De Consensu Evangelistarum/III

This is the stable version, checked on 20 Maii 2020. Template changes await review.

LIBER TERTIUS

Prologus.

1. 1. Iam quoniam omnium quattuor narratio in eo versatur loco, in quo necesse est eos usque in finem pariter ambulare nec multum digredi ab invicem sicubi forte alius aliud commemorat quod alius praetermittit, videtur mihi expeditius nos demonstrare posse omnium Evangelistarum convenientiam, si ab hoc iam loco omnium omnia contexamus et in unam narrationem faciemque digeramus. Sic ergo arbitror commodius faciliusque id quod suscepimus explicari, ut aggrediamur narrationem omnia commemorantes cum eorum attestatione Evangelistarum, qui ex his omnibus quisque quod potuit aut quod voluit commemoravit, ut tamen ab omnibus haec omnia dicerentur, quae demonstrandum est in nullo sibi esse contraria.

De caena Domini et de expresso traditore eius.

1. 2. Hinc igitur incipiamus secundum Matthaeum: Cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait: " Accipite et comedite, hoc est corpus meum " 1. Hoc et Marcus Lucasque commemorant 2. Quod enim Lucas de calice bis commemoravit, prius antequam panem daret, deinde posteaquam panem dedit; illud quod superius dixit praeoccupavit, ut solet, illud vero quod ordine suo posuit non commemoraverat superius; utrumque autem coniunctum hanc sententiam facit, quae et illorum est. Ioannes autem de corpore et sanguine Domini hoc loco nihil dixit, sed plane alibi multo uberius hinc Dominum locutum esse testatur 3. Nunc vero cum Dominum a cena surrexisse et pedes discipulorum lavisse commemorasset reddita etiam ratione 4, cur eis hoc fecerit, in qua Dominus adhuc clause significaverat per testimonium Scripturae ab eo se tradi qui manducaret eius panem 5 venit ad hunc locum, quem tres ceteri pariter insinuant: Cum haec dixisset, inquit, Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: " Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me ". Aspiciebant ergo, sicut idem ipse Ioannes subnectit, ad invicem discipuli haesitantes, de quo diceret 6. Et contristati, sicut Matthaeus et Marcus dicunt, coeperunt ei singillatim dicere: " Numquid ego ? " 7. At ipse respondens ait, sicut Matthaeus sequitur, qui intingit mecum manum in parapside, hic me tradet. Et sequitur idem Matthaeus ita subnectens: Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille 8. In his et Marcus hoc etiam ordine consonat. Deinde Matthaeus subiungit: Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: " Numquid ego sum, Rabbi? ", ait illi: " Tu dixisti " 9. Etiam hic non expressum est, utrum ipse esset. Potest enim adhuc intellegi tamquam: " Non ego dixi ", potuit etiam hoc sic dici a Iuda, et a Domino responderi, ut non omnes adverterent.

1. 3. Deinde sequitur Matthaeus et inserit misterium corporis et sanguinis a Domino discipulis datum sicut et Marcus et Lucas 10. Sed cum tradidisset calicem, rursus de traditore suo locutus est, quod Lucas persequitur dicens: Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa. Et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit, verumtamen vae illi homini, per quem tradetur! 11 Hic iam intellegendum est illud consequi, quod Ioannes narrat isti autem praetermiserunt, sicut Ioannes quaedam praetermisit quae illi dixerunt. Cum ergo post traditum calicem dixisset Dominus quod a Luca positum est: Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa, et cetera, coniungitur illud secundum Ioannem: Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus; innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei: " Quis est de quo dicit? ". Itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu, dicit ei: " Domine, quis est? ". Respondit Iesus: " Ille cui ego intinctum panem porrexero ". Et cum intinxisset panem, dedit Iudae Simonis Scarioth. Et post buccellam tunc introiit in illum satanas 12.

1. 4. Hic videndum est, ne non solum Lucae, qui iam dixerat intrasse satanam in cor Iudae, quando pactus est tunc cum Iudaeis, ut eum accepta pecunia traderet 13, sed etiam sibi ipsi Ioannes repugnare videatur, quia iam dixerat superius, antequam istam buccellam acciperet: Et cena facta, cum iam diabolus immisisset in cor, ut traderet eum Iudas 14. Quomodo enim intrat in cor, nisi immittendo iniquas persuasiones cogitationibus iniquorum? Sed nunc intellegere debemus a diabolo Iudam plenius esse possessum, sicut contra in bono illi qui iam acceperant Spiritum Sanctum, quando eis post resurrectionem insufflavit dicens: Accipite Spiritum Sanctum 15, postea eum, cum desuper missus esset die Pentecostes, utique plenius acceperunt 16. Post buccellam ergo tunc introivit in eum satanas: Et, sicut contextim Ioannes ipse commemorat, dicit ei Iesus: " Quod facis, fac citius ". Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. Quidam enim putabant, quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: " Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum, aut egenis ut aliquid daret ". Cum ergo accepisset ille buccellam, exiit continuo. Erat autem nox. Cum ergo dixisset, dicit Iesus: " Nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo. Et Deus clarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum " 17.

De praedicta negatione Petri.

2. 5. " Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quaeretis me, et, sicut dixi Iudaeis, quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo. Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem ". Dicit ei Simon Petrus: " Domine, quo vadis? ". Respondit Iesus: " Quo ego vado, non potes me modo sequi; sequeris autem postea ". Dicit ei Petrus: " Quare non possum sequi te modo? Animam meam pro te ponam ". Respondit Iesus: " Animam tuam pro me ponis? Amen, amen dico tibi, non cantabit gallus, donec me ter neges " 18. Hoc de praedicta negatione sua Petro non solus Ioannes, ex cuius Evangelio modo ista interposui, sed et ceteri tres commemorant 19. Non sane omnes ex una eademque occasione sermonis ad eam commemorandam veniunt. Nam Matthaeus et Marcus pari prorsus ordine et eodem narrationis suae loco eam subnectunt ambo, posteaquam Dominus egressus est ex illa domo, ubi manducaverant Pascha, Lucas vero et Ioannes, antequam inde esset egressus. Sed facile possemus intellegere aut illos duos eam recapitulando posuisse aut istos praeoccupando, nisi magis moveret, quod tam diversa non tantum verba sed etiam sententias Domini praemittunt, quibus permotus Petrus illam praesumptionem proferret vel cum Domino vel pro Domino moriendi, ut magis cogant intellegi ter eum expressisse praesumptionem suam diversis locis sermonis Christi et ter illi a Domino responsum, quod eum esset ante galli cantum ter negaturus.

2. 6. Neque enim incredibile est aliquantum disiunctis intervallis temporis Petrum commotum esse ad praesumendum sicut ad negandum vel ei Dominum aliquid ter similiter respondisse, quando quidem etiam contextim nullis aliis interpositis rebus aut verbis post resurrectionem ter illum interrogat, utrum eum amet, et ei ter hoc idem respondenti etiam ipse mandatum de pascendis ovibus suis unum idemque ter praecipit 20. Hoc autem esse credibilius, quod ter ostenderit praesumptionem suam Petrus et de trina sua negatione ter a Domino audierit, ex ipsis Evangelistarum verbis, quae a Domino dicta diverse ac diversa commemorant, sic probatur. Ecce meminerimus quod nunc interposui ex Evangelio Ioannis. Hoc certe dixerat: Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quaeritis me, et, sicut dixi Iudaeis, quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo. Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Dicit ei Simon Petrus: " Domine, quo vadis? ". Nempe hic manifestum est ex illis verbis motum esse Petrum, ut diceret: Domine, quo vadis? Quia dicentem audierat: Quo ego vado vos non potestis venire. Respondit Iesus eidem Petro: Quo ego vado, non potes me modo sequi; sequeris autem postea. Tunc ille: Quare non possum, inquit, sequi te modo? Animam meam pro te ponam 21. Huic praesumptioni respondit Dominus futuram eius negationem. Lucas autem cum commemorasset dixisse Dominum: Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum; ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos, tunc subiecit Petrum respondisse: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. Et ille dixit: " Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter neges nosse me " 22. Quam hoc aliud sit, aliud illud unde Petrus ad praesumendum permotus sit, quis non videat? At vero Matthaeus: Et hymno dicto, inquit, exierunt in montem Oliveti. Tunc dicit illis Iesus: " Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam pastorem et dispargentur oves gregis" 23. Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam " 24. Sic prorsus et Marcus 25. Quid habent etiam haec verba vel sententiae simile illis, vel quibus secundum Ioannem vel quibus secundum Lucam Petrus rettulit praesumptionem suam? Et hic ergo ita sequitur: Respondens autem Petrus ait illi: " Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor ". Ait illi Iesus: " Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis ". Ait illi Petrus: " Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo ". Similiter et omnes discipuli dixerunt 26.

2. 7. Haec paene ipsis verbis etiam Marcus commemorat 27, nisi quod non generaliter, sed distinctius, quemadmodum futurum esset, expressit dictum a Domino: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus " 28. Cum itaque omnes dicant praedixisse Dominum, quod eum Petrus esset negaturus, antequam gallus cantaret, non autem omnes dicant, quotiens gallus cantaret, Marcus hoc solus narravit expressius. Unde nonnullis videtur non congruere ceteris, quia parum attendunt et maxime eorum obnubilatur intentio, cum adversus Evangelium animo induuntur hostili. Tota enim Petri negatio trina negatio est. In eadem namque permansit trepidatione animi propositoque mendacii, donec admonitus, quid ei praedictum sit, amaro fletu 29 et cordis dolore sanaretur. Haec autem tota, id est trina negatio, si post primum galli cantum inciperet, falsum dixisse viderentur tres, quorum Matthaeus dixit: Amen dico tibi quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis 30, Lucas autem: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter neges nosse me 31. Ioannes autem: Amen, amen dico tibi, non cantabit gallus, donec me ter neges 32. Diversis enim verbis et verborum ordine eamdem explicaverunt sententiam dixisse Dominum, quod, antequam gallus cantaret, eum Petrus esset negaturus. Rursus si totam trinam negationem ante peregisset, quam cantare gallus inciperet, superfluo dixisse Marcus deprehenderetur ex persona Domini: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus bis vocem dederit, ter me negaturus es 33. Quid enim attinebat dicere: priusquam bis, quando, si ante primum galli cantum tota illa trina negatio compleretur, simul et ante secundum et ante tertium et ante omnes galli cantus eiusdem noctis completa inveniretur, quae ante ipsum, primum completa probaretur? Sed quia ante primum galli cantum coepta est illa trina negatio, attenderunt illi tres, non quando eam completurus esset Petrus, sed quanta futura esset et quando coeptura, id est quia trina et quia ante galli cantum, quamquam in animo eius et ante primum galli cantum tota possit intellegi. Quamvis enim verbis negantis ante primum coepta, ante secundum autem galli cantum peracta sit tota illa trina negatio, tamen affectione animi et timore Petri ante primum tota concepta est. Nec interest, quantis morarum intervallis trina voce enuntiata sit, cum cor eius etiam ante primum galli cantum tota possederit, tam magna scilicet formidine imbibita, ut posset Dominum non solum semel, sed iterum et tertio interrogatus negare, ut rectius diligentiusque attendentibus, quomodo iam mulierem moechatus est in corde suo qui eam viderit ad concupiscendum 34. Sic Petrus quandocumque verbis ederet timorem, quem tam vehementem animo conceperat ut perdurare posset usque ad tertiam Domini negationem, tota trina negatio ei tempori deputanda est, quando eum trinae negationi sufficiens timor invasit. Ex quo etiam si post primum galli cantum inciperent, pulsato interrogationibus pectore, verba illa negationis erumpere, nec sic absurde atque mendaciter ante galli cantum ter negasse diceretur, quando ante galli cantum tantus timor obsederat mentem, qui eam posset usque ad tertiam negationem perducere. Multo minus igitur movere debet, quia trina negatio etiam trinis negantis vocibus ante galli cantum coepta, etsi non ante primum galli cantum peracta est. Tamquam si alicui diceretur "Hac nocte, antequam gallus cantet, ad me scribes epistolam, in qua mihi ter conviciaberis ", non utique, si eam ante omnem galli cantum scribere inciperet et post primum galli cantum finiret, ideo dicendum erat falsum fuisse praedictum. Marcus ergo de ipsarum vocum intervallis planius elocutus est, qui dixit ex persona Domini: Priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus. Ita gestum esse apparebit, cum ad eumdem locum narrationis Evangelicae venerimus, ut etiam illic ostendatur Evangelistas sibi congruere.

2. 8. Si autem quaeruntur ipsa omnino verba, quae Petro Dominus dixerit neque inveniri possunt et superfluo quaeruntur, cum sententia eius, propter quam cognoscendam verba proferuntur, etiam in diversis Evangelistarum verbis possit esse notissima. Sive ergo diversis sermonum Domini locis commotus Petrus singillatim ter enuntiaverit praesumptionem suam et ter ei Dominus suam negationem praedixerit, sicut probabilius indagatur, sive aliquo narrandi ordine possint omnium Evangelistarum commemorationes in unum redigi, quibus demonstretur semel Dominum praedixisse Petro praesumenti, quod eum negaturus esset, nulla hic Evangelistarum repugnantia deprehendi poterit, sicut nulla est.

De his quae dicta sunt a Domino donec exiret de domo ubi caenaverant.

3. 9. Nunc ergo quantum possumus, ipsum ex omnibus ordinem iam sequamur. Cum itaque secundum Ioannem hoc Petro praedictum esset, sequitur idem Ioannes et conserit Domini sermonem dicentis: Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. In domo Patris mei mansiones multae sunt 35, et cetera sermonis eius praeclara maximeque sublimia diu narrat 36, donec contextim veniat ad illum locum ubi ait Dominus: Pater iuste, et mundus te non cognovit, ego autem te cognovi, et hi cognoverunt, quia tu me misisti, et notum eis feci nomen tuum et notum faciam, ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis 37. Cum autem facta esset contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior, sicut Lucas commemorat, dixit eis: " Reges Gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos benefici vocantur. Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior, et qui praecessor est sicut ministrator. Nam quis maior est, qui recumbit an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat. Vos autem estis qui permansistis mecum in tentationibus meis. Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno, et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel ". Ait autem Dominus Simoni, sicut Lucas ipse subiungit: " Ecce satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum; ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos ". Qui dixit ei: " Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire ". Et ille dixit: " Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me ". Et dixit eis: " Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? ". At illi dixerunt: " Nihil ". Dixit ergo eis: " Sed nunc qui habet sacculum tollat, similiter et peram, et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium. Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me: et quod cum iniustis deputatus est 38. Etenim ea quae sunt de me finem habent ". At illi dixerunt: " Domine, ecce gladii duo hic ". At ille dixit eis: " Satis est " 39. Et hymno dicto, sicut Matthaeus Marcusque commemorant, exierunt in montem Oliveti. Tunc dicit illis Iesus: " Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam pastorem et dispergentur oves gregis". Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ". Respondens autem Petrus ait illi: " Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor ". Ait illi Iesus: "Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis ". Ait illi Petrus: " Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo ". Similiter et omnes discipuli dixerunt 40. Haec secundum Matthaeum inseruimus, sed et Marci paene ipsa et totidem verba sunt, nisi quia distat illud quod de galli cantu iam supra enodavimus 41.

De his quae gesta sunt in illo praedio vel horto, quo ex illa domo post caenam venerunt.

4. 10. Contexit ergo narrationem Matthaeus et dicit: Tunc venit Iesus cum illis in villam, quae dicitur Gethsemani 42. Hoc dicit et Marcus, hoc et Lucas non expresse nominato praedio 43, cum ait: Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. Et cum pervenisset ad locum dixit illis: " Orate ne intretis in tentationem " 44. Iste locus est, cuius nomen illi dixerunt Gethsemani. Ibi fuisse intellegimus hortum, quem commemorat Ioannes ita narrans: Haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipuli suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius 45. Deinde secundum Matthaeum: Dixit discipulis: " Sedete hic, donec vadam illuc et orem ". Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse. Tunc ait illis: " Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum ". Et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens: " Mi pater, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu ". Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro: " Sicnon potuistis una hora vigilare mecum? Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma ". Iterum secundo abiit et oravit dicens: " Pater mi, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua ". Et venit iterum et invenit eos dormientes; erant enim oculi eorum gravati. Et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eumdem sermonem dicens. Tunc venit ad discipulos suos et dicit illis: "Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavit hora et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite, eamus; ecce adpropinquavit qui me tradet " 46.

4. 11. Haec etiam Marcus eoque prorsus modo atque ordine conserit aliquanto brevius quasdam constringens sententias et aliquid magis aperiens. Nam videtur hic sermo secundum Matthaeum tamquam sibi ipsi contrarius, quod post tertiam orationem venit ad discipulos suos et dicit illis: Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavit hora et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite, eamus; ecce appropinquavit qui me tradet. Quomodo enim supra: Dormite iam et requiescite, cum connectat: Ecce appropinquavit hora, et ideo dicat: Surgite, eamus? Qua velut repugnantia commoti qui legunt conantur ita pronuntiare quod dictum est: Dormite iam et requiescite tamquam ab exprobrante, non a permittente sit dictum. Quod recte fieret, si esset necesse. Cum vero Marcus ita hoc commemoraverit, ut cum dixisset: Dormite iam et requiescite, adiungeret sufficit et deinde inferret venit hora, ecce tradetur Filius hominis 47 utique intellegitur post illud quod eis dictum est: Dormite iam et requiescete, siluisse Dominum aliquantum, ut hoc fieret quod permiserat, et tunc intulisse: Ecce appropinquavit hora. Ideo post illa verba secundum Marcum positum est sufficit, id est " quod requievistis " iam sufficit. Sed quia commemorata non est ipsa interpositio silentii Domini, propterea coartat intellectum, ut in illis verbis alia pronuntiatio requiratur.

4. 12. Lucas autem praetermisit, quotiens oraverit; dixit sane, quod isti tacuerunt, et orantem ab angelo confortatum et prolixius orantis sudorem fuisse sanguineum et guttas decurrentes in terram 48. Cum ergo dicit: Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos 49, non expressit quota oratione; nihilo tamen illis duobus repugnat. Ioannes vero, posteaquam in hortum ingressum dicit cum discipulis suis, non commemorat, quid illic egerit, donec eius traditor cum Iudaeis ad eum comprehendendum veniret 50.

4. 13. Tres igitur isti eamdem rem ita narraverunt, sicut etiam unus homo ter posset cum aliquanta varietate, nulla tamen adversitate. Lucas autem, quantum ab eis progressus, id est avulsus fuerit, ut oraret, manifestius aperuit dicens: Quantum iactus est lapidis 51. Porro autem Marcus primo ex verbis suis idem narravit rogasse Dominum: Ut si fieri posset, transiret ab eo illa hora 52, id est passionis quam calicis nomine mox significavit. Deinde verba ipsa Domini sic enuntiavit: Abba Pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me 53. Quibus verbis si adiungas quod illi duo dixerunt, et quod ipse etiam Marcus ex persona sua pariter supra posuit, ita sententia manifestatur: Pater, si fieri potest, omnia enim tibi possibilia sunt, transfer calicem istum a me, ne quis eum putaret Patris minuisse potestatem, cum ait: Si fieri potest; non enim dixit: " Si facere potes ", sed: Si fieri potest; fieri autem potest quod ille voluerit. Sic itaque dictum est: Si fieri potest, ac si diceretur: " Si vis ". Manifestavit enim Marcus, quo intellectu accipiendum sit Si fieri potest, quando ait: Omnia tibi possibilia sunt. Et quod commemoraverunt eum dixisse: Verum non quod ego volo, sed quod tu (quod tantumdem valet, quantum si et ita dicatur: Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat), satis ostendit non ex possibilitate, sed ex voluntate Patris dictum esse: Si fieri potest, praesertim quia Lucas et hoc ipsum planius intimavit; non enim ait: Si fieri potest, sed: Si vis 54. Cui apertiori sententiae apertius iungitur quod Marcus posuit, ut ita dicatur: Sivis, omnia enim tibi possibilia sunt, transfer a me calicem istum.

