LIBER PRIMUS
Evangeliorum auctoritas.
1. 1. Inter omnes divinas auctoritates, quae sanctis Litteris continentur, Evangelium merito excellit. Quod enim Lex et Prophetae futurum praenuntiaverunt, hoc redditum atque completum in Evangelio demonstratur. Cuius primi praedicatores Apostoli fuerunt, qui Dominum ipsum et Salvatorem nostrum Iesum Christum etiam praesentem in carne viderunt, cuius non solum ea quae ex ore eius audita vel ab illo sub oculis suis operata, dicta et facta meminerant, verum etiam quae, priusquam illi per discipulatum adhaeserant in eius nativitate, vel infantia, vel pueritia, divinitus gesta et digna memoria, sive ab ipso, sive a parentibus eius, sive a quibuslibet aliis, certissimis indiciis et fidelissimis testimoniis requirere et cognoscere potuerunt, imposito sibi evangelizandi munere generi humano annuntiare curarunt. Quorum quidam, hoc est Matthaeus et Ioannes, etiam scripta de illo, quae scribenda visa sunt, libris singulis ediderunt.
1. 2. Ac ne putaretur, quod attinet ad percipiendum et praedicandum Evangelium, interesse aliquid, utrum illi annuntient qui eumdem Dominum hic in carne apparentem discipulatu famulante secuti sunt an hi, qui ex illis fideliter comperta crediderunt, divina providentia procuratum est per Spiritum Sanctum, ut quibusdam etiam ex illis, qui primos Apostolos sequebantur, non solum annuntiandi, verum etiam scribendi Evangelium tribueretur auctoritas. Hi sunt Marcus et Lucas. Ceteri autem homines, qui de Domini vel de Apostolorum actibus aliqua scribere conati vel ausi sunt, non tales suis temporibus exstiterunt, ut eis fidem haberet Ecclesia atque in auctoritatem canonicam sanctorum Librorum eorum scripta reciperet, nec solum quia illi non tales erant, quibus narrantibus credi oporteret, sed etiam quia scriptis suis quaedam fallaciter indiderunt, quae catholica atque apostolica regula fidei et sana doctrina condemnat.
Ordo Evangelistarum, et scribendi ratio.
2. 3. Isti igitur quattuor evangelistae universo terrarum orbe notissimi, et ob hoc fortasse quattuor, quoniam quattuor sunt partes orbis terrae, per cuius universitatem Christi Ecclesiam dilatari, ipso sui numeri sacramento quodammodo declararunt, hoc ordine scripsisse perhibentur: primus Matthaeus, deinde Marcus, tertio Lucas, ultimo Ioannes. Unde alius eis fuit ordo cognoscendi atque praedicandi, alius autem scribendi. Ad cognoscendum quippe atque praedicandum primi utique fuerunt qui secuti Dominum in carne praesentem, dicentem audierunt facientemque viderunt, atque ex eius ore ad evangelizandum missi sunt. Sed in conscribendo Evangelio, quod divinitus ordinatum esse credendum est, ex numero eorum, quos ante passionem Dominus elegit, primum atque ultimum locum duo tenuerunt, primum Matthaeus, ultimum Ioannes, ut reliqui duo, qui ex illo numero non erant, sed tamen Christum in illis loquentem secuti erant, tamquam filii amplectendi ac per hoc in loco medio constituti utroque ab eis latere munirentur.
2. 4. Horum sane quattuor solus Matthaeus hebraeo scripsisse perhibetur eloquio, ceteri graeco. Et quamvis singuli suum quemdam narrandi ordinem tenuisse videantur, non tamen unusquisque eorum velut alterius praecedentis ignarus voluisse scribere reperitur, vel ignorata praetermisisse, quae scripsisse alius invenitur, sed sicut unicuique inspiratum est non superfluam cooperationem sui laboris adiunxit. Nam Matthaeus suscepisse intellegitur incarnationem Domini secundum stirpem regiam et pleraque secundum hominum praesentem vitam facta et dicta eius. Marcus eum subsecutus tamquam pedissequus et breviator eius videtur. Cum solo quippe Ioanne nihil dixit, solus ipse perpauca, cum solo Luca pauciora, cum Matthaeo vero plurima et multa pene totidem atque ipsis verbis sive cum solo sive cum ceteris consonante. Lucas autem circa sacerdotalem Domini stirpem atque personam magis occupatus apparet. Nam et ad ipsum David non regium stemma secutus ascendit, sed per eos, qui reges non fuerunt, exit ad Nathan filium David 1, qui nec ipse rex fuit. Non sicut Matthaeus, qui per Salomonem regem descendens 2 ceteros etiam reges ex ordine persecutus est, servans in eis, de quo postea loquemur, mysticum numerum.
Matthaeus cum Marco ad regiam, Lucas ad sacerdotalem Christi personam intentionem retulit.
3. 5. Dominus enim Iesus Christus, unus verus rex et unus verus sacerdos, illud ad regendos nos, illud ad expiandos, has duas personas apud Patres singillatim commendatas suam figuram egisse declaravit, sive titulo illo, qui cruci eius superfixus erat, Rex Iudaeorum 3, unde arcano instinctu Pilatus respondit: Quod scripsi scripsi 4, praedictum quippe erat in Psalmis: Ne corrumpas tituli inscriptionem 5, sive, quod ad personam sacerdotis attinet, in eo quod nos offerre atque accipere docuit, unde prophetiam de se praemisit dicentem: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech 6. Multisque aliis documentis divinarum Scripturarum rex et sacerdos Christus apparet 7. Hinc et ipse David, cuius non frustra crebrius filius dictus est quam filius Abrahae et quem communiter tenuerunt Matthaeus et Lucas, ille a quo per Salomonem descenderet, iste ad quem Nathan ascenderet 8, quamquam aperte rex fuit, figuravit tamen et sacerdotis personam, quando panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare nisi solis sacerdotibus 9. Huc accedit, quod solus etiam Lucas Mariam commemorat ab angelo manifestatam cognatam fuisse Elisabeth 10, quae uxor erat Zachariae sacerdotis, de quo idem scripsit, quod eam de filiabus Aaron 11, hoc est de tribu sacerdotum, habebat uxorem.
3. 6. Cum ergo Matthaeus circa regis, Lucas circa sacerdotis personam gereret intentionem, utrique humanitatem Christi maxime commendarunt. Secundum hominem quippe Christus et rex et sacerdos effectus est, cui dedit Deus sedem David, patris sui, ut regni eius non esset finis 12 et esset ad interpellandum pro nobis mediator Dei et hominum homo Christus Iesus 13. Non autem habuit tamquam breviatorem coniunctum Lucas sicut Marcum Matthaeus, et hoc forte non sine aliquo sacramento, quia regum est non esse sine comitum obsequio. Unde ille, qui regiam personam Christi narrandam susceperat, habuit sibi tamquam comitem adiunctum, qui sua vestigia quodammodo sequeretur, sacerdos autem quoniam in Sancta Sanctorum solus intrabat 14, propterea Lucas, cuius circa sacerdotium Christi erat intentio, non habuit tamquam socium subsequentem, qui suam narrationem quodammodo breviaret.
Ioannes ipsius divinitatem exprimendam curavit.
4. 7. Tres tamen isti evangelistae in his rebus maxime diversati sunt, quas Christus per humanam carnem temporaliter gessit; porro autem Ioannes ipsam maxime divinitatem Domini, qua Patri est aequalis, intendit eamque praecipue suo Evangelio, quantum inter homines sufficere credidit, commendare curavit. Itaque longe a tribus istis superius fertur ita ut hos videas quodammodo in terra cum Christo homine conversari, illum autem transcendisse nebulam, qua tegitur omnis terra 15, et pervenisse ad liquidum caelum, unde acie mentis acutissima atque firmissima videret, in principio Verbum Deum apud Deum, per quod facta sunt omnia, et ipsum agnosceret carnem factum, ut habitaret in nobis 16; quod acceperit carnem, non quod fuerit mutatus in carnem. Nisi enim carnis assumptio servata incommutabili divinitate facta esset, non diceretur: Ego et Pater unum sumus 17, neque enim Pater et caro unum sunt. Et hoc de se ipso Domini testimonium solus idem Ioannes commemoravit, et: Qui me vidit, vidit et Patrem, et: Ego in Patre et Pater in me est 18, et: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus 19; et: Quaecumque Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter 20; et si qua alia sunt, quae Christi divinitatem, in qua aequalis est Patri, recte intellegentibus intiment, pene solus Ioannes in Evangelio suo posuit; tamquam qui de pectore ipsius Domini, super quod discumbere in eius convivio solitus erat 21, secretum divinitatis eius uberius et quodammodo familiarius biberit.
Virtutes duae; circa contemplativam Ioannes, circa activam Evangelistae alii versantur.
5. 8. Proinde cum duae virtutes propositae sint animae humanae, una activa, altera contemplativa, illa qua itur, ista quo pervenitur, illa qua laboratur, ut cor mundetur ad videndum Deum 22; ista qua vacatur et videtur Deus: illa est in praeceptis exercendae vitae huius temporalis, ista in doctrina vitae illius sempiternae. Ac per hoc illa operatur, ista requiescit, quia illa est in purgatione peccatorum, ista in lumine purgatorum 23. Ac per hoc in hac vita mortali illa est in opere bonae conversationis 24; ista vero magis in fide et apud perpaucos per speculum in enigmate et ex parte in aliqua visione incommutabilis veritatis 25. Hae duae virtutes in duabus uxoribus Iacob figuratae intelleguntur 26. De quibus adversus Faustum Manichaeum pro modulo meo, quantum illi operi sufficere videbatur, disserui. Lia quippe interpretatur " Laborans ", Rachel autem: " Visum principium ". Ex quo intellegi datur, si diligenter advertas, tres evangelistas temporalia facta Domini et dicta, quae ad informandos mores vitae praesentis maxime valerent, copiosius persecutos circa illam activam virtutem fuisse versatos, Ioannem vero facta Domini multo pauciora narrantem, dicta vero eius, ea praesertim, quae Trinitatis unitatem et vitae aeternae felicitatem insinuarent, diligentius et uberius conscribentem, in virtute contemplativa commendanda, suam intentionem praedicationemque tenuisse.
Quattuor animalia ex Apocalypsi de quattuor Evangelistis alii aliis aptius intellexerunt.
