Liber VI

1 Quaedam, Liberalis, virorum optime, exercendi tantum ingenii causa quaeruntur et semper extra vitam iacent; quaedam et, dum quaeruntur, oblectamento sunt et quaesita usui. Omnium tibi copiam faciam; tu illa, utcumque tibi visum erit, aut peragi iubeto aut ad explicandum ludorum ordinem induci. Quin his quoque, si abire protinus iusseris, non nihil actum erit; nam etiam quae discere supervacuum est, prodest cognoscere. Ex vultu igitur tuo pendebo; prout ille suaserit mihi, alia detinebo diutius, alia expellam et capite agam.

2 An beneficium eripi posset, quaesitum est. Quidam negant posse; non enim res est, sed actio. Quomodo aliud est munus, aliud ipsa donatio, aliud qui navigat, aliud navigatio, et, quamvis in morbo aeger sit, non tamen idem est aeger et morbus, ita aliud est beneficium ipsum, aliud quod ad unum- quemque nostrum beneficio pervenit. Illud incorporale est, irritum non fit; materia vero eius huc et illuc iactatur et dominum mutat. Itaque eum eripis, ipsa rerum natura revocare, quod dedit, non potest. Beneficia sua interrumpit, non rescindit: qui moritur, tamen vixit; qui amisit oculos, tamen vidit. Quae ad nos pervenerunt, ne sint, effici potest, ne fuerint, non potest; pars autem beneficii et quidem certissima est, quae fuit. Non numquam usu beneficii longiore prohibemur, beneficium quidem ipsum non eraditur. Licet omnes in hoc vires suas natura advocet, retro illi agere se non licet. Potest eripi domus et pecunia et mancipium et quidquid est, in quo haesit beneficii nomen; ipsum vero stabile et immotum est; nulla vis efficiet, ne hic dederit, ne ille acceperit.

3 Egregie mihi videtur M. Antonius apud Rabirium poetam, cum fortunam suam transeuntem alio videat et sibi nihil relictum praeter ius mortis, id quoque, si cito occupaverit, exclamare: Hoc habeo, quodcumque dedi. O! quantum habere potuit, si voluisset! Hae sunt divitiae certae in quacumque sortis humanae levitate uno loco permansurae; quae cum maiores fuerint, hoc minorem habebunt invidiam. Quid tamquam tuo parcis? Procurator es. Omnia ista, quae vos tumidos et supra humana elatos oblivisci cogunt vestrae fragilitatis, quae ferreis claustris custoditis armati, quae ex alieno sanguine rapta vestro defenditis, propter quae classes cruentaturas maria deducitis, propter quae quassatis urbes ignari, quantum telorum in aversos fortuna comparet, propter quae ruptis totiens adfinitatis, amicitiae, collegii foederibus inter contendentes duos terrarum orbis elisus est, non sunt vestra. In depositi causa sunt iam iamque ad alium dominum spectantia; aut hostis illa aut hostilis animi successor invadet. Quaeris, quomodo illa tua facias? Dona dando. Consule igitur rebus tuis et certam tibi earum atque inexpugnabilem possessionem para honestiores illas, non solum tutiores facturus. Istud, quod suspicis, quo te divitem ac potentem putas, quam diu possides, sub nomine sordido iacet. Domus est, servus est, nummi sunt; cum donasti, beneficium est.

4 Pateris," inquit, " nos aliquando beneficium non debere ei, a quo accepimus; ergo ereptum est." Multa sunt, propter quae beneficium debere desinimus, non quia ablatum sed quia corruptum est. Aliquis reum me defendit, sed uxorem meam per vim stupro violavit; non abstulit beneficium, sed opponendo illi parem iniuriam solvit me debito, et, si plus laesit, quam ante profuerat, non tantum gratia extinguitur, sed ulciscendi querendique libertas fit, ubi in comparatione beneficii praeponderavit iniuria; ita non aufertur beneficium, sed vincitur. Quid? non tam duri quidam et tam scelerati patres sunt, ut illos aversari et eiurare ius fasque sit? Numquid ergo illi abstulerunt, quae dederant? Minime, sed impietas sequentium temporum commendationem omnis prioris officii sustulit. Non beneficium tollitur, sed beneficii gratia, et efficitur, non ne habeam, sed ne debeam. Tamquam pecuniam aliquis mihi credidit, sed domum meam incendit. Pensatum est creditum damno; nec reddidi illi, nec tamen debeo. Eodem modo et hic, qui aliquid benigne adversus me fecit, aliquid liberaliter, sed postea multa superbe, contumeliose, crudeliter, eo me loco posuit, ut proinde liber adversus eum essem, ac si nihil accepissem; vim beneficiis suis attulit. Colonum suum non tenet quamvis tabellis manentibus, qui segetem eius proculcavit, qui succidit arbusta, non quia recepit, quod pepigerat, sed quia, ne reciperet, effecit. Sic debitori suo creditor saepe damnatur, ubi plus ex alia causa abstulit, quam ex crediti petit. Non tantum inter creditorem et debitorem iudex sedet, qui dicat: " Pecuniam credidisti. Quid ergo est? Pecus abegisti, servum eius occidisti, argentum, quod non emeras, possides; aestimatione facta debitor discede, qui creditor veneras "; inter beneficia quoque et iniurias ratio confertur. Saepe, inquam, beneficium manet nec debetur; si secuta est dantem paenitentia, si miserum se dixit, quod dedisset, si, cum daret, suspiravit, vultum adduxit, perdere se credidit, non donare, si sua causa aut certe non mea dedit, si non desiit insultare, gloriari, ubique iactare et acerbum munus suum facere, manet beneficium, quamvis non debeatur, sicuti quaedam pecuniae, de quibus ius creditori non dicitur, debentur, sed non exiguntur.

5 Dedisti beneficium, iniuriam postea fecisti; et beneficio gratia debebatur et iniuriae ultio; nec ego illi gratiam debeo nec ille mihi poenam: alter ab altero absolvitur. Cum dicimus: " Beneficium illi reddidi," non hoc dicimus illud nos, quod acceperamus, reddidisse, sed aliud pro illo. Reddere est enim rem pro re dare; quidni? cum omnis solutio non idem reddat, sed tantundem. Nam et pecuniam dicimur reddidisse, quamvis numeraverimus pro argenteis aureos, quamvis non intervenerint nummi, sed delegatione et verbis perfecta solutio sit. Videris mihi dicere: " Perdis operam; quorsus enim pertinet scire me, an maneat, quod non debetur? Iuris consultorum istae acutae ineptiae sunt, qui hereditatem negant usu capi posse sed ea, quae in hereditate sunt, tamquam quicquam aliud sit here- ditas, quam ea, quae in hereditate sunt. Illud potius mihi distingue, quod potest ad rem pertinere, cum idem homo beneficium mihi dedit et postea fecit iniuriam, utrum et beneficium illi reddere debeam et me ab illo nihilo minus vindicare ac veluti duobus nominibus separatim respondere an alterum alteri contribuere et nihil negotii habere, ut beneficium iniuria tollatur, beneficio iniuria. Illud enim video in hoc foro fieri; quid in vestra schola iuris sit, vos sciatis. Separantur actiones nec de eo, quod agimus, et de eo, quod nobiscum agitur, confunditur formula. Si quis apud me pecuniam deposuerit, idem postea furtum mihi fecerit, et ego cum illo furti agam et ille mecum depositi."

