De Beneficiis/Liber V

This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. Template changes await review.


(288) 1

[1] In prioribus libris videbar consummasse propositum, cum tractassem, quemadmodum dandum esset beneficium, quemadmodum accipiendum; hi enim sunt huius officii fines. Quidquid ultra moror, non servio materiae, sed indulgeo, quae, quo ducit, sequenda est, non quo invitat; subinde enim nascetur, quo lacessat aliqua dulcedine animum, magis non supervacuum quam necessarium. [2] Verum, quia ita vis, perseveremus peractis, quae rem continebant, scrutari etiam ea, quae, si vis verum, conexa sunt, non cohaerentia; quae quisquis diligenter inspicit, nec facit operae pretium nec tamen perdit operam. [3] Tibi autem, homini natura optimo et ad beneficia propenso, Liberalis Aebuti, nulla eorum laudatio satis facit. Neminem umquam vidi tam benignum etiam levissimorum officiorum aestimatorem; iam bonitas tua eo usque prolapsa est, ut tibi dari putes beneficium, quod ulli datur; paratus es, ne quem beneficii paeniteat, pro ingratis dependere. [4] Ipse (292) usque eo abes ab omni iactatione, usque eo statim vis exonerare, quos obligas, ut, quidquid in aliquem confers, velis videri non praestare, sed reddere, ideoque plenius ad te sic data revertentur. Nam fere secuntur beneficia non reposcentem et, ut gloria fugientes magis sequitur, ita fructus beneficiorum gratius respondet, per quos esse etiam ingratis licet. [5] Per te vero non est mora, quominus beneficia, qui acceperunt, ultro repetant, nec recusabis conferre alia et suppressis dissimulatisque plura ac maiora adicere: propositum optimi viri et ingentis animi tam diu ferre ingratum, donec feceris gratum. Nec te ista ratio decipiet; succumbunt vitia virtutibus, si illa non cito odisse properaveris.


(292) 2

[1] Illud utique unice tibi placet velut magnifice dictum turpe esse beneficiis vinci. Quod an sit verum, non immerito quaeri solet, longeque aliud est, quam mente concipis. Numquam enim in rerum honestarum certamine superari turpe est, dummodo arma non proicias et victus quoque velis vincere. [2] Non omnes ad bonum propositum easdem adferunt vires, easdem facultates, eandem fortunam, quae optimorum quoque consiliorum dumtaxat exitus temperat; voluntas ipsa rectum petens laudanda est, (294) etiam si illam alius gradu velociori antecessit. Non ut in certaminibus ad spectaculum editis meliorem palma declarat, quamquam in illis quoque saepe deteriorem praetulit casus. [3] Ubi de officio agitur, quod uterque a sua parte esse quam plenissimum cupit, si alter plus potuit et ad manum habuit materiam sufficientem animo suo, si illi, quantum conatus est, fortuna permisit, alter autem voluntate par est, etiam si minora, quam accepit, reddidit aut omnia non reddidit, sed vult reddere et toto in hoc intentus est animo, non magis victus est, quam qui in armis moritur, quem occidere facilius hostis potuit quam avertere. [4] Quod turpe existimas, id accidere viro bono non potest, ut vincatur. Numquam enim succumbet, numquam renuntiabit; ad ultimum usque vitae diem stabit paratus et in hac statione morietur magna se accepisse prae se ferens, paria voluisse.


(294) 3

[1] Lacedaemonii vetant suos pancratio aut caestu decernere, ubi inferiorem ostendit victi confessio. Cursor cretam prior contigit; velocitate illum, non animo antecessit. Luctator ter abiectus perdidit palmam, non tradidit. Cum invictos esse Lacedaemonii cives suos magno aestimarent, ab iis certaminibus removerunt, in quibus victorem facit non iudex (296) nec per se ipse exitus, sed vox cedentis et tradere iubentis. [2] Hoc, quod illi in suis civibus custodiunt, virtus ac bona voluntas omnibus praestat, ne umquam vincantur, quoniam quidem etiam inter superantia animus invictus est. Ideo nemo trecentos Fabios victos dicit, sed occisos; et Regulus captus est a Poenis, non victus, et quisquis alius saevientis fortunae vi ac pondere oppressus non submittit animum. In beneficiis idem est. [3] Plura aliquis accepit, maiora, frequentiora; non tamen victus est. Beneficia fortasse beneficiis victa sunt, si inter se data et accepta computes; si dantem et accipientem comparaveris, quorum animi et per se aestimandi sunt, penes neutrum erit palma. Solet enim fieri, ut, etiam cum alter multis vulneribus confossus est, alter leviter quidem saucius pares exisse dicantur, quamvis alter videatur inferior.


