De Deo et nominibus ejus

This is the stable version, checked on 2 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Deo et nominibus ejus
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 23


De Deo et nominibus ejus (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis?)), J. P. Migne

De Deo et nominibus ejus

(1305C)Beatissimus Hieronymus, vir eruditissimus et multarum linguarum peritus, Hebraeorum Nominum interpretationem primus in Latinam linguam convertit, ex quibus pro brevitate praetermissis multis, quaedam huic operi adjectis interpretationibus interponere (1305D)studui, vocabulorum enim expositio satis indicat, quid (1306C)velint intelligi. In principio autem decem nomina ponimus, quibus apud Hebraeos Deus vocatur.

Primum apud Hebraeos Dei nomen EL, dicitur, quod alii Deum, alii etymologiam ejus exprimentes, Schiros [ Leg. Ἰσχυρὸς], id est, fortem interpretati (1306D)sunt eo quod nulla infirmitate opprimitur, sed (1307A)fortis est, et sufficiens ad omnia perpetranda. Secundum nomen, ELOIM. Tertium, ELOE. Quod utrumque in Latinum Deus dicitur. Est autem in Latinum ex Graeca appellatione translatum, nam Deus Graece Theos, febos [ Lege φόβος] dicitur, id est, timor. Unde tractum est Deus, quod eum colentibus sit timor. Deus autem proprie nomen est Trinitatis pertinens ad Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Ad quam Trinitatem etiam reliqua, quae in Domino intra sunt posita vocabula referunt.

Quartum nomen dicitur, SABAOTH, quod vertitur in Latinum, exercituum. Sunt enim in hujusmodi ordinatione virtutes multae, ut Angeli, Archangeli, Principatus, et Potestates: cunctique coelestis militiae ordines, quorum tamen ille Dominus est: omnes (1307B)enim sub ipso sunt, ejusque dominatui subjacent.

Quintum, ELYON, quod interpretatur excelsus, quia super coelos est, sicut scriptum est de eo: Excelsus Dominus supra coelos gloria ejus. Excelsus autem dicitur, pro valde celsus, sicut eximius, quasi valde eminens.

Sextum, EHEIE, id est, qui est: Deus enim solus quia aeternus est, hoc est, quia exordium non habet, essentium nomen vere tenet. Hoc enim nomen ad sanctum Moysen per Angelum est delatum, quaerenti enim, quod est nomen ejus, qui eum pergere praecipiebat ad populum ex Aegypto liberandum, respondit: Ego sum qui sum: et, Dices filiis Israel: Qui est (1308A)misit me ad vos, tamquam in ejus comparationem qui vere est, quia incommutabilis est, ea quae commutabilia facta sunt, quasi non sint: quod enim dicitur, fuit, non est; et quod dicitur, erit, nondum est. Deus autem esse tantum novit, fuisse, futurum esse non novit. Solus autem Pater cum Filio et Spiritu sancto veraciter est, cujus essentiae comparatum esse nostrum, non esse est. Unde et in colloquio dicimus, vivit Deus, quia essentia vita vivit, quam mors non habet.

Septimum, ADONAI, quod generaliter interpretatur Dominus, quod dominetur creaturae cunctae, vel quod creatura omnis dominatui ejus deserviat. Dominus ergo dicitur et Deus, vel quod dominetur omnibus, vel quod timeatur a cunctis.

(1308B)Octavum, IA, quod in Deum tantum ponitur, quod etiam alleluia in novissima syllaba sonat.

Nonum, TETRA GRAMMATON, hoc est, quatuor litterarum, quod proprie apud Hebraeos in Deo ponitur, id est duabus IA, quae duplicata ineffabile illud et gloriosum Dei nomen efficiunt: dicitur autem ineffabilis, non quia dici non potest, sed quia finiri sensu et intellectu humano nullatenus potest, ideo nihil de eo digne dici potest, quia ineffabilis est.

Decimum, SADDAI, id est, omnipotens vocatur; vocatur autem omnipotens, quia omnia potest, sed faciendo quod vult, non patiendo quod non vult.

(no apparatus)