6 Quae proposuisti, mi Liberalis, exempla certis legibus continentur, quas necesse est sequi. Lex legi non miscetur, utraque sua via it. Depositum habet actionem propriam tam mehercules quam furtum. Beneficium nulli legi subiectum est, me arbitro utitur; licet mihi inter se comparare, quantum profuerit mihi quisque aut quantum nocuerit, tum pronuntiare, utrum plus debeatur mihi an de- beam. In illis nihil est nostrae potestatis, eundum est, qua ducimur; in beneficio tota potestas mea est, ego iudico. Itaque non separo illa nec diduco, sed iniurias et beneficia ad eundem iudicem mitto. Alioqui iubes me eodem tempore et amare et odisse et queri et gratias agere, quod natura non recipit. Potius comparatione facta inter se beneficii et iniuriae videbo, an mihi etiam ultro debeatur. Quomodo, si quis scriptis nostris alios superne imprimit versus, priores litteras non tollit, sed abscondit, sic beneficium superveniens iniuria apparere non patitur.

7 Vultus tuus, cui regendum me tradidi, colligit rugas et trahit frontem, quasi longius exeam. Videris mihi dicere: Quo tantum mihi dexter abis? Huc derige cursum, litus ama. Non possum magis. Itaque, si huic satis factum existimas, illo transeamus, an ei debeatur aliquid, qui nobis invitus profuit. Hoc apertius potui dicere, nisi propositio deberet esse confusior, ut distinctio statim subsecuta ostenderet utrumque quaeri, et an ei deberemus, qui nobis, dum non vult, profuit, et an ei, qui, dum nescit. Nam si quis coactus aliquid boni fecit; quin nos non obliget, manifestius est, quam ut ulla in hoc verba impendenda sint. Et haec quaestio facile expedietur et si qua similis huic moveri potest, si totiens illo cogitationem nostram converterimus beneficium nullum esse, nisi quod ad nos primum aliqua cogitatio defert, deinde amica et benigna. Itaque nec fluminibus gratias agimus, quamvis aut magna navigia patiantur et ad subvehendas copias largo ac perenni alveo currant aut piscosa et amoena pinguibus arvis interfluant; nec quisquam Nilo beneficium debere se iudicat, non magis quam odium, si immodicus superfluxit tardeque decessit; nec ventus beneficium dat, licet lenis et secundus adspiret, nec utilis et salubris cibus. Nam qui beneficium mihi daturus est, debet non tantum prodesse, sed velle. Ideo nec mutis animalibus quicquam debetur: et quam multos e periculo velocitas equi rapuit! nec arboribus: et quam multos aestu laborantes ra- morum opacitas texit! Quid autem interest, utrum mihi, qui nescit, profuerit, an qui scire non potuit, cum utrique velle defuerit? Quid interest, utrum me iubeas navi aut vehiculo aut lanceae debere beneficium an ei, qui aeque quam ista propositum bene faciendi nullum habuit, sed profuit casu?

8 Beneficium aliquis nesciens accipit, nemo a nesciente. Quomodo multos fortuita sanant nec ideo remedia sunt, et in flumen alicui cecidisse frigore magno causa sanitatis fuit, quomodo quorundam flagellis quartana discussa est et metus repentinus animum in aliam curam avertendo suspectas horas fefellit nec ideo quicquam horum, etiam si saluti fuit, salutare est, sic quidam nobis prosunt, dum nolunt, immo quia nolunt; non tamen ideo illis beneficium debemus, quod perniciosa illorum consilia fortuna deflexit in melius. An existimas me debere ei quicquam, cuius manus, cum me peteret, percussit hostem meum, qui nocuisset, nisi errasset? Saepe testis, dum aperte peierat, etiam veris testibus abrogavit fidem et reum velut factione circumventum misera- bilem reddidit. Quosdam ipsa, quae premebat, potentia eripuit, et iudices, quem damnaturi erant causae, damnare gratiae noluerunt. Non tamen hi beneficium reo dederunt, quamvis profuerint, quia, quo missum sit telum, non quo pervenerit, quaeritur, et beneficium ab iniuria distinguit non eventus sed animus. Adversarius meus, dum contraria dicit et iudicem superbia offendit et in unum testem temere rem1 demittit, causam meam erexit; non quaero, an pro me erraverit: contra me voluit.

9 Nempe, ut gratus sim, velle debeo idem facere, quod ille, ut beneficium daret, debuit. Num quid est iniquius homine, qui eum odit, a quo in turba calcatus aut respersus aut, quo nollet, impulsus est? Atqui quid est aliud, quod illum querellae eximat, cum in re sit iniuria, quam nescisse, quid faceret? Eadem res efficit, ne hic beneficium dederit, ne ille iniuriam fecerit; et amicum et inimicum voluntas facit. Quam multos militiae morbus eripuit! Quosdam, ne ad ruinam domus suae occurrerent, inimicus vadimonio tenuit; ne in piratarum manus pervenirent, quidam naufragio consecuti sunt; nec his tamen beneficium debemus, quia extra sensum officii casus est, nec inimico, cuius nos lis servavit, dum vexat ac detinet. Non est beneficium, nisi quod a bona voluntate proficiscitur, nisi illud adcognoscit, qui dedit. Profuit aliquis mihi, dum nescit: nihil illi debeo. Profuit, cum vellet nocere: imitabor ipsum.

10 Ad primum illum revertamur. Ut gratiam referam, aliquid facere me vis? Ipse, ut beneficium mihi daret, nihil fecit! Ut ad alterum transeamus, vis me huic gratiam referre, ut, quod a nolente accepi, volens reddam? Nam quid de tertio loquar, qui ab iniuria in beneficium delapsus est? Ut beneficium tibi debeam, parum est voluisse te dare; ut non debeam, satis est noluisse. Beneficium enim voluntas nuda non efficit, sed, quod beneficium non esset, si optimae ac plenissimae voluntati fortuna defuisset, id aeque beneficium non est, nisi fortunam voluntas antecessit. Non enim profuisse te mihi oportet, ut ob hoc tibi obliger, sed ex destinato profuisse.

11 Cleanthes exemplo eiusmodi utitur: " Ad quaerendum," inquit, " et accersendum ex Academia Platonem duos pueros misi. Alter totam porticum perscrutatus est, alia quoque loca, in quibus illum inveniri posse sperabat, percucurrit et domum non minus lassus quam irritus redit; alter apud proximum circulatorem resedit et, dum vagus atque erro vernaculis congregatur et ludit, transeuntem Platonem, quem non quaesierat, invenit. Illum, inquit, laudabimus puerum, qui, quantum in se erat, quod iussus est, fecit; hunc feliciter inertem castigabimus." Voluntas est, quae apud nos ponit officium; cuius vide quae condicio sit, ut me debito obstringat. Parum est illi velle, nisi profuit; parum est profuisse, nisi voluit. Puta enim aliquem donare voluisse nec donasse; animum quidem eius habeo, sed beneficium non habeo, quod consummat et res et animus. Quemadmodum ei, qui voluit mihi quidem pecuniam credere, sed non dedit, nihil debeo, ita ei, qui voluit mihi beneficium dare, sed non potuit, amicus quidem ero sed non obligatus; et volam illi aliquid praestare (nam et ille voluit mihi), ceterum, si benigniore usus fortuna praestitero, beneficium dedero, non gratiam rettulero. Ille mihi gratiam referre debebit; hinc initium fiet, a me numerabitur.

