De Consensu Evangelistarum/IV

This is the stable version, checked on 20 Maii 2020. Template changes await review.

LIBER QUARTUS

Prologus.

1. 1. Nunc iam quoniam Matthaei narrationem contextim considerantes et ei tres alios conferentes usque in finem, in nullo eos vel sibi vel inter se repugnare docuimus, Marcum similiter videamus, ut exceptis his quae cum Matthaeo dixit, de quibus iam quod disserendum videbatur absolvimus, cetera eius inspecta atque collata nulli eorum repugnare monstrentur usque ad cenam Domini. Nam inde iam omnia omnium quattuor, quemadmodum sibi conveniant, usque in finem considerata tractavimus.

1. 2. Sic ergo incipit Marcus: Initium Evangelii Iesu Christi Filii Dei. Sicut scriptum est in Isaia propheta 1, et cetera usque ad illud ubi ait: Et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos 2. In hac tota contextione omnia superiora cum Matthaeo considerata sunt. Hoc autem Marcus, quia ingressus Capharnaum in synagogam eorum docebat eos sabbatis, cum Luca dixit 3, sed nihil habet quaestionis.

De homine a quo spiritus immundus eiectus est.

2. 3. Sequitur Marcus et dicit: Et stupebant super doctrinam eius; erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae eorum. Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo et exclamavit dicens: " Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos " 4, et cetera usque ad eum locum, ubi ait: Et erat praedicans in synagogis eorum et in omni Galilaea et demonia eiciens 5. Et in hoc toto loco quamvis sint quaedam, quae cum solo Luca dixit 6, tamen iam tractata sunt, cum Matthaei narrationem continuam teneremus, quia in ipsum ordinem sic incurrerant, ut ea praetermittenda non arbitrarer. Sed Lucas de spiritu immundo ait, quod sic exierit ab homine, ut nihil ei noceret. Marcus autem: Et discerpens eum, inquit, spiritus immundus, exclamans voce magna, exit ab eo 7. Potest ergo videri contrarium: quomodo enim discerpens vel, sicut aliqui codices habent, convexans eum, cui nihil nocuit secundum Lucam? Sed et ipse Lucas: Et cum proiecisset illum, inquit, demonium in medium, exit ab illo nihilque ei nocuit 8. Unde intellegitur hoc dixisse Marcum convexans eum quod Lucas dixit cum proiecisset eum in medium, ut quod secutus ait: Nihilque ei nocuit hoc intellegatur, quod illa iactatio membrorum atque vexatio non eum debilitavit, sicut solent exire demonia etiam quibusdam membris amota vexatione elisis.

Petro nomen impositum.

3. 4. Sequitur idem Marcus: Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genuflexo dixit: " Si vis, potes me mundare " 9, et cetera usque ad illud ubi ait: Et clamabant dicentes: " Tu es Fillius Dei ". Et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum 10. Huic quod ultimum posuimus simile aliquid et Lucas dicit 11, sed sine aliqua repugnantiae quaestione. Sequitur Marcus: Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum. Et fecit, ut essent duodecim cum illo, et ut mitteret eos praedicare. Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi demonia. Et imposuit Simoni nomen Petrus 12, et cetera usque ad illud ubi ait: Et abiit et coepit praedicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur 13. De nominibus discipulorum iam et antea me locutum scio, cum Matthaei ordinem sequerer, et hic rursus admoneo, ne quisquam putet nunc accepisse nomen Simonem, ut Petrus vocaretur, et sit contrarium Ioanni, qui longe ante illi dictum esse commemorat: Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus 14. Ipsa enim verba Domini commemoravit, quibus ei nomen imposuit; Marcus autem hoc loco id recapitulando commemoravit, cum ait: Et imposuit Simoni nomen Petrus 15. Cum enim vellet nomina duodecim Apostolorum enumerare et necesse haberet Petrum dicere, breviter insinuare voluit, quod non hoc ante vocaretur; sed hoc ei Dominus nomen imposuerit non tunc, sed quando Ioannes ipsa verba Domini posuit. Cetera nihil cuiquam repugnant et antea iam pertractata sunt.

Iussi tacere qui magis erant praedicaturi.