4. 14. Quod autem ipse Marcus non solum Pater sed Abba Pater eum dixisse commemorat, hoc est Abba hebraice, quod est latine Pater. Et fortasse Dominus propter aliquod sacramentum utrumque dixerit volens ostendere illam se tristitiam in persona sui corporis, id est Ecclesiae suscepisse, cui factus est angularis lapis, venienti ad eum partim ex Hebraeis, ad quos pertinet quod ait Abba, partim ex Gentibus, ad quas pertinet quod ait Pater 55. Etiam Paulus apostolus non praetermittens hoc sacramentum: In quo clamamus, inquit, Abba, Pater 56, et iterum ait: Misit Deus Spiritum suum in corda nostra clamantem Abba, Pater 57. Oportuit enim ut bonus magister et verus salvator infirmioribus compatiens in se ipso demonstraret non debere suos martyres desperare, si qua forte cordibus eorum irreperet sub tempus passionis ex humana fragilitate tristitia, cum eam vincerent voluntati suae praeponendo voluntatem Dei, quia ille scit, quid expediat quibus consulit. De qua tota re non nunc tempus est, ut uberius disseratur; agitur enim modo de convenientia Evangelistarum, in quorum diversitate verborum salubriter discimus non aliud in verbis ad audiendam veritatem quam sententiam loquentis esse requirendam. Hoc est enim Pater quod Abba Pater, sed ad sacramentum intimandum planius est Abba Pater, ad unitatem significandam sufficit Pater. Et Dominum quidem Abba Pater dixisse credendum est; sed tamen non eluceret sententia, nisi aliis dicentibus Pater demonstraretur sic esse illas duas Ecclesias ex Iudaeis et Graecis, ut etiam una sit. Ex illo ergo intellectu dictum est: Abba Pater, quo idem Dominus alibi ait: Habeo alias oves, quae non sunt ex hoc ovili, gentes utique significans, cum haberet oves etiam in populo Israel. Sed quia secutus adiecit: oportet me et eas adducere, ut sit unus grex et unus pastor 58, quantum valet ad Israelitas et gentes Abba Pater, tantum ad unum gregem solum Pater.

De his quae in eius apprehensione facta et dicta omnes commemorant.

5. 15. Adhuc ergo ipso loquente, sicut dicunt Matthaeus et Marcus, ecce Iudas unus de Duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, a principibus sacerdotum et senioribus populi. Qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens: " Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum ". Et confestim accedens ad Iesum dixit: " Ave, Rabbi ", et osculatus est eum 59. Dixitque illi primo quod ait Lucas: Iuda, osculo Filium hominis tradis? 60 Deinde quod Matthaeus: Ad quod venisti, amice? 61 Deinde dixit quod Ioannes commemorat: Quid quaeritis? Responderunt ei: " Iesum Nazarenum ". Dicit eis Iesus: " Ego sum ". Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis. Ut ergo dixit eis: " Ego sum ",abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. Iterum ergo eos interrogavit: " Quem quaeritis? ". Illi autem dixerunt: " Iesum Nazarenum ". Respondit Iesus: " Dixi vobis, quia ego sum. Si ergo me quaeritis, sinite hos abire ". Ut impleretur sermo, quem dixit: " Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam " 62.

5. 16. Videntes autem, sicut Lucas dicit, hi qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei: " Domine, si percutimus in gladio? ". Et percussit unus ex ipsis, quod omnes quattuor dicunt, servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius. Sicut Lucas et Ioannes dicunt, dextram 63. Qui autem percussit secundum Ioannem Petrus erat, quem percussit autem Malchus vocabatur 64. Deinde quod Lucas dicit: Respondens Iesus ait: " Sinite usque huc " 65, et adiunxit quod Matthaeus commemorat: Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt. An putas, quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim milia legiones angelorum? Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri? 66 His verbis adiungi potest quod illum eo loco Ioannes dixisse commemorat: Calicem, quem dedit mihi Pater, non vis bibam illum? 67 Tunc, sicut dicit Lucas, tetigit auriculam illius qui percussus erat et sanavit eum 68.

5. 17. Nec moveat, quasi contrarium sit quod Lucas dixit interrogantibus discipulis, si percuterent in gladio, Dominum respondisse: Sinite usque huc, quasi post illam percussionem ita dictum fuerit ut placuerit ei usque huc factum, sed amplius fieri noluerit, cum in verbis quae Matthaeus posuit, intellegatur potius totum factum, quo usus est Petrus gladio, Domino displicuisse. Illud enim verius est, quod cum eum interrogassent dicentes: Domine, si percutimus in gladio? Tunc respondit: Sinite usque huc, id est non vos moveat quod futurum est, permittendi sunt huc usque progredi. Id est ut me apprehendant et impleantur quae de me scripta sunt. Sed inter moras verborum interrogantium Dominum et illius respondentis Petrus defensionis aviditate et maiore pro Domino commotione percussit; sed non potuerunt etiam simul dici quae simul fieri potuerunt. Non enim diceret: Respondens autem Iesus, nisi illorum interrogationi responderet, non facto Petri. Nam de facto Petri quid iudicaverit, Matthaeus solus dicit. Ubi etiam non dixit Matthaeus: " Respondit Iesus Petro: "Converte gladium tuum" ", sed dixit: Tunc ait illi Iesus: " Converte gladium tuum ", quod post factum apparet dixisse Dominum. Illud vero quod Lucas posuit: Respondens autem Iesus ait: " Sinite usque huc " 69, illis qui interrogaverant responsum esse accipiendum est sed quia, ut diximus, inter verba interrogantium et respondentis Domini facta est uno ictu percussio, hoc ordine iudicavit esse narrandum, ut etiam inter verba interrogationis et responsionis eam insereret. Non est ergo contrarium hoc ei quod dixit Matthaeus: Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt 70, id est qui usi fuerint gladio. Videri autem posset contrarium, si Dominus ex illa responsione saltem usque ad unum nec ipsum letale vulnus usum tamen gladii spontaneum approbasse demonstraretur. Quamquam etiam Petro dictum totum congruenter intellegi possit, ut sic connectatur et quod Lucas et quod Matthaeus rettulit, quemadmodum supra commemoravi: Sinite usque huc; et: Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt, et cetera. Quomodo autem sit intellegendum: Sinite usque huc, iam exposui, et si aliter melius potest, ita sit, dum tamen Evangelistarum veritas constet.

5. 18. Postea sequitur Matthaeus et commemorat eum in illa hora dixisse turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me. Quotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis 71. Tunc addidit etiam verba, quae Lucas ponit: Sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum 72. Hoc autem totum factum est, sicut Matthaeus dicit, ut implerentur Scripturae Prophetarum. Tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt 73, sicut et Marcus dicit. Sequebatur autem illum unus adulescens amictus sindone, sicut idem Marcus commemorat, et cum tenuissent eum, reiecta sindone nudus profugit ab eis 74.

De his quae gesta sunt cum duceretur Dominus ad domum principis sacerdotum.

6. 19. At illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiphan principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant 75, sicut Matthaeus dicit. Sed primo ad Annam ductus est, socerum Caiphae, sicut Ioannes dicit 76. Marcus autem et Lucas nomen non dicunt pontificis 77. Ductus est autem ligatus, cum adessent in illa turba tribunus et cohors et ministri Iudaeorum, sicut Ioannes commemorat. Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro sedebat cum ministris, ut videret finem 78, sicut dicit Matthaeus. Et calefaciebat se ad ignem 79, sicut in eo loco narrationis dicit Marcus. Hoc et Lucas commemorat, quod Petrus sequebatur a longe. Accenso autem igne in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum 80. Et Ioannes dicit, quod sequebatur Simon Petrus et alius discipulus. Discipulus autem ille alius erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis, sicut Ioannes dicit. Petrus autem stabat ad hostium foris, secundum eumdem Ioannem. Exiit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum 81, sicut idem Ioannes dicit. Sic enim factum est ut intus esset et Petrus in atrio, sicut et alii dicunt.

6. 20. Principes autem sacerdotum et omne concilium, sicut Matthaeus dicit, quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent 82. Convenientia enim testimonia non erant 83, sicut Marcus dicit, cum eumdem locum commemoraret. Novissime autem venerunt duo falsi testes, sicut dicit Matthaeus, et dixerunt: " Hic dixit: "Possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud" " 84. Alios etiam Marcus commemorat dixisse: Nos audivimus eum dicentem: " Ego dissolvam templum hoc manu factum et post triduum aliud non manu factum aedificabo ". Et ideo non erat conveniens testimonium illorum 85, sicut ibidem Marcus dicit. Et surgens princeps sacerdotum ait illi: " Nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur? ". Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: " Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei ". Dicit illi Iesus: " Tu dixisti " 86, haec Matthaeus. Marcus autem eadem aliis verbis dicit 87, nisi quod tacet, quod eum adiuraverit princeps sacerdotum, sed tantum valere ostendit quod ei dicit Iesus: Tu dixisti, quantulum si diceret: Ego sum. Sequitur enim, ut ait idem Marcus: Iesus autem dixit illi: " Ego sum. Et videbitis Filium hominis a dextris sedentem virtutis et venientem cum nubibus caeli " 88. Hoc dicit etiam Matthaeus 89, sed non dicit respondisse Iesum: " Ego sum ". Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: " Blasphemavit; quid adhuc indigemus testibus? ". Quod Matthaeus commemorat et sequitur: Ecce nunc audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: " Reus est mortis ". Hoc etiam testatur et Marcus. Et sequitur Matthaeus: Tunc expuerunt in faciem eius, et colafis eum ceciderunt. Alii autem palmas in faciem ei dederunt dicentes: " Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? " 90. Hoc dicit et Marcus: commemorat etiam quod ei faciem velaverunt91. De his Lucas quoque testatur 92.

6. 21. Haec intellegitur passus Dominus usque ad mane in domo principis sacerdotum, quo prius adductus est, ubi etiam Petrus tentatus est. Sed de Petri tentatione, quae inter has Domini contumelias facta est non eodem ordine omnes narrant; nam ipsas primo commemorant Matthaeus et Marcus, deinde Petri tentationem 93, Lucas vero explicat prius tentationem Petri, tum demum has Domini contumelias 94; Ioannes autem incipit Petri tentationem dicere et interponit quaedam de contumeliis Domini et adiungit, quod inde missus est ad Caiphan pontificem, et inde recapitulat ut explicet quam coeperat tentationem Petri in domo, quo primo adductus est, et redit ad ordinem, ubi ostendat, quemadmodum ductus sit Dominus ad Caiphan 95.

6. 22. Sic ergo Matthaeus sequitur: Petrus vero sedebat foris in atrio, et accessit ad eum una ancilla dicens: " Et tu cum Iesu Galilaeo eras ". At ille negavit coram omnibus dicens: " Nescio, quid dicis ". Exeunte autem illo ianuam, vidit illum alia ancilla et ait his qui erant ibi: " Et hic erat cum Iesu Nazareno ". Et iterum negavit cum iuramento: " Quia non novi hominem ". Et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro: " Vere et tu ex illis es; nam et loquella tua manifestum te facit ". Tunc coepit detestari et iurare, quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit 96. Haec dicit Matthaeus. Intellegitur autem, quod, posteaquam exiit foras, cum iam semel negasset, gallus cantavit prius, quod Matthaeus tacet et Marcus dicit 97.

6. 23. Non autem foris ante ianuam iterum negavit sed cum redisset ad focum; quando autem redierit, non opus erat commemorare. Marcus ergo sic illud narrat: Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. Rursus autem cum vidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus: " Quia hic ex illis est ". At ille iterum negavit 98. Haec vero ancilla non eadem, sed alia est, sicut dicit Matthaeus. Sane hoc quoque intellegitur, quia in secunda negatione a duobus compellatus est, et ab ancilla scilicet, quam commemorant Matthaeus et Marcus, et ab alio, quem commemorat Lucas. Sic enim hoc narrat Lucas: Petrus vero sequebatur a longe. Accenso autem igne in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio illorum. Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita, dixit: " Et hic cum illo erat ". At ille negavit eum dicens: " Mulier, non novi illum ". Et post pusillum alius videns eum dixit: " Et tu de illis es " 99. Hoc ergo quod Lucas ait: et post pusillum, iam egressus erat Petrus ianuam et primus gallus cantaverat, iamque redierat, ut quemadmodum dicit Ioannes, ad focum stans iterum negaret. Ioannes enim in prima negatione Petri non solum de primo galli cantu tacet, sicut ceteri, excepto Marco, sed etiam, quod sedentem ad ignem cognovit ancilla, non commemorat, hoc enim tantum ait: Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: " Numquid ergo et tu de discipulis es hominis istius? ". Dicit ille: " Non sum " 100. Deinde interponit, quae gesta sunt cum Iesu in eadem domo, quae commemoranda arbitratus est. Ita narrans: Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefiebant, erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se 101. Hic ergo intellegitur iam exisse foras Petrum et redisse; primo enim sedebat ad ignem, postea iam rediens stare coeperat.

6. 24. Sed forte ait aliquis: nondum exierat, surrexerat autem exiturus. Hoc potest dicere qui putat foris ante ianuam secundo interrogatum negasse. Videamus ergo Ioannis sequentia: Pontifex ergo, inquit, interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius. Respondit ei Iesus: " Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. Quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis. Ecce hi sciunt quae dixerim ego ". Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: " Sic respondes pontifici? ". Respondit ei Iesus: " Si male locutus sum testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? ". Et misit eum Annas ligatum ad Caiphan pontificem 102. Hic sane ostenditur, quod Annas pontifex erat; nondum enim missus erat ad Caiphan, cum iam illi diceretur: Sic respondes pontifici? Et hos duos Annam et Caiphan pontifices, commemorat etiam Lucas in initio Evangelii sui 103. His dictis Ioannes redit ad quod coeperat de negatione Petri, id est ad eamdem domum, ubi gesta sunt quae narravit et unde ad Caiphan missus est Iesus, ad quem ab initio ducebatur, sicut dixit Matthaeus. Commemoravit autem ista Ioannes quae interposuit recapitulans de Petro et ad eam narrationem rediens ita dicit, ut compleat trinam negationem: Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei:" Numquid et tu ex discipulis eius es? ". Negavit ille et dixit: " Non sum " 104. Hoc igitur loco invenimus et non ante ianuam, sed ad focum stantem secundo negasse Petrum, quod fieri non posset, nisi iam redisset, posteaquam foras exierat. Neque enim iam exierat et foris eum vidit altera ancilla, sed cum exiret, eum vidit, id est cum surgeret, ut exiret, animadvertit eum et dixit his qui erant ibi, id est qui simul erant ad ignem intus in atrio: Et hic erat cum Iesu Nazareno 105. Ille autem qui foras exierat hoc audito rediens iuravit illis contra nitentibus, quia non novit hominem 106. Nam et Marcus sic ait de eadem ancilla: Et coepit dicere circumstantibus: " Quia hic ex illis est " 107. Dicebat enim non illi, sed his qui illo exeunte ibi remanserant, sic tamen, ut ille audiret, unde rediens et rursus ad ignem stans resistebat negando verbis eorum. Deinde in eo quod Ioannes ait: Dixerunt: " Numquid et tu ex discipulis eius es? " 108. Quod redeunti et stanti dictum intellegimus, hoc quoque confirmatur non illam tantum alteram ancillam, quam commemorat in hac secunda negatione Matthaeus et Marcus, sed et alium, quem commemorat Lucas, cum Petro id egisse, unde Ioannes dicit: Dixerunt ergo ei. Quapropter sive posteaquam illo exeunte dixit ancilla his qui secum erant in atrio: Quia hic ex illis est, hoc audito ille regressus est , ut se quasi purgaret negando sive, quod est credibilius, non audivit, quid de illo dictum fuerit, cum foras exiret, et posteaquam rediit, ei dixerunt ancilla et ille alius quem Lucas commemorat: Numquid et tu ex discipulis eius es? Et dixit: Non sum, pertinacius insistente illo de quo Lucas ait atque dicente: Et tu de illis es, cui Petrus ait: O homo, non sum 109, liquido tamen colligitur collatis de hac re omnibus Evangelistarum testimoniis non ante ianuam secundo Petrum negasse, sed intus in atrio ad ignem, Matthaeum autem et Marcum, qui commemoraverunt exisse eum foras, regressum eius brevitatis causa tacuisse.

6. 25. Nunc iam de tertia negatione inspiciamus eorum congruentiam, quam Matthaeum solum iam explicasse meminerimus, sequitur ergo Marcus et dicit: Et post pusillum, qui astabant, dicebant Petro: " Vere ex illis es, nam et Galilaeus es ". Ille autem coepit anathematizare et iurare: " Quia nescio hominem istum, quem dicitis ". Et statim iterum gallus cantavit 110. Lucas autem ita secutus hoc idem narrat: Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat dicens: " Vere et hic cum illo erat; nam et Galilaeus est ". Et ait Petrus: " Homo, nescio quid dicis ". Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus 111. Ioannes secutus de tertia Petri negatione ita explicat: Dicit unus ex servis pontificis, cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam: " Nonne ego te vidi in horto cum illo? ". Iterum ergo negavit Petrus, et statim gallus cantavit 112. Quod igitur Matthaeus et Marcus dicunt post pusillum quantum esset hoc temporis, manifestat Lucas dicendo: Et intervallo facto quasi horae unius. De hoc autem intervallo tacet Ioannes. Item quod Matthaeus et Marcus non singulari, sed plurali numero enuntiant eos qui cum Petro agebant, cum Lucas unum dicat, Ioannes quoque unum eumque cognatum eius cuius abscidit Petrus auriculam, facile est intellegere aut pluralem numerum pro singulari usitata locutione usurpasse Matthaeum et Marcum, aut quod unus maxime tamquam sciens et qui eum viderat affirmabat. Ceteri autem secuti eius fidem Petrum simul urgebant, unde duos Evangelistas compendio pluralem numerum posuisse, alios autem duos eum solum significare voluisse qui praecipuus in hoc erat. Iam vero illud quod Matthaeus ipsi Petro dictum fuisse asserit: Vere et tu ex illis es et loquela tua manifestum te facit 113, sicut Ioannes eidem Petro dictum asseverat: Nonne ego te vidi in horto cum illo? 114 Marcus autem inter se illos de Petro locutos dicit: Vere ex illis est; nam et Galilaeus est 115, sicut et Lucas non Petro, sed de Petro dicit: Alius quidem affirmabat dicens: Vere et hic cum illo erat; nam et Galilaeus est 116 aut sententiam intellegimus tenuisse eos, qui compellatum dicunt Petrum tantumdem enim voluit quod de illo coram illo dicebatur, quantum, si illi diceretur, aut utroque modo actum, et alios illum, alios alium modum commemorasse. Galli autem cantum post tertiam negationem secundum intellegimus, sicut Marcus expressit.

