enim dictum est: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus 74. Si autem Christus, procul dubio fides Christi: per fidem quippe habitat Christus in cordibus nostris, sicut idem Apostolus dicit 75. Porro si fides Christi, illa utique quam definivit Apostolus: quae per dilectionem operatur. Non enim fides illa daemonum, cum et ipsi credant et contremiscant 76, et Filium Dei confiteantur Iesum 77, potest accipi in fundamento. Quare, nisi quia non est fides quae per dilectionem operatur, sed quae exprimitur per timorem? Fides itaque Christi, fides gratiae christianae, id est, ea fides quae per dilectionem operatur posita in fundamento neminem perire permittit. Sed quid sit aedificare super hoc fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos, et ligna, fenum, stipulam, si subtilius disserere coner, vereor ne ad intellegendum difficilior sit ipsa expositio: enitar tamen, quantum Dominus adiuvat, et breviter, et quantum potero, dilucide expedire quod sentio. Ecce ille qui quaesivit a magistro bono, quid boni faceret, ut haberet vitam aeternam; et audivit, si ad vitam venire vellet, servanda sibi esse mandata: et cum quaereret quae mandata, dictum est ei: Non occides, Non moechaberis, Non furtum facies, Non falsum testimonium dices, Honora patrem tuum et matrem tuam; et, Diliges proximum tuum tamquam te ipsum 78. Haec faciens in fide Christi, teneret procul dubio fidem quae per dilectionem operatur. Neque enim diligeret proximum tamquam se ipsum, nisi recepta dilectione Dei, sine qua non diligeret se ipsum. Porro si faceret etiam quod Dominus addidit, dicens: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me 79; aedificaret super illud fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos: non enim cogitaret, nisi quae sunt Dei, quomodo placeret Deo; et hae cogitationes sunt, quantum existimo, aurum, argentum, lapides pretiosi. Porro si circa divitias suas carnali quodam teneretur affectu, quamvis ex eis multas eleemosynas faceret, nec ad eas augendas fraudis aliquid rapinaeque moliretur, aut earum minuendarum vel amittendarum metu in aliquod facinus flagitiumve laberetur (alioquin iam se isto modo ab illius fundamenti stabilitate subtraheret), sed propter carnalem, ut dixi, quem in eis haberet affectum, quo talibus bonis sine dolore carere non posset; aedificaret super fundamentum illud ligna, fenum, stipulam: maxime si et uxorem sic haheret, ut etiam propter ipsam cogitaret ea quae sunt mundi, quomodo placeret uxori. Haec igitur quoniam affectu dilecta carnali non sine dolore amittuntur, propterea qui ea sic habent, ut habeant in fundamento fidem quae per dilectionem operatur, neque huic ista ulla ratione vel cupiditate praeponant, in eorum amissione passi detrimentum, per ignem quemdam doloris perveniunt ad salutem. A quo dolore atque detrimento tanto est quisque securior, quanto ea vel minus amaverit, vel tamquam non habens habuerit. Qui vero propter illa vel tenenda vel adipiscenda, homicidium, adulterium, fornicationem, idololatriam, et similia quaeque commiserit, non propter fundamentum per ignem salvabitur, sed amisso fundamento, aeterno igne torquebitur.

Alius Apostoli locus frustra ab iis adductus, qui fidem sine operibus salvare docent.

16. 28. Quamobrem et illud quod dicunt, veluti probare cupientes quantum valeat sola fides, ubi Apostolus dicit: Quod si infidelis discedit, discedat; non est enim servituti subiectus frater vel soror in huiusmodi 80; id est, ut propter fidem Christi etiam ipsa uxor legitima societate coniuncta, sine ulla culpa relinquatur, si cum viro christiano, propter hoc quia christianus est, permanere noluerit: non attendunt eo modo illam rectissime dimitti, si viro suo dicat: Non ero uxor tua, nisi mihi vel de latrocinio divitias congeras, aut nisi solita lenocinia, quibus nostram domum transigebas, etiam christianus exerceas; aut si quid aliud vel facinorosum vel flagitiosum in viro noverat, quo delectata vel libidinem explebat, vel facilem victum habebat, vel etiam incedebat ornatior. Tunc enim ille cui hoc uxor dicit, si veraciter egit poenitentiam ab operibus mortuis, quando accessit ad Baptismum, habetque in fundamento fidem quae per dilectionem operatur, procul dubio plus tenebitur amore divinae gratiae, quam carnis uxoriae, et membrum quod eum scandalizat, fortiter amputat. Quemcumque autem in hac diremptione dolorem cordis propter carnalem affectum coniugis sustinebit, hoc est detrimentum quod patietur, hic est ignis per quem feno ardente ipse salvabitur. Si autem iam sic habebat uxorem tamquam non habens, non propter concupiscentiam, sed propter misericordiam, ne forte eam salvam faceret, reddens potius quam exigens debitum coniugale; profecto nec dolebit carnaliter, cum ab illo tale connubium separabitur: neque enim in ea cogitabat, nisi quae sunt Dei, quomodo placeret Deo 81. Ac per hoc in quantum aurum, argentum, et lapides pretiosos illis cogitationibus superaedificabat, in tantum detrimentum nullum pateretur, in tantum eius structura, quae non erat fenea, nullo incendio cremaretur.

