De Doctrina Christiana/III

This is the stable version, checked on 30 Aprilis 2020. Template changes await review.
 II IV 

LIBER TERTIUS

In hunc librum introductio.

  1. 1. Homo timens Deum, voluntatem eius in Scripturis sanctis diligenter inquirit. Et ne amet certamina, pietate mansuetus; praemunitus etiam scientia linguarum, ne in verbis locutionibusque ignotis haereat, praemunitus etiam cognitione quarumdam rerum necessariarum, ne vim naturamve earum quae propter similitudinem adhibentur, ignoret; adiuvante etiam codicum veritate, quam sollers emendationis diligentia procuravit; veniat ita instructus ad ambigua Scripturarum discutienda atque solvenda. Ut autem signis ambiguis non decipiatur, quantum per nos instrui potest; fieri autem potest ut istas vias, quas ostendere volumus, tamquam pueriles vel magnitudine ingenii, vel maioris illuminationis claritate derideat; sed tamen, ut coeperam dicere, quantum per nos instrui potest, qui eo loco animi est ut per nos instrui valeat, sciat ambiguitatem Scripturae aut in verbis propriis esse aut in translatis, quae genera in secundo libro demonstravimus.

 

Ambiguitas ex verborum distinctione tollenda.

  1. 2. Sed cum verba propria faciunt ambiguam Scripturam, primo videndum est ne male distinxerimus, aut pronuntiaverimus. Cum ergo adhibita intentio incertum esse perviderit quomodo distinguendum aut quomodo pronuntiandum sit, consulat regulam fidei, quam de Scripturarum planioribus locis et Ecclesiae auctoritate percepit; de qua satis egimus cum de rebus in libro primo loqueremur. Quod si ambae vel etiam omnes, si plures fuerint partes, ambiguitatis secundum fidem sonuerint, textus ipse sermonis a praecedentibus et consequentibus partibus, quae ambiguitatem illam in medio posuerunt, restat consulendus, ut videamus cuinam sententiae, de pluribus quae se ostendunt, ferat suffragium eamque sibi contexi patiatur.

 

Exempla illustrantia rite distinguendi doctrinam.

  1. 3. Iam nunc exempla considera. Illa haeretica distinctio: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat, ut alius sit sensus: Verbum hoc erat in principio apud Deum, non vult Deum Verbum confiteri. Sed hoc regula fidei refellendum est qua nobis de Trinitatis aequalitate praescribitur ut dicamus: Et Deus erat Verbum, deinde subiungamus: Hoc erat in principio apud Deum 1.

 

Item alia exempla.

  1. 4. Illa vero distinctionis ambiguitas neutra parte resistit fidei et ideo textu ipso sermonis diiudicanda est, ubi ait Apostolus: Et quid eligam ignoro. Conpellor autem ex duobus: concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo; multo enim magis optimum: manere in carne necessarium propter vos 2. Incertum est enim utrum: Ex duobus concupiscentiam habens, an: Conpellor autem ex duobus, ut illud adiungatur, Concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo. Sed quoniam ita sequitur: Multo enim magis optimum, apparet eum eius optimi dicere se habere concupiscentiam, ut cum ex duobus conpellatur, alterius tamen habeat concupiscentiam, alterius necessitatem; concupiscentiam scilicet esse cum Christo, necessitatem manere in carne. Quae ambiguitas uno consequenti verbo diiudicatur, quod positum est: enim. Quam particulam qui abstulerunt interpretes, illa potius sententia ducti sunt, ut non solum conpelli ex duobus, sed etiam duorum habere concupiscentiam videretur. Sic ergo distinguendum est: Et quid eligam ignoro. Conpellor autem ex duobus, quam distinctionem sequitur: Concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo. Et tamquam quaereretur quare huius rei potius habeat concupiscentiam: Multo enim magis optimum, inquit. Cur ergo e duobus conpellitur? Quia est manendi necessitas, quam ita subiecit: Manere in carne necessarium propter vos.

 

Quarumdam distinctionum ambiguitas inevitabilis.

  1. 5. Ubi autem neque praescripto fidei, neque ipsius sermonis textu ambiguitas explicari potest, nihil obest secundum quamlibet earum quae ostenduntur, sententiam distinguere. Veluti est illa ad Corinthios: Has ergo promissiones habentes, carissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Capite nos, nemini nocuimus 3. Dubium est quippe utrum: Mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, secundum illam sententiam: Ut sit sancta et corpore et spiritu 4, an: Mundemus nos ab omni coinquinatione carnis, ut alius sit sensus: Et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei capite nos. Tales igitur distinctionum ambiguitates in potestate legentis sunt.

 

Qua ratione expediatur ambiguitas ex pronuntiatione.

  1. 6. Quaecumque autem de ambiguis distinctionibus diximus, eadem observanda sunt et in ambiguis pronuntiationibus. Nam et ipsae nisi lectoris nimia vitientur incuria, aut regulis fidei corriguntur aut praecedentis vel consequentis contextione sermonis. Aut si neutrum horum adhibetur ad correctionem, nihilominus dubiae remanebunt, ut quolibet modo lector pronuntiaverit, non sit in culpa. Nisi enim fides revocet, qua credimus Deum non accusaturum adversus electos suos et Christum non condemnaturum electos suos, potest illud sic pronuntiari: Quis accusabit adversus electos Dei? ut hanc interrogationem quasi responsio subsequatur : Deus qui iustificat, et item interrogetur: Quis qui condemnat? et respondeatur: Christus Iesus qui mortuus est 5. Quod credere quia dementissimum est, ita pronuntiabitur, ut praecedat percontatio, sequatur interrogatio. Inter percontationem autem et interrogationem hoc veteres interesse dixerunt, quod ad percontationem multa responderi possunt, ad interrogationem vero aut: Non, aut: Etiam. Pronuntiabitur ergo ita, ut post percontationem qua dicimus: Quis accusabit adversus electos Dei? illud quod sequitur sono interrogantis enuntietur: Deus qui iustificat? ut tacite respondeatur: Non; et item percontemur: Quis qui condemnat? rursusque interrogemus: Christus Iesus qui mortuus est, magis autem qui resurrexit, qui est in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis 6? ut ubique respondeatur: Non. At vero illo in loco ubi ait: Quid ergo dicemus? Quia gentes quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam 7, nisi post percontationem qua dictum est: Quid ergo dicemus? responsio subiciatur: Quia gentes quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, textus consequens non cohaerebit. Qualibet autem voce pronuntietur illud quod Nathanael dixit: A Nazareth potest aliquid boni esse 8, sive affirmantis, ut illud solum ad interrogationem pertineat quod ait: A Nazareth? sive totum cum dubitatione interrogantis, non video quo modo discernatur. Uterque autem sensus fidem non impedit.

 

Textus ipse quasdam ambiguitates resolvit.

  1. 7. Est etiam ambiguitas in sono dubio syllabarum, et haec utique ad pronuntiationem pertinens. Nam quod scriptum est: Non est absconditum a te os meum, quod fecisti in abscondito 9, non elucet legenti utrum correpta littera os pronuntiet an producta. Si enim corripiat, ab eo quod sunt ossa, si autem producat, ab eo quod sunt ora intellegitur numerus singularis. Sed talia linguae praecedentis inspectione diiudicantur. Nam in graeco non sed positum est. Unde plerumque loquendi consuetudo vulgaris utilior est significandis rebus quam integritas litterata. Mallem quippe cum barbarismo dici: Non est absconditum a te ossum meum, quam ut ideo esset minus apertum, quia magis latinum est. Sed aliquando dubius syllabae sonus etiam vicino verbo ad eamdem sententiam pertinente diiudicatur, sicut est illud Apostoli: Quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt 10. Si tantummodo dixisset: Quae praedico vobis neque subiunxisset: sicut praedixi, nonnisi ad codicem praecedentis linguae recurrendum esset, ut cognosceremus utrum in eo quod dixit praedico, producenda an corripienda esset syllaba media. Nunc autem manifestum est producendam esse. Non enim ait: Sicut praedicavi, sed: Sicut praedixi.

 

Ambiguitas dictionis qua ratione expediatur.

  1. 8. Non solum autem istae, sed etiam illae ambiguitates quae non ad distinctionem vel ad pronuntiationem pertinent, similiter considerandae sunt; qualis illa est ad Thessalonicenses: Propterea consolati sumus fratres in vobis 11. Dubium enim utrum: O fratres, an: Hos fratres: neutrum autem horum est contra fidem. Sed graeca lingua hos casus pares non habet et ideo illa inspecta renuntiatur vocativus, id est: O fratres. Quod si voluisset interpres dicere: Propterea consolationem habuimus, fratres, in vobis; minus servitum esset verbis, sed minus de sententia dubitaretur, aut certe adderetur: nostri. Nemo enim fere ambigeret vocativum casum esse, cum audiret: Propterea consolati sumus, fratres nostri, in vobis. Sed iam hoc periculosius permittitur. Ita factum est in illa ad Corinthios, cum ait Apostolus: Quotidie morior, per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Iesu 12. Ait enim quidam interpres: Quotidie morior, per vestram iuro gloriam, quia in graeco vox iurantis [] manifesta est sine ambiguo sono. Rarissime igitur et difficillime inveniri potest ambiguitas in propriis verbis, quantum ad libros divinarum Scripturarum spectat, quam non aut circumstantia ipsa sermonis, qua cognoscitur scriptorum intentio, aut interpretum collatio aut praecedentis linguae solvat inspectio.

