De Cain et Abel (Ambrosius)

This is the stable version, checked on 18 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Cain et Abel (Ambrosius)
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 14

AmbMed.DeCaEtA 14 Ambrosius Mediolanensis340-397 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS.

183 CAPUT PRIMUM.

Post brevem a libro superiori ad huncce transitionem agitur de ortu Cain et Abel; ac per hos sicut et per Esau et Jacob, duas hominum sectas sibi invicem oppositas praesignari ostenditur. 1. De paradiso in superioribus pro captu nostro, ut potuimus, quod Dominus infudit, sensus invenit, digessimus, in quibus Adam atque Evae lapsus est comprehensus. Nunc quoniam illa penes auctores non stetit culpa: sed quod pejus est, deteriorem invenit haeredem, sequentem adoriamur historiam, et ea quae secundum Scripturas annexa sunt divinas, nostro opere prosequamur.

2. Adam autem cognovit Evam mulierem suam, quae concepit et peperit Cain, et dixit: Acquisivi hominem per Deum (Gen. IV, 1). Quae acquirimus, ex quo, et a quo, et per quid acquiramus, considerari solet: ex quo, tanquam ex materia: a quo, quis auctor: per quid, tanquam per aliquod instrumentum. Numquid hic sic dicit: Acquisivi hominem per Deum; ut Deum intelligas instrumentum? Non utique: sed ut intelligas auctorem et operatorem Deum. Unde magis Deo detulit, quia dixit: Acquisivi hominem per Deum, ut et nos cum aliquid acquirimus, vel omnes eventus secundos Deo magis deferre, quam nobis arrogare debemus. 3. Et adjecit parere Abet (Ibid. 2). Cum adjicitur aliquid, quod prius erat tollitur. Idque colligitur ex arithmeticae portionibus, aut animae cogitationibus: addito enim numero, fit alius numerus, aboletur superior: et cogitatio accedens nova excludit superiorem. Ergo cum adjicitur Abel, 184 aufertur Cain. Quod nominum interpretatione plenius deprehenditur. Cain etenim dictus, est acquisitio, quod omnia sibi acquireret: Abel qui omnia referret ad Deum pia devotus mentis attentione, nihil sibi arrogans, ut superior frater, sed totum tribuens conditori quod accepisset ab eo. 4. Duae itaque sectae sunt sub duorum fratrum nomine compugnantes invicem, et contrariae sibi. Una quae totum menti suae deputat tamquam principali, et quasi cuidam cogitationis, et sensus, et motus omnis auctori; hoc est, quae omnes inventiones humano ascribit ingenio. Altera quae tamquam operatori et creatori omnium Deo defert, et ejus tanquam parentis atque rectoris subdit omnia gubernaculo. Illa prior, Cain significatur: haec posterior, Abel dicitur. Has duas sectas una anima parturit; et ideo germanae habentur, quod uno fundantur utero: sed contrariae sunt; quia oportet eas cum quodam animae partu editae fuerint, dividi ac separari. Compugnantibus enim hospitium unum perpetuo esse non potest. Denique Rebecca cum duas naturas humani ingenii parturiret, unam mali, alteram boni, easque exsilire intra uterum sentiret suum (Esau enim typus erat malitiae, Jacob figuram bonitatis gerebat), mirata quidnam illud esset quod discordiam quamdam concepti cerneret fetus, consuluit Deum, ut passionem proderet, medelam daret. Itaque precanti est responsum redditum: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo exibunt (Gen. XXV, 23). Quod si ad animam referas, eamdem generatricem boni et mali intelliges, quia ex eodem fonte animae utrumque dimanat, sed hoc sobrii solet esse verique judicii; ut repudiato malo enutriat quod bonum est, atque confirmet. Prius ergo quam pariat bonum, hoc est, reverentiam Deo debitam; 185 ut ipsi totum deferat, sua non praeferat: cum vero genuerit confessionem quae defertur Deo, deponit cordis sui tumorem. Adjiciens ergo Deus bonum animae dogma Abel, abstulit improbum dogma Cain. CAPUT II. In Cain Judaeorum figuram esse, Christianorum in Abel. Hujus occasione quaedam attexuntur de patribus, sed praesertim de sepultura Isaac per quem Christi incarnatio, et Moysis per quem ejusdem doctoratus exprimitur. Denique eorumdem Moysis et Christi comparantur inter se sepulturae.

5. Ego tamen hoc loco secundum Scripturam mysterium magis duorum populorum intelligo, quod Deus adjiciendo Ecclesiae suae fidem piae plebis, abstulit perfidiam populi praevaricantis, quandoquidem verba ipsa hoc significare videantur, dicente Deo: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo exibunt (Gen. XXV, 23). Haec figura Synagogae et Ecclesiae in his duobus fratribus ante praecessit Cain et Abel. Per Cain parricidialis populus intelligitur Judaeorum, qui Domini et auctoris sui et secundum Mariae virginis partum fratris, ut ita dicam, sanguinem persecutus est. Per Abel autem intelligitur Christianus adhaerens Deo, sicut et David ait: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Ps. LXXII, 28); ut coelestibus se attexeret, et a terrenis separaret. Alibi: Defecit, inquit, anima mea in verbum tuum (Ps. CXVIII, 81); eo quod ordinem vivendi atque usum non in terrenis voluptatibus, sed in verbi agnitione posuisset. Ex quo cognoscitur nec illud otiose scriptum esse, sed perpense atque examinate, quod legimus in Regnorum libris: Et appositus est ad patres suos (III Reg. II, 11 et 21). Intelligi enim datur quod patrum similis fuerit fide. Unde claret non ad sepulturam corporis, sed ad consortium vitae relatum. 6. Denique de Isaac non perfunctorie scriptum putatur (Gen. XXXV, 29), quod requirens corporis istius speciem quae animae suae attexebatur, appositus sit ad genus suum; eo quod patris sui moribus adhaeserit. Pulchre autem ad genus ait, non ad populum, sicut alibi. Nam legimus aliis locis appositos fuisse ad populum suum, sed isti non tam praestantes: praestantior autem qui paucorum similis fuerit, et non plurimorum: plures in populo suo quam in genere; et praestantius ducitur paucorum similem esse, quam plurimorum. Qui ergo Dei erat generatus promissione, qui ad sacrificium probandae pietatis electus, qui unius uxoris, hoc est, solius sapientiae societate contentus superni illius generis quod est unum sibique semper conveniens, non plebeiae vilitatis imitator astruendus fuit Scripturae divinae testimonio. Etenim ubi labor, doctrina, meditatio, illic cum pluribus commune collegium, et quoddam populare consortium est. Audiendo enim plerique proficiunt, quos nominavit populum. Ubi autem non humana traditione, sed ingeniosa collectione sine usu laboris disciplina percipitur, illic sublimis generis incorrupta sinceritas 186 est. Et ideo Isaac tamquam Dei munus ad genus suum magis, quam ad populum appositus legitur, ut divinorum potius quam humanorum imitatorem esse sedulum recognoscas. 7. Beata et illa mens quae species et ipsum genus supergrediens meretur audire quod dictum est ad Moysen, cum separaretur a populo: Tu autem sta mecum (Deut. V, 31)! Nam sicut in Isaac Dominicae incarnationis typus humanae generationis supergressus consuetudinem, vicit priores; ita ut in eo non vulgaris popularisque gratia, sed specialis praerogativa praecelleret, sicut lectio docet: Abrahae enim dictae sunt promissiones et semini ejus: non dicit et seminibus tamquam in multis, sed sicut uni, hoc est, semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 16): ita etiam in Moyse venturi Doctoris figura, qui legem doceret, Evangelium praedicaret, impleret Testamentum vetus, novum conderet, coeleste populis alimentum daret, humanae dignitatem conditionis excessit eo usque, ut Dei donaretur nomine, sicut habemus scriptum, dicente Domino: Posui te in Deum Pharaoni (Exod. VII, 1). Etenim victor passionum omnium, nec ullis captus saeculi illecebris, qui omnem istam secundum corpus habitationem coelestis puritate conversationis obduxerat, mentem regens, carnem subjiciens, et regia quadam auctoritate castigans, nomine Dei vocatus est, ad cujus similitudinem se perfectae virtutis ubertate formaverat. 8. Et ideo non legimus de eo sicut de caeteris, quia deficiens mortuus est: sed per verbum Dei mortuus est (Deut. XXXIV, 5). Deus enim neque defectionem aut diminutiomem patitur, neque adjectionem capit. Unde et addidit Scriptura: Quia nemo scit sepulturam ejus usque in hodiernum diem (Ibid. 6), ut translationem magis, quam interitum ejus intelligas. Mors enim secessio quaedam est animae et corporis. Mortuus igitur est per verbum Dei, ut ait Scriptura, non secundum verbum; ut advertas non nuntium mortis, sed gratiae munus expressum, qui translatus magis, quam derelictus est, cujus nemo novit sepulturam. Quis enim in terrenis reliquias ejus potuit deprehendere, quem secum esse Dei Filius in Evangelio demonstravit (Matth. XVII, 3)? Denique et Elias simul est visus, qui translatus curru est, non sepultus nec mortuus legitur (IV Reg. II, 11)? Vivit enim qui cum Dei Filio est. Moyses autem mortuus quidem legitur, sed per verbum Dei mortuus, per quod facta sunt omnia. Verbo autem Dei coeli firmati sunt. Per verbum igitur Dei non lapsus operis, sed firmamentum est. Non ergo tamquam relapsus in terram deprehenditur corporis solutione, sed tamquam verbi coelestis operatione donatus et munere; ut quietem magis caro ejus, quam bustum acceperit. 9. Bene autem inter dominum et servum servatur distantia. Ut praerogativam domini intelligas, servi gratiam, de Moyse legitur, quia sepulturam ejus nemo scit: de Christo autem, sepultura ejus de terra sublata est (Esai. LIII, 8); quia ille secundum mysterium legis exspectabat redemptionem, ut resurgeret: hic secundum Evangelii 187 donum redemptionem non exspectabat, sed donabat. Et ideo sepultura ejus ignorata non est, sed elevata, quam diutius creatura tenere non potuit; quia per ipsum omnis creatura properavit a corruptionis servitiis elevari. Nemo ergo scit sepulturam Moysi, quia vitam ejus omnes noverunt: Christi autem sepulturam vidimus; sed nunc jam non novimus, qui resurrectionem ejus agnovimus. Debuit enim cognosci tumulus ejus, ut resurrectio manifestaretur; et ideo in Evangelio (Matth. XXVII, 60 et seq.) tumulus summa expressione describitur: in lege non quaeritur; quia licet resurrectionem ejus lex annuntiaverit (Esai. XI, 10), nobis tamen Evangelii series plenissime comprobavit. CAPUT III. Per Abel et Cain sapientiae humanae processus, qui in Christo solo inventus non est, designari; per ordinem quo uterque fratrum nominantur, nec non per eorumdem officia significari Abelem etsi juniorem, fratre tamen esse praestantiorem.

10. Ergo ut quod proposuimus, compleamus: Adjecit, inquit, parere Abel, hoc est, meliorem Eva quae graviter ante peccaverat, ex se generavit sententiam ut superioris sententiae aboleret errorem. Mentior nisi hoc in universis comprobatur. Ita enim nascimur, ut ante infirmus infantiae sensus in nobis sit, postea pueritiae corporis tantummodo curam sciens, nullum cultum, nullam habens observantiam divinorum. Unde et evidenti naturae novitate ortum Jesum Christum ex virgine ut probaret propheta, ait: Ecce Virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emanuel: butyrum et mel manducabit, quoniam priusquam sciat malum aut bonum: non credet malitiae, ut eligat quod bonum est (Esai. VII, 14 et seq.). Et infra: Priusquam sciat puer vocare patrem ac matrem, accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae contra regem Assyriorum (Esai. VIII, 4). Solus enim fuit qui non est captus saeculi hujus vanitate et carnali tumore; ut pote qui se humiliavit factus obediens usque ad mortem, longe uniuscujusque nostrum dissimilis, quia nos frustra extollimur mente carnis inflati. Unde et nemo sine peccato, nec unius diei infans: ille autem peccatum non fecit. Et ideo in nobis ante nascitur Cain seipsum praeferens: postea Abel generatur, in quo sit reverentia divinitatis. Prius ergo irrepit quod malum est, postea agnoscitur quod bonum est. Ubi autem bonum, ibi justum; ubi justitia, ibi sanctitas, hoc est, Abel qui adhaeret Deo. 11. Et factus est, inquit, Abel pastor ovium, Cain autem operabatur terram (Gen. IV, 2). Non est otiosum quod cum ante generatus sit Cain, ut lectio docet, praelatus sit hoc loco Abel; nec idem sit ordo nominum, qui est ordo naturae. Quid sibi vult mutatio ordinis; ut prius junioris meminerit, ubi describitur vitae status operisque usus? Officiorum interrogemus distantiam, ut colligamus causam praelationis. Operari terram usu prius est, gratia inferius, quam oves pascere. Hoc enim instar est cujusdam doctoris et principis, meritoque senior a vetustioribus inchoavit, junior recentiora praetulit, quae nullas spinas, 188 nullos tribulos germinarent, nulli sententiae essent obnoxia. Denique peccati reus Adam de paradiso dimissus est voluptatis, ut operaretur terram. Recte ergo ubi nascuntur hi fratres, servatur etiam in praedicando ordo naturae: ubi vero exprimitur disciplina vivendi, seniori junior antefertur; quia etsi tempore junior, virtute praestantior est. Innocentia enim tempore posterior est, quam malitia, et quadam suppar aetate, sed meritorum nobilitate antiquior. Senectus enim venerabilis est, non annis incana, sed moribus. Et aetas, inquit, senectutis vita immaculata (Sap. IV, 8). Ubi ergo generatio exprimitur, praeveniat Cain: ubi disciplinarum fit praedicatio, praecurrat Abel. Adolescentiam igitur, et ipsam in exordiis juventutem variarum illecebris passionum fervere quis abnuat: sed ubi maturior aetas successerit, tamquam pubescentis lasciviae tempestate discussa, tranquillitatem refundi, et in quosdam portus quietos lassae animae navigium subducere? Itaque graves motus nostrae adolescentiae fida senectutis statione placidantur. CAPUT IV. Malitiam tempore priorem esse, virtutem dignitate: Hoc ipsum per Esau et Jacob designari, sicut et per duas Scripturae mulieres; quarum altera virtutis, altera voluptatis imago est. Denique hujus ultimae artes describuntur.

