De Duabus Animabus contra Manichaeos

This is the stable version, checked on 24 Octobris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Duabus Animabus contra Manichaeos
saeculo IV
editio: incognita
fons: augustinus.it

DE DUABUS ANIMABUS


Manichaeorum error de duabus animabus, quarum altera non sit a Deo, qua ratione expugnatur. Anima omnis cum vita quaedam sit, nonnisi a Deo vitae fonte esse potest.

1. 1. Opitulante Dei misericordia, disruptis et derelictis Manichaeorum laqueis, tandem Catholicae gremio restitutum libet considerare nunc saltem ac deplorare illam meam miseriam. Multa enim erant, quae facere debui, ne tam facile ac diebus paucis, religionis verissimae semina mihi a pueritia salubriter insita, errore vel fraude falsorum fallaciumve hominum effossa ex animo pellerentur. Nam primo animarum illa duo genera, quibus ita singulas naturas propriasque tribuerunt, ut alterum de ipsa Dei esse substantia, alterius vero Deum nec conditorem quidem velint accipi, si mecum sobrie diligenterque considerassem, mente in Deum supplici et pia; fortasse mihi satagenti apparuisset, nullam esse qualemlibet vitam, quae non eo ipso quo vita est, et in quantum omnino vita est, ad summum vitae fontem principiumque pertineat: quod nihil aliud quam summum et solum verumque Deum possumus confiteri. Quapropter illas animas, quae a Manichaeis vocantur malae, aut carere vita, et animas non esse, neque quidquam velle seu nolle, appetere vel fugere; aut si viverent, ut et animae esse possent, et aliquid tale agere, quale illi opinantur, nullo modo eas nisi vita vivere: ac si Christum dixisse constaret, ut constat: Ego sum vita 1; nihil esse causae cur non omnes animas, cum animae nisi vivendo esse non possint, per Christum, id est, per vitam creatas et conditas fateremur.

Si lux quae sensu percipitur Deum habet auctorem, ut fatentur Manichaei, multo magis anima quae solo intellectu percipitur.

2. 2. Quod si tempore illo quaestionem de ipsa vita et de participatione vitae mea cogitatio ferre ac sustinere non posset; quae profecto magna est, et multum serenae disputationis inter doctissimos indigens; illud dispicere fortasse valuissem, quod omni homini sese sine studio partium bene consideranti manifestissime apparet, omne quod scire et nosse dicimur, aut sensu corporis, aut intelligentia nos habere comprehensum. Sensus autem corporis etiam vulgo quinque numerari, visum, auditum, odoratum, gustum, atque tactum: quibus omnibus intelligentiam longe alteque praestare et excellere, quis mihi non vel ingratus impiusque concederet? Quo constituto atque firmato, illud consequi, ut cuncta quae tactu et visu, vel quolibet alio modo corporaliter sentirentur, tanto essent inferiora his quae intellegendo assequeremur, quanto ipsos sensus intelligentiae cedere videremus. Quamobrem cum omnis vita, et ob hoc omnis anima nullo corporis sensu, sed solo intellectu percipi queat; sol autem iste atque luna omnisque lux quae mortalibus his oculis cernitur, ab ipsis quoque Manichaeis vero et bono Deo tribuenda esse dicatur: summam esse dementiam id praedicare pertinere ad Deum, quod per corpus intuemur; quod vero non solum animo, sed ipsa sublimitate animi, mente scilicet atque intelligentia caperemus, id est, vitam, qualiscumque illa diceretur, tamen vitam, eodem Deo auctore privandam et viduandam putare. Num enim quid sit vivere, quamque secretum ab omni corporis sensu, quamque omnino incorporeum, si me ipsum invocato Deo interrogarem, respondere non possim? Aut non illi quoque fateantur, non solum vivere illas, quas detestantur animas, sed etiam immortaliter vivere? Quodque a Christo dictum est: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos 2; non de omnino non viventibus, sed de peccantibus dictum, quae immortalis animae sola mors est; scribente Paulo: Mortua est vidua quae in deliciis vivit 3: simul enim et mortuam esse dixit, et vivere. Quare non ego quanto decoloratius vivat peccatrix anima, sed illud ipsum tantum quod vivat attenderem. Quod si percipere nisi intellegendo non possem, credo veniret in mentem, tanto esse quamlibet animam luci, quam per hos sentimus, oculos, praeferendam, quanto intelligentiam ipsis oculis praeferremus.

Corpus etiam omne a Deo esse unde probatur. Animam illam quae mala dicitur a Manichaeis, luce esse meliorem.

3. 2. Lucem autem illam illi quoque a Patre Christi esse confirmant: egone tandem, quod ab eo esset quaecumque anima, dubitarem? Ego vero non modo de anima, sed de quovis etiam corpore, quin ab ipso esset, nihil omnino, ne tum quidem, homo scilicet illius imperitiae atque illius aetatis ambigerem, si forma quid esset quidve formatum, quid species et quid indutum specie, deinde quid horum cui causa esset, pie cauteque cogitarem.

3. 3. Sed de corpore interim taceo: de anima conqueror, de spontaneo et vivido motu, de actu, de vita, de immortalitate: denique conqueror, quod aliquam rem ista omnia sine Dei bonitate habere posse miserrimus credidi; quod quanta essent, negligenter attendi; hoc mihi gemendum, hoc deflendum puto. Volverem mecum haec, loquerer mecum, deferrem ad illos : quae vis esset intellegendi, quam nihil esset in homine, quod huic excellentiae possemus conferre, proponerem. Ubi mihi hoc homines, si modo essent homines, concessissent; quaererem utrum his oculis videre, id est intellegere. Ubi negavissent, colligerem primo longe esse sensui oculorum istorum intelligentiam mentis anteponendam: deinde subiungerem, id quod re meliore perciperemus, necessario melius iudicandum. Quis hoc non daret? Ergo pergerem quaerere, anima illa, quam malam dicerent, oculisne sentiretur istis, an mente intellegeretur? Mente faterentur. Quibus omnibus inter nos convenientibus atque firmatis, quid conficeretur ostenderem; animam scilicet illam quam exsecrarentur, luce ista quam venerarentur esse meliorem: quandoquidem illa intellectu mentis, haec sensu corporis innotescit. Hic vero haererent fortasse, ducemque rationem sequi recusarent: tanta est vis veternosarum opinionum et diu defensae atque creditae falsitatis. Sed ego instarem magis haerentibus, non aspere, non pueriliter, non pervicaciter; repeterem quae concessa sunt; et quam essent concedenda, monstrarem. Hortarer ut in commune consulerent, viderent certe quid nobis negandum esset; utrum intellectum istis carneis luminibus praeferendum, an excellentius esse quod animi excellentia, quam quod vili sensu corporis cognoscitur, falsum putarent: an illas animas, quas alienigenas crederent, tantum intellegendo, id est, ipsa animi excellentia sciri posse nollent fateri; an solem ac lunam non nisi istis oculis notos fieri vellent abnuere. Quod si nihil horum nisi absurdissime atque impudentissime negari posse animadverterent; suaderem non eos oportere dubitare, istam lucem quam colendam praedicarent, esse anima illa viliorem quam fugiendam monerent.