4. 5. Sequitur Marcus: Et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multa ad illum et erat circa mare 16, et cetera usque ad illud ubi ait: Et convenientes Apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant 17. Hoc ultimum dixit cum Luca, nihilo discordans 18, cetera iam ante tractata sunt. Sequitur Marcus: Et ait illis: " Venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum " 19, et cetera usque ad illud ubi ait: Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant, et eo amplius admirabantur dicentes: " Bene omnia fecit, et surdos fecit audire et mutos loqui " 20. In his cum Luca Marcus nihil est quod repugnare videatur et superiora omnia iam consideravimus, quando eos Matthaeo conferebamus. Sed cavendum est, ne quisquam arbitretur hoc quod in ultimo ex Evangelio Marci posui repugnare omnibus qui eum aliis eius plerisque factis et dictis ostendunt scisse, quid ageretur in hominibus, id est quod eum cogitationes et voluntates eorum latere non poterant, sicut apertissime Ioannes dicit: Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis eo quod ipse nosset omnes et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat, quid esset in homine 21. Sed quid mirum, si praesentes hominum voluntates videbat, qui etiam futuram Petro praenuntiavit, quam tunc utique non habebat, quando pro illo vel cum illo paratum se mori praesumebat 22? Quae cum ita sint , quomodo huic eius tantae scientiae et praescientiae non est contrarium quod Marcus dicit: Praecepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant 23? Si enim sciebat eos, sicut ille qui notas habebat et praesentes et futuras hominum voluntates, tanto magis praedicaturos, quanto magis, ne praedicarent, eis praecipiebat, utquid hoc praecipiebat, nisi quia pigris volebat ostendere, quanto studiosius quantoque ferventius eum praedicare debeant quibus iubet, ut praedicent, quando illi qui prohibebantur tacere non poterant?

Domini sententiae duae invicem conciliatae.

5. 6. Sequitur Marcus: In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent, et cetera usque ad illud ubi ait: Respondit illi Ioannes dicens: " Magister, vidimus quemdam in nomine tuo eicientem demonia, qui non sequitur nobiscum et prohibuimus eum ". Iesus autem ait: " Nolite prohibere eum; nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me; qui enim non est adversum vos pro vobis est " 24. Hoc Lucas similiter narrat, nisi quod ipse non dicit: " Nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me " 25. Nulla est ergo inter eos quaestio cuiusquam repugnantiae. Sed videndum est, ne hoc illi sententiae Domini putetur contrarium ubi ait: Qui mecum non est, adversus me est; et qui mecum non colligit, spargit 26. Quomodo enim iste non erat adversus eum, qui cum illo non erat, de quo Ioannes suggessit, quod cum illis eum non sequebatur, si adversus illum est qui non est cum illo? Aut si adversus illum erat, quomodo dicit discipulis: Nolite prohibere, qui enim non est adversus vos, pro vobis est 27? An hoc interesse aliquis dicet, quia hic discipulis ait: Qui non est adversus vos, pro vobis est 28, ibi autem de se ipso locutus est: Qui mecum non est, adversus me est? Quasi vero possit cum illo non esse qui discipulis eius tamquam membris eius sociatur. Alioquin quomodo verum erit: Qui vos recipit, me recipit 29, et: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 30? Aut potest etiam non esse adversus eum, qui fuerit adversus discipulos eius? Nam ubi erit illud: Qui vos spernit, me spernit 31, et: Quando uni ex minimis meis non fecistis, neque mihi fecistis 32, et: Saule, Saule, quid me persequeris? 33 cum discipulos eius persequeretur? Sed nimirum hoc vult intellegi in tantum cum illo non esse aliquem, in quantum est adversus illum, et in tantum adversus illum non esse, in quantum cum illo est. Exempli gratia, sicut iste ipse qui in nomine Christi virtutes faciebat et in societate discipulorum Christi non erat, in quantum operabatur virtutes in illius nomine, in tantum cum ipsis erat et adversus eos non erat; in quantum vero eorum societati non adhaerebat in tantum cum ipsis non erat et adversus eos erat. Sed quia illi hoc eum facere prohibuerant, in quo cum ipsis erat, dixit eis Dominus: Nolite prohibere. Illud enim prohibere debuerunt quod extra eorum erat societatem, ut illi unitatem Ecclesiae suaderent, non illud, in quo cum illis erat, nomen scilicet Magistri et Domini eorum in demoniorum expulsione commendans. Sicut catholica Ecclesia facit non improbans in haereticis sacramenta communia; in his enim nobiscum sunt et adversus nos non sunt; sed improbat et prohibet divisionem ac separationem vel aliquam adversam paci veritatique sententiam: in hoc enim adversus nos sunt, quia in hoc nobiscum non sunt et nobiscum non colligunt et ideo spargunt.