 

Scripturae figuratas locutiones ad litteram accipere servitus est miserabilis.

  1. 9. Sed verborum translatorum ambiguitates, de quibus deinceps loquendum est, non mediocrem curam industriamque desiderant. Nam in principio cavendum est ne figuratam locutionem ad litteram accipias. Et ad hoc enim pertinet quod ait Apostolus: Littera occidit, spiritus autem vivificat 13. Cum enim figurate dictum sic accipitur, tamquam proprie dictum sit, carnaliter sapitur. Neque ulla mors animae congruentius appellatur, quam cum id etiam quod in ea bestiis antecellit, hoc est intellegentia, carni subicitur sequendo litteram. Qui enim sequitur litteram, translata verba sicut propria tenet, neque illud quod proprio verbo significatur refert ad aliam significationem. Sed si: Sabbatum audierit, verbi gratia, non intellegit nisi unum diem de septem, qui continuo volumine repetuntur; et cum audierit: Sacrificium, non excedit cogitatione illud quod fieri de victimis pecorum terrenisque fructibus solet. Ea demum est miserabilis animae servitus, signa pro rebus accipere, et supra creaturam corpoream oculum mentis ad hauriendum aeternum lumen levare non posse.

 

De Iudaeorum servitute et Ecclesiae apostolicae profectu.

  1. 10. Quae tamen servitus in Iudaeo populo longe a ceterarum gentium more distabat, quandoquidem rebus temporalibus ita subiugati erant ut unus eis in omnibus commendaretur Deus. Et quamquam signa rerum spiritalium pro ipsis rebus observarent, nescientes quo referrentur, id tamen insitum habebant, quod tali servitute uni omnium, quem non videbant, placerent Deo. Quam custodiam tamquam sub paedagogo parvulorum fuisse scribit Apostolus 14. Et ideo qui talibus signis pertinaciter inhaeserunt, contemnentem ista Dominum, cum iam tempus revelationis eorum venisset, ferre non potuerunt 15; atque inde calumnias, quod sabbato curaret, moliti sunt principes eorum 16 populusque signis illis tamquam rebus astrictus, non credebat Deum esse, vel a Deo venisse, qui ea sicut a Iudaeis observabantur nollet attendere. Sed qui crediderunt, ex quibus facta est prima Ecclesia Hierosolimitana, satis ostenderunt quanta utilitas fuerit eo modo sub paedagogo custodiri, ut signa quae temporaliter imposita erant servientibus, ad unius Dei cultum, qui fecit caelum et terram, opinionem observantium religarent. Namque illi quia proximi spiritalibus fuerunt (in ipsis enim temporalibus et carnalibus votis atque signis, quamvis quomodo spiritaliter essent intellegenda nescirent, unum tamen didicerant venerari aeternum Deum), tam capaces exstiterunt Spiritus Sancti, ut omnia sua venderent eorumque pretium indigentibus distribuendum ante Apostolorum pedes ponerent 17, seque totos dedicarent Deo tamquam templum novum, cuius terrenae imagini, hoc est templo veteri, serviebant.

 

  1. 11. Non enim hoc ullas ecclesias Gentium fecisse scriptum est, quia non tam prope inventi erant, qui simulacra manufacta deos habebant.

 

Servitus gentium sub signis inutilibus.

  1. 11. Et si quando aliqui eorum illa tamquam signa interpretari conabantur, ad creaturam colendam venerandamque referebant. Quid enim mihi prodest simulacrum, verbi gratia, Neptuni non ipsum habendum Deum, sed eo significari universum mare vel etiam omnes aquas ceteras quae fontibus proruunt? Sicut a quodam poeta illorum describitur, si bene recolo, ita dicente:

Tu, Neptune pater, cui tempora cana crepanti

Cincta salo resonant, magnus cui perpete mento

Profluit oceanus et flumina crinibus errant 18.

Haec siliqua intra dulce tectorium sonantes lapillos quatit; non est autem hominum, sed porcorum cibus. Novit quid dicam qui Evangelium novit 19. Quid ergo mihi prodest quod Neptuni simulacrum ad illam significationem refertur, nisi forte ut neutrum colam? Tam enim mihi statua quaelibet, quam mare universum, non est Deus. Fateor tamen altius demersos esse, qui opera hominum deos putant, quam qui opera Dei. Sed nobis unus diligendus et colendus Deus praecipitur 20, qui fecit haec omnia, quorum illi simulacra venerantur vel tamquam deos vel tamquam signa et imagines deorum. Si ergo signum utiliter institutum pro ipsa re sequi, cui significandae institutum est, carnalis est servitus, quanto magis inutilium rerum signa instituta pro rebus accipere! Quae si retuleris ad ea ipsa quae his significantur, eisque colendis animum obligaveris, nihilominus servili carnalique onere atque velamine non carebis.

 

Aliter Iudaei a signorum servitute liberati, aliter gentiles.

  1. 12. Quam ob rem Christiana libertas eos quos invenit sub signis utilibus, tamquam prope inventos, interpretatis signis quibus subditi erant, elevatos ad eas res quarum illa signa sunt, liberavit. Ex his factae sunt Ecclesiae sanctorum Israelitarum. Quos autem invenit sub signis inutilibus, non solum servilem operationem sub talibus signis, sed etiam ipsa signa frustravit removitque omnia, ut a corruptione multitudinis simulatorum deorum, quam saepe ac proprie Scriptura fornicationem vocat, ad unius Dei cultum Gentes converterentur; nec sub ipsis iam signis utilibus serviturae, sed exercitaturae potius animum in eorum intellegentia spiritali.

 

Quis signorum servitute premitur, quis non. Baptismus. Eucharistia.

  1. 13. Sub signo enim servit qui operatur aut veneratur aliquam rem significantem, nesciens quid significet. Qui vero aut operatur aut veneratur utile signum divinitus institutum, cuius vim significationemque intellegit, non hoc veneratur quod videtur et transit, sed illud potius quo talia cuncta referenda sunt. Talis autem homo spiritalis et liber est, etiam tempore servitutis, quo carnalibus animis nondum oportet signa illa revelari, quorum iugo edomandi sunt. Tales autem spiritales erant Patriarchae ac Prophetae omnesque in populo Israel per quos nobis Spiritus Sanctus ipsa Scripturarum et auxilia et solacia ministravit. Hoc vero tempore posteaquam resurrectione Domini nostri manifestissimum indicium nostrae libertatis illuxit, nec eorum quidem signorum, quae iam intellegimus, operatione gravi onerati sumus, sed quaedam pauca pro multis eademque factu facillima et intellectu augustissima et observatione castissima ipse Dominus et apostolica tradidit disciplina, sicuti est baptismi sacramentum et celebratio corporis et sanguinis Domini. Quae unusquisque cum percipit, quo referantur imbutus agnoscit, ut ea non carnali servitute, sed spiritali potius libertate veneretur. Ut autem litteram sequi et signa pro rebus quae his significantur accipere, servilis infirmitatis est; ita inutiliter signa interpretari, male vagantis erroris est. Qui autem non intellegit quid significet signum, et tamen signum esse intellegit, nec ipse premitur servitute. Melius est autem vel premi incognitis, sed utilibus signis quam inutiliter ea interpretando, a iugo servitutis eductam cervicem laqueis erroris inserere.

 

Unde dignoscatur num propria an figurata sit locutio.

  1. 14. Huic autem observationi, qua cavemus figuratam locutionem, id est translatam quasi propriam sequi, adiungenda etiam illa est, ne propriam quasi figuratam velimus accipere. Demonstrandus est igitur prius modus inveniendae locutionis, propriane an figurata sit. Et iste omnino modus est, ut quidquid in sermone divino neque ad morum honestatem neque ad fidei veritatem proprie referri potest, figuratum esse cognoscas. Morum honestas ad diligendum Deum et proximum, fidei veritas ad cognoscendum Deum et proximum pertinet. Spes autem sua cuique est in conscientia propria, quemadmodum se sentit ad dilectionem Dei et proximi cognitionemque proficere. De quibus omnibus primo libro dictum est.

 

De humana consuetudine in diiudicandis humanis actibus.