12. Ne ergo dubites talibus naturae admonitus exemplis, quod malitia praecedat tempore, sed juvenculescat infirmitate. Habet illa aetatis stipendium: virtus autem praerogativam gloriae, qua plerumque justo cedit iniquus. Cujus rei testis est fidelis divina Scriptura, quae docet Esau cognomine stultitiae virum cessisse patienter primatus suos fratri suo Jacob; ita ut diceret: Ut quid mihi primatus (Gen. XXV, 32)? Sed quos iste posthabuit, hos vir cognomento exercitationis praeditus quaesivit mereri. Nonne tibi videtur Esau tamquam in agone victus, et propriae mentis infirmitate imparem se existimans cessisse victori coronam, quem videbat nullis passionum illecebris inflecti, quarum ipse pulverem sustinere non poterat? Ut quid mihi, inquit, primatus? Apud ignavos enim nulla sunt insignia virtutis, apud sapientes prima habentur; studia enim virtutis quaedam instrumenta sunt. Itaque sicut bellator sine armis esse non potest, ita nec sine exercitatione virtus. Unde et Dominus in Evangelio ait: A diebus Joannis Baptistae regnum coelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud (Matth. XI, 12). Et alibi: Quaerite regnum Dei, et ecce omnia praesto sunt vobis (Matth. VI, 33). Non dormientibus, neque otiantibus, sed vigilantibus et laborantibus pollicentur praemia: et labori merces parata est, qui licet non sit suavis ad gratiam, tamen fructuosus ad praemium est. 13. Docet hoc sermo legis, sicut scriptum invenimus: Si fuerint, inquit, uni homini duae uxores, una earum dilecta, et altera odibilis, et pepererint ei ambae filios dilecta et odibilis, et primitivus fuerit filius mulieris odibilis; qua die haeredes reliquerit filios in substantia sua, non poterit primatum dare filio mulieris dilectae, omittens filium odibilis: 189 sed primitivum filium odibilis cognoscet dare illi dotem ex omnibus quae inveniuntur ei; quia ipse initium filiorum ejus est, et ipsi debentur primitiae (Deut. XXI, 15 et seq.). Quam profunda latent mysteriorum secreta in litteris! Recognosce, anima, partus tuos, et odibilis istius mulieris quaere mysterium. Intra te ea invenies, si requiras. Repete cogitationes, relege sensus tuos, et cui primitiae debeantur, agnosces. Duae enim mulieres unicuique nostrum cohabitant, inimicitiis ac discordiis dissidentes, velut quibusdam zelotypiae contentionibus nostrae replentes animae domum. Una earum nobis suavitati et amori est, blanda conciliatrix gratiae, quae vocatur voluptas. Hanc nobis opinamur sociam ac domesticam: illam alteram immitem, asperam, feram credimus, cui nomen virtus est. 14. Illa igitur meretricio procax motu, infracto per delicias incessu, nutantibus oculis, et ludentibus jaculans palpebris retia, quibus pretiosas juvenum animas capit (oculus enim meretricis (Prov. VII, 10 et seq.) laqueus peccatoris), quemcumque viderit dubio sensu praetereuntem in angulo transitus domus suae sermonibus adoritur gratiosis, faciens juvenum volare corda, domi inquieta, in plateis vaga, osculis prodiga, pudore vilis, amictu dives, genas picta. Etenim quia verum decorem naturae habere non potest, adulterinis fucis affectatae pulchritudinis lenocinatur speciem, non veritatem. Vitiorum succincta comitatu et quodam nequitiarum choro circumfusa, dux criminum, talibus verborum machinis murum mentis aggreditur humanae: Sacrificium pacis est mihi, hodie reddo vota mea: hac ex causa progressa sum obviam tibi, desiderans faciem tuam invenire. Institis texui lectum meum, et tapetis ab Aegypto stravi. Aspersi lectum meum croco, domum autem meam cinnamomo. Veni, fruamur amicitia usque in diluculum: veni, et colluctemur cupidine (Prov. VII, 14 et seq.). Hanc enim per os Salomonis speciem fornicariae videmus expressam. Nam quid tam meretricium, quam saecularis voluptas quae a fenestra domus suae intrat, oculis prima tentamenta praeludens; et penetrat cito si tu in plateam prospiciens, id est, in publicas transeuntium vias, non in legis interna mysteria obtutum tuae mentis intendas. Ea profecto est quae validioribus vinculis velut cubile quoddam consociatae nobis communitatis intexit, ut qui reclinaverit se, ligetur; et opprobriosae fraudis velamine operit corporis sui stratum, ad sollicitandos juvenum animos absentiam viri, hoc est, incuriam legis obtexens. Lex enim absens peccantibus est, nam si adesset, non delinqueretur; et ideo ait: Non enim adest vir meus in domo: abiit autem viam longissimam involucro pecuniae accepto in manu (Ibid., 19, 20). Quid hoc esse dicam, nisi forte quia divites putant nihil esse quod non cedat suae pecuniae, et in gratiam sui legem velint esse venalem? Spargit odores suos voluptas, quia Christi odorem non habet, thesauros demonstrat, regna 190 promittit, amores spondet continuos, inexploratos concubitus pollicetur, sine paedagogo disciplinas, sine monitore sermones, vitam sine sollicitudine, mollem somnum, inexplebilem cupiditatem. Seducens, inquit, eum multo blandimento sermonum, et laqueis labiorum suorum alligans, domum adusque attraxit. At ille secutus eam circumvenitur (Ibid., 21). Nitebat aula regio luxu splendida caelatis parietibus, et humida natabant pavimenta vino. Flagrabat unguento humus, spinis cooperta piscium, et marcentibus jam floribus lubrica. Illic comessantium tumultus, concertantium clamor, litigantium caedes, concentus coenantium, saltantium strepitus, ridentium cachinnus, lascivientium plausus, confusa omnia, nihil naturae ordine. Saltatrices tonsae, et crispantes pueri coma, epulantium cruditas, edentium ructus, ebriorum sitis, hesterna crapula, hodierna temulentia, repleta vomitu bibentium pocula majore odore ebrietatis, quam si recentia tantum vina flagrarent. Ipsa in medio stans: Bibite, inquit, et inebriamini, ut cadat unusquisque, et non resurgat. Ille apud me primus, qui omnium perditissimus. Ille meus est, qui suus non est. Ille mihi gratior, qui sibi nequior. Calix aureus Babylonis in manu mea inebrians omnem terram, a vino meo biberunt omnes gentes. Qui est ergo insipientior divertat ad me, et indigentibus sapientia praecipio dicens: Panibus absconditis suaviter utimini, et aquam furtim dulciorem bibite. Manducemus et bibamus; cras enim moriemur. Transiet vita nostra tamquam vestigia nubis, et tamquam nebula dissipabitur (Prov. IX, 17). Venite ergo, fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter. Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis. Coronemus nos rosis antequam marcescant. Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra: ubique relinquamus signa laetitiae (Sap. II, 8 et seq.). Haec omnia relinquuntur, nihil secum quis feret, nisi quod corporis voluptate perceperit. Denique ego istam institui Philosophiam; nec est alia verior, nisi ea quae bonum asserit quod suave atque jucundum sit. Ergo vel Philosophiae vel sapientiae Salomonis credite. CAPUT V. Sollicitato a voluptate virtus saniora consulit; quomodo diabolicis tentationibus resistendum, et a quo etiam temporalia expetenda, quamque illa improbis noxia sint, docet; invitat ad convivium sapientiae, et quid ejus ebrietas a vinolentia discrepet, aperit; ac tandem avaritiae mala declarat.

15. His auditis, velut cervus sagittatus in jecore haeret saucius. Quem miserans virtus, et casurum cito videns, improviso occurrit, verita ne inter moras illecebris demulcentibus mens capiatur humana. Palam, inquit, apparui tibi non quaerenti me. Ne fallat imprudentem, et circumveniat te mulier effrenata et 191 luxuriosa quae non novit pudorem: sedet in foribus domus in sella, palam in plateis advocans praetereuntes (Prov. IX, 14 et 15). Nunc igitur, fili, audi me, intende verbis oris mei. Non declinet in vias ejus cor tuum. Multos enim vulnerando dejecit, et sunt innumerabiles quos trucidavit. Viae inferorum domus ejus, deducentes in secessum mortis (Prov. VII, 24 et seq.). Aufer igitur tibi pravum os et injusta labia longe a te propelle. Oculi tui recta videant (Prov. IV, 24 et 25): noli intendere fallaci mulieri (Prov. V, 2). Mella enim distillabunt a labiis mulieris fornicariae, quae ad tempus impinguat fauces tuas, postea vero amariorem felle invenies. Dies me citius defecerit quam vitia ejus exponam, quae tamen in Proverbiis ore sapientiae descripta atque expressa sunt (Prov. VI, 24 et seq.). Non te vincat formae concupiscentia. Adulterina est, fucis illita, nequaquam vero ac sincero fulgens decore. Neque capiaris oculis; circumfusa enim retia sunt (Cant. II, 8 et 9). Esto magis similis illius et sequere eum qui salit super montes, et transilit super colles, prospiciens per fenestras, eminens super retia. Mala sunt voluptatis vincula. Oculos delectat, demulcet aures, sed mentem inquinat: multa mentitur, falsa adjungit, vera subducit, spondet pecuniam, aurum offert; sed aufert disciplinam (Prov. VIII, 10). Tu autem accipe potius disciplinam, quam pecuniam, et scientiam super aurum probatum. Melior est enim lapidibus pretiosis (Prov. III, 10 et seq). Non te celabo quae summa ejus feruntur, ne videar deoperire quae displiceant in voluptate, et obumbrare quae placeant. Elevat enim et extollit mentem suasoriis verbis, ostendit omnia regna terrae, dicens: haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me. Ibi tu cave ne rapiaris a praeterlabentibus et non manentibus, in quibus magna tentatio est. 16. Docuit te certe Dominus Jesus quemadmodum adversus hujusmodi tentationes resistas. Tetenderat diabolus primum laqueum gulae dicens: Si filius Dei es, dic huic lapidi, ut panis fiat (Matth. IV, 3 et 4). Respondit Dominus: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei. Laqueum solvit hoc dicto. Posuit iterum diabolus secundum jactantiae laqueum, qui etiam bonam mentem prosperis currentem semitis solet strangulare: Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc. Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te, quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum (Ibid. 5 et 6). Itaque cum posset sine ullo periculo mittere se Dominus Jesus, cui suppeterent spiritales volatus; tamen ne jactantiae genus esset, respondit diabolo: Non tentabis Dominum Deum tuum (Ibid., 7). Simul docuit nos cavere ne faciamus voluntatem diaboli. Si ergo vere jactantia declinanda est, quanto magis nemo debet falsa jactare pro veris? Tertius superest laqueus avaritiae atque ambitionis. Ostendit in monte posito omnia regna orbis terrae in momento temporis (Ibid., 8, et seq.). Bene in momento, quia diuturna esse nequeunt. Paululum exspecta, et cito transeunt. Itaque qui sequuntur ea, in monte sibi esse videntur: sed non sunt perpetui, sicut habes scriptum: Vidi impium superexaltatum et 192 elevatum super cedros Libani, et transivi, et ecce non erat (Ps. XXXVI, 35). Sed qui ea maximi facit, adorare videtur diabolum, cujus Deus venter est, et in pudendis gloria. Tu autem in Deo gloriam quaere, qui tibi ait: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matth. IV, 10), a quo aeterna accipias, non temporalia. 17. Tamen si quem etiam ista delectent, ab eo moderatius petantur qui verus omnium fons est. Nam et ipsa peculiaria quae possidere sibi videtur diabolus, aliena sunt, sicut ipse dixit: Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam eorum, quia mihi tradita sunt (Ibid., 9). Ab eo ergo spera, licet brevis vitae non sit longum viaticum requirendum; tamen ab eo spera qui universam creaturam condidit, qui diabolo ea ad tempus tradidit, non ut possideat, sed ut tentet. Non enim poterat corona esse sine certamine. Probandi erant dubii, ut justi coronarentur. 18. Dedit itaque diabolo ea, quia in his ipsis poena accipientis est, si uti nesciat. Quid est enim thesaurus luxurioso, nisi sumptus luxuriae? Unde non luxuriosus, sed frugi probatur. Et ideo utere quasi frugi iis quae tibi apponuntur, ut non cum manducas multum, odibilis fias: Vigiliae enim et tormenta viro edaci (Eccli. XXXI, 23). Et infra: Si coactus fueris in edendo, surge et vome, et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem (Ibid., 25). Plurimos itaque gula sua occidit, nullum frugalitas: innumeris vina nocuerunt, nulli parcimonia. Plerique inter epulas fudere animas, et mensas proprio replevere sanguine. Aliis cruditas vocem simul rapuit et sensum: et si aliquibus cruditas noxia non fuit, his ruinam fecit ebrietas. Alios enim in crimen egit ebrietas; etsi ipsa crimen sit, alios ad egestatem redegit. Postremo audi quos Christus excludat: Cum intraverit, inquit, paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium dicentes: Aperi nobis. Et respondens dicet: Nescio vos unde estis, recedite a me, omnes operarii iniquitatis. Tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. Et dicet vobis: Nescio unde estis (Luc. XIII, 25 et seq.). Audisti quid de manducantibus dixerit. Audi nunc quid de jejunantibus dicat: Beati qui nunc esuriunt et sitiunt, quia saturabuntur (Luc. VI, 21). Et infra; Vae vobis qui saturati estis, quoniam esurietis (Ibid., 25). 19. Sed vis manducare, vis bibere? Veni ad convivium sapientiae quae invitat omnes cum magna praedicatione dicens: Venite et edite panes meos, et bibite vinum quod miscui vobis (Prov. IX, 5). Delectant cantica quae epulantem demulceant? Audi hortantem, audi cantantem Ecclesiam, non solum in canticis, sed etiam in Canticis canticorum: Manducate, proximi mei, et bibite, et inebriamini, patres mei (Cant. V, 1). Sed haec ebrietas sobrios facit; haec ebrietas gratiae, non temulentiae est. Laetitiam generat, non titubantiam. Nec verearis ne in convivio Ecclesiae aut grati odores tibi, aut dulces cibi, aut diversi potus, aut convivae nobiles desint, aut decentes ministri. Quid Christo nobilius, qui in convivio Ecclesiae et ministrat et ministratur? Istius convivae recumbentis annecte 193 te lateri, ac te Deo conjunge; non fastidias mensam quam Christus elegit dicens: Introivi in hortum meum, soror mea sponsa, vindemiavi myrrham cum aromatibus meis: manducavi panem meum cum melle meo, et bibi vinum cum lacte meo (Ibid.). In horto, hoc est, in paradiso est convivium Ecclesiae, ubi erat prius Adam, quam peccatum committeret. Ibi recumbebat Eva priusquam culpam crearet et pareret. Ibi vindemiabis myrrham, hoc est, Christi sepulturam; ut consepultus cum illo per baptismum in mortem, quemadmodum ille surrexit ex mortuis, et tu resurgas. Ibi manducabis panem qui confirmat cor hominis. Mel gustabis, quo tuorum dulcescat meatus faucium. Vinum bibes cum lacte, hoc est, cum splendore et sinceritate: sive quod pura simplicitas sit; sive quod immaculata gratia, quae in remissionem sumitur peccatorum; sive quod parvulos consolationis suae lactet uberibus, ut ablactati in deliciis, in plenitudinem perfectae aetatis adolescant. Succede ergo in hoc convivium. An metuis ne angustior domus et brevis convivii locus te comprimat? O Israel, quam magna est domus Domini, et ingens locus possessionis ejus! Magnus, et non habet finem, altus, et immensus (Baruch. III, 24). Ibi fuerunt gigantes illi, qui ab initio fuerunt statura magna scientes praelium. Non hos elegit Dominus. Et merito non elegit, quia praelium, non pacem sciebant. Et ideo tu pacem disce, ut eligaris a Deo. Sed ne forte incomptam domus magnitudinem putes, et diversoria te columnata delectent: sapientia aedificavit sibi domum, et fulsit columnas septem. Ipse etiam Dominus Jesus multas mansiones apud Patrem suum esse commemorat (Joan. XIV, 2). In hac ergo domo epulaberis animae cibos, potusque mentis; ut postea non esurias, neque sitias umquam. Qui enim manducat, manducat usque ad satietatem; et qui bibit, usque ad ebrietatem bibit. 20. Sed haec ebrietas pudicitiae custos est: illa vini ebrietas fomes libidinis, quo per carnes vaporantur interna viscera, animus ignescit, anima exuritur. Saevus criminum stimulus libido est, quae numquam manere quietum patitur affectum. Nocte fervet, die anhelat, de sommo excitat, a negotio abducit, a ratione revocat, aufert consilium, amantes inquietat, lapsos inclinat, castis insidiatur, potiendo inflammat, usuque accenditur. Nullus peccandi modus, et inexplebilis scelerum sitis, nisi morte amantis exstingui non potest. Et ideo ait Apostolus: Fugite fornicationem (I Cor. VI, 18); ut veloci fuga tamquam furiosae dominae declinare saevitiam, et tetro servitio exire possimus. 21. Nam quid de avaritia dicam, insatiabili pecuniae cupiditate, et quadam aeris libidine, quae quo plura abstulerit, eo magis inopem esse se credit? Omnibus invida, sibi vilis, in summis divitiis inops, affectu extenuat quod censu abundat. Nullus rapiendi modus, ubi nulla mensura cupiendi. Sic inflammat animum, sic igne suo pascit eum, ut hoc loco distet, quod illa formarum adultera sit, ista terrarum. Elementa concutit, mare sulcat, terram effodit, coelum votis fatigat, nec sereno grata nec nubilo, 194 condemnat proventus annuos, fetusque terrarum arguit. Sed haec aegritudo est animae, non sanitas. Denique Ecclesiastes dicit: Est languor malus quem vidi sub sole, divitias custodiri in malum possidentis eas (Eccle. V, 12). Et supra: Qui diligit argentum, non satiabitur argento (Ibid., 9). Et: Nec est finis acquisitionis eorum (Baruc. III, 18). Si quaeris thesauros, accipe invisibiles et occultos quos in coeli altissimis, non quos in terrarum venis requiras. Esto pauper spiritu, et eris dives qualicumque censu; quia non in abundantia divitiarum vita est hominis, sed in virtute ac fide. Istae te divitiae verum divitem facient, si sis in Deum dives. CAPUT VI. Virtutem studio et labore comparari. Hoc Jacobi qui primatum in fratrem adeptus est, probatur exemplo; et mystica de Abraham, Moyse, ac iisdem duobus fratribus exponuntur.