12 Intellego iam, quid velis quaerere; non opus est te dicere; vultus tuus loquitur. " Si quis sua nobis causa profuit, eine," inquis, " debetur aliquid? Hoc enim saepe te conquerentem audio, quod quaedam homines sibi praestant, aliis imputant." Dicam, mi Liberalis; sed prius istam quaestiunculam dividam et rem aequam ab iniqua separabo. Multum enim interest, utrum aliquis beneficium nobis det sua causa an et sua. Ille, qui totus ad se spectat et nobis prodest, quia aliter prodesse sibi non potest, eo mihi loco est, quo, qui pecori suo hibernum et aestivum pabulum prospicit; eo loco est, quo, qui captivos suos, ut commodius veneant, pascit et ut ut added by Rossbach. opimos boves saginat ac defricat, quo lanista, qui familiam summa cura exercet atque ornat. Multum, ut ait Cleanthes, a beneficio distat negotiatio.

13 Rursus non sum tam iniquus, ut ei nihil debeam, qui, cum mihi utilis esset, fuit et sibi; non enim exigo, ut mihi sine respectu sui consulat, immo etiam opto, ut beneficium mihi datum vel magis danti profuerit, dum modo id, qui dabat duos intuens dederit et inter me seque diviserit. Licet id ipse ex maiore parte possideat, si modo me in consortium admisit, si duos cogitavit, ingratus sum, non solum iniustus, nisi gaudeo hoc illi profuisse, quod proderat mihi. Summae malignitatis est non vocare beneficium, nisi quod dantem aliquo incommodo adfecit. Alteri illi, qui beneficium dat sua causa, respondebo: " Usus me quare potius te mihi profuisse dicas quam me tibi? " " Puta," inquit, " aliter fieri non posse me magistratum, quam si decem captos cives ex magno captivorum numero redemero; nihil debebis mihi, cum te servitute ac vinculis liberavero? Atqui mea id causa faciam." Adversus hoc respon- deo: " Aliquid istic tua causa facis, aliquid mea: tua, quod redimis, mea, quod me redimis; tibi enim ad utilitatem tuam satis est quoslibet redemisse. Itaque debeo, non quod redimis me, sed quod eligis; poteras enim et alterius redemptione idem consequi, quod mea. Utilitatem rei partiris mecum et me in beneficium recipis duobus profuturum. Praefers me aliis; hoc totum mea causa facis. Itaque, si praetorem te factura esset decem captivorum redemptio, decem autem soli captivi essemus, nemo quicquam tibi deberet ex nobis, quia nihil haberes, quod cuiquam imputares, a tua utilitate seductum. Non sum invidus beneficii interpres nec desidero illud mihi tantum dari, sed et mihi."

14 " Quid ergo? " inquit; " si in sortem nomina vestra coici iussissem, et tuum nomen inter redimen- dos exisset, nihil deberes mihi? " Immo deberem, sed exiguum; quid sit hoc, dicam. Aliquid istic mea causa facis, quod me ad fortunam redemptionis admittis; quod nomen meum exit, sorti debeo, quod exire potuit, tibi. Aditum mihi ad beneficium tuum dedisti, cuius maiorem partem fortunae debeo, sed hoc ipsum tibi, quod fortunae debere potui. Illos ex toto praeteribo, quorum mercennarium beneficium est, quod qui dat, non computat, cui sed quanti daturus sit, quod undique in se conversum est. Vendit mihi aliquis frumentum; vivere non possum, nisi emero; sed non debeo vitam, quia emi. Nec, quam necessarium fuerit, aestimo, sine quo victurus non fui, sed quam ingratum, quod non habuissem, nisi emissem, in quo invehendo mercator non cogitavit, quantum auxilii adlaturus esset mihi, sed quantum lucri sibi. Quod emi, non debeo.

15 " Isto modo," inquit, " nec medico quicquam debere te nisi mercedulam dicis nec praeceptori, quia aliquid numeraveris. Atqui omnium horum apud nos magna caritas, magna reverentia est." Adversus hoc respondetur quaedam pluris esse, quam emuntur. Emis a medico rem inaestimabilem, vitam ac bonam valetudinem, a bonarum artium praeceptore studia liberalia et animi cultum; itaque his non rei pretium, sed operae solvitur, quod deserviunt, quod a rebus suis avocati nobis vacant; mercedem non meriti, sed occupationis suae ferunt. Aliud tamen dici potest verius, quod statim ponam, si prius, quomodo istud refelli possit, ostendero. " Quaedam," inquit," pluris sunt, quam venierunt, et ob hoc aliquid mihi extra pro illis quamvis empta sunt, debes." Primum quid interest, quanti sint, cum de pretio inter ementem vendentemque convenerit? Deinde non emi illud suo pretio, sed tuo. " Pluris est," inquis, " quam venit"; sed pluris venire non potuit. Pretium autem rei cuiusque pro tempore est; eum bene ista laudaveris, tanti sunt, quanto pluris venire non possunt; propterea nihil venditori debet, qui bene emit. Deinde, etiam si pluris ista sunt, non tamen ullum istic tuum munus est, ut non ex usu effectuve, sed ex con- suetudine et annona aestimetur. Quod tu pretium ponis traicienti maria et per medios fluctus, cum terra e conspectu recessit, certam secanti viam et prospiciens futuras tempestates et securis omnibus subito iubenti vela substringi, armamenta demitti, paratos ad incursum procellae et repentinum impetum stare? Huic tamen tantae rei praemium vectura persolvit! Quanti aestimas in solitudine hospitium, in imbre tectum, in frigore balneum aut ignem? Scio tamen, quanti ista consecuturus deversorium subeam! Quantum nobis praestat, qui labentem domum suscipit et agentem ex imo rimas insulam incredibili arte suspendit! Certo tamen et levi pretio fultura conducitur. Murus nos ab hostibus tutos et a subitis latronum incursionibus praestat; notum est tamen, illas turres pro securitate publica propugnacula habituras excitaturus faber quid in diem mereat.