Anima etiam muscae praestantior ista luce.

4. 4. Atque hic si forte turbati a me quaererent, num etiam muscae animam huic luci praestare censerem: responderem: Etiam; nec me terreret musca quod parva est, sed quod viva firmaret. Quaeritur enim, quid illa membra tam exigua vegetet, quid huc atque illuc pro naturali appetitu tantillum corpusculum ducat, quid currentis pedes in numerum moveat, quid volantis pennulas moderetur ac vibret. Quod qualecumque est, bene considerantibus, in tam parvo tam magnum eminet, ut cuivis fulgori perstringenti oculos praeferatur.

Vitiosae animae quamquam damnandae, quomodo huic luci, quae in genere suo laudanda est, antecellant.

5. 4. Certe quod nemo dubitat, quidquid est, intellegibile est: quod omni sensibili, et ob hoc huic etiam luci divinis legibus antecellit. Quid enim cogitatione percipimus, quaeso, si hoc non percipimus, aliud esse mente intellegere, aliud sentire per corpus, et prius illud ab hoc posteriore incomparabili sublimitate distare; ideoque non posse intellegibilia sensibilibus non praeferri, cum ipse intellectus tantum sensibus praeferatur?

5. 5. Hinc illud etiam fortasse cognoscerem; quod consequens esse manifestum est, cum iniustitia et intemperantia caeteraque animi vitia non sentiantur, sed intellegantur; quomodo fiat ut etiam ista, quae detestamur et damnanda censemus, tamen quoniam intellegibilia sunt, anteire hanc lucem queant, cum in suo genere ista laudanda sit. Suggeritur enim animo bene sese Deo subiicienti, primo non omne quod laudamus, omni quod vituperamus, esse anteponendum. Neque enim quia laudo purgatissimum plumbum, ob hoc illud vituperando auro pluris aestimo. In suo enim genere quidque considerandum est. Improbo iurisconsultum multas leges ignorantem: sed eum tamen probatissimo sutori sic praefero, ut ne comparandum quidem putem. At istum laudo, quod suae artis peritissimus sit: illum autem, quod suam professionem minus impleat, iure reprehendo. Ex quo reperire deberem, lucem istam, quod in genere proprio perfecta esset, iure laudari: tamen quia sensibilium rerum numero includitur, quod genus intellegibilium generi cedat necesse est, infra iniustas et intemperantes animas, quoniam sunt intellegibiles, esse deputandam; quamvis istas non iniuria damnatione dignissimas iudicemus. Quaerimus namque in his quod concilietur Deo, non quod isti fulgori praeferatur. Quapropter, quisquis hoc lumen ex Deo esse contenderet, non repugnarem; sed magis animas dicerem, vitiosas etiam, non in quantum vitiosae, sed in quantum animae sunt, Deum sibi esse creatorem fateri oportere.

An ipsa etiam vitia tamquam intelligibilia, luci sensibili praeferenda sint, et Deo ut auctori tribuenda.

6. 6. Hoc loco si quisquam illorum cautus et vigilans, iam etiam studiosior quam pertinacior, me admoneret, non de vitiosis animis, sed de ipsis vitiis esse quaerendum: quae quoniam sensu corporis non cognoscerentur, et tamen cognoscerentur, non nisi intellegibilia posse accipi, quae si sensibilibus omnibus antecellunt, cur lucem Deo auctori esse tribuendam inter nos conveniret, vitiorum vero auctorem Deum nemo nisi sacrilegus diceret: responderem homini, si aut statim et repente, ut bonis Dei cultoribus solet, divinitus infulsisset huius solutio quaestionis, aut fuisset antea praeparata: quorum si neutrum meruissem atque potuissem, coepta differrem; quodque esset propositum, difficile esse ad dignoscendum atque arduum confiterer. Recurrerem in me, prosternerer Deo, alte ingemiscerem, quaerens ne me in medio spatio, quo certis rationibus promovissem, haerere pateretur; ne ancipiti quaestione cogerer aut intellegibilia sensibilibus submittere ac subdere, aut ipsum vitiorum dicere auctorem; cum esset utrumvis horum falsitatis impietatisque plenissimum. Nullo modo possem existimare, quod me sic affectum ille desereret. Admoneret potius suis illis ineffabilibus modis, ut considerarem etiam atque etiam, utrum animi vitia, de quibus aestuarem, inter intellegibilia numeranda essent. Quod ut reperirem, propter imbecillitatem interioris oculi mei, quae mihi peccatis meis iure accidisset, aliquem mihi ad invisibilia contuenda in ipsis visibilibus machinarer gradum: quorum esset nobis nullo modo certior cognitio, sed consuetudo fidentior. Itaque statim quaererem quid ad sensum proprie pertineret oculorum: invenirem colores, quorum principatum lux ista obtineret. Haec enim sunt quae nullus alius sensus attingit: nam motus corporum, et magnitudines, et intervalla, et figuras, quamvis et oculis, non tamen proprie, sed tactu etiam posse sentiri. Unde colligerem tanto caeteris corporeis et sensibilibus praestare lucem, quanto aliis sensibus aspectus esset illustrior. Electa igitur ex omnibus quae corpore sentiuntur ista luce, qua niterer, et in qua gradum illum inquisitionis meae necessario collocarem; pergerem attendere quid ageretur hoc modo, mecumque ita sermocinarer: Si sol iste tanta claritate conspicuus et diei luce sufficiens, usque ad lunae similitudinem in conspectu nostro paulatim deficeret, num aliud quidquam oculis sentiremus quam lucem utcumque fulgentem; lucem tamen quaerentes, quod fuerat non videndo, et haurientes videndo quod aderat? Non ergo illum defectum videremus, sed lucem quae defectui remaneret. Cum autem non videremus, non sentiremus; quidquid enim sentimus aspectu, non potest non videri: quare, si defectus ille neque visu, neque alio sensu sentiretur, non posset inter sensibilia numerari. Nihil enim sensibile est, quod sentiri non potest. Referamus nunc considerationem ad virtutem, cuius intellegibili luce splendere animum convenientissime dicimus. Porro ab hac luce virtutis defectus quidam non perimens animam, sed obscurans, vitium vocatur. Potest igitur recte vitium quoque animae nequaquam inter intellegibilia numerari, ut lucis ille defectus recte de sensibilium numero eximitur: illud tamen quod remanet animae, id est, hoc ipsum quod vivit atque anima est, tam est intellegibile, quam sensibile illud quod in hoc visibili lumine post defectum quantumcumque fulgeret: et ideo animam in quantum anima esset, et vitae participaret, sine qua nullo pacto anima esse potest, rectissime omnibus sensibilibus anteferri. Quamobrem maximi erroris esse, ullam animam dicere non esse ex Deo, ex quo esse solem lunamque glorieris.