6. 26. Sequitur ergo Matthaeus ita dicens: Et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat: " Priusquam gallus cantet, ter me negabis ". Et egressus foras ploravit amare 117. Marcus autem ita dicit: Recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus: " Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis ". Et coepit flere 118. Lucas autem sic ait: Et conversus Dominus respexit Petrum. Et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit: " Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis ". Et egressus foras Petrus flevit amare 119. Ioannes de recordatione et fletu Petri tacet 120. Sane in eo quod ait Lucas, quod conversus Dominus respexerit Petrum, quomodo accipiendum sit, diligentius considerandum est. Quamvis enim dicantur etiam interiora atria, tamen in exteriore atrio fuit Petrus inter servos, qui simul se ad ignem calefaciebant. Non est autem credibile, quod ibi audiebatur Dominus a Iudaeis, ut corporalis fieret illa respectio. Namque cum dixisset Matthaeus: Tunc expuerunt in faciem eius et colafis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ei dederunt dicentes: " Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit? ". Secutus est dicens: Petrus vero sedebat foris in atrio 121, quod non diceret, nisi illa cum Domino intus agerentur. Et quantum colligitur in narratione Marci, non solum in interioribus, sed etiam in superioribus domus agebantur. Nam posteaquam Marcus talia narravit, secutus ait: Et cum esset Petrus in atrio deorsum 122. Sicut ergo eo quod Matthaeus ait: Petrus vero sedebat foris in atrio 123, ostendit, quod illa intus agerentur, sic eo quod dixit Marcus: Et cum esset Petrus in atrio deorsum, ostendit non solum in interioribus, sed etiam in superioribus gesta quae dixerat. Quomodo ergo respexit Petrum Dominus facie corporali? Quapropter mihi videtur illa respectio divinitus facta, ut ei veniret in mentem, quotiens iam negasset et quid ei Dominus praedixisset, atque ita misericorditer Domino respiciente paeniteret eum et salubriter fleret. Sicut quotidie dicimus: " Domine, respice me ", et: " Respexit eum Dominus ", qui de aliquo periculo vel labore divina misericordia liberatus est, et sicut dictum est: Respice et exaudi me 124, et: Convertere, Domine, et libera animam meam 125, ita dictum arbitror: Conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini 126. Denique cum frequentius soleant in narrationibus suis ponere Iesum quam Dominum, modo Lucas Dominum posuit dicens: Conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini, Matthaeus autem et Marcus, qui de ista respectione tacuerunt, non verbi Domini, sed verbi Iesu eum recordatum esse dixerunt, ut etiam ex hoc intellegamus illam respectionem a Iesu non humanis oculis, sed divinitus factam.

De his quae mane gesta sunt, priusquam Pilato traderetur.

7. 27. Sequitur ergo Matthaeus et dicit: Mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent. Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi 127. Marcus similiter: Et confestim mane, inquit, consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato 128. Lucas autem, posteaquam complevit narrando Petri negationem, recapitulavit quae cum Domino gesta sunt iam, ut apparet, circa mane atque ita contexuit narrationem: Et viri, qui tenebant illum, illudebant ei caedentes, et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes: " Prophetiza nobis, quis est qui te percussit? ", et alia multa blasphemantes dicebant in eum. Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae, et duxerunt illum in concilium suum dicentes: " Si tu es Christus, dic nobis ". Et ait illis: " Si vobis dixero, non creditis mihi; si autem et interrogavero, non respondetis mihi, neque dimittetis. Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei ". Dixerunt autem omnes: " Tu ergo es Filius Dei? ". Qui ait: vos dicitis, quia ego sum. At illi dixerunt: " Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore eius ". Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum 129. Haec omnia narravit Lucas, ubi intellegitur, quod etiam Matthaeus et Marcus narraverunt 130, quod interrogatus sit Dominus, utrum ipse esset Filius Dei, et quod dixerit: Dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli 131, iam lucescente die gestum, quando Lucas dicit: Et ut factus est dies 132; atque ita narrat similia, etsi quid etiam ipse commemorat quod illi tacuerunt. Nocte autem intellegimus per falsos testes actum esse cum Domino quod breviter commemoraverunt Matthaeus et Marcus 133, Lucas tacuit, qui enarravit quae circa mane sunt gesta. Nam et illi, id est Matthaeus et Marcus, contexuerunt narrationem in his quae cum Domino acta sunt usque ad mane 134, sed postea redierunt ad narrandam Petri negationem, qua terminata redierunt ad mane, ut inde cetera contexerent, quousque perducerent quae cum Domino acta erant, sed nondum commemoraverant quod mane factum esset 135. Ioannes quoque, cum ea quae cum gesta sunt, ex quanta parte visum est, et Petri negationem totam commemorasset, adducunt ergo, inquit, Iesum ad Caiphan in praetorium. Erat autem mane 136. Ubi intellegimus aut aliquam fuisse causam, quae coegerit Caiphan esse in praetorio nec esse praesentem, cum alii principes sacerdotum haberent de Domino quaestionem, aut in domo eius fuisse praetorium. Tamen ad ipsum ab initio ducebatur, ad quem in extremo perductus est. Sed quia iam tamquam convictum reum adducebant, Caiphae autem iam antea visum fuerat, ut Iesus moreretur, nulla mora interposita est, quin occidendus Pilato traderetur. Quae igitur per Pilatum cum Domino gesta sunt, ita Matthaeus narrat.

7. 28. Ac primum excucurrit inde, ut commemoraret exitum Iudae traditoris, quem solus narravit, ita dicens: Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quia damnatus est, paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus dicens: " Peccavi tradens sanguinem iustum ". At illi dixerunt: " Quid ad nos? Tu videris ". Et proiectis argenteis in templo recessit, et abiens laqueo se suspendit. Principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt: "Non licet mittere eos in corbanam, quia pretium sanguinis est ". Consilio autem finito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum. Propter hoc vocatus est ager ille Acheldemac, ager sanguinis, usque in hodiernum diem. Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem: " Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt filii Israel et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus " 137.

7. 29. Si quis autem movetur, quod hoc testimonium non invenitur in scriptura Ieremiae prophetae, et ideo putat fidei Evangelistae aliquid derogandum, primo noverit non omnes codices Evangeliorum habere, quod per Ieremiam dictum sit, sed tantummodo per Prophetam. Possemus ergo dicere his potius codicibus esse credendum, qui Ieremiae nomen non habent. Dictum est enim hoc per prophetam, sed Zachariam, unde putatur codices esse mendosos, qui habent nomen Ieremiae, quia vel Zachariae habere debuerunt vel nullius, sicut quidam, sed tamen per prophetam dicentem, qui utique intellegitur Zacharias. Sed utatur ista defensione cui placet; mihi autem cur non placeat, haec causa est, quia et plures codices habent Ieremiae nomen et qui diligentius in graecis exemplaribus Evangelium consideraverunt in antiquioribus graecis ita se perhibent invenisse: et nulla fuit causa, cur adderetur hoc nomen, ut mendositas fieret; cur autem de nonnullis codicibus tolleretur, fuit utique causa, ut hoc audax imperitia faceret, cum turbaretur quaestione, quod hoc testimonium apud Ieremiam non inveniretur.

7. 30. Quid ergo intellegendum est, nisi hoc actum esse secretiore consilio providentiae Dei, qua mentes Evangelistarum sunt gubernatae? Potuit enim fieri, ut animo Matthei Evangelium conscribentis pro Zacharia Ieremias occurreret, ut fieri solet, quod tamen sine ulla dubitatione emendaret saltem ab aliis admonitus, qui ipso adhuc in carne vivente hoc legere potuerunt, nisi cogitaret recordationi suae, quae Sancto Spiritu regebatur, non frustra occurrisse aliud pro alio nomen prophetae, nisi quia ita Dominus hoc scribi constituit. Cur autem ita constituerit Dominus, prima illa causa utilissima debet facillime cogitari etiam sic esse insinuatum ita omnes sanctos Prophetas uno spiritu locutos mirabili inter se consensione constare, ut hoc multo amplius sit, quam si omnium omnia Prophetarum uno unius hominis ore dicerentur, et ideo indubitanter accipi debere quaecumque per eos Sanctus Spiritus dixit et singula esse omnium et omnia singulorum. Cum igitur et quae dicta sunt per Ieremiam tam sint Zachariae quam Ieremiae et quae dicta sunt per Zachariam tam sint Ieremiae quam Zachariae, quid opus erat, ut emendaret Matthaeus, cum aliud pro alio sibi nomen occurrens a se scriptum relegisset ac non potius sequens auctoritatem Spiritus Sancti, a quo mentem suam regi plus nobis ille utique sentiebat, ita hoc scriptum relinqueret, sicut eum admonendo constituerat ei Dominus, ad informandos nos tantam verborum suorum inter Prophetas esse concordiam, ut non absurde, immo congruentissime etiam Ieremiae deputaremus quod per Zachariam dictum repperiremus? Si enim hodie quisquam volens alicuius verba indicare, dicat nomen alterius, a quo dicta non sint, qui tamen sit amicissimus et familiaritate coniunctissimus illius, cuius verba dicere voluit, et continuo recordatus alium pro alio se dixisse ita se colligat atque corrigat, ut tamen dicat: " Bene dixi ", quid aliud intuens nisi tantam inter ambos esse concordiam, inter illum scilicet cuius verba dicere voluit et alium cuius ei nomen pro illius nomine occurrit, ut tale sit hoc istum dixisse quale si ille dixisset, quanto magis hoc de Prophetis sanctis intellegendum et maxime commendandum fuit, ut omnium libros tamquam unius unum librum acciperemus, in quo nulla rerum discrepantia crederetur, sicut nulla inveniretur, et in quo maior esset constantia veritatis, quam si omnia illa unus homo quamlibet doctissimus loqueretur? Quod ergo hinc argumentum sumere conantur vel infideles vel imperiti homines quasi ad ostendendam dissonantiam sanctorum Evangelistarum, hoc potius debent assumere fideles et docti ad ostendendam unitatem sanctorum etiam Prophetarum.

7. 31. Est alia causa, quae mihi videtur alio tempore diligentius pertractanda, ne amplius sermonem protendamus, quam huius operis terminandi necessitas flagitat, cur hoc nomen Ieremiae in testimonio Zachariae sic manere permissum vel potius Sancti Spiritus auctoritate praeceptum sit. Est apud Ieremiam, quod emerit agrum a filio fratris sui et dederit ei argentum 138, non quidem sub hoc nomine pretii, quod positum est apud Zachariam, triginta argenteis, verumtamen agri emptio non est apud Zachariam; quod autem prophetiam de triginta argenteis ad hoc interpretatus sit Evangelista, quod modo de Domino completum est, ut hoc esset eius pretium, manifestum est, sed ad hoc pertinere etiam illud de agro empto quod Ieremias dixit hinc potuit mystice significari, ut non hic Zachariae nomen poneretur, qui dixit triginta argenteis, sed Ieremiae, qui dixit de agro empto, ut lecto Evangelio atque invento nomine Ieremiae, lecto autem Ieremia et non invento testimonio de triginta argenteis, invento tamen agro empto, admoneatur lector utrumque conferre et inde sensum enucleare prophetiae, quomodo pertineat ad hoc quod in Domino impletum est. Nam illud quod subiecit huic testimonio Matthaeus, cum ait: Quem appretiaverunt filii Israel et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus 139, nec apud Zachariam nec apud Ieremiam reperitur. Unde magis ex persona ipsius Evangelistae accipiendum est eleganter et mystice insertum, quia hoc ex Domini revelatione cognoverit ad hanc rem, quae de Christi pretio facta est, huiusmodi pertinere prophetiam. Liber quippe empti agri apud Ieremiam iubetur mitti in vas fictile et emitur hic de pretio Domini ager figuli, et hoc ad sepulturam peregrinorum tamquam ad permansionem quietis eorum qui in hoc saeculo peregrinantes consepeliuntur Christo per baptismum 140. Nam et illam emptionem agri hoc significare Ieremiae dixit Dominus, quia erit permansio de captivitate liberatorum in illa terra. Haec tamquam delineanda arbitratus sum, cum admonerem, quid in his propheticis testimoniis in unum redactis et Evangelicae narrationi collatis diligentius attentiusque requiratur. Haec interposuit Matthaeus de Iuda traditore.

De his quae apud Pilatum gesta sunt.

8. 32. Deinde sequitur et dicit: Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens:" Tu es rex Iudaeorum? ". Dicit ei Iesus: " Tu dicis ". Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. Tunc dicit illi Pilatus: " Non audis, quanta adversum te dicunt testimonia? ". Et non respondit ei ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer. Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent. Habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. Congregatis ergo illis dixit Pilatus: " Quem vultis dimittam vobis, Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus? ". Sciebat enim, quod per invidiam tradidissent eum. Sedente autem illo pro tribunali misit ad eum uxor eius dicens: " Nihil tibi et iusto illi, multa enim passa sum hodie per visum propter eum ". Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis, ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent. Respondens autem praeses ait illis: " Quem vultis vobis de duobus dimitti? ". At illi dixerunt: " Barabbam ". Dicit illis Pilatus: " Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? ". Dicunt omnes: " Crucifigatur! ". Ait illis praeses: " Quid enim mali fecit? ". At illi magis clamabant dicentes: " Crucifigatur! ". Videns autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua lavit manus coram populo dicens: " Innocens ego sum a sanguine iusti huius; vos videritis ". Et respondens universus populus dixit: " Sanguis eius super nos et super filios nostros ". Tunc dimisit illis Barabbam; Iesum autem flagellatum tradidit eis, ut crucifigeretur 141. Haec narravit Matthaeus per Pilatum gesta de Domino.

8. 33. Marcus quoque paene isdem verbis et rebus concinit 142. Verba autem Pilati, quibus respondit populo petenti, ut sollemniter unus vinctus dimitteretur, ita refert: Pilatus autem respondit eis, et dixit: " Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum? " 143. Matthaeus autem sic ait: Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: " Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Iesum qui dicitur Christus? " 144. Nulla quaestio est, quod tacet ipsos petisse, ut aliquis eis dimitteretur, sed quaeri potest, quae verba Pilatus dixerit, utrum quae a Matthaeo an quae a Marco referuntur. Aliud enim videtur esse: Quem vultis dimittam vobis, Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus? Aliud: Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum? Sed quia christos reges dicebant, et qui dixit illum an illum, manifestum est eum quaesisse, an vellent dimitti sibi regem Iudaeorum, id est Christum, nihil interest sententiae, quod hic tacuit Marcus de Barabba hoc solum volens dicere quod ad Dominum pertinebat, quando quidem in eorum responsione satis et ipse ostendit, quem sibi dimitti voluerint: Pontifices, inquit, concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. Sequitur autem et dicit: Pilatus autem iterum respondens ait illis: " Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum? " 145. Unde iam satis apparet, quod id Marcus velit ostendere dicendo: regem Iudaeorum, quod Matthaeus dicendo: Christum. Non enim dicebantur christi regis nisi Iudaeorum: namque in eo etiam loco Matthaeus ait: Dicit illis Pilatus: " Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? " 146. Ergo sequitur Marcus: At illi iterum clamaverunt: " Crucifige eum! ", quod ille ait: Dicunt omnes: " Crucifigatur! ". Et sequitur Marcus: Pilatus vero dicebat eis: " Quid enim mali fecit? ". At illi magis clamabant: "Crucifige eum! " 147. Hoc Matthaeus non dixit, sed quoniam dixit: Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret 148, dixit etiam eum lavisse manus coram populo, ut innocentem se a sanguine iusti significaret, quod item et Marcus et alii tacent. Satis ostendit etiam Matthaeus egisse praesidem cum populo, ut dimitteretur. Quod breviter significavit Marcus in eo quod refert Pilatum dixisse: Quid enim mali fecit? Deinde sic etiam ipse concludit quae per Pilatum cum Domino gesta sunt: Pilatus autem, inquit, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur 149. Haec apud praesidem gesta narravit Marcus.

8. 34. Lucas apud Pilatum gesta sic narrat: Coeperunt autem accusare illum dicentes: " Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse " 150. Hoc illi duo Evangelistae non dixerunt, cum tamen dicerent, quod eum accusabant. Ergo iste etiam ipsa crimina quae falsa obiecerunt, aperuit. Tacuit autem quod ei dixit Pilatus: Non respondes quidquam? Vide, in quantis te accusant 151, sed plane sequitur et dicit quod etiam illi dixerunt: Pilatus autem interrogavit eum dicens: " Tu es rex Iudaeorum? ". At ille respondens ait: " Tu dicis " 152. Hoc autem Matthaeus et Marcus commemoraverunt, antequam dicerent compellatum Iesum, quod eis accusantibus non responderet 153. Nihil autem interest veritatis, quo ordine Lucas ista rettulerit, quemadmodum nihil interest, si alius aliquid tacet quod alius commemorat, quemadmodum in consequentibus dicit: Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: " Nihil invenio causae in hoc homine ". At illi invalescebant dicentes: " Commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc ". Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit, si homo Galilaeus esset, et ut cognovit, quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat in illis diebus. Herodes autem viso Iesu gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret multa de illo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. Interrogabat autem illum multis sermonibus. At ipse nihil respondebat. Stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum. Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et illusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum. Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad invicem 154. Haec omnia, id est quod a Pilato ad Herodem Dominus missus est et quae ibi gesta sunt, Lucas solus indicat, etiamsi aliquid ibi ait simile quod in aliis narrationum locis apud alios possit inveniri, ceteri autem ea tantum dicere voluerunt quae apud Pilatum gesta sunt, quousque Dominus crucifigendus traderetur. Rediens ergo Lucas ad ea quae apud praesidem gerebantur, unde digressus erat, ut narraret quod apud Herodem actum est, ita sequitur: Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe dixit ad illos: " Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum, et ecce coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his, in quibus eum accusastis " 155. Hinc intellegimus eum praetermisisse, quemadmodum a Domino quaesierit, quid accusatoribus responderet. Sed neque Herodes, inquit, nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. Emendatum ergo illum dimittam. Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. Exclamavit autem simul universa turba dicens: " Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam ", qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum. At illi succlamabant dicentes: " Crucifige, crucifige illum! ". Ille autem tertio dixit ad illos: " Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo, corripiam ergo illum et dimittam ". At illi instabant vocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum 156. Matthaeus huic conatui Pilati, quo saepius cum eis egit volens, ut dimitteretur Iesus, paucissimis verbis satis attestatus est, ubi ait: Videns autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret 157, quod non diceret, nisi multum ille nisus esset, quamvis tacuerit, quotiens hoc efficere tentaverit, ut erueret Iesum furori eorum. Et Lucas itaque ita concludit, quod actum est apud praesidem: Et Pilatus, inquit, adiudicavit fieri petitionem eorum. Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant, Iesum vero tradidit voluntati eorum 158.