Dicta a Christo occasione hominis eicientis daemonia in ipsius nomine.

6. 7. Sequitur Marcus et dicit: Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur. Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam; bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem, ubi vermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur 34, et cetera usque ad illud ubi ait: Habete in vobis salem et pacem habete inter vos 35. Haec Marcus Dominum locutum, posteaquam illum qui in nomine eius eiciebat demonia et cum discipulis non eum sequebatur vetuit prohiberi, contextim commemorat aliqua ponens, quae nullus alius Evangelistarum posuit, aliqua vero, quae Matthaeus quoque posuit 36, et aliqua itidem, quae et Matthaeus et Lucas 37, sed et illi ex aliis occasionibus et in alio rerum ordine, non hoc loco, ubi de illo suggestum est, qui cum discipulis Christi non eum sequebatur et demonia in eius nomine eiciebat. Unde mihi videtur etiam hoc loco Dominus secundum Marci fidem ideo dixisse quae aliis etiam locis dixit, quia satis pertinebant ad hanc ipsam eius sententiam, qua vetuit prohiberi virtutes in nomine suo fieri, etiam ab illo qui cum discipulis eum non sequebatur. Sic enim contexit: Qui enim non est adversum vos, pro vobis est. Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis, amen dico vobis, non perdet mercedem suam 38. Unde ostendit etiam illum, de quo Ioannes suggesserat et unde iste eius sermo exortus est, quod non ita separabatur a societate discipulorum, ut eam tamquam haereticus improbaret, sed sicut solent homines nondum audere Christi suscipere sacramenta et tamen nomini favere christiano, ita ut Christianos etiam suscipiant et non ob aliud eis, nisi quia Christiani sunt, obsequantur, de qualibus dicit, quod non perdunt mercedem suam, non quia iam tuti atque securi sibi debent videri ex hac benevolentia, quam erga Christianos habent, etiamsi Christi baptismo non abluantur nec unitati eius incorporentur, sed quia ita iam Dei misericordia gubernantur, ut ad ea quoque perveniant atque ita securi de hoc saeculo abscedant. Qui profecto, et priusquam Christianorum numero socientur, utiliores sunt quam hi qui, cum iam Christiani appellentur et christianis sacramentis imbuti sint, talia suadent, ut quibus ea persuaserint secum in aeternam poenam pertrahant. Quos membrorum corporalium nomine tamquam manum vel oculum, scandalizantem iubet erui a corpore 39, hoc est ab ipsa unitatis societate, ut sine his potius veniatur ad vitam, quam cum eis eatur in gehennam. Hoc ipso autem separantur, a quibus separantur, quod eis mala suadentibus, hoc est scandalizantibus non consentitur. Et si quidem omnibus bonis, cum quibus eis societas est, etiam de hac perversitate innotescunt, ab omnium penitus societate atque ab ipsa divinorum sacramentorum participatione separantur; si autem quibusdam ita noti sunt, pluribus autem ista eorum est ignota perversitas, ita tolerandi sunt, sicut ante ventilationem palea toleratur in area, ut neque illis ad iniquitatis communionem consentiatur nec propter illos bonorum societas deseratur. Hoc faciunt qui habent in se ipsis salem et pacem habent inter se.

Hinc usque ad coenam Domini nullam de Marco quaestionem esse tractatum.

7. 8. Sequitur Marcus: Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanem et conveniunt iterum turbae ad eum et, sicut consueverat, iterum docebat illos 40, et cetera usque ad illud ubi ait: Omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt, haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit, totum victum suum 41. In hac tota contextione omnia superiora considerata sunt, ne quid viderentur habere contrarium, quando cum Matthaei ordine ceteros conferebamus; hoc autem de vidua paupercula, quae duo minuta misit in gazophylacium, duo soli dicunt, Marcus et Lucas 42, sed sine ulla quaestione concordant. Hinc iam usque ad cenam Domini 43, unde omnium omnia considerata tractavimus, non dicit et Marcus quod cogat cum aliquo comparari ad inquirendum, ne quid repugnare videatur.

De Lucae Evangelio, quomodo principium eius congruat principio libri Act. Ap.