Si lumen visibile a Deo est, multo magis ab ipso anima, quae in quantum vivit intelligibilis res est, etiamsi vitiosa.

6. 7. Quod si iam placeret omnia sensibilia nominare non modo ea quae sentiremus, sed etiam ea quae non sentiendo tamen per corpus iudicaremus, sicut per oculos tenebras, et per aures silentium; et illas enim non videndo, et hoc non audiendo cognoscimus: rursusque intellegibilia, non ea tantum quae illustrata mente conspicimus, sicuti est ipsa sapientia; sed etiam illa quae ipsius illustrationis privatione aversamur, ut est insipientia, quam tenebras animi congrue dixerim: nullam de verbo facerem controversiam, sed totam quaestionem facili divisione dissolverem, statimque approbarem bene attendentibus, substantias intellegibiles sensibilibus substantiis divina et incorrupta veritatis lege praeponi, non earum substantiarum defectus; quamvis hos intellegibiles, illos sensibiles appellare vellemus. Quapropter, qui et haec lumina visibilia, et illas intellegibiles animas substantias esse faterentur, omni modo eos cogi sublimiores partes animis concedere, atque tribuere; defectus vero utriusque generis non posse alteros alteris anteponi, privant enim tantum, et non esse indicant, quod usquequaque eamdem vim habent, sicut ipsae negationes. Nam cum dicimus: Non est aurum, et: Non est virtus; quamvis inter aurum et virtutem plurimum, nihil tamen inter negationes, quas eis adiunximus, distat. Verum enim vero peius est non esse virtutem, quam non esse aurum: nemo sanus hinc ambigit; quod non propter ipsas negationes, sed propter res quibus adiungantur, accidere quis non intellegat? Auro enim virtus quanto praestat, tanto est virtute quam auro carere miserius. Quamobrem, cum res intellegibiles sensibilibus rebus antecellunt, defectum in intellegibilibus quam in sensibilibus merito aegrius toleramus; non eos defectus, sed ea quae deficiunt, carius vel vilius aestimantes. Ex quo iam illud apparet, defectum vitae, quae intellegibilis est, multo miserabiliorem esse, quam huius sensibilis lucis; quod scilicet multo est carior intellecta vita, quam lux ista conspecta.

6. 8. Quae cum ita sint, audebitne quisquam, cum solem ac lunam, et quidquid in sideribus, quidquid denique in hoc igne nostro atque terreno luce visibili effulget, Deo tribuat, animas quaslibet, quae profecto nisi vivendo animae non sunt, cum tantum hoc lumen vita praecedat nolle concedere ex Deo esse? et cum ille verum dicat, qui dicit: In quantum nitet, ex Deo est; egone tandem, Deus magne, mentiar, si dicam: In quantum vivit, ex Deo est? Non usque adeo, quaeso, caecitas mentis suppliciaque augeantur animorum, ut haec homines non intellegant. Sed quoquo modo illorum error aut pertinacia sese haberet, his ego fretus armatusque rationibus, credo cum ad eos rem ita consideratam perspectamque detulissem, et cum his placide contulissem, vererer ne mihi quisquam eorum alicuius momenti esse videretur, si aut intellectum, aut ea quae intellectu non per defectum perciperentur, sensui conaretur praeferre, aut saltem comparare corporeo, vel his rebus quae ad eumdem sensum cognoscendae similiter pertinerent. Quo constituto, quando ille mihi vel quisquam negare auderet, animas quantum vellet malas, tamen quoniam animae essent, intellegibilium rerum numero contineri, neque illas per defectum intellegi? Siquidem animae non alio essent, nisi quo viverent. Licet enim per defectum intellegerentur vitiosae, quia virtutis egestate vitiosae; non tamen per defectum animae, quia vivendo animae. Nec fieri potest ut vitae praesentia sit causa deficiendi; cum tanto quidque deficiat, quanto deseritur a vita.

6. 9. Omni modo igitur cum pateret non posse ullas animas ab eo auctore separari, a quo lux ista non separatur; iam quidquid afferrent, non acciperem: moneremque potius, ut eos mecum sequi mallent, qui omne quidquid esset, quoniam esset, in quantumcumque esset, ex uno Deo esse praedicarent.

Obiectantur contra a Manichaeis loca Scripturae. Mali quomodo ex Deo, et non ex Deo.