22. Audisti voluptatis mysteria, audisti etiam copiarum nostrarum munera, quas ego non supellectili operiendas, sed Scripturae nudis sermonibus demonstrandas putavi; ut sua ipsa luce fulgerent, et ex se ipsae vocem emitterent sui invicem. Neque enim sol et luna interprete indigent. Habent interpretem fulgorem sui luminis, quo totus repletus orbis est. Illis illuminatio est fides sine indice, quaedam, ut ita dicam, intestata testis quae alieno non indiget testimonio, ut subito se universorum oculis effundit. Non ergo nuntiantur opera nostra, sed clamant, et se ipsa nuntiant. Sane ut et hoc quod laboriosum in nostris ducitur, non praeteream, fides exigitur, studium desideratur, facta quaeruntur. His enim tribus Dominus Jesus devotionis humanae officia definivit dicens: Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Et infra: Omnis ergo qui audit verba mea haec, et facit ea, similis est viro sapienti (Ibid., 24). 23. Haec qui studiose fuerit prosecutus, primatus benedictionis accipiet, sicut patriarcha Jacob qui continentia et fide humanarum supplantavit vestigia passionum. Iste ait: Misericordiam mei habuit Deus, et sunt mihi omnia (Gen. XXXIII, 11). Hanc itaque misericordiam nos fide, studio, operibusque mereamur, quibus disciplinis invenit Israel gratiam Dei, et per ipsam omnia. Non enim mundi hujus copias, sed virtutum disciplinas sibi suppetere gaudebat. Has nobis substituamus haeredes, quas sanctus Abraham in Isaac filio suo substituit sibi, omnem operum suorum deputans haereditatem sapienti et justo viro, nec ullum jus haereditarium ancillis vel ancillarum filiis derelinquens, sed tantummodo donationis munera. Perfectae enim virtutes totum accipiunt gloriae patrimonium, usitatis et mediocribus vile aliquid aspergitur. Et ideo Agar quae advena Latine dicitur atque accola, et Cethura quae odorifera significatur, haeredes non sunt. Qui enim mediis utitur disciplinis, accola, non inhabitator est sapientiae. Odore aspersus, non fructu expletur. Sanitatem autem cibus, non odor invehit, quia odor fructuum nuntius est. Principales itaque disciplinas sequentibus, et 195 indigenas accolis agnoscimus praeferendas. 24. Hoc secundum ingenium. At vero secundum mysterium Abraham pater gentium semini suo legitimo, quod est Christus, haereditatem omnem fidei suae detulit, qui in hac terra velut advena fuit; ut vitae hujus odorem magis quam fructum referret. Haec cum audit mens, avertit se a voluptate, virtutique adjungit, veri decoris admirans gratiam, purum affectum, simplicem sententiam, mediocrem vestem, hoc est, non in persuasione sermonis, sed in ostensione Spiritus (I Cor. II, 4), qualis est apostolicae forma sententiae, amictum sapientiae atque pietatis omni pretiosiorem auro refulgens, tunc chorum prudentiae, temperantiae, fortitudinis, ac justitiae suscipiens quae flagrabant odorem disciplinarum, incutiens reverentiam, infundens gratiam. Itaque talibus mota elegit studia virtutis, quibus Jacob vir plenus exercitationis mentem intendit suam. Et ideo ovium pastor inducitur (Gen. XXX, 31 et seq.); eo quod imperitare corpori et sensibus ejus ac voluptatibus, votique modum tenere, ne velut ovis vagetur incerta, praestantius aestimatur, quam regere populos, vel praeesse urbibus. Difficilius enim quispiam se, quam alterum regit. Animum vincere, iracundiam cohibere, compugnantesque leges carnis et mentis in unum cogere immortalis cujusdam est viri quem inferni porta non ceperit. Denique ipse sibi Legislator vindicavit hoc munus; ut oves pasceret Jetro (Exod. III, 1), qui dicitur superfluus, et ageret in desertum: eo quod irrationabilem et superflui vulgarisque sermonis loquacitatem indiscreta quaedam sobriae doctrinae coegit mysteria. Ideoque Aegyptiis abominationi erant pastores ovium. Omnes enim qui corporis dediti passionibus hujusmodi, et voluptatibus indulgent suis, disceptatorem verbi, doctoremque virtutis quadam exsecratione declinant. Et ideo per aenigmata haec docuit Moyses (Gen. IV, 4) apta Deo esse sacrificia, quae refugit omnis insipiens, hoc est, opera et praecepta virtutis. Ideoque pastor Abel, Cain autem operator terrae legitur, qui in fratre suo vir insipiens formam speciemque virtutis expressam ferre non potuit. CAPUT VII. Indicato duplici defectu sacrificii Cain, ostendit tria vitia in nostris oblationibus obrepere posse; nec non divina testimonia quibus eadem vitia proscribuntur, adducit.

25. Et factum est, post dies obtulit Cain ex fructibus terrae munus Domino (Gen. IV, 3). Duplex culpa: una quod post dies obtulit, altera quod ex fructibus, non ex primis fructibus. Sacrificium autem et celeritate commendatur et gratia. Unde praeceptum est: Si voveris votum, non facias moram reddere illud. Melius est enim non vovere votum, quam vovere, et non reddere (Eccle. V, 3, 4). Cum enim moram facis, non reddis. Votum est autem postulatio bonorum a Deo cum solvendi muneris promissione. Et ideo cum impetraveris quod petisti, ingrati est tardare promissum. Sed interdum aut negligentibus irrepit oblivio impetratorum, aut tumidis et elatis. Arrogare eventus 196 sibi hebetis cordis est, et bonum quod agit vel quod a Deo consequitur, propriis virtutibus vindicare, nec auctoris deputare gratiae, sed ipsum se suorum bonorum auctorem ducere. Tertium genus est peccati quidem minoris, sed supparis arrogantiae eorum scilicet qui datorem bonorum Deum non negant: sed quae acciderint, ea sibi propter prudentiam suam, caeterarumque merita virtutum jure delata arbitrantur. Propterea etiam divina dignos habitos gratia, quod nequaquam viderentur indigni quibus talia divinis beneficiis provenirent. 26. Ne quid ergo hujusmodi accidat, unde votum tuum tibi in peccatum fiat, lex te informavit atque instruxit, dicente Domino qui legem dedit: Attende tibi, ne obliviscaris beneficia Domini Dei tui, et non custodias mandata et judicia, et justitias illius quae ego praecipio tibi hodie; ne cum manducaveris, et repletus fueris, et cum domos bonas aedificaveris, et habitare coeperis in eis, et oves tuae et boves tui cum repleti fuerint, et cum aere, argento et auro completus fueris, et omnia possidere coeperis, et plena fuerint horrea tua, exaltes cor tuum, et obliviscaris Dominum Deum tuum (Deut. VIII, 11 et seq.). Tunc ergo oblivisceris Dominum, cum oblitus fueris tui. Si autem cognoscas infirmum te esse, cognosces Deum esse supra omnia, et immemor esse non poteris, ut ei reverentiam debitam solvas. 27. Disce nunc quemadmodum unusquisque moneatur, ne se ipse auctorem suorum putet bonorum. Ne dicas, inquit, in corde tuo: Virtus mea et potentia mea fecit mihi virtutem hanc magnam: sed in mente tua habebis Dominum Deum tuum; quoniam ipse dat vires, ut facias virtutes (Ibid. 17 et 18). Unde bene Apostolus (I Cor. XV, 9) quasi legis interpres non gloriabatur in virtute sua: sed minimum Apostolorum se esse dicebat, et quidquid esset, gratiae divinae esse non meriti sui, nihilque nos hahere quod non acceperimus. Quid enim, inquit, habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Didicisti ergo humilitatem magis sequi, quam arrogantiam; sedulitatem affectare, quam potestatem. Accepisti salutaria praecepta, noli negligere utilia instrumenta medicinae, quibus fibra omnis lethalis vulneris exsecatur. 28. Ille quoque qui se justificat, ne infletur cordis sui tumore; et ipse accepit salubre mandatum, in hujusmodi sententiam resultante oraculo: Ne dicas in corde tuo, cum consumere coeperit Dominus Deus tuus gentes illas a conspectu tuo, dicens: Propter justitiam meam induxit me Dominus possidere terram istam: sed propter iniquitates gentium istarum exstirpavit illos Dominus a facie tua (Deut. IX, 4 et 5). Non propter justitiam tuam, non propter bonitatem tuam, nec propter aequitatem cordis tui intras possidere terram istam: sed propter iniquitatem gentium disperdet eos Dominus a conspectu tuo, et restituet Testamentum tuum quod juravit patribus vestris. Testamentum perfecta Dei gratia est; nihil enim imperfectum dat Deus: perfecta autem virtus est, et opera virtutis. Testamentum autem dicitur, quo defertur bonorum haereditas. Merito et testamentum dicitur, et divinum, cum ea quae vere bona sunt, attestatione mandatorum coelestium conferuntur. Et Testamentum 197 dicitur, quoniam sanguine dedicatum est: vetus in typo, novum in veritate. Quo Testamento divinae gratiae pignus tenemus; quia sic dilexit Deus hunc mundum, ut unigenitum Filium suum pro nobis omnibus daret. Unde perfectionem gratiae praedicans Apostolus ait: Quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit (Rom. VIII, 32)? CAPUT VIII. Exemplo sacrificii Abraham qualitates queis Deo grata fit oblatio, exprimuntur, nempe celeritas, continuatio et fides. Celeritatem Deus in utroque Testamento praecipit; quam et ipse exhibet, cum non tantum cito largiatur, sed etiam nos praeveniat.