  1. 15. Sed quoniam proclive est humanum genus non ex momentis ipsius libidinis, sed potius suae consuetudinis aestimare peccata, fit plerumque ut quisque hominum ea tantum culpanda arbitretur, quae suae regionis et temporis homines vituperare atque damnare consueverunt; et ea tantum probanda atque laudanda quae consuetudo eorum cum quibus vivit admittit. Eoque contingit ut si quid Scriptura vel praeceperit quod abhorret a consuetudine audientium, vel quod non abhorret culpaverit, si animum eorum iam verbi vinxit auctoritas, figuratam locutionem putent. Non autem praecipit Scriptura nisi caritatem, nec culpat nisi cupiditatem, et eo modo informat mores hominum. Item si animum praeoccupavit alicuius erroris opinio, quidquid aliter asseruerit Scriptura, figuratum homines arbitrantur. Non autem asserit nisi catholicam fidem rebus praeteritis et futuris et praesentibus. Praeteritorum narratio est, futurorum praenuntiatio, praesentium demonstratio; sed omnia haec ad eamdem caritatem nutriendam atque corroborandam, et cupiditatem vincendam atque exstinguendam valent.

 

De caritatis et cupiditatis ambitu.

  1. 16. Caritatem voco motum animi ad fruendum Deo propter ipsum et se atque proximo propter Deum; cupiditatem autem motum animi ad fruendum se et proximo et quolibet corpore non propter Deum. Quod autem agit indomita cupiditas ad corrumpendum animum et corpus suum, flagitium vocatur; quod autem agit ut alteri noceat, facinus dicitur. Et haec sunt duo genera omnium peccatorum, sed flagitia priora sunt. Quae cum exinaniverint animum et ad quamdam egestatem perduxerint, in facinora prosilitur, quibus removeantur impedimenta flagitiorum aut adiumenta quaerantur. Item quod agit caritas quo sibi prosit, utilitas est; quod autem agit ut prosit proximo, beneficentia nominatur. Et hic praecedit utilitas, quia nemo potest ex eo quod non habet prodesse alteri. Quanto autem magis regnum cupiditatis destruitur, tanto caritatis augetur.

 

Regula de iis quae saevitiam redolent, referunturque nihilominus ex persona Dei vel sanctorum.

  1. 17. Quidquid ergo asperum et quasi saevum factu dictuque in sanctis Scripturis legitur ex persona Dei vel sanctorum eius, ad cupiditatis regnum destruendum valet. Quod si perspicue sonat, non est ad aliud referendum quasi figurate dictum sit. Sicuti est illud Apostoli: Thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua: his quidem qui secundum sustinentiam boni operis, gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus, vitam aeternam; his autem qui ex contentione sunt et diffidunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci 21. Sed hoc ad eos, cum quibus evertitur ipsa cupiditas, qui eam vincere noluerunt. Cum autem in homine cui dominabantur, regna cupiditatis subvertuntur, illa est aperta locutio: Qui autem Iesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis 22. Nisi quia et hic quaedam verba translata tractantur, sicuti est: ira Dei, et: crucifixerunt. Sed non tam multa sunt vel ita posita, ut obtegant sensum et allegoriam vel aenigma faciant, quam proprie figuratam locutionem voco. Quod autem Ieremiae dicitur: Ecce constitui te hodie super Gentes et regna, ut evellas et destruas et disperdas et dissipes 23, non dubium quin figurata locutio tota sit, ad eum finem referenda quem diximus.

 

Regula de dictis et factis quasi flagitiosis quae Deo vel sanctis viris tribuuntur.

  1. 18. Quae autem quasi flagitiosa imperitis videntur, sive tantum dicta, sive etiam facta sunt, vel ex Dei persona vel ex hominum quorum nobis sanctitas commendatur, tota figurata sunt. Quorum ad caritatis pastum enucleanda secreta sunt. Quisquis autem rebus praetereuntibus restrictius utitur quam sese habent mores eorum cum quibus vivit, aut temperans aut superstitiosus est. Quisquis vero sic eis utitur ut metas consuetudinis bonorum inter quos versatur excedat, aut ali quid significat aut flagitiosus est. In omnibus enim talibus non usus rerum, sed libido utentis in culpa est. Neque ullo modo quisquam sobrius crediderit, Domini pedes ita unguento pretioso a muliere perfusos 24, ut luxuriosorum et nequam hominum solent, quorum talia convivia detestamur. Odor enim bonus fama bona est, quam quisquis bonae vitae operibus habuerit, dum vestigia Christi sequitur, quasi pedes eius pretiosissimo odore perfundit. Ita quod in aliis personis plerumque flagitium est, in divina vel prophetica persona magnae cuiusdam rei signum est. Alia est quippe in perditis moribus, alia in Oseae prophetae vaticinatione coniunctio meretricis 25. Nec, si flagitiose in conviviis temulentorum et lascivorum nudantur corpora, propterea in balneis nudum esse flagitium est.

 

Locis, temporibus personisque attendendum.

  1. 19. Quid igitur locis et temporibus personisque conveniat, diligenter attendendum est, ne temere flagitia reprehendamus. Fieri enim potest ut sine aliquo vitio cupediae vel voracitatis, pretiosissimo cibo sapiens utatur; insipiens autem foedissima gulae flamma in vilissimum ardescat. Et sanus quisque maluerit more Domini pisce vesci 26 quam lenticula more Esau nepotis Abraham 27, aut hordeo more iumentorum. Non enim propterea continentiores nobis sunt pleraeque bestiae, quia vilioribus aluntur escis. Nam in omnibus huiuscemodi rebus, non ex earum rerum natura quibus utimur, sed ex causa utendi et modo appetendi vel probandum est vel improbandum quod facimus.

 

De moribus antiquorum Patrum.

  1. 20. Regno terreno veteres iusti caeleste regnum imaginabantur et praenuntiabant. Sufficiendae prolis 28 causa erat uxorum plurium simul uni viro habendarum inculpabilis consuetudo 29. Et ideo unam feminam maritos habere plurimos honestum non erat; non enim mulier eo est fecundior, sed meretricia potius turpitudo est, vel quaestum vel liberos vulgo quaerere. In huiuscemodi moribus quidquid illorum temporum sancti non libidinose faciebant, quamvis ea facerent quae hoc tempore nisi per libidinem fieri non possunt, non culpat Scriptura. Et quidquid ibi tale narratur, non solum historice ac proprie, sed etiam figurate ac prophetice acceptum, interpretandum est usque in finem illum caritatis sive Dei sive proximi sive utriusque. Sicut enim talares et manicatas tunicas habere apud Romanos veteres flagitium erat, nunc autem honesto loco natis, cum tunicati sunt, non eas habere flagitium est, sic animadvertendum est in cetero quoque usu rerum abesse oportere libidinem, quae non solum ipsa eorum, inter quos vivit, consuetudine nequiter abutitur, sed etiam saepe fines eius egressa, foeditatem suam, quae inter claustra morum sollemnium latitabat, flagitiosissima eruptione manifestat.

 

Eiusdem argumenti continuatio.

  1. 21. Quidquid autem congruit consuetudini eorum cum quibus vita ista degenda vel necessitate imponitur vel officio suscipitur, a bonis et magnis hominibus ad utilitatem et beneficientiam referendum est, vel proprie sicut et nos debemus, vel etiam figurate sicut Prophetis licet.

 

Error opinantium nullam esse iustitiam per seipsam.

  1. 22. In quae facta legenda cum incurrunt indocti alterius consuetudinis, nisi auctoritate reprimantur, flagitia putant; nec possunt animadvertere totam conversationem suam vel in coniugiis vel in conviviis vel in vestitu ceteroque humano victu atque cultu, aliis gentibus et aliis temporibus flagitiosum videri. Qua varietate innumerabilium consuetudinum commoti quidam dormitantes, ut ita dicam, qui neque alto somno stultitiae sopiebantur, nec in sapientiae lucem poterant evigilare, putaverunt nullam esse iustitiam per se ipsam, sed unicuique genti consuetudinem suam iustam videri; quae cum sit diversa omnibus gentibus, debeat autem incommutabilis manere iustitia, fieri manifestum nullam usquam esse iustitiam. Non intellexerunt, ne multa commemorem: Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris 30, nullo modo posse ulla eorum gentili diversitate variari. Quae sententia cum refertur ad dilectionem Dei, omnia flagitia moriuntur, cum ad proximi, omnia facinora. Nemo enim vult corrumpi habitaculum suum, non ergo debet corrumpere habitaculum Dei, se ipsum scilicet. Et nemo vult sibi a quoquam noceri; nec ipse igitur cuiquam nocuerit.

 

Regula in figuratis locutionibus servanda proponitur.

  1. 23. Sic eversa tyrannide cupiditatis caritas regnat iustissimis legibus dilectionis Dei propter Deum, sui et proximi propter Deum. Servabitur ergo in locutionibus figuratis regula huiusmodi, ut tam diu versetur diligenti consideratione quod legitur, donec ad regnum caritatis interpretatio perducatur. Si autem hoc iam proprie sonat, nulla putetur figurata locutio.