7. 9. Recitarent adversus me voces illas evangelicas: Vos propterea non auditis, quia ex Deo non estis 4; Vos ex patre diabolo estis 5. Ego quoque contra recitarem: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 6; et illud Apostoli: Unus Deus ex quo omnia; et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia 7; et iterum eiusdem Apostoli: Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi gloria 8: hortarerque homines (si tamen homines invenirem), nihil nos iam quasi comperisse praesumeremus; sed quaereremus potius magistros, qui sententiarum istarum, quae nobis inter se pugnare viderentur, pacem concordiamque monstrarent. Nam in una atque eadem auctoritate Scripturarum, cum alibi sonaret: Omnia ex Deo 9; et alibi: Vos non estis ex Deo 10: quoniam Libros temere condemnare nefas esset, quis non videret peritum doctorem, cui quaestionis huius solutio nota esset, inveniendum fuisse? qui profecto si esset bonus intellector, et, ut divinitus dicitur, homo spiritalis 11, quoniam necessario faveret veris rationibus, quas de intellegibili sensibilique natura, quantum potui, tractavi atque disserui, imo eas ipse multo melius, et ad docendum aptius aperiret; nihil ab eo aliud de hac quaestione audiremus, nisi quemadmodum fieri posset, ut et nullum animarum genus non esset ex Deo, et recte tamen peccatoribus et infidelibus diceretur: Non estis ex Deo. Nam et nos fortasse implorato in auxilium Deo facile videre possemus, aliud esse vivere, aliud peccare: et quanquam vita in peccatis in comparatione iustae vitae mors appellata sit 12; utrumque tamen in homine uno posse inveniri, ut simul sit vivus atque peccator: sed quod vivus, ex Deo; quod peccator, non ex Deo. In qua divisione utimur ea parte de duabus, quae nostrae sententiae competit: ut cum Dei conditoris omnipotentiam insinuare volumus, etiam peccatoribus dicamus quod ex Deo sint. Dicimus enim his qui aliqua specie continentur, dicimus animantibus, dicimus rationalibus, dicimus postremo, quod ad rem maxime attinet, viventibus: quae omnia per se ipsa divina sunt munera. Cum autem malos arguere propositum est, recte dicimus: Non estis ex Deo. Dicimus enim se a veritate avertentibus, infidelibus, facinorosis, flagitiosis, et, quod nomine uno totum continet, peccatoribus: quae rursus omnia ex Deo non esse quis dubitet? Itaque Christus peccatoribus, idipsum quod peccatores erant et sibi non credebant coarguens, quid mirum si ait: Non estis ex Deo; ex alia parte illa salva manente sententia quod: Omnia per ipsum facta sunt; et, Omnia ex Deo? Nam si Christo non credere, Christi adventum repudiare, Christum non recipere, certum indicium esset animarum quae non sunt Dei; et ideo dictum esset: Vos propterea non auditis, quia non estis ex Deo: quomodo vera esset vox illa Apostoli, in ipso Evangelii memorabili principio, qua dictum est: In sua propria venit, et sui eum non receperunt 13? Unde sui, si non receperunt: aut unde ideo non sui, quia non receperunt: nisi quia homines peccatores, eo quod sunt homines, ad Deum; eo vero quod peccatores, ad diabolum pertinent? Hic ergo partem naturae tenuit qui ait: Sui eum non receperunt; ille vero voluntatis, qui ait: Non estis ex Deo. Evangelista enim Dei opera commendabat, Christus hominum peccata coercebat.

Quaerunt unde malum, et hac quaestione vincere se putant Manichaei. Cognoscant prius quod facillimum est, nihil vivere posse sine Deo. Summum malum non cognoscitur nisi cognito summo bono, quod est Deus.

8. 10. Hic fortasse quis dicat: Unde ipsa peccata, et omnino unde malum? Si ab homine, unde homo? si ab angelo, unde angelus? Quos ex Deo esse cum dicitur, quamvis recte vereque dicatur, videntur tamen imperitis et minus valentibus acriter res abditas intueri, quasi per quamdam catenam ad Deum mala et peccata connecti. Hac quaestione illi regnare se putant: quasi vero interrogare sit scire. Utinam id esset; nemo me scientior reperiretur. Sed nescio quomodo saepe in altercando magnae quaestionis propositor personam magni doctoris ostentat, plerumque ipse ipso quem terret, in eo de quo terret indoctior. Itaque isti multitudini se praeferendos arbitrantur, quia priores interrogant quod cum multitudine ignorant. Sed si eo tempore quo cum eis me, non sicut iam diu ago, egisse nunc poenitet, mihi has rationes depromenti hoc obiecissent, dicerem: Quaeso, interim cognoscite mecum quod facillimum est, si nihil sine Deo potest fulgere, multo minus posse aliquid vivere sine Deo; ne in tantis monstris opinionum remaneamus, ut nescio quas animas vitam sine Deo habere praedicemus. Sic enim fortasse continget ut id quod mecum ignoratis, id est, unde sit malum, vel simul, vel quolibet ordine aliquando discamus. Quid si enim cognitio summi mali sine cognitione summi boni contingere homini non potest? Non enim nossemus tenebras, si in tenebris semper essemus: sed lucis notitia contrarium suum non sinit incognitum. Summum autem bonum id est, quo superius esse nihil potest: Deus autem bonum, et Deo superius esse nihil potest : Deus igitur summum bonum. Cognoscamus ergo Deum, atque ita nos illud quod praepropere quaerimus non latebit. Mediocrisne negotii tandem vel meriti cognitionem Dei esse arbitramini? Quod enim nobis aliud praemium, quam vita aeterna promittitur, quae Dei cognitio est? Ait enim magister Deus: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum et verum Deum, et quem misisti Iesum Christum 14. Etenim anima quamvis sit immortalis, tamen quia mors eius recte dicitur a Dei cognitione aversio; cum se convertit ad Deum, meritum est aeternae vitae consequendae, ut sit aeterna vita, sicut dictum est, ipsa cognitio. Converti autem ad Deum nemo, nisi ab hoc mundo se avertat, potest. Hoc ego mihi arduum et difficillimum sentio: vobis si facile est, ille ipse Deus viderit. Ego vellem credere, nisi me moveret, quod cum iste mundus, a quo averti iubemur, visibilis sit, dixeritque Apostolus: Ea quae videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna sunt 15: vos plus istorum oculorum quam mentis iudicio tribuitis, apud quos nullam esse fulgentem pennam quae non ex Deo fulgeat, et esse viventem animam quae non ex Deo vivat, praedicatur et creditur. Haec et his similia vel illis etiam dicerem, vel mecum reputarem. Possem namque Deum omnibus, ut dicitur, visceribus deprecans, et Scripturis quantum licebat intentus, etiam tunc fortasse talia vel dicere, vel quod saluti sat erat cogitare.