6. 9. Unde mihi videntur qui ex Apocalypsi illa quattuor animalia 27 ad intellegendos quattuor evangelistas interpretati sunt, probabilius aliquid attendisse illi, qui leonem in Matthaeo, hominem in Marco, vitulum in Luca, aquilam in Ioanne intellexerunt, quam illi, qui hominem Matthaeo, aquilam Marco, leonem Ioanni tribuerunt. De principiis enim librorum quamdam coniecturam capere voluerunt, non de tota intentione evangelistarum, quae magis fuerat perscrutanda. Multo enim congruentius ille qui regiam Christi personam maxime commendavit per leonem significatus accipitur. Unde et in Apocalypsi cum ipsa tribu regia leo commemoratus est, ubi dictum est: Vicit leo de tribu Iuda 28. Secundum Matthaeum enim et Magi narrantur venisse ab Oriente ad regem quaerendum et adorandum, qui eis per stellam natus apparuit, et ipse rex Herodes regem formidat infantem atque, ut eum possit occidere, tot parvulos necat 29. Quod autem per vitulum Lucas significatus sit, propter maximam victimam sacerdotis, neutri dubitaverunt. Ibi enim a sacerdote Zacharia incipit sermo narrantis; ibi cognatio Mariae et Elisabeth commemoratur 30, ibi sacramenta primi sacerdotii in infante Christo impleta narrantur 31; et quaecumque alia possunt diligenter adverti, quibus appareat Lucas intentionem circa personam sacerdotis habuisse. Marcus ergo, qui neque stirpem regiam neque sacerdotalem vel cognationem vel consecrationem narrare voluit et tamen in eis versatus ostenditur, quae homo Christus operatus est, tantum hominis figura in illis quattuor animalibus significatus videtur. Haec autem animalia tria, sive leo sive homo sive vitulus, in terra gradiuntur, unde isti tres evangelistae in his maxime occupati sunt, quae Christus in carne operatus est et quae praecepta mortalis vitae exercendae carnem portantibus tradidit. At vero Ioannes super nubila infirmitatis humanae velut aquila volat et lucem incommutabilis veritatis acutissimis atque firmissimis oculis cordis intuetur.
Causa suscepti operis de Evangelistarum consensu. Occurritur iis qui dicunt Christum nihil scripsisse, discipulos vero eius Deum illum praedicando, mentitos fuisse.
7. 10. Has Domini sanctas quadrigas, quibus per orbem vectus subigit populos leni suo iugo et sarcinae levi 32, quidam vel impia vanitate vel imperita temeritate calumniis appetunt, ut eis veracis narrationis derogent fidem, per quos christiana religio disseminata per mundum tanta fertilitate provenit, ut homines infideles iam inter seipsos calumnias suas mussitarevix audeant, compressi fide Gentium et omnium devotione populorum. Verumtamen quia nonnullos adhuc calumniosis disputationibus suis, vel retardant a fide ne credant, vel iam credentes, quantum potuerint, agitando perturbant, nonnulli autem fratres salva fide nosse desiderant, quid talibus respondeant quaestionibus, vel ad profectum scientiae suae vel ad illorum vaniloquia refellenda, inspirante atque adiuvante Domino Deo nostro (quod utinam et ipsorum saluti prosit), hoc opere demonstrare suscepimus errorem vel temeritatem eorum, qui contra Evangelii quattuor libros, quos evangelistae quattuor singulos conscripserunt, satis argutas criminationes se proferre arbitrantur. Quod ut fiat, quam non sibi adversentur idem scriptores quattuor, ostendendum est. Hoc enim solent quasi palmare suae vanitatis obicere, quod ipsi evangelistae inter se ipsos dissentiant.
7. 11. Sed illud prius discutiendum est, quod solet nonnullos movere, cur ipse Dominus nihil scripserit, ut aliis de illo scribentibus necesse sit credere. Hoc enim dicunt illi vel maxime pagani, qui Dominum ipsum Iesum Christum culpare aut blasphemare non audent, eique tribuunt excellentissimam sapientiam, sed tamen tamquam homini, discipulos vero eius dicunt magistro suo amplius tribuisse quam erat, ut eum Filium Dei dicerent et Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, et ipsum ac Deum Patrem unum esse 33, ac si qua similia suntin apostolicis litteris, quibus eum cum Patre unum Deum colendum esse didicimus 34. Honorandum enim tamquam sapientissimum virum putant, colendum autem tamquam Deum negant.
7. 12. Cum ergo quaerunt, quare ipse non scripserit, videntur parati fuisse hoc de illo credere, quod de se ipse scripsisset, non quod alii de illo pro suo arbitrio praedicassent. A quibus quaero, cur de quibusdam nobilissimis philosophis suis hoc crediderint, quod de illis eorum discipuli scriptum memoriae reliquerunt, cum de se ipsi nihil scripsissent? Nam Pythagoras, quo in illa contemplativa virtute nihil tunc habuit Graecia clarius, non tantum de se, sed nec de ulla re aliquid scripsisse perhibetur. Socrates autem, quem rursus in activa, qua mores informantur, omnibus praetulerunt, ita ut testimonio quoque dei sui Apollinis omnium sapientissimum pronuntiatum esse non taceant, Aesopi fabulas pauculis versibus persecutus est verba et numeros suos adhibens rebus alterius, usque adeo nihil scribere voluit, ut hoc se coactum imperio sui demonis fecisse dixit, sicut nobilissimus discipulorum eius Plato commemorat, in quo tamen opere maluit alienas quam suas exornare sententias. Quid igitur causae est cur de istis hoc credant, quod de illis discipuli eorum litteris commendarunt, et de Christo nolint credere quod eius de illo discipuli conscripserunt; praesertim cum ab eo ceteros homines sapientia superatos esse fateantur, quamvis eum fateri Deum nolint? An vero illi, quos isto multo inferiores fuisse non dubitant, veraces de se discipulos facere potuerunt et iste non potuit? Quod si absurdissime dicitur, credant de illo, quem sapientem fatentur, non quod ipsi volunt, sed quod apud eos legunt, qui ea quae scripserunt ab illo sapiente didicerunt.
Si fama narrante Christus creditur sapientissimus, cur maiori fama praedicante non credatur Deus.
8. 13. Deinde dicant, unde saltem quod sapientissimus fuerit nosse vel audire potuerunt. Si fama disseminante, certiorne de illo nuntia fama est quam discipuli eius, quibus eum praedicantibus ipsa per totum mundum fama fragravit? Postremo famam praeferant famae et ei famae de illo credant, quae maior est. Ea quippe fama, quae de catholica Ecclesia, quam stupent toto orbe diffusam, mirabili claritate dispergitur, tenues istorum rumores incomparabiliter vincit; ea porro fama tam magna, tam celebris, ut eam timendo isti trepidas et tepidas contradictiunculas in sinu suo rodant, iam plus metuentes audiri, quam volentes credi, Filium Dei unigenitum et Deum praedicat Christum, per quem facta sunt omnia 35. Si ergo famam eligunt testem, cur non hanc eligunt, quae tanta claritate praefulget? Si scripturam, cur non evangelicam, quae tanta auctoritate praepollet? Nos certe haec de diis eorum credimus quae habet et scriptura eorum antiquior et fama celebrior. Quae si adoranda sunt, cur ea rident in theatris? Si autem ridenda sunt, plus ridendum est, cum adorantur in templis. Restat, ut ipsi velint testes esse de Christo, qui sibi auferunt meritum sciendi quid loquantur, loquendo quod nesciunt. aut si aliquos libros habere se dicunt, quos eum scripsisse asserant, prodant eos nobis. Profecto enim utilissimi et saluberrimi sunt, quos, ut ipsi fatentur, vir sapientissimus scripsit. Si autem timent eos proferre, utique mali sunt; porro si mali sunt, non eos sapientissimus scripsit; sapientissimum autem Christum fatentur: non ergo Christus tale aliquid scripsit.
Quidam fingunt Christum scripsisse libros de magicis artibus.
9. 14. Ita vero isti desipiunt, ut illis libris quos eum scripsisse existimant, dicant contineri eas artes, quibus eum putant illa fecisse miracula, quorum fama ubique percrebruit: quod existimando se ipsos produnt quid diligant et quid affectent: quando quidem Christum propterea sapientissimum putant fuisse, quia nescio quae illicita noverat, quae non solum disciplina christiana, sed etiam ipsa terrenae rei publicae administratio iure condemnat. Et certe qui tales Christi libros legisse se affirmant, cur ipsi nulla talia faciunt, qualia illum de libris talibus fecisse mirantur?
Eosdem libros Petro et Paulo inscriptos quidam delirant.
10. 15. Quid quod etiam divino iudicio sic errant quidam eorum, qui talia Christum scripsisse vel credunt vel credi volunt, ut eosdem libros ad Petrum et Paulum dicant tamquam epistulari titulo praenotatos. Et fieri potest, ut sive inimici nominis Christi, sive qui eiusmodi execrabilibus artibus de tam glorioso nomine pondus auctoritatis dare se posse putaverunt talia sub Christi et apostolorum nomine scripserint. In qua fallacissima audacia sic excaecati sunt, ut etiam a pueris, qui adhuc pueriliter in gradu lectorum christianas litteras norunt, merito rideantur.
In eos qui somniant Christum magica arte populos ad se convertisse.
10. 16. Cum enim vellent tale aliquid fingere Christum scripsisse ad discipulos suos, cogitaverunt ad quos potissimum scribere potuisse facile crederetur, tamquam ad illos, qui ei familiarius adhaesissent, quibus illud quasi secretum digne committeretur, et occurrit eis Petrus et Paulus, credo quod pluribus locis simul eos cum illo pictos viderent, quia merita Petri et Pauli etiam propter eumdem passionis diem celebrius sollemniter Roma commendat. Sic omnino errare meruerunt, qui Christum et Apostolos eius non in sanctis codicibus, sed in pictis parietibus quaesierunt, nec mirum, si a pingentibus fingentes decepti sunt. Toto enim tempore, quo Christus in carne mortali cum suis discipulis vixit, nondum erat Paulus discipulus eius, quem post passionem suam, post resurrectionem, post ascensionem, post missum de caelis Spiritum Sanctum, post multorum Iudaeorum conversionem et mirabilem fidem, post lapidationem Stephani diaconi et martyris, cum adhuc Saulus appellaretur, et eos qui in Christum crediderant graviter persequeretur, de caelo vocavit et suum discipulum atque apostolum fecit 36. Quomodo igitur potuit libros, quos antequam moreretur eum scripsisse putari volunt, ad discipulos tamquam familiarissimos Petrum et Paulum scribere, cum Paulus nondum fuerit discipulus eius?