(296) 4

[1] Ergo nemo vinci potest beneficiis, si scit debere, si vult referre: si, quem rebus non potest, animo aequat. Hic quam diu in hoc permanet, quam diu tenet voluntatem gratum animum signis approbandi, quid interest, ab utra parte munuscula plura numerentur? Tu multa dare potes, et ego tantum accipere possum; tecum stat fortuna, mecum bona voluntas; (298) tamen tam par tibi sum, quam multis armatissimis nudi aut leviter armati. [2] Nemo itaque beneficiis vincitur, quia tam gratus est quisque, quam voluit. Nam si turpe est beneficiis vinci, non oportet a praepotentibus viris accipere beneficium, quibus gratiam referre non possis, a principibus dico, a regibus, quos eo loco fortuna posuit, ex quo largiri multa possent pauca admodum et imparia datis recepturi. [3] Reges et principes dixi, quibus tamen potest opera navari et quorum illa excellens potentia per minorum consensum ministeriumque constat. At sunt quidam extra omnem subducti cupiditatem, qui vix ullis humanis desideriis continguntur; quibus nihil potest praestare ipsa fortuna. Necesse est a Socrate beneficiis vincar, necesse est a Diogene, qui per medias Macedonum gazas nudus incessit calcatis regis opibus. [4] O! ne ille tunc merito et sibi et ceteris, quibus ad dispiciendam veritatem non erat obfusa caligo, supra eum eminere visus est, infra quem omnia iacebant. Multo potentior, multo locupletior fuit omnia tunc possidente Alexandro; plus enim erat, quod hic nollet accipere, quam quod ille posset dare.


(298) 5

[1] Non est turpe ab his vinci; neque enim minus fortis sum, si cum invulnerabili me hoste committis, nec ideo minus ignis urere potest, si in materiam (300) incidit inviolabilem flammis, nec ideo ferrum secandi vim perdidit, si non recipiens ictum lapis solidusque et invictae adversus dura naturae dividendus est. Idem tibi de homine grato respondeo. Non turpiter vincitur beneficiis, si ab his obligatus est, ad quos aut fortunae magnitudo aut eximia virtus aditum redituris ad se beneficiis clusit. [2] A parentibus fere vincimur. Nam tam diu illos habemus, quam diu iudicamus graves et quam diu beneficia illorum non intellegimus. Cum iam aetas aliquid prudentiae collegit et apparere coepit propter illa ipsa eos amari a nobis debere, propter quae non amabantur, admonitiones, severitatem et inconsultae adulescentiae diligentem custodiam, rapiuntur nobis. Paucos usque ad verum fructum a liberis percipiendum perduxit aetas; ceteri filios onere senserunt. [3] Non est tamen turpe vinci beneficiis a parente; quidni non sit turpe, eum a nullo sit? Quibusdam enim et pares et impares sumus, pares animo, quem solum illi exigunt, quem nos solum promittimus, impares fortuna, quae si cui obstitit, quominus referret gratiam, non ideo illi tamquam victo erubescendum est. Non est turpe non consequi, dummodo sequaris. [4] Saepe necesse est ante alia beneficia petamus, quam priora reddidimus, nec ideo non petimus aut turpiter, quia non reddituri debebimus, quia non per nos erit mora, quominus gratissimi simus, sed interveniet aliquid (302) extrinsecus, quod prohibeat. Nos tamen nec vincemur animo nec turpiter his rebus superabimur, quae non sunt in nostra potestate.