Augustinus familiaritate cum Manichaeis et successu victoriae de christianis imperitis a se reportatae deceptus. Manichaei ex cognitione item peccati et voluntatis facile refellendi.

9. 11. Sed me duo quaedam maxime, quae incautam illam aetatem facile capiunt, per admirabiles attrivere circuitus; quorum est unum familiaritas, nescio quomodo repens quadam imagine bonitatis, tamquam sinuosum aliquod vinculum multipliciter collo involutum. Alterum quod quaedam noxia victoria pene mihi semper in disputationibus proveniebat disserenti cum christianis imperitis, sed tamen fidem suam certatim, ut quisque posset, defendere molientibus. Quo successu creberrimo gliscebat adolescentis animositas, et impetu suo in pervicaciae magnum malum imprudenter vergebat. Quod altercandi genus quia post eorum auditionem aggressus eram, quidquid meo vel qualicumque ingenio vel aliis lectionibus poteram, solis illis libentissime tribuebam. Ita ex illorum sermonibus ardor in certamina, ex certaminum proventu amor in illos quotidie novabatur. Ex quo accedebat ut quidquid dicerent, miris quibusdam morbis, non quia sciebam, sed quia optabam verum esse, pro vero approbarem. Ita factum est ut quamvis pedetentim atque caute, tamen diu sequerer homines nitidam stipulam viventi animae praeferentes.

9. 12. Verum esto, non poteram illo tempore sensibilia ab intellegibilibus, carnalia scilicet ab spiritalibus diiudicare atque discernere; non erat aetatis, non disciplinae, non cuiusdam etiam consuetudinis, non ullorum denique meritorum; non enim parvi gaudii et felicitatis res est: itane tandem ne illud quidem arripere poteram, quod in omnium hominum iudicio summi Dei legibus natura ipsa constituit?

Peccatum nonnisi a voluntate. Vita et voluntas sua cuique notissima. Voluntas quid sit.

10. 12. Quivis enim homines, quos modo a communi sensu generis humani nulla disrupisset amentia, quae vellent ad iudicandum studia detulissent, quamlibet imperitiam, quantamcumque etiam tarditatem; velim experiri quid mihi responderent roganti, utrum eis peccasse videretur, de cuius dormientis manu scripsisset alius aliquid flagitiosum. Omnes quis dubitet ita fuisse negaturos illud esse peccatum, ita reclamaturos, ut etiam succenserent fortasse quod tali eos rogatione dignos putaverim? A quibus ego, quoquo modo poteram, reconciliatis et in consilium restitutis peterem, ut me aliud tam manifestum, et in omnium cognitione positum, interrogantem non moleste ferrent: tunc quaererem, si non dormientis, sed scientis manu, qui membris tamen caeteris vinctus atque constrictus esset, quisquam valentior aliquid similiter fecisset mali, utrum quia id nosset, quamvis omnino noluisset, ullo peccati nomine teneretur. Et hic mihi omnes mirantes quod talia sciscitarer, sine cunctatione responderent, nihil etiam istum omnino peccasse. Quid ita? Quia de quo nesciente, vel resistere non valente quisquam quidpiam mali fecerit, iuste damnari nullo modo potest. Atque idipsum cur ita esset, si in illis hominibus naturam ipsam percontarer humanam, facile pervenirem ad id quod cuperem, isto modo quaerens: Quid, si dormiens ille iam sciret quid alius de manu eius facturus esset, et de industria, plus potus etiam ne expergisceretur, se somno dederet, ut aliquem iurando falleret; num ei quidquam somnus ad innocentiam suffragaretur? Quid aliud quam nocentem hominem pronuntiarent ? Quod si et ille volens vinctus est, ut aliquem similiter praetenta defensione deciperet, quid ei tandem, ut peccato careat, illa vincula profuerunt? Quanquam his obstrictus, revera resistere non valeret; sicut ille dormiens, quid tunc fieret, omnino nesciret. Numquidnam igitur dubitandum est quin peccasse ambo iudicarentur? Quibus concessis colligerem, nusquam scilicet nisi in voluntate esse peccatum: cum mihi auxiliaretur etiam illud, quod iustitia peccantes tenet sola mala voluntate, quamvis quod voluerint implere nequiverint.

10. 13. Quisquamne me ista tractantem, posset dicere, in rebus obscuris abditisque versari, ubi propter intellegentium paucitatem vel fraudis vel ostentationis suspicio nasci solet? Secedat paulisper illa intellegibilium sensibiliumque distinctio: nulla mihi fiat invidia, quod tardas animas subtilium disputationum stimulis persequor. Liceat mihi me scire vivere, liceat mihi scire me velle vivere: in quae si consentit genus humanum, tam nobis cognita est voluntas nostra, quam vita. Neque cum istam scientiam profitemur, metuendum est ne nos quisquam falli posse convincat: hoc ipsum enim falli nemo potest, si aut non vivat, aut nihil velit. Non me arbitror quidquam obscurum attulisse, et vereor ne cuiquam magis, quod haec nimium manifesta sint, videar esse culpandus: sed quorsum haec tendant, consideremus.

Quid sit voluntas.