8. 35. Nunc eadem secundum Ioannem consideremus, id est quae per Pilatum facta sunt. Et ipsi, inquit, non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha. Exiit ergo Pilatus ad eos foras et dixit: " Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? ". Responderunt et dixerunt ei: " Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum " 159. Hoc videndum est, ne contra sit ei quod Lucas dicit certa in eum dicta esse crimina et dicit quae dicta sint: Coeperunt autem, inquit, accusare illum dicentes: "Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse " 160. Quod vero nunc secundum Ioannem commemoravi, videntur Iudaei noluisse dicere crimina, cum dixisset eis Pilatus: Quam accusationen affertis adversus hominem hunc? Responderunt enim: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum, videlicet ut eorum auctoritatem secutus, quid ei obiceretur, desineret quaerere, sed ob hoc tantum nocentem crederet, quod sibi ab eis tradi meruisset. Ergo intellegere debemus et hoc dictum esse et illud quod Lucas commemoravit. Multa enim dicta et multa responsa sunt, unde cuique eorum quantum visum est decerpsit et in narratione sua posuit quod satis esse iudicavit. Nam etiam et ipse Ioannes dicit quaedam quae obiecta sunt, quae suis locis videbimus. Itaque sequitur: Dixit ergo eis Pilatus: accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum. Dixerunt ergo ei Iudaei: " Nobis non licet interficere quemquam ", ut sermo Iesu impleretur, quem dixit significans qua esset morte moriturus. Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: " Tu es rex Iudaeorum? ". Respondit Iesus: " A temetipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? " 161. Et hoc videretur non convenire illi quod ab aliis commemoratum est: Respondit Iesus: " Tu dicis " 162, nisi in consequentibus ostenderet et illud dictum esse. Unde ostendit ea quae nunc dicit a ceteris potius Evangelistis tacita quam a Domino dicta non esse. Attende ergo cetera. Respondit, inquit, Pilatus: " Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? ". Respondit Iesus: " Regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum non est hinc ". Dixit itaque ei Pilatus: " Ergo rex es tu? ". Respondit Iesus: "Tu dicis, quia rex sum ego " 163. Ecce quando ventum est ad id quod alii Evangelistae commemoraverunt. Sequitur ergo item dicente adhuc Domino quod ceteri tacuerunt: " Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Omnis qui est ex veritate audit meam vocem ". Dicit ei Pilatus: " Quid est veritas? ". Et cum hoc dixisset, iterum exiit ad Iudaeos. Et dicit eis: " Ego nullam invenio in eo causam. Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam vobis in Pascha. Vultis ergo ut dimittam vobis regem Iudaeorum? ". Clamaverunt rursum omnes dicentes: " Non hunc, sed Barabbam ". Erat autem Barabbas latro 164. Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit. Et milites plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum. Et veniebant ad eum et dicebant: " Ave rex Iudaeorum! ", et dabant ei alapas. Exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: " Ecce adduco eum vobis foras, ut cognoscatis, quia in eo nullam causam invenio ". Exiit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: " Ecce homo ". Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: " Crucifige, crucifige! "; dicit eis Pilatus: " Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam ". Responderunt ei Iudaei: " Nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit " 165. Hoc potest congruere ei quod Lucas commemorat in accusatione Iudaeorum dictum: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram 166, ut adiungatur: Quia Filium Dei se fecit. Sequitur itaque Ioannes et dicit: Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. Et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: " Unde es tu? ". Iesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilatus: " Mihi non loqueris? Nescis, quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te? ". Respondit Iesus: " Non haberes potestatem adversus me ullam, nisi tibi esset datum desuper. Propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet ". Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Iudaei autem clamabant dicentes: " Si hunc dimittis non es amicus Caesaris; omnis qui se regem facit contradicit Caesari " 167. Huic potest congruere quod Lucas in eadem accusatione Iudaeorum ita narrat: cum dixissent: Invenimus eum subvertentem gentem nostram, adiecit: et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse 168. Ex quo solvitur illa quaestio, qua putari poterat Ioannes dixisse nullum a Iudaeis Domino crimen obiectum, quando responderunt et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum 169. Sequitur ergo Ioannes et dicit: Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. Erat autem parasceve Pascha hora quasi sexta. Et dicit Iudaeis: " Ecce rex vester ". Illi autem clamabant: " Tolle, tolle, crucifige eum! ". Dixit eis Pilatus: " Regem vestrum crucifigam? ". Responderunt pontifices: " Non habemus regem nisi Caesarem, tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur " 170. Haec narravit Ioannes per Pilatum gesta.

De illusione qua illusus est a cohorte Pilati, quomodo non dissonent tres qui hoc dicunt, Matthaeus, Marcus et Ioannes.

9. 36. Consequens est iam, ut ipsam Domini passionem secundum quattuor Evangelistarum testimonia videamus, quam Matthaeus sic incipit: Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorium congregaverunt ad eum universam cohortem, et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei, et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius, et genuflexo ante eum illudebant dicentes: " Ave, rex Iudaeorum " 171. Hoc Marcus in eodem loco narrationis ita dicit: Milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem, et induunt purpuram et imponunt ei plectentes spineam coronam, et coeperunt salutare eum: " Ave, rex Iudaeorum ", et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum, et ponentes genua adorabant eum 172. Intellegitur itaque quod Matthaeus ait: Clamydem coccineam circumdederunt ei, hoc Marcum dixisse: Induunt purpuram. Pro regia enim purpura clamys illa coccinea ab illudentibus adhibita erat, et est rubra quaedam purpura cocco simillima. Potest etiam fieri, ut purpuram etiam Marcus commemoraverit, quam clamys habebat, quamvis esset coccinea Lucas hoc praetermisit. Ioannes autem antequam diceret, quod eum Pilatus crucifigendum tradiderit, commemoravit hoc dicens: Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit, et milites plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum et veniebant ad eum et dicebant:" Ave, rex Iudaeorum ", et dabant ei alapas 173. Unde apparet Matthaeum et Marcum recapitulando istud commemorasse, non quod tunc factum sit, cum eum Pilatus iam crucifigendum tradidisset: Ioannes enim apud Pilatum dicit haec gesta satis evidenter unde isti quod praeterierant recoluerunt. Ad hoc pertinet etiam quod consequenter dicit Matthaeus: Et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant capite eius. Et postquam illuserunt ei exuerunt eam chlamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum, ut crucifigerent 174. Hoc, quod exuerunt clamydem et induerunt eum vestimentis eius, in fine factum intellegitur, cum iam duceretur. Marcus hoc ita dicit: Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura et induerunt eum vestimentis suis 175.

Quomodo non repugnet quod Evangelistae angariatum dicunt, qui portaret eius crucem.

10. 37. Sequitur ergo Matthaeus: Exeuntes autem invenerunt hominem Cyreneum, nomine Simonem; hunc angariaverunt, ut tolleret crucem eius 176. Marcus quoque: Et educunt illum, inquit, ut crucifigerent eum. Et angariaverunt praetereuntem Simonem Cyreneum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius 177. Hoc Lucas ita dicit: Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa et imposuerunt illi crucem portare post Iesum 178. Ioannes autem sic narrat: Susceperunt autem Iesum et eduxerunt. Et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum, Hebraeice Golgotha, ubi eum crucifixerunt 179. Unde intellegitur, quod ipse sibi portabat crucem, cum exiret in locum memoratum. Simon autem ille in itinere angariatus est, de quo tres commemorant, cui postea data est portanda crux usque ad locum. Ita utrumque factum invenimus, primo id quod Ioannes dixit, deinde quod ceteri tres.

De potu quem dederunt ei priusquam commemorata esset eius crucifixio.

11. 38. Sequitur itaque Matthaeus: Et venerunt, inquit, in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus. In hoc loco apertissime consentiunt 180. Deinde adiungit idem Matthaeus: Et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum, et cum gustasset, noluit bibere 181. Hoc Marcus ita narrat: Et dabant ei bibere myrratum vinum et non accepit 182. Hoc intellegendum est Matthaeum dixisse: Cum felle mixtum. Fel quippe pro amaritudine posuit, et myrrhatum enim vinum amarissimum est, quamquam fieri possit, ut et felle et myrrha vinum amarissimum redderent. Quod ergo ait Marcus: Non accepit, intellegitur: non accepit ut biberet. Gustavit autem, sicut Matthaeum testis est; ut quod idem Matthaeus ait: Noluit bibere, hoc Marcus dixerit: Non accepit; tacuerit autem quod gustaverit.

De divisione vestimentorum eius.

12. 39. Sequitur Matthaeus: Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius sortem mittentes, et sedentes servabant eum 183. Hoc idem Marcus sic: Et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret 184. Hoc Lucas sic ait: Dividentes vero vestimenta eius sortes miserunt, et stabat populus exspectans 185. Breviter a tribus dictum est. Ioannes autem distinctius hoc explicat, quemadmodum gestum sit. Milites ergo inquit, cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum. Dixerunt ergo ad invicem: " Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cuius sit ", ut Scriptura impleretur dicens: " Partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem " 186.

De hora Dominicae passionis.

13. 40. Sequitur Matthaeus: Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: " Hic est Iesus rex Iudaeorum " 187. Marcus autem, priusquam hoc dixisset, Erat autem, inquit, hora tertia et crucifixerunt eum 188. Hoc enim subiungit, cum de vestium divisione dixisset, quae res diligentissime consideranda est, ne magnum faciat errorem. Sunt enim qui arbitrentur hora quidem tertia Dominum crucifixum, a sexta autem hora tenebras factas usque ad nonam, ut consummatae intellegantur tres horae, ex quo crucifixus est, usque ad tenebras factas. Et posset quidem hoc rectissime intellegi, nisi Ioannes diceret hora quasi sexta Pilatum sedisse pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha 189. Sequitur enim: Erat autem parasceve Pascha hora quasi sexta. Et dicit Iudaeis: " Ecce rex vester ". Illi autem clamabant: " Tolle, tolle! Crucifige eum ". Dixit eis Pilatus: " Regem vestrum crucifigam? ". Responderunt pontifices: " Non habemus regem nisi Caesarem ". Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur 190. Si igitur hora quasi sexta Pilato sedente pro tribunali traditus est crucifigendus Iudaeis, quomodo hora tertia crucifixus est, sicut verba Marci non intellegentes quidam putaverunt 191?

13. 41. Prius enim, qua hora crucifigi potuerit, videamus; deinde videbimus, cur hora tertia crucifixum dixerit Marcus. Hora erat quasi sexta, cum traditus est crucifigendus a Pilato sedente, ut dictum est, pro tribunali. Non enim iam plena sexta erat, sed quasi sexta, id est peracta quinta et aliquid etiam de sexta esse coeperat. Numquam autem isti dicerent: Quinta et quadrans aut: Quinta et triens, aut: Quinta et semis, aut aliquid huiusmodi. Habent enim istum morem Scripturae, ut a parte totum ponant, maxime in temporibus, sicut de octo illis diebus, post quos eum dicunt ascendisse in montem 192, quorum medios intuentes Matthaeus et Marcus dixerunt: Post dies sex 193. Praesertim quia tam moderate idem Ioannes locutus est, ut non diceret: " sexta ", sed quasi sexta 194. Quod si ita non diceret, sed tantum modo sextam diceret, possemus nos ita intellegere, quemadmodum loqui Scripturae solent, sicut dixi, a parte totum, ut peracta quinta et inchoata sexta gererentur haec quae narrata sunt in crucifixione Domini nostri, donec completa sexta illo pendente fierent tenebrae, quibus tres Evangelistae attestantur, Matthaeus, Marcus et Lucas 195.

13. 42. Quaeramus iam consequenter, cur dixerit Marcus, cum commemorasset: Quod crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius, mittentes sortes super eis, quis quid tolleret, et secutus adiunxerit: Erat autem hora tertia et crucifixerunt eum 196. Iam certe dixerat: Et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius. Sic etiam ceteri attestantur, quod eo crucifixo vestimenta divisa sunt. Si eius rei gestae tempus voluit commemorare Marcus, sufficeret dicere: Erat autem hora tertia, ut quid adiunxit: et crucifixerunt eum, nisi quia voluit aliquid recapitulando significare, quod quaesitum inveniretur, cum Scriptura ipsa illis temporibus legeretur, quibus universae Ecclesiae notum erat, qua hora Dominus ligno suspensus sit, unde posset huius vel error corrigi vel mendacium refutari? Sed quia sciebat a militibus suspensum Dominum, non a Iudaeis, sicut Ioannes apertissime dicit 197, occulte ostendere voluit eos magis crucifixisse qui clamaverunt, ut crucifigeretur, quam illos qui ministerium principi suo secundum suum officium praebuerunt. Intellegitur ergo hora fuisse tertia, cum clamaverunt Iudaei, ut Dominus crucifigeretur 198, et veracissime demonstratur tunc eos crucifixisse, quando clamaverunt, maxime quia nolebant videri se hoc fecisse et propterea eum Pilato tradiderant, quod eorum verba satis indicant secundum Ioannem. Cum enim dixisset eis Pilatus: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? Responderunt et dixerunt ei: " Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum ". Dixit eis Pilatus: " Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum ". Dixerunt ergo Iudaei: " Nobis non licet interficere quemquam " 199. Quod ergo maxime videri fecisse nolebant, hoc eos hora tertia fecisse Marcus ostendit, verissime iudicans magis fuisse Domini necatricem linguam Iudaeorum quam militum manus.

13. 43. Quisquis autem dixerit non fuisse horam tertiam, cum hoc Iudaei primitus clamaverunt, insanissime se ostendit inimicum Evangelii, nisi forte aliter potuerit eamdem dissolvere quaestionem: non enim habet unde convincat non fuisse tunc horam tertiam, et ideo veridico Evangelistae potius credendum quam contentiosis suspicionibus hominum. Unde, inquit, probas horam tertiam fuisse? Respondeo: quia credo Evangelistis. Quibus et tu si credis, ostende, quemadmodum et hora sexta et hora tertia potuerit Dominus crucifigi? De sexta enim, ut fateamur, narratione Ioannis urgemur, tertiam Marcus commemorat, quibus si uterque nostrum credit, ostende tu aliter, quemadmodum fieri utrumque potuerit, libentissime adquiescam. Non enim sententiam meam, sed Evangelii diligo veritatem. Atque utinam etiam plures ab aliis inveniantur huius exitus quaestionis! Quod donec fiat, utere mecum isto, si placet. Si enim nullus alius exitus poterit inveniri, solus iste sufficiet; si autem potuerit, cum demonstratus fuerit, eligemus. Tantum non putes consequens esse, ut quilibet omnium quatuor Evangelistarum mentitus sit aut in tanto et tam sancto culmine auctoritatis erraverit.

13. 44. Si autem quis dixerit inde se convincere non fuisse horam tertiam, cum illud Iudaei clamaverunt, quia, posteaquam dixit idem Marcus: Pilatus autem iterum respondens ait illis: " Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum? ". At illi iterum clamaverunt: " Crucifige eum " 200, non interponitur aliquid morarum ab eodem Marco in eius narratione et continuo ad id pervenitur, ut traderetur ad crucem Dominus a Pilato, quod Ioannes hora quasi sexta factum esse commemorat, intellegat qui hoc dicit multa praetermissa esse quae in medio gesta sunt, cum Pilatus ageret quaerens, quomodo eum a Iudaeis eriperet et adversus eorum insanissimam voluntatem, quibuscumque modis potuit, instantissime niteretur. Matthaeus enim ait: Dicit illis Pilatus: " Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? ". Dicunt omnes: " Crucifigatur! ". Tunc fuisse dicimus horam tertiam. Quod autem Matthaeus sequitur et narrat: Videns autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret 201, et in conatibus Pilati ad eripiendum Dominum et in tumultu Iudaeorum contra nitentium consumptum tempus duarum horarum intellegimus et coeptam fuisse sextam, qua nondum terminata gesta sunt quae ab eo tempore, quo Pilatus Dominum tradidit, usque ad tenebras factas narrantur. Quod autem Matthaeus supra commemorat: Sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens: " Nihil tibi et iusto illi, multa enim passa sum hodie per visum propter eum " 202, postea sedebat pro tribunali Pilatus sed inter illa quae prius gesta narrabat recordatus Matthaeus quod de Pilati uxore dixit voluit hoc ibi interponere, ut praestrueret, qua maxime causa Pilatus nec novissime volebat eum tradere Iudaeis.

13. 45. Lucas autem narrat, cum dixisset Pilatus: Emendatum ergo illum dimittam, exclamasse universam turbam: Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam; sed fortasse nondum dixerant: Crucifige. Iterum autem Pilatus, secundum eumdem Lucam, locutus est ad illos volens dimittere Iesum. At illi succlamabant dicentes: " Crucifige illum ". Tunc intellegitur fuisse hora tertia. Quod ergo sequitur Lucas et dicit: Ille autem tertio dixit ad illos: " Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam ". At illi instabant vocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum 203, satis etiam ipse significat magnum tumultum fuisse, et post quantum morarum illis tertio dixerit: Quid enim mali fecit? Licet intellegere, quantum indagandae veritati satis est, et postea quod ait: Instabant vocibus magnis et invalescebant voces eorum, quis non videat ideo factum, quia videbant Pilatum eis nolle tradere Dominum? Et qui hoc magnopere nolebat, non utique in momento temporis cessit, sed vel duae horae et aliquid amplius in illa cunctatione transierunt.

13. 46. Ioannem quoque interroga et vide, quanta fuerit Pilati illa cunctatio et recusatio tam foedi ministerii. Idem namque multo explicatius ea narrat, quamvis nec ipse utique dicat omnia, in quibus duae horae et de sexta aliquid praeterfluxit. Tamen, cum flagellasset Iesum et a militibus veste illusoria multisque illusionibus male tractari permisisset 204 (credo ut hoc modo saltem eorum furorem mitigaret, ne usque ad mortem saevire pertenderent), exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: " Ecce adduco eum vobis foras, ut cognoscatis, quia in eo nullam causam invenio ". Exiit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: " Ecce homo ", ut illa velut ignominiosa specie visa placarentur. Sed adiungit et dicit: Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: " Crucifige, crucifige! ". Tunc horam tertiam fuisse dicimus. Attende, quae sequantur: Dicit eis Pilatus: " Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam ". Responderunt ei Iudaei: " Nos legem habemus et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit ". Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. Et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: " Unde es tu? ". Iesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilatus: " Mihi non loqueris? Nescis, quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittendi te? ". Respondit Iesus: " Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum fuisset desuper. Propterea qui tradidit me tibi, maius peccatum habet ". Exinde Pilatus quaerebat dimittere eum 205. In hoc igitur, quod quaerebat Pilatus dimittere eum, quantum temporis putamus esse consumptum, quanta praetermissa quae vel a Pilato dicebantur vel a Iudaeis contradicebantur quousque dicerent Iudaei, unde ille commoveretur et cederet? Ita enim sequitur: Iudaei autem clamabant dicentes: " Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris; omnis qui se regem facit contradicit Caesari ". Pilatus ergo cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha. Erat autem parasceve Pascha hora quasi sexta 206. Ab illa ergo voce Iudaeorum, qua primo dixerunt: Crucifige, cum esset hora diei tertia, usque ad hoc, quod sedit pro tribunali, per medias moras cunctationis Pilati et tumultuantium Iudaeorum duae horae praeterierunt et peracta quinta iam de sexta aliquid coeperat. Dicit ergo Iudaeis: " Ecce rex vester ". Illi autem clamaverunt: " Tolle, crucifige eum! " 207. Sed neque iam commotus Pilatus timore calumniae facile cedebat. Tunc enim uxor eius ad eum miserat sedentem pro tribunali, quod praeoccupavit Matthaeus 208, qui hoc solum commemoravit, antequam ad eum locum narrationis veniret, ut ibi hoc poneret, ubi opportunum iudicavit. Tentans itaque adhuc Pilatus, ne quid proficeret, dixit eis: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: " Non habemus regem nisi Caesarem ". Tunc ergo tradidit illis eum, ut crucifigeretur 209. Et dum pergit et dum crucifigitur cum duobus latronibus, dum vestes eius dividuntur et in sortem illa tunica mittitur atque inter haec variis conviciis illuditur (simul enim, cum illa gererentur, etiam convicia iaciebantur), completa est et hora sexta et factae sunt tenebrae, quas Matthaeus et Marcus et Lucas commemorant 210.

13. 47. Iam itaque corruat impia pertinacia et credat Dominum Iesum Christum et tertia hora crucifixum lingua Iudaeorum et sexta manibus militum, quia in tumultu Iudaeorum et Pilati aestibus duae atque amplius horae praeterierunt a voce, qua dixerunt: Crucifige. Sed ipse Marcus, qui maxime brevitatis sectator est, breviter voluit intimare Pilati voluntatem et conatum pro Domini vita. Cum enim dixisset: At illi iterum clamaverunt: " Crucifige eum! ", ubi ostendit, quod iam clamaverant, cum vellent sibi dimitti Barabbam, adiunxit: Pilatus vero dicebat eis: " Quid enim mali fecit? ". Hoc modo breviter insinuavit quod diu gestum est. Memor tamen etiam iste quid vellet intellegi, non ait: " Pilatus vero dixit eis ", sed ait: Pilatus vero dicebat eis: " Quid enim mali fecit? ". Quia, si diceret: "dixit ", quasi semel dictum intellegeremus; quia vero ait: dicebat, satis intimavit intellegentibus multis modis et saepe dictum esse, quo usque inciperet hora sexta. Cogitemus ergo, quam breviter hoc dixerit Marcus in comparatione Matthei, quam breviter Matthaeus in comparatione Lucae, quam breviter Lucas in comparatione Ioannis, cum tamen alia atque alia quisque commemoraret, et quam denique breviter ipse Ioannes in comparatione rerum, quae gestae sunt et morarum cum illa gererentur et sine insania resistendi credamus duas horas et quiddam in illo intervallo transire potuisse.