Non abhorret, quantum arbitror, a ratione veritatis iste intellectus Apostoli sententiae.

16. 29. Sive ergo in hac tantum vita ista homines patiuntur, sive etiam post hanc vitam talia quaedam iudicia subsequuntur, non abhorret, quantum arbitror, a ratione veritatis iste intellectus huiusce sententiae. Verumtamen etiam si est alius, qui mihi non occurrit, potius eligendus; istum quamdiu tenemus, non cogimur dicere iniustis, non subditis, scelestis, contaminatis, parricidis, matricidis, homicidis, fornicatoribus, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuris , et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei 82: Si tantummodo in Christum credatis, et sacramentum Baptismi eius accipiatis, etiamsi vitam istam pessimam non mutaveritis, salvi eritis.

Chananaeae fides qualis laudata est.

16. 30. Unde nec illa nobis mulier Chananaea praescribit, quia Dominus ei quod petebat dedit, cum ante dixisset: Non est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus 83; quia ille cordis inspector mutatam vidit, quando laudavit. Et ideo non ait: O canis, magna est fides tua! sed: O mulier, magna est fides tua! 84 Mutavit vocabulum, quia mutatum vidit affectum, atque illam correptionem ad fructum pervenisse cognovit. Miror autem si laudaret in ea fidem sine operibus; id est, fidem non talem quae iam per dilectionem posset operari, fidem mortuam, et quod Iacobus dicere minime dubitavit, fidem non Christianorum, sed daemonum. Postremo si istam Chananaeam nolunt intellegere mutasse perditos mores, quando eam Christus contemnendo et corripiendo redarguit: quoscumque invenerint tantummodo credere, vitam vero inquinatissimam, nec saltem occultare, sed etiam libere profiteri, ac nolle mutare; sanent filios eorum, si possunt, sicut sanata est filia Cbananaeae mulieris; non tamen eos faciant membra Christi, cum ipsi esse non desinant membra meretricis. Illud sane non absurde intellegunt, eum peccare in Spiritum Sanctum, et esse sine venia reum aeterni peccati, qui usque in finem vitae noluerit credere in Cbristum: sed si recte intellegerent, quid sit credere in Christum. Non enim hoc est babere daemonum fidem, quae recte mortua perhibetur; sed fidem quae per dilectionem operatur.

Argumentum frustra ductum ex parabolis zizaniorum et adductorum ad convivium pro obstinatis in peccato admittendis ad Baptismum.

17. 31. Quae cum ita sint, quando tales ad Baptismum non admittimus, non ante tempus zizania evellere conamur, sed nolumus insuper, sicut diabolus, zizania seminare: nec ad Christum volentes venire prohibemus, sed eos ad Christum venire nolle, ipsa sua professione convincimus: nec vetamus Christo credere, sed demonstramus eos nolle Christo credere, qui vel adulterium dicunt non esse quod ille adulterium dicit esse, vel credunt adulteros eius membra posse esse, quos per Apostolum dicit regnum Dei non possidere, et sanae doctrinae adversari, quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei. Unde non sunt isti inter eos deputandi, qui ad convivium nuptiarum venerunt; sed inter eos qui venire noluerunt. Cum enim ipsi doctrinae Christi audent apertissime contradicere, et sancto adversari Evangelio, non venientes repelluntur, sed venire contemnunt. Qui autem saeculo saltem verbis, etiamsi non factis, renuntiant, veniunt quidem, et inter triticum seminantur, et in aream congeruntur, et ovibus aggregantur, et retia subeunt, et convivantibus admiscentur; sed intus sive lateant, sive pareant, tunc erit ratio tolerandi si potestas nulla est corrigendi, nec debet esse praesumptio separandi. Absit autem ut sic intellegamus quod scriptum est, ad convivium nuptiarum adductos, quos invenerunt bonos et malos 85, ut eos adduxisse credantur, qui se malos perseveraturos professi sunt. Alioquin ipsi servi patrisfamilias zizania seminaverunt , falsumque erit illud. Inimicus autem qui ea seminavit, diabolus est 86. Sed quia hoc falsum esse non potest, adduxerunt servi bonos et malos, sive qui laterent, sive qui iam adducti, et intromissi apparerent; sive bonos et malos dictum est secundum quamdam humanam conversationem, in qua etiam ii qui nondum crediderunt, vel laudari vel vituperari solent. Unde est etiam et illud quod Dominus monet discipulos, quos ad Evangelium praedicandum primitus mittit, ut in quamcumque venerint civitatem, quaerant quis illic dignus sit, ut apud eum habitent, donec inde proficiscantur 87. Profecto ille dignus quis erit, nisi qui existimatione suorum civium bonus habebitur? et quis indignus, nisi qui eis malus innotuerit? Ex hoc utroque genere veniunt ad Christi fidem, et sic adducuntur boni et mali: quia et illi mali a mortuis operibus poenitentiam non recusant. Si autem recusant, non intrare cupientes repelluntur, sed ab introitu ipsi aperta contradictione discedunt.

Similitudo servi nolentis erogare talentum ad eamdem rem inutilis.