29. Prima igitur voti gratia est celeritas solutionis. Denique Abraham filium suum ad holocaustum jussus offerre, non post dies, ut Cain obtulit: sed exsurgens mane stravit asinam suam, et adhibuit secum duos pueros, et Isaac filium suum; et concidens ligna ad holocaustum, surgens abiit, et venit ad locum quem dixerat ei Deus, die tertia (Gen. XXII, 3). Primo adverte immolaturi studium maturum atque festinum; ut mora exspectationis non esset, nisi donec audiretur oraculum: deinde ut sterneret asinam suam, obsequium omne ipse susciperet, et sacrificio necessaria praepararet, duabus quoque fide et spe virtutibus comitantibus, hostiam suam duceret, de potestate Dei certus, et de bonitate securus. 30. Quod autem ait, die tertia; vel quod continua esse debeat et perpetua devotio. Tripartitum est enim tempus, praeteritum, praesens et futurum. Quo admonemur quod nec praeteritorum beneficiorum Dei, vel praesentium, vel futurorum irrepere debeat ulla oblivio, sed tenax gratiae memoria perseverare, et obedientia non deesse. Vel quia is qui sacrificat, in unum splendorem, in unam lucem debeat credere Trinitatis. Ei enim qui fideliter sacrificat, dies lucet, nox nulla est. Sic et in Exodo Moyses ait: Viam trium dierum ibimus, et immolabimus Domino Deo nostro (Exod. III, 18). Sed etiam alibi cum visus esset Deus Abrahae ad ilicem Mambre: Respiciens, inquit, Abraham oculis suis vidit, et ecce tres viri stabant super eum. Et videns occurrit obviam illis ad ostium tabernaculi sui, et adoravit super terram, et dixit: Domine, si inveni gratiam ante te (Gen. XVIII, 2 et 3). Tres videt, unum adorat. Tres mensuras offert similaginis (Ibid., 6). Nam etsi immensus Deus, tamen mensuram omnium tenet, sicut scriptum est: Quis mensus est manu aquam, et coelum palmo, et universam terram clausa manu (Esai. XL, 12)? Perfectae igitur in personis singulis Trinitati, interiore mentis arcano, hoc est, similaginis spiritalis sanctus Patriarcha sacrificium deferebat. Haec est similago, quam in Evangelio molet mulier illa, quae assumetur: Una enim, inquit, assumetur, altera relinquetur (Matth. XXIV, 41). Assumetur Ecclesia, relinquetur Synagoga. Vel mens bona assumitur, improba derelinquitur. 198 Ut scias autem quia et Abraham in Christum credidit: Abraham, inquit, diem meum vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56). Et qui credit in Christum, credit et in Patrem. Et qui perfecte credit in Patrem, credit in Filium et Spiritum sanctum. Tres ergo mensurae, una similago, hoc est, unum erat sacrificium quod venerabili Trinitati, pari quadam mensura devotionis, et congrua plenitudine pietatis oblatum est. 31. Adhuc cognosce celeris studia devotionis: Cucurrit, inquit, et accepit vitulum unum tenerum et bonum, et dedit puero, et festinavit facere eum (Gen. XVIII, 7). Ubique impigra devotio, et ideo Deo fuit munus ejus acceptum. Habes et alibi, ut solis ortum oratione praevenias: Occurre, inquit, ad solis ortum (Sap. XVI, 28). Habes in Evangelio dicentem Dominum Jesum: Zacchaee, festinans descende (Luc. XIX, 5). Et ille quia impetraverat quod volebat, ut Christum videret; et amplius impetraverat, ut videretur et vocaretur a Christo, festinans descendit, et excepit illum gaudens; et ideo probavit Dominus ejus affectum, et eum celeri remuneratione donavit dicens: Quia hodie salus domui huic facta est (Ibid., 9). Festinavit enim et Dominus ad beneficium; et ideo non exspectavit, ut promitteret, et postea impleret; sed antea fecit, et postea declaravit. Dixit enim: Facta est salus: quod utique praevenientis fuit, non promittentis. Justus igitur votum suum celeritate commendat. Et patres nostri festinantes manducabant pascha, succincti lumbos, et pedes suos calceamentorum induti vinculis, et tamquam corporeum onus deponentes, ut essent parati ad transitum; pascha enim Domini transitus est a passionibus ad exercitia virtutis. Et ideo pascha Domini dicitur; quoniam et tunc in typo illo agni veritas Dominicae passionis annuntiabatur, et nunc ejus celebratur gratia. 32. Cito ergo hoc quaere anima; ut cito etiam audias, sicut audivit et Jacob: Quid est hoc quod tam cito invenisti, fili (Gen. XXVII, 20)? Et ille secundum dogma respondit: Quod tradidit Dominus Deus tuus in manus meas. Cito dat Deus; quia dixit, et facta sunt: mandavit, et creata sunt. Verbum enim Dei non sicut quidam ait, opus est, sed operans, sicut habes scriptum: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17). Praevenit omnia; est enim ante omnia sicut Pater, et in omnibus sicut idem Pater, penetrans omnia. Validum enim et acutum, et omni gladio acutius est, penetrans usque ad divisionem animae et spiritus, artuumque et medullarum. Praeveniens omnium cogitationes, de quo ait Pater Deus: Jam videbis si comprehendit te Verbum meum, aut non (Num. XI, 23). Ubi enim Deus, et Verbum est, sicut dixit: Veniemus et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Et sicut habes in aliis de Deo lectum: Ego steti hic priusquam tu (Exod., XVII, 6): ita et Verbum dicit: Priusquam stares sub arbore fici, vidi te (Joan. I, 48). Et de ipso dictum est Verbo, hoc est, Filio Dei: Medius autem vestrum stat quem vos nescitis (Ibid., 26). Ubicumque enim sancti, ibi in eorum medio Dei 199 Verbum in singulorum praecordiis complens maria et terras. Et cum hic est, etiam alibi est; non mutato loco, sed repleto utique sui praesentia. Ubique enim est, qui per omnia, et in omnibus, nullum locum immunem sui relinquens. Et ubi adest, erat: et ubi erat, adest. Et ideo qui novit velox esse Verbum Dei, cito petit, et cito impetrat. CAPUT IX. Pharao propter moram in obediendo arguitur. Commendatur in oratione humilitas, secretum ac brevitas, cum reprehensione verbositatis. Quomodo orandi formam Dominus docuerit; ac tandem pro quibus praecipue orandum?

33. At vero Pharao qui opinionibus et vanis inanibus studium impendebat suum (ranis repleta Aegypto, sonum inanem rerum et strepitum vanum reddentibus) dicenti Moysi: Constitue mihi quando pro te orem, et pro famulis tuis, et pro populo tuo, ut exterminet Dominus ranas (Exod. VIII, 9); cum debuerit in tanta positus necessitate rogare, ut jam oraret nec differret, respondit: Crastina die; otiosus et negligens, morae poenam Aegypti soluturus excidio. Itaque iste ubi impetrabat, immemor fiebat gratiae; et exaltatus mente carnis suae, obliviscebatur Deum. 34. Humilitas autem commendat orationem. Siquidem et Pharisaeus ille reprehensus est qui jejunia sua velut beneficia enumerabat, et tamquam objectabat Deo, et se criminum memorabat exsortem. Publicanus autem praedicatus est, qui a longe stans nolebat oculos ad coelum levare, sed percutiebat pectus suum dicens: Domine Deus, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 13). Et ideo divina eum sententia praetulit dicens: Quia descendit hic publicanus justificatus magis, quam pharisaeus (Ibid., 14). Ille enim justificatur qui peccatum proprium confitetur, sicut locutus est ipse Dominus: Dic iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 26). Et David ait: Sacrificium Deo, spiritus contribulatus (Ps. L, 19). Et iterum: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Ibid.). Hieremias quoque ait: Anima in angustiis, et spiritus anxiatus clamat ad te (Baruch. III, 1). Ergo et Pharao (Exod. V, 2), et rex Assyrius qui dicebat: Quis deorum gentium istarum liberabit terram suam de manu mea; quoniam liberabit Dominus Deus tuus Hierusalem de manu mea (IV Reg. XVIII, 35)? exaltatione sua dejecti sunt. Justus autem, sicut Jacob, ad auctorem Deum refert quaecumque fuerit bona consecutus, dicens de omnibus quaecumque sibi prosperare cognoverit: Quoniam tradidit ea Dominus Deus in manus meas (Gen. XXVII, 20). Haec igitur melior votorum suorum solutio est, sicut et David ait: Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua (Ps. XLIX, 14). Laudare Deum, commendare est votum, et solvere. Unde et Samaritanus ille aliis antefertur, qui cum leprosis aliis novem secundum praeceptum Domini, mundatus a lepra, solus regressus ad Christum amplificabat Deum, et agebat gratias. De quo Jesus ait: Non fuit ex illis qui rediret, et gratias ageret Deo, nisi hic alienigena . . . . . Et ait 200 illi: Surge, et vade; quia fides tua te salvum fecit (Luc. XVII, 18). 35. Est etiam illa commendandae orationis et voti disciplina; ut non divulgemus orationem, sed abscondita teneamus mysteria, sicut tenuit Abraham, qui subcinericias fecit (Gen. XVIII, 6). Tenuerunt et patres qui coxere conspersum quod extulerant de Aegypto, subcinericia facientes azyma, quae Graece ἐγκρύφια dicuntur, eo quod abscondantur in cinere; significantes fermentum illud quod abscondit mulier illa Evangelica (Luc. XIII, 21) in farinae mensuris tribus, donec fermentaretur totum, mysteriorum quoque innuentes premendam esse doctrinam. Quod apertius Dominus in Evangelio docuit dicens: Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio Patrem tuum ora in abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi: orantes autem nolite multum loqui (Matth. VI, 5). Et infra: Scit enim Pater vester quid vobis opus sit, antequam petatis ab eo (Ibid., 8). Cubiculum tuum, mentis arcanum, animique secretum est. In hoc cubiculum tuum intra, hoc est, intra in alta praecordia, totus ingredere de corporis tui exteriori vestibulo, et claude ostium tuum. 36. Quod sit ostium tuum, disce: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circuitus labiis meis (Ps. CXL, 3). Et Paulus petit orari pro se: Ut aperiatur mihi, inquit, ostium verbi, ad loquendum mysterium Christi (Coloss. IV, 3). Sed ille ut pote electus ad Evangelii praedicationem, recte sibi ostium verbi optabat aperiri; quia de ore ejus exibat salus gentium, de ore ejus prodibat vita populorum. Nos autem claudamus ostium, ne culpa intret, ne lapsus aliquis sermonis exeat. Intrat culpa, si lapsus exierit. Audi quomodo intret culpa. In multiloquio, inquit, non effugies peccatum (Prov. X, 19). Exivit multiloquium, peccatum intravit; quia in multiloquio nequaquam qui exeat sermo, trutinatur. imprudenter labitur, licet ipsum ultra mensuram aliquid loqui grande peccatum sit. 37. Et ideo cave ne imprudenter loquaris; labia enim imprudentis inducunt eum ad mala. Cave ne in oratione te extollas; oratio enim humiliantis se nubes penetrabit. Cave ne incaute Symboli vel Dominicae orationis divulges mysteria. An nescis quam grave sit in oratione contrahere peccatum, ubi speras remedium? Certe Dominus per Prophetam docuit hoc grave esse maledictum dicens: Et oratio ejus fiat in peccatum (Ps. CVIII, 7); nisi forte mediocre id tibi putas esse. Diffidere est enim de potentia Dei, aestimare quod non audiaris, nisi clamaveris. Clament opera tua, clamet fides, clamet affectus, clament passiones tuae, clamet sanguis tuus, sicut sancti Abel, de quo dixit Deus ad Cain: Vox sanguinis fratris tui ad me clamat (Gen. IV, 10). Audit enim te in occultis, qui mundat in occultis. Nos nisi loquentem aliquem audire non possumus: apud Deum loquuntur non verba, sed cogitationes. Et ut hoc verum scias, dicebat Dominus Jesus ad Judaeos: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX, 4)? Non interrogantis vox ista est, sed scientis. Quod tibi manifestat Evangelista dicens: Jesus 201 autem sciebat cogitationes eorum (Luc. VI, 8). Sicut ergo Filius novit, novit et Pater. Filium nosse cognovisti, Patrem nosse, audi consiliarium et testem Patris dicentem: Scit enim Pater vester quid vobis opus sit, antequam petatis ab eo (Matth. VI, 5). Coque ergo subcinericiam tuam vapore Spiritus sancti; coque etiam animi passiones verbi calore. Et si crudiores sunt passiones tuae nuper fortasse de Aegypto egredientes, operito eas, et lento calore excoque; ne fortiorem ignem ferre non possint, et semiustulentur potius quam coquantur. Sunt enim plurima quae cruda displiceant, cocta delectent. Fove igitur pectore tuo alta mysteria; ne praematuro sermone et infidis auribus vel infirmis quasi incocta committas, atque auditor avertatur et cum horrore fastidiat, qui si coctiora gustaret, spiritalis cibi perciperet suavitatem. 38. Divine autem Dominus Jesus et bonitatem te docuit Patris, qui bona noverit dare (Luc. XI, 13); ut quae bona sunt a bono poscas: et impense et frequenter monuit orandum; non ut fastidiosa continuetur oratio, sed ut assidua frequenter effundatur (Ibid., 9). Plerumque enim inanis gloria longae precationi, intermissae autem prorsus obrepit incuria. Deinde monet (Matt. XVIII, 15) ut cum ipse veniam tibi poscis, tum maxime largiendam aliis noveris, quo precem tuam operis tui voce commendes. Apostolus quoque docet (I Tim. II, 8) orandum sine ira et disceptatione, ut non turbetur, non interpoletur oratio tua. Docet etiam orandum in omni loco, cum Salvator dicat: Intra in cubiculum tuum (Matt. VI, 6). Sed intellige non cubiculum conclusum parietibus, quo tua membra claudantur: sed cubiculum quod in te est, in quo includuntur cogitationes tuae, in quo versantur sensus tui. Hoc orationis tuae cubiculum ubique tecum est, et ubique secretum est, cujus arbiter nullus est nisi solus Deus. 39. Orandum autem praecipue et pro populo doceris (I Tim. II, 1), hoc est, pro toto corpore, pro membris omnibus matris tuae, in quo mutuae charitatis est insigne. Si enim pro te roges tantum, solus pro te rogabis. Et si pro se tantum singuli orent, minor peccatoris quam intercedentis est gratia. Nunc autem quia singuli orant pro omnibus, etiam omnes orant pro singulis. Ergo ut concludamus, si pro te roges tantum, solus, ut diximus, pro te rogabis. Si autem pro omnibus roges, omnes pro te rogabunt. Siquidem et tu in omnibus es. Ita magna remuneratio est, ut orationibus singulorum acquirantur singulis totius plebis suffragia. In quo arrogantia nulla, sed humilitas major est, et fructus uberior. 202 CAPUT X. Exposito primo sacrificii, Cain defectu transitur ad alterum, quod scilicet non obtulerit de primitiis. Primitias animae praecipue offerendas, et quae illae sint. Easdem Abelem obtulisse, ac legem offerendas praecepisse. Ibidem quinam dicantur Chananaei: item cur Deus jurasse memoretur: non posse sine illius ope animi motus pacari. Denique hos partus offerri debere ad quos sexus distinctio nihil conferat.

40. Sed jam est tempus alio transire, quoniam de eo quod post dies obtulit Cain plene diximus. Factus est indicium resupini, cum ipsa postulatio voti matura esse debeat; ne videamur de humanis artibus, hoc est, medendi peritia, herbarumque succis sperasse magis remedium, quam de Deo subsidium poposcisse. Ad ipsum enim prius est confugiendum, qui nostrae curare possit animae passiones. Verum homines quidam praepostero ordine ante sibi ab hominibus opem arcessunt: ubi autem humana subsidia defecerint, tunc opinantur divini postulandam favoris, gratiam. 41. Concluso ergo illo et convicto Cain crimine, aliud oblationis vitium discutiamus. Obtulit, inquit, ex fructibus terrae, non a primis fructibus primitias Deo. Hoc est primitias sibi prius vindicare: Deo autem sequentia deferre. Itaque cum vere anima corpori tamquam servo domina sit praeferenda, utique primitias ejus, hoc est, animae prius quam corporis offerre debemus. Primitiae animae primatus sunt bonarum disciplinarum. Quae licet tempore posteriores sint, quam corporis primitiae, quae sunt esca, incrementum, visus, auditus, et tactus, odor, vox (mens autem et sensus pars animae) pars corporis est, tamen priores sunt disciplinis. Quarum primitiva est puro corde et simplici sermone oblata Deo gratiarum actio. 42. Haec munera obtulit Abel, et ideo respexit Deus in munera ejus, quoniam e primitivis obtulit. Accedit ergo quia de primitivis ovium, et de adipibus earum. Considera quia non de insensibilibus, sed de animantibus obtulit. Plus est enim animalis, quam terrenus; siquidem animalis proximus spiritali est. Non enim prius quod spiritale est, sed quod animale, deinde quod spiritale. Quod animale spirat, habet vitalem spiritum: non ita quod de terrarum est fructibus. Deinde obtulit non secunda, sed prima; non exigua, sed pinguia: talia enim lex probavit, et jussit offerri, sicut scriptum est: Et erit, inquit, cum inducet te Deus in terram Chananaeorum, sicut juravit patribus tuis, et dabit tibi; tolles omne quod aperit vulvam masculinum Domino. Omne quod aperit vulvam de armentis et pecoribus tuis, quaecumque nata fuerint tibi masculina, sanctifica Domino. Omne quod aperit vulvam asinae, mutabis illud ove: si autem non mutabis, redimes 203 illud (Exod. XIII, 11 et seq.). Quid tam profundi mysterii, tam altae secretaeque sapientiae, quam ut in venis quibusdam verborum simplicium deprehendas atque haurias ubertatem gratiae spiritalis? Chananaei enim mobiles et inquieti sunt. Cum igitur in eorum terram fueris ingressus, quos advertis propter levitatem, inquietudinem, et instabilitatem morum, possessione dejectos, tu teneto constantiam. Non te vilis ratio, non levis sermo perturbet; hoc est enim Chananaeus, mobilis sermo, affectus instabilis, et inquieta contentio: sed magis tranquillitatem cordis, et animi serenitatem placidus servato; ut tamquam in salo maris tutam navibus stationem, portu quodam tuae mentis exhibeas.