13. 48. Quiquis autem dixerit potuisse Marcum si ita esset eo tempore dicere fuisse horam tertiam, quo erat hora tertia cum vox Iudaeorum de crucifigendo Domino sonuisset, dicere etiam quod eum tunc ipsi crucifixerint nimis superbe leges narratoribus veritatis imponit. Sic enim potest dicere si haec ipse narraret eo modo eodemque ordine ab omnibus debuisse narrari quo ipse narravit. Dignetur ergo consilio Marci evangelistae superari consilium suum qui eo loco id ponendum iudicavit, quo loco divina inspiratione suggestum est. Recordationes enim eorum eius manu gubernatae sunt qui gubernat aquam, sicut scriptum est, qualiter illi placuerit 211. Fluitat enim humana memoria per varias cogitationes, nec in cuiusquam potestate est quid et quando ei veniat in mentem. Cum ergo illi sancti et veraces viri quasi fortuita recordationum suarum propter narrationis ordinem occultae Dei potestati cui nihil fortuitum est, commisissent, non oportet quemquam hominum dicere longe abiectum ab oculis Dei et longe peregrinantem: hoc loco poni debuit quod valde ignorat cur eo loco Deus poni voluerit: Quia et si obvelatum est Evangelium nostrum, ait Apostolus, in his qui pereunt obvelatum est 212, et cum dixisset: Aliis quidem sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem, subiecit statim: Et ad haec quis idoneus? 213 Id est, quis idoneus intellegere quam iuste fiat? Quod idem Dominus dicit: Ego veni, ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant 214. Ipsa est enim altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei 215, qua fit ex eadem massa aliud vas in honorem aliud in contumeliam, et dicitur carni et sanguini: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? 216 Quis ergo et in hac re cognoscit intellectum Domini aut quis consiliarius illius fuit 217, ubi sic gubernavit corda reminiscentium Evangelistarum et in Ecclesiae fastigio tanto auctoritatis culmine sublimavit, ut per haec ipsa quae in eis contraria videri possunt multi excaecarentur digne traditi in concupiscentias cordis sui et in reprobum sensum 218, et multi exercerentur ad elimandum pium intellectum secundum occultam Omnipotentis iustitiam? Dicit enim Propheta Domino: Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae, vir imprudens non cognoscit et stultus non intellegit haec 219.

13. 49. Peto autem et admoneo eos qui haec legunt per nos adiuvante Domino elaborata, ut huius sermonis, quem hoc loco interponendum arbitratus sum in omni simili quaestionum difficultate meminerint, ne saepius eadem repetenda sint. Facile autem videbit qui sine impietatis duritia voluerit attendere, quam opportuno loco Marcus hoc de tertia hora posuerit, ut quisque ibi recordetur, qua hora Iudaei crucifixerint Dominum 220, qui volebant in Romanos vel principes vel milites transferre ipsum facinus, ubi factum ministrorum militum commemoratum est. Ait enim: Et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortes super eis, quis quid tolleret 221. Qui hoc, nisi milites, sicut Ioannes manifestat 222? Ergo ne quisquam cogitationem tanti criminis aversus a Iudaeis in milites illos converteret: Erat autem, inquit, hora tertia et crucifixerunt eum, ut illi eum potius crucifixisse inveniantur quos hora tertia, ut crucifigeretur, clamare potuisse diligens inquisitor inveniet, cum adverterit hoc quod a militibus factum est hora sexta factum esse.

13. 50. Quamquam non desint qui parasceves quam Ioannes commemoravit dicens: Erat autem parasceve hora fere sexta 223 horam diei tertiam velint intellegi, qua sedit Pilatus pro tribunali, ut eadem tertia completa videatur, quando crucifixus est, atque illo iam pendente in ligno aliae tres horae peractae sint et reddiderit spiritum, ut ab ea hora, qua defunctus est, id est diei sexta, tenebrae fierent usque ad nonam. Dicunt enim die quidem illo, quem dies sabbati sequebatur, parasceven fuisse Paschae Iudaeorum, quod ab eodem sabbato iam inciperent Azyma; sed tamen verum Pascha, quod iam in passione Domini gerebatur, non Iudaeorum, sed Christianorum, coepisse praeparari, id est parasceven habere, ab hora noctis nona in eo quod Dominus a Iudaeis occidendus praeparabatur. Parasceve quippe interpretatur " praeparatio ". Ab illa ergo nona hora noctis usque ad eius crucifixionem occurrit hora parasceves sexta secundum Ioannem et hora diei tertia secundum Marcum ut non Marcus horam illam recordatam recapitulando commemoraverit, qua clamaverunt Iudaei: Crucifige, crucifige! sed eam prorsus horam tertiam dixerit, qua Dominus est fixus in ligno. Quis fidelis non huic faveat solutioni quaestionis, si modo possit aliquis articulus conici ab hora nona noctis, unde coepisse parasceven Paschae nostrae, id est praeparationem mortis Christi, congruenter intellegamus? Si enim dicamus eam coepisse, quando a Iudaeis apprehensus est Dominus, adhuc noctis primae partes erant; si, quando ad domum perductus est soceri Caifae, ubi et auditus est a principibus sacerdotum, adhuc gallus non cantaverat, quod ex Petri negatione colligimus, quae, cum iam audiretur, facta est; si autem, quando Pilato traditus est, iam mane fuisse apertissime scriptum est. Restat ergo, ut intellegamus tunc coepisse istam parasceven Paschae, id est praeparationem mortis Domini, quando responderunt omnes principes sacerdotum, apud quos primo audiebatur, et dixerunt: Reus est mortis, quod apud Matthaeum et Marcum invenitur, ut recapitulando intellegantur de Petri negatione postea dixisse quod antea factum erat. Non enim absurde conicitur eo tempore, quando, ut dixi, reum mortis pronuntiaverunt, nonam horam noctis esse potuisse. Ex qua hora usque ad horam, qua sedit Pilatus pro tribunali, quasi sexta hora fuit, non diei, sed parasceves, id est immolationis Domini, quod verum Pascha est, ut plena sexta eiusdem parasceves, quae plena diei tertia occurrebat, Dominus suspenderetur in ligno. Sive ergo hoc potius intellegendum eligatur, sive Marcus tertiam horam recoluerit, eamque maxime ad condemnationem Iudaeorum in Domini crucifixione commemorare voluerit, qua intelleguntur clamare potuisse ut crucifigeretur, ut ipsos potius crucifixisse acciperemus, quam eos quorum manibus suspensus in ligno est, sicut ille centurio magis accessit ad Dominum quam illi amici, quos misit 224; procul dubio quaestio soluta est, de hora dominicae passionis, quae maxime solet et contentiosorum concitare impudentiam et infirmorum imperitiam perturbare.

De duobus latronibus cum illo crucifixis, quomodo omnes concordent.

14. 51. Sequitur Matthaeus et dicit: Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris et unus a sinistris 225.Et Marcus similiter et Lucas 226. Nec Ioannes aliquam facit quaestionem quamvis latrones eos non dixerit. Ait enim: Et cum eo alios duos, hinc et hinc, medium autem Iesum 227. Esset autem contrarium, si, cum illi dixissent latrones, iste diceret innocentes.

De his qui Domino insultaverunt.

15. 52. Sequitur Matthaeus et dicit: Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes: " Qui destruis templum et in triduo illud reaedificat, salva temetipsum; si Filius Dei es, descende de cruce " 228. Huic Marcus paene ad eadem verba consonat 229. Sequitur deinde Matthaeus et dicit: Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: " Alios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere. Si rex Israel est, descendat nunc de cruce et credimus ei. Confidit in Deum, liberet nunc eum, si vult. Dixit enim: "Quia Dei Filius sum" " 230. Marcus et Lucas, quamvis alia verba dicant, ad eamdem tamen sententiam concinunt, cum alius praetermittit quod alius commemorat 231. De principibus enim sacerdotum, quod insultaverint Domino crucifixo, pariter non tacent, quamvis seniores tacuit Marcus, Lucas autem, quia principes dixit nec addidit sacerdotum, magis nomine generali omnes primates complexus est, ut ibi possint intellegi et scribae et seniores.

De latronum insultatione, quomodo non repugnet Matthaeus et Marcus Lucae, qui dixit unum eorum insultasse, alium credidisse.

16. 53. Sequitur Matthaeus et dicit: Idipsum autem et latrones, qui fixi erant cum eo, improperabant ei 232. Nec Marcus discrepat hoc idem dicens aliis verbis 233. Lucas autem potest putari repugnare, nisi genus locutionis satis usitatum non obliviscamur. Ait enim Lucas: Unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens: " Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos ". Et sequitur idem ipse atque ita contexit: Respondens autem alter increpabat illum dicens: " Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es? Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus; hic vero nihil mali gessit ". Et dicebat ad Iesum: " Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum ". Et dixit illi Iesus: " Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso " 234. Quomodo ergo, sicut Matthaeus dicit: Latrones, qui fixi erant cum eo, improperabant ei 235, vel, sicut Marcus dicit: Et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei 236, quando quidem unus eorum conviciatus est secundum Lucae testimonium, alter et compescuit eum et in Dominum credidit, nisi intellegamus Matthaeum et Marcum breviter perstringentes huc locum pluralem numerum pro singulari posuisse, sicut in Epistula ad Haebreos legimus pluraliter dictum: Clauserunt ora leonum 237, cum solus Daniel significari intellegatur, et pluraliter dictum: Secti sunt 238, cum de solo Isaia tradatur? In Psalmo etiam quod dictum est: Astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum 239 etc., pluralem numerum pro singulari positum in Actibus Apostolorum exponitur 240. Nam reges propter Herodem, principes propter Pilatum intellexerunt qui testimonium eiusdem Psalmi adhibuerunt. Sed quia et pagani solent calumniari Evangelio, videant, quemadmodum locuti sint auctores eorum Faedras, Medeas et Clytemnestras, cum singulae fuerint. Quid autem usitatius, verbi gratia, quam ut dicat aliquis: " Et rustici mihi insultant ", etiam si unus insultet? Tunc enim esset contrarium quod Lucas de uno manifestavit, si illi dixissent ambos latrones conviciatos Domino; ita enim non posset sub numero plurali unus intellegi. Cum vero dictum est: latrones vel: Qui cum eo crucifixi erant, nec additum est: " ambo ", non solum, si ambo fecissent, posset hoc dici, sed etiam, quia unus hoc fecit, potuit usitato locutionis modo per pluralem numerum significari.

De potu aceti.

17. 54. Sequitur Matthaeus et dicit: A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam 241. Hoc et duo alii contestantur 242: addit autem Lucas etiam unde factae sint tenebrae, id est solem obscuratum. Sequitur Matthaeus: Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens: " Eli, Eli, lema sabacthani? ". Hoc est: " Deus meus, Deus meus, utquid dereliquisti me? " 243. Quidam autem illic stantes et audientes dicebant: " Eliam vocat iste " 244. Marcus paene ad eadem verba, ad eamdem tamen sententiam non paene, sed omnino consentit 245. Sequitur Matthaeus: Et continuo currens unus ex eis acceptam spongeam implevit aceto et imposuit harundini et dabat ei bibere 246. Sic et Marcus dicit: Currens autem unus et implens spongeam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens: " Sinite, videamus, si veniat Elias ad deponendum eum " 247. Quod quidem de Elia non ipsum qui obtulit spongeam cum aceto, sed ceteros dixisse Matthaeus narravit. Ait enim: Ceteri vero dicebant; " Sine, videamus, an veniat Elias liberans eum " 248, unde intellegimus et illum et ceteros hoc dixisse. Lucas autem, antequam de latronis insultatione narraret, hoc de aceto ita commemoravit: Illudebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi, et dicentes: " Si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac " 249. Semel complecti voluit quod a militibus factum et dictum est. Ubi movere non debet, quod non unum eorum dixit acetum obtulisse; genus enim locutionis tenuit, de quo supra tractavimus, pluralem pro singulari ponens. Hoc autem de aceto etiam Ioannes commemoravit, ubi ait: Postea sciens Iesus, quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: " Sitio ". Vas autem positum erat aceto plenum; illi autem spongeam plenam aceto hyssopo circumponentes obtulerunt ori eius 250. Sed quod apud eumdem Ioannem invenitur dixisse sitio et quia vas ibi erat aceto plenum, non mirum est si ceteri tacuerunt.

De vocibus Domini quas continuo moriturus emisit.

18. 55. Sequitur Matthaeus: Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum 251. Marcus similiter: Iesus autem emissa voce magna expiravit 252. Lucas autem, quid ipsa voce magna dixerit, declaravit; dixit enim: Et clamans Iesus voce magna ait: " Pater, in manus tuas commendo spiritum meum ", et haec dicens expiravit 253. Ioannes vero, sicut tacuit illam vocem primam Eli, Eli, quam Matthaeus et Marcus rettulerunt, tacuit etiam istam, quam Lucas solus indicavit, illi autem duo nomine vocis magnae significaverunt, id est: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, quod eum voce magna dixisse et ipse Lucas similiter attestatus est, ut intellegeremus hanc fuisse vocem magnam quam Matthaeus et Marcus commemoraverunt. Sed dixit Ioannes, quod nullus illorum trium, eum dixisse: consummatum est, cum acetum accepisset, quod eum ante ipsam vocem magnam dixisse intellegimus. Haec sunt enim verba Ioannis: Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: " Consummatum est ", et inclinato capite tradidit spiritum 254. Inter illud quod ait: Consummatum est, et illud quod ait: Et inclinato capite tradidit spiritum, emissa est illa vox magna, quam tacuit iste, ceteri autem tres commemoraverunt. Hoc enim apparet esse ordinis, ut ante diceret: consummatum est, cum perfectum in illo esset quod de illo prophetatum erat, et tamquam ad hoc exspectaret qui utique, cum vellet, moreretur, deinde commendans tradidit spiritum. Sed quovis ordine quilibet arbitretur dici potuisse, hoc magno opere cavendum est, ne cui videatur quisquam Evangelistarum alteri repugnare, si vel tacuit quod alius dixit, vel dixit quod alius tacuit.

De scissione veli.

19. 56. Sequitur Matthaeus: Et ecce velum templi scissum est in duas partes, a summo usque deorsun 255. Et Marcus sic: Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum 256. Lucas autem similiter hoc ait: Et velum templi scissum est medium 257, sed non eodem ordine. Volens enim miraculum miraculo adiungere, cum dixisset: Sol obscuratus est, continuo subiungendum existimavit: et velum templi scissum est medium, praeoccupans videlicet, quod exspirante Domino factum est, ut deinde recapitulans exsequeretur et de potu aceti et de illa voce magna et de ipsa morte, quae ante scissionem veli post tenebras facta intelleguntur. Matthaeus enim, qui, cum dixisset: Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum, continuo subiecit: Et ecce velum templi scissum est 258, satis expressit tunc esse scissum, cum Iesus emisisset spiritum. Si autem non addidisset: Et ecce, sed simpliciter dixisset: Et velum templi scissum est, incertum esset, utrum ipse et Marcus hoc recapitulando commemorassent, Lucas autem ordinem tenuisset, an Lucas recapitulasset quod illi ordine posuissent.

De admiratione centurionis et eorum qui cum illo erant.

20. 57. Sequitur Matthaeus: Et terra mota est et petrae scissae sunt et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt; et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis 259. Haec quae solus dixit non est metuendum ne cuiquam ceterorum repugnare videantur. Sequitur idem ipse: Centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terrae motu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes: " Vere Dei Filius erat iste " 260. Marcus sic: Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: " Vere homo hic Filius Dei erat " 261 Lucas sic: Videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens: " Vere hic homo iustus erat " 262. Non est contrarium, quod Matthaeus dicit viso terrae motu admiratum centurionem et eos qui cum illo erant, cum Lucas dicat hoc eum admiratum, quod emissa illa voce exspirasset, ostendens, quam in potestate habuerit, quando moreretur. In eo quippe, quod idem Matthaeus non solum dixit: Viso terrae motu, sed etiam addidit: Et his quae facta erant, integrum locum fuisse demonstravit Lucae, ut diceret centurionem ipsam Domini mortem fuisse miratum, quia et haec inter illa est quae tunc mirabiliter facta erant. Quamquam, etsi Matthaeus illud non addidisset, intellegendum erat, cum multa miranda facta fuerint et omnia centurio et qui cum eo erant mirari potuerint, liberum fuisse narrantibus, quid quisque illum miratum commemorare voluisset, nec eos sibi repugnare, cum alius illud, alius illud diceret fuisse miratum, quando omnia fuerat ille miratus. Quod autem alius ait centurionem dixisse: Vere Dei Filius erat iste 263, alius autem: Vere homo hic Filius Dei erat 264, non movebit eum cui non exciderunt tam multa superius similiter dicta et exposita, ad unam quippe sententiam utraque verba concurrunt, nec quod alius tacuit homo, alius dixit, ullo modo contrarium est. Magis quod Lucas non ait centurionem dixisse: " Filius Dei erat ", sed: Iustus erat, potest putari diversum; sed vel utrumque dictum a centurione intellegere debemus et aliud illos, aliud istum commemorasse, vel fortasse Lucam exprimere voluisse sententiam centurionis, quomodo dixerit Iesum Filium Dei. Forte enim non eum Unigenitum aequalem Patri centurio intellexerat, sed ideo Filium Dei dixerat, quia iustum crediderat, sicut multi iusti dicti sunt filii Dei. Quod autem etiam ipse Lucas dixit: Videns autem centurio quod factum erat, in eo genere inclusit omnia quae in illa hora mirabiliter facta erant, tamquam unum mirabile factum commemorans, cuius quasi membra et partes erant omnia illa miracula. Iam vero, quod Matthaeus addidit eos qui cum centurione erant, alii autem hoc tacuerunt, cui non appareat ex notissima regula non esse contrarium, cum alius dicit quod alius tacet? Et quod Matthaeus dixit: Timuerunt valde, Lucas autem non dixit: " timuit ", sed: Glorificavit Deum, quis eum non intellegat timendo glorificasse?

De mulieribus quae ibi stabant.