16 Infinitum erit, si latius exempla conquiram, quibus appareat parvo magna constare. Quid ergo? Quare et medico et praeceptori plus quiddam debeo nec adversus illos mercede defungor? Quia ex medico et praeceptore in amicum transeunt et nos non arte, quam vendunt, obligant, sed benigna et familiari voluntate. Itaque medico, si nihil amplius quam manum tangit et me inter eos, quos perambulat, ponit sine ullo adfectu facienda aut vitanda praecipiens, nihil amplius debeo, quia me non tamquam amicum videt, sed tamquam imperatorem. Ne praeceptorem quidem habeo cur venerer, si me in grege discipulorum habuit, si non putavit dignum propria et peculiari cura, si numquam in me derexit animum, et, cum in medium effunderet, quae sciebat, non didici, sed excepi. Quid ergo est, quare istis multum debeamus? Non quia pluris est, quod vendiderunt, quam emimus, sed quia nobis ipsis aliquid praestiterunt. Ille magis pependit, quam medico necesse est; pro me, non pro fama artis extimuit; non fuit contentus remedia monstrare: et admovit; inter sollicitos adsedit, ad suspecta tempora occurrit; nullum ministerium illi oneri, nullum fastidio fuit; gemitus meos non securus audivit; in turba multorum invocantem ego illi potissima curatio fui; tantum aliis vacavit, quantum mea valetudo permiserat: huic ego non tamquam medico sed tamquam amico ob- ligatus sum. Alter rursus docendo et laborem et taedium tulit; praeter illa, quae a praecipientibus in commune dicuntur, aliqua instillavit ac tradidit, hortando bonam indolem erexit et modo laudibus fecit animum, modo admonitionibus discussit de- sidiam; tum ingenium latens et pigrum iniecta, ut ita dicam, manu extraxit; nec, quae sciebat, maligne dispensavit, quo diutius esset necessarius, sed cupit, si posset, universa transfundere: ingratus sum, nisi illum inter gratissimas necessitudines diligo.

17 Sordidissimorum quoque artificiorum institoribus supra constitutum aliquid adiecimus, si nobis illorum opera enixior visa est; et gubernatori et opifici vilissimae mercis et in diem locanti manus suas corollarium adspersimus. In optimis vero artibus, quae vitam aut conservant aut excolunt, qui nihil se plus existimat debere, quam pepigit, ingratus est. Adice, quod talium studiorum traditio miscet animos; hoc cum factum est, tam medico quam praeceptori pretium operae solvitur, animi debetur.

18 Platon cum flumen nave transisset nec ab illo quicquam portitor exegisset, honori hoc suo datum credens dixit positum illi esse apud Platonem officium; deinde paulo post, cum alium atque alium gratis eadem sedulitate transveheret, negavit illi iam apud Platonem positum officium. Nam ut tibi debeam aliquid pro eo, quod praestas, debes non tantum mihi praestare, sed tamquam mihi; non potes ob id quemquam appellare, quod spargis in populum. Quid ergo? Nihil tibi debebitur pro hoc? Tamquam ab uno nihil; cum omnibus solvam, quod cum omnibus debeo.

19 " Negas," inquit, " ullum dare beneficium eum, qui me gratuita nave per flumen Padum tulit? " Nego. Aliquid boni facit, beneficium non dat; facit enim aut sua causa aut utique non mea; ad summam ne ipse quidem se mihi beneficium iudicat dare, sed aut rei publicae aut viciniae aut ambitioni suae praestat et pro hoc aliud quoddam commodum expectat, quam quod a singulis recepturus est. " Quid ergo? " inquit, " si princeps civitatem dederit omnibus Gallis, si immunitatem Hispanis, nihil hoc nomine singuli debebunt? " Quidni debeant? debebunt autem non tamquam proprium beneficium, sed tamquam publici partem. " Nullam," inquit, " habuit cogitationem illo tempore mei, quo universis proderat; noluit mihi civitatem proprie dare nec in me direxit animum; ita quare ei debeam, qui me sibi non sub- stituit, cum facturus esset, quod fecit? " Primum, cum cogitavit Gallis omnibus prodesse, et mihi cogi- tavit prodesse; eram enim Gallus et me etiam si non mea, publica tamen nota comprendit. Deinde ego quoque illi non tamquam proprium debebo, sed tamquam commune munus; unus unus added by Fickert. ex populo non tamquam pro me solvam, sed tamquam pro patria conferam. Si quis patriae meae pecuniam credat, non dicam me illius debitorem nec hoc aes alienum profitebor aut candidatus aut reus; ad exsolvendum tamen hoc dabo portionem meam. Sic istius muneris, quod universis datur, debitorem me nego, quia mihi quidem dedit sed non propter me, et mihi quidem, sed nesciens, an mihi daret; nihilo minus aliquid mihi dependendum sciam, quia ad me quoque circumitu longo pervenit. Propter me debet factum esse, quod me obliget.

20 " Isto," inquit, " modo nec lunae nec soli quicquam debes; non enim propter te moventur." Sed cum in hoc moveantur, ut universa conservent, et pro me moventur; universorum enim pars sum. Adice nunc, quod nostra et horum condicio dissimilis est; nam qui mihi prodest, ut per me prosit sibi, non dedit beneficium, quia me instrumentum utilitatis suae fecit; sol autem et luna, etiam si nobis prosunt sua causa, non in hoc tamen prosunt, ut per nos prosint sibi; quid enim nos conferre illis possumus?

21 " Sciam," inquit, " solem ac lunam nobis velle prodesse, si nolle potuerint; illis autem non licet non moveri. Ad summam consistant et opus suum intermittant." Hoc vide quot modis refellatur. Non ideo minus vult, qui non potest nolle; immo maximum argumentum est firmae voluntatis ne mutari quidem posse. Vir bonus non potest non facere, quod facit; non enim erit bonus, nisi fecerit; ergo nec bonus vir beneficium dat, quia facit, quod debet, non potest autem non facere, quod debet. Praeterea multum interest, utrum dicas: " Non potest hoc non facere," quia cogitur, an: " Non potest nolle." Nam si necesse est illi facere, non debeo ipsi beneficium, sed cogenti; si necesse est illi velle ob hoc, quia nihil habet melius, quod velit, ipse se cogit; ita, quod tamquam coacto non deberem, tamquam cogenti debeo. " Desinant," inquit, " velle." Hoc loco tibi illud occurrat: Quis tam demens est, ut eam neget voluntatem esse, cui non est periculum desinendi vertendique se in contrarium, cum ex diverso nemo aeque videri debeat velle, quam cuius voluntas usque eo certa est, ut aeterna sit? An, si is quoque vult, qui potest statim nolle, is non videbitur velle, in cuius naturam non cadit nolle?

22 " Agedum," inquit, " si possunt, resistant." Hoc dicis: " Omnia ista ingentibus intervallis diducta et in custodiam universi disposita stationes suas deserant; subita confusione rerum sidera sideribus incurrant, et rupta rerum concordia in ruinam divina labantur, contextusque velocitatis citatissimae in tot saecula promissas vices in medio itinere destituat, et, quae nunc alternis eunt redeuntque opportunis libramentis mundum ex aequo temperantia, repentino concrementur incendio, et ex tanta varietate solvantur atque eant in unum omnia; ignis cuncta possideat, quem deinde pigra nox occupet, et profunda vorago tot deos sorbeat." Est tanti, ut tu coarguaris, ista concidere? Prosunt tibi etiam invito euntque ista tua causa, etiam si maior illis alia ac prior causa est.