43. Hanc possessionem tibi Dominus pollicetur, et quodam sacramenti promittit vinculo, ut constantiam tuam firmet. Neque enim ideo Deus jurat, quod fide credentis indigeat, aut testimoniorum astipulationibus destitutus suffragium sacramenti requirat, sicut homines qui fidem nobis adsciscimus sacramento, et ideo juramus, ut credamur vera dixisse. Deus autem et cum loquitur fidelis est, cujus sermo sacramentum est. Non enim propter sacramentum fidelis omnipotens Deus, sed propter Deum etiam sacramentum fidele est. Qua ratione igitur Moyses jurantem Deum inducit? Quia nos usu quodam mortalium claudimur, et velut echini cortice quodam nos vulgaris opinionis involvimus, aut velut cochleae quae nisi intra testae operimentum sint, spirare non possunt, nec aerem liberum carpere aut sustinere: sic nos non nisi intra quaedam humanae consuetudinis latibula terrena versamur. Unde quia illud verius solemus credere, quod jurejurando firmatur; ne nostra claudicet fides, jurare describitur Deus qui ipse non jurat, sed jurantium judex, et ultor est pejerantium. Denique scriptum est: Juravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum (Ps. CIX, 4). Servavit utique quod juravit, dedit nobis aeternum principem sacerdotum: ut et tu quod juraveris, ita noveris esse servandum; ut quia per eum juras qui non mentitur, scias eum futurum, si mentiaris, ultorem. 44. Expulsis igitur inquietis et mobilibus cogitationibus, dabit tibi Deus vacuam possessionem cordis et mentis; ut eam cultu quodam tranquillitatis exerceas, et fructum ex ea capias, nec sustineas in ea Chananaeos, hoc est, turbidos sensus recurrere; eradices gentilium vitiorum omnem conceptum; lucos eorum diruas quibus obumbratur veritas, et quidam coelestis liber visus cogitationis horrore tenebrosae disceptationis absconditur. 45. Sed hoc nisi divino donatus munere efficere non potes; ideo ait: Dabit tibi Deus (Exod. XIII, 11), hoc est, 204 cogitationes optimas, placida consilia, tranquillas inventiones. Cum dederit haec, tolles omne quod aperit vulvam masculinum, et sanctificabis Domino. Non totum exigit a te Deus, qui totum donavit. Multa enim ad usum substantiae largitur humanae, et hoc non potest esse divinum sacrificium, ubi est usus naturae. Edere, bibere, dormire, aliaque etiam ministeria corporis dono sunt tibi collata, non a te relata Deo munera. Quidquid autem sanctum cogitaveris, hoc Dei munus est, Dei inspiratio, Dei gratia: sicut e contrario illa quae cum in usu naturae humanae sint, non coinquinant hominem; sed quod exit de ore, furta, falsa testimonia, sacrilegia, haec sunt quae coinquinant hominem. 46. Interiora ergo nostra mundemus, ut possit oblatio non displicere. Ibi quaeramus omne quod aperit vulvam masculinum, hoc est, justum et principale, quod sanctificare Domino debeamus. Neque enim hi nos corporei coitus, conceptus partusque sanctificant, quibus vulva feminea deflorato pudore virginitatis aperitur. Nam etsi mulier sanctificat virum, et vir mulierem; tamen plerumque contingit virginis vulvam etiam sine conjugii sanctitate reserari. Neque rursus sola virilis est gratia, mulier autem sanctificationis aliena est, aut utriusque sexus confusa natura est, ut uterque corporeos fundatur in partus. Habent sua munia viri, habent mulieres sexus sui officia discreta. Generatio ista successionis humanae mulierem decet, impossibilis eadem viro. 47. Ergo si carnis usui non quadrat hic sensus, officia animae discutiamus. Istam sane invenio, quae nullo discreta sit sexu: et cum sexum non habeat, utriusque sexus munera repraesentat, nubit, concipit, parit. Et sicut feminis dedit vulvam natura, in qua uniuscujusque animantis generatio per menstruas formatur aetates: ita est quaedam virtus animae quae velut quodam vulvae genitalis secreto cogitationum nostrarum suscipere semina, conceptus fovere, partus solet edere. Neque enim aliter diceret Esaias: In utero accepimus, et parturivimus spiritum salutis (Esai. XXVI 18); nisi vulvam animae novisset. Harum generationum quaedam femineae sunt, malitia, petulantia, luxuries, intemperantia, impudicitia, aliaque hujusmodi vitia, quibus animi nostri quaedam enervatur virilitas. Masculinae sunt, castitas, patientia, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia, quibus mens nostra, et caro ipsa firmatur, et ad obeunda impigre munia virtutis erigitur. Hos partus alvus ille propheticus parturivit. Et ideo ait: In utero accepimus et parturivimus spiritum salutis. Masculum igitur et parturivit, et peperit, qui spiritum salutis effudit. LIBER SECUNDUS. 205 CAPUT I. Animae partus mature producendos: eorum quae forma sit? Plebeios sensus mentis imperio domitari posse; duplex enim esse sensuam nostrorum genus; et in ultro consistant primitiva Deo offerenda? Postremo de commixtione qua constamus, ejusque primitiis disputatur. 1. Hos partus anima nostra parturiat, nec solum parturiat, sed etiam pariat, et diebus pariat impletis; ne immaturos partus dies judicii deprehendat. De his enim partubus dixit Dominus Jesus: Vae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus (Luc. XXI, 23)? Maturius igitur absolvatur hic partus, et cogitationes nostrae bonorum operum processibus explicentur; ut nihil imperfectum finis noster inveniat, nihil inexplicatum terminus vitae nostrae offendat, nihil tamquam in incude positum usus nostri operis derelinquat. Festina igitur anima formare partus tuos, properantius absolvere, celerius quos genueris enutrire.

2. Quae tanti forma sit partus, demonstrat Apostolus dicens: Filioli mei quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19). In hanc formam tota mentis nostrae coalescant viscera, et in illo genitali alvo animae nostrae Christus refulgeat. Partus noster fides sit, nutrimenta nostra praecepta doctrinae sint. His quaedam cordis nostri imbuatur infantia, instituatur pueritia, juvenculescat adolescentia, senecta canescat. Aetas enim senectutis vita est immaculata. Itaque ea demum bona est animae senectus, quam nulla perfidiae inquinamenta maculaverint. Et ideo partus suos ab hac macula Paulus defendit: Ego vos, inquit, genui in Evangelio (I Cor. IV, 15); ne cujus saeva insusurratio rudis fidei tentaret infantiam. Masculina igitur generabat, qui in virum perfectum populos quos docebat, fidei gestiebat unitate concurrere, et in agnitione Filii Dei perfectam plenitudinis Christi tenere mensuram (Ephes. IV, 13). Hoc enim sacrificium acceptabile Deo noverat, de quo scriptum est: Separabis omne quod aperit vulvam masculinum, Domino (Exod. XIII, 11). Et qui addidit: Omne quod aperit vulvam de armentis et de pecoribus quae sunt tibi, masculinum sanctifica Domino (Ibid., 12); ne quid obscuritatis habeat, consideremus. 3. Dixerat de principalibus generationibus, hoc est, plenis capacibusque rationis: addidit et de gregalibus, hoc est, reliquis velut plebeiis sensibus, qui irrationalibus comparantur jumentis. Quae tamen cum a rectore aliquo gubernantur, facile mansuescunt; et imperata exsequi, et jugum subire, et ad vocem magistri accelerare gradum, aut sistere, aut deflectere, aut aliqua munia sui operis quae jubentur, humano quodam famulatu obire consueverunt. Tantum valet institutio, ut vincat naturam! Itaque illa 206 quae consortium nostrae substantiae non habent, agnoscunt tamen nostrae vocis imperium: et cum suae naturae nullam rationem habeant, nostrae rationem capessunt, et quodammodo transfusam acquirunt. Equos videmus popularibus incitari studiis, gaudere plausibus, blanditiis delectari magistri. Torvos leones cernimus naturalem feritatem imperata mutare mansuetudine, suam rabiem deponere, nostros mores sumere; et cum sint ipsi terribiles, discunt timere. Caeditur canis, ut pavescat leo: et qui sua injuria exasperatur, coercetur aliena, alteriusque exemplo frangitur. Quoties parata praeda et cibo obvio famem perpeti malunt, dum offensam magistri verentur? Quoties repentino impulsi motu aperta ad morsus ora jussi resolvunt? Ita dum nostrae voluntati obsequuntur, suae obliviscuntur. Non ita illae ferae, vel illa armenta equorum, vel genus omne pecudum, quae sine rectore vagantur ullo, et omni domitoris gubernaculo destituta exa sperantur. Et ideo appositi sunt armentarii, opiliones, caeterique pastores, quidam magistri gregum officia sua singulis animantium sibi commissorum conditione formantes. 4. Videtur ergo et sensuum nostrorum quoddam genus aliud domitum et mansuetum: aliud indomitum quod armentario quodam motu mentis velut deside atque resoluto proruat ad irrationabiles delectationes corporis: mansuetum autem quod velut duci cuidam moderationi mentis se subjiciat et subdat. Quaecumque ergo ejus naturae reguntur, ea sunt masculina atque perfecta: quaecumque autem sine duce ullo plebeia praesumptione quadam dominantur, velut civitatis alicujus quae regis optimatumque consilio privata sit, ita corporis sui omnem statum et virilem vigorem muliebri quadam dissolutione effeminant. Ex his illa lex carnis est, quae legem Apostolicae mentis impugnans, captivam trahebat eam quadam lege peccati. Et ideo ut de illo mortis corpore liberaretur, spem suam Paulus omnem non in sua virtute, sed in Christi gratia reponebat (Rom. VII, 25). Unde liquet quod hae commotiones quae secundum legem mentis sunt, ex divino favore procedunt, alii autem sensus ex voluptate corporea. 5. Illa igitur quae sancta sunt, primitiva sunt nostrorum sensuum: ista velut de quodam grege sunt, et vilitate plebeia: quae varia videtur Moyses nominibus significasse diversis. Hoc enim declarat etiam illa area legis mystica, de qua ait: Initia areae tuae et lacus tui non novissima facies. Primitiva filiorum tuorum dabis mihi (Exod. XXII, 29). Sanctae commotiones sensuum nostrorum, quae secundum virtutes sunt, ipsae sunt primitiae areae spiritalis: propterea etiam rurali areae comparantur, in qua ventilantur frumenta. Sicut enim in hac rurali area excutitur triticum atque hordeum, 207 et dum saepius ventilatur, separatur a paleis; quia paleae caeteraque purgamenta messis in diversum levis aurae spiramine dissipantur; illa vero quae solidiora sunt, in locum eumdem excusso pulvere relabuntur: ita cogitationum nostrarum fruges quae sunt solidae atque optimae, puram atque sinceram exhibent virtutis alimoniam, sicut scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei (Luc. IV, 4): quae autem inutiles sunt et vacuae, disperguntur ut fumus ac nebulae; quia sicut fumus oculis, sic iniquitas utentibus ea. Et recte fumo iniquitas comparatur, quae velut quadam saeculari caligine aciem mentis obducit. 6. Et ideo Dominus dicit: Cum intraveritis in terram in quam induco vos, et cum manducare coeperitis de panibus terrae illius, offeretis oblationem separatam Domino, primitias conspersionis vestrae, panem sicut oblationem de area: sic offeretis primitias confusionum vestrarum, et dabitis Domino (Num. XV, 2 et seq.). Confusio nos sumus, diversorum elementorum quadam commixtione compositi. Siquidem frigidum calido, et humidum sicco miscetur in nobis. Haec conspersio multas habet carnis illecebras, et plurimas delectationes: sed non sunt hi primitivi hujus corporis sensus, quia ex anima et corpore constamus et spiritu. Haec est conspersio principalis, in qua sanctificari nos Apostolus cupit, sicut ait: Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia; ut integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in die Domini nostri Jesu Christi servetur (I Thess. V, 23). Cujus conspersionis primitiae spiritales sunt, hoc est, inventiones et generationes sensuum qui ex vigore animae procedunt. Sed non omnes primitivi sensus, nisi qui malitiae et improbitatis, atque omnis erroris exsortes sunt. Sunt autem necessariae corporis delectationes, ut dormiendi, edendi, bibendi, deambulandi, et caeteri sensus hujusmodi; sed non in his primitiae. Et ideo non in his, sed in illis Domini sacramentum, ubi castitas, pietas, ubi fides atque devotio. Cujus rei manifestum et evidens exemplum est oblatio patriarchae Isaac, quem sacrificii modo obtulit pater nullius motu passionis inflexus humanae, mundam offerens Deo hostiam, vacuamque formidinis, et corporeae cupiditatis immunem, cum ipsa pietas patris devotioni cederet immolantis. CAPUT II. Primitias non tempore, sed sanctitate aestimari: cum fide quae imprimis necessaria est, conjungenda ad verum sacrificium bona opera: fructu mutandum laborem, atque animam ab inutilibus liberandam esse.