21. 58. Sequitur Matthaeus: Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei, inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater, et mater filiorum Zebedaei 265 Marcus sic: Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome; et cum esset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam 266. Inter hos nihil video, quod contrarium possit putari. Quid enim interest ad veritatem, quod quasdam mulieres pariter, quasdam singuli nominaverunt? Lucas quoque ita narrationem contexit: Et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. Stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, quae secutae fuerant eum a Galilaea, haec videntes 267. Unde superioribus duobus de mulierum praesentia satis consentit, quamvis nullam earum nominatim exprimat. De turba etiam, quae simul aderat et videntes quae fiebant tundebant pectora sua et revertebantur, consentit Mattheo, quamvis seorsum annexuerit: Centurio autem et qui cum eo erant 268. Quapropter tantum modo de notis eius, qui stabant a longe, solus invenitur dixisse. Nam et Ioannes commemoravit de praesentia feminarum, antequam Dominus emisisset spiritum, ita narrans: Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleophae et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae: " Mulier, ecce filius tuus ". Deinde dicit discipulo: " Ecce mater tua ". Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua 269. Qua in re nisi apertissime Matthaeus quoque et Marcus Mariam Magdalenen nominassent, possemus dicere, alias a longe, alias iuxta crucem fuisse. Nullus enim eorum praeter Ioannem matrem Domini commemoravit. Nunc ergo quomodo intellegitur eadem Maria Magdalene et a longe stetisse cum aliis mulieribus, sicut Matthaeus et Marcus dicunt, et iuxta crucem fuisse, sicut Ioannes dicit, nisi quia in tanto intervallo erant, ut et iuxta dici possent, quia in conspectu eius praesto aderant, et a longe in comparatione turbae propinquius circumstantis cum centurione et militibus? Possumus etiam intellegere, quod illae quae simul aderant cum matre Domini, postquam eam discipulo commendavit, abire iam coeperant, ut a densitate turbae se exuerent, et cetera quae facta sunt longius intuerentur, ut ceteri Evangelistae qui post mortem Domini eas commemoraverunt, iam longe stantes commemorarent.

De Ioseph qui corpus Domini petiit a Pilato.

22. 59. Sequitur Matthaeus: Cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu. Hic accessit ad Pilatum et petit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi corpus 270. Marcus sic: Et cum iam sero esset factum, quia erat parasceve, quod est ante sabbatum, venit Ioseph ab Arimathia, nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. Pilatus autem mirabatur, si iam obisset. Et accersito centurione interrogavit eum, si iam mortuus esset. Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph 271. Lucas sic: Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus (hic non consenserat consilio et actibus eorum), ab Arimathia civitate Iudaeae, qui exspectabat et ipse regnum Dei, hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu 272. Ioannes autem, posteaquam narravit de cruribus fractis eorum qui cum Domino crucifixi erant et de latere Domini lancea percusso, quod totum solus dixit, subiungit etiam de Ioseph, consentiens ceteris, ita narrans: Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus Iesu 273. In hoc nihil exstat, in quo aliquis eorum alicui repugnare videatur. Sed aliquis forsitan quaerat, quomodo a semetipso Ioannes ipse non discrepet, contestans cum ceteris, quod Ioseph petiverit corpus Iesu, et solus dicens, quod occultus fuisset discipulus Domini propter metum Iudaeorum. Merito enim movet, cur ille qui propter timorem occultus discipulus erat, ausus sit petere corpus eius, quod nullus eorum qui eum palam sequebantur auderet. Sed intellegendum est istum fiducia dignitatis hoc fecisse, qua praeditus poterat familiariter intrare ad Pilatum. In extremo autem illo officio funeri exhibendo minus curasse de Iudaeis, quamvis soleret in Domino audiendo eorum inimicitias devitare.

De sepoltura eius.

23. 60. Sequitur Matthaeus: Et accepto corpore Ioseph involvit illud in sindone munda et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit 274. Marcus sic: Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti 275. Lucas sic: Et depositum involvit in sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat 276. Ex his tribus nulla quaestio dissensionis oriri potest. Ioannes autem sepulturam Domini non a solo Ioseph, sed a Nicodemo quoque curatam fuisse commemorat. Consequenter enim a Nicodemo incipiens ita narrat: Venit autem et Nicodemus, qui venerat Iesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum 277. Deinde sequitur adiungens ipsum Ioseph et dicit: Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire. Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. Ibi ergo propter parasceven Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum 278. Neque hic aliquid repugnat recte intellegentibus. Neque enim illi, qui de Nicodemo tacuerunt affirmaverunt a solo Ioseph Dominum sepultum, quamvis solius commemorationem fecerint, aut quia illi una sindone Ioseph involvisse dixerunt, propterea prohibuerunt intellegi et alia lintea potuisse afferri a Nicodemo et superaddi, ut verum narraret Ioannes, quod non uno linteo, sed linteis involutus sit, quamvis et propter sudarium, quod capiti adhibebatur, et institas, quibus totum corpus alligatum est, quia omnia de lino erant, etiamsi una sindon ibi fuit, verissime dici potuit: Ligaverunt eum linteis. Lintea quippe generaliter dicuntur quae lino texuntur.

De his quae circa tempus resurrectionis Domini facta sunt.

24. 61. Sequitur Matthaeus: Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum 279. Quod Marcus ita dicit: Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant, ubi poneretur 280. Unde nihil eos ex hoc dissentire manifestum est.

24. 62. Sequitur Matthaeus: Altera autem die, quae est post parasceven, convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum dicentes: " Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: "Post tres dies resurgam". Iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: "Surrexit a mortuis", et erit novissimus error peior priore ". Ait illis Pilatus: " Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis ". Illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus 281. Hoc solus Matthaeus narrat nullo aliorum narrante aliquid quod huic videatur esse contrarium.

24. 63. Deinde sequitur idem Matthaeus et dicit: Vespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum. Et ecce terrae motus factus est magnus. Angelus autem Domini descendit de caelo, et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum. Erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimenta eius sicut nix. Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui. Respondens autem angelus dixit mulieribus: " Nolite timere vos; scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. Non est hic, surrexit enim sicut dixit. Venite et videte locum, ubi positus erat Dominus. Et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam, ibi eum videbitis. Ecce dixi vobis " 282. Huic Marcus consonat 283. Sed potest movere, quomodo secundum Matthaeum angelus super lapidem sedebat revolutum a monumento. Marcus enim introeuntes eas in monumentum dicit vidisse iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstupuisse nisi intellegamus aut Matthaeum tacuisse de illo angelo, quem intrantes viderunt, Marcum vero de illo tacuisse, quem foris viderunt sedentem super lapidem, ut duos viderint et a duobus singillatim audierint quae dixerunt angeli de Iesu, prius ab illo quem foris viderunt sedentem super lapidem, deinde ab illo quem viderunt intrantes in monumentum sedentem a dextris, quo ut intrarent illius qui foris sedebat verbis exhortatae sunt dicentis: Venite et videte locum, ubi positus erat Dominus 284, quo venientes, ut dictum est, et intrantes viderunt eum, de quo Matthaeus tacet, Marcus autem loquitur, sedentem a dextris, a quo talia similiter audierunt. Aut certe intrantes in monumentum in aliqua saepta maceriae debemus accipere, qua communitum locum tunc fuisse credibile est in aliquo spatio ante petram, qua excisa locus factus fuerat sepulturae, ut ipsum viderint in eodem spatio sedentem a dextris, quem dicit Matthaeus sedentem super lapidem, quem terrae motu ab ostio monumenti revolverat, id est a loco sepulchri, quod effossum erat in petra.

24. 64. Item quaeri potest, quemadmodum Marcus dicat: At illae exeuntes fugerunt de monumento, invaserat enim eas tremor et pavor, et nemini quidquam dixerunt, timebant enim 285, cum dicat Matthaeus: Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno currentes nuntiare discipulis eius 286, nisi intellegamus ipsorum angelorum nemini ausas fuisse aliquid dicere, id est, respondere ad ea quae ab illis audierant aut certe custodibus, quos iacentes viderunt. Nam illud gaudium, quod Matthaeus commemorat, non repugnat timori, de quo Marcus dicit. Debuimus enim utrumque in illarum animo factum intellegere, etiamsi ipse Matthaeus de timore non diceret; cum vero et ipse dicat: Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, nihil ex hac re quaestionis remanere permittit.

24. 65. De hora quoque ipsa, qua venerunt mulieres ad monumentum, non contemnenda exoritur quaestio. Cum enim Matthaeus dicat: Vespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum 287, quid est, quod dicit Marcus: Et valde mane una sabbatorum venit ad monumentum oriente iam sole 288? In quo quidem a ceteris duobus, id est Luca et Ioanne, non discrepat. Quod enim dicit Lucas: Valde diluculo 289 et Ioannes: Mane cum adhuc tenebrae essent 290 hoc intellegitur Marcus dicere: Valde mane oriente iam sole, id est cum caelum ab Orientis parte iam albesceret, quod non fit utique nisi solis orientis vicinitate, eius enim est ille fulgor qui nomine aurorae appellari solet. Ideo non repugnat illi qui ait: Cum adhuc tenebrae essent. Die quippe surgente aliquae reliquae tenebrarum tanto magis extenuantur, quanto magis oritur lux. Nec sic accipiendum est quod ait: Valde mane, tamquam sol ipse iam videretur super terras, sed potius sicut dicere solemus eis quibus volumus significare temperius aliquid faciendum. Cum enim dixerimus: Mane, ne putent iam sole supra terram conspicuo nos dicere ad hoc plerumque addimus: Valde mane, ut illud quod etiam albescente vocatur, intellegant quamquam et hoc usitatum sit, ut post galli cantum saepe repetitum cum coniectare homines coeperint diem iam propinquare, dicant: " Iam mane est ", et cum post hoc verbum attenderint, ac iam oriente, id est iam de proximo adveniente in has partes sole caelum rubescere vel albescere viderint, addant qui dicebant: " Mane est " et dicant: " Valde mane est ". Quid autem interest, dum sive illo sive isto modo nihil aliud intellegamus a Marco appellatum mane, nisi quod Lucas appellavit diluculo et hoc valde mane, quod ille valde diluculo et quod Ioannes mane cum adhuc tenebrae essent; sole autem iam oriente, id est ortu suo iam caelum illuminare incipiente? Quomodo ergo his tribus congruat Matthaeus, qui nec diluculo, nec mane, sed: Vespere ait sabbati, quae lucescit in primam sabbati, attentius indagandum est. A parte quippe prima noctis, quod est vesper, ipsam noctem voluit significare Matthaeus, cuius noctis fine venerunt mulieres ad monumentum. Ea vero causa intellegitur eamdem noctem sic appellasse, quia iam vespere licebat afferre aromata transacto utique sabbato. Ergo, quoniam sabbato impediebantur, ut non ante facerent, ab eo tempore nominavit noctem, ex quo eis licere coepit, ut facerent, quocumque vellent tempore eiusdem noctis. Sic itaque dictum est vespere sabbati, ac si diceretur: " nocte sabbati ", id est nocte, quae sequitur diem sabbati. Quod ipsa verba eius satis indicant. Sic enim ait: Vespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati. Quod fieri non potest, si tantum modo primam noctis particulam, id est solum initium noctis, intellexerimus dicto vespere significatam; neque enim ipsum initium lucescit in primam sabbati, sed ipsa nox, quae luce incipit terminari. Nam terminus primae partis noctis secundae partis initium est, lux autem terminus totius noctis est. Unde non potest dici vesper elucescens in primam sabbati, nisi nomine vesperi nox ipsa intellegatur, quam lux terminat. Et usitatus loquendi modus est divinae Scripturae est, a parte totum significare: a vespere ergo noctem significavit, cuius extremum est diluculum. Diluculo enim venerunt illae mulieres ad monumentum: ac per hoc ea nocte venerunt quae significata est nomine vesperi. Tota enim significata est eo nomine, ut dixi; et ideo, quacumque eius noctis parte venissent, ea utique nocte venissent; cum ergo venerunt parte eius noctis extrema, ea procul dubio nocte venerunt. Vespere autem, quae lucescit in primam sabbati, non potest nisi tota ipsa nox intellegi; eo igitur vespere venerunt quae ipsa nocte venerunt, ipsa autem nocte venerunt quae noctis ipsius quamvis extrema parte venerunt.

24. 66. Nam et ipsum triduum, quo Dominus mortuus est et resurrexit, nisi isto loquendi modo, quo a parte totum dici solet, recte intellegi non potest. Ipse quippe ait: Sicut enim Iona fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit et Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus 291. Computantur autem tempora, sive ex quo tradidit spiritum, sive ex quo sepultus est, et non occurrit ad liquidum, nisi medium diem, hoc est sabbatum totum diem accipiamus, id est cum sua nocte, illos autem qui cum in medio posuerunt, id est parasceven et primam sabbati, quem diem dominicum dicimus a parte totum intellegamus. Quid enim iuvat, quod quidam his angustiis coartati et istum locutionis modum, id est a parte totum, in sanctarum Scripturarum solvendis quaestionibus plurimum valere nescientes noctem voluerunt adnumerare tres illas horas a sexta usque ad nonam, quibus sol obscuratus est, et diem tres horas alias, quibus iterum terris est redditus, id est a nona usque ad eius occasum? Sequitur enim nox futuri sabbati, qua cum suo die computata erunt iam duae noctes et duo dies, porro autem post sabbatum sequitur nox primae sabbati, id est illucescentis diei dominici, in qua tunc Dominus resurrexit; erunt ergo duae noctes et duo dies et una nox, etiamsi tota posset intellegi, nec ostenderemus quod illud diluculum pars eius extrema sit; quapropter nec annumeratis illis sex horis, quarum tribus sol contenebratus est et tribus eluxit, constabit ratio trium dierum et trium noctium. Restat ergo, ut illo Scripturarum usitatissimo loquendi modo, quo a parte totum intellegitur, inveniamus extremum diem tempus parasceves quo crucifixus et sepultus est Dominus, et ex ipsa extrema parte totum diem cum sua nocte, qui iam peractus fuerat accipiamus, medium vero, id est sabbati diem, non a parte , sed integre totum, tertium rursus a parte sua prima, id est a nocte totum cum suo diurno tempore, ac sic erit triduum, quemadmodum illi octo dies, post quos ascendit in montem. Quorum medios integros attendentes Matthaeus et Marcus dixerunt: post sex dies 292, quod Lucas dixit: post octo dies 293.

24. 67. Nunc iam cetera videamus, quemadmodum Mattheo congruant. Lucas enim apertissime duos angelos dicit visos fuisse a mulieribus, quae venerunt ad monumentum 294, alterorum singulos intellexeramus commemoratos a duobus, unum a Mattheo, id est illum qui extra monumentum sedebat in lapide 295, alterum a Marco, id est illum qui intra monumentum sedebat a dextris 296. Sed Lucas ita narrat: Et dies erat parasceves et sabbatum illucescebat. Subsecutae autem mulieres, quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius. Et revertentes paraverunt aromata et unguenta; et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum 297. Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quae paraverant aromata et invenerunt lapidem revolutum a monumento et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu. Et factum est, dum mente consternatae essent de isto, et ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: " Quid quaeritis viventem cum mortuis? Non est hic, sed surrexit. Recordamini, qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, dicens: "Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere" ". Et recordatae sunt verborum eius. Et egressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus 298. Quomodo ergo singuli visi sunt sedentes, unus secundum Matthaeum foris super lapidem et alter secundum Marcum intus a dextris 299, cum secundum Lucam duo steterint secus illas 300, quamvis similia dixerint? Possumus quidem adhuc intellegere unum angelum visum a mulieribus et secundum Matthaeum et secundum Marcum, sicut supra diximus, ut eas ingressas in monumentum sic accipiamus, in aliquod scilicet spatium, quod erat aliqua maceria communitum, ut intrari posset ante illum saxeum sepulchri locum atque ibi vidisse angelum sedentem super lapidem revolutum a monumento, sicut dicit Matthaeus, ut hoc sit sedentem a dextris, quod dicit Marcus, deinde intus ab eis, dum inspicerent locum, in quo iacebat corpus Domini, visos alios duos angelos stantes, sicut dicit Lucas, similia locutos ad earum exhortandum animum et aedificandam fidem.

24. 68. Sed videamus et illa quae Ioannes dicit, utrum vel quemadmodum his congruant. Sic ergo narrat Ioannes: Una autem sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et vidit lapidem sublatum a monumento. Cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: " Tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum ". Exit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum. Currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecurrit citius Petro et venit primus ad monumentum. Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina, non tamen introit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum et introiit in monumentum, et vidit linteamina posita et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. Tunc ergo introiit et ille discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit. Nondum enim sciebat Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere. Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. Dicunt ei illi: " Mulier, quid ploras? ". Dicit eis:" Quia tulerunt Dominum meum et nescio, ubi posuerunt eum ". Haec cum dixisset, conversa est retrorsum et vidit Iesum stantem et non sciebat, quia Iesus est. Dicit ei Iesus: " Mulier, quid ploras? Quem quaeris? ". Illa existimans, quia hortulanus est, dicit ei: " Domine, si tu sustulisti illum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam ". Dicit ei Iesus: "Maria ". Conversa illa dicit ei: " Rabboni ", quod dicitur "Magister". Dicit ei Iesus: " Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum; vade autem ad fratres meos et dic eis: "Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, ad Deum meum et ad Deum vestrum" ". Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: " Quia vidi Dominum et haec dixit mihi " 301. In hac Ioannis narratione dies vel tempus, quo ventum est ad monumentum, cum ceteris convenit; illud etiam, quod duo angeli visi sunt, concordat cum Luca 302; sed quod ille stantes dicit angelos visos, iste autem sedentes. Et cetera, quae illi non dicunt quomodo hic possint intellegi non discrepare a ceteris et quo ordine gesta sint, nisi diligenter considerentur, repugnantia possunt videri.

24. 69. Quapropter haec omnia, quae circa tempus resurrectionis Domini facta sunt, secundum omnium Evangelistarum testimonia in una quadam narratione, quantum nos Dominus adiuverit, quemadmodum geri potuerint, ordinemus. Prima sabbati diluculo, sicut omnes consentiunt, ventum est ad monumentum iam factum erat, quod solus Matthaeus commemorat de terrae motu et lapide revoluto conterritisque custodibus ita, ut in parte aliqua velut mortui iacerent 303. Venit autem, sicut Ioannes dicit 304, Maria Magdalene sine dubio ceteris mulieribus, quae Domino ministraverant, plurimum dilectione ferventior, ut non immerito Ioannes solam commemoraret tacitis eis quae cum illa fuerunt, sicut alii testantur. Venit ergo et vidit lapidem sublatum a monumento, antequam aliquid diligentius inspiceret, non dubitans ablatum inde esse corpus Iesu cucurrit, sicut idem dicit Ioannes, et nuntiavit Petro atque ipsi Ioanni. Ipse est enim discipulus, quem amabat Iesus. At illi currere coeperunt ad monumentum et praeveniens Ioannes inclinavit se et vidit posita linteamina nec intravit; Petrus autem consecutus intravit in monumentum et vidit linteamina posita et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum 305. Deinde et Ioannes intravit et vidit similiter et credidit quod Maria dixerat, sublatum esse Dominum de monumento. Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere 306. Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli. Maria autem stabat foris ad monumentum plorans, id est ante illum saxei sepulchri locum, sed tamen intra illud spatium, quod iam ingressae fuerant; hortus quippe illic erat, sicut idem Ioannes commemorat 307. Tunc viderunt angelum sedentem a dextris super lapidem revolutum a monumento, de quo angelo narrant Matthaeus et Marcus. Tunc eis dixit: Nolite timere vos; scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis, non est hic. Surrexit enim, sicut dixit. Venite et videte locum, ubi positus erat Dominus. Et cito euntes dicite discipulis eius, quia surrexit; et ecce praecedit vos in Galilaeam, ibi eum videbitis. Ecce praedixi vobis 308. Quibus similia Marcus quoque non tacuit 309. Ad haec verba Maria dum fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum et vidit duos angelos, sicut dicit Ioannes, in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. Dicunt ei illi: " Mulier, quid ploras? ". Dicit eis: " Quia tulerunt Dominum meum et nescio, ubi posuerunt eum " 310. Hic intellegendi sunt surrexisse angeli, ut etiam stantes viderentur, sicut eos Lucas visos fuisse commemorat 311, et dixisse secundum eumdem Lucam timentibus mulieribus et vultum in terram declinantibus: Quid quaeritis viventem cum mortuis? Non est hic, sed surrexit. Recordamini, qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, dicens: "Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere ". Et recordatae sunt verborum eius 312. Post haec conversa est retrorsum Maria. Et vidit Iesum stantem, sicut dicit Ioannes, et non sciebat, quia Iesus est. Dicit ei Iesus: " Mulier, quid ploras? Quem quaeris? ". Illa exsistimans, quia hortulanus est, dicit ei: " Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam ". Dicit ei Iesus: " Maria ". Conversa illa dicit ei: " Rabboni ", quod dicitur "Magister". Dicit ei Iesus: " Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum; vade autem ad fratres meos et dic eis: "Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum" " 313. Tunc egressa est a monumento, hoc est ab illo loco, ubi erat horti spatium ante lapidem effossum, et cum illa aliae, quas secundum Marcum invaserat tremor et pavor, et nemini quidquam dicebant 314. Tunc iam secundum Matthaeum: Ecce Iesus occurrit illis dicens: " Avete ". Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum 315. Sic enim colligimus et angelorum allocutionem bis numero eas habuisse venientes ad monumentum et ipsius Domini, semel scilicet illic, quando Maria hortulanum putavit 316, et nunc iterum, cum eis occurrit in via, ut eas ipsa repetitione firmaret atque a timore recrearet. Tunc ergo ait illis: "Nolite timere, ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam; ibi me videbunt " 317. Venit ergo Maria Magdalene annuntians discipulis 318, quia vidit Dominum et haec ei dixit, non solum ipsa, sed et aliae, quas Lucas commemorat, quae nuntiaverunt haec discipulis undecim et ceteris omnibus 319. Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis 320. His et Marcus attestatur, nam posteaquam commemoravit eas trementes et paventes exisse a monumento et nemini quidquam dixisse 321, adiunxit, quod resurgens Dominus apparuerit mane prima sabbati primo Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem demonia, et quia illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus, et quia illi audientes, quod viveret et visus esset ab ea, non crediderunt 322. Sane Matthaeus etiam illud inseruit abscedentibus mulieribus, quae illa omnia viderant et audierant. Venisse etiam quosdam in civitatem de illis custodibus, qui iacuerant velut mortui. Et nuntiasse principibus sacerdotum omnia quae facta erant, hoc est quae etiam illi sentire potuerunt, illos vero congregatos cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dedisse militibus, ut dicerent, quod discipuli eius venissent eumque furati essent illis dormientibus, pollicentes etiam securitatem a praeside, qui eos custodes dederat, et illos accepta pecunia fecisse, sicut erant edocti, divulgatumque esse verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem 323.