23 Adice nunc, quod non externa cogunt deos, sed sua illis in lege aeterna voluntas est. Statuerunt, quae non mutarent; itaque non possunt videri facturi aliquid, quamvis nolint, quia, quidquid desinere non possunt, perseverare voluerunt, nec umquam primi consilii deos paenitet. Sine dubio stare illis et desciscere in contrarium non licet, sed non ob aliud, quam quia vis sua illos in proposito tenet; nec imbecillitate permanent, sed quia non libet ab optimis aberrare et sic ire decretum est. In prima autem illa constitutione, cum universa disponerent, etiam nostra viderunt rationemque hominis habuerunt; itaque non possunt videri sua tantum causa decurrere et explicare opus suum, quia pars operis et nos sumus. Debemus ergo et soli et lunae et ceteris caelestibus beneficium, quia, etiam si potiora illis sunt, in quae oriuntur, nos tamen in maiora ituri iuvant. Adice, quod ex destinato iuvant, ideoque obligati sumus, quia non in beneficium ignorantium incidimus, sed haec, quae accipimus, accepturos scierunt; et quamquam maius illis propositum sit maiorque actus sui fructus, quam servare mortalia, tamen in nostras quoque utilitates a principio rerum praemissa mens est et is ordo mundo datus, ut appareat curam nostri non inter ultima habitam. Debemus parentibus nostris pietatem, et multi non, ut gignerent, coierant. Di non possunt videri nescisse, quid effecturi essent, eum omnibus alimenta protinus et auxilia providerint, nec eos per neclegentiam genuere, quibus tam multa generabant. Cogitavit nos ante natura, quam fecit, nec tam leve opus sumus, ut illi potuerimus excidere. Vide, quantum nobis permiserit, quam non intra homines humani imperii condicio sit; vide, in quantum corporibus vagari liceat, quae non coercuit fine terrarum, sed in omnem partem sui misit; vide, animi quantum audeant, quemadmodum soli aut noverint deos aut quaerant et mente in altum elata divina comitentur: scies non esse hominem tumultuarium et incogitatum opus. Inter maxima rerum suarum natura nihil habet, quo magis glorietur, aut certe, cui glorietur. Quantus iste furor est controversiam dis muneris sui facere! Quomodo adversus eos hic erit gratus, quibus gratia referri sine impendio non potest, qui negat se ab iis accepisse, a quibus cum maxime accepit, qui et semper daturi sunt et numquam re- cepturi? Quanta autem perversitas ob hoc alicui non debere, quia etiam infitianti benignus est, et continuationem ipsam sedemque beneficiorum argumentum vocare necessario dantis! "Nolo! Sibi habeat! Quis illum rogat? " et omnes alias impudentis animi voces his adstrue. Non ideo de te minus meretur is, cuius liberalitas ad te etiam, dum negas, pervenit, cuiusque beneficiorum vel hoc maximum est, quod etiam querenti daturus est.

24 Non vides, quemadmodum teneram liberorum infantiam parentes ad salubrium rerum patientiam cogant? Flentium corpora ac repugnandum diligens cura fovent et, ne membra libertas immatura detorqueat, in rectum exitura constringunt et mox liberalia studia inculcant adhibito timore nolentibus; ad ultimum audacem iuventam frugalitati, pudori, moribus bonis, si parum sequitur, coactam applicant. Adulescentibus quoque ac iam potentibus sui, si remedia metu aut intemperantia reiciunt, vis adhibetur ac severitas. Itaque beneficiorum maxima sunt, quae a parentibus accepimus, dum aut nescimus aut nolumus.

25 His ingratis et repudiantibus beneficia, non quia nolunt, sed ne debeant, similes sunt ex diverso nimis grati, qui aliquid incommodi precari solent iis, quibus obligati sunt, aliquid adversi, in quo adfectum me- morem accepti beneficii approbent. An hoc recte faciant et pia voluntate, quaeritur; quorum animus simillimus est pravo amore flagrantibus, qui amicae suae optant exilium, ut desertam fugientemque comi- tentur, optant inopiam, ut magis desiderant donent, optant morbum, ut adsideant, et, quidquid inimicus optaret, amantes vovent. Fere idem itaque exitus est odii et amoris insani. Tale quiddam et his accidit, qui amicis incommoda optant, quae detrahant, et ad beneficium iniuria veniunt, cum satius sit vel cessare, quam per scelus officio locum quaerere. Quid, si gubernator a dis tempestates infestissimas et procellas petat, ut gratior ars sua periculo fiat? Quid, si imperator deos oret, ut magna vis hostium circumfusa castris fossas subito impetu compleat et vallum trepidante exercitu vellat et in ipsis portis infesta signa constituat, quo maiore cum gloria rebus lassis pro- fligatisque succurrat? Omnes isti beneficia sua detestabili via ducunt, qui deos contra eum advocant, cui ipsi adfuturi sunt, et ante illos sterni quam erigi volunt. Inhumana ista perverse grati animi natura est contra eum optare, cui honeste deesse non possis.

26 " Non nocet," inquit, " illi votum meum, quia simul opto et periculum et remedium." Hoc dicis non nihil te peccare sed minus, quam si sine remedio periculum optares. Nequitia est ut extrahas mer- gere, evertere ut suscites, ut emittas includere. Non est beneficium iniuriae finis, nec umquam id detraxisse meritum est, quod ipse, qui detraxit, intulerat. Non vulneres me malo quam sanes. Potes inire gratiam, si, quia vulneratus sum, sanas, non, si vulneras, ut sanandus sim. Numquam cicatrix nisi conlata vulneri placuit, quod ita coisse gaudemus, ut non fuisse mallemus. Si hoc ei optares, cuius nullum beneficium haberes, inhumanum erat votum; quanto inhumanius ei optas, cui beneficium debes!

27 Simul," inquit, " ut possim ferre illi opem, precor." Primum, ut te in media parte voti tui occupem, iam ingratus es; nondum audio, quid illi velis praestare, scio, quid illum velis pati. Sollicitudinem illi et metum et maius aliquod imprecaris malum. Optas, ut ope indigeat: hoc contra illum est; optas, ut ope tua indigeat: hoc pro te est. Non succurrere vis illi, sed solvere: qui sic properat, solvi vult, non solvere. Ita, quod unum in voto tuo honestum videri poterat, ipsum turpe et ingratum est, nolle debere; optas enim, non ut tu facultatem habeas referendae gratiae, sed ut ille necessitatem implorandae. Superiorem te facis et, quod nefas est, bene meritum ad pedes tuos mittis. Quanto satius est honesta voluntate debere, quam rationem per malam solvere! Si infitiareris, quod acceperas, minus peccares; nihil enim, nisi quod dederat, amitteret. Nunc vis illum subici tibi, iactura rerum suarum et status mutatione in id devocari, ut infra beneficia sua iaceat. Gratum te putabo? Coram eo, cui prodesse vis, opta! Votum tu istud vocas, quod inter gratum et inimicum potest dividi, quod non dubites adversarium et hostem fecisse, si extrema taceantur? Hostes quoque optaverunt capere quasdam urbes, ut servarent, et vincere quosdam, ut ignoscerent, nec ideo non hostilia vota, in quibus, quod mitissimum est, post crudelitatem venit. Denique qualia esse iudicas vota, quae nemo minus tibi volet, quam is, pro quo fiunt, succedere? Pessime cum eo agis, cui vis a dis noceri, a te succurri, inique cum ipsis dis; illis enim durissimas partes imponis, tibi humanas; ut tu prosis, di nocebunt. Si accusatorem submitteres, quem deinde removeres, si aliqua illum lite implicares, quam subinde discuteres, nemo de tuo scelere dubitaret. Quid interest, utrum istuc fraude temptetur an voto, nisi quod potentiores illi adversarios quaeris? Non est, quod dicas: " Quam enim illi iniuriam facio? " Votum tuum aut supervacuum est aut iniuriosum, immo iniuriosum, etiam si irritum. Quidquid non efficis, dei munus est, iniuria vero, quidquid optas. Sat est; tibi non aliter debemus irasci, quam si profeceris.