(302) 6

[1] Alexander Macedonum rex gloriari solebat a nullo se beneficiis victum. Non est, quod nimius animi Macedonas et Graecos et Caras et Persas et nationes discriptas in exercitum suspiciat, nec hoc sibi praestitisse regnum a* Thraciae angulo porrectum usque ad litus incogniti maris iudicet. Eadem re gloriari Socrates potuit, eadem Diogenes, a quo utique victus est, Quidni victus sit illo die, quo homo super mensuram iam humanae superbiae tumens vidit aliquem, cui nec dare quicquam posset nec eripere? [2] Archelaus rex Socratem rogavit, ut ad se veniret; dixisse Socrates traditur nolle se ad eum venire, a quo acciperet beneficia, cum reddere illi paria non posset. Primum in ipsius potestate erat non accipere; deinde ipse dare beneficium prior incipiebat, veniebat enim rogatus et id dabat, quod utique ille non erat Socrati redditurus. Etiamnunc Archelaus daturus erat aurum et argentum recepturus contemptum auri et argenti: non poterat referre Archelao Socrates (304) gratias? [3] Et quid tantum erat accepturus, quantum dabat, si ostendisset hominem vitae ac mortis peritum utriusque fines tenentem? Si regem in luce media errantem ad rerum naturam admisisset usque eo eius ignarum, ut, quo die solis defectio fuit,regiam eluderet et filium, quod in luctu ac rebus adversis moris est, tenderet? [4] Quantum fuisset beneficium, si timentem e latebris suis extraxisset et bonum animum habere iussisset dicens: " Non est ista solis defectio, sed duorum siderum coitus, cum luna humiliore currens via infra ipsum solem orbem suum posuit et illum obiectu sui abscondit; quae modo partes eius exiguas, si in transcursu strinxit, obducit, modo plus tegit, si maiorem partem sui obiecit, modo excludit totius adspeetum, si recto libramento inter solem terrasque media successit. [5] Sed iam ista sidera hoc et illo diducet velocitas sua; iam recipient diem terrae, et hic ibit ordo per saecula dispositosque ac praedictos dies habet, quibus sol intercursu lunae vetetur omnes radios effundere. Paulum expecta; iam emerget, iam istam velut nubem relinquet, iam exsolutus im (306) pedimentis lucem suam libere mittet. " [6] Socrates parem gratiam Archelao referre non posset, si illum regnare vetuisset? Parum scilicet magnum beneficium a Socrate accipiebat, si ullum dare Socrati potuisset. Quare ergo hoc Socrates dixit? Vir facetus et cuius per figuras sermo procederet, derisor omnium, maxime potentium, maluit illi nasute negare quam contumaciter aut superbe; dixit se nolle beneficia ab eo accipere, cui non posset paria reddere. Timuit fortasse, ne cogeretur accipere, quae nollet, timuit, ne quid indignum Socrate accipere. Dicet aliquis: " Negasset, si vellet. [7] " Sed instigasset in se regem insolentem et omnia sua magno aestimari volentem. Nihil ad rem pertinet, utrum dare aliquid regi nolis an accipere a rege; in aequo utramque ponit repulsam, et superbo fastidiri acerbius est quam non timeri. Vis scire, quid vere voluerit? Noluit ire ad voluntariam servitutem is, cuius libertatem civitas libera ferre non potuit!


(306) 7

[1] Satis, ut existimo, hanc partem tractavimus, an turpe esset beneficiis vinci. Quod qui quaerit, scit non solere homines sibi ipsos dare beneficium; manifestum enim fuisset non esse turpe a se ipsum vinci. [2] Atqui apud quosdam Stoicos et de hoc ambigitur, an (308) possit aliquis sibi beneficium dare, an debeat referre sibi gratiam. Quod ut videretur quaerendum, illa fecerunt: solemus dicere; " gratias mihi ago " et " de nullo queri possum alio quam de me" et " ego mihi irascor " et " ego a me poenas exigam " et " odi me," multa praeterea eiusmodi, per quae unusquisque de se tamquam de altero loquitur. [3] " Si nocere," inquit, " mihi possum, quare non et beneficium mihi dare possim? Praeterea quae, si in alium contulissem, beneficia vocarentur, quare, si in me contuli, non sint? Quod, si ab altero accepissem, deberem, quare, si mihi ipse dedi, non debeam? Quare sim adversus me ingratus, quod non minus turpe est quam in se sordidum esse et in se durum ae saevum et sui neclegentem? [4] Tam alieni corporis leno male audit quam sui. Nempe reprenditur adsentator et aliena subsequens verba, paratus ad falsa laudator; non minus placens sibi et se suspiciens, ut ita dicam, adsentator suus. Vitia non tantum, cum foris peceant, invisa sunt, sed cum in se retorquentur. [5] Quem magis admiraberis, quam qui imperat sibi, quam qui se habet in potestate? Gentes facilius est barbaras impatientesque arbitrii alieni regere, quam animum suum continere et tradere sibi. Platon, inquit, agit (310) Socrati gratias, quod ab illo didicit; quare Socrates sibi non agat, quod ipse se docuit? M. Cato ait: ' Quod tibi deerit, a te ipso mutuare. ' Quare donare mihi non possim, si commodare possum? Innumerabilia sunt, in quibus consuetudo nos dividit; [6] dicere solemus: ' Sine, loquar mecum ' et ' Ego mihi aurem pervellam. ' Quae si vera sunt, quemadmodum aliquis sibi irasci debet, sic et gratias agere; quomodo obiurgare se, sic et laudare se; quomodo damno sibi esse, sic et lucro potest. Iniuria et beneficium contraria sunt; si de aliquo dicimus: ' Iniuriam sibi fecit,' poterimus dicere et: ' Beneficium sibi dedit. ' "