11. 17. Illud quoque attendant, qui magicis artibus tanta potuisse et nomen suum ad populos in se convertendos arte ipsa consecrasse delirant, utrum potuerit magicis artibus tantos Prophetas divino Spiritu antequam in terra nasceretur implere, qui de illo talia futura praelocuti sunt, qualia iam praeterita in Evangelio legimus et qualia in orbe terrarum praesentia nunc videmus. Neque enim, si magicis artibus fecit, ut coleretur et mortuus, magus erat antequam natus, cui prophetando venturo gens una deputata est, cuius reipublicae tota administratio prophetia esset illius regis venturi et civitatem caelestem ex omnibus gentibus condituri.
Cur Iudaeorum Deus non fuit a Romanis receptus.
12. 18. Proinde illius hebraeae gentis ad prophetandum Christum, sicut dixi, deputatae nullus alius deus erat nisi Deus unus, Deus verus, qui fecit caelum et terram et omnia quae in eis sunt. Quo offenso saepe suis hostibus subdebantur, nunc etiam pro gravissimo scelere occisi Christi ex ipsa Hierosolyma, quod erat regni eorum caput, penitus eradicati et Romano imperio subiugati sunt. Solebant autem Romani de diis gentium, quas subiugabant, colendos propitiare et eorum sacra suscipere. Hoc de Deo gentis hebraeae, cum eam vel oppugnaverunt vel vicerunt, facere noluerunt. Credo quod videbant, si eius Dei sacra reciperent, qui se solum deletis etiam simulacris coli iuberet, dimittenda esse omnia quae prius colenda susceperant, quorum religionibus imperium suum crevisse arbitrabantur, in quo eos plurimum fallacia demonum decipiebat. Nam utique intellegere debebant occulta veri Dei voluntate, penes quem rerum summa potestas est, sibi datum et auctum regnum, non illorum deorum favore, qui si aliquid in hac re potestatis habuissent, suos potius protexissent, ne a Romanis superarentur, aut ipsos eis Romanos edomitos subiugassent.
12. 19. Neque enim possunt dicere pietatem ac mores suos a diis gentium, quas vicerunt, dilectos et electos. Nunquam hoc dicent, si primordia sua recolant, facinorosorum asylum et Romuli fratricidium. Neque enim, quando asylum constituerunt Remus et Romulus, ut quisquis cuiuslibet sceleris reus eo confugisset, inultum haberet commissum, praecepta paenitentiae dederunt ad salvandas animas miserorum 37 ac non potius collectam timentium manum contra suas civitates, quarum leges timebant, mercede impunitatis armarunt, aut quando Romulus fratrem, qui nihil in eum mali perpetrarat, occidit, iustitiam vindicandi ac non principatum dominandi cogitavit. Itane istos mores dilexerunt dii hostes suarum civitatum favendo hostibus earum? Quin potius nec illas deserendo presserunt nec ad istos transeundo eos aliquid adiuverunt, quia non habent in potestate regnum dare etauferre, sed Deus unus et verus hoc agit occulto iudicio, non continuo beatos facturus quibus terrenum regnum dederit, nec continuo miseros quibus ademerit, sed beatos vel miseros propter aliud et aliunde faciens temporalia regna atque terrena quibus voluerit et quamdiu voluerit secundum praedestinatum ordinem saeculorum vel sinendo vel donando distribuit.
Iudaeos cur Deus passus est subiugari.
13. 20. Unde nec illud possunt dicere: Cur ergo Deus Hebraeorum, quem summum et verum Deum dicitis, non solum Romanos eis non subiugavit, sed nec ipsos Hebraeos, ne a Romanis subiugarentur, adiuvit? Praecesserunt enim manifesta peccata eorum, propter quae illis hoc venturum Prophetae tanto ante praedixerant, et maxime, quia impio furore Christum occiderunt, in quo peccato aliorum occultorum peccatorum meritis excaecati sunt. Quod illius passio esset gentibus profutura, eadem prophetica contestatione praedictum est. Nec alia re magis claruit illius gentis regnum et templum et sacerdotium et sacrificium et unctionem illam mysticam, quod crisma graece dicitur, unde Christi nomen elucet et propter quam reges suos christos ipsa gens appellabat, non fuisse nisi praenuntiando Christo deputatam, quam quod occisi Christi resurrectio postea quam coepit credentibus gentibus praedicari, illa omnia cessaverunt, nescientibus Romanis per quorum victoriam, nescientibus Iudaeis per quorum subiugationem factum est ut illa cessarent.
Deus Hebraeorum victis illis se victum non esse ostendit idolorum eversione, et Gentium omnium ad ipsius cultum conversione.
14. 21. Rem sane mirabilem non advertunt pauci pagani, qui remanserunt. Deum Hebraeorum offensum a victis nec receptum a victoribus nunc praedicari et coli ab omnibus gentibus. Ipse est enim Deus Israel, de quo tanto ante propheta plebem Dei sic allocutus est: Et qui eruit te Deus Israel universae terrae vocabitur 38. Hoc factum est per nomen Christi venientis ad homines ex semine ipsius Israel, qui nepos fuit Abrahae, a quo gens coepit Hebraeorum; nam et ipsi Israel dictum est: Et in semine tuo benedicentur omnes tribus terrae 39. Hinc ostenditur Deus Israel, Deus unus, qui fecit caelum et terram et res humanas iuste ac misericorditer curat, ita ut nec praecludat iustitia misericordiam, nec impediat misericordia iustitiam 40, quod non ipse sit victus in hebraeo populo suo, quia regnum sacerdotiumque eius Romanis expugnandum delendumque permisit, quando quidem per Christi Evangelium, veri regis et sacerdotis, quod illo regno et sacerdotio futurum praefiguravit, nunc ipse Deus Israel ubique delet idola gentium, quae utique ne delerentur, recipere sacra eius Romani noluerunt, sicut receperunt deorum aliarum gentium, quas vicerunt. Ita et regnum sacerdotiumque propheticae gentis abstulit, quia iamqui per ea promittebatur advenerat, et Romanum imperium, a quo illa gens victa est, per Christum regem suo nomini subiugavit atque ad evertenda idola, propter quorum honorem sacra eius recepta non erant, christianae fidei robore ac devotione convertit.
14. 22. Puto, quia de se futura ut per tot Prophetas et per cuiusdam etiam gentis regnum ac sacerdotium praenuntiarentur, non magicis artibus fecit Christus, antequam esset in hominibus natus. Nam et illius iam deleti regni populus ubique dispersus mirabili Dei providentia, quamvis sine ulla unctione regis sacerdotisque remanserit, in quo chrismate Christi nomen apparet, tenet tamen reliquias quarumdam observationum suarum, Romana autem sacra illa de idolorum cultu nec victus ac subiugatus accepit, ut libros propheticos ad testimonium gerat Christi ac sic de inimicorum codicibus probetur veritas prophetati Christi. Quid ergo adhuc miseri Christum male laudando se ipsos indicant? Si aliqua magica sub eius nomine scripta sunt, cum vehementer his artibus Christi doctrina inimica sit, hinc potius intellegant, quantum sit illud nomen, quo addito etiam illi qui contra eius praecepta vivunt suas nefarias artes honorare conantur. Sic enim diversis hominum erroribus multi etiam varias hereses adversus veritatem sub eius nomine condiderunt, ita sentiunt etiam inimici Christi ad suadendum quod proferunt contra doctrinam Christi nullum sibi esse pondus auctoritatis, si non habeat nomen Christi.
Pagani Christum laudare compulsi, in eius discipulos contumeliosi.
15. 23. Quid quod isti vani Christi laudatores et christianae religionis obliqui obtrectatores propterea non audent blasphemare Christum, quia quidam philosophi eorum, sicut in libris suis Porphyrius siculus prodit, consuluerunt deos suos, quid de Christo responderent, illi autem oraculis suis Christum laudare compulsi sunt? Nec mirum, cum et in Evangelio legamus eum demones fuisse confessos 41; scriptum est autem in Prophetis nostris quoniam dii Gentium demonia 42. Ac per hoc isti, ne contra deorum suorum responsa conentur, continent blasphemias a Christo et eas in discipulos eius effundunt; mihi autem videtur, quod illi dii gentium, quos philosophi paganorum consulere potuerunt, etiam, si de discipulis Christi interrogarentur, ipsos quoque laudare cogerentur.
Apostoli de subvertendis idolis nihil a Christo vel a Prophetis diversum docuerunt.
16. 24. Verumtamen isti ita disputant, quod haec eversio templorum et damnatio sacrificiorum et confractio simulacrorum non per doctrinam Christi fiat, sed per discipulorum eius, quos aliud quam ab illo didicerunt docuisse contendunt, ita volentes christianam fidem Christum honorantes laudantesque convellere, quia utique per discipulos Christi et facta et dicta Christi annuntiata sunt, quibus constat religio christiana adhuc istis iam paucissimis, nec iam oppugnantibus, sed tamen adhuc mussitantibus, inimica. Sed si nolunt credere Christum talia docuisse, Prophetas legant, qui non solum superstitiones idolorum everti praeceperunt, verum etiam christianis temporibus hanc eversionem futuram praedixerunt 43. Qui si fefellerunt, cur tanta manifestatione completur? Si verum dixerunt, cur tantae divinitati resistitur?
In Romanos qui Deum Israel solum reiecerunt.
17. 25. Verumtamen diligentius ab istis quaerendum est, quemnam putent esse Deum Israel. Cur eum colendum non receperunt sicut aliarum gentium deos, quas Romanum subegit imperium, praesertim cum eorum sententia sit omnes deos colendos esse sapienti? Cur ergo a numero ceterorum iste reiectus est? Si plurimum valet, cur ab eis solus non colitur? Si parum aut nihil valet, cur contritis eorum simulacris ab omnibus gentibus solus pene iam colitur? Nunquam huius quaestionis eximi vinculo poterunt, qui cum maiores et minores deos colant, quos deos putant, hunc Deum non colunt, qui praevaluit omnibus, quos colunt. Si enim magnae virtutis est, cur existimatus est improbandus? Si parvae nulliusve virtutis est, cur tantum potuit improbatus? Si bonus est, cur a ceteris bonis solus separatur? Si malus est, cur a tot bonis unus non superatur? Si verax est, cur eius praecepta respuuntur? Si mendax est, cur eius praedicta complentur?