10. 14. Non igitur nisi voluntate peccatur. Nobis autem voluntas nostra notissima est: neque enim scirem me velle, si quid sit voluntas ipsa nescirem. Definitur itaque isto modo: Voluntas est animi motus, cogente nullo, ad aliquid vel non amittendum, vel adipiscendum. Cur ergo ita tunc definire non possem? An erat difficile videre invitum volenti esse contrarium, ita ut contrarium sinistrum dextro esse dicimus, non ut nigrum albo? Nam eadem res simul et nigra et alba esse non potest: duorum autem in medio quisque positus, ad alterum sinister est, ad alterum dexter; simul quidem utrumque unus homo, sed simul utrumque ad unum hominem nullo modo. Ita quidem invitus et volens unus animus simul esse potest; sed unum atque idem nolle simul et velle non potest. Cum enim quisque invitus aliquid facit, si eum roges utrum id facere velit, nolle se dicit: item si roges utrum id velit non facere, velle respondet. Ita invitum ad faciendum, ad non faciendum autem volentem reperies: id est enim unum animum uno tempore habentem utrumque, sed aliud atque aliud ad singula referentem. Cur haec dico? Quia si rursum quaeramus quam ob causam id invitus faciat, cogi se dicet. Nam et omnis invitus faciens cogitur; et omnis qui cogitur, si facit, nonnisi invitus facit. Restat ut volens a cogente sit liber, etiamsi se quisquam cogi putet. Et hoc enim modo omnis qui volens facit, non cogitur; et omnis qui non cogitur, aut volens facit, aut non facit. Haec cum in omnibus hominibus, quos interrogare non absurde possumus, a puero usque ad senem, a ludo litterario usque ad solium sapientis, natura ipsa proclamet; cur ego tunc non viderem in definitione voluntatis ponendum esse: Cogente nullo, quod nunc quasi experientia maiore cautissimus posui? At si hoc ubique manifestum est, et non doctrina, sed natura omnibus promptum; quid restat quod videatur obscurum, nisi forte ullum lateat, aliquid nos velle cum volumus, et ad hoc moveri animum nostrum, idque aut habere nos aut non habere, et si haberemus retinere velle, si non haberemus acquirere? Quare aut non amittere, aut adipisci aliquid vult, omnis qui vult. Quamobrem, si omnia ista luce clariora sunt, sicuti sunt, neque meae tantum, sed notitiae generis humani veritatis ipsius liberalitate donata, cur illo etiam tempore dicere non possem: Voluntas est motus animi, cogente nullo, ad aliquid vel non amittendum, vel adipiscendum?

Peccatum quid.

11. 15. Dicet aliquis: Et hoc te adversum Manichaeos quid adiuvaret? Exspecta; sine prius etiam peccatum definiamus, quod sine voluntate esse non posse omnis mens apud se divinitus conscriptum legit. Ergo peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere. Quanquam si liberum non sit, non est voluntas. Sed malui grossius quam scrupulosius definire. Etiamne hi libri obscuri mihi scrutandi erant, unde discerem neminem vituperatione suppliciove dignum, qui aut id velit quod iustitia velle non prohibet, aut id non faciat quod facere non potest? Nonne ista cantant et in montibus pastores, et in theatris poetae, et indocti in circulis, et docti in bibliothecis, et magistri in scholis, et antistites in sacratis locis, et in orbe terrarum genus humanum? Quod si nemo vituperatione vel damnatione dignus est, aut non contra vetitum iustitiae faciens, aut quod non potest non faciens, omne autem peccatum vel vituperandum est, vel damnandum; quis dubitet tunc esse peccatum, cum et velle iniustum est, et liberum nolle; et ideo definitionem illam et veram et ad intellegendum esse facillimam, et non modo nunc, sed tunc quoque a me potuisse dici: Peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere?

Ex datis definitionibus peccati et voluntatis haeresim Manichaeorum totam evertit.

12. 16. Age nunc, videamus quid nos haec adiuvarent. Plurimum omnino, ut nihil amplius desiderarem: totam quippe causam finirent. Nam quisquis secreta conscientiae suae legesque divinas penitus naturae inditas, apud animum intus, ubi expressiores certioresque sunt, consulens, has duas definitiones voluntatis atque peccati veras esse concedit, totam Manichaeorum haeresim paucissimis et brevissimis, sed plane invictissimis ratiunculis sine ulla cunctatione condemnat. Quod sic considerari potest. Duo animarum genera esse dicunt, unum bonum, quod ita ex Deo sit, ut non ex aliqua materia vel ex nihilo ab eo factum, sed de ipsa eius omnino substantia pars quaedam processisse dicatur, alterum autem malum, quod nulla prorsus ex parte ad Deum pertinere credunt credendumque commendant: et ideo illud summum bonum, hoc vero summum malum esse praedicant: atque ista duo genera fuisse aliquando discreta, nunc esse commixta. Genus quidem commixtionis huius et causam nondum audieram: sed tamen iam quaerere poteram, utrum illud malum genus animarum, antequam bono misceretur, habuisset aliquam voluntatem. Si enim non habebat, sine peccato atque innocens erat, et ideo nullo modo malum. Si autem ideo malum, quia licet esset sine voluntate, tamquam ignis, tamen si bonum attigisset, violaret, atque corrumperet: quantum est nefas, et naturam mali tantum valere ad commutandam ullam Dei partem, et summum illud bonum corruptibile et violabile credere? Quod si voluntas inerat, profecto inerat, cogente nullo, motus animi ad aliquid vel non amittendum, vel adipiscendum. Hoc autem aliquid, aut bonum erat, aut bonum putabatur: non enim aliter appeti posset. Sed in summo malo, ante commixtionem quam praedicant, nullum unquam bonum fuit. Unde igitur ibi vel scientia vel opinio boni esse potuit? An nihil volebant quod apud se esset, atque illud bonum verum, quod extra erat, appetebant? Ista vero praeclara et magna laude praedicanda voluntas est, qua summum appetitur et verum bonum. Unde igitur in summo malo motus animi tanta laude dignissimus? An studio nocendi appetebant? Primo, eodem revolvitur ratio. Qui enim nocere vult, bono aliquo vult privare alium propter aliquod bonum suum. Erat igitur in eis vel scientia boni, vel opinio, quae summo malo nullo modo esse debebat. Deinde bonum illud extra se positum, cui nocere studebant, utrum omnino esset, unde cognoverant? Si intellexerant, quid tali mente praeclarius? An quidquam est aliud, quo magnis laboribus omnis bonorum porrigatur intentio, nisi ut summum illud et sincerum bonum intellegatur? Quod ergo nunc vix paucis bonis iustisque conceditur, id tunc illud merum malum nullo bono adiuvante iam poterat? Si autem illae animae corpora gerebant, et id oculis viderant; quae linguae, quae pectora, quae ingenia laudandis istis oculis praedicandisque sufficiunt, quibus vix possunt mentes iustorum adaequari? Quanta bona invenimus in summo malo! Si enim videre Deum malum est, non est bonum Deus: bonum est autem Deus: bonum est igitur Deum videre; et nescio quid huic bono comparari queat. Porro quod videre bonum est, unde fieri potest ut posse videre sit malum? Quapropter quidquid vel in illis oculis, vel in istis mentibus fecit, ut ab his possit videri divina substantia, magnum et ineffabili laude dignissimum bonum fecit. Si autem non factum, sed ipsum per se tale ac sempiternum erat, difficile hoc malo quidquam melius invenitur.