 

Regula de locutionibus praeceptivis exemplis illustratur.

  1. 24. Si praeceptiva locutio est aut flagitium aut facinus vetans, aut utilitatem aut beneficientiam iubens, non est figurata. Si autem flagitium aut facinus videtur iubere aut utilitatem et beneficentiam vetare, figurata est. Nisi manducaveritis, inquit, carnem Filii hominis et sanguinem biberitis, non habebitis vitam in vobis 31. Facinus vel flagitium videtur iubere. Figura ergo est, praecipiens passioni dominicae esse communicandum et suaviter atque utiliter recondendum in memoria, quod pro nobis caro eius crucifixa et vulnerata sit. Ait Scriptura: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit potum da illi. Hic nullo dubitante beneficientiam praecipit. Sed quod sequitur: Hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius 32, malevolentiae facinus putes iuberi. Ne igitur dubitaveris figurate dictum. Et cum possit dupliciter interpretari, uno modo ad nocendum, altero ad praestandum; ad beneficentiam te potius caritas revocet, ut intellegas carbones ignis esse urentes paenitentiae gemitus, quibus superbia sanatur eius qui dolet se inimicum fuisse hominis a quo eius miseriae subvenitur. Item cum ait Dominus: Qui amat animam suam, perdet eam 33, non utilitatem vetare putandus est qua debet quisque conservare animam suam, sed figurate dictum perdat animam, id est, perimat atque amittat usum eius, quem nunc habet, perversum scilicet atque praeposterum, quo inclinatur temporalibus, ut aeterna non quaerat. Scriptum est: Da misericordi, et ne suscipias peccatorem 34. Posterior pars huius sententiae videtur vetare beneficentiam; ait enim: Ne suscipias peccatorem; intellegas ergo peccatorem figurate positum pro peccato, ut peccatum eius non suscipias.

 

Alia omnibus communiter, alia singulis seorsim praecipit Scriptura.

  1. 25. Saepe autem accidit, ut quisquis in meliori gradu spiritalis vitae vel est vel esse se putat, figurate dicta esse arbitretur, quae inferioribus gradibus praecipiuntur; ut verbi gratia si caelibem amplexus est vitam, et se castravit propter regnum caelorum 35, quidquid de uxore diligenda et regenda sancti Libri praecipiunt, non proprie sed translate accipi oportere contendat; et si quis statuit servare innuptam virginem suam 36, tamquam figuratam locutionem conetur interpretari qua dictum est: Trade filiam, et grande opus perfeceris 37. Erit igitur etiam hoc in observationibus intellegendarum Scripturarum, ut sciamus alia omnibus communiter praecipi, alia singulis quibusque generibus personarum, ut non solum ad universum statum valetudinis, sed etiam ad suam cuiusque membri propriam infirmitatem medicina perveniat. In suo quippe genere curandum est, quod ad melius genus non potest erigi.

 

Distingue tempora et salvabis iura.

  1. 26. Item cavendum est ne forte quod in Scripturis veteribus pro illorum temporum condicione, etiamsi non figurate, sed proprie intellegatur, non est flagitium neque facinus, ad ista etiam tempora quis putet in usum vitae posse transferri. Quod nisi dominante cupiditate, et ipsarum quoque Scripturarum quibus evertenda est, satellitium quaerente non faciet. Nec intellegit miser ad hanc utilitatem illa esse sic posita ut spei bonae homines salubriter videant et consuetudinem quam aspernantur, posse habere usum bonum, et eam quam amplexantur esse posse damnabilem, si et ibi caritas utentium et hic cupiditas attendatur.

 

Plurium foeminarum usus apud Hebraeos tolerabilis.

  1. 27. Nam si multis uxoribus caste uti quisquam pro tempore potuit, potest alius una libidinose. Magis enim probo multarum fecunditate utentem propter aliud quam unius carne fruentem propter ipsam. Ibi enim quaeritur utilitas temporum opportunitatibus congrua, hic satiatur cupiditas temporalibus voluptatibus implicata. Inferiorisque gradus ad Deum sunt, quibus secundum veniam concedit Apostolus carnalem cum singulis coniugibus consuetudinem propter intemperantiam eorum 38, quam illi qui plures singuli cum haberent, sicut sapiens in cibo et potu nonnisi salutem corporis, sic in concubitu nonnisi procreationem filiorum intuebantur. Itaque si eos in hac vita invenisset Domini adventus, cum iam non mittendi sed colligendi lapides tempus esset 39, statim se ipsos castrarent propter regnum caelorum. Non enim est in carendo difficultas, nisi cum est in habendo cupiditas. Noverant quippe illi homines etiam in ipsis coniugibus luxuriam esse abutendi intemperantiam. Quod Tobiae testatur oratio, quando est copulatus uxori. Ait enim: Benedictus es, Domine patrum nostrorum, et benedictum nomen tuum in omnia saecula saeculorum. Benedicant te caeli et omnis creatura tua. Tu fecisti Adam et dedisti illi adiutorium Evam. Et nunc, Domine, tu scis quoniam non luxuriae causa accipio sororem meam, sed ipsa veritate, ut miserearis nostri, Domine 40.

 

Mali alios de suo sese gerendi modo diiudicant.

  1. 28. Sed qui effrenata libidine vel per multa stupra diffluentes evagantur, vel in ipsa una coniuge, non solum excedunt ad liberorum procreationem pertinentem modum, sed etiam inhumanioris intemperantiae sordes inverecunda omnino licentia servilis cuiusdam libertatis accumulant; non credunt fieri potuisse ut temperanter multis feminis antiqui uterentur viri, nihil servantes in usu illo nisi congruum tempori propagandae prolis officium. Et quod ipsi laqueis libidinis obstricti vel in una non faciunt, nullo modo in multis fieri posse arbitrantur.

 

Antiqui Patres si laudantur, nulla est in hoc fraus.

  1. 29. Sed isti possunt dicere nec honorari quidem atque laudari oportere viros bonos et sanctos, quia ipsi cum honorantur atque laudantur, intumescunt superbia, tanto avidiores inanissimae gloriae, quanto eos frequentius atque latius lingua blandior ventilaverit. Qua ita leves fiunt ut eos rumoris aura, sive quae prospera sive quae adversa existimatur, in quaslibet invehat voragines flagitiorum, aut in facinorum etiam saxa collidat. Videant ergo quam sibi arduum sit atque difficile nec laudis esca illici, nec contumeliarum aculeis penetrari, et non ex se alios metiantur.

 

In quavis vivendi ratione boni viri sciunt quomodo se gerant...

  1. 29. Credant potius Apostolos nostros nec cum suspicerentur ab hominibus inflatos fuisse; nec cum despicerentur, elisos. Neutra quippe temptatio defuit illis viris; nam et credentium celebrabantur praeconio et persequentium maledictis infamabantur. Sicut ergo isti pro tempore utebantur his omnibus et non corrumpebantur, sic illi veteres, usum feminarum ad sui temporis convenientiam referentes, non patiebantur eam dominationem libidinis, cui serviunt qui ista non credunt.

 

...quod apud pravos sapit absurdum.

  1. 30. Et ideo isti nullo modo sese cohiberent ab inexpiabili odio filiorum a quibus vel uxores vel concubinas suas attemptatas aut attrectatas esse cognoscerent, si eis forte tale aliquid accidisset.

 

Rex David mortuum Absalon amare flevit.

  1. 30. Rex autem David cum hoc ab impio atque immani filio passus esset, non solum ferocientem toleravit, sed etiam planxit exstinctum 41. Non enim carnali zelo irretitus tenebatur, quem nullo modo iniuriae suae, sed peccata filii commovebant. Nam ideo, si vinceretur, eum occidi prohibuerat, ut edomito servaretur paenitendi locus. Et quia non potuit, non orbitatem doluit in eius interitu, sed noverat in quas poenas tam impie adultera et parricidalis anima raperetur. Namque alio prius filio qui innocens erat, pro quo aegrotante affligebatur, moriente laetatus est 42.

 

David, quamquam in adulterium lapsus, longe fuit a libidinosorum intemperantia.