17. 32. Erit ergo et servus ille securus nec inter pigros damnabitur, quod dominicum talentum noluerit erogare; quandoquidem illi noluerunt quod erogabat accipere. Propter illos enim haec similitudo 88 proposita est, qui nolunt suscipere in Ecclesia dispensatoris officium, desidiosam praetendentes excusationem, nolle se rationem reddere de peccatis alienis; qui audiunt et non faciunt, id est, accipiunt et non reddunt. Cum vero dispensator fidelis et diligens, in erogando paratissimus, et lucrorum dominicorum avidissimus, dicit adultero: Noli esse adulter, si vis baptizari; crede Christo, qui hoc quod facis dicit esse adulterium, si vis baptizari; noli esse membrum meretricis si vis fieri membrum Christi; ille autem respondet: Non obedio, non facio; ipse non vult veram pecuniam dominicam accipere, sed suam potius adulterinam vult thesauris dominicis importare. Si autem se facturum profiteretur, nec faceret, nec postea quolibet modo corrigi posset; inveniretur quid de illo fieret, ne aliis inutilis esset, qui sibi utilis esse non posset: ut si intra retia Domini bona piscis malus esset, non tamen piscis Domini sui malis retibus irretiret; hoc est ut si haberet in Ecclesia vitam malam, non tamen illic institueret doctrinam malam. Cum enim tales facta sua talia defendunt, vel in eis se perseveraturos apertissime profitentes admittuntur ad Baptismum; nihil videtur aliud praedicari, nisi fornicatores et adulteros etiam usque in vitae huius finem in ea nequitia permanentes, regnum Dei possessuros, et merito fidei quae sine operibus mortua est, ad vitam aeternam salutemque venturos. Haec sunt mala retia, quae cavere debent praecipue piscatores: si tamen illa evangelica similitudine piscatores episcopi, vel inferioris ordinis Ecclesiarum praepositi intellegendi sunt; quia dictum est: Venite, et faciam vos piscatores hominum 89. Retibus enim bonis capi possunt pisces et boni et mali; retibus autem malis capi non possunt pisces boni. Quoniam in doctrina bona et bonus potest esse qui audit et facit, et malus qui audit et non facit: in doctrina vero mala, et qui eam veram putat, quamvis ei non obtemperet, malus est; et qui obtemperat, peior est.

Prohiberi pertinaces malos a Baptismo non novum.

18. 33. Illud sane mirabile est, quod fratres qui aliter cum debeant ab ista vel nova vel vetere, perniciosa tamen opinione discedere, ipsi insuper dicunt novam esse doctrinam, qua nequissimi homines in suis flagitiis se perseveraturos in propatulo profitentes non admittuntur ad Baptismum quasi nescio ubi peregrinentur, quando meretrices e histriones, et quilibet alii publicae turpitudinis professores, nisi solutis aut disruptis talibus vinculis, ad christiana sacramenta non permittuntur accedere qui utique secundum istorum sententiam omnes admitterentur, nisi antiquum et robustum morem sancta Ecclesia retineret, ex illa scilicet liquidissima veritate venientem, qua certum habet: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt 90. Et nisi egerint ab his mortui operibus poenitentiam, accedere ad Baptismum non sinuntur: si autem subrepserint, nisi vel postea mutati egerint, salvi esse non possunt. Sed ebriosi, avari, maledici, et si qua alia vitia damnabilia apertis facti, convinci redarguique non possunt; praeceptis tamen et catechismis validissime flagellantur, atque omne tales mutata in melius voluntate ad Baptismum videntur accedere. Sed si forte adulteros, quos non lex humana, sed divina condemnat, id est, qui alienas uxores tamquam suas habent, vel feminas quae alienos maritos, alicubi negligentius admitti solere adverterunt; ex illis rectis debent conari ista corrigere, hoc est, ut etiam isti non admittantur; non ex his pravis illa recta depravare, ut neque de morum correctione catechizandos esse censeant Competentes; et consequenter omnes etiam illarum publicarum turpitudinum et scelerum professores, hoc est, meretrices, lenones, gladiatores ac si quid huiusmodi est, etiam in illis malis permanentes admitti oportere arbitrentur. Omnia quippe illa quae Apostolus enumerat, concludens: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt; qui vehementius agunt, manifestata sibi congruenter increpant, et resistentes atque in eis se permansuros profitentes ad accipiendum Baptismum non admittunt.

Tria flagitia etiam benigniorum hominum consensu mortifera et excommunicatione punienda.

19. 34. Qui autem opinantur caetera eleemosynis facile compensari, tria tamen mortifera esse non dubitant et excommunicationibus punienda, donec poenitentia humiliore sanentur, impudicitiam, idololatriam, homicidium. Neque nunc opus est quaerere qualis sit eorum ista sententia, et utrum corrigenda, an approbanda, ne opus susceptum mittamus in longum propter eam quaestionem, quae huic absolvendae minime necessaria est. Sufficit enim, quia si omnia non sunt admittenda ad Baptismi sacramentum, inter haec omnia est adulterium: si autem tria illa sola excipienda sunt, etiam in his tribus est adulterium, unde ista disputatio nata est.

Unde factum ut de adulterinis coniugiis non ageretur in catechismis. Matrimonium cum infidelibus.