28 " Si vota," inquit, " valuissent, et in hoc valuissent, ut tutus esses." Primum certum mihi optas periculum sub incerto auxilio. Deinde utrumque certum puta: quod nocet, prius est. Praeterea tu condicionem voti tui nosti, me tempestas occupavit portus ac praesidii dubium. Quantum tormentum existimas, etiam si accepero, eguisse? Etiam si servatus fuero, trepidasse? Etiam si absolutus fuero, causam dixisse? Nullius metus tam gratus est finis, ut non gratior sit solida et inconcussa securitas. Opta, ut reddere mihi beneficium possis, cum opus erit, non, ut opus sit. Si esset in tua potestate, quod optas, ipse fecisses.

29 Quanto hoc honestius votum est: " Opto, in eo statu sit, quo semper beneficia distribuat, numquam desideret; sequatur illum materia, qua tam benigne utitur, largiendi iuvandique; numquam illi sit dandorum beneficiorum inopia, datorum paeni- tentia; naturam per se pronam ad misericordiam, humanitatem, clementiam irritet ac provocet turba gratorum, quos illi et habere contingat nec experiri necesse sit; ipse nulli implacabilis sit, ipsi nemo placandus; tam aequali in eum fortuna indulgentia perseveret, ut nemo in illum possit esse nisi conscientia gratus." Quanto haec iustiora vota sunt, quae te in nullam occasionem differunt, sed gratum statim faciunt! Quid enim prohibet referre gratiam prosperis rebus? Quam multa sunt, per quae, quidquid debemus, reddere etiam felicibus possumus! Fidele consilium, adsidua conversatio, sermo comis et sine adulatione iucundus, aures, si deliberari velit, diligentes, tutae, si credere, convictus familiaritas. Neminem tam alte secunda posuerunt, ut non illi eo magis amicus desit, quia nihil absit.

30 Ista tristis et omni voto submovenda occasio ac procul repellenda. Ut gratus esse possis, iratis dis opus est? Ne ex hoc quidem peccare te intellegis, quod melius cum eo agitur, cui ingratus es? Propone animo tuo carcerem, vincula, sordes, servitutem, bellum, egestatem; haec sunt occasiones voti tui. Si quis tecum contraxit, per ista dimittitur! Quin potius eum potentem esse vis, cui plurimum debes, et1 beatum? Quid enim, ut dixi, vetat te referre etiam summa felicitate praeditis gratiam? Cuius plena tibi occurret et varia materia. Quid? tu nescis debitum etiam locupletibus solvi? Nec te invitum distringam. Omnia sane excluserit opulenta felicitas, monstrabo tibi, cuius rei inopia laborent magna fastigia, quid omnia possidentibus desit: scilicet ille, qui verum dicat et hominem inter mentientes stupentem ipsaque consuetudine pro rectis blanda audiendi ad ignorantiam veri perductum vindicet a consensu concentuque falsorum. Non vides, quemadmodum illos in praeceps agat extincta libertas et fides in ob- sequium servile submissa? Dum nemo ex animi sui sententia suadet dissuadetque, sed adulandi certamen est et unum amicorum omnium officium, una contentio, quis blandissime fallat, ignoravere vires suas, et, dum se tam magnos, quam audiunt, credunt, attraxere supervacua et in discrimen rerum omnium perventura bella, utilem et necessariam rupere concordiam, secuti iram, quam nemo revocabat, multorum san- guinem hauserunt fusuri novissime suum; dum vindicant inexplorata pro certis flectique non minus existimant turpe quam vinci et perpetua credunt, quae in summum perducta maxime nutant, ingentia super se ac suos regna fregerunt; nec intellexerunt in illa scena vanis et cito diffluentibus bonis refulgente ex eo tempore ipsos nihil non adversi expectare debuisse, ex quo nihil veri audire potuerunt.

31 Cum bellum Graeciae indiceret Xerxes, animum tumentem oblitumque, quam caducis confideret, nemo non impulit. Alius aiebat non laturos nuntium belli et ad primam adventus famam terga ver- suros; alius nihil esse dubii, quin illa mole non vinci solum Graecia, sed obrui posset; magis verendum, ne vacuas desertasque urbes invenirent et profugis hostibus vastae solitudines relinquerentur non habi- turis, ubi tantas vires exercere possent; alius vix illi rerum naturam sufficere, angusta esse classibus maria, militi castra, explicandis equestribus copiis campestria, vix patere caelum satis ad emittenda omni manu tela. Cum in hunc modum multa undique iactarentur, quae hominem nimia aestimatione sui furentem concitarent, Demaratus Lacedaemonius solus dixit ipsam illam, qua sibi placeret, multitudinem indigestam et gravem metuendam esse ducenti; non enim vires habere, sed pondus; immodica numquam regi posse, nec diu durare, quidquid regi non potest. " "In primo," inquit, " statim monte Lacones obiecti dabunt sui experimentum. Tot ista gentium milia trecenti morabuntur; haerebunt in vestigio fixi et commissas sibi angustias armis tuebuntur, corporibus obstruent; tota illos Asia non movebit loco; tantas minas belli et paene totius generis humani ruentis impetum paucissimi sistent. Cum te mutatis legibus suis natura transmiserit, in semita haerebis et aestimans futura damna, cum computaveris, quanti Thermopylarum angusta constiterint; scies te fugari posse, cum sciens posse retineri. Cedent quidem tibi pluribus locis velut torrentis modo ablati, cuius cum magno terrore prima vis defluit; deinde hinc atque illinc coorientur et tuis te viribus prement. Verum est, quod dicitur, maiorem belli apparatum esse, quam qui recipi ab his regionibus possit, quas oppugnare constituis, sed haec res contra nos est. Ob hoc ipsum te Graecia vincet, quia non capit; uti toto te non potes. Praeterea, quae una rebus salus est, occurrere ad primos rerum impetus et inclinatis opem ferre non poteris nec fulcire ac firmare labentia; multo ante vincens, quam victum esse te sentias. Ceterum non est, quod exercitum tuum ob hoc sustineri non putes posse, quia numerus eius duci quoque ignotus est; nihil tam magnum est, quod perire non possit, cui nascitur in perniciem, ut alia quiescant, ex ipsa magnitudine sua causa." Acciderunt, quae Demaratus praedixerat. Divina atque humana impellentem et mutantem, quidquid obstiterat, trecenti stare iusserunt, stratusque passim per totam Graeciam Perses intellexit, quantum ab exercitu turba distaret. Itaque Xerxes pudore quam damno miserior Demarato gratias egit, quod solus sibi verum dixisset, et permisit petere, quod vellet. Petit ille, ut Sardis, maximam Asiae civitatem, curru vectus intraret rectam capite tiaram gerens; id solis datum regibus. Dignus fuerat praemio, ante quam peteret; sed quam miserabilis gens, in qua nemo fuit, qui verum diceret regi, nisi qui non dicebat sibi!