  1. 31. Et hoc maxime apparet qua moderatione ac temperantia illi viri feminis utebantur, quod cum in unam illicite irruisset rex idem, aestu quodam aetatis et temporalium rerum prosperitatibus abreptus, cuius etiam maritum occidendum praeceperat, accusatus est per prophetam. Qui cum ad eum venisset convincendum de peccato, proposuit ei similitudinem de paupere qui habebat ovem unam, cuius vicinus multas cum haberet, ad adventum hospitis sui unicam potius vicini sui pauperis oviculam exhibuit epulandam. In quem commotus David occidi eum iussit et quadruplicari ovem pauperi, ut se nesciens condemnaret qui peccaverat sciens. Quod cum ei manifestatum esset et divinitus denuntiata vindicta, diluit paenitendo peccatum 43. Sed tamen in hac similitudine stuprum tantummodo designatum est de ove vicini pauperis. De marito autem mulieris interempto, hoc est de ipso paupere, qui unam ovem habebat, occiso, non est per similitudinem interrogatus David, ut in solum adulterium diceret sententiam damnationis suae. Ex quo intellegitur quanta temperantia multas mulieres habuerit, quando de una in qua excessit modum, a se ipso puniri coactus est. Sed in isto viro immoderatae huius libidinis non permansio, sed transitus fuit; propterea etiam ab arguente Propheta ille illicitus appetitus hospes vocatus est. Non enim dixit eum regi suo, sed hospiti suo vicini pauperis ovem ad epulandum exhibuisse. At vero in eius filio Salomone non quasi hospes transitum habuit, sed regnum ista libido possedit. De quo Scriptura non tacuit, culpans eum fuisse amatorem mulierum 44. Cuius tamen initia desiderio sapientiae flagraverant 45; quam cum amore spiritali adeptus esset, amisit amore carnali.

 

Multa antiquis moribus apta Christiano vetantur.

  1. 32. Ergo, quamquam omnia vel paene omnia quae in Veteris Testamenti libris gesta continentur, non solum proprie, sed etiam figurate accipienda sint; tamen etiam illa quae proprie lector acceperit, si laudati sunt illi qui ea fecerunt, sed ea tamen abhorrent a consuetudine bonorum, qui post adventum Domini divina praecepta custodiunt, figuram ad intellegentiam referat, factum vero ipsum ad mores non transferat. Multa enim sunt quae illo tempore officiose facta sunt, quae modo nisi libidinose fieri non possunt.

 

Regula de locis ubi magnorum virorum peccata referuntur.

  1. 33. Si qua vero peccata magnorum virorum legerit, tametsi aliquam in eis figuram rerum futurarum animadvertere atque indagare potuerit, rei tamen gestae proprietatem ad hunc usum assumat, ut se nequaquam recte factis suis iactare audeat et prae sua iustitia ceteros tamquam peccatores contemnat, cum videat tantorum virorum et cavendas tempestates, et flenda naufragia. Ad hoc enim etiam peccata illorum hominum scripta sunt ut apostolica illa sententia ubique tremenda sit, cum ait: Quapropter qui videtur stare, videat ne cadat 46. Nulla enim fere pagina est sanctorum Librorum in qua non sonet quod Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 47.

 

Ante omnia considerandum genus locutionis.

  1. 34. Maxime itaque investigandum est utrum propria sit, an figurata locutio quam intellegere conamur. Nam comperto quod figurata sit, adhibitis regulis rerum quas in primo libro digessimus, facile est eam versare omnibus modis, donec perveniamus ad sententiam veritatis, praesertim cum usus accesserit pietatis exercitatione roboratus. Invenimus autem utrum propria sit an figurata locutio, illa intuentes quae supra dicta sunt.

 

  1. 34. Quod cum apparuerit, verba quibus continetur aut a similibus rebus ducta invenientur, aut ab aliqua vicinitate attingentibus.

 

Idem verbum non idem significat ubique.

  1. 35. Sed quoniam multis modis res similes rebus apparent, non putemus esse praescriptum ut quod in aliquo loco res aliqua per similitudinem significaverit, hoc eam semper significare credamus. Nam et in vituperatione posuit fermentum Dominus cum diceret: Cavete a fermento Pharisaeorum 48, et in laude cum diceret: Simile est regnum caelorum mulieri quae abscondit fermentum in tribus mensuris farinae donec totum fermentaretur 49.

 

Varietatis observatio duas formas habet...

  1. 36. Huius igitur varietatis observatio duas habet formas. Sic enim aliud atque aliud res quaeque significant, ut aut contraria aut tantummodo diversa significent. Contraria scilicet, cum alias in bono alias in malo res eadem per similitudinem ponitur, sicut hoc est quod de fermento supra diximus. Tale est etiam quod leo significat Christum, ubi dicitur: Vicit leo de tribu Iuda 50, significat et diabolum, ubi scriptum est: Adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret 51. Ita serpens in bono est: Astuti ut serpentes 52, in malo autem: Serpens Evam seduxit in astutia sua 53. In bono panis: Ego sum panis vivus qui de caelo descendi 54, in malo panis: Panes occultos libenter edite 55. Sic et alia plurima. Et haec quidem quae commemoravi, minime dubiam significationem gerunt, quia exempli gratia commemorari nonnisi manifesta debuerunt. Sunt autem quae incertum sit in quam partem accipi debeant, sicut: Calix in manu Domini vini meri plenus est mixto 56. Incertum est enim utrum iram Dei significet non usque ad novissimam poenam, id est usque ad faecem; an potius gratiam Scripturarum a Iudaeis ad Gentes transeuntem, quia inclinavit ex hoc in hoc, remanentibus apud Iudaeos observationibus quas carnaliter sapiunt, quia faex eius non est exinanita 57. Cum vero res eadem non in contraria, sed tantum in diversa significatione ponitur, illud est in exemplo, quod aqua et populum significat, sicut in Apocalypsi legimus 58, et Spiritum Sanctum, unde est illud: Flumina aquae vivae fluent de ventre eius 59, et si quid aliud atque aliud, pro locis in quibus ponitur, aqua significare intellegitur.

 

...aliquando vero complures.

  1. 37. Sic et aliae res non singulae, sed unaquaeque earum non solum duo aliqua diversa, sed etiam nonnumquam multa significat, pro loco sententiae, sicut posita reperitur.

 

Obscura ex locis apertioribus explicanda.

  1. 37. Ubi autem apertius ponuntur, ibi discendum est quo modo in locis intellegantur obscuris. Neque enim melius potest intellegi quod dictum est Deo: Apprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi 60, quam ex loco illo ubi legitur: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos 61. Nec tamen ita ut iam, ubicumque scutum pro aliquo munimento legerimus positum, non accipiamus nisi bonam voluntatem Dei. Dictum est enim et scutum fidei, in quo possitis, inquit, omnes sagittas maligni ignitas exstinguere 62. Nec rursum ideo debemus in armis huiuscemodi spiritalibus scuto tantummodo fidem tribuere, cum alio loco etiam lorica dicta sit fidei: Induti, inquit, loricam fidei et caritatis 63.

 

Eumdem locum varie intellegi nihil prohibet.

  1. 38. Quando autem ex eisdem Scripturae verbis non unum aliquid, sed duo vel plura sentiuntur, etiam si latet quid senserit ille qui scripsit, nihil periculi est, si quodlibet eorum congruere veritati ex aliis locis sanctarum Scripturarum doceri potest; id tamen eo conante qui divina scrutatur eloquia, ut ad voluntatem perveniatur auctoris per quem Scripturam illam Sanctus operatus est Spiritus; sive hoc assequatur, sive aliam sententiam de illis verbis quae fidei rectae non refragatur exsculpat, testimonium habens a quocumque alio loco divinorum eloquiorum. Ille quippe auctor in eisdem verbis quae intellegere volumus, et ipsam sententiam forsitan vidit et certe Dei Spiritus, qui per eum haec operatus est, etiam ipsam occursuram lectori vel auditori sine dubitatione praevidit, immo ut occurreret, quia et ipsa est veritate subnixa, providit. Nam quid in divinis eloquiis largius et uberius potuit divinitus provideri, quam ut eadem verba pluribus intellegantur modis, quos alia non minus divina contestantia faciant approbari?

 

Locus incertus tutius per alios Scripturae locos, quam per rationem manifestatur.

  1. 39. Ubi autem talis sensus eruitur, cuius incertum certis sanctarum Scripturarum testimoniis non possit aperiri, restat ut ratione reddita manifestus appareat, etiam si ille cuius verba intellegere quaerimus eum forte non sensit. Sed haec consuetudo periculosa est; per Scripturas enim divinas multo tutius ambulatur. Quas verbis translatis opacatas cum scrutari volumus, aut hoc inde exeat quod non habeat controversiam, aut, si habet, ex eadem Scriptura ubicumque eius inventis atque adhibitis testibus terminetur.

 

Troporum cognitio necessaria.