19. 35. Sed quoniam malorum christianorum mores, qui fuerunt antea etiam pessimi, habuisse non videntur hoc malum, ut alienas uxores ducerent viri, aut alienis viris feminae nuberent; inde fortasse apud quasdam Ecclesias negligentia ista subrepsit, ut in catechismis Competentium nec quaererentur nec percuterentur haec vitia; atque inde factum est, ut inciperent et defendi: quae tamen in baptizatis rara sunt adhuc, si ea nos negligendo non densa faciamus. Talem quippe in quibusdam negligentiam, in aliis imperitiam, in aliis ignorantiam probabiliter Dominus somni nomine significasse intellegitur, ubi ait: Cum autem dormirent homines, venit inimicus, et superseminavit zizania 91. Hinc autem existimandum est non ea primum apparuisse in moribus quamvis malorum christianorum, quoniam beatus Cyprianus in epistola de Lapsis, cum deplorando et arguendo multa commemoraret, quibus merito dicit indignationem Dei fuisse commotam, ut intolerabili persecutione Ecclesiam suam sineret flagellari, haec ibi omnino non nominat: cum etiam illud non taceat, et ad eosdem mores malos pertinere confirmet, iungere cum infidelibus vinculum matrimonii, nihil aliud esse asserens, quam prostituere Gentilibus membra Christi: quae nostris temporibus iam non putantur esse peccata; quoniam revera in Novo Testamento nihil inde praeceptum est, et ideo aut licere creditum est, aut velut dubium derelictum. Sicut etiam illud ambiguum est, utrum Herodes mortui duxerit, an vivi fratris uxorem: et ideo non ita claret, quid Ioannes ei non licere dicebat 92. De concubina quoque, si professa fuerit nullum se alium cognituram etiamsi ab illo cui subdita est dimittatur, merito dubitatur utrum ad percipiendum Baptismum non debeat admitti. Quisquis etiam uxorem in adulterio deprehensam dimiserit, et aliam duxerit, non videtur aequandus eis qui excepta causa adulterii dimittunt et ducunt: et in ipsis divinis sententiis ita obscurum est utrum et iste, cui quidem sine dubio adulteram licet dimittere, adulter tamen habeatur si alteram duxerit, ut, quantum existimo, venialiter ibi quisque fallatur. Quamobrem quae manifesta sunt impudicitiae crimina, omni modo a Baptismo prohibenda sunt, nisi mutatione voluntatis et poenitentia corrigantur; quae autem dubia, omni modo conandum est ne fiant tales coniunctiones. Quid enim opus est in tantum discrimen ambiguitatis caput mittere? Si autem factae fuerint, nescio utrum ii qui fecerint, similiter ad Baptismum non debere videantur admitti.

Ordo curationis erga baptizandos tenendus.

20. 36. Quantum attinet igitur ad doctrinam salubrem veritatis, ne cuiquam mortifero peccato perniciosissima securitas detur, vel etiam pestilentiosissima tribuatur auctoritas, iste curationis ordo est, ut baptizandi credant in Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, eo ritu quo Symbolum traditur; et a mortuis operibus agant poenitentiam, omniumque se omnino praeteritorum remissionem in Baptismo accepturos esse non dubitent: non ut peccare liceat, sed ut peccasse non noceat; ut sit facti remissio, non permissio faciendi. Tunc vere dici potest, etiam spiritaliter: Ecce sanus factus es, iam noli peccare 93: quod Dominus de corporali sanitate ideo dixit, quoniam sciebat ei quem salvum fecerat, meritis peccatorum illum etiam carnis accidisse languorem. Hi autem ei homini qui et baptizandus adulter ingreditur, et baptizatus adulter egreditur, miror quomodo dici existiment: Ecce sanus factus es. Quis enim gravis et exitiabilis morbus erit, si adulterium sanitas erit?

Apostolorum factum non iis favere qui volunt adulteros admitti ad Baptismum.

21. 37. Sed in tribus millibus, inquiunt, quos uno die Apostoli baptizarunt, et in tot millibus credentium, in quibus Apostolus ab Ierusalem usque in Illyricum Evangelium replevit 94, erant utique aliqui alienis uxoribus copulati, vel feminae alienis maritis: in quibus regulam Apostoli constituere debuerunt, quae deinceps in Ecclesiis servaretur, utrum non admitterentur ad Baptismum, nisi illa adulteria correxissent. Quasi non similiter adversus eos dici possit quod non inveniunt aliquem commemoratum, qui cum talis esset, admissus est. Aut vero possint singulorum hominum crimina, quod infinitum erat commemorari; cum generalis illa regula satis superque sufficiat, ubi Petrus pluribus verbis testificans baptizandis ait: Eripite vos ab hoc saeculo pravo 95. Quis enim dubitet ad huius saeculi pravitatem adulteria pertinere, et illos qui elegerint in eadem iniquitate persistere? Similiter autem dici potest publicas meretrices, quas utique ad Baptismum, nisi ab illa turpitudine liberatas, nulla admittit Ecclesia, potuisse inveniri in tot millibus tunc credentium per tot gentes, et de his suscipiendis vel prohibendis constituere Apostolos exempla debuisse. Verumtamen de quibusdam minoribus possumus coniectare maiora. Si enim ad baptismum Ioannis venientes publicani prohibiti sunt aliquid amplius exigere, quam quod eis fuerat constitutum 96; miror si venientibus ad baptismum Christi posset permitti adulterium.

Perperam dici Iudaeos propter solam infidelitatem deletos.