7. Nunc consideremus quae sit vis primitiarum, et utrum tempore aestimentur primitiae, an sanctitate, hoc est, utrum omnia 208 primogenita sanctificationem habeant primitiarum. Primitiae etenim fructuum sanctae secundum legem (Num. XVIII, 8); quia in his optimum festinae fidei sacrificium est: sed fiunt sanctae devotione, non tempore; quia non proventus sanctificat, sed devotio. Denique ubi celer proventus est, si devotio moretur, offensa contrahitur. Non ergo omnia primogenita sancta: sed omnia quae sancta sunt, sunt etiam primogenita. Denique Cain primogenitus, sed non sanctus. Sanctus quoque Israel Dei populus, sed non primus aetate; et tamen primogenitus appellatur, sicut scriptum est in prophetis: Primogenitus meus Israel (Exod. IV, 22). Et Levi sanctus, sed non primogenitus; nam tertius Liae filius legitur (Gen. XXIX, 34): et tamen levitae primogeniti nuncupati, quibus ab eo nomen est derivatum. Scriptum est enim in Numeris: Ecce tuli levitas de medio filiorum Israel pro omni primogenito qui aperit vulvam a filiis Israel, et erunt mihi levitae; mihi enim omne primitivum. In qua die percussi omne primogenitum Aegypti, sanctificavi omne primogenitum Israel (Num. III, 12 et 13). Ergo levitae primogeniti nuncupati, qui sanctificatione utique caeteris filiis Israel antelati sunt. Qua ratione primogeniti sint, audi Apostolum dicentem: Sed appropinquastis Sion monti, et civitati Dei vivi Hierusalem quae in coelo est, et decem millibus laetantium Angelorum, et Ecclesiarum primitivarum, quae scriptae sunt in coelo (Hebr. XII, 22). Quatuor ordines fecit, montis Sion, civitatis Hierusalem, celebritatis angelorum, et Ecclesiarum primitivarum. Tulit ergo Dominus Deus de medio populi Israel levitas; quia non humanarum eos consortes voluit esse curarum, sed divinae religionis ministros. Et primogenitos sibi fecit qui vulvam aperiunt spiritalem; et ideo non erant ab utero naturae, sicut diversorum criminum peccatores: sed destructis cultoribus saecularibus eliguntur. Unde non habent cum plebeia possessione consortium, nec in medio populi computantur; quia verbum Dei in medio sui possident, sicut scriptum est in Evangelio: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi ego sum in medio eorum (Matt. XVIII, 20). Et alibi: Medius vestrum stat quem vos nescitis (Joan. I, 26). 8. Hinc ergo cognoscimus quod ante omnia fides nos commendare Deo debeat. Cum fidem habuerimus, elaboremus ut opera nostra perfecta sint. Siquidem hoc plenum est et perfectum sacrificium, sicut ipse Dominus docet nos dicens: De donis et datis tuis observabitis offerre mihi in diebus festis meis, nihil detrahentes, neque dispertientes; sed plena et integra et perfecta offerentes. Festus autem dies Domini est, ubi perfectarum virtutum gratia est. Quae tunc perfectae sunt, si sollicitudinum saecularium, et corporalis illecebrae victor animus delinimenta voluptatis excludat, liber a saeculo, Deo deditus, nihil de tramite directae intentionis imminuens, nec affectus sui tempora nunc luxuriae dividens, 209 nunc labori. Solus itaque sapiens hanc celebrat solemnitatem, nullus alius. Immunem enim hujusmodi passionum animam reperire difficile est. Divide ergo secundum rationem animae principalia et obedientia, et tunc quid masculinum, quidve femininum sit deprehendes. Nulla enim sine labore virtus, quia labor processus virtutis est. Quod etiam legis ipsius verba significant, quae dicit: Omne quod aperit vulvam asinae, mutabis ove (Exod. XIII, 13). Immunda enim animalia lex a sacrificio separavit, et pro his ad vicem munda jussit offerri. Asinae ergo partum, hoc est, immundum jubet mutari ove, quae munda et apta sacrificio est (Levit. XXVII, 27). Hoc est secundum litteram. Caeterum si quis sensum spiritalis legis altius persequatur, libet considerare quod asina laboriosum sit animal, ovis fructuosum. Fructu ergo dicit mutandum laborem, ut finis operis sui fructus sit. Vel certe hoc modo: omnem laborem tuum, omnem industriam puro et simplici commendabis affectu. 9. Si autem non mutabis, inquit, redimes (Exod., XIII, 13). Jubetur ergo secundum litteram, ut animal aliud pro immundo animali offeratur, aut pretium; ne inter decimas fructuum vel minus aliquid, vel immundum videatur offerri. Intellectus autem profundior liberandam animam tuam docet, ut desistat ab iis quae fructum non habent. Qui enim redimit se, liberat et quodam exuit debito. Relinquenda sunt opera quae verum fructum, bonosque processus habere non possunt; qualia sunt ista mundana quorum usus non potest esse diuturnus. In quibus ipse nudus et veri vacuus effectus est; et quamvis summo quaesitus fuerit labore, animam nihil juvat. Ea enim quae servitutem animae inferunt, inutilia sunt omnia, etsi non desit effectus. Magna videtur praeliantium victoria, triumphantium gloria: sed frequenter ipsos videmus qui vicerint, rursus bellorum subjacere incertis et transferri ad hostem eventu praelii, et eo ipso quo victores ante fuerint, fieri miseriores. Opus est ergo ut opera tua ad Deum dirigas, et ejus tibi aspiret favor. Athleta ipse qui suis non alienis decernit viribus, quoties congreditur, dubios casus subire se credit. Et cum ad coronam pervenerit, intelligit citius hanc mundi gloriam tamquam coronae ipsius folia marcescere. Gubernator cum in portus navim subduxerit, vix finem impositum labori putat, et statim quaerit laboris exordium. Solvitur corpore anima, et post finem vitae hujus adhuc tamen futuri judicii ambiguo suspenditur. Ita finis nullus, ubi finis putatur. Unde votis et pura conscientia et spiritu charitatis adhaereamus Deo nostro, et divinum nobis conciliemus favorem: precantes ut a saecularibus curis tamquam ab immitibus et agrestibus dominis possimus absolvi atque exui, mundanoque exire servitio, in libertatem supernae cognitionis quae vera et sola est libertas, vocati. 210 CAPUT III. Quod dixerat laborem fructu mutandum, exemplo Judaeorum in Aegypto servientium, et Evangelii testimonio confirmat; quonam ex loco, et quo pacto liberanda sit anima, declarat; et Christum verum levitem, id est, liberatorem nostrum esse. Denique pulchra de utilitate quam affert justorum familiaritas, proponit.

10. Et ut praeceptum legis exemplo astruamus, cum deprimerent Aegyptii Judaeorum populorum in operibus variis, et luto ac lapide, ingemuerunt filii Israel, et Domini provocaverunt in se misericordiam. Et dixit ad Moysen: Ego exaudivi gemitum filiorum Israel, quomodo Aegyptii in servitutem deprimunt eos, et memor factus sum Testamenti mei. Vade et dic filiis Israel, ego Dominus, et educam vos de potentia Aegyptiorum, et eruam vos de servitute eorum, et liberabo vos in brachio excelso, et judicio magno, et sumam vos mihi in plebem, et ero vester Deus, et scietis quoniam ego sum Dominus Deus vester qui educam vos de potentia Aegyptiorum, et inducam vos in terram in quam extendi manum meam (Exod. III, 7 et seq.). Ecce quomodo populus Hebraeorum fructu mutavit laborem, ut qui in luto operabatur, spe regni operaretur aeterni. Et ideo Dominus in Evangelio inanem populorum gentilium miseratus laborem, qui lateres construerent lutulentae superstitioni, et voluptati corporis dediti, solidum fidei murum aedificare non possent, velut ad quosdam asinae fetus locutus ait: Venite ad me, omnes qui laboratis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia sum mitis et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matt. XI, 28 et seq.) Qua vocatione plenius mihi videor verba legis et mysteria recognoscere: quia asinam aut commutandam ove docuit, aut redimendam pecunia; ut non solum asinae partum ove, hoc est, mundis immunda mutemus, sed etiam redimamus. Quod videtur exprimi, si prius sacrificio purificationis, et mysterio baptismatis delictorum nostrorum inquinamenta lavemus; crimina quoque nostra bonis operibus, fideique pretio, et miseratione redimamus. 11. Pretium nostrum sanguinis est Christi. Unde et apostolus Petrus ait: Non auro vel argento redempti estis, sed pretioso sanguine (I Pet. I, 18.) Et Paulus dicit: Pretio empti estis, nolite effici servi hominum (I Cor. VII, 23). Unde non otiose miramur in Evangelio quod super pullum asinae sederit Dominus Jesus (Marc. XI, 7); quia populus gentilis coepit esse Christi hostia, quia secundum legem habebatur immundus. Unde et de levitis scriptum est (Exod. XII, 13) quod sint redemptiones eorum; eo quod et sanctitate vitae suae et oratione peccata plebis lavarent. In quibus figura agni praecessit mysteriis verum venturum levitem, qui proprii corporis passione tolleret peccatum mundi. Levites significatur susceptus pro me, vel ipse mihi levis; ipse enim perfectae virtutis habet impertiendae populo sanitatis indicium. Ipse ergo qui pro salute universorum exspectatus advenit, pro me est utero editus virginali, 211 pro me oblatus, pro me gustavit mortem, pro me resurrexit. In quo omnium hominum suscepta est redemptio, assumpta est resurrectio. Ipse est verus levites; ut nos levitas faceret adhaerere Deo, ipsi continuas preces fundere, de ipso salutem sperare, fugere terrena negotia, in Dei possessione numerari, sicut scriptum est: Domine, posside nos (Exod. XXXIV, 9.) Ea est enim sola possessio, quae nullis obnoxia tempestatibus perpetuae gratiae ferat fructus. Redemptor levites est, quia vir sapiens redemptio insipientis est. Qui tamquam medicus aegrum insipientis animum fovet, et quaedam aspergit solidiora menti prudentiae medicamina, imitatus illum medicum qui de coelo venit, ut demonstraret hominibus prudentiae vias, et sapientiae semitas parvulis revelaret. Videbat enim laborantes non posse sine remedio salvari, et ideo medicinam tribuebat aegris. Ideo omnibus opem sanitatis detulit; ut quicumque perierit, mortis suae causas sibi ascribat, qui curari noluit, cum remedium haberet, quo posset evadere: Christi autem manifesta in omnes praedicetur misericordia; eo quod ii qui pereunt, sua pereunt negligentia: qui autem salvantur, secundum Christi sententiam liberentur, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire. Denique et Sodoma si habuisset quinquaginta justos, non esset eversa, et si decem habuisset, esset redempta; eo quod sermo remissionis peccatorum animam servitute exuat, et disciplinae plenitudo perfectae mentem non sinat edaci libidinum vapore consumi. 12. Plurimum tamen refert, et moralem aedificat affectum, si etiam numerum justorum simpliciter accipiamus prodesse populorum saluti. Comprimit et resecat invidiam, confundit improbitatem, virtutem incitat, auget gratiam. Nemo enim invidere debet alteri laudem quae sibi prosit: atque improbus quisque redemptorem suum dum suscipit, frequenter imitatur; certe veneratur, plerumque etiam diligit. Ipse etiam si aliis profuturum sciat, studiis augetur, eaque gratia connectit populos, accumulat charitatem civium, urbium gloriam. Quam beata civitas quae plurimos justos habet, quam celebrabilis ore omnium: quomodo benedicitur tota de parte, et beatus atque perpetuus ejus status aestimatur! Quam gaudeo cum aliquos mites ac sapientes diu vivere video, cum virgines castas, viduas graves aspicio longaevas, velut quamdam incanam Ecclesiae curiam quae praetendat ipso quodam vultu et specie gravitatis quod revereantur, quod imitentur, quo ad omnem morum gratiam colorentur! Non enim ipsis gaudeo, cum vivendo multa subeant taedia saeculi hujus, sed quia prosunt pluribus. Similiter dum aliquis hujusmodi decidit, quamvis longa senectute depositus, afficior; quia destituitur grex juvenum muro senili. Denique periturae urbis, aut malorum imminentium, vel futurae labis hoc primum indicium est, si decedant viri consultiores, vel etiam graviores feminae. Hinc primum ingruentium porta aperitur malorum. Sicut ergo urbs tota solidatur atque urgetur coetu sapientium, vel obitu labefactatur: ita sermo gravis, et quidem senilis 212 plenus prudentiae stabilire uniuscujusque animam, et confirmare mentem solet. Jam si accedat multarum lectionum usus, plurimorum praeceptorum et consiliorum quidam senatus, velut perpetuum urbis ejus quae in singulorum est praecordiis, statum efficit. CAPUT IV. Quare Moyses levitas appellarit primogenitos et redemptores, eorumque urbes redemptrices designarit? Cur non sit absurdum piis cohabitare facinorosos? De duabus in Deo virtutibus, misericordia et justitia, atque earum ministris; deque eo quod malitiae egressus semper virtutis operetur ingressum, et contra; ut Evangelicis exemplis comprobatur.

13. Ideo ergo primogenitos et redemptores caeterorum levitas Moyses appellavit (Num. III, 12); quod maturioris et utilis sententiae viri altero senectutem quamdam animae praeferant, altero redemptionem conferant. Unde et civitates levitarum in veteri Testamento redemptrices significavit Moyses (Num. XXXV, 6); quia is qui confugit ad eam animam, in qua habitat Dei Verbum, quae urbis modo munita atque vallata sit, perpetuam libertatem acquirit sibi. Sicut enim in civitatibus levitarum erat poenarum remissio; ut si quis ad eas confugeret, qui non voluntariam necem hominis admiserat, nulli eum occidere liceret intra urbes dumtaxat positum levitarum: ita quem peccati proprii poenitet, quod aut imprudenter aut invitus admisit, si levitarum adhaereat incolatui, et ab illis praeceptoribus qui Dei mandata dispensant, recedendum non putet, lex ipsa ab omni eum commissi flagitii poena supplicioque liberat. 14. Nec absurdum putes quod facinorosi cohabitant piis, ac maculosi sacratis. Opus enim habent purificari qui aliquo polluti sunt delictorum contagio. Et quodammodo diverso genere causa concurrit. Sicut enim levites mundanis voluptatibus abdicatus, exsul est culpae, ita sanguinis reus, fugitivus est patriae. Sed hoc interest, quod iste necessitate suos deserit propter metum legis: minister autem Dei humanarum consortiis renuntiat passionum, et quadam carnalis illecebrae se abdicat necessitudine propter studia virtutis. Etiam illud non abhorret a vero, quod et iste velut quasdam in se manus injicit; ut interficiat voluptates sui corporis, et quemdam suae carnis operetur interitum. Interfecit nempe Moyses Aegyptium, et fugax factus est de terra Aegypti, ut declinaret ejus terrae tyrannum. Sed non ante illum interfecisset Aegyptium hominem, nisi prius in se nequitiae spiritalis Aegyptium interemisset, et abdicasset se regalium luxu honorum, majus patrimonium aestimans thesauris Aegypti opprobrium Christi. Quod stultis quidem videtur opprobrium: nobis autem illud opprobrium Dominicae crucis virtus Dei est atque sapientia. 15. Accedit eo, quod duo quaedam in Deo principalia sunt genera virtutum, unum quo remittit, aliud quo vindicat. Remittuntur peccata per Dei verbum, cujus levites interpres et quidem exsecutor est (23, q. 5, cap. Remittuntur; et de Poenit. dist. 1, cap. Verbum Dei): remittuntur etiam per 213 officium sacerdotis, sacrumque ministerium: puniuntur quoque per homines, sicut per judices, qui potestate ad tempus utuntur, sicut Apostolus docet dicens: Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa; Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time. Non enim sine causa gladium portat; enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit. (Rom. XIII, 4). Puniuntur peccata etiam per populos, sicut legimus (Esai. XIII, 17); quia saepe ab alienigenis Dei jussu excitatis propter divinae majestatis offensam subjectus factus est populus Judaeorum. Nec is quidem (45, q. 1, cap. Nec is qui) qui invitus aliquod fecerit homicidium, extra ministerium est. Siquidem lex ait de eo: Quia Deus dedit eum in manus ejus (Exod. XXI, 13). Manus ergo ejus instrumenti modo divinae ultioni ministerium praebuerunt. Levites igitur minister remissionis est: percussor autem qui tamen non ex dispositione, sed praeter voluntatem fecerit homicidium, divinae minister est ultionis. 16. Illud quoque specta, quia cum interficitur impius, Christus infunditur. Et ubi abominatio aboletur, sanctificatio congregatur; quia Dominus dixit: In ea die qua interfeci omne primogenitum Aegypti, sanctificavi mihi omne primogenitum Israel (Num. III, 13). Quod non ad unum diem afflictionis Aegypti referes, sed ad omne tempus. Cum enim renuntiatur improbitati (32, q. I, cap. Cum renuntiatur), statim adsciscitur virtus. Egressus enim malitiae virtutis operatur ingressum: eodemque studio quo crimen excluditur, innocentia copulatur. Habes hoc in Evangelio (Joan. XIII, 2); quia ubi Satanas immisit se in cor Judae, Christus recessit ab eo, momentoque eo quo illum recepit, hunc amisit. Denique sic scriptum est: Et post buccellam introivit in eum Satanas (Ibid., 27). Dixit ergo illi Jesus: Quod facis, fac celerius. Quid illud? Ut quia introierat in illum Satanas, ipse abiret a Christo. Ejicitur itaque et excluditur, eo quod jam cum Domino Jesu esse non possit; quia coeperat esse cum diabolo: nulla enim communicatio Christi cum Belial. Unde statim imperio expulsus abcessit, sicut legimus, dicente Evangelista: Qui cum accepisset buccellam, exivit continuo (Ibid., 30); erat enim nox. Non solum exivit, sed continuo, et nocte exivit. Nec mirum si noctis tenebras habebat, qui Christum deserebat. Verum sicut ipse receptus a diabolo, exclusus a Christo est: ita Zachaeus renuntians avaritiae, Christum recepit. Meritoque videns studium ejus, quod in arborem ascendisset, ut transeuntem Jesum videret, dicit Dominus: Zachaee, festinans descende, quia hodie in domo tua manere me oportet. Et descendit festinans, et excepit illum gaudens (Luc. XIX, 5 et 6). Sed excipiendo Christum, exclusit avaritiam, relegavit perfidiam, renuntiavit fraudibus. Aliter enim non ingreditur Christus, nisi ut vitia excludat; quia non cohabitat erroribus. Denique de templo ejiciebat nummularios, quia ipse volebat habitare. Unde Zachaeus hoc intelligens, quia Christum vetere suo suscipere affectu non poterat, superiora vitia exire suo jussit hospitio, ut Christus intraret. Merito igitur 214 Pharisaeis obmurmurantibus quod Dominus Jesus ad hominem peccatorem divertisset manere, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus; et si cui aliquid fraude abstuli, reddo quadruplum (Ibid., 8). In quo illis respondit qui dicebant peccatorem Christo hospitium non debuisse praebere: Hoc est, jam non sum publicanus, non sum ille Zachaeus, non praedo, non fraudator. Reddo quae sustuli, reddo qui auferre consueveram. Jam dono pauperibus, quos ante nudabam: jam mea confero, qui aliena rapiebam. Fugerunt crimina postquam Christus intravit. Discussa est omnis carnalium caecitas passionum, ubi aeternae vitae lumen infusum est. CAPUT V. Adipes ac pinguedo sacrificiorum et hostiarum quid significent.