Ex malarum item animarum iusta damnatione sequitur non natura, sed voluntate malas esse.

12. 17. Postremo, ut nihil horum laudandorum habeant illae animae, quae illorum rationibus habere coguntur, quaererem utrum aliquas an nullas animas Deus damnet. Si nullas, nullum meritorum iudicium est, nulla providentia et casu potius quam ratione mundus administratur, vel potius non administratur: non enim administratio casibus danda est. Hoc autem si omnibus qualibet religione devinctis credere nefas est, restat ut aut sit aliquarum animarum damnatio, aut nulla peccata sint. Sed si nulla peccata sunt, etiam nullum malum: quod isti si dixerint, haeresim suam uno ictu interficiunt. Convenit igitur mihi cum illis, animas aliquas divina lege iudicioque damnari. At hae, si bonae sint, quae illa iustitia est? Si malae; natura, an voluntate? Sed natura esse malae animae nullo modo queunt. Unde hoc docemus? De superioribus definitionibus voluntatis atque peccati. Quia dicere animas, et esse malas, et nihil peccare, plenum est dementiae: dicere autem peccare sine voluntate, magnum deliramentum est; et peccati reum tenere quemquam, quia non fecit quod facere non potuit, summae iniquitatis est et insaniae. Quamobrem illae animae quidquid faciunt, si natura, non voluntate faciunt, id est, si libero et ad faciendum et ad non faciendum motu animi carent; si denique his abstinendi ab opere suo potestas nulla conceditur, peccatum earum tenere non possumus. At omnes fatentur, et malas animas iuste, et eas quae non peccaverunt, iniuste damnari: fatentur igitur eas malas esse quae peccant. Illae autem, sicut ratio docuit, non peccant. Animarum ergo malarum genus nescio quod extraneum, quod a Manichaeis inducitur, nullum est.

Animas esse natura bonas, quibus datur venia peccatorum.

12. 18. Nunc bonum illud genus videamus, quod rursus ita laudant, ut ipsam Dei substantiam dicant esse. Quanto autem melius est ut suum ordinem meritumque quisque cognoscat, nec ita sacrilega superbia ventiletur, ut cum se toties commutari sentiat, summi illius boni, quod incommutabile pia ratio profitetur et docet, credat esse substantiam? Ecce enim cum manifestum sit non peccare animas in eo quod non sunt tales, quales esse non possunt; unde constat iam nescio quas illas inductitias nullo modo peccare, et propterea illas omnino non esse: relinquitur, ut quoniam concedunt esse peccata, non inveniant quibus ea tribuant, nisi bono generi animarum et substantiae Dei. Maxime autem urgentur auctoritate christiana: numquam enim negaverunt dari veniam peccatorum, cum fuerit ad Deum quisque conversus; numquam dixerunt (ut alia multa) quod Scripturis divinis hoc quispiam corruptor inseruerit. Quibus ergo peccata donantur? Si alieni generis illis malis, possunt et bonae fieri, possunt Dei regnum possidere cum Christo. Quod isti quia negant, nec habent alterum genus, nisi earum quas de substantia Dei esse perhibent; restat ut non solum etiam ipsas, sed ipsas solas peccare fateantur. Ego autem nihil pugno ne solae peccent: peccant tamen. At enim mali commixtione coguntur? Si ita cogantur, ut resistendi potestas nulla sit, non peccant: si est in potestate sua resistere, et propria voluntate consentiunt, cur tanta bona in summo malo, cur hoc malum in summo bono, per doctrinam illorum cogimur invenire; nisi quia neque illud malum est quod suspicione inducunt, neque hoc summum bonum quod superstitione pervertunt?

Ex deliberatione in malam et in bonam partem non haberi duo animarum genera. Concesso genere animarum illicentium ad turpia, non sequi has esse natura malas, alias esse summum bonum.

13. 19. At si de duobus istis generibus animarum delirare illos et errare docuissem, aut certe ipse didicissem, quid remanere poterat, cur mihi iam de ulla re audiendi vel consulendi viderentur? An ut discerem hinc ostendi animarum duo esse genera, quod in deliberando nunc in malam partem, nunc in bonam nutat assensio? Cur non magis hoc signum est unius animae, quae libera illa voluntate huc et huc ferri, hinc atque hinc referri potest? Nam mihi cum accidit, unum me esse sentio utrumque considerantem, alterutrum eligentem: sed plerumque illud libet, hoc decet, quorum nos in medio positi fluctuamus. Nec mirum: ita enim nunc constituti sumus, ut et per carnem voluptate affici, et per spiritum honestate possimus. Quare non duas animas hinc fateri cogor? Possumus enim melius et multo expeditius intellegere duo genera bonarum rerum, quorum tamen neutrum ab auctore Deo sit alienum, unam animam ex diversis afficere partibus, inferiore ac superiore, vel quod recte ita dici potest, exteriore atque interiore. Ista sunt duo genera, quae sensibilium et intellegibilium nomine paulo ante tractavimus, quae carnalia et spiritalia libentius et familiarius nos vocamus. Sed factum est nobis difficile a carnalibus abstinere, cum panis verissimus noster spiritalis sit. Cum labore namque nunc edimus panem. Neque enim nullo in supplicio sumus peccato transgressionis mortales ex immortalibus facti. Ideo contingit ut cum ad meliora conantibus nobis, consuetudo facta cum carne et peccata nostra quodam modo militare contra nos, et difficultatem nobis facere coeperint, nonnulli stulti aliud genus animarum quod non sit ex Deo superstitione obtusissima suspicentur.