  1. 40. Sciant autem litterati, modis omnibus locutionis, quos grammatici graeco nomine tropos vocant, auctores nostros usos fuisse, et multiplicius atque copiosius quam possunt existimare vel credere qui nesciunt eos et in aliis ista didicerunt. Quos tamen tropos qui noverunt agnoscunt in Litteris sanctis eorumque scientia ad eas intellegendas aliquantum adiuvantur. Sed hic eos ignaris tradere non decet, ne artem grammaticam docere videamur. Extra sane ut discantur admoneo, quamvis iam superius id admonuerim, id est in secundo libro, ubi de linguarum necessaria cognitione disserui. Nam litterae, a quibus ipsa grammatica nomen accepit enim Graeci litteras vocant, signa utique sunt sonorum ad articulatam vocem qua loquimur pertinentium. Istorum autem troporum non solum exempla, sicut omnium, sed quorumdam etiam nomina in divinis Libris leguntur, sicut allegoria, aenigma, parabola. Quamvis paene omnes hi tropi qui liberali dicuntur arte cognosci, etiam in eorum reperiantur loquelis, qui nullos grammaticos audierunt, et eo quo vulgus utitur sermone contenti sunt. Quis enim non dicit: Sic floreas? qui tropus metafora vocatur. Quis non dicit: Piscinam, etiam quae non habet pisces, nec facta est propter pisces, et tamen a piscibus nomen accepit? Qui tropus catachresis dicitur.

 

De ironia vel antiphrasi.

  1. 41. Longum est isto modo ceteros persequi. Nam usque ad illos pervenit vulgi locutio qui propterea mirabiliores sunt, quia contra quam dicitur significant, sicuti est quae appellatur ironia vel antiphrasis. Sed ironia pronuntiatione indicat quid velit intellegi, ut cum dicimus homini mala facienti: Res bonas facis; antiphrasis vero ut contraria significet, non voce pro nuntiantis efficitur, sed aut verba habet sua, quorum origo e contrario est, sicut appellatur lucus, quod minime luceat; aut consuevit aliquid ita dici, quamvis dicatur etiam non e contrario, veluti cum quaerimus accipere quod ibi non est, et respondetur nobis: Abundat; aut adiunctis verbis facimus ut a contrario intellegatur quod loquimur, velut si dicamus: Cave illum, quia bonus homo est. Et quis talia non dicit indoctus nec omnino sciens qui sint vel quid vocentur hi tropi? Quorum cognitio propterea Scripturarum ambiguitatibus dissolvendis est necessaria quia, cum sensus, ad proprietatem verborum si accipiatur, absurdus est, quaerendum est utique, ne forte illo vel illo tropo dictum sit quod non intellegimus; et sic pleraque inventa sunt quae latebant.

 

Regulae Tichonii donatistae expenduntur.

  1. 42. Tychonius quidam qui contra Donatistas invictissime scripsit, cum fuerit Donatista, et illic invenitur absurdissimi cordis, ubi eos non omni ex parte relinquere voluit, fecit librum quem Regularum vocavit, quia in eo quasdam septem regulas exsecutus est, quibus quasi clavibus divinarum Scripturarum aperirentur occulta. Quarum primam ponit: De Domino et eius corpore; secundam: De Domini corpore bipartito; tertiam: De promissis et Lege; quartam: De specie et genere; quintam: De temporibus; sextam: De recapitulatione; septimam: De diabolo et eius corpore. Quae quidem considerata, sicut ab illo aperiuntur, non parvum adiuvant ad penetranda quae tecta sunt divinorum eloquiorum. Nec tamen omnia quae ita scripta sunt ut non facile intellegantur, possunt his regulis inveniri, sed aliis modis pluribus, quos hoc numero septenario usque adeo non est iste complexus, ut idem ipse multa exponat obscura in quibus harum regularum adhibet nullam, quoniam nec opus est. Neque enim aliquid illic tale versatur aut quaeritur, sicut in Apocalypsi Ioannis quaerit, quemadmodum intellegendi sint angeli Ecclesiarum septem, quibus scribere iubetur. Et ratiocinatur multipliciter et ad hoc pervenit ut ipsos angelos intellegamus Ecclesias 64. In qua copiosissima disputatione nihil istarum est regularum, et utique res illic obscurissima quaeritur. Quod exempli gratia satis dictum sit, nam colligere omnia nimis longum et nimis operosum est, quae ita obscura sunt in Scripturis canonicis ut nihil istarum septem ibi requirendum sit.

 

Tichonii Regulae magna cum cautela adhibendae.

  1. 43. Iste autem cum has velut regulas commendaret, tantum eis tribuit, quasi omnia quae in lege, id est in divinis Libris, obscure posita invenerimus, his bene cognitis atque adhibitis intellegere valeamus. Ita quippe exorsus est eumdem librum ut diceret: Necessarium duxi ante omnia quae mihi videntur, libellum Regularum scribere et secretorum legis veluti claves et luminaria fabricare. Sunt enim quaedam regulae mysticae quae universae legis recessus obtinent, et veritatis thesauros aliquibus invisibiles visibiles faciunt. Quarum si ratio regularum sine invidia, ut communicamus, accepta fuerit, clausa quaeque patefient et obscura dilucidabuntur, ut quis prophetiae immensam silvam perambulans his regulis quodammodo lucis tramitibus deductus ab errore defendatur 65. Hic si dixisset: Sunt enim quaedam regulae mysticae quae nonnullos legis recessus obtinent, aut certe: Quae legis magnos recessus obtinent, non autem quod ait: universae legis recessus; neque dixisset: Clausa quaeque patefient, sed: Clausa multa patefient, verum dixisset, nec tam elaborato atque utili operi suo plus quam res ipsa postulat dando in spem falsam lectorem eius cognitoremque misisset. Quod ideo dicendum putavi, ut liber ipse et legatur a studiosis, quia plurimum adiuvat ad Scripturas intellegendas, et non de illo speretur tantum quantum non habet. Caute sane legendus est, non solum propter quaedam in quibus ut homo erravit, sed maxime propter illa quae sicut Donatista hereticus loquitur. Quid autem doceant vel admoneant istae septem regulae, breviter ostendam.

 

De prima Tichonii regula.

  1. 44. Prima De Domino et eius corpore est. In qua scientes aliquando capitis et corporis, id est Christi et Ecclesiae unam personam nobis intimari (neque enim frustra dictum est fidelibus: Ergo Ahrahae semen estis 66, cum sit unum semen Abrahae quod est Christus), non haesitemus quando a capite ad corpus vel a corpore transitur ad caput, et tamen non receditur ab una eademque persona. Una enim persona loquitur dicens: Sicut sponso imposuit mihi mitram et sicut sponsam ornavit me ornamento 67. Et tamen quid horum duorum capiti, quid corpori, id est, quid Christo, quid Ecclesiae conveniat, utique intellegendum est.

 

De secunda Tichonii regula.

  1. 45. Secunda est De Domini corpore bipertito, quod quidem non ita debuit appellari. Non enim re vera Domini corpus est, quod cum illo non erit in aeternum. Sed dicendum fuit: De Domini corpore vero atque permixto, aut: vero atque simulato, vel quid aliud, quia non solum in aeternum, verum etiam nunc hypocritae non cum illo esse dicendi sunt, quamvis in eius esse videantur Ecclesia. Unde poterat ista regula et sic appellari, ut diceretur: De permixta Ecclesia. Quae regula intellectorem vigilantem requirit, quando Scriptura cum ad alios iam loquatur, tamquam ad eos ipsos ad quos loquebatur videtur loqui, vel de ipsis cum de aliis iam loquatur, tamquam unum sit utrorumque corpus, propter temporariam commixtionem et communionem sacramentorum. Ad hoc pertinet in Cantico canticorum: Fusca sum et speciosa ut tabernacula Cedar, ut pelles Salomonis 68. Non enim ait: Fusca fui ut tabernacula Cedar et speciosa sum ut pelles Salomonis, sed utrumque esse se dixit propter temporalem unitatem intra una retia piscium bonorum et malorum 69. Tabernacula enim Cedar ad Ismaelem pertinent, qui non erit heres cum filio liberae 70. Itaque cum de bona parte dicat Deus: Ducam caecos in viam quam non noverunt, et semitas quas non noverunt calcabunt, et faciam illis tenebras in lucem et prava in directum. Haec verba faciam et non derelinquam eos. Mox de alia parte, quae mala permixta est, dicit: Ipsi autem conversi sunt retro 71, quamvis alii iam significentur his verbis. Sed quoniam nunc in uno sunt, tamquam de ipsis loquitur de quibus loquebatur: non tamen semper in uno erunt. Ipse est quippe ille servus commemoratus in Evangelio, cuius dominus cum venerit dividet eum et partem eius cum hypocritis ponet 72.

 

De tertia Tichonii regula.