8. 9. Nunc ergo deinceps Lucae Evangelium ex ordine pertractemus exceptis eis quae habet cum Matthaeo Marcoque communia, quoniam illa iam omnia pertractata sunt. Sic ergo incipit Lucas: Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum, sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis, visum est et mihi assecuto a principio omnibus diligenterex ordine tibi scribere, optime Theophile, ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem 44. Hoc principium ad Evangelii narrationem nondum pertinet. Admonet autem, ut noverimus eumdem Lucam etiam illum librum scripsisse, qui Actus Apostolorum vocatur, non solum, quia Theophili nomen etiam illic inest; nam posset fieri, ut et alius aliquis Theophilus esset et, si idem ipse esset, ab alio ad illum aliquid scriberetur, sicut a Luca Evangelium, sed quia et ibi ita exorsus est, ut diceret: Primum quidem sermonem de omnibus feci, o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere usque in diem, quo Apostolos elegit, per Spiritum Sanctum mandans iussit praedicare Evangelium 45, dedit intellegi, quod iam scripserit Evangelii librum unum ex quattuor, quorum est in Ecclesia sublimis auctoritas. Nec ideo, quia dixit de omnibus se fecisse sermonem quae coepit Iesus facere et docere usque in diem, quo mandavit Apostolis, putari debet omnia scripsisse in Evangelio suo quae Iesus cum Apostolis in terra versatus fecit et dixit, ne sit contrarium Ioanni, qui ait multa alia fecisse Iesum, quae si scriberentur, mundum totum non potuisse capere illos libros 46, cum etiam constet ab aliis Evangelistis non pauca narrata, quae Lucas ipse narrando non attigit. De omnibus ergo fecit sermonem eligendo de omnibus, unde faceret sermonem, quae iudicavit apta et congrua sufficere officio dispensationis suae. Et quod dicit multos conatos ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt rerum, videtur significare nonnullos, qui non potuerunt hoc susceptum munus implere; ideo autem dicit sibi visum esse ex ordine diligenter scribere, quoniam multi conati sunt; sed eos debemus accipere, quorum in Ecclesia nulla exstat auctoritas, quia id quod conati sunt implere minime potuerunt. Iste autem non solum usque ad resurrectionem assumptionemque Domini perduxit narrationem suam, ut in quattuor auctoribus evangelicae Scripturae dignum suo labore haberet locum, verum etiam deinceps quae per Apostolos gesta sunt, quae sufficere credidit ad aedificandam fidem legentium vel audientium, ita scripsit, ut solus eius liber fide dignus haberetur in Ecclesia de Apostolorum Actibus narrantis, reprobatis omnibus qui non ea fide, qua oportuit, facta dictaque Apostolorum ausi sunt scribere. Eo quippe tempore scripserunt Marcus et Lucas, quo non solum ab Ecclesia Christi, verum etiam ab ipsis adhuc in carne manentibus Apostolis probari potuerunt.

De captura piscium.

9. 10. Sic ergo narrare Lucas incipit Evangelium: Fuit in diebus Herodis, regis Iudae, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illi de filiabusAaron et nomen eius Elisabeth 47, et cetera usque ad eum locum, ubi ait: Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: " Duc in altum et laxate retia vestra in capturam " 48. Hoc totum non habet ullam repugnantiae quaestionem. Ioannes quidem videtur simile aliquid dicere, sed illud longe aliud est, quod factum est post resurrectionem Domini ad mare Tiberiadis 49. Ibi enim non solum ipsum tempus valde diversum est, sed etiam res ipsa plurimum distat. Nam retia illic in dextram partem missa, centum quinquaginta tres pisces ceperunt, magnos quidem, sed pertinuit ad Evangelistam dicere, quod, cum tam magni essent, retia non sunt disrupta, respicientem scilicet ad hoc factum, quod Lucas commemorat, ubi prae multitudine piscium retia rumpebantur 50. Iam cetera similia Ioanni Lucas non dixit nisi circa Domini passionem et resurrectionem. Qui totus locus a cena ipsius usque ad finem sic a nobis tractatus est, ut omnium collatis testimoniis nihil eos dissentire doceremus.

De Ioanne evangelista, quid a ceteris tribus distet.