Hebraeorum Deus a Romanis non receptus, quia se solum coli voluerit.
18. 26. Postremo quod volunt de illo sentiant. Nunquid Romani etiam malos deos colendos non putant qui Pallori et Febri fana fecerunt? Qui et demonas invitandos demonas placandos monent? Quodlibet ergo de illo existiment, cur eum solum sibi nec advocandum nec propitiandum esse duxerunt? Quis est Deus iste vel ita ignotus, ut in tam multis diis solus adhuc non inveniatur, aut ita notus ut a tam multis hominibus iam solus colatur? Nihil ergo restat, ut dicant, cur huius Dei sacra recipere noluerint, nisi quia solum se coli voluerit, illos autem deos gentium, quos isti iam colebant, coli prohibuerit. Sed hoc ipsum magis ab eis requirendum est, quemnam vel qualem putent esse istum Deum, qui noluerit coli deos alios, quibus isti templa et simulacra fecerunt, tantumque potuerit, ut plus valeret eius voluntas ad eorum simulacra evertenda quam illorum ad eius sacra non recipienda. Certe sententia illius eorum philosophi proditur, quem sapientissimum omnium hominum etiam oraculo fuisse firmarunt. Socratis enim sententia est unumquemque Deum sic coli oportere, quomodo se ipse colendum esse praeceperit. Proinde istis summa necessitas facta est non colendi Deum Hebraeorum, quia, si alio modo eum colere vellent quam se colendum ipse dixisset, non utique illum colerent, sed quod ipsi finxissent. Si autem illo modo vellent quo ille diceret, alios sibi colendos non esse cernebant quos ipse coli prohibebat. Ac per hoc respuerunt unius veri Dei cultum, ne multos falsos offenderent, magis arbitrantes sibi obfuturam fuisse istorum iracundiam, quam illius benevolentiam profuturam.
Hunc esse verum Deum.
19. 27. Sed fuerit ista vana necessitas et ridenda timiditas: nunc quaerimus, quid de isto Deo sentiant homines, quibus placet omnes deos colendos esse. Si enim iste colendus non est, quomodo coluntur omnes, cum iste non colitur? Si autem colendus est, non omnes colendi sunt, quia, nisi solus colatur, iste non colitur. An forte dicturi sunt istum non esse Deum, cum illos deos dicant, qui, sicut nos credimus, nihil possunt nisi quod illius iudicio permittuntur, non ut alicui prosint, sed ut nec laedere valeant nisi eos, quos ita laedendos esse ille iudicat, qui omnia potest? Sicut autem ipsi coguntur fateri, minora certe quam ille potuerunt. Si enim dii sunt, quorum vates consulti ab hominibus ut non dicam fefellerunt, proxima tamen privatis negotiis responderunt, quomodo non est Deus, cuius vates non solum ea quae ad tempus consulebantur congrue responderunt, verum etiam unde non consulebantur de universo genere humano atque omnibus gentibus ea tanto ante praedixerunt, quae nunc et legimus et videmus? Si Deum dicunt, quo impleta Sybilla fata cecinit Romanorum, quomodo non est Deus, qui et Romanos et omnes nationes in se unum Deum per Christi Evangelium credituras et omnia patrum suorum simulacra eversuras, sicut praenuntiavit, exhibuit? Postremo, si illos deos dicunt, qui numquam ausi sunt per vates suos contra istum Deum aliquid dicere, quomodo non est Deus, qui per vates suos istorum simulacra non solum everti iussit, verum etiam in omnibus gentibus eversuri praedixit ab eis qui illis desertis se unum Deum colere iuberentur et iussi famularentur 44?
Contra Deum Hebraeorum nihil a Paganorum vatibus praedictum reperitur.
20. 28. Aut legant, si possunt, vel aliquam Sibyllarum vel quemlibet aliorum vatum suorum praedixisse hoc futurum, ut Deus Hebraeorum Deus Israel ab omnibus gentibus coleretur, et quod eum cultores aliorum deorum recte antea respuissent, futuras etiam litteras Prophetarum eius in auctoritate ita sublimi, ut his obtemperans etiam imperium Romanorum iuberet deleri simulacra; monuisse etiam, ne talibus praeceptis obtemperaretur: legant ista, si possunt, ex aliquibus libris vatum suorum. Omitto enim dicere quod ea quae in illorum libris leguntur pro nostra, hoc est, christiana religione testimonium dicunt, quod a sanctis angelis et ab ipsis Prophetis nostris audire potuerunt, sicut et praesentem in carne Christum etiam demonia coacta sunt confiteri 45. Sed haec omitto, quae cum proferimus a nostris ficta esse contendunt: ipsi omnino, ipsi urgendi sunt, ut proferant a vatibus deorum suorum contra Deum Hebraeorum aliquid prophetatum, sicut nos tot et tanta de libris Prophetarum nostrorum contra deos eorum et iussa observamus et praedicta recitamus et facta monstramus 46. Quae illi iam qui perpauci remanserunt malunt dolere completa quam illum Deum agnoscere qui potuit praenuntiare complenda, cum in suis diis falsis, quae sunt vera demonia, nihil aliud pro magno appetant, quam cum aliquid eorum responsis sibi futurum esse didicerint.
Hic solus Deus colendus, qui cum alios coli prohibeat, coli non prohibetur ab aliis.
21. 29. Quae cum ita sint, cur non potius miseri intellegunt illum esse Deum verum, quem sic vident a suorum deorum societate seiunctum, ut quem Deum fateri coguntur, qui omnes deos colendos esse profitentur, cum ceteris colere non sinantur? Cum ergo simul coli non possunt, cur non ille eligitur qui istos coli vetat relictis istis qui illum coli non vetant? Aut si vetant, legatur. Quid enim magis populis eorum in templis eorum debuit recitari, ubi nihil unquam tale personuit? Et utique prohibitio tam multorum contra unum quam unius contra tam multos notior et potentior esse deberet. Nam si huius Dei cultus est impius, inutiles sunt dii, qui homines ab impietate non prohibent: si vero pius est huius cultus, quoniam in illo praecipitur ne isti colantur, impius est cultus illorum. Si autem tam fidenter istum coli prohibent, ut plus audiri timeant quam prohibere audeant, hoc ipso quis non sapiat, quis non sentiat illum esse potius eligendum, qui istos coli tam publice prohibet, qui eorum simulacra everti iussit, praedixit, evertit, quam istos, quos, ut ille non colatur, iussisse nescimus, praedixisse non legimus, valuisse aliquid non videmus? Rogo, respondeant: quis est Deus iste, qui omnes deos gentium sic persequitur, qui omnia eorum sacra sic prodit, sic extinguit?
Opinio Gentium de Deo nostro.
22. 30. Quid interrogem homines, qui evanuerunt cogitando, quis iste sit? Alii dicunt: Saturnus est, credo propter sabbati sanctificationem, quia isti eum diem Saturno tribuerunt. Varro autem ipsorum quo doctiorem apud se neminem inveniunt, Deum Iudaeorum Iovem putavit nihil interesse censens, quo nomine nuncupetur, dum eadem res intellegatur, credo illius summitate deterritus. Nam quia nihil superius solent colere Romani quam Iovem, quod Capitolium eorum satis aperteque testatur, eumque regem omnium deorum arbitrantur, cum animadverteret Iudaeos summum Deum colere, nihil aliud potuit suspicari quam Iovem. Sed sive qui Saturnum sive qui Iovem Deum Iudaeorum putant, dicant quando Saturnus prohibere ausus est coli alterum deum, nec ipsum Iovem, qui eum regno expulisse perhibetur, patrem filius. Qui si tamquam potentior et victor placuit cultoribus suis, Saturnum victum expulsumque non colant. Sed neque istum coli Iovis prohibuit, et quem vincere potuit, deum tamen esse permisit.
De Iove et Saturno quid nugati sint pagani.
23. 31. Istae, inquiunt, fabulae sunt aut interpretandae a sapientibus aut ridendae; nos autem Iovem colimus, de quo ait Maro: Iovis omnia plena 47, id est omnia vivificantem spiritum 48. Merito ergo et Varro Iovem opinatus est coli a Iudaeis, quia dicit per prophetam: Caelum et terram ego impleo 49. Quid illud quod idem poeta dicit aethera? Quomodo accipiunt? Sic enim ait: Tum pater omnipotens fecundis imbribus aether, coniugis in gremium laetae descendit 50. Aetherem quippe non spiritum, sed corpus esse dicunt sublime, quo caelum super aerem distenditur. An poetae conceditur nunc secundum platonicos, ut non corpus, sed spiritus, nunc secundum stoicos loqui, ut corpus sit Deus? Quid ergo in Capitolio colunt? Si spiritum, si denique ipsum caelum corporeum, quid illic facit scutum illud Iovis, quod appellant Aegida? Nempe origo nominis huius ita redditur, quia Iovem a matre occultatum capra nutrivit. An et hoc poetae mentiuntur? Numquid et Capitolia Romanorum opera sunt poetarum? Quid sibi autem vult ista non poetica, sed plane mimica varietas, deos secundum philosophos in libris quaerere, secundum poetas in templis adorare?