  1. 46. Tertia regula est De promissis et lege, quae alio modo dici potest de spiritu et littera, sicut eam nos appellavimus, cum de hac re librum scriberemus; potest etiam sic dici: De gratia et mandato. Haec autem magis mihi videtur magna quaestio quam regula, quae solvendis quaestionibus adhibenda est. Haec est quam non intellegentes Pelagiani vel condiderunt suam heresim vel auxerunt. Laboravit in ea dissolvenda Tychonius bene, sed non plene. Disputans enim de fide et operibus, opera nobis dixit a Deo dari merito fidei, ipsam vero fidem sic esse a nobis ut nobis non sit a Deo. Nec attendit Apostolum dicentem: Pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo 73. Sed non erat expertus hanc heresim quae, nostro tempore exorta, multum nos, ut gratiam Dei quae per Dominum nostrum Iesum Christum est, adversus eam defenderemus, exercuit; et secundum id quod ait Apostolus: Oportet hereses esse ut probati manifesti fiant in vobis 74, multo vigilantiores diligentioresque reddidit, ut adverteremus in Scripturis sanctis quod istum Tychonium minus attentum minusque sine hoste sollicitum fugit, etiam ipsam scilicet fidem donum esse illius qui eius mensuram unicuique partitur 75. Ex qua sententia quibusdam dictum est: Vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, verum etiam ut patiamini pro eo 76. Unde quis dubitet utrumque esse Dei donum, qui fideliter atque intellegenter audit utrumque donatum? Plura sunt et alia testimonia quibus id ostenditur, sed hoc nunc non agimus. Alibi autem atque alibi saepissime ista egimus.

 

De quarta Tichonii regula.

  1. 47. Quarta Tychonii regula est De specie et genere. Sic enim eam vocat, volens intellegi speciem partem, genus autem totum, cuius ea pars est quam nuncupat speciem. Sicut unaquaeque civitas pars est utique universitatis Gentium, hanc ille vocat speciem, genus autem omnes Gentes. Neque hic ea discernendi subtilitas adhibenda est, quae a dialecticis traditur, qui inter partem et speciem quid intersit acutissime disputant. Eadem ratio est, si non de unaquaque civitate, sed de unaquaque provincia vel gente vel regno tale aliquid in divinis reperiatur eloquiis. Non solum enim verbi gratia de Hierusalem vel de aliqua gentium civitate, sive Tyro sive Babylonia sive alia qualibet dicitur aliquid in Scripturis sanctis quod modum eius excedat et conveniat potius omnibus Gentibus, verum etiam de Iudaea, de Aegypto, de Assyria et quacumque alia gente in qua sunt plurimae civitates, non tamen totus orbis sed pars eius est, dicitur quod transeat eius modum et congruat potius universo, cuius haec pars est vel, sicut iste appellat, generi cuius haec species est. Unde et in notitiam vulgi verba ista venerunt, ut etiam idiotae intellegant quid specialiter, quid generaliter in quocumque praecepto imperiali sit constitutum. Fit hoc etiam de hominibus; sicut ea quae de Salomone dicuntur excedunt eius modum et potius ad Christum vel Ecclesiam, cuius ille pars est, relata clarescunt.

 

Tichonii regula quarta exemplis commonstratur.

  1. 48. Nec species semper exceditur; saepe enim talia dicuntur quae vel ei quoque vel ei fortasse tantummodo apertissime congruant. Sed cum a specie transitur ad genus, quasi adhuc de specie loquente Scriptura, ibi vigilare debet lectoris intentio, ne quaerat in specie quod in genere potest melius et certius invenire. Facile est quippe illud quod ait propheta Ezechiel: Domus Israel habitavit in terra, et polluerunt illam in via sua et in idolis suis, et peccatis suis; secundum immunditiam menstruatae facta est via eorum ante faciem meam. Et effudi iram meam super eos, et dispersi illos inter nationes, et ventilavi eos in regiones; secundum vias eorum et secundum peccata eorum iudicavi eos 77. Facile est, inquam, hoc intellegere de illa domo Israel, de qua dicit Apostolus: Videte Israel secundum carnem 78, quia haec omnia carnalis populus Israel et fecit et passus est. Alia etiam quae sequuntur eidem intelleguntur populo convenire. Sed cum coeperit dicere: Et sanctificabo nomen meum sanctum illud magnum, quod pollutum est inter nationes, quod polluistis in medio earum; et scient Gentes quoniam ego sum Dominus 79, iam intentus debet esse qui legit, quemadmodum species excedatur et adiungatur genus. Sequitur enim et dicit: Et dum sanctificabor in vobis ante oculos eorum et accipiam vos de Gentibus et congregabo vos ex omnibus terris et inducam vos in terram vestram, et aspergam vos aqua munda et mundabimini ab omnibus simulacris vestris et mundabo vos, et dabo vobis cor novum et Spiritum novum dabo in vos, et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, et spiritum meum dabo in vos, et faciam ut in iustitiis meis ambuletis, et iudicia mea custodiatis et faciatis, et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris, et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum, et mundabo vos ex omnibus immunditiis vestris 80. Hoc de Novo Testamento esse prophetatum, ad quod pertinet non solum una gens illa in reliquiis suis, de quibus alibi scriptum est: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut harena maris, reliquiae salvae fient 81, verum etiam ceterae Gentes, quae promissae sunt patribus eorum, qui etiam nostri sunt, non ambigit quisquis intuetur et lavacrum regenerationis hic esse promissum, quod nunc videmus omnibus Gentibus redditum. Et illud quod ait Apostolus, cum Testamenti Novi gratiam commendaret, ut in comparatione Veteris emineret: Epistola nostra vos estis, scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus 82, hinc esse respicit et perspicit ductum ubi iste Propheta dicit: Et dabo vobis cor novum et Spiritum novum dabo in vos; et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. Cor quippe carneum, unde ait Apostolus: tabulis cordis carnalibus, a corde lapideo voluit vita sentiente discerni, et per vitam sentientem significavit intellegentem. Sic fit Israel spiritalis, non unius gentis, sed omnium quae promissae sunt patribus in eorum semine, quod est Christus.

 

Alia exempla: Israel spiritalis et Israel carnalis.

  1. 49. Hic ergo Israel spiritalis ab illo Israele carnali, qui est unius gentis, novitate gratiae, non nobilitate patriae, et mente non gente distinguitur. Sed altitudo prophetica dum de illo vel ad illum loquitur, latenter transit ad hunc; et cum iam de isto vel ad istum loquatur, adhuc de illo vel ad illum videtur loqui, non intellectum Scripturarum nobis quasi hostiliter invidens, sed exercens medicinaliter nostrum. Unde et illud quod ait: Et inducam vos in terram vestram, et paulo post, tamquam idipsum repetens: Et habitabitis, inquit, in terra quam dedi patribus vestris, non carnaliter sicut carnalis Israel, sed spiritaliter sicut spiritales debemus accipere. Ecclesia quippe sine macula et ruga 83 ex omnibus Gentibus congregata atque in aeternum regnatura cum Christo, ipsa est terra beatorum, terra viventium 84. Ipsa intellegenda est patribus data, quando eis certa et immutabili Dei voluntate promissa est, quoniam ipsa promissionis vel praedestinationis firmitate iam data est, quae danda suo tempore a patribus credita est, sicut de ipsa gratia quae sanctis datur scribens ad Timotheum Apostolus ait: Non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante saecula aeterna, manifestata autem nunc per adventum Salvatoris nostri 85. Datam dixit gratiam quando nec erant adhuc quibus daretur, quoniam in dispositione ac praedestinatione Dei iam factum erat quod suo tempore futurum fuerat, quod ipse esse dicit manifestatum. Quamvis haec possint intellegi et de terra futuri saeculi, quando erit caelum novum et terra nova 86, in qua iniusti habitare non poterunt. Et ideo recte dicitur piis quod ipsa sit terra eorum quae ulla ex parte non erit impiorum, quia et ipsa similiter data est, quando danda firmata est.

 

Quinta Tichonii regula exemplis illustratur.

  1. 50. Quintam Tychonius regulam ponit quam De temporibus appellat, qua regula plerumque inveniri vel conici possit latens in Scripturis sanctis quantitas temporum. Duobus autem modis vigere dicit hanc regulam, aut tropo synecdoche aut legitimis numeris. Tropus synecdoche aut a parte totum aut a toto partem facit intellegi, sicut unus Evangelista post dies octo factum dicit, quod alius post dies sex, quando in monte discipulis tantum tribus praesentibus facies Domini fulsit ut sol et vestimenta eius ut nix 87. Utrumque enim verum esse non posset, quod de numero dierum dictum est, nisi ille qui dixit post dies octo, intellegatur partem novissimam diei ex quo id Christus praedixit futurum, et partem primam diei quo id ostendit impletum, pro totis diebus duobus atque integris posuisse; is vero qui dixit: post dies sex, integros omnes et totos, sed solos medios computasse. Hoc modo locutionis, quo significatur a parte totum, etiam illa de resurrectione Christi solvitur quaestio. Pars enim novissima diei quo passus est, nisi pro toto die accipiatur, id est adiuncta etiam nocte praeterita, et nox in cuius parte ultima resurrexit nisi totus dies accipiatur, adiuncto scilicet die illucescente dominico, non possunt esse tres dies et tres noctes, quibus se in corde terrae praedixit futurum 88.

 

De numeris mysticis.