32 Divus Augustus filiam ultra impudicitiae male- dictum impudicam relegavit et flagitia principalis domus in publicum emisit: admissos gregatim adulteros, pererratam nocturnis comissationibus civitatem, forum ipsum ac rostra, ex quibus pater legem de adulteriis tulerat, filiae in stupra placuisse, cotidianum ad Marsyam concursum, cum ex adultera in quae- stuariam versa ius omnis licentiae sub ignoto adultero peteret. Haec tam vindicanda principi quam tacenda, quia quarundam rerum turpitudo etiam ad vindicantem redit, parum potens irae publicaverat. Deinde, cum interposito tempore in locum irae subisset verecundia, gemens, quod non illa silentio pressisset, quae tam diu nescierat, donec loqui turpe esset, saepe exclamavit: " Horum mihi nihil accidisset, si aut Agrippa aut Maecenas vixisset! " Adeo tot habenti milia hominum duos reparare difficile est. Caesae sunt legiones et protinus scriptae; fracta classis et intra paucos dies natavit nova; saevitum est in opera publica ignibus, surrexerunt meliora consumptis. Tota vita Agrippae et Maecenatis vacavit locus. Quid? Putem defuisse similes, qui adsumerentur, an ipsius vitium fuisse, quia maluit queri quam quaerere? Non est, quod existimemus Agrippam et Maecenatem solitos illi vera dicere; qui si vixissent, inter dissimulantes fuissent. Regalis ingenii mos est in praesentium contumeliam amissa laudare et his virtutem dare vera dicendi, a quibus iam audiendi periculum non est.

33 Sed ut me ad propositum reducam, vides, quam facile sit gratiam referre felicibus et in summo hu- manarum opum positis. Dic illis, non quod volunt audire, sed quod audisse semper volent; plenas aures adulationibus aliquando vera vox intret; da con- silium utile. Quaeris, quid felici praestare possis? Effice, ne felicitati suae credat, ut sciat illam multis et fidis manibus continendam. Parum in illum contuleris, si illi stultam fiduciam permansurae semper potentiae excusseris docuerisque mobilia esse, quae dedit casus, et maiore cursu fugere, quam veniunt, nec iis portionibus, quibus ad summa perventum est, retro iri, sed saepe inter maximam fortunam et ulti- mam nihil interesse? Nescis, quantum sit pretium amicitiae, si non intellegis multum te ei daturum, cui dederis amicum, rem non domibus tantum, sed saeculis raram, quae non aliubi magis deest, quam ubi creditur abundare. Quid? Istos tu libros, quos vix nomenclatorum complectitur aut memoria aut manus, amicorum existimas esse? Non sunt isti amici, qui agmine magno ianuam pulsant, qui in primas et secundas admissiones digeruntur.

34 Consuetudo ista vetus est regibus regesque simulantibus populum amicorum discribere, et proprium superbiae magno aestimare introitum ac tactum sui liminis et pro honore dare, ut ostio suo propius adsideas, ut gradum prior intra domum ponas, in qua deinceps multa sunt ostia, quae receptos quoque ex- cludant. Apud nos primi omnium C. C. added by Muretus. Gracchus et mox Livius Drusus instituerunt segregare turbam suam et alios in secretum recipere, alios cum pluribus, alios universos. Habuerunt itaque isti amicos primos, ha- buerunt secundos, numquam veros. Amicum vocas, cuius disponitur salutatio? Aut potest huius tibi fides patere, qui per fores maligne apertas non intrat, sed illabitur? Huic pervenire usque ad libertatem destringendam licet, cuius vulgare et publicum verbum et promiscuum ignotis " Have! " non nisi suo ordine emittitur? Ad quemcumque itaque istorum veneris, quorum salutatio urbem concutit, scito, etiam si animadverteris obsessos ingenti frequentia vicos et commeantium in utramque partem catervis itinera compressa, tamen venire te in locum hominibus plenum, amicis vacuum. In pectore amicus, non in atrio quaeritur; illo recipiendus, illic retinendus est et in sensus recondendus. Hoc doce: gratus es.

35 Male de te existimas, si inutilis es nisi adflicto, si rebus bonis supervacuus es. Quemadmodum te et in dubiis et in adversis et in laetis sapienter geris, ut dubia prudenter tractes, adversa fortiter, laeta moderate, ita in omnia utilem te exhibere amico potes. Adversa eius nec deserueris nec optaveris; multa nihilo minus, ut non optes, in tanta varietate, quae tibi materiam exercendae fidei praebeant, incident. Quemadmodum, qui optat divitias alicui in hoc, ut illarum ipse partem ferat, quamvis pro illo videatur optare, sibi prospicit, sic, qui optat amico aliquam necessitatem, quam adiutorio suo fideque discutiat, quod est ingrati, se illi praefert et tanti existimat illum miserum esse, ut ipse gratus sit, ob hoc ipsum ingratus; exonerare enim se vult et gravi sarcina liberare. Multum interest, utrum properes referre gratiam, ut reddas beneficium, an ne debeas. Qui reddere vult, illius se commodo aptabit et idoneum illi venire tempus volet; qui nihil aliud quam ipse liberari vult, quomodocumque ad hoc cupiet per- venire, quod est pessimae voluntatis. " Ista," inquit, " festinatio nimium grati est! " Id apertius exprimere non possum, quam si repetivero, quod dixi. Non vis reddere acceptum beneficium, sed effugere. Hoc dicere videris: " Quando isto carebo? Quocumque modo mihi laborandum est, ne isti obligatus sim." Si optares, ut illi de suo solveres, multum abesse videreris a grato. Hoc, quod optas, iniquius est; exsecraris enim illum et caput sanctum tibi dira precatione defigis. Nemo, ut existimo, de immanitate animi tui dubitaret, si aperte illi paupertatem, si captivitatem, si famem ac metum imprecareris; at quid interest, utrum vox ista sit voti tui an vis? Aliquid enim horum optas. I nunc et hoc esse grati puta, quod ne ingratus quidem faceret, qui modo non usque in odium, sed tantum usque ad infitiationem beneficii perveniret!

36 Quis pium dicet Aenean, si patriam capi voluerit, ut captivitati patrem eripiat? Quis Siculos iuvenes ut bona liberis exempla monstrabit, si optaverint, ut Aetna immensam ignium vim super solitum ardens et incensa praecipitet datura ipsis occasionem exhibendae pietatis ex medio parentibus incendio raptis? Nihil debet Scipioni Roma, si Punicum bellum, ut finiret, aluit; nihil Deciis, quod morte patriam servaverunt, si prius optaverant, ut devotioni fortissimae locum ultima rerum necessitas faceret. Gravissima infamia est medici opus quaerere; multi, quos auxerant morbos et irritaverant, ut gloria maiore sanarent, non potuerunt discutere aut cum magna miserorum vexatione vicerunt.