23. 32. Sed numquid etiam ille Euhemerus poeta fuit, qui et ipsum Iovem et Saturnum patrem eius et Plutonem atque Neptunum fratres eius ita planissime homines fuisse prodit, ut eorum cultores gratias magis poetis agere debeant, quia non ad eos dehonestandos, sed potius ad exornandos multa finxerunt? Quamvis et ipsum Euhemerum ab Ennio poeta in latinam linguam esse conversum Cicero commemoret 51. Nunquid et ipse Cicero poeta fuit, qui eum, cum quo in Tusculanis disputat, tamquam secretorum conscium admonet dicens: Si vero scrutari vetera, et ex eis quae scriptores Graeciae prodiderunt, eruere coner, ipsi illi maiorum gentium dii qui habentur, hinc a nobis profecti in caelum reperientur. Quaere quorum demonstrentur sepulcra in Graecia; reminiscere, quoniam es initiatus, quae tradantur mysteriis; tum denique quam hoc late pateat intelleges 52. Hic certe istorum deos homines fuisse satis confitetur, in caelum autem pervenisse benevole suspicatur, quamquam et hunc honorem opinionis ab hominibus eis esse delatum, non dubitavit publice dicere, cum de Romulo loqueretur: Qui hanc urbem, inquit, condidit, Romulum ad deos immortales benevolentia famaque sustulimus 53. Quid igitur mirum est, si hoc fecerunt antiquiores homines de Iove et Saturno et ceteris, quod Romani de Romulo, quod denique iam recentioribus temporibus etiam de Caesare facere voluerunt? Quibus et Vergilius adulationem carminis addidit dicens:
Ecce Dionaei processit Caesaris astrum 54.
Videant ergo, ne forte historica veritas sepulchra falsorum deorum ostendat in terra, vanitas autem poetica stellas eorum non figat, sed fingat in caelo. Neque enim re vera stella illa Iovis est aut illa Saturni, sed post eorum mortem sideribus ab initio mundi conditis haec nomina imposuerunt homines, qui illos mortuos quasi deos haberi voluerunt. De quibus quid tantum mali castitas aut quid tantum boni voluptas commeruit, ut inter astra, quae cum sole et luna circumeunt, Venus habeat stellam et Minerva non habeat?
23. 33. Sed fuerit et Cicero academicus incertior quam poetae, qui sepulchra deorum commemorare ausus est litterisque mandare quamvis hoc non ex opinione propria praesumpserit, sed ex ipsorum sacrorum traditione commemoraverit. Numquid et Varro vel tamquam poeta fingit vel tamquam academicus dubie ponit, quod dicit talium deorum sacra ex cuiusque eorum vita vel morte, qua inter homines vixerunt vel obierunt, esse composita? Numquid et Leon ille sacerdos aegyptius poeta vel academicus fuit, qui macedoni Alexandro diversam quidem a Graecorum opinione istorum deorum originem verumtamen ita prodit, ut eos homines fuisse declaret?
23. 34. Sed quid ad nos? Dicant se Iovem non hominem mortuum colere nec homini mortuo Capitolium dedicasse, sed spiritui vivificanti omnia quo mundus impletur, et scutum eius in honorem nutricis eius factum de pelle caprina interpretentur ut volunt. Quid dicunt de Saturno? Quem Saturnum colunt? Nonne ille est, qui primus ab Olympo venit: Arma Iovis fugiens et regnis exsul ademptis, qui genus indocile et dispersum montibus altis composuit legesque dedit, Latiumque vocari maluit, his quoniam latuisset tutus in oris 55? Nonne ipsum eius simulacrum, quod cooperto capite fingitur, quasi latentem indicat? Nonne ipse Italis ostendit agriculturam, quod falce demonstrat? Non, inquiunt; nam videris, si fuit ille homo et rex quidam, de quo ista narrantur; nos tamen Saturnum interpretamur " universum tempus ", quod graecum etiam vocabulum eius ostendit; vocatur enim , quod aspiratione addita etiam temporis nomen est, unde et latine Saturnus appellatur, quasi saturetur annis. Quid iam cum istis agendum sit, nescio, qui conantes in melius interpretari nomina et simulacra deorum suorum, fatentur maiorem deum suum et patrem ceterorum tempus esse. Quid enim aliud indicant quam omnes deos suos temporales esse, quorum patrem ipsum tempus constituunt?
23. 35. Erubuerunt hinc philosophi eorum recentiores platonici, qui iam christianis temporibus fuerunt, et Saturnum aliter interpretari conati sunt dicentes appellatum , velut a satietate intellectus, eo quod graece satietas , intellectus autem sive mens dicitur. Cui videtur suffragari et latinum nomen quasi ex prima latina parte et graeca posteriore compositum, ut diceretur Saturnus, tamquam satur, . Viderunt quam esset absurdum, si filius temporis Iuppiter haberetur, quem deum aeternum vel putabant vel putari volebant. At vero secundum istam novellam interpretationem, quam veteres eorum si habuissent mirum si Ciceronem Varronemque latuisset, Saturni filium Iovem dicunt tamquam ab illa summa mente profluentem spiritum, quam volunt esse velut animam mundi huius omnia caelestia et terrena corpora implentem. Unde illud Maronis est, quod paulo ante commemoravi:
Iovis omnia plena 56.
Numquid non, si possent isti, sicut ipsam interpretationem ita etiam superstitionem hominum commutarent et aut nulla simulacra aut certe Saturno potius quam Iovi Capitolia constituerent? Neque enim ullam animam rationalem sapientem fieri disputant nisi participatione summae illius incommutabilisque sapientiae, non solum cuisquam hominis animam, sed ipsius etiam mundi, quam dicunt Iovem; nos vero esse quandam summam Dei sapientiam, cuius participatione fit sapiens, quaecumque anima fit vere sapiens, non tantum concedimus, verum etiam maxime praedicamus 57. Utrum autem universa ista corporalis moles, quae mundus appellatur, habeat quandam animam vel quasi animam suam, id est rationalem vitam qua ita regatur sicut unumquodque animal, magna atque abdita quaestio est, nec affirmari debet ista opinio nisi comperta, quod vera sit, nec refelli nisi comperta, quod falsa sit. Quid autem hoc ad hominem, etiamsi semper eum lateat, quando quidem nulla anima fit sapiens vel beata ex alia quacumque anima, sed ex illa sola summa atque incommutabili Dei sapientia?
23. 36. Romani tamen, qui non Saturno, sed Iovi Capitolium condiderunt, vel aliae nationes, quae Iovem praecipue supra ceteros deos colendum esse putaverunt, non hoc quod isti senserunt. Qui secundum istam suam novam opinionem et summas arces, si quicquam in his rebus potestatis habuissent, Saturno potius dedicarent; et mathematicos vel genethliacos maxime delerent, qui Saturnum, quem sapientum effectorem isti dicerent, maleficum deum inter alia sidera constituerent. Quae opinio tantum contra illos in animis humanis praevaluit, ut nec nominare illum velint, senem potius quam Saturnum appellantes, tam timida superstitione, ut iam Carthaginienses pene vico suo nomen mutaverint, " Vicum senis " crebrius quam " Vicum Saturni " appellantes.
Non omnes Deum colunt, qui Deum Israel reiciunt; nec eum colunt, qui alios colunt.
24. 37. Notum est ergo, quid colere convincantur et quid colorare conentur adoratores simulacrorum. Verum et ab istis noviciis Saturni interpretatoribus requirendum est, quid de Deo sentiant Hebraeorum. Etiam ipsis enim placuit omnes deos cum gentibus colere, cum eos superbos puderet pro peccatorum remissione humilari sub Christo. Quid ergo sentiunt de Deo Israel? Quem si non colunt, non omnes deos colunt, si autem colunt, non colunt sicut se coli iussit, quia et alios colunt, quos coli ille prohibuit. Per eos enim vates ista prohibuit, per quos haec ipsa, quae nunc a christianis eorum simulacra patiuntur, futura praedixit. Sive enim angeli ad illos Prophetas missi sint, qui eis Deum omnium creatorem unum verum Deum, cui universa subiecta sunt, et per sensibilium rerum congruam speciem figurate ostenderent et quemadmodum se coli praeciperet indicarent sive aliquorum in eis mentes per Spiritum Sanctum ita sublimatae sint ut eo visu ea viderent quo et ipsi angeli vident: constat tamen eos illi Deo servisse, qui alios deos coli prohibuit, servisse autem fide pietatis in regno et sacerdotio reipublicae suae et Christum venturum regem ac sacerdotem significantibus sacris.
Dii falsi alios coli secum non prohibent. Deum Israel esse Deum verum convincitur ex operibus eius et praedictis et impletis.
25. 38. Porro autem in diis gentium, quos isti dum colere volunt illum qui cum istis coli non potest colere nolunt, dicant, quid causae est, ut nullus eorum inveniatur qui alterum coli prohibeat, cum eos in diversis officiis muneribusque constituant et rebus ad quemque proprie pertinentibus praesides velint. Si enim Iuppiter non prohibet Saturnum coli, quia non est ille homo, qui illum hominem patrem de regno expulit, sed aut caeli corpus aut spiritus implens caelum et terram, et ideo non potest prohibere coli mentem supernam, ex qua dicitur emanasse, si ea ratione nec Saturnus Iovem coli prohibet, quia non ab eo rebellante superatus est, sicut ille a Iove nescio quo, cuius arma fugiens venit in Italiam, sed favet prima mens animae a se genitae, saltem Vulcanus prohiberet coli Martem uxoris adulterum, Hercules Iunonem persecutricem suam. Quae ista inter eos est tam foeda consensio, ut nec Diana virgo casta coli prohibeat non dicam Venerem, sed Priapum? Nam si unus homo et venator et agricola esse voluerit, servus erit amborum, quibus tamen vel vicina templa fabricare erubescit. Sed interpretentur Dianam virtutem quam volunt, interpretentur et Priapum fecunditatis deum, ita sane, ut in fetandis feminis pudeat Iunonem talem habere adiutorem, dicant quod placet. Interpretentur quod sapiunt, dum tamen omnia eorum argumenta perturbet Deus Israel. Qui cum illos omnes coli prohibuerit et a nullo eorum coli prohibitus sit eorumque simulacris et sacris eversionem praeceperit, praedixerit, fecerit, satis ostendit illos falsos atque fallaces et se esse verum ac veracem Deum.