10. 11. Ioannes est reliquus, qui iam non restat cui conferatur. Quidquid enim singuli dixerunt, quae ab aliis non dicta sunt, difficile est ut habeant aliquam repugnantiae quaestionem. Ac per hoc liquido constat tres istos, Matthaeum scilicet, Marcum et Lucam, maxime circa humanitatem Domini nostri Iesu Christi esse versatos, secundum quam et rex et sacerdos est. Et ideo Marcus, qui in illo mysterio quattuor animalium hominis videtur demonstrare personam 51, vel Matthaei magis comes videtur, quia cum illo plura dicit propter regiam personam, quae incomitata esse non solet, quod in primo libro commemoravi, vel, quod probabilius intellegitur, cum ambobus incedit. Nam quamvis Matthaeo in pluribus, tamen in aliis nonnullis Lucae magis congruit, ut hoc ipso demonstretur ad leonem et ad vitulum, hoc est et ad regalem, quam Matthaeus, et ad sacerdotalem, quam Lucas insinuat personam, id quod Christus homo est, pertinere, quam figuram Marcus gerit pertinens ad utrumque. Divinitas vero Christi, qua aequalis est Patri, secundum quod Verbum est et Deus apud Deum et Verbum caro factus est, ut habitaret in nobis 52, secundum quod ipse et Pater unum sunt 53, a Ioanne maxime commendanda suscepta est, qui sicut aquila in his quae Christus sublimius locutus est immoratur nec in terram quodammodo nisi raro descendit. Denique quamvis matrem Christi se nosse plane testetur, tamen nec in eius nativitate cum Matthaeo et Luca aliquid dicit nec eius baptismum cum tribus commemorat, sed tantum modo ibi testimonium Ioannis alte sublimiterque commendans 54 relictis eis pergit cum illo ad nuptias in Canan Galilaeae, ubi, quamvis ipse Evangelista matrem eius fuisse commemoret 55, ille tamen dicit: Quid mihi et tibi est, mulier? 56 non repellens, de qua suscepit carnem, sed suam tunc maxime insinuans divinitatem aquam conversurus in vinum, quae divinitas illam etiam feminam fecerat, non in illa facta erat.

10. 12. Inde post paucos dies factos in Capharnaum redit ad templum, ubi eum dixisse commemorat de templo corporis sui: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud 57. Ubi maxime insinuat non solum, quia Deus erat in templo Verbum caro factum, verum etiam quia eamdem carnem ipse resuscitavit, non utique nisi secundum id quod unum est cum Patre nec separabiliter operatur, cum ceteris locis fortassis omnibus Scriptura non dicat, nisi quod Deus illum suscitaverit, nec alicubi sic expressum est, quod cum Deus resuscitarit Christum, etiam ipse se resuscitavit, quia cum Patre unus Deus est, sicut hoc loco, ubi ait: Solvite templum hoc, et in tribus diebus suscitabo illud 58.

10. 13. Inde cum illo Nicodemo quam magna, quam divina locutus est! Inde rursus pergit ad testimonium Ioannis et commendat amicum sponsi non gaudere nisi propter vocem sponsi 59. Ubi admonet animam humanam non de se ipsa sibi lucere nec beari nisi incommutabilis participatione sapientiae. Inde ad mulierem Samaritanam, ubi commemoratur aqua, unde qui biberit non sitiet in aeternum 60. Inde rursus in Canan Galilaeae, ubi fecerat de aqua vinum 61. Ubi eum commemorat dixisse regulo, cuius filius infirmabatur: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis 62, usque adeo supra omnia mutabilia volens mentem credentis attollere, ut nec ipsa miracula, quae quamvis divinitus de mutabilitate corporum fiunt, a fidelibus quaeri velit.

10. 14. Inde Hierosolymam redit; fit sanus triginta octo annorum languidus 63. Ex hac occasione quae dicuntur! Quam diu dicuntur! Ibi dictum est: Quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo 64. Ubi satis ostenditur, quam non usitate, sicut solent sancti homines dicere, dixerit Patrem suum Deum, sed quod ei sit aequalis insinuans; quippe paulo superius dixerat eis de sabbato calumniantibus: Pater meus usque modo operatur, et ego operor 65. Ibi exarserunt, non quia Patrem suum diceret Deum, sed quod ei aequalis vellet intellegi dicendo: Pater meus usque modo operatur, et ego operor, consequens esse ostendens, ut, quoniam Pater operatur, et Filius operetur, quia Pater sine Filio non operatur. Ibi enim et paulo ante ait iam illis ob hoc irascentibus: Quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit 66.