21. 38. Commemoraverunt etiam Israelitas multa mala et gravia perpetrasse, et effudisse multum sanguinem prophetarum, nec tamen ex his factis penitus meruisse deleri, sed ex infidelitate sola, qua in Christum credere noluerunt: non intuentes quia peccatum eorum non hoc solum fuit, quia in Christum non crediderunt, verum etiam quia Christum occiderunt; quorum unum pertinet ad crimen incredulitatis, alterum ad crimen crudelitatis. Illud ergo est contra fidem rectam, istud contra bonam vitam. Utroque autem vitio caret qui fidem Christi habet, non sine operibus mortuam, quae etiam in daemonibus invenitur 97; sed fidem gratiae, quae per illectionem operatur 98.

Regnum caelorum vim pati non dictum de fide sine charitate.

21. 39. Haec est fides de qua dicitur: Regnum caelorum intra vos est 99. Hoc enim diripiunt qui vim faciunt credendo, impetrantes Spiritum caritatis, ubi est plenitudo legis 100, sine qua lex in littera reos faciebat etiam praevaricationis. Non itaque putandum est ideo dictum: Regnum caelorum vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud 101; quia etiam mali tantummodo credendo et pessime vivendo perveniunt in regnum caelorum: sed quia reatus ille praevaricationis, quem sola lex, id est, littera sine spiritu iubendo faciebat, credendo solvitur, et violentia fidei Spiritus Sanctus impetratur; per quem diffusa caritate in cordibus nostris 102, lex non timore poenae, sed iustitiae amore completur.

Cognitio Dei quaenam vera et ad vitam aeternam conducens.

22. 40. Nequaquam ergo mens incauta fallatur, ut se existimet, Deus cognovisse, si eum fide mortua, hoc est, sine bonis operibus confiteatur, more daemonum; et ideo se iam non dubitet ad vitam aeternam esse venturam, quia Dominus dicit: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum 103. Venire quippe debet etiam illud in mentem, quod scriptum est: In hoc cognoscimus eum, si mandata eius servemus. Qui dicit: Quia cognovi eum, et mandata eius non servat, mendax est, et in hoc veritas non est 104. Et ne quisquam existimet mandata eius ad solam fidem pertinere: quamquam dicere hoc nullus est ausus, praesertim quia mandata dixit, quae ne multitudine cogitationem spargerent: In illis duobus tota Lex pendet et Prophetae 105: licet recte dici possit ad solam fidem pertinere Dei mandata, si non mortua, sed viva illa intellegatur fides, quae per dilectionem operatur; tamen postea Ioannes ipse aperuit quid diceret, cum ait: Hoc est mandatum eius, ut credamus nomini Filii eius Iesu Christi, et diligamus invicem 106.

Indulgentia non obstinatis, sed a peccato recedentibus speranda.

22. 41. Hoc itaque prodest, in Deum recta fide credere, Deum colere, Deum nosse, ut et bene vivendi ab illo sit nobis auxilium, et si peccaverimus, ab illo indulgentiam mereamur; non in factis quae odit securi perseverantes, sed ab eis recedentes, eique dicentes Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi 107: quod non habent cui dicant, qui non in eum credunt; et frustra dicunt qui cum tam longe ab illo sint, a gratia Mediatoris alieni sunt. Hinc illa verba sunt in libro Sapientiae, quae nescio quomodo intellegit perniciosa securitas: Et si peccaverimus, tui sumus 108; quoniam scilicet bonum et magnum Dominum habemus, qui et velit atque possit poenitentium peccata sanare, non qui minime audeat permanentes in malignitate disperdere. Denique cum dixisset: tui sumus; addidit: scientes potentiam tuam: utique potentiam, cui se subtrahere nequeat aut occultare peccator. Ideoque secutus adiunxit: Non peccabimus autem, scientes quoniam tui sumus deputati 109. Quis enim digne cogitans habitationem apud Deum, in qua omnes praedestinatione sunt deputati, qui secundum propositum vocati sunt, non enitatur ita vivere, ut tali habitationi congruat? Quod ergo et Ioannes dicit: Haec scripsi vobis, ut non peccetis; et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Iesum Christum iustum; et ipse est exoratio pro peccatis nostris 110: non id agit, ut cum securitate peccemus; sed ut recedentes a peccato, si quod admissum est, propter illum advocatum, quem non habent infideles, minime de indulgentia desperemus.

Locus Apostoli ab adversariis male intellectus.

23. 42. Nec de his igitur verbis mitior ulla conditio promittenda est, sic in Deum credere volentibus, ut permaneant in perditis moribus: multo minus de illis ubi Apostolus ait: Qui sine Lege peccaverunt, sine Lege peribunt; qui autem in Lege peccaverunt, per Legem iudicabuntur 111; tamquam hoc loco aliquid distet inter perire et iudicari, cum alio verbo hoc idem significatum sit. Solent enim Scripturae iudicium etiam pro aeterna damnatione ponere: sicut in Evangelio Dominus loquitur: Veniet hora, in qua omnes qui sunt in monumentis audient vocem eius; et procedent qui bene fecerunt in resurrectionem vitae; qui autem male egerunt in resurrectionem iudicii 112. Neque hic dictum est: Hoc qui crediderunt, illud autem qui non crediderunt; sed: Hoc illi qui bene egerunt, illud qui male egerunt. Inseparabilis est quippe bona vita a fide quae per dilectionem operatur; immo vero ea ipsa est bona vita. Videmus itaque resurrectionem iudicii dixisse Dominum pro resurrectione damnationis aeternae. De omnibus quippe resurrecturis (ubi procul dubio erunt etiam ii qui omnino non credunt; neque enim ipsi non sunt in monumentis) duas partes fecit, alios in resurrectionem vitae, alios in resurrectionem iudicii resurrecturos esse declarans.