25. 39. Istos autem iam paucos deorum multorum falsorumque cultores quis non miretur nolle obtemperare illi, de quo cum ab eis quaeritur quisnam Deus sit, quodlibet opinando respondeant, Deum tamen esse negare non audent, quia si negent, operibus eius et praedictis atque completis facillime convincuntur? Neque enim ea dico, quae liberum sibi putant esse non credere, quia ipse in principio fecit caelum et terram et omnia quae in eis sunt 58, neque illa nimis antiqua, quod Enoch transtulit 59, quod impios diluvio delevit, quod Noe iustum domumque eius per lignum inde liberavit 60. Ab Abraham in hominibus facta eius exordior. Huic enim facta est per angelicum oraculum manifesta promissio, quam nunc videmus impleri. Huic quippe dictum est: In semine tuo benedicentur omnes Gentes 61, ex cuius semine populus Israel, unde virgo Maria, quae peperit Christum, in quo benedici omnes Gentes audeant iam negare, si possunt. Haec promissio facta est etiam ad Isaac filium Abrahae, haec et ad Iacob nepotem Abrahae 62, qui etiam Israel appellatus est, ex quo universus populus et propagatus et nominatus est, ut huius populi Deus appellaretur Deus Israel, non quod ipse non sit Deus omnium gentium sive nescientium sive iam scientium, sed quia in isto populo voluit manifestius apparere virtutem promissorum suorum. Ille enim populus primo in Aegypto multiplicatus et de illa servitute per Moysen in multis signis portentisque liberatus debellatis plurimis gentibus terram etiam promissionis accepit, in qua regnavit per reges suos de tribu Iuda exortos 63. Qui Iudas unus fuit ex duodecim filiis Israel nepotis Abrahae, atque inde Iudaei cognominati multa ipso Deo adiuvante fecerunt, multa pro peccatis suis ipso flagellante perpessi sunt, donec veniret semen, cui promissum est 64, in quo benedicerentur omnes Gentes et patrum suorum simulacra sponte confringerent 65.
Idololatria per Christi nomen et Christianorum fidem iuxta prophetias eversa.
26. 40. Neque enim temporibus christianis, sed tanto ante praedictum est quod per christianos impletur. Ipsi Iudaei qui remanserunt inimici nominis Christi, de quorum etiam futura perfidia in illis propheticis litteris tacitum non est, ipsi habent et legunt prophetam dicentem: Domine Deus meus et refugium meum in die malorum, ad te Gentes venient ab extremo terrae et dicent: Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra et non est in illis utilitas 66. Ecce nunc fit, ecce nunc Gentes ab extremo terrae veniunt ad Christum ista dicentes et simulacra frangentes. Et hoc enim magnum est, quod Deus praestitit Ecclesiae suae ubique diffusae, ut gens Iudaea merito debellata et dispersa per terras, ne a nobis haec composita putarentur, codices Prophetarum nostrorum ubique portaret et inimica fidei nostrae testis fieret veritatis nostrae. Quomodo ergo discipuli Christi docuerunt quod a Christo non didicerunt, sicut stulti desipiendo iactitant, ut deorum gentilium et simulacrorum superstitio deleretur? Numquid et illas prophetias, quae nunc leguntur in codicibus inimicorum Christi, possunt dici finxisse discipuli Christi?
26. 41. Quis enim haec evertit nisi Deus Israel? Ipsi enim populo dictum est per divinas voces factas ad Moysen: Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est 67. Non facies tibi idolum neque cuiusquam similitudinem, neque quae in caelo sursum neque quae in terra deorsum 68, ut autem etiam evertat ista, ubi potestatem acceperit, sic ei praecipitur: Non adorabis deos illorum, sed neque servies eis: non facies secundum opera ipsorum, sed deponendo depones et confringendo confringes simulacra eorum 69. Quis autem dicat Christum atque christianos non pertinere ad Israel, cum Israel nepos fuerit Abrahae, cui primo et deinde Isaac filio eius et deinde ipsi Israel nepoti eius dictum est quod iam commemoravi: In semine tuo benedicentur omnes Gentes 70? Quod fieri iam videmus in Christo, cum inde exorta sit illa virgo, de qua propheta populi Israel et Dei Israel cecinit dicens: Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel 71. Interpretatur autem Emmanuel, Nobiscum Deus 72. Deus ergo Israel qui prohibuit alios deos coli, qui prohibuit idola fabricari, qui praecepit everti, qui per prophetam praedixit Gentes ab extremo terrae dicturas: Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra, in quibus non est utilitas 73, ipse per Christi nomen et christianorum fidem istarum omnium superstitionum eversionem iussit, promisit, exhibuit. Frustra ergo miseri, quia blasphemare Christum etiam a diis suis, hoc est a demonibus, nomen Christi metuentibus prohibiti sunt, volunt ab eo doctrinam istam facere alienam, qua christiani contra idola disputant easque omnes falsas religiones, ubi potuerint, eradicant.
Urget idololatrarum reliquias, ut demum serviant vero Deo idola ubique subvertenti.
27. 42. De Deo Israel respondeant, quem docere ista et iubere non tantum christianorum, sed etiam Iudaeorum libri testantur, de ipso consulant deos suos, qui Christum blasphemari prohibuerunt; de Deo Israel, si audiant, aliqua contumeliosa respondeant. Sed quos consulant? Aut ubi iam consulant? Libros suorum legant. Si Deum Israel Iovem putant, sicut Varro scripsit (interim ut secundum eorum opinionem loquar), cur ergo Iovi non credunt idola esse delenda? Si Saturnum putant, cur eum non colunt? Aut cur non sic colunt, quemadmodum se coli per eos vates praecepit, per quos ea quae praedixit implevit? Cur ei non credunt simulacra evertenda esse et alios deos colendos non esse? Si nec Iovis nec Saturnus est quia, si unus eorum esset, contra sacra Iovis et Saturni eorum tanta non diceret, quis ergo est, qui propter deos alios solus ab istis non colitur et eversis diis aliis tam evidenter efficit, ut solus colatur, humilata omni superba altitudine, quae se adversus Christum erexerat pro idolis persequens interficiensque christianos? Nunc certe quaerunt, ubi se abscondant, cum sacrificare volunt, vel ubi deos ipsos suos recludant, ne a christianis inveniantur atque frangantur. Unde hoc nisi a timore legum atque regum, per quos Deus Israel suam exserit potestatem iam subditos Christi nomini, sicut longe ante promisit dicens per prophetam: Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes Gentes servient illi 74?
Praedicta idolorum reiectio.
28. 43. Nempe iam impletur quod per prophetam identidem canitur, quod remissurus esset impiam plebem suam non quidem totam, quia multi ex Israelitis crediderunt in Christum; nam inde erant et apostoli eius et humilaturus omnem superbum atque iniuriosum ut ipse solus exaltaretur, id est solus altus et potens hominibus manifestaretur, donec proicerentur a credentibus idola et a non credentibus absconderentur, cum eius timore terra confringitur, id est terreni homines timore franguntur, timendo legem vel ipsius vel eorum quicredentes in eum gentibusque regnantes talia sacrilegia prohiberent.
28. 44. Haec enim, quae ut facilius intellegerentur, breviter praelocutus sum, propheta sic dicit: Et nunc tu, domus Iacob, venite, ambulemus in lucem Domini. Remisit enim plebem suam, domum Israel, quoniam repleta est sicut ab initio regio eorum auguriis sicut alienigenarum, et filii multi alienigenae nati sunt illis. Repleta est enim regio eorum argento et auro, nec erat numerus thesaurorum illorum. Et repleta est terra equis, nec erat numerus curruum illorum. Et repleta est terra abominationibus operum manuum ipsorum, et adoraverunt ea quae fecerunt digiti eorum. Et inclinavit se homo et humilavit se vir, et non remittam illis. Et nunc intrate in petras et abscondite vos in terra a facie timoris Domini et a maiestate virtutis eius, cum surrexerit confringere terram. Oculi enim Domini excelsi, homo autem humilis. Et humilabitur altitudo hominum, et exaltabitur Dominus solus in illa die. Dies enim Domini sabaoth supra omnem iniuriosum et superbum et supra omnem altum et elatum , qui humilabuntur, et super omnem cedrum Libani excelsorum et elatorum et super omnem arborem Libani Basan, et super omnem montem et super omnem collem altum, et super omne navem maris et super omne spectaculum navium decoris. Et humilabitur et cadet contumelia hominum et exaltabitur Dominus solus in illa die. Et manibus fabricata omnia abscondent in speluncis et in scissuris petrarum et in cavernis terrae a facie timoris Domini et a maiestate virtutis eius, cum exsurrexerit confringere terram. Illa enim die proiciet homo abominationes aureas et argenteas, quae fecerunt ut adorarent supervacanea et noxia, ut intrent in foramina solidae petrae et in scissuras petrarum, a facie timoris Domini et a maiestate virtutis eius, cum exsurrexerit comminuere terram 75.
Deum Israel quidni colant pagani, si eum vel praepositum elementorum esse opinantur.
29. 45. Quid dicunt de isto Deo sabaoth, quod interpretatur: "Deus virtutum ", vel: " exercituum ", quia illi serviunt virtutes et exercitus angelorum? Quid dicunt de isto Deo Israel, quia Deus est illius populi, de quo venit semen, in quo benedicerentur omnes Gentes 76? Cur solum non colunt, qui omnes deos colendos esse contendunt? Cur ei non credunt, qui alios deos falsos et ostendit et evertit? Audivi quemdam eorum dicere se legisse apud nescio quem philosophum, quod ex his quae Iudaei in suis sacramentis agerent intellexisset, quem Deum colerent: Praepositum, inquit, istorum elementorum, quibus iste visibilis et corporeus mundus exstructus est 77 cum in Scripturis sanctis Prophetarum eius aperte ostendatur illum Deum colendum praeceptum esse populo Israel, qui fecit caelum et terram 78 et a quo est omnis vera sapientia 79. Sed quid opus est hinc diutius disputare, cum ad id quod ago sufficiat quod illi qualibet praesumptione opinantur de illo Deo, quem Deum esse negare non possunt? Si enim praepositus est elementorum, quibus mundus iste consistit, cur non potius solus ipse colitur quam Neptunus, qui solius maris praepositus est, quam denique Silvanus, qui solorum agrorum atque silvarum, quam Sol, qui solius diei vel etiam universi caelestis caloris, quam Luna, quae solius noctis vel etiam humoris potestate praefulget, quam Iuno, quae solum aerem tenere perhibetur? Certe enim isti partium praepositi, quicumque sunt, necesse est, ut sub illo sint qui omnium elementorum et universae huius molis praeposituram gerit. At iste illos omnes coli prohibet. Cur ergo isti contra praeceptum maioris illorum non solum eos colere volunt, sed propter istos illum nolunt? Adhuc non inveniunt, quid de isto Deo Israel constanter liquidoque pronuntient, nec umquam invenient, donec eum inveniant Deum solum verum, a quo creata sunt omnia.