  1. 51. Legitimos autem numeros dicit quos eminentius divina Scriptura commendat, sicut septenarium vel denarium vel duodenarium et quicumque alii sunt, quos legendo studiosi libenter agnoscunt. Plerumque enim numeri huiusmodi pro universo tempore ponuntur, sicut: Septies in die laudabo te, nihil est aliud quam: Semper laus eius in ore meo 89. Tantumdem valent et cum multiplicantur, sive per denarium, sicut septuaginta et septingenti (unde possunt et septuaginta anni Ieremiae 90 pro universo tempore spiritaliter accipi, quo est apud alienos Ecclesia), sive per seipsos, sicut decem per decem centum sunt, et duodecim per duodecim centum quadraginta quattuor, quo numero significatur universitas sanctorum in Apocalypsi 91. Unde apparet non solas temporum quaestiones istis numeris esse solvendas, sed latius patere significationes eorum et in multa proserpere. Neque enim numerus iste in Apocalypsi ad tempora pertinet, sed ad homines.

 

De Tichonii regula sexta.

  1. 52. Sextam regulam Tychonius Recapitulationem vocat, in obscuritate Scripturarum satis vigilanter inventam. Sic enim dicuntur quaedam, quasi sequantur in ordine temporis vel rerum continuatione narrentur, cum ad priora quae praetermissa fuerant, latenter narratio revocetur. Quod nisi ex hac regula intellegatur, erratur. Sicut in Genesi: Et plantavit, inquit, Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, et posuit ibi hominem quem formavit, et produxit Deus adhuc de terra omne lignum speciosum et bonum in escam 92; ita videtur dictum tamquam id factum sit posteaquam factum posuit Deus hominem in paradiso, cum breviter utroque commemorato, id est, quod plantavit Deus paradisum et posuit ibi hominem quem formavit, recapitulando redeat et dicat quod praetermiserat, quomodo scilicet paradisus fuerit plantatus, quia produxit Deus adhuc de terra omne lignum speciosum et bonum in escam. Denique secutus adiunxit: Et lignum vitae in medio paradisi, et lignum scientiae boni et mali 93. Deinde flumen, quo paradisus irrigaretur, divisum in quattuor principia fluviorum quattuor explicatur; quod totum pertinet ad institutionem paradisi. Quod ubi terminavit, repetivit illud quod iam dixerat, et revera hoc sequebatur, atque ait: Et sumpsit Dominus Deus hominem quem finxit, et posuit eum in paradiso 94, et cetera. Post ista enim facta ibi est positus homo, sicut nunc ordo ipse demonstrat. Non post hominem ibi positum facta sunt ista, sicut prius dictum putari potest, nisi recapitulatio illic vigilanter intellegatur, qua reditur ad ea quae fuerant praetermissa.

 

De linguarum confusione et dispersione gentium.

  1. 53. Itemque in eo libro, cum commemorarentur generationes filiorum Noe, dictum est: Hi filii Cham in tribubus suis secundum linguas suas in regionibus suis et in gentibus suis 95. Enumeratis quoque filiis Sem dicitur: Hi filii Sem in tribubus suis secundum linguas suas in regionibus suis et in gentibus suis 96. Et annectitur de omnibus: Hae tribus filiorum Noe, secundum generationes eorum secundum gentes eorum. Ab his dispersae sunt insulae gentium super terram post diluvium. Et erat omnis terra labium unum et vox una omnibus 97. Hoc itaque quod adiunctum est: Et erat omnis terra labium unum et vox una omnibus, id est, una lingua omnium, ita dictum videtur tamquam eo iam tempore, quo dispersi fuerant super terram etiam secundum insulas gentium, una fuerit omnibus lingua communis. Quod procul dubio repugnat superioribus verbis, ubi dictum est: In tribubus suis secundum linguas suas. Neque enim dicerentur habuisse iam linguas suas singulae tribus, quae gentes singulas fecerant, quando erat omnibus una communis. Ac per hoc recapitulando adiunctum est: Et erat omnis terra labium unum et vox una omnibus, latenter narratione redeunte, ut diceretur quomodo factum sit, ut ex una omnium lingua fuerint divisi per multas. Et continuo de illa turris aedificatione narratur, ubi haec eis iudicio divino ingesta est poena superbiae, post quod factum dispersi sunt per terram secundum linguas suas.

 

De monitis a Lc 17, 29-32 relatis.

  1. 54. Fit ista recapitulatio etiam obscurius, sicut in Evangelio Dominus dicit: Die quo exiit Loth a Sodomis pluit ignem de caelo et perdidit omnes: secundum haec erit dies Filii hominis, quo revelabitur. Illa hora, qui erit in tecto, et vasa eius in domo, non descendat tollere illa; et qui in agro, similiter non revertatur retro. Meminerit uxoris Loth 98. Numquid cum Dominus fuerit revelatus, tunc sunt ista servanda, ne quisque retro respiciat, id est vitam praeteritam cui renuntiavit inquirat? Et non potius isto tempore ut, cum Dominus fuerit revelatus, retributionem pro eis quae quisque servavit vel contempsit, inveniat? Et tamen quia dictum est: In illa hora, tunc putantur ista servanda cum Dominus fuerit revelatus, nisi ad intellegendam recapitulationem sensus legentis invigilet, adiuvante alia Scriptura quae ipsorum Apostolorum adhuc tempore clamavit: Filii, novissima hora est 99. Tempus ergo ipsum quo Evangelium praedicatur, quousque Dominus reveletur, hora est in qua oportet ista servari, quia et ipsa revelatio Domini ad eamdem horam pertinet, quae die iudicii terminabitur 100.

 

De Tichonii regula septima.

  1. 55. Septima Tychonii regula est eademque postrema De diabolo et eius corpore. Est enim et ipse caput impiorum, qui sunt eius quodammodo corpus, ituri cum illo in supplicium ignis aeterni 101, sicut Christus caput est Ecclesiae, quod est corpus eius, futurum cum illo in regno et gloria sempiterna 102. Sicut ergo in prima regula, quam vocat De Domino et eius corpore, vigilandum est ut intellegatur, cum de una eademque persona Scriptura loquitur, quid conveniat capiti, quid corpori, ita et in ista novissima aliquando in diabolum dicitur quod non in ipso, sed potius in eius corpore possit agnosci, quod habet non solum in eis qui manifestissime foris sunt, sed in eis etiam qui, cum ad ipsum pertineant, tamen ad tempus miscentur Ecclesiae, donec unusquisque de hac vita exeat vel a frumento palea ventilabro ultimo separetur 103. Quod enim scriptum est apud Isaiam: Quomodo cecidit de caelo Lucifer mane oriens 104, et cetera, quae sub figura regis Babyloniae de eadem persona vel ad eamdem personam dicta sunt in ipsa contextione sermonis, de diabolo utique intelleguntur. Et tamen quod ibi dictum est: Contritus est in terra qui mittit ad omnes Gentes 105, non totum ipsi capiti congruit. Nam etsi mittit ad omnes Gentes diabolus angelos suos, tamen in terra corpus eius, non ipse, conteritur; nisi quia ipse est in corpore suo, quod contritum fit ut pulvis, quem proicit ventus a facie terrae 106.

 

Liber concluditur: locutionum genera, orationis necessitas.

  1. 56. Hae autem omnes regulae, excepta una quae vocatur De promissis et Lege, aliud ex alio faciunt intellegi, quod est proprium tropicae locutionis, quae latius patet quam ut possit, ut mihi videtur, ab aliquo universa comprehendi. Nam ubicumque velut aliud dicitur ut aliud intellegatur, etsi nomen ipsius tropi in loquendi arte non invenitur, tropica locutio est. Quae cum fit ubi fieri solet, sine labore sequitur intellectus; cum vero ubi non solet, laboratur ut intellegatur, ab aliis magis ab aliis minus, sicut magis minusve dona Dei sunt in ingeniis hominum, vel adiutoria tribuuntur. Proinde sicut in verbis propriis, de quibus superius disputavimus, ubi res ut dicuntur intellegendae sunt, sic in translatis quae faciunt tropicas locutiones, ubi aliud ex alio intellegendum est, de quibus huc usque quantum visum est, satis egimus; non solum admonendi sunt studiosi venerabilium Litterarum ut in Scripturis sanctis genera locutionum sciant, et quomodo apud eas dici aliquid soleat, vigilanter advertant memoriterque retineant, verum etiam, quod est praecipuum et maxime necessarium, orent ut intellegant. In eis quippe Litteris, quarum studiosi sunt, legunt quoniam Dominus dat sapientiam, et a facie eius scientia et intellectus 107, a quo et ipsum studium, si pietate praeditum est, acceperunt. Sed haec satis etiam de signis, quantum ad verba pertinet, dicta sint. Restat ut de proferendis eis quae sentimus, sequenti volumine, quae Dominus donaverit, disseramus.