In eo quod se postea discipulis manifestavit, quomodo sibi omnes Evangelistae non adversentur.

25. 70. Iam post resurrectionem quemadmodum apparuerit Dominus discipulis considerandum est, non solum ut elucescat etiam ex hac re convenientia quattuor Evangelistarum 324, verum etiam ut cum Paulo apostolo consonent, qui de hac re in Prima ad Corinthios Epistula ita loquitur: Tradidi enim vobis in primis quod et accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas, et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas et quia apparuit Cephae, postea duodecim, deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt; postea apparuit Iacobo, deinde Apostolis omnibus; novissimo autem omnium quasi abortivo apparuit et mihi 325. Hunc autem ordinem nullus Evangelistarum tenuit. Unde considerandum est, utrum ordo, quem illi tenuerunt, huic non adversetur. Nam nec ille omnia nec isti omnia dixerunt, quae autem dixerunt omnes utrum nihil inter se repugnent, tantum videndum est. Lucas enim solus quattuor Evangelistarum non dicit a mulieribus visum Dominum, sed tantummodo angelos 326. Matthaeus autem dicit, quod eis occurrerit redentibus a monumento. Marcus quoque dicit primo visum esse Mariae Magdalenae 327,sicut et Ioannes; sed quomodo ei sit visus, non dicit, quod explicatur a Ioanne 328. Lucas autem non solum tacet, ut dixi, eum apparuisse mulieribus, sed etiam duos, quorum fuit unus Cleophas, talia dicit locutos cum illo, antequam agnoscerent eum, tamquam mulieres nihil se aliud quam angelos vidisse nuntiaverint, qui dicebant eum vivere. Ita enim narrat: Ecce duo ex ipsis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem, nomine Emmaus, et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant. Et factum est, dum loquerentur et secum quaererent, et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis; oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. Et ait ad illos: " Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? ". Et respondens unus cui nomen Cleophas, dixit ei: " Tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? ". Quibus ille dixit: " Quae? ". Et dixerunt: " De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo; quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus, quia ipse est redempturus Israel, et nunc super haec omnia tertia dies est hodie quod haec facta sunt. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt " 329. Haec secundum Lucam ita narrant, ut meminisse ac recolere potuerunt quod a mulieribus dictum erat vel a discipulis, qui cucurrerant ad monumentum, quando eis nuntiatum est, quod ablatum inde sit corpus eius. Et ipse quidem Lucas Petrum tantum dicit cucurrisse ad monumentum et procumbentem vidisse linteamina sola posita et abisse secum mirantem quod factum fuerat 330. Hoc autem de Petro commemorat, priusquam narret de his duobus, quos invenit in via, posteaquam narravit de mulieribus, quae viderant angelos et ab eis audierant, quod resurrexisset Iesus, tamquam tunc Petrus ad monumentum cucurrerit. Sed intellegitur hoc Lucas recapitulando posuisse de Petro. Tunc enim cucurrit Petrus ad monumentum, quando et Ioannes, cum tantummodo a mulieribus, praecipue a Maria Magdalene, nuntiatum eis fuerat de corpore ablato; tunc autem illa nuntiaverat, quando vidit lapidem avulsum a monumento; et postea facta sunt haec de visione angelorum atque ipsius Domini, qui bis numero apparuerat mulieribus, semel ad monumentum et iterum occurrens revertentibus a monumento 331. Hoc autem antequam duobus illis in via visus fuisset, quorum erat unus Cleophas. Namque et Cleophas loquens cum Domino, quem nondum agnoscebat, non Petrum dixit isse ad monumentum; sed: Abierunt quidam ex nostris, inquit, ad monumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, quod et ipse recapitulando intellegitur dixisse, illud scilicet quod primo mulieres nuntiaverunt Petro et Ioanni de ablato corpore Domini. Ac per hoc eum ipse Lucas Petrum dixerit cucurrisse ad monumentum et Cleophan dixisse ipse rettulerit, quod quidam eorum ierant ad monumentum, intellegitur attestari Ioanni, quod duo ierant ad monumentum: sed Petrum solum primo commemoravit, qui illi primitus Maria nuntiaverat 332. Item potest movere, quod Petrum non intrantem, sed procumbentem dicit idem Lucas vidisse sola linteamina et discessisse mirantem 333, cum Ioannes dicat se potius ita vidisse, hoc est discipulum illum, quem diligebat Iesus, non intrasse in monumentum, quo prior venerat, sed cum se inclinasset, vidisse posita linteamina; sed et se ipsum postea dicit intrasse 334. Ita et Petrus intellegendus est primo procumbens vidisse, quod Lucas commemorat, Ioannes tacet; post autem ingressus, sed ingressus tamen, antequam Ioannes intraret, ut omnes verum dixisse sine ulla repugnantia reperiantur.

25. 71. Ordo ergo rerum qui esse potuit, quemadmodum Dominus excepto quod iam mulieribus locutus erat etiam maribus discipulis visus fuerit, secundum testimonia non solum quattuor Evangelistarum, sed etiam Pauli apostoli contexendus et demonstrandus est. Omnium ergo virorum primo apparuisse intellegitur Petro, ex his dumtaxat omnibus quos Evangelistae quattuor et Paulus apostolus commemoraverunt. Ceterum si apparuit alicui eorum prius quam Petro, quod omnes tacuerunt, quis vel dicere audeat vel negare? Neque enim et Paulus dixit: " Apparuit primo Cephae ", sed: Apparuit, inquit, Cephae, postea duodecim, deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul 335. Sic autem non apparet quibus duodecim, quemadmodum nec quibus quingentis. Fieri enim potest, ut de turba discipulorum fuerint isti duodecim nescio qui. Nam illos quos apostolos nominavit non iam duodecim, sed undecim diceret, sicut nonnulli etiam codices habent, quod credo perturbatos homines emendasse putantes de illis duodecim apostolis dictum, qui iam Iuda extincto undecim erant. Sed sive illi codices verius habeant qui undecim habent, sive alios quosdam duodecim discipulos Paulus velit intellegi, sive sacratum illum numerum etiam in undecim stare voluerit, quia duodenarius in eis numerus ita mysticus erat, ut non posset in locum Iudae nisi alius, id est Matthias, ad conservandum sacramentum eiusdem numeri subrogari 336; quodlibet ergo eorum sit, nihil inde existit quod veritati vel istorum alicui veracissimo narratori repugnare videatur. Probabiliter tamen creditur, posteaquam Petro apparuit, deinde apparuisse istis duobus, quorum erat unus Cleophas, de quibus Lucas totum narrat 337, Marcus autem breviter ita perstringit: Post haec autem, inquit, duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam 338. Castellum quippe illud non absurde accipimus etiam villam potuisse appellari, quod nunc iam appellatur ipsa Bethlem, quae civitas antea vocitata est, quamvis nunc sit honoris amplioris nomine Domini, qui in illa natus est, sic per Ecclesias omnium gentium diffamato, et in codicibus quidem Graecis magis agrum invenimus quam villam; agri autem nomine non castella tantum, verum etiam municipia et coloniae solent vocari extra civitatem, quae caput et quasi mater est ceterarum, unde metropolis appellatur.

25. 72. Quod autem ait Marcus, eis in alia effigie Dominum apparuisse 339, hoc Lucas dicit, quod eorum oculi tenebantur, ne agnoscerent eum 340. Oculis quippe eorum acciderat aliquid, quod ita manere permissum est usque ad fractionem panis, certi mysterii causa, ut eis in illo alia ostenderetur effigies et sic eum non nisi in fractione panis agnoscerent, sicut Luca narrante monstratur. Pro merito quippe mentis eorum adhuc ignorantis, quod oportebat Christum mori et resurgere, simile aliquid eorum oculi passi sunt, non veritate fallente, sed ipsis veritatem percipere non valentibus et aliud quam res est opinantibus, ne quisquam se Christum agnovisse arbitretur, si eius corporis particeps non est, id est Ecclesiae, cuius unitatem in sacramento panis commendat Apostolus dicens: Unus panis, unum corpus multi sumus 341, ut cum eis benedictum panem porrigeret, aperirentur oculi eorum et agnoscerent eum 342, aperirentur utique ad eius cognitionem remoto scilicet impedimento, quo tenebantur, ne eum agnoscerent. Neque enim clausis oculis ambulabant; sed inerat aliquid quo non sinerentur agnoscere quod videbant, quod scilicet et caligo et aliquis umor efficere solet. Non quia Dominus non poterat transformare carnem suam, ut alia revera esset effigies, non quam solebant illi contueri, quando quidem et ante passionem suam transformatus est in monte, ut facies eius claresceret sicut sol 343: quale vult enim corpus de qualicumque corpore verum de vero facit qui de aqua vera vinum verum fecit 344, sed non ita fecerat, cum apparuit illis duobus in alia effigie. Non enim sicut erat apparuit, eis quorum oculi tenebantur, ne agnoscerent eum. Non autem incongruenter accipimus hoc impedimentum in oculis eorum a Satana fuisse, ne agnosceretur Iesus; sed tamen a Christo est facta permissio usque ad sacramentum panis, ut unitate corporis eius participata removeri intellegatur impedimentum inimici, ut Christus possit agnosci.

25. 73. Nam ipsos esse istos, de quibus et Marcus narrat 345, credendum est, quia dicit ipsos euntes nuntiasse ceteris, sicut Lucas eos dicit surgentes eadem hora, regressos esse in Hierusalem et invenisse congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant dicentes, quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni, et tunc etiam ipsos narrasse, quae gesta erant in via et quomodo eum cognoverint in fractione panis 346. Iam ergo erat fama, quod resurrexerat Iesus ab illis mulieribus facta et a Simone Petro, cui iam apparuerat; hoc etenim isti duo invenerunt loquentes, ad quos in Hierusalem venerunt. Fieri itaque potest, ut timore prius in via noluerint dicere, quod eum audierant resurrexisse, quando tantum modo angelos dixerunt visos esse mulieribus: ignorantes enim, cum quo loquerentur, merito possent esse solliciti, ne quid passim de Christi resurrectione iactantes in manus inciderent Iudaeorum. Quod autem ait Marcus: Annuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt 347, cum Lucas dicat, quod iam inde loquebantur vere resurrexisse Dominum et Simoni apparuisse 348, quid intellegendum est nisi aliquos ibi fuisse qui hoc nollent credere? Cui autem non eluceat praetermisisse Marcum quae Lucas narrando explicavit, hoc est quae cum illis locutus fuerit Iesus, antequam agnoscerent eum, et quomodo eum in fractione panis agnoverint? Quandoquidem mox ut dixit eis apparuisse in alia effigie euntibus in villam, continuo coniunxit: Et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt, quasi possent nuntiare quem non agnoverant aut possent agnoscere quibus alia effigies eius apparuerat. Quomodo ergo eum agnoverunt, ut nuntiare possent, Marcus sine dubio praetermisit. Quod ideo memoriae commendandum est, ut assuescamus advertere Evangelistarum morem ita praetermittentium quae non commemorant et coniungentium quae commemorant, ut eis qui usum in hac consideratione non habent, non aliunde maxime error oriatur, quo putent eos non sibi congruere.

25. 74. Lucas ergo sequitur et dicit: Dum haec autem loquuntur, Iesus stetit in medio eorum et dicit eis: " Pax vobis, ego sum, nolite timere ". Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre. Et dixit eis: " Quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corde vestro? Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum, palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere ". Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes 349. Hanc ostensionem Domini post resurrectionem intellegitur et Ioannes commemorasse sic loquens: Cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dixit eis: " Pax vobis ".Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus 350. Ac per hoc his verbis Ioannis possunt coniungi ea quae Lucas dicit, idem autem Ioannes praetermittit. Ita enim Lucas sequitur: Adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit: " Habetis hic aliquid quod manducetur? ". At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis 351. His item verbis possunt adiungi quae Lucas tacet, dicit autem Ioannes: Gavisi sunt ergo discipuli viso Domino. Dixit ergo eis iterum: "Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ". Hoc cum dixisset, insufflavit et dixit eis: " Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum detinueritis, detenta sunt "352. His rursus adiungamus quae Ioannes praetermisit, Lucas commemorat: Et dixit ad eos: " Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me ". Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas, et dixit eis: " Quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierusalem; vos autem estis testes horum. Et ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto "353. Ecce quomodo commemoravit et Lucas promissionem Spiritus Sancti 354, quam non invenimus a Domino factam, nisi in Evangelio Ioannis. Quod non praetereunter advertendum est, ut meminerimus, quemadmodum sibi Evangelistae invicem attestantur de quibusdam etiam quae ipsi non dicunt et tamen dicta noverunt. Post haec Lucas quae gesta sunt omnia praetermittit nec omnino commemorat, nisi quando Iesus ascendit in caelum 355, atque id tamen ita coniungit, quasi hoc sequatur haec verba, quae dixit, cum hoc gestum sit una sabbatorum, quo die Dominus resurrexit, illud autem quadragesimo die, sicut idem ipse Lucas in Apostolorum Actibus narrat 356. Quod autem dicit Ioannes non cum illis fuisse tunc apostolum Thomam 357. Cum secundum Lucam duo illi, quorum erat unus Cleophas, regressi Hierusalem invenerint congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant 358, procul dubio intellegendum est, quod inde Thomas exierit, antequam eis Dominus haec loquentibus appareret.

25. 75. Hinc iam Ioannes aliam commemorat sui demonstrationem a Domino discipulis factam post dies octo, ubi erat et Thomas, qui prius eum non viderat. Et post dies octo, inquit, iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis; venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: " Pax vobis ". Deinde dicit Thomae: " Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus, sed fidelis ". Respondit Thomas et dixit ei: " Dominus meus et Deus meus ". Dicit ei Iesus: " Quia vidisti, credidisti; beati qui non viderunt et crediderunt " 359. Hanc secundam Domini visionem erga discipulos factam, id est quam secundo loco Ioannes commemorat, apud Marcum possemus agnoscere breviter eam, sicuti assolet, perstringentem, nisi moveret, quod ibi ait: Novissime recumbentibus illis undecim apparuit 360, non ideo quia Ioannes tacuit recumbentes 361 potuit enim hoc praetermittere, sed quia iste dixit: novissime, quasi ultra iam non eis apparuerit, cum adhuc Ioannes tertiam sit eius narraturus demonstrationem ad mare Tiberiadis; deinde, quod dicit idem Marcus, exprobrans illis incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant 362, illis videlicet duobus, quibus in villam euntibus apparuit, posteaquam resurrexit, et Petro, cui primitus eum apparuisse apud Lucam investigatum est 363, fortasse et Mariae Magdalenae et aliis mulieribus, quae cum illa erant, quando eis et ad monumentum apparuit et inde redeuntibus in itinere occurrit. Nam ita contexit narrationem idem Marcus, cum commemorasset breviter de duobus illis, quibus apparuit in villam euntibus, quod nuntiassent ceteris nec illis creditum esset: Novissime, inquit, recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant 364. Quomodo ergo novissime, quasi iam ultra eum non viderint? Novissimum quippe illud est, quo Dominum Apostoli in terra viderunt, quando ascendit in caelum, quod factum est quadragesimo die post eius resurrectionem 365. Num quidnam tunc exprobraturus erat, quod non credidissent eis qui eum viderant resurrexisse, quando iam et ipso post resurrectionem totiens eum viderant et maxime ipso die resurrectionis eius, id est una sabbati iam circa noctem, sicut Lucas Ioannesque commemorant? 366 Remanet igitur, ut intellegamus eumdem diem resurrectionis eius, id est unam sabbati, quando eum post diluculum vidit Maria et aliae cum illa mulieres, quando etiam Petrus, quando et illi duo, quorum erat unus Cleophas, quos videtur etiam idem Marcus commemorare, quando iam circa noctem illi undecim praeter Thomam et qui cum eis erant, quando eis et isti quod viderant narraverunt, nunc etiam Marcum more suo breviter commemorare voluisse et ideo dixisse novissime, quia ipso die hoc novissimum fuit iam incipiente nocturno tempore, posteaquam illi de castello, ubi eum in fractione panis agnoverant, redierunt in Hierusalem et invenerunt, sicut dicit Lucas, illos undecim et eos qui cum illis erant iam colloquentes de resurrectione Domini et quod visus fuerit Petro, quibus et ipsi narraverunt quod in via gestum erat et quomodo eum cognoverunt in fractione panis 367. Sed erant ibi utique non credentes, unde verum est quod Marcus dicit: Nec illis crediderunt 368. His ergo iam, sicut Marcus dicit, discumbentibus 369 et adhuc inde, sicut Lucas dicit, loquentibus stetit in medio eorum Dominus et ait illis: Pax vobiscum 370, sicut Lucas et Ioannes. Fores autem clausae erant, cum ad eos intravit, quod solus Ioannes commemorat. Verbis itaque Domini, quae tunc eum locutum esse discipulis Lucas Ioannesque dixerunt, interponitur et illa exprobratio, de qua Marcus dicit, quod non crediderint eis qui eum resurrexisse viderant.