Deus Israel impletis prophetiis iam ubique innotuit.
30. 46. Proinde quidam Lucanus magnus eorum in carmine declamator, credo et ipse diu quaerens sive per suas cogitationes sive per suorum libros, quisnam esset Iudaeorum Deus, et, quia non pie quaerebat, non inveniens, maluit tamen incertum Deum, quem non inveniebat, quam nullum Deum dicere, cuius tam magna documenta sentiebat. Ait enim: Et dedita sacris incerti Iudaea Dei 80. Et nondum Deus iste sanctus et verus Deus Israel, nondum per Christi nomen tanta in omnibus gentibus fecerat, quanta usque in hodiernum diem post Lucani tempora consecuta sunt. Nunc vero quis tam durus non flectatur? Quis tam torpidus non ignescat, cum impletur quod scriptum est, quia non est qui se abscondat a calore eius?, quando iam clarissima luce manifestantur quae in eodem psalmo, unde versiculum istum commemoravi, tanto ante praedicta sunt? Caelorum enim nomine Apostoli Christi significati sunt, quod in eis Deus praesideret, ut Evangelium nuntiarent. Iam ergo caeli enarraverunt gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiavit firmamentum. Dies diei eructavit verbum, et nox nocti annuntiavit scientiam. Iam non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Iam in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum. Iam in sole, hoc est in manifestatione, posuit tabernaculum suum, quod est Ecclesia ipsius, quia, ut hoc faceret, ipse, sicut ibi sequitur, tamquam sponsus processit de thalamo suo, id, est: coniugatum Verbum carni humanae processit de utero virginali, iam exultavit ut gigans et cucurrit viam, iam a summo caeli facta est egressio eius et recursus eius usque ad summum caeli 81. Et ideo rectissime sequitur versus, quem paulo ante commemoravi: Et non est qui se abscondat a calore eius 82. Et adhuc isti fragiles contradictiunculas garrientes eligunt isto igne sicut stipula in cinerem 83 verti quam sicut aurum a sorde purgari 84, cum et deorum falsorum iam fallacia monumenta frustrata sint et illius incerti Dei veracia promissa certa iam facta sint!
Prophetia de Christo impleta.
31. 47. Desinant ergo dicere mali laudatores Christi, qui nolunt esse christiani, quod Christus non docuerit deos eorum deseri et simulacra confringi 85. Deus enim Israel, de quo praedictum est quod Deus universae terre vocabitur 86, et Deus universae terrae iam vocatur, hoc per Prophetas futurum praedixit, hoc per Christum congruo tempore implevit. Certe enim si iam Deus Israel Deus universae terrae vocatur, necesse est ut fiat quod iussit, quando qui iussit, innotuit. Quia vero per Christum et in Christo innotuit, ut Ecclesia eius per orbem diffunderetur et per ipsam Deus Israel universae terrae vocaretur, paulo superius apud eumdem prophetam legant qui volunt: immo et a me commemoretur. Neque enim ita longum est ut oporteat praetermitti. Dicuntur enim multa de praesentia et humilitate et passione Christi et corpore eius, cui caput est, id est Ecclesia eius, cum appellatur tamquam sterilis, quae non pariebat. Per multos enim annos Ecclesia, quae futura erat in omnibus gentibus in filiis suis, hoc est in sanctis suis, non apparuit nondum Christo annuntiato per evangelistas eis, quibus non est annuntiatus per Prophetas, et dicitur plures filios desertae futuros quam eius, quae habet virum, cum viri nomine significata est lex vel rex, quem accepit primus populus Israel, nec acceperant Gentes legem eo tempore, quo propheta loquebatur, neque rex christianorum apparuerat adhuc Gentibus, ex quibus tamen gentibus longe fertilior et numerosior Sanctorum multitudo provenit 87. Ita ergo dicit Isaias incipiens ab humilitate Christi et se postea convertens ad alloquendam Ecclesiam usque ad eum versum, quem commemoravimus, ubi ait: Et qui eruit te ipse Deus Israel universae terrae vocabitur 88. Ecce, inquit, in intellectu erit puer meus et exaltabitur et honorificabitur vehementer. Quomodo multi mirabuntur super te, sic tamen et inhonesta videbitur ab omnibus species tua et honor tuus ab hominibus. Ita enim mirabuntur Gentes multae super eum et continebunt reges os suum, quoniam quibus non est nuntiatum de illo videbunt et qui non audierunt intellegent 89. Domine, quis credidit auditui nostro? Et bracchium Domini cui revelatum est? Nuntiavimus coram illo ut puer, ut radix in terra sitienti, non est species illi neque honor. Et vidimus illum, et non habuit speciem neque decorem; sed vultus eius abiectus et deformis positio eius ab omnibus hominibus. Homo in plaga et qui sciat ferre infirmitates, propter quod et avertit se facies eius, iniuriata est nec magni aestimata est. Hic infirmitates nostras portat et pro nobis in doloribus est. Et nos existimavimus illum in doloribus esse et in plaga et in poena. Ipse autem vulneratus est propter peccata nostra et infirmatus est propter iniquitates nostras. Eruditio pacis nostrae in eum, livore eius sanati sumus. Omnes ut oves erravimus et Dominus tradidit illum pro peccatis nostris. Et ipse quoniam male tractatus est, non aperuit os, ut ovis ad immolandum ductus est, et ut agnus ante eum qui se tonderet fuit sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate sublatum est iudicium eius. Generationem eius quis enarrabit? Quoniam tolletur de terra vita eius. Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. Dabo ergo malos propter sepulturam eius et divites propter mortem eius, ob hoc quod iniquitatem non fecerit nec dolum in ore suo. Dominus vult purgare illum de plaga. Si dederitis vos ob delicta vestra animam vestram, videbitis semen longissimae vitae. Et vult Dominus auferre a doloribus animam eius, ostendere illi lucem et figurare per sensum, iustificare iustum bene servientem pluribus, et peccata illorum ipse sustinebit. Propterea ipse haereditabit complures et fortium partietur spolia propter quod tradita est ad mortem anima eius et inter iniquos aestimata est, et ipse peccata multorum sustinuit et propter iniquitates eorum traditus est 90.Delectare sterilis, quae non paris, exsulta et clama quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet virum. Dixit enim Dominus: Dilata locum tabernaculi tui et aulas tuas confige; non est, quod parcas. Porrige longius funiculos et palos validos constitue. Etiam atque etiam in dextram atque sinistram partem extende. Semen enim tuum haereditabit Gentes, et civitates quae desertae erant inhabitabis. Non est quod metuas, praevalebis enim, nec erubescas, quod detestabilis fueris. Confusionem enim in perpetuum oblivisceris, ignominiae viduitatis tuae non eris memor, quoniam ego sum Dominus qui facio te, Dominus nomen ei; et qui eruit te ipse Deus Israel universae terrae vocabitur 91.
31. 48. Quid contra hanc evidentiam expressionemque rerum et praedictarum et impletarum dici potest? Si de Christi divinitate discipulos eius putant esse mentitos, numquid de Christi passione dubitabunt? Resurrexisse non solent credere; at illa omnia ab hominibus humana perpessum etiam libenter credunt, quia hominem tantummodo credi volunt. Ille itaque sicut ovis ad immolandum ductus 92, ille inter iniquos deputatus, ille vulneratus propter peccata nostra, cuius livore sanati sumus 93, cuius facies iniuriata est nec magni aestimata, palmis caesa et sputis illita, cuius deformis in cruce positio, ille ab iniquitatibus populi Israel ductus ad mortem, ille qui non habebat speciem neque decorem, quando colaphis percutiebatur, quando spinis coronabatur, quando pendens irridebatur, ille qui, sicut agnus coram tondente non habet vocem 94, sic non aperuit os suum, cum ei diceretur ab insultantibus: Prophetiza nobis, Christe 95. Nempe iam exaltatus est, iam honorificatus est vehementer. Nempe iam mirantur Gentes multae super eum 96. Iam continuerunt reges os suum, quo adversus christianos leges saevissimas promulgabant. Nempe quibus non est nuntiatum de illo, iam vident, et qui non audierunt, iam intellegunt 97. Quoniam Gentes, quibus non nuntiarunt Prophetae, magis ipsae vident, quam vera nuntiata sint per Prophetas. Et qui non audierunt ipsum Isaiam loquentem, iam in litteris eius, de quo ista sit locutus, intellegunt. Nam et in ipsa gente Iudaeorum quis credidit auditui Prophetarum, aut bracchium Domini, quod est ipse Christus, qui per eos annuntiabatur, cui revelatum est, quando manibus suis ea scelera in Christo admittebant, quae futura praedixerant Prophetae quos habebant 98? Nempe iam haereditate possidet multos et fortium partitur spolia 99, cum ea quae diabolus et demones possidebant per ecclesiarum suarum fabricas et quoslibet necessarios usus, illis expulsis proditisque distribuit.
Apostolorum contra idololatriam doctrina vindicatur ex prophetiis.
32. 49. Quid ergo ad haec dicunt perversi laudatores Christi et christianorum obtrectatores? Numquid, ut ista per Prophetas tanto ante praedicerentur, Christus magicis artibus fecit aut discipuli eius ista finxerunt? Numquid, ut delectetur Ecclesia diffusa per Gentes quondam sterilis, nunc in pluribus filiis quam illa synagoga, quae legem sive regem tamquam virum acceperat, numquid, ut sic dilatet locum tabernaculi sui omnes nationes et linguas occupans, ut longius, quam Romani imperii iura tenduntur, usque in Persas et Indos aliasque barbaras Gentes funiculos porrigat, ut in dextram per veros christianos et in sinistram per fictos christianos in tam multis populis nomen eius extendatur, ut semen eius haereditet Gentes, ut civitates, quae a vero Dei cultu et a vera religione desertae fuerant, iam nunc inhabitet, ut non timuerit hominum minas et furias, quando in sanguine martyrum tamquam honore purpureo vestiebatur, ut praevaleret tam multis tamque vehementibus et potentibus persecutoribus suis, ut non erubesceret quod detestabilis fuerit, quando magnum erat crimen fieri vel esse christianum, ut confusionem in perpetuum obliviscatur, quia ubi abundaverat peccatum, superabundavit gratia 100, ut ignominiae viduitatis suae memor non sit, quia paululum derelicta et opprobriis obiecta tam eminenti gloria reflorescit? Numquid postremo, ut Dominus, qui fecit eam et a dominatu diaboli et demonum eruit eam, ipse Deus Israel universae terrae iam vocetur, discipuli Christi finxerunt, quod Prophetae, quorum libri nunc in manibus inimicorum Christi habentur, tam longe ante quam Christus filius hominis fieret praedixerunt 101?