10. 15. Inde tandem descendit Ioannes ad illos tres cum eodem Domino in terra gradientes, ut quinque milia panibus quinque pascantur, ubi tamen solus commemorat, quod, cum vellent eum regem facere, solus fugit in montem 67. Qua in re nihil mihi aliud videtur animam rationalem commonere voluisse, nisi eo se nostrae menti rationique regnare, quo est in excelsis nulla cum hominibus communione naturae, solus, quia unicus Patri. Hoc autem mysterium deorsum repentes carnales homines fugit, quia valde sublime est; unde illos et ipse fugit in montem, qui regnum eius terreno animo requirebant, unde et alibi dicit: Regnum meum non est de hoc mundo 68. Neque etiam hoc nisi Ioannes ipse commemorat, volatu quodammodo aethereo supereminens terris et gaudens luce solis iustitiae. Ab illo itidem monte post miraculum de quinque panibus factum, cum isdem tribus paululum remoratus, donec mare transissent, quando ambulavit super aquas, continuo rursus se in verbum Domini attollit, quam magnum, quam prolixum, quam diu supernum et excelsum, ex occasione panis exortum 69, cum dixisset turbis: Amen, amen dico vobis, quaeritis me, non quia signa vidistis, sed quia edistis de panibus et satiati estis: operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam 70: et inde iam talia diutissime atque excelsissime. Tunc ab ista verbi celsitudine ceciderunt, qui post eum deinceps non ambulaverunt, cui sane inhaeserunt, qui potuerunt intellegere: Spiritus est qui vivificat, caro autem nihil prodest 71, quia utique et per carnem spiritus prodest et solus spiritus prodest, caro autem sine spiritu nihil prodest.

10. 16. Deinde suis fratribus, id est cognatis carnis suae, suggerentibus, ut ascendat ad diem festum, quo possit innotescere multitudini 72, quanta altitudine respondit: Tempus meum nondum advenit, tempus autem vestrum semper est paratum. Non potest mundus odisse vos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt! 73 Hoc est ergo: Tempus vestrum semper est paratum, quia vos diem istum concupiscitis, de quo Propheta dicit: Ego autem non laboravi subsequens te, Domine, et diem hominum non concupivi; tu scis 74. Hoc est volare ad lucem Verbi et concupiscere illum diem, quem videre concupivit Abraham et vidit et gavisus est 75. Inde iam ad diem festum cum ascendisset in templum, quae illum Ioannes locutum esse commemorat, quam mirabilia, quam divina, quam excelsa! 76 Quod ipsi venire non possent, quo esset iturus, quod et ipsum nossent et unde esset scirent, et esset verus qui eum miserit, quem illi nescirent, tamquam diceret: " Et unde sim scitis, et unde sim nescitis ". Quod quid aliud voluit intellegi nisi secundum carnem notum se illis esse potuisse et gente et patria, secundum divinitatem autem incognitum? Ibi etiam de dono Spiritus Sancti locutus ostendit, quis esset, quando munus altissimum dare potuisset.

10. 17. Rursus illuc de Oliveti monte regredientem 77 quae et quanta narrat locutum post veniam illi adulterae datam, quae velut lapidanda illi oblata a tentatoribus fuerat, quando digito scribebat in terra, tamquam illos tales in terra scribendos significaret et non in caelo, ubi monuit discipulos se scriptos esse gauderent 78, aut quod se humiliando, quod capitis inclinatione monstrabat, signa in terra faceret, aut quod iam tempus esset, ut in terra, quae fructum daret, non in lapide sterili, sicut antea, lex eius conscriberetur! Ergo post haec lucem mundi se dixit et qui eum sequeretur non ambulaturum in tenebris, sed habiturum lucem vitae 79. Dixit etiam se esse principium, quod et loqueretur eis 80. Quo nomine utique se distinxit ab illa luce, quam fecit, tamquam lux, per quam facta sunt omnia, ut illud, quod se dixerat lucem mundi, non sic acciperetur, quemadmodum discipulis ait: Vos estis lux mundi 81, tamquam lucerna, quae non est ponenda sub modio, sed super candelabrum 82, sicut et de Ioanne Baptista: Ille erat, inquit, lucerna ardens et lucens 83, sed ipse sicut principium, de quo dictum est: Nos omnes de plenitudine eius accepimus 84. Ibi dixit se Filium esse veritatem, quae nisi liberaverit, nemo erit liber 85.