(310) 8

[1] Natura prius est, ut quis debeat, deinde, ut gratiam referat; debitor non est sine creditore, non magis quam maritus sine uxore aut sine filio pater; aliquis dare debet, ut aliquis accipiat. Non est dare nec accipere in dexteram manum ex sinistra transferre. [2] Quomodo nemo se portat, quamvis corpus suum moveat et transferat, quomodo nemo, quamvis pro se dixerit, adfuisse sibi dicitur nec statuam sibi tamquam patrono suo ponit, quomodo aeger, cum cura sua convaluit, mercedem a se non exigit, sic in omni negotio, etiam cum aliquid, quod prodesset sibi, fecerit, non tamen debebit referre gratiam sibi, (312) quia non habebit, cui referat. [3] Ut concedam aliquem dare sibi beneficium, dum dat, et recipit; ut concedam aliquem a se accipere beneficium, dum accipit, reddit. Domi, quod aiunt, versura fit et velut lusorium nomen statim transit; neque enim alius dat quam accipit, sed unus atque idem. Hoc verbum " debere " non habet nisi inter duos locum; quomodo ergo in uno consistet, qui se obligando liberat? [4] Ut in orbe ac pila nihil imum est, nihil summum, nihil extremum, nihil primum, quia motu ordo mutatur et quae sequebantur praecedunt et quae occidebant oriuntur, omnia, quomodocumque ierunt, in idem revertuntur, ita in homine existima fieri; cum illum in multa mutaveris, unus est. Cecidit se: iniuriarum cum quo agat, non habet; adligavit et clusit: de vi non tenetur; beneficium sibi dedit: danti protinus reddidit. [5] Rerum natura nihil dicitur perdere, quia, quidquid illi avellitur, ad illam redit, nec perire quicquam potest, quod, quo excidat, non habet, sed eodem revolvitur, unde discedit. " Quid simile," inquis, " hoc exemplum habet huic propositae quaestioni? " [6] Dicam. Puta te ingratum esse: non perit bene (314) ficium, habet illud, qui dedit. Puta te recipere nolle: apud te est, antequam redditur. Non potes quicquam amittere, quia, quod detrahitur, nihilo minus tibi adquiritur. Intra te ipsum orbis agitur; accipiendo das, dando accipis.


(314) 9

[1] " Beneficium," inquit, " sibi dare oportet; ergo et referre gratiam oportet. " Primum illud falsum est, ex quo pendent sequentia; nemo enim sibi beneficium dat, sed naturae suae paret, a qua ad caritatem sui compositus est, unde summa illi cura est nocitura vitandi, profutura appetendi. [2] Itaque nec liberalis est, qui sibi donat, nec clemens, qui sibi ignoscit, nec misericors, qui malis suis tangitur. Quod aliis praestare liberalitas est, clementia, misericordia, sibi praestare natura est. Beneficium res voluntaria est, at prodesse sibi necessarium est. Quo quis plura beneficia dedit, beneficentior est; quis umquam laudatus est, quod sibi ipse fuisset auxilio? Quod se eripuisset latronibus? Nemo sibi beneficium dat, non magis quam hospitium; nemo sibi donat, non magis quam credit. [3] Si dat sibi quisque beneficium, semper dat, sine intermissione dat, inire beneficiorum suorum non potest numerum. Quando ergo gratiam referet, cum per hoc ipsum, quo gratiam refert, beneficium (316) det? Quomodo enim discernere poteris, utrum det sibi beneficium an reddat, cum intra eundem hominem res geratur? Liberavi me periculo: beneficium mihi dedi. Iterum me periculo libero: utrum do beneficium an reddo? [4] Deinde, ut primum illud concedam dare nos nobis beneficium, quod sequitur, non concedam; nam etiam si damus, non debemus. Quare? Quia statim recipimus. Accipere beneficium me oportet, deinde debere, deinde referre; debendi locus non est, quia sine ulla mora recipimus. Dat nemo nisi alteri, debet nemo nisi alteri, reddit nemo nisi alteri. Id intra unum non potest fieri, quod totiens duos exigit.


(316) 10

[1] Beneficium est praestitisse aliquid utiliter; verbum autem " praestitisse " ad alios spectat. Numquid non demens videbitur, qui aliquid sibi vendidisse se dicet? Quia venditio alienatio est et rei suae iurisque in ea sui ad alium translatio. Atqui, quemadmodum vendere, sic dare aliquid a se dimittere est et id, quod tenueris, habendum alteri tradere. Quod