32. 50. Hinc ergo intellegant, quod ne tardissimis quidem atque obtunsissimis obscurum dubiumve relinquitur, hinc, inquam, intellegant Christi perversi laudatores et christianae religionis exsecratores etiam Christi discipulos contra deos eorum ea didicisse atque docuisse quae doctrina continet Christi, quia Deus Israel, qui haec omnia, quae isti colere volunt, abominanda atque evertenda in libris Prophetarum praecepisse invenitur, ipse Deus universae terrae, sicut tanto ante promisit 102, per Christum et Christi Ecclesiam iam vocatur. Si enim Christum mira dementia suspicantur deos eorum coluisse ac per hos eum tanta potuisse, numquid et Deus Israel deos eorum coluit, qui de se per omnes Gentes colendo et de illis abominandis atque evertendis per Christum quod promisitimplevit 103? Ubi sunt dii eorum? Ubi vaticinia fanaticorum et divinationes pythonum? Ubi auguria vel auspicia vel haruspicia vel oracula demonum? Cur non profertur ex huius modi antiquis libris admonitum aliquid et praedictum contra christianam fidem et contra Prophetarum nostrorum expressam iam in omnibus gentibus tam perspicuam veritatem? Offendimus, inquiunt, deos nostros et deseruerunt nos, ideo adversus nos christiani praevaluerunt et humanarum rerum felicitas defessa ac deminuta dilabitur. Hoc sibi certe per christianos fuisse eventurum legant ex libris vatum suorum, sed ea legant, ubi si non Christus, quia eum deorum suorum volunt fuisse cultorem, saltem Deus Israel improbatus et detestatus sit quem constat istorum eversorem. Sed numquam hoc proferent, nisi quod modo forte confinxerint. Quod cum protulerint, apparebit eo ipso certe, quod tanta res tam ignota profertur, quae utique debuit, antequam hoc quod praedictum est accidisset, in deorum templis omnium gentium recitari, ut praestruerentur et praemonerentur qui nunc volunt esse christiani.
In eos qui rerum humanarum felicitatem per christiana tempora deminutam esse conqueruntur.
33. 51. Deinde quod de felicitatis rerum humanarum deminutione per christiana tempora conqueruntur, si libros philosophorum suorum legant ea reprehendentium quae nunc eis etiam recusantibus et murmurantibus subtrahuntur, tum vero magnam laudem repperient temporum christianorum. Quid enim eis minuitur felicitatis, nisi quod pessime luxurioseque abutebantur in magnam Creatoris iniuriam? Nisi forte hinc sunt tempora mala, quia per omnes pene civitates cadunt theatra, caveae turpitudinum et publicae professiones flagitiorum, cadunt et fora vel moenia, in quibus demonia colebantur. Unde enim cadunt nisi inopia rerum, quarum lascivo et sacrilego usu constructa sunt? Nonne Cicero eorum cum Roscium quemdam laudaret histrionem ita peritum dixit, ut solus esset dignus qui in scenam deberet intrare; ita virum bonum, ut solus esset dignus qui eo non deberet accedere 104? Quid aliud apertissime ostendens nisi illam scenam esse tam turpem ut tanto minus ibi homo esse debeat, quanto fuerit magis vir bonus? Et tamen dii eorum tali dedecore placabantur, quale a viris bonis removendum esse censebat. Est etiam hinc eiusdem ipsius Ciceronis aperta confessio, ubi ait sibi Floram matrem ludorum celebritate placandam 105. In quibus ludis tanta exhiberi turpitudo consuevit, ut in eorum comparatione ceteri honesti sint, a quibus tamen etiam ipsis agendis viri boni prohibentur. Quae ista est Flora mater, qualis dea est, quam celebrior et habenis effusioribus laxata conciliat et propitiat turpitudo? Quanto iam honestius in scaenam Roscius intrabat, quam Cicero deam talem colebat? Si deminuta rerum copia, quae in haec celebranda funduntur, dii gentium offenduntur, apparet, quales sint qui talibus delectantur. Si autem ipsi irati ista minuunt, utilius irascuntur quam placantur. Quapropter aut philosophos suos arguant, qui talia in luxuriosis hominibus reprehenderunt, aut deos suos frangant, qui talia de suis cultoribus exegerunt, si tamen iam inveniunt vel quos frangant vel quos abscondant, christianorum vero temporibus defectum rerum secundarum, quo in turpia et noxia diffluebant, blasphemando imputare desistant, ne magis nos unde amplius Christi potestas laudetur admoneant.
Epilogus superiorum.
34. 52. Multa hinc dicerem, nisi me iam librum istum concludere atque ad propositam intentionem redire suscepti operis necessitas cogeret. Cum enim evangelicas quaestiones, ubi videntur quibusdam quattuor evangelistae non inter se constare, solvere adgrederer, ut potui, expositis intentionibus singulorum primo mihi discutiendum occurrit, quod nonnulli quaerere solent cur ipsius Christi nulla scripta proferamus. Ita enim volunt et ipsum credi nescio quid aliud scripsisse quod diligunt nihilque sensisse contra deos suos sed eos potius magico ritu coluisse, et discipulos eius non solum de illo fuisse mentitos dicendo illum Deum, per quem facta sunt omnia 106, cum aliud nihil quam homo fuerit quamvis excellentissimae sapientiae verum etiam de diis eorum non hoc docuisse quod ab illo didicissent. Unde factum est, ut eos de Deo Israel potius urgeremus, qui per Ecclesiam christianorum ab omnibus gentibus colitur et istorum sacrilegas vanitates ubique iam evertit, sicut per Prophetas suos tanto ante praedixit et per Christi nomen in quo benedici omnes Gentes promiserat 107, ea quae praedixit implevit. Ex quo intellegere debent nec Christum aliud de diis eorum vel nosse vel docere potuisse, quam Deus Israel per Prophetas iussit atque praedixit, per quos ipsum Christum promisit et misit, in cuius nomine secundum pollicitationem, quam patribus fecit cum benedicerentur omnes Gentes, factum est, ut et ipse Deus Israel universae terrae vocaretur 108, nec discipulos eius a sui magistri doctrina deviasse, cum deos gentium coli prohibuerint, ne vel insensatis simulacris supplicaremus vel societatem cum demoniis haberemus vel creaturae potius quam Creatori religionis obsequio serviremus 109.
Mediatoris mysterium antiquis per prophetiam, nobis per Evangelium praedicatur.
35. 53. Quapropter, cum sit ipse Christi Sapientia Dei, per quam creata sunt omnia, cumque nullae mentes rationales sive angelorum sive hominum nisi participatione ipsius sapientes fiant, cui per Spiritum Sanctum, per quem caritas in cordibus nostris diffunditur 110, inhaeremus, quae Trinitas unus Deus est, consultum est divina providentia mortalibus, quorum temporalis vita in rebus orientibus et occidentibus occupata tenebatur, ut eadem ipsa Dei Sapientia ad unitatem personae suae homine assumpto, in quo temporaliter nasceretur, viveret, moreretur, resurgeret, congrua saluti nostrae dicendo et faciendo, patiendo et sustinendo fieret et deorsum hominibus exemplum redeundi, qui sursum est angelis exemplum manendi. Nisi enim et in animae rationalis natura temporaliter aliquid oriretur, id est inciperet esse quod non erat, numquam ex vita pessima et stulta ad sapientem atque optimam perveniret. Ac per hoc, cum rebus aeternis contemplantium veritas perfruatur, rebus autem ortis fides credentium debeatur, purgatur homo per rerum temporalium fidem, ut aeternarum percipiat veritatem. Nam et quidam eorum nobilissimus philosophus Plato in eo libro, quem Timaeum vocant, sic ait: Quantum ad id quod ortum est aeternitas valet, tantum ad fidem veritas 111. Duo illa sursum sunt, aeternitas et veritas, duo ista deorsum, quod ortum est et fides. Ut ergo ab imis ad summa revocemur atque id quod ortum est recipiat aeternitatem, per fidem veniendum est ad veritatem. Et quia omnia quae in contrarium pergunt per aliquid medium reducuntur, ab aeterna iustitia temporalis iniquitas nos alienabat, opus ergo erat media iustitia temporali, quae medietas temporalis esset de imis, iusta de summis, atque ita se nec abrumpens a summis et contemperans imis, ima redderet summis. Ideo Christus mediator Dei et hominum dictus est inter Deum immortalem et hominem mortalem Deus et homo, reconcilians hominem Deo 112, manens id quod erat, factus quod non erat. Ipse est nobis fides in rebus ortis, qui est veritas in aeternis.
35. 54. Hoc magnum et inenarrabile sacramentum, hoc regnum et sacerdotium antiquis per prophetiam revelabatur, posteris eorum per Evangelium praedicatur. Oportebat enim, ut aliquando in omnibus gentibus redderetur, quod diu per unam gentem promittebatur. Proinde qui Prophetas ante descensionem suam praemisit, ipse et apostolos post ascensionem suam misit. Omnibus autem discipulis suis per hominem quem assumpsit, tamquam membris sui corporis caput est. Itaque cum illi scripserunt quae ille ostendit et dixit, nequaquam dicendum est quod ipse non scripserit; quandoquidem membra eius id operata sunt, quod dictante capite cognoverunt. Quidquid enim ille de suis factis et dictis nos legere voluit, hoc scribendum illis tamquam suis manibus imperavit. Hoc unitatis consortium et in diversis officiis concordium membrorum sub uno capite ministerium quisquis intellexerit non aliter accipiet quod narrantibus discipulis Christi in Evangelio legerit, quam si ipsam manum Domini, quam in proprio corpore gestabat, scribentem conspexerit. Quamobrem illa potius iam videamus qualia sint quae putant evangelistas sibimet scripsisse contraria (quod parum intellegentibus videri potest), ut his quaestionibus dissolutis ex hoc quoque appareat illius capitis membra non solum idem sentiendo, verum etiam convenientia scribendo, in corporis ipsius unitate germanam serv