There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Epistola Nuncupatoria Liber Primus de Causis Corruptarum Artium 


JOHANNIS LUDOVICI,
VIVIS,
VALENTINI,
In libros de Disciplinis

PRAEFATIO.


Cogitanti mihi, nihil esse in vita, vel pulchrius vel praestabilius cultu ingeniorum, quae disciplinae nominantur, qui nos a ferarum ritu et more separat, humanitati restituit, et ad Deum extollit ipsum; visum est de illis, quantum ipse quidem assequerer, litteris mandare; idque alia, nisi fallor, ratione, quam plerique majorum nostrorum fecere. Primum ita aperte ac dilucide, ut percipi facile, ac teneri possent, quae dicerem: tum, ad naturam rerum, quoad praestare potui, congruenter, ut libeat ingenio cum delectatione aliqua illas cognoscere, fructus quoque redeat ad discentes amplior. Nam usui accommodavi illas, quo ad hujusmodi studia generosa invitarentur ingenia. Nitorem praeterea sermonis addidi aliquem: et quod non expediret res pulcherrimas sordide ac spurce vestiri, et ut studiosi elegantiarum litterarum non perpetuo in vocum et sermonis cognitione adhaerescerent, quod hactenus fere accidit, taedio nimirum infrugiferae ac horridae molestiae, quae in percipiendis artibus diutissime erat devoranda. Itaque venietur paulatim ad utilitatem doctarum linguarum; quas ideo tanta diligentia paramus, vel quia disciplinas continent, vel quia sunt illis continendis idoneae.

Conatus sum etiam artes ab impiis scrupulis repurgare, atque a gentiliciis tenebris ad lucem taducere pietatis nostrae; ut quod olim veteres illos Scriptores fefellit, non id factum humani ingenii vitio, sicut nonnulli arbitrantur, sed illorum ostendam. Ideoque rationes attuli petitas ex natura, non e divinis oraculis; ne ex philosophia in Theologiam transilirem. Quod si quadantenus patefecere, profecto laboris mei fructum capiam uberrimum. Nam quid excogitari utilius potest, quam homines a tenebris ad ejus lucis intuitum transferre, quam intueri adeo refert omnium, ut sine illa perpetuo futuri simus miserrimi? Et si qui maligne se illam suspicabantur videre, planius et apertius conspiciant, atque illo modo, quo se clarissime putent cernere. Nec inter prima studia gentiliciis erroribus imbuti, mox religionem illis contaminemus: sed ab exordio statim rectis sanisque persuasionibus assuescamus, quae paulatim nobiscum adolescant. Verum, quod antiquorum hominum in tradendis artibus confirmata esset auctoritas, ne illa vel praecipienti mihi officeret, vel studiosis, qui sese libenter ac facile duci alicui receptae fidei committunt: declarandum mihi fuit, quibus in rebus lapsos esse illos censerem; sic rectius commodiusque existimavi posse me de artibus disserere. In quo opere multa fuerunt mihi contra priscos auctores disputanda: non omnes quidem, nam id infinitum, atque inutile fuisset; sed receptos solum, et diutino consensu approbatos. Hic meipsum, si qua est fides, suscepti hujus mei saepenumero puduit, et confidentiam ipse meam damno, qui Scriptoribus aevo consecratis, audeam repugnare; Aristoteli in primis, cujus ego in humanis artibus ingenium, industriam, diligentiam, judicium, unice praeter ceteros et admiror, et suspicio.

Sed rogo, ne quis me idcirco vel ingratitudinis, vel temeritatis damnet. Nam et habendam ego illis maximam gratiam semper duxi, qui quod studio et sollertia potuerunt exculpere, non inviderunt nobis suis posteris: et, si quo lapsi sunt loco, ignoscendum humanae infirmitati in culpa communi. Porro de scriptis magnorum auctorum aestimare multo est litteris conducibilius, quam auctoritate sola acquiescere, et fide semper aliena accipere omnia, absint modo judicandi et pronuntiandi pestes, livor, acerbitas, praecipitatio, impudentia, et dicacitas scurrilis. Neque enim effeta est jam vel exhausta natura, ut nihil prioribus annis simile pariat: eadem est semper sui similis, nec raro, tamquam collectis viribus, pollentior ac potentior; qualem nunc esse credi par est robore adjutam et confirmata, quod sensim per tot saecula accrevit. Quantum enim ad disciplinas perpiciendas omnes adjutum vobis inventa superiorum saeculorum aperiunt, et experientia tam diuturna? Ut appareat, posse nos, si modo applicaremus eodem animum, melius in universum pronuntiare de rebus vitae ac naturae, quam Aristotelem, Platonem, aut quemquam antiquorum: videlicet post tam longam maximarum et abditarum rerum observationem, quae novae illis ac recentes admirationem magis pariebant sui, quam cognitione adferebant. Quid Aristoteles ipse? An non superiorum omnium placita convellere est ausus? Nobis examinare saltem, ac censere nefas erit? Praesertim quod, ut Seneca sapienter dicit, qui ante nos ista moverunt, non domini nostri, sed duces sunt. Patet omnibus veritas, nondum est occupata. Multum ex illa etiam futuris relictum est.

Neque vero ipse aequari me antiquis illis postulo, sed rationes eorum comparari cum meis; ut tantum mihi habeatur fidei, quantum ratio mea evicerit: ubi partia fuerint argumentorum momenta, impudentia foret recusare, quo minus prisci illi mihi et cuivis recentiorum Scriptorum anteponantur; id est, tam longo experimento comprobati novis et incognitis adhuc. Equidem, ut de me uno loquar, nolim quemquam se mihi addicere: nec auctor umquam sectae, nec suasor ero, etiam si in mea verba jurandum sit. Si quid vobis, o amici, recte videbor admonere; tuemini illud, quia verum, non quia meum: id et vobis, et in commune studiis omnibus conducet. Nam pro me digladiari nec proderit mihi, et oberit vobis ob dissensiones et partes: veritatis sectatores, ubicumque eam esse putabitis, ab illa state: me vero, seu viventem adhuc, seu fato jam defunctum, relinquite meo Judici, cui uni conscientia mea satis factura est. Nec dubito, quin ipse sim in his, quae attuli, saepenumero falsus: videlicet qui lapsos esse illos contendo, cum quibus ego nec ingenio, nec studio, neque usu et cognitione rerum ulla ex parte sum comparandus. Sed quemadmodum Aristoteles, pro inventis a se, reposcebat gratiam; veniam vero pro omissis: ita ego voluntatem meam oro, consulatis boni; erratis autem, in novo dumtaxat invento, faciles benignique ignoscatis. Nulla ars simul et inventa est, et absoluta. Si quis haec mea et expolire dignabitur rudia, et explere defecta, fortasse efficietur id, quod cum fructu aliquo juvet cognosci.