13. 20. Quanquam etiam si eis concedatur inferiore alio genere animarum nos illici ad turpia, non inde conficiunt aut illas natura malas esse, aut istas summum bonum. Fieri enim potest ut propria illae voluntate appetendo quod non licebat, hoc est, peccando, ex bonis factae sint malae; rursusque fieri bonae possint, sed ut fit quamdiu manent in peccato, ad sese alias occulta quadam suasione traducant: deinde, ut omnino malae non sint, sed in suo genere, quamvis inferiore, opus proprium sine ullo peccato exerceant: istae autem superiores quibus actionem longe praestantiorem rerum moderatrix iustitia summa tribuerit, si illas inferiores sequi et imitari voluerint, peccando fiunt malae, non quia malas, sed quia male imitantur. Ab illis enim agitur proprium, ab istis appetitur alienum: unde illae in suo gradu manent, istae ad inferiora merguntur, velut cum homines ferina sectantur. Pulchre namque incedit quadrupedans equus: at si hoc homo pedibus manibusque imitetur, quis eum vel palearum cibo dignum putet? Recte igitur plerumque improbamus imitantem, cum eum quem imitatur probemus. Improbamus autem, non quia non sit assecutus, sed quia omnino assequi voluit. In equo enim probamus illud, cui quantum praeponimus hominem, tantum offendimur quod inferiora sectatur. Quid inter ipsos homines, in emittenda voce nonne quod praeco bene facit, etiamsi clarius ac melius id faciat senator praecone, insanus est? Coelestia suscipe: lucens luna laudatur, suoque cursu atque vicibus bene considerantibus satis placet; tamen si eam sol velit imitari (fingamus enim eum posse habere huiusmodi voluntates), cui non summe ac iure displiceat? Ex quibus illud est quod intellegi volo. Etiam si sunt animae (quod interim incertum est), corporeis officiis non peccato, sed natura deditae, nosque, quanquam sint inferiores, aliqua tamen interiore vicinitate contingunt, non illas ideo malas haberi oportere, quia et nos cum eas sequimur, et corporea diligimus, mali sumus. Propterea enim corporea diligendo peccamus, quia spiritalia diligere et iustitia iubemur et natura possumus, et tunc in nostro genere optimi et beatissimi sumus.

13. 21. Quamobrem, quid habet argumenti aestuans in utramque partem deliberatio, modo in peccatum prona, modo in recte factum subvecta, ut duo animarum genera, quorum alterius natura ex Deo sit, alterius non sit, cogamur accipere, cum alias tot causas alternantis cogitationis coniicere liceat? Sed haec obscura esse, et incassum ab animis lippientibus quaeri, quisquis bonus rerum existimator est, videt. Quare illa potius quae de voluntate atque peccato dicta sunt, illa, inquam, quae summa iustitia neminem ratione utentem ignorare permittit, illa quae si auferantur nobis, nihil est unde disciplina virtutis inchoetur, nihil unde a vitiorum morte surgatur, etiam atque etiam considerata satis clare ac dilucide Manichaeorum haeresim falsam esse convincunt.

Rursum ex paenitendi utilitate monstratur animas non natura malas esse.

14. 22. Horum simile est quod de poenitendo nunc dicam. Nam, ut inter omnes sanos constat, et quod ipsi Manichaei non solum fatentur, sed et praecipiunt, utile est poenitere peccati. Quid ego nunc in hanc rem divinarum Scripturarum testimonia, quae usquequaque diffusa sunt, colligam? Vox est etiam ista naturae: neminem stultum rei huius notitia deseruit; hoc nobis nisi penitus insitum esset, periremus. Potest aliquis dicere, non se peccare: non autem sibi esse, si peccaverit, poenitendum, nulla barbaries dicere audebit. Quae cum ita sint, quaero ex duobus illis generibus animarum, cuius sit poenitere peccati? Scio quidem neque illius esse posse, qui male facere, neque illius qui bene facere non potest: quare, ut eorum verbis utar, si animam tenebrarum peccati poenitet, non est de substantia summi mali; si animam lucis, non est de substantia summi boni. Poenitendi enim affectus ille qui prodest, et male fecisse poenitentem, et bene facere potuisse testatur. Quomodo igitur ex me nihil mali, si ego perperam feci? aut quomodo me recte poenitet, si ego non feci? Audi partem alteram: Quomodo ex me nihil boni est, cui bona voluntas inest? aut quomodo me recte poenitet, si non inest? Quamobrem aut negent isti esse poenitendi magnam utilitatem, ut non solum a christiano nomine, sed ab omni etiam vel imaginaria ratione pellantur; aut animarum illa duo genera, unum ex quo nihil mali, alterum ex quo nihil boni sit, dicere atque docere iam desinant: quod si faciant, Manichaei esse utique iam desinent; nam tota illa secta ista bicipiti, vel potius praecipiti animarum varietate fulcitur.

14. 23. Ac mihi quidem satis est sic scire quod Manichaei errent, ut scio poenitendum esse peccati: et tamen si nunc amicorum meorum aliquem, qui usque adhuc illos audiendos putat, compellem iure amicitiae, et ei dicam: Scisne utile esse, cum quisque peccaverit, poenitere? sine dubitatione se scire iurabit. Si ergo te fecero ita scire falsam esse Manichaeorum haeresim, desiderabisne amplius? Quid amplius se posse in hac re desiderare respondeat. Bene quidem huc usque. Sed cum ostendere coepero certas necessariasque rationes, quae illam propositionem adamantinis, ut dicitur, catenis innexae consequuntur, remque totam ad conclusionem qua illa evertitur secta perduxero; negabit se forsitan scire utilitatem illam poenitendi, quam nemo doctus, nemo indoctus ignorat; et potius se scire contendet, cum dubitamus et deliberamus, duas in nobis animas patrocinia propria singulis quaestionis partibus adhibere. O consuetudo peccati! o comes poena peccati! Vos me tunc a rerum tam manifestarum consideratione avertistis; sed non sentienti nocebatis: nunc vero in familiarissimis meis similiter non sentientibus me iam vulneratis torquetisque sentientem.

Orat pro amicis quos habuit erroris socios.

15. 24. Attendite ista, quaeso, carissimi: vestra ingenia bene novi. Si mihi nunc vos qualiscumque hominis mentem rationemque conceditis, multo certiora sunt, quam quae ibi vel videbamur discere, vel magis credere cogebamur. Deus magne, Deus omnipotens, Deus summae bonitatis, quam inviolabilem atque incommutabilem credi atque intellegi fas est, Trina unitas, quam catholica Ecclesia colit, supplex oro, expertus in me misericordiam tuam, ne homines cum quibus mihi a pueritia in omni convictu fuit summa consensio, in tuo cultu a me dissentire permittas. Video maxime exspectari hoc loco, quomodo etiam catholicas Scripturas a Manichaeis accusatas vel tunc defenderem, si, ut dico, cautus essem; vel nunc defendi posse demonstrem. Sed in aliis voluminibus Deus adiuvabit propositum meum; nam huius iam, quantum arbitror, moderata parci sibi postulat longitudo.