17. Diximus de primogenitis, dicamus etiam de adipibus, de quibus satis docet David dicens: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea (Ps. LXII, 6). Et supra ait: Et holocaustum tuum pingue fiat (Ps. XIX, 4). Hoc docens acceptabile esse sacrificium, quod pingue, quod nitidum, et quodam pabulo fidei ac devotionis, verbique coelestis uberiore alimonia saginatum est. Frequenter pingue opus dicimus quod spissum et operosum intelligi velimus: et opima hostia praedicatur, quae non sit tenuis, non sit exilis. Unde et sacrificium pingue recte nuncupamus, quod opimum cupimus declarare. Sed etiam illud documento, est quod pingues vaccae prophetica interpretatione annis fertilibus comparatae sunt (Gen. XLI, 26). CAPUT VI. Quid sibi velit quod Dominus ait: Si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti, quiesce; et de quatuor generibus quibus sacrificia commendabantur, quorum si quid desit, sacrificium non probatur, cum pulcherrima istorum morali interpretatione.

18. Nunc consideremus quid sit quod ait Dominus: Si recte offeras, non autem recte dividas, peccasti, quiesce. Quod indicium est Deum non muneribus oblatis placari, sed offerentis affectu. Denique condemnati oblator muneris Cain, quia pro conscientia insincerae oblationis intellexit Deo sacrificium suum non probatum, et tristis est factus. Quando enim mens sibi recti est conscia, gratulatur, et infusione quadam spiritali repletur animus gaudio, cum alicujus vel studia, vel opera a Deo probantur. Tristitia igitur Cain conscientiae testimonium, repulsae indicium est. Et quamvis obtulit munus; tamen quia non recte et jure divisit, culpam incidit. 19. Quatuor enim genera sunt quibus sacrificia commendabantur. Si aut nova novorum essent, aut frixa, aut divisa, aut continua. Nova novorum primo tempore anni, quae specie in primogenitis fructibus aestimabantur: nunc autem revelatum est eos significari, qui per baptismatis 215 sacramenta renovantur. Hoc est enim vere sacrificium primitivum, quando unusquisque se offert hostiam, et a se incipit, ut postea munus suum possit offerre (Rom. XII, 1). Nova igitur fides renovatorum, valida, pubescens, incrementum virtutis acquirens, non remissa, non fessa, non senio quodam marcida, et vigore ignava, apta sacrificio est, quae pullulet quodam virenti germine sapientiae, et juveniti divinae cognitionis fervore pubescat; habeat tamen succum doctrinae veteris. Sicut enim novi, ita et veteris Testamenti debet doctrina concurrere, quia scriptum est: Manducate vetera veterum, et vetera a facie novorum auferte (Levit. XXVI, 10). Cibus nobis sit cognitio patriarcharum, epuletur animus in prophetarum oraculis: tali sagina mens pascatur interior. Sed jam non species agni sit, at veritas corporis Christi. Non umbra legis perstringat oculos: sed aperte Dominicae gratia passionis, et splendor resurrectionis aciem mentis illuminet. 20. Si autem offeres sacrificium de primitivis ovibus, frixum in igne, frixum pingue, offeres sacrificium primitivorum, sicut scriptum est (Levit. VII, 2): quod significat fidem tuam velut igni probatam esse debere, et sancto fervere spiritu. Denique coxit lentem Jacob, et fratri primatus benedictionis eripuit, quos utique solida consequeretur fides. Hic ergo robustus et vividus augebatur: ille autem qui cibum suum coquere nesciebat, fatigatus atque deficiens defluebat. Uratur igitur verbo Domini sicut igne virtus animae tuae. Vide ustum Joseph, sicut scriptum est: Eloquium Domini ussit eum (Ps. CIV, 19). Torreatur fides tua sicut spicae messium. Tunc enim maturitatem fructuum praeferunt, cum eas primo solis processu tempora aestiva torruerint. Sermo igitur plurimus Scripturarum animam confirmat, et quodam spiritalis gratiae colorat vapore; rationabilia quoque inventa corroborat, dissolvitque omnem vim irrationabilium passionum. Ideoque Esau laxatis virtutis suae nexibus dissolutus est. Illi autem qui succincti lumbos non crudum, neque coctum in aqua, sed assatum in igni caput agni edere jubebantur, sicut habes in Exodo, forti ac fideli animo, pedestri itinere maria transfretarunt (Exod. XII, 9). In Evangelio quoque assos pisces Dominus Jesus manducabat, sicut scriptum est (Luc. XXIV, 43), in quo plenitudo sancti Spiritus redundabat. Et fortasse ideo deficiebat Esau, quia coctum in aqua desiderabat cibum, quem Jacob quasi inhabilem sibi donavit infirmo. 21. Oblationem autem atque orationem oportet non confusam esse, sed competenti divisione distinctam. In omni enim re confusione melior est distinctio; multo magis in oratione atque oblatione, quae nisi certas divisiones habeat, fit obscurior. Ideoque hostiae plerumque membra lex dividi jubet, et holocausta offerri (Levit. I, 6); ut sine admixtione et operimento aliquo nudum sacraficium sit; eo quod nuda atque omnibus exuta involucris debeat fides nostra fervere; ne vagis et fallacibus opinionibus induatur, sed pura atque sincera simplicitas mentis appareat. Deinde in partes dividatur congruas. Virtus enim 216 genus est, quae dividitur in plurimas species: sed principales quatuor sunt, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia. Redoleat igitur oratio tua prudentiam erga cognitionem Dei, et veritatem fidei: redoleat temperantiam quam etiam a conjugibus exigendam putavit Apostolus dicens: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor. VII, 5). Et lex castificatos ante hesternum et nudiustertianum diem ad sacrificium accedere jubet (Exod., XIX, 10). Fortitudinem teneat oratio, ut nullo interpoletur metu, nulla lassitudine deficiat. Tunc enim debet esse intentio ad precandum robustior, cum urgemur adversis. Justitiam custodiat precatio, quam si tenuisset Judas, non in peccatum facta esset ejus oratio. Quando enim magis ab injustis operatis ac pravis studiis abstinere debemus, quam tunc quando Dei justitiam deprecamur? Et ideo Dominus, ut cordi nobis esset justitia: Beati, inquit, qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 10). Haec enim defuit Judae; nam si adfuisset, non tradidisset Dominum, non prodidisset magistrum. Defuit sacrificio etiam Cain istius, qui si tenuisset justitiam, Domino debuit primitiva munera, non posteriora deferre. Defuit itaque ei divisio, ideoque responsum ait: Si recte offeras, non autem recte dividas, peccasti, quiesce. Vides quantum sit vitii. Ubi deest divisio, ibi totum sacrificium refutatur. 22. Superest ut de continua et jugi oratione dicamus, quod immorari nos et vacate orationi oportet. Pernoctabat Dominus in oratione, non ut sibimet prodesset, sed ut nos doceret. Frequens enim oratio quamdam operatur disciplinam orandi; quia ipse usus docibiles Dei facit, indocibiles negligentia. Bona igitur exercitatio. Denique corporis virtus exercitatione augetur frequenti: at inexercitata minuitur et labitur. Plurimi enim exercitii dissuetudine etiam naturalem dissolvere virtutem. Similiter animae fortitudo exercitationis assiduitate solidatur; ut labor ipse disciplinae sit non oneri futurus, sed usui. Hunc cibum menti nostrae deferamus, qui multa attritus meditatione ac politus, cor hominis sicut illud coeleste manna confirmet. Quod non otiose tritum ac politum accipimus; eo quod coelestium scripturarum alloquia diu terere ac polire debemus, toto animo et corde versantes; ut succus ille spiritalis cibi in omnes se venas animae diffundat. Ergo si tamquam pubescens adolescat fides, quae defectum senescentis devotionis ableget, et spiritu ferveat, et congrua distinctione teneatur mensura legitimae divisionis, et assiduitas commendet gratiam; tunc fit illud pingue, et tamquam adipale precationis genus, de quo dicit Propheta: Impinguasti in oleo caput meum (Ps. XXII, 5). Sicut enim agni multo lacte pinguescunt, et sicut oves bene pastae adipe nitent: ita apostolico succo pasta fidelium pinguescit oratio. 23. Horum si desit aliquid quae superius diximus, sacrificium non probatur. Ideoque dictum est ad Cain: Si recte offeras, non autem recte 217 dividas, peccasti. Namque mundus ipse distincte legitur factus, cum esset ante incomposita pars ejus; quia Terra erat invisibilis, et incomposita (Gen. I, 2). Nempe lux primum facta est, et vocavit Deus lucem, et separavit Deus inter lucem et tenebras, et vocatae sunt tenebrae nox. Et per ordinem singula quod facta sint legimus, coelum, terra, ligna fructifera, animalia diversa. Distributa autem sunt leviora superioribus, ut aer et ignis: graviora inferioribus, hoc est, terra et aqua. Utique simul omnia fieri jubere potuit Deus: sed distinctionem servare maluit, quam nos in omnibus imitaremur negotiis, et maxime in vicissitudinibus gratiarum, in quibus non satis est reddere quod acceperis, sed commendare quod reddas. Nam si quis debitum solvat, et in referendo injuriam faciat creditori, intolerabilius est utique, quam non reddidisse quod debebat. Non ergo quantitas solutionis, sed animus reddentis, et qualitas consideratur, et affectus. Recte igitur Cain obtulit; quia oblatio insigne devotionis, et indicium gratiarum est: sed non recte divisit; quia ante omnia Deo debuit deferre primitias, ut a gratia inchoaret auctoris. Etenim divisionis hic ordo est, ut prima secundis, non primis secunda praecurrant; et coelestia terrenis, non terrena coelestibus praeferantur. CAPUT VII. Deum qui in Adamo docuit non peccandum, in Caino docuisse non defendendum peccatum. Et ibi quam proclive sit ab impietate in alia scelera praecipitari.

24. Sed quia Cain confudit hunc ordinem, dicitur ei: Peccasti, quiesce (Gen. IV, 7). Omnia docet Deus. Primum ne pecces, ut in Adam monuit: secundo, si peccaveris, quiescas, ut in Cain doceris. Erubescere enim debemus, et condemnare peccatum, non defendere; quoniam pudore culpa minuitur, defensione cumulatur. Et silendo corrigimur, contentione prolabimur. Sit saltem verecundia, ubi non est absolutio. Inde illud: Justus in exordio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17). Et iterum ab ipso Domino alibi dictum legimus: Dic iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 26). Quanta pudoris gratia, ut justitiam teneat verecundia, quam culpae reatus abstulerit! Ideo autem ait: Quiesce, quoniam non habes quod excuses. Culpae ipsius ad te conversio est. Non enim frater ei addicitur, sed error ascribitur, cujus ipse sibi auctor est. In te, inquit (Gen. IV, 7), revertitur crimen, quod a te coepit. Non habes in quo necessitatem magis, quam mentem tuam arguas. In te retorquetur improbitas tua, tu princeps es illius (Ibid.). 25. Bene ait: Tu princeps es illius. Etenim impietas mater quaedam est delictorum; et qui graviora peccaverit, in caetera facile prolabitur. Quomodo enim potest ab humanis temperare qui divina violavit, et hominibus bonus esse qui Deum laesit? Atrociorem igitur scelerum reatum vitia reliqua sequuntur; quoniam quo flagitiosa propenderint, eo inclinant caetera. Tu ergo princeps operis tui, tu dux criminis. Non te invitum, 218 non imprudentem error attraxit: sed voluntarius reus judicio, non lapsu fecisti dolum, quo divinae injuriae reum ipse convincis. CAPUT VIII. Cain admonitione spreta insolentiam et crimen auget. Ejusdem verbis: Eamus in campum, significari ostenditur pravis actionibus deserta loca et sterilia convenire.

26. Admonitus igitur ut quiesceret, auget insolentiam, acerbat flagitium. Quid igitur sibi vult quod ait: Eamus in campum (Ibid., 8); nisi quia locus nudus gignentium eligitur parricidio? Ubi enim frater habebat occidi, nisi ubi fructus deesset? Tamquam praesagiens natura tanti sceleris loco germina denegaverat; quia non conveniebat, ut idem solum et contagia parricidalis sanguinis reciperet praeter naturam, et fructus secundum naturam germinaret. Merito ipse dicit: Eamus in campum. Non dicit: Eamus in paradisum, ubi poma florent, non in aliquem cultum et fructiferum locum. Ipsi parricidae indicant fructum se sceleris habere non posse, nec penes eos fructum manere, qui tantae impietati praebuerint officium. Nam ipsam refugiunt elementorum benignitatem, ut iste Cain qui videtur veritus, ne largior boni terra proventus triste facinus impediret, et liberalitatis assuetudine genitalis, quae facit sibi fetus et fructus varios germinascere, in hoc quoque criminis apparatu vel muta specie sui fraternum revocaret affectum. Latro diem refugit quasi criminis testem, lucem adulter erubescit quasi adulterii consciam, parricida terrarum fecunditatem fugit. Quomodo enim poterat communis partus videre consortia, qui consortem sui sanguinis trucidabat? Joseph in lacum mittitur siccum, Ammon intra domum occiditur. Justum igitur natura est impertita judicium, ea loca in quibus erat futurum parricidium, muneris sui dote privando: ut ex innocentis soli quadam damnatione ostenderet quanta essent futura supplicia noxiorum. Propter scelus igitur hominum et ipsa elementa damnantur. Denique David montibus, in quibus Jonathas cum patre interemptus est, perpetuae poenam sterilitatis optavit dicens: Montes qui estis in Gelboe, neque ros, neque pluvia cadat super vos, montes mortis (II Reg. I, 21). CAPUT IX. Deum interrogasse Cainum, non ut disceret, sed ut eum ad confitendum induceret. Hujus responsio in Deum ac naturam impia; eique opposita Dei responsio germanitatis pietatem egregie docere ostenditur. A Deo justos audiri etiam mortuos, quod nimirum ei vivant, et peccatores mortui sint. Hos malis praesentibus ac futuris cruciari, magis tamen sollicitari praesentibus.