Iudicium in Scripturis pro aeterna damnatione.

23. 43. Quod si dicunt non ibi intellegendos etiam eos qui omnino non credunt, sed eos qui per ignem salvi erunt, quia crediderunt, etiamsi male viverunt, ut eorum transitoriam poenam iudicii nomine significatam arbitrentur. Quamquam hoc impudentissime dicatur, cum omnino Dominus omnes resurrecturos, in quibus sine dubio et increduli erunt, in duo diviserit: vitam et iudicium; ita volens iudicium aeternum intellegi, quamvis hoc non addiderit, sicut et vitam. Neque enim ait: in resurrectionem vitae aeternae; cum aliud utique intellegi noluerit. Videant tamen quid responsuri sunt, ubi ait: Qui autem non credit, iam iudicatus est 113. Nam hic procul dubio, aut iudicium pro poena aeterna positum intellegunt, aut per ignem salvos futuros etiam incredulos dicere audebunt; quoniam: Qui non credit, inquit, iam iudicatus est, hoc est, iam iudicio destinatus: et non erit quod pro magno beneficio polliceantur credentibus nequiterque viventibus, quando et ii qui non credunt non erunt perdendi, sed iudicandi. Quod si dicere non audent, non audeant aliquid mitius polliceri eis de quibus dictum est: per Legem iudicabuntur; quia constat iudicium etiam pro aeterna damnatione solere nominari. Quid, quod invenimus non solum minime mitioris, verum etiam deterioris conditionis esse illos qui scientes peccant? Hi sunt enim maxime qui legem acceperunt. Nam sicut scriptum est: Ubi lex non est, nec praevaricatio 114. Hinc est et illud: Concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret: Non concupisces. Occasione itaque accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam 115; et alia multa quae de hac re idem Apostolus dicit. Ab hoc reatu graviore liberat gratia Spiritus Sancti per Iesum Christum Dominum nostrum, quae diffusa caritate in cordibus nostris donat iustitiae delectationem, qua immoderatio concupiscentiae superetur. Hinc itaque confirmatur non solum nihil mitius, sed gravius aliquid intellegendum, de quibus dictum est: Qui in Lege peccaverunt, per Legem iudicabuntur 116; quam de illis qui sine Lege peccantes sine Lege peribunt: nec pro poena transitoria hoc loco dictum iudicium, sed pro ea qua etiam non credentes iudicabuntur.

An soli fideles mali intellegendi sint ituri in resurrectionem iudicii, ut iudicium non sit aeterna damnatio.

23. 44. Nam qui hac utuntur sententia ad promittendam salutem per ignem, illis qui etiam credentes pessime vivunt, ut eis dicant: Qui sine Lege peccaverunt, sine Lege peribunt; qui autem in Lege peccaverunt, per Legem iudicabuntur 117, tamquam dictum sit, non peribunt, sed per ignem salvi erunt; nec illud attendere potuerunt, hoc Apostolum de illis qui sine Lege et illis qui in Lege peccaverunt dixisse, cum de Gentibus et de Iudaeis ageret; ut non tantum Gentibus, sed utrisque gratiam Christi, qua liberentur, necessariam demonstraret: quod tota ipsa Epistola ad Romanos evidenter ostendit. Iam ergo etiam Iudaeis in lege peccantibus, de quibus dictum est: per Legem iudicabuntur, non eos liberante gratia Christi, promittant, si placet, per ignem salutem; quoniam de his dictum est: per Legem iudicabuntur. Quod si non faciunt, ne contra se ipsos veniant, qui eos gravissimo infidelitatis crimine obstrictos esse dicunt: utquid transferunt ad infideles et fideles in eo quod ad fidem Christi attinet, illud quod dictum est de iis qui sine Lege et de iis qui in Lege peccaverunt, cum de Iudaeis et de Gentibus ageretur, ut ad Christi gratiam utrique invitarentur?

24. 44. Neque enim dictum est: Qui sine fide peccaverunt, sine fide peribunt; qui autem in fide peccaverunt, per fidem iudicabuntur: sed: sine Lege dictum est: et: in Lege; ut satis appareret illam causam tangi, quae inter Gentes et Iudaeos agebatur, non quae inter bonos malosque christianos.

Libertas fidei non sit fidelibus velamen malitiae.