10. 18. Inde posteaquam illuminavit a nativitate caecum 86, ex ipsa occasione in prolixo eius sermone demoratur Ioannes, de ovibus et pastore et ianua et de potestate ponendi animam suam et iterum sumendi eam 87, in quo excellentissimam potestatem suae divinitatis ostendit. Inde cum Encenia in Hierosolymis fierent 88, commemorat ei dixisse Iudaeos: Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam 89. Atque inde sumpta opportunitate sermonis, quae etiam sublimia dixerit, narrat 90. Ibi dixit: Ego et Pater unum sumus 91. Inde iam resuscitatum ab eo Lazarum praedicat 92, ubi dixit: Ego sum resurrectio et vita; qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet; et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum 93. In quibus verbis quid nisi altitudinem divinitatis eius agnoscimus, cuius in aeternum participatione vivemus? Inde iterum Ioannes occurrit in Bethania Matthaeo et Marco, ubi factum est illud de unguento pretioso, quo pedes eius a Maria caputque perfusum est, atque hinc deinceps usque ad passionem et resurrectionem Domini cum tribus Evangelistis Ioannes graditur, sed in locis eisdem narratione versante 94.

10. 19. Ceterum quod ad sermones Domini attinet, non cessat se attollere in ea quae ille ab hinc etiam sublimiter diuturneque locutus est. Nam et quando eum voluerunt videre gentiles per Philippum et Andream, habuit excelsum sermonem, quem aliorum Evangelistarum nullus inseruit; ibi praeclara iterum de luce illuminante et lucis filios faciente commemorat 95. Deinde in ipsa cena, de qua Evangelistarum nullus tacuit,quam multa et quam excelsa verba eius Ioannes commemorat 96, quae alii tacuerunt! Non solum de commendatione humilitatis, quando pedes discipulorum lavit, sed, cum expressus per buccellam traditor eius exisset, remanentibus cum illo undecim, in sermone ipsius mirabiliter stupendo maximeque diuturno idem Ioannes immoratus est, ubi dixit: Qui vidit me, vidit et Patrem 97. Ubi multalocutus est de Spiritu Sancto paracleto, quem missurus eis erat 98, et de sua clarificatione, quam habuit apud Patrem, priusquam mundus esset, et quod unum nos faceret in se, sicut ipse et Pater unum sunt, non ut ipse et Pater et nos unum, sed nos unum sicut ipsi unum, multaque alia mireque sublimia, de quibus disserere, sicut dignum est etiamsi iam essemus idonei, in hoc tamen opere non id nos suscepisse quis non advertat? Quod alibi fortasse reddendum est, hic certe non est expetendum. Commendare quippe voluimus amatoribus Verbi Dei et studiosis sanctae veritatis, quamvis eiusdem Christi, qui verus et verax est, annuntiator atque praedicator Ioannes in Evangelio suo fuerit, cuius et ceteri tres, qui scripserunt Evangelium, et ceteri Apostoli, qui non quidem ipsam narrationem scribendam susceperunt, in ea tamen praedicatione sui officii munus impleverunt, longe tamen hunc in Christi altiora subvectum ab ipso initio libri sui raro fuisse cum ceteris, id est primo circa Iordanem propter testimonium Ioannis Baptistae 99, inde trans mare Tiberiadis, quando turbas de quinque panibus pavit et super aquas ambulavit 100, tertio in Bethania, ubi unguento pretioso fidelis feminae devotione perfusus est 101; donec inde illis occurreret ad passionis tempus, quod cum eis erat necessario narraturus, ubi tamen ipsam dominicam cenam, de qua nullus eorum tacuit, multo opulentius tamquam de cellario dominici pectoris, ubi discumbere solebat, exhibuit 102. Ipsum deinde Pilatum verbis altioribus percutit dicens regnum suum non esse de hoc mundo regemque se natum et ad hoc venisse in hunc mundum, ut testimonium perhibeat veritati 103. Mariam quoque post resurrectionem mystica altitudine visitans : Noli me, inquit, tangere; nondum enim ascendi ad Patrem 104. Discipulis etiam insufflando dedit Spiritum Sanctum, ne ipse Spiritus, qui Trinitati consubstantialis et coaeternus est, tantum modo Patris esse, non etiam Filii Spiritus putaretur 105.

10. 20. Postremo suas oves Petro se amanti eumque amorem ter confitenti commendans dicit eumdem Ioannem sic se velle manere, donec veniat 106. Ubi etiam mihi videtur alto docuisse mysterio istam ipsam Ioannis evangelicam dispensationem, qua in lucem liquidissimam Verbi sublimiter fertur, ubi Trinitatis aequalitas et incommutabilitas videri potest, et qua maxime proprietate distet a ceteris homo, cuius susceptione Verbum caro factum est, perspicue cerni cognoscique non posse, nisi cum ipse Dominus venerit. Ideo sic manebit, donec veniat. Manebit autem nunc in fide credentium, tunc autem facie ad faciem contemplandum erit 107, cum apparuerit vita nostra et nos cum ipso apparebimus in gloria 108. Quisquis autem arbitratur homini vitam istam mortalem adhuc agenti posse contingere, ut demoto atque discusso omni nubilo phantasiarum corporalium atque carnalium serenissima incommutabilis veritatis luce potiatur et mente penitus a consuetudine vitae huius alienata illi constanter et indeclinabiliter haereat, nec quid quaerat nec quis quaerat intellegit. Credat ergo potius sublimi auctoritati minimeque fallaci, quamdiu sumus in corpore, peregrinari nos a Domino et ambulare per fidem, nondum per speciem 109: ac sic perseveranter retinens atque custodiens fidem, spem et caritatem intendat in speciem ex pignore, quod accepimus, Sancti Spiritus, qui nos docebit omnem veritatem 110, cum Deus, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora nostra per inhabitantem Spiritum eius in nobis 111. Prius autem quam vivificetur hoc quod mortuum est propter peccatum, procul dubio corruptibile est et aggravat animam 112, et si quando adiuta excedit hanc nebulam, qua tegitur omnis terra 113, id est hanc carnalem caliginem, qua tegitur omnis vita terrena, tamquam rapida corruscatione perstringitur et in suam infirmitatem redit vivente desiderio, quo rursus erigatur, nec sufficiente munditia, qua figatur. Et quanto quisque hoc magis potest, tanto maior est. Quanto autem minus, tanto minor. Si autem nihil adhuc tale mens hominis experta est, in qua tamen habitat Christus per fidem, instare debet minuendis finiendisque cupiditatibus huius saeculi moralis virtutis actione tamquam in comitatu trium illorum evangelistarum cum mediatore Christo ambulans. Eum qui Filius Dei semper est propter nos Filium hominis factum, ut sempiterna virtus eius et divinitas nostrae infirmitati et mortalitati contemperata de nostro nobis in se atque ad se faceret viam, cum magnae spei laetitia fideliter teneat. Ne peccet, a rege Christo regatur; si forte peccaverit, ab eodem sacerdote Christo expietur 114 atque ita in actione bonae conversationis et vitae nutritus, pennis geminae dilectionis tamquam duabus alis validis evectus a terris ab eodem ipso Christo Verbo illuminetur, Verbo, quod in principio erat et Verbum apud Deum erat et Verbum Deus erat 115, etsi per speculum et in enigmate 116, longe tamen sublimius ab omni similitudine corporali. Quapropter, quamvis in illis tribus activae, in Ioannis autem Evangelio dona contemplativae virtutis eluceant eis qui haec dignoscere sunt idonei, tamen et hoc Ioannis, quoniam ex parte est, sic manebit, donec veniat quod perfectum est 117. Et alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum 118; alius diem Domino sapit 119, alius de pectore Domini liquidius aliquid bibit, alius levatus usque ad tertium caelum ineffabilia verba audit 120, omnes tamen, quamdiu sunt in corpore, peregrinantur a Domino 121 et omnibus bonae spei fidelibus in libro vitae scriptis servatur 122 quod dictum est: Et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi 123. Verumtamen in hac peregrinatione quantum in rei huius intellegentia vel scientia quisque profecerit, tanto magis caveat diabolica vitia superbiam et invidentiam. Meminerit hic ipsum Evangelium Ioannis, quam multo amplius erigit ad contemplationem veritatis tam multo amplius praecipere de dulcedine caritatis. Et quia illud praeceptum verissimum ac saluberrimum est: Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus 124, qui Evangelista Christum longe ceteris altius commendat, apud eum discipulis pedes lavat 125.