27. Nunc consideremus qua ratione interrogavit Deus Cain ubi esset frater suus, quasi nesciret occisum. Sed quod ad scientiam Dei spectat, negantem arguit, et inficianti quasi sciens respondit: Vox sanguinis fratris tui ad me clamat (Gen. IV, 10): quod autem ad rationem profundam attinet, 219 peccantes admonet ad poenitentiam. Confessio enim poenarum compendium est. Inde in judiciis saecularibus impositi equuleo torquentur negantes, et quaedam tangit judicem miseratio confitentis. Est quaedam in peccatis verecundia, et poenitentiae portio crimen fateri, nec derivare culpam, sed recognoscere. Mitigat judicem pudor reorum, excitat autem pertinacia denegantium. Vult te provocare ad poenitentiam Deus, vult de se sperari indulgentiam, vult demonstrare tua confessione quod non sit auctor malitiae. Nam qui peccatum suum ad quamdam referunt, ut gentiles asserunt, decreti aut operis sui necessitatem, divina arguere videntur, quasi ipsorum vis causa peccati sit. Qui enim necessitate aliqua coactus occiderit, quasi invitus occidit. Ea vero quae a nobis sunt, excusationem non habent: quae autem praeter nos sunt, excusabilia sunt. Sed quanto gravius peccato ipso ad Deum referre quod feceris, et reatus tui invidiam transfundere in auctorem non criminis, sed innocentiae.

28. Perpende autem parricidae responsionem: Nescio, inquit, numquid custos fratris mei ego sum (Gen. IV, 9)? Etsi contumaciam prodat hic sermo, sonat tamen quia si bonum fratrem considerasset, custos debuit esse pietatis. Quem enim magis, quam fratrem servare debuerat? Sed quomodo germanitatis servaret officium, qui necessitudinis non agnovisset affectum? Aut quomodo fieri posset, ut naturae obedientiam deferret, qui Deo reverentiam non exhiberet? Negat primum quasi apud ignorantem: recusat fraternae munus custodiae, quasi exsors naturae: declinat judicem, quasi liber arbitrii. Quid miraris si pietatem non agnovit, qui non agnovit auctorem? Et ideo doceris hac serie Scripturarum fidem esse radicem virtutum omnium. Unde et Apostolus ait: Quia fundamentum nostrum Christus est (I Cor. III, 11); et quidquid supra hoc fundamentum aedificaveris, hoc solum ad operis tui fructum, et ad virtutis proficere mercedem. 29. Congrue igitur respondit Dominus tam imprudenter neganti, dicens: Vox sanguinis fratris tui ad me clamat (Gen. IV, 10), hoc est, cur nescis ubi est frater tuus? Soli eratis cum duobus parentibus, inter paucos frater te latere non debuit. An quia parentes tui accusatores esse non possunt? Nolo enim ut ea necessitudo quae est auctor salutis, fiat auctor periculi. In te solo leges suas natura amiserit. Ideo ergo putas crimen latere, quia parentes accusare non debent? Sed eo major est condemnatio tua. Nam si chara necessitudinis nomina accusare non debent, multo magis non debent occidere. Sed si me testem abnuis, et refugis arbitrum, vox sanguinis fratris tui testis est, quae ad me clamat. Illa te majore auctoritate arguit, quam si frater viveret. Soli eratis, quis eum potuit alter occidere? Si accusas parentes, parricidam probas. Potuit fratrem occidere, qui non parcit parentibus. Potuit parricida 220 esse, qui de parricidis se ortum probare desiderat. 30. Et bene ait: Vox sanguinis fratris tui clamat, non frater clamat. Hoc innocentia et gratia germanitatis etiam in ipsa morte servat. Non accusat frater Abel, ne videatur parricida. Non accusat vox ipsius, non anima ejus, sed vox sanguinis accusat, quem ipse fudisti. Tuum te ergo facinus, non frater accusat. Simul querela criminoso adimitur. Non potest de alieno testimonio queri, qui crimem proprio facinore confitetur. Minor est sermo, quam factum. Est tamen etiam terra testis, quae cepit sanguinem. Et bene ait: Vox sanguinis fratris tui de terra clamat: non dixit, de fratris clamat corpore, sed de terra clamat. Et si frater parcit, terra non parcit. Si frater lacet, terra condemnat. Ipsa est, in te et testis et judex: testis acrior, quae adhuc parricidii tui sanguine madet: judex asperior, quae tanto scelere coinquinata est, ut aperiret os suum, et exciperet sanguinem fratris tui de manu tua. Et illa quidem aperuit os suum, quasi exceptura de fratribus verba pietatis, nihil timens cum fratres videret, quae sciret jus germanitatis amoris incentivum esse, non odii. Nam quomodo poterat parricidium suspectare, quae adhuc non viderat homicidium? Sed tu effudisti sanguinem, cujus dolens ipsa contagium: Non augebit, inquit, virtutem suam dare tibi. Quam innocens ultio, ut quae tam graviter violata fuerit, satis habens non prodesse, non quaerat nocere. 31. Non mediocre etiam dogma quod ait: Vox sanguinis fratris tui ad me clamat; quia Deus justos suos audit etiam mortuos, quoniam Deo vivunt. Et merito pro viventibus habentur; quia etiam si corporis gustaverint mortem, vitam tamen incorpoream capiunt, et illuminantur suorum splendore meritorum, luce quoque fruuntur aeterna. Justorum ergo audit sanguinem: avertit se autem a precibus impiorum; quoniam etiam si videantur vivere, miseriores tamen sunt omnibus mortuis, carnem suam sicut tumulum circumferentes, cui infelicem infoderunt animam suam. Quid enim aliud est quam sepulta, quae intra humum volvitur, et terrenae avaritiae cupiditatibus, caeterisque vitiis includitur, ut gratiae coelestis auram spirare non possit? Hujus modi peccator a terra maledictus est, quae est infima et postrema pars mundi. Superius utique coelum, et quae in coelo sunt, sol, luna, et stellae, Throni, Dominationes, Principatus, et Potestates, Cherubim et Seraphim. Non est ergo dubium quod eum et superiora damnaverint, quem inferiora damnarunt. Nam quomodo absolvitur pura illic coelestique sententia quem nec terrae potuerunt absolvere? Et ideo gemens et tremens jubetur esse super terram. 32. Evidens generalisque ratio, quia omni improbo mala adsunt, et adfutura sunt. Quae adsunt, tristitiam operantur; quae futura, formidinem. Sed improbum plus praesentia, quam futura 221 sollicitant. Unde et Cain dixit ad Deum: Major causa mea est, quam ut dimittatur mihi. Si derelinques me hodie, a facie tua abscondam me. Nihil enim gravius quam errantem a Deo deseri, ut se revocare non possit. Mors peccatoris finem peccandi affert: vita autem divino gubernaculo destituta praecipitatur, et in graviora prolabitur; ut si gregem pastor relinquat, incursent bestiae: ita cum Deus deserit hominem, ingruit diabolus. Grave est praesertim insipientibus non habere rectorem. Serpit malitia, vulnus augetur, ubi medicina defuerit. Abscondit se autem qui velare vult culpam, et tegere peccatum. Qui enim male agit odit lucem, et tenebras et suorum quaerit latibula delictorum. Justus autem non abscondere se a Domino Deo suo, sed ipse magis se offerre consuevit dicens: Ecce sum ego qui non habeo criminosam conscientiam, quam timeam deprehendi. 33. Merito ergo se abscondit male conscius, et ait: Omnis qui invenerit me, occidet me. Augustae mentis homo praesentem mortem veretur, perpetuam negligit, et divinum judicium non reformidat, interitum solum corporis deprecatur. Sed a quo timebat occidi, qui solos parentes habebat in terris? Potuit quidem et incursus bestiarum timere, qui legis divinae jura violaverat; nec praesumere de subjectis animalibus caeteris, qui hominem docuerat occidi. Potuit et parentes parricidas timere, qui docuerat parricidium posse committi. Potuerunt enim et parentes de filio discere, quod didicerunt posteri de parente. CAPUT X. Dei comminatio, Si quis occiderit Cain, etc., moraliter explicatur; in signo posito super eodem divina clementia declaratur, sicut et in eo Caini dementia, quod mortem temporalem plus timuerit, quam aeternam. Hinc pulchre disseritur de incorruptibilitate animae, ac futura vita. Tandem judicium non praepropere ferendum, nec rursus inultum crimen sinendum esse ostenditur.

34. Nunc consideremus qua causa dixerit Deus: Omnis qui occiderit Cain septies vindictam exsolvet (Gen. IV, 15); et qua ratione signum super eum ponitur, ne occidatur parricida, cum prospectum non fuerit, ne innocens occideretur. Octavus est homo, habet rationabile quo praestet caeteris, habet et quinque corporis sensus, habet etiam vocem, habet et generandi gratiam. Haec septem nisi illo rationabili regantur, subjecta morti sunt; et ideo stultus in his habet omne periculum sui. Qui ergo rationabile illud amiserit, frustra de istorum sibi usu septem carnaliam munerum blandietur. Dissolvuntur haec omnia, nisi habenis quibusdam rationis astricta sint. Mors itaque rationis, mortem operatur irrationabilium passionum. Sed illud melius quod septimus numerus quietis et remissionis est. Ergo qui alii non pepercit peccatori, et munus ei remissionis peccatorum inviderit, ipse sibi spem remissionis eripiet, et erit in eo pari mensura vindicta de gratia. 35. Quod autem signum posuit super Cain, ne quis eum occideret, reflectere voluit errantem, 222 et beneficio suo invitare ad correctionem. Ipsis enim nos facilius committere solemus, quorum habemus gratiam. Nec tamen magna concedit: sed in eo ipso imprudentiam insipientis ulciscitur, qui cum esset perpetuis suppliciis obnoxius, non remitti sibi poenam poposcit, sed vitam corporis hujus obsecrandam putavit, in qua plus aerumnae est, quam voluptatis. Mors enim una est in secessione animae et corporis, et in fine istius vitae, quae simul ut venit, omnes corporis dolores auferre, non augere consuevit. Metus vero qui hanc vitam viventibus frequenter ingruunt, moestitiae, dolores, gemitus, diversique cruciatus, gravitatum, et aegritudinum vulnera plurimas etiam mortes generi humano inferunt, ut ista mors remedium esse videatur, non poena. Non enim peremptoria est, per quam non adimitur vita, sed ad meliora transfertur. Nam si nocentes moriuntur, qui gradum a peccatis revocare noluerint; vel inviti tamen finem non naturae, sed culpae adipiscuntur, ne plura delinquant, quibus vita fenus est delictorum. Si autem bonae spei compotes sunt, migrare magis quam deficere credendi sunt. 36. Inseritur hoc loco dogma de incorruptione animae, quod ipsa vera et beata vita sit, quam unusquisque bene conscius vivit multo purius ac beatius, cum hujus carnis anima nostra deposuerit involucrum, et quodam carcere isto fuerit absoluta corporeo; in illum superiorem revolans locum, unde nostris infusa visceribus compassione corporis hujus ingemuit, donec commissi gubernaculi munus impleret; ut carnis hujus irrationabiles motus rationabili ductu regeret et coerceret. Inde est quod postea prophetae in captivitatem cum populo Judaeorum transierunt; ne reliqua plebs sanctorum destituta praesidio, consilioque viduata graviorem subiret aerumnam: sed magis frequentibus commonita oraculis prophetarum, ad Dominum Deum suum pio rediret affectu; ne adversis captivitatis attrita prorueret in perfidiae peccatum, salutisque perpetuae remedium desperaret. 37. Redarguuntur itaque hoc in loco qui unicam hanc vitam putent esse, quae sit in hoc saeculo (omnia plena lapsus, plena moeroris sunt) et redarguuntur simplici serie gestorum. Ecce enim justus, innocens, pius, propter gratiam devotionis odia fratris incurrens, immaturus adhuc aevi sublatus est parricidio; et iniquus, sceleratus, impius, etiam fraterna caede pollutus longaevam duxit aetatem, duxit uxorem, posteritatem reliquit, urbes condidit, et hoc meruit permissione divina. Nonne in his aperte vox Dei clamat? Erratis, qui putatis hic esse omnem vivendi gratiam: non intelligitis, non advertitis senectutem hanc miseriarum esse veteranam, processionemque aetatis aerumnarum stipendia, et scylleo quodam usu circumsonari nos quotidianis naufragiis, tundi fluctibus, in scopulosis habitaculis degere, et in his delectari, sicut illud non tam aeternum animal, quam immortale malum? Ergo et isti Cain longaevitas indulta, vindicta est; eo quod vixit in metu, et prolixum spatium multo cucurrit et infructuoso 223 labore, qua poena nihil gravius quam ut quis ipse sibi majorum causa poenarum sit. Vide igitur quam perpetua vita justorum, et nulla sit improborum! Justi sanguis clamat et mortui, vita autem peccatoris absconditur. 38. Tertium est, quoniam cum parricidium esset admissum, hoc est, scelerum principatus, ubi peccatum obrepsit, statim et lex divinae mansuetudinis prorogari debuit; ne si continuo vindicatum esset in reum, homines quoque in vindicando nullam patientiam moderationemque servarent, sed statim reos supplicio darent. Divinae autem sententiae providentia hujusmodi est, ut magnanimitatem et patientiam doceret judices; ne quis praepropere raperetur studio vindictae, et ipsa deliberationis immaturitate puniret innoxium, aut poenam acerbaret irati: nec tamen penitus inultum esse pateretur in eo qui nullam poenitentiam sceleris induisset. 224 Repulit enim eum a facie sua, et a parentibus abdicatum separatae habitationis quodam relegavit exsilio; eo quod ab humana mansuetudine transisset ad saevitiam bestiarum. Verumtamen non homicidio voluit homicidam vindicari, qui mavult peccatoris correctionem, quam mortem. Unde in Lamech septuagies septies vindicatur; quia gravior culpa ejus est, qui nec post damnationem se correxit alterius. Cain impetu quodam improvido ante peccaverat: Lamech utique quod in altero reprehensum adverterat, cavere debuerat. Suo quippe judici sententia debebatur, ne quis passim reum esse feriendum putaret. Et ut ad mysterium venias, non debuit interimere eum, qui usque ad naturalem terminum mortis suae agendae habebat spatium poenitentiae. Excusare posset quod se redemisset vel sera actione poenitentiae, nisi eum praematura poena rapuisset.