37 Callistratum aiunt (ita certe Hecaton auctor est), cum in exilium iret, in quod multos cum illo simul seditiosa civitas et intemperanter libera expulerat, optante quodam, ut Atheniensibus necessitas restituendi exules esset, abominatum talem reditum. Rutilius noster animosius, cum quidam illum consolaretur et diceret instare arma civilia, brevi futurum, ut omnes exules reverterentur: " Quid tibi," inquit, " mali feci, ut mihi peiorem reditum quam exitum optares? Ut malo, patria exilio meo erubescat, quam reditu maereat! " Non est istud exilium, cuius neminem non magis quam damnatum pudet. Quemadmodum illi servaverunt bonorum civium officium, qui reddi sibi penates suos noluerunt clade communi, quia satius erat duos iniquo malo adfici quam omnes publico, ita non servat grati hominis adfectum, qui bene de se merentem difficultatibus vult opprimi, quas ipse submoveat, quia, etiam si bene cogitat, male precatur. Ne in patrocinium quidem, nedum in gloriam est incendium extinxisse, quod feceris.

38 In quibusdam civitatibus impium votum sceleris vicem tenuit. Demades certe Athenis eum, qui necessaria funeribus venditabat, damnavit, cum probasset magnum lucrum optasse, quod contingere illi sine multorum morte non poterat. Quaeri tamen solet, an merito damnatus sit. Fortasse optavit, non ut multis venderet, sed ut care, ut parvo sibi con- starent, quae venditurus esset. Cum constet negotiatio eius ex empto et vendito, quare votum eius in unam partem trahis, cum lucrum ex utraque sit? Praeterea omnes licet, qui in ista negotiatione sunt, damnes; omnes enim idem volunt, id est, intra se optant. Magnam partem hominum damnabis; cui enim non ex alieno incommodo lucrum? Miles bellum optat, si gloriam; agricolam annonae caritas erigit; eloquentiae pretium excitat litium numerus; medicis gravis annus in quaestu est; institores delicatarum mercium iuventus corrupta locupletat; nulla tempestate tecta, nullo igne laedantur: iacebit opera fabrilis. Unius votum deprensum est, omnium simile est. An tu Arruntium et Haterium et ceteros, qui captandorum testamentorum artem professi sunt, non putas eadem habere quae dissignatores et libitinarios vota? Illi tamen, quorum mortes optent, nesciunt, hi familiarissimum quemque, ex quo propter amicitiam spei plurimum est, mori cupiunt. Illorum damno nemo vivit, hos, quisquis differt, exhaurit; optant ergo non tantum, ut accipiant, quod turpi servitute meruerunt, sed etiam, ut tributo gravi libe- rentur. Non est itaque dubium, quin hi magis, quod damnatum est in uno, optent, quibus, quisquis morte profuturus est, vita nocet. Omnium tamen istorum tam nota sunt vota quam impunita. Denique se quisque consulat et in secretum pectoris sui redeat et inspiciat, quid tacitus optaverit. Quam multa sunt vota, quae etiam sibi fateri pudet! Quam pauca, quae facere coram teste possimus!

39 Sed non, quidquid reprehendendum, etiam damnandum est, sicut hoc votum amici, quod in manibus est, male utentis bona voluntate et in id vitium incidentis, quod devitat; nam dum gratum animum festinat ostendere, ingratus est. Hoc ait: " In potestatem meam recidat, gratiam meam desideret, sine me salvus, honestus, tutus esse non possit, tam miser sit, ut illi beneficii loco sit, quidquid redditur." Haec dis audientibus: " Circumveniant illum domesticae insidiae, quas ego possim solus opprimere, instet potens inimicus et gravis, infesta turba nec inermis, creditor urgueat, accusator."

40 Vide, quam sis aecus! Horum optares nihil, si tibi beneficium non dedisset. Ut alia taceam, quae graviora committis pessima pro optimis referendo, hoc certe delinquis, quod non expectas suum cuiusque rei tempus, quod aeque peccat, qui non sequitur, quam qui antecedit. Quomodo beneficium non semper recipiendum est, sic non utique reddendum. Si mihi non desideranti redderes, ingratus esses; quanto ingratior es, qui desiderare me cogis! Expecta! Quare subsidere apud te munus meum non vis? Quare obligatum moleste te te added by Gruter. fers? Quare quasi cum acerbo feneratore signare rationem parem properas? Quid mihi negotium quaeris? Quid in me deos immittis? Quomodo exigeres, qui sic reddis?

41 Ante omnia ergo, Liberalis, hoc discamus, beneficia debere secure et occasiones reddendorum observare, non manu facere. Ipsam hanc cupiditatem primo quoque tempore liberandi se meminerimus ingrati esse; nemo enim libenter reddit, quod invitus debet, et, quod apud se esse non vult, onus iudicat esse, non munus. Quanto melius ac iustius in promptu habere merita amicorum et offerre, non ingerere, nec obaeratum se iudicare, quoniam beneficium commune vinculum est et inter se duos adligat! Dic: " Nihil moror, quominus tuum revertatur; opto, hilaris accipias. Si necessitas alterutri nostrum imminet fatoque quodam datum est, ut aut tu cogaris beneficium recipere aut ego alterum alterum added by Gertz. accipere, det potius, qui solet. Ego paratus sum: Nulla mora in Turno est; ostendam hunc animum, cum primum tempus advenerit; interim di testes sunt."

42 Soleo, mi Liberalis, notare hunc in te adfectum et quasi manu prendere verentis et aestuantis, ne in ullo officio sis tardior. Non decet gratum animum sollicitudo, contra summa fiducia sui et ex conscientia veri amoris dimissa omnis anxietas. Tam convicium est: " Recipe " quam: " Debes." Hoc primum beneficii dati sit ius, ut recipiendi tempus eligat, qui dedit. " At vereor, ne homines de me sequius loquantur." Male agit, qui famae, non conscientiae gratus est. Duos istius rei iudices habes, illum, quem non debes timere, et te, quem non debes timere, et te added by Gertz. quem non potes. " Quid ergo? Si nulla intervenerit occasio, semper debebo? " Debebis; sed palam debebis, sed libenter debebis, sed cum magna voluptate apud te depositum intueberis. Paenitet accepti beneficii, quem nondum redditi piget. Quare, qui tibi dignus visus est, a quo acciperes, indignus videatur, cui diu debeas?

43 In magnis erroribus sunt, qui ingentis animi credunt proferre, donare, plurium sinum ac domum implere, cum ista interdum non magnus animus faciat, sed magna fortuna; nesciunt, quanto interim maius ac difficilius sit capere, quam fundere. Nam, ut nihil alteri detraham, quoniam utrumque, ubi virtute fit, par est, non minoris est animi beneficium debere quam dare; eo quidem operosius hoc quam illud, quo maiore diligentia custodiuntur accepta, quam dantur. Itaque non est trepidandum, quam cito reponamus, nec procurrendum intempestive, quia aeque delinquit, qui ad referendam gratiam suo tempore cessat, quam qui alieno properat. Positum est illi apud me; nec illius nomine nec meo timeo. Bene illi cautum est; non potest hoc beneficium perdere nisi mecum, immo ne mecum quidem. Egi illi gratias, id est, rettuli. Qui nimis de reddendo beneficio cogitat, nimis cogitare alterum de recipiendo putat. Praestet se in utrumque facilem. Si vult recipere beneficium, referamus reddamusque laeti; si illud apud nos custodiri mavult, quid thensaurum eius eruimus? Quid custodiam recusamus? Dignus est cui, utrum volet, liceat. Opinionem quidem et famam eo loco habeamus, tamquam non ducere sed sequi debeat.