25. 76. Sed hoc rursus movet, quomodo discumbentibus undecim dicit Dominum apparuisse Marcus 371, si illud tempus est diei dominici iam noctis initio, quod Lucas Ioannesque meminerunt 372. Aperte quippe Ioannes dicit non cum eis tunc fuisse apostolum Thomam, quem credimus exisse inde, antequam Dominus ad eos intraret, posteaquam illi duo redeuntes de castello cum ipsis undecim collocuti sunt, sicut apud Lucam invenitur. Sed Lucas in sua narratione dat locum, quo possit intellegi, dum haec loquerentur prius inde exisse Thomam et postea Dominum intrasse. Marcus autem qui dicit: Novissime recumbentibus illis undecim apparuit 373, etiam Thomam illic fuisse cogit fateri, nisi forte quamvis uno absente undecim tamen voluit appellare, quia eadem tunc apostolica societas hoc numero nuncupabatur, antequam Matthias in locum Iudae subrogaretur 374. Aut si hoc durum est sic accipere, illud ergo accipiamus, post multas demonstrationes eius, quibus per dies quadraginta discipulis praesentatus est, eum etiam novissime recumbentibus illis undecim apparuisse, id est ipso quadragesimo die, et quoniam iam erat ab eis ascensurus in caelum, hoc eis illo die maxime exprobrare voluisse, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant, antequam ipsi eum viderent, cum utique post ascensionem suam praedicantibus illis Evangelium etiam gentes quod non viderunt fuerant crediturae. Post illam quippe exprobrationem secutus ait idem Marcus: Et dixit eis: " Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit; qui vero non crediderit condemnabitur " 375. Hoc ergo praedicaturi, quoniam qui non crediderit condemnabitur, cum id utique non crediderit quod non vidit, nonne ipsi primitus fuerant obiurgandi, quod, antequam Dominum vidissent, non crediderunt eis quibus prius apparuisset?

25. 77. Hanc autem novissimam fuisse corporaliter in terra repraesentationem Domini Apostolis etiam illud admonet, ut credamus, quod ita sequitur idem Marcus: Signa autem eos qui crediderint haec sequentur: in nomine meo demonia eicient, linguis loquentur novis; serpentes tollent et si mortiferum quid biberint, non eos nocebit; super aegrotos manus imponent, et bene habebunt. Deinde subiungit: Et Dominus quidem, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei. Illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Cum ergo dicit: Et Dominus quidem, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum 376, satis videtur ostendere novissimum cum illis in terra hunc eum habuisse sermonem, quamvis non omni modo ad id coartare videatur. Non enim ait: " Postquam haec locutus est eis ", sed: Postquam locutus est eis, unde admittit, si necessitas cogeret, non istam fuisse novissimam locutionem nec istum fuisse novissimum diem, quo eis in terra praesens fuit, sed ad omnia quae cum eis omnibus illis diebus locutus est posse pertinere quod dictum est: Postquam locutus est eis, assumptus est in caelum. Sed quia ea quae supra diximus magis suadent hunc novissimum diem fuisse, quam ut intellegantur undecim, qui Thoma absente decem fuerunt, ideo post hanc locutionem, quam Marcus commemorat, adiunctis etiam consequenter illis verbis vel discipulorum vel ipsius, quae commemorantur in Actibus Apostolorum, credendum est assumptum Dominum in caelum 377, quadragesimo scilicet die post diem resurrectionis eius.

25. 78. Ioannes autem, quamvis fateatur multa se praetermisisse quae fecit Iesus 378, voluit tamen etiam tertiam eius repraesentationem discipulis post resurrectionem factam commemorare ad mare Tiberiadis, septem scilicet discipulis, Petro, Thomae, Nathanaheli, filiis Zebedaei et aliis duobus quos nominatim non expressit cum piscarentur, quando iussu eius retia mittentes in dextram partem extraxerunt magnos pisces centum quinquaginta tres, quando etiam Petrum ter interrogavit, utrum ab illo amaretur, et ei pascendas commendavit oves suas et de eius ipsius passione praedixit 379 et de ipso Ioanne ait: Sic eum volo manere, donec veniam 380. Ad hoc Ioannes Evangelium suum terminavit.

25. 79. Iam nunc quaerendum est quando primum visus sit a discipulis in Galilaea, quia et hoc quod tertio narrat Ioannes in Galilaea factum est ad mare Tiberiadis 381, quod facile videt qui recolit illud miraculum de panibus quinque 382, quod ita narrare incipit idem Ioannes: Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae Tiberiadis 383. Ubi autem putari potest primum a discipulis post resurrectionem videri debuisse nisi in Galilaea, si recolantur verba illius angeli, qui secundum Matthaeum venientibus ad monumentum mulieribus ita loquitur: Nolite timere vos; scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis; non est hic, surrexit enim, sicut dixit; venite et videte locum, ubi positus erat Dominus. Et cito euntes dicite discipulis eius, quia surrexit; et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis. Ecce dixi vobis 384, item secundum Marcum, sive ipse sit angelus sive alius: Nolite, inquit, expavescere. Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum; surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum. Sed ite, dicite discipulis eius et Petro, quia praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis, sicut dixit vobis 385? Haec verba ita videntur sonare, quod Iesus non erat se demonstraturus post resurrectionem discipulis nisi in Galilaea. Quam demonstrationem nec ipse Marcus commemoravit, qui eum dixit mane prima sabbati apparuisse primo Mariae Magdalenae et illam nuntiasse discipulis his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus, illos autem non credidisse; post haec deinde duobus ex his apparuisse euntibus in villam et illos ceteris nuntiasse, quod factum est, sicut Lucas et Ioannes coattestantur, in Hierusalem eodem ipso die resurrectionis iam noctis initio: deinde venit ad illam eius manifestationem, quam novissimam dicit, recumbentibus illis undecim 386; post hanc dicit eum assumptum in caelum, quod factum scimus in monte Oliveti non longe ab Hierusalem. Nusquam igitur commemorat Marcus completum quod ab angelo praenuntiatum esse testatur. Matthaeus vero nihil aliud dicit nec ullum alium locum omnino commemorat vel ante vel postea, ubi discipuli, posteaquam resurrexit, viderint Dominum nisi in Galilaea secundum angeli praedictionem. Denique cum insinuasset, quid ab angelo mulieribus dictum sit, et illis abeuntibus subiecisset, quid de corruptis ad mentiendum custodibus gestum sit 387, continuo, tamquam nihil aliud sequeretur (quia et revera sic erat dictum ab angelo: Surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam, ibi eum videbitis 388, ut nihil aliud sequi debuisse videatur): Undecim autem inquit, discipuli abierunt in Galilaeam in montem, ubi constituerat illis Iesus. Et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt. Et accedens Iesus locutus est eis dicens: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi 389. Ita Matthaeus clausit evangelium suum.

25. 80. Ac per hoc, si aliorum consideratae narrationes ad diligentiorem inquisitionem non compellerent, nihil aliud arbitraremur nisi Dominum post resurrectionem nusquam praeter in Galilaea primum esse a discipulis visum. Item, si Marcus de illa praenuntiatione angeli tacuisset 390, posset cuiquam putari Matthaeus ideo dixisse discipulos abisse in Galilaeam in montem atque ibi adorasse Dominum, ut impletum videretur quod ipse per angelum mandatum ac praenuntiatum esse narraverat. Nunc autem et Lucas ac Ioannes satis dilucide manifestantes ipso die resurrectionis eius visum esse Dominum in Hierusalem a discipulis suis 391, unde ita longe est Galilaea, ut uno die ab eis utroque loco videri non posset, et Marcus illam quidem praedictionem angeli similiter narrans, in Galilaea vero visum a discipulis Dominum post resurrectionem nusquam commemorans vehementer cogunt quaerere, quemadmodum dictum sit: Ecce praecedit vos in Galilaeam, ibi eum videbitis 392. Nam et ipse Matthaeus si omnino non diceret undecim discipulos abiisse in montem in Galilaeam, ubi constituerat eis Iesus, et illic eum vidisse atque adorasse, nihil ex hac praedictione completum ad litteram putaremus, sed totum figurata significatione praedictum, sicut illud secundum Lucam: Ecce hodie et cras eicio demonia et sanitates perficio, et tertia die consummabor 393, quod ad litteram certum est non esse completum. Item si angelus dixisset: " Praecedit vos in Galilaeam, ibi primum eum videbitis ", aut: " Ibi tantum eum videbitis ", aut: " Nonnisi ibi eum videbitis ", ceteris Evangelistis Matthaeus sine dubio repugnaret; cum vero dictum est: Ecce praecedit vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, nec expressum est, quando id futurum esset, utrum quam primum, antequam alibi ab eis visus esset, an posteaquam eum alicubi etiam praeter Galilaeam vidissent, idque ipsum, quod discipulos Matthaeus dicit isse in Galilaeam in montem, non exprimit diem nec narrandi ordinem ita contexit, ut necessitatem ingerat nihil aliud intellegendi quam hoc primitus factum: non adversatur quidem narrationibus ceterorum et dat eis intellegendis atque accipiendis locum. Verumtamen quod Dominus non ubi primum se demonstraturus erat, sed in Galilaea, ubi necessario postea visus est, se videndum mandavit et per angelum dicentem: Ecce praecedit vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, et per se ipsum dicens: Ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt 394, quemvis fidelem facit intentum ad quaerendum in quo mysterio dictum intellegatur.

25. 81. Sed prius considerandum est, quando etiam corporaliter in Galilaea videri potuerit dicente Matthaeo: Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem, ubi constituerat eis Dominus, et videntes eum adoraverunt. Quidam autem dubitaverunt 395. Quia enim non ipso die, quo resurrexit, manifestum est; nam in Hierusalem visum esse eo die initio noctis Lucas et Ioannes apertissime consonant 396, Marcus autem non aperte. Quando ergo viderunt Dominum in Galilaea? Non secundum id quod dicit Ioannes ad mare Tiberiadis 397; tunc enim septem fuerunt et piscantes inventi sunt, sed secundum id quod dicit Matthaeus, ubi erant undecim in monte, quo eos secundum praedictionem angeli Iesus praecesserat. Nam ita narrare apparet, quod illic eum repererint, quia utique secundum constitutum praecesserat. Non ergo ipso die in quo resurrexit, neque in consequentibus octo diebus, post quos dicit Ioannes discipulis apparuisse Dominum, ubi eum primo vidit Thomas, qui eum non viderat die resurrectionis eius. Nam utique si intra eosdem octo dies eum in monte Galilaeae iam illi undecim viderant, quomodo post octo dies eum primum vidit Thomas, qui in illis undecim fuerat? Nisi quis dicat non illos undecim, qui iam tunc " Apostoli " vocabantur, sed discipulos illic undecim fuisse ex multo numero discipulorum. Soli quippe adhuc vocabantur Apostoli illi undecim, sed non soli erant discipuli. Potest ergo fieri, ut non omnes, sed aliqui eorum ibi fuerint, alii vero discipuli cum eis ita, ut undecim complerentur, ac sic non ibi fuisse Thomam, qui post illos dies octo primo Dominum vidit. Marcus quippe, quando illos undecim memoravit, non utcumque undecim, sed: Illis, inquit, undecim apparuit 398. Lucas etiam: Regressi sunt, inquit, Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant 399. Et iste ostendit illos undecim, hoc est Apostolos fuisse. Nam cum adiunxit: Et eos qui cum ipsis erant, satis utique declaravit eminentius illos undecim appellatos, cum quibus erant ceteri, ac per hoc illi intelleguntur qui iam vocabantur apostoli. Hoc proinde fieri potuit, ut ex numero apostolorum et aliorum discipulorum undecim discipuli complerentur, qui viderint intra illos octo dies in Galilaeae monte Iesum.

25. 82. Sed occurrit aliud quod obsistat. Ioannes enim, quando commemoravit non in monte ab undecim, sed ad mare Tiberiadis a septem piscantibus visum esse Dominum, Hoc iam tertio, inquit, manifestatus est Iesus discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis 400. Si autem acceperimus intra illos octo dies, antequam Thomas eum vidisset, ab undecim quibusque discipulis Dominum visum, non erit hoc ad mare Tiberiadis tertio manifestatum esse, sed quarto. Quod quidem cavendum est, ne quis existimet tertio Ioannem dixisse, tamquam tres solae factae fuerint manifestationes eius; sed hoc intellegendus est ad numerum dierum rettulisse, non ad numerum ipsarum manifestationum nec continuorum dierum, sed per intervalla, sicut idem ipse testatur. Nam primo ipso die resurrectionis suae, excepto quod a mulieribus visus est, id est quod in Evangelio claret, ter se manifestavit, semel Petro, iterum duobus illis, quorum erat unus Cleophas, tertio plurimis iam inde colloquentibus noctis exordio, sed hoc totum Ioannes ad unum diem referens semel computat; iterum autem, hoc est alio die, quando eum vidit et Thomas; tertio vero ad mare Tiberiadis, hoc est tertio die manifestationis eius, non tertia manifestatione. Ac per hoc post haec omnia cogimur intellegere factum esse, quod eum in monte Galilaeae secundum Matthaeum undecim discipuli viderunt, quo eos secundum constitutum praecesserat, ut impleretur etiam ad litteram quod et per angelum et per se ipsum praedixerat.

25. 83. Invenimus itaque apud quattuor Evangelistas deciens commemoratum Dominum visum esse ab hominibus post resurrectionem: semel ad monumentum mulieribus, iterum eisdem regredientibus a monumento in itinere 401, tertio Petro 402, quarto duobus euntibus in castellum 403, quinto pluribus in Hierusalem ubi non erat Thomas 404, sexto ubi eum vidit Thomas 405, septimo ad mare Tiberiadis 406, octavo in monte Galilaeae secundum Matthaeum 407, nono, quod dicit Marcus, novissime recumbentibus, quia iam non erant in terra cum illo convivaturi 408, decimo in ipso die, non iam in terra, sed elevatum in nubem, cum in caelum ascenderet 409, quod Marcus et Lucas commemorant, Marcus quidem post illud, quod eis discumbentibus apparuit, ita continuans, ut diceret: Et Dominus quidem postquam locutus est eis, assumptus est in caelum 410. Lucas autem praetermissis omnibus quae per quadraginta dies agi ab illo cum discipulis potuerunt illi primo diei resurrectionis eius, quando in Hierusalem pluribus apparuit, coniungit tacite novissimum diem, quo ascendit in caelum, ita narrans: Eduxit autem illos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis. Et factum est, cum benediceret eis, recessit ab eis et ferebatur in caelum 411. Viderunt ergo eum praeter quod in terra viderant, etiam dum ferretur in caelum. Totiens ergo in Evangelicis libris commemoratus est ab hominibus visus, antequam ascendisset in caelum: in terra scilicet noviens et in aere semel ascendens.

25. 84. Sed non omnia scripta sunt, sicut Ioannes fatetur 412. Crebra enim erat eius cum illis conversatio per dies quadraginta, priusquam ascendisset in caelum 413. Non tamen eis per omnes quadraginta dies continuos apparuerat. Nam post diem primum resurrectionis eius alios octo dies intervenisse dicit Ioannes, post quos eis rursus apparuit 414, tertio autem ad mare Tiberiadis 415, fortassis continuo consequenti die nihil enim repugnat et deinde, quando voluit, constituens eis, quod et ante praedixerat, ut eos in Galilaeae montem praecederet, atque omnino per illos quadraginta dies, quotiens voluit, quibus voluit, quemadmodum voluit; sicut Petrus dicit, quando eum Cornelio et his qui cum illo fuerant praedicabat: Qui simul, inquit, manducavimus et bibimus cum illo, posteaquam resurrexit a mortuis, per dies quadraginta 416, non quod cotidie per dies quadraginta cum illo manducassent et bibissent; nam erit contrarium Ioanni, qui octo dies illos interposuit, quibus eis visus non est, ut tertio manifestaretur ad mare Tiberiadis. Inde iam etiam si cotidie illis visus et cum illis convivatus est, nihil repugnat. Et fortasse ideo dictum est: Per quadraginta dies, qui quater deni sunt in mysterio vel totius mundi vel totius temporalis saeculi, quia et illi primi decem dies, in quibus erant illi octo dies, a parte totum possunt more Scripturarum non dissone computari.

25. 85. Conferatur ergo et quod ait apostolus Paulus, utrum nihil afferat quaestionis. Resurrexit, inquit, tertio die secundum Scripturas et apparuit Cephae 417. Non dixit: " Primum apparuit Cephae " 418, nam esset contrarium, quod primo mulieribus apparuisse in Evangelio legitur 419. Postea, inquit, duodecim 420: quibuslibet, qua hora libet, ipso tamen resurrectionis die. Deinde apparuit plusquam quingentis fratribus simul 421, sive isti cum illis undecim erant congregati clausis ostiis propter metum Iudaeorum, unde cum exisset Thomas venit ad eos Iesus, sive post octo illos dies quando libet 422, nihil habet adversi. Postea, inquit, apparuit Iacobo, non tunc autem primum accipere debemus visum esse Iacobo, sed aliqua propria manifestatione singulariter. Deinde Apostolis omnibus 423, nec illis tunc primum, sed iam ut familiarius conversaretur cum eis usque ad diem ascensionis suae 424. Novissime autem omnium, inquit, quasi abortivo apparuit et mihi 425, sed hoc iam de caelo post non parvum tempus ascensionis suae.

25. 86. Nunc iam videamus, quod distuleramus, cuius mysterii gratia secundum Matthaeum et Marcum resurgens ita mandaverit: Praecedam vos in Galilaeam, ibi me videbitis 426, quod etsi completum est, tamen post multa completum est, cum sic mandatum sit (quamquam sine praeiudicio necessitatis), ut aut hoc solum aut hoc primum exspectaretur fieri debuisse. Procul dubio ergo, quoniam vox est ista non Evangelistae narrantis, quod ita factum sit, sed angeli ex mandato Domini et ipsius postea Domini, Evangelistae autem narrantis, sed quod ita ab angelo et a Domino dictum sit, prophetice dictum accipiendum est. Galilaea namque interpretatur vel " Transmigratio ", vel " Revelatio ". Prius itaque secundum transmigrationis significationem quid aliud occurrit intellegendum praecedit vos in Galilaeam, ibi eum videbitis 427, nisi quia Christi gratia de populo Israel transmigratura erat ad gentes? Quibus Apostoli praedicantes Evangelium nullo modo crederentur, nisi eis ipse Dominus viam in cordibus hominum praepararet; et hoc intellegitur: Praecedit vos in Galilaeam. Quod autem gaudentes mirarentur disruptis et evictis difficultatibus aperiri sibi ostium in Domino per illuminationem fidelium, hoc intellegitur: Ibi eum videbitis, id est, ibi eius membra invenietis, ibi vivum corpus eius in iis qui vos susceperint agnoscetis. Secundum illud autem quod Galilaea interpretatur " Revelatio " non iam in forma servi intellegendum est, sed in illa in qua aequalis est Patri 428, quam promisit apud Ioannem dilectoribus suis, cum diceret: Et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi 429. Non utique secundum id quod iam videbant et quod etiam resurgens cum cicatricibus non solum videndum sed etiam tangendum postmodum ostendit 430, sed secundum illam ineffabilem lucem, qua illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, secundum quam lucet in tenebris et tenebrae eum non comprehendunt 431. Illuc nos praecessit, unde ad nos veniens non recessit et quo nos praecedens non deseruit. Illa erit revelatio tamquam vera Galilaea, cum similes ei erimus; ibi eum videbimus sicuti est 432. Ipsa erit etiam beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, si eius praecepta sic amplectamur, ut ad eius dexteram segregari mereamur. Tunc enim ibunt sinistri in combustionem aeternam, iusti autem in vitam aeternam 433. Hinc illuc transmigrabunt et ibi eum videbunt, quomodo non vident impii. Tolletur enim impius, ut non videat claritatem Domini 434, et impii lumen non videbunt. Haec est autem, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum et quem misisti Iesum Christum 435, sicut in illa aeternitate cognoscitur, quo servos perducet per formam servi, ut liberi contemplentur formam Domini 436.