24. 45. Quamquam si illo loco legem pro fide accipi volunt, quod nimis importunum et absurdum est, etiam hinc apertissimam possunt legere sententiam apostoli Petri, qui cum loqueretur de iis qui in occasionem carnis acceperant, et in velamentum malitiae, quod scriptum est: nos ad Novum Testamentum pertinentes: non ancillae filios esse: sed liberae, qua libertate Christus nos liberavit 118; et putaverant hoc esse libere vivere, ut tamquam de tanta redemptione securi, quidquid liberet licere sibi arbitrarentur, non intuentes quod dictum est: Vos in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem carnis detis 119; unde et ipse Petrus dicit: Liberi, non sicut velamentum malitiae habentes libertatem 120: ait de illis et in secunda Epistola sua: Hi sunt fontes sicci, et nebulae a turbine exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservata est: superba enim vanitatis loquentes illiciunt in concupiscentiis carnis impudicitiae eos qui paululum effugerunt, in errore conversati, libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionis. A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est. Si enim refugientes coinquinationes mundi in agnitionem Domini nostri et conservatoris Iesu Christi, his rursus implexi superantur, facta sunt illis posteriora deteriora prioribus. Melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae, quam cognoscentes retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato. Contigit enim illis res veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabris coeni 121. Quid adhuc promittitur contra istam manifestissimam veritatem conditio melior iis qui cognoverunt viam iustitiae, hoc est, Dominum Christum, et perdite vivunt, quam si omnino non cognovissent; cum apertissime dicatur: Melius erat illis non cognoscere viam iustitiae, quam cognoscentes retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato?

Sanctum mandatum quid, idque cognoscentes ac transgredientes quae poena maneat.

25. 46. Neque enim illud hoc loco intellegendum est sanctum mandatum, quo praeceptum est ut in Deum credamus; quamquam eo ipso totum continetur, si eam intellegamus fidem credentium, quae per dilectionem operatur: sed aperte expressit quid diceret sanctum mandatum, id est, quo praeceptum est ut ab huius mundi coinquinationibus recedentes casta conversatione vivamus. Sic enim ait: Si enim refugientes coinquinationes mundi in agnitionem Domini nostri et conservatoris Iesu Christi, his rursus implexi superantur, facta sunt illis posteriora deteriora prioribus. Non ait, refugientes ignorantiam Dei, aut refugientes infidelitatem saeculi, vel tale aliquid; sed: coinquinationes mundi, in quibus est utique omnis immunditia flagitiorum. Nam de his superius loquens, dixit: Coepulantes vobiscum, oculos habentes plenos adulterii et indesinentis peccati 122. Ideo etiam fontes siccos eos appellat: fontes videlicet, quod acceperint agnitionem Domini Christi; siccos autem, quia non congruenter vivunt. De talibus quippe etiam Iudas apostolus loquens: Ii sunt, inquit, qui in dilectionibus vestris maculati coepulantur, sine timore semetipsos pascentes, nubes sine aqua 123; et caetera. Quod enim Petrus ait: Coepulantes vobiscum, oculos habentes plenos adulterii; hoc Iudas: In dilectionibus vestris maculati coepulantur. Mixti sunt enim bonis in epulis Sacramentorum et dilectionibus plebium. Et quod Petrus ait: Fontes sicci; hoc Iudas: Nubes sine aqua; hoc Iacobus: Fides mortua 124.

Poena transitoria baptizatis scelerate viventibus non promittenda.

25. 47. Non itaque promittatur poena ignis transitoria turpiter scelerateque viventibus, quia viam iustitiae cognoverunt, quibus melius erat non cognoscere, sicut veracissima Scriptura testatur. De talibus quippe etiam Dominus ait: Et erunt novissima illius hominis peiora quam erant prima 125; quoniam purgationis suae habitatorem Spiritum Sanctum non recipiens, fecit in se immundum spiritum multipliciorem redire. Nisi forte ideo sunt isti, de quibus agitur, meliores habendi, quia non redierunt ad immunditiam adulteriorum, sed ab ea non recesserunt; nec purgati se rursus inquinaverunt, sed purgari recusaverunt. Neque enim, ut relevata conscientia intrent ad Baptismum, dignantur saltem vomere pristinas immunditias, quas canum more iterum sorbeant; sed in lavacri ipsius sanctitate pertinaciter crudo pectore indigestam nequitiam tenere contendunt: nec occultant eam pollicitatione vel ficta, sed impudentia professionis eructant: nec exeuntes de Sodomis more uxoris Loth 126, in praeterita iterum attendunt, sed omnino de Sodomis dedignantur exire; immo ad Christum cum Sodomis conantur intrare. Paulus apostolus dicit: Qui prius fui blasphemus et persecutor et iniuriosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate 127: et istis dicitur: Tunc potius misericordiam consequemini, si scientes male vixeritis in ipsa fide. Nimis longum est, et pene infinitum omnia testimonia Scripturarum velle colligere, quibus apparet non solum non esse mitiorem causam eorum qui scientes, quam qui nescientes vitam nequissimam et iniquissimam ducunt, verum etiam hoc ipso esse graviorem: proinde ista suffecerint.

Baptismo nisi vita respondeat, non obtinebitur regnum caelorum. Peccata triplicis generis triplici remedio sananda.

26. 48. Caveamus ergo diligenter in adiutorio Domini Dei nostri non facere homines male securos, dicentes eis quod si fuerint in Christo baptizati, quomodolibet in ea fide vixerint, eos ad salutem aeternam esse venturos: ne sic faciamus christianos, quomodo Iudaei proselytos, quibus Dominus ait: Vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui circumitis mare et terram, facere unum proselytum; cum autem feceritis, facitis eum filium gehennae duplo quam vos estis 128. Sed potius sanam doctrinam Dei magistri in utroque teneamus; ut sancto Baptismo consona sit vita christiana, nec cuiquam homini, si utrumlibet defuerit, vita promittatur aeterna. Qui enim dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu , non intrabit in regnum caelorum 129; ipse etiam dixit: Nisi abundaverit iustitia vestra super Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum 130. De illis quippe ait: Scribae et Pharisaei super cathedram Moysi sedent: quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim et non faciunt 131. Ergo iustitia eorum est, dicere et non facere: ac per hoc nostram esse voluit abundantem super illorum, dicere et facere; quae si non fuerit, non intrabitur in regnum caelorum. Non quia quisquam ita debet extolli, ut, non dicam apud alios iactare, sed apud se ipsum putare audeat se in hac vita esse sine peccato: sed nisi essent quaedam ita gravia, ut etiam excommunicatione plectenda sint, non diceret Apostolus: Congregatis vobis et meo spiritu tradere eiusmodi satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu 132. Unde etiam dicit: Ne lugeam multos, qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditiam et fornicationem quam gesserunt 133. Item nisi essent quaedam non ea humilitate poenitentiae sananda, qualis in Ecclesia datur eis qui proprie poenitentes vocantur, sed quibusdam correptionum medicamentis, non diceret ipse Dominus: Corripe eum inter te et ipsum solum; et si te audierit, lucratus es fratrem tuum 134. Postremo nisi essent quaedam sine quibus haec vita non agitur, non quotidianam medelam poneret in oratione quam docuit, ut dicamus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 135.

Epilogus praedictorum.

27. 49. Iam satis, quantum arbitror, de tota illa opinione quid mihi videretur exposui, ubi tres quaestiones moverunt: unam de permixtione in Ecclesia bonorum et malorum, tamquam tritici et zizaniorum: ubi cavendum est, ne ideo putemus esse propositas istas similitudines, vel hanc, vel de immundis in arca animalibus, vel quaecumque alia idem significant, ut dormiat Ecclesiae disciplina, de qua in figura illius mulieris dictum est: Severae sunt conversationes domus eius 136; sed ut non eo usque progrediatur dementiae potius temeritas, quam severitas diligentiae, ut quasi bonos a malis per nefaria schismata separare praesumat. Neque enim per has similitudines et praenuntiationes consilium desidiae datum est bonis, qua negligant quod prohibere debent; sed patientiae, qua perferant salva doctrina veritatis quod emendare non valent. Nec quia scriptum est introisse ad Noe in arcam etiam immunda animalia, ideo praepositi vetare non debent, si qui immundissimi ad Baptismum velint intrare saltantes, quod est certe mitius quam moechantes: sed per hanc figuram rei gestae praenuntiatum est immundos in Ecclesia futuros propter tolerantiae rationem, non propter doctrinae corruptionem, vel disciplinae dissolutionem. Non enim quacumque libuit intraverunt immunda animalia arcae compage confracta, sed ea integra per unum atque idem ostium, quod artifex fecerat. Altera questio est, in qua eis visum est fidem solam baptizandis esse tradendam, postea vero iam baptizatos docendos esse de moribus. Sed satis demonstratum est, nisi fallor, tunc magis pertinere ad curam speculatoris, cum omnes qui fidelium competunt Sacramentum, omnia quae dicuntur intentius et sollicitius audiunt, non tacere de poena quam male viventibus Dominus comminatur; ne in ipso Baptismo rei sint gravissimorum criminum, quo veniunt ut remittatur reatus omnium peccatorum. Tertia quaestio est periculosissima, qua parum considerata, et non secundum divinum eloquium pertractata, tota illa opinio mihi videtur exorta, in qua promittitur scelestissime turpissimeque viventibus, etiamsi eo modo vivere perseverent, et tantummodo credant in Christum, eiusque Sacramenta percipiant, eos ad salutem vitamque aeternam esse venturos: contra apertissimam Domini sententiam, qui desideranti vitam aeternam respondit: Si vis venire ad vitam, serva mandata 137; et commemoravit quae mandata, ubi ea scilicet peccata vitantur, quibus nescio quomodo salus aeterna promittitur propter fidem sine operibus mortuam 138. De his tribus quaestionibus satis, quantum existimo, disputavi: demonstravique sic tolerandos in Ecclesia malos, ut non negligatur ecclesiastica disciplina; sic catechizandos eos qui Baptismum petunt, ut non solum audiant atque suscipiant quid credere, verum etiam qualiter vivere debeant; sic promitti fidelibus vitam aeternam, ut non etiam per fidem mortuam, quae sine operibus salvare non potest, ad eam se quisque pervenire posse arbitretur, sed per illam fidem gratiae, quae per dilectionem operatur 139. Non itaque culpentur dispensatores fideles, non sua negligentia vel pigritia, sed quorumdam potius contumacia, qui pecuniam dominicam recusant accipere, et adulterinam suam cogunt servos dominicos erogare, dum nolunt saltem tales esse mali, quales sanctus Cyprianus commemorat 140, saeculo verbis solis et non factis renuntiantes; quando nec verbis renuntiare diaboli operibus volunt, cum se in adulterio permansuros voce apertissima profitentur. Si quid ab eis diei solet, quod forte disputando non attigi, tale esse arbitratus sum, cui mea responsio necessaria non fuisset; sive quod ad rem de qua agitur, non pertineret, sive quod tam leve esset, ut a quolibet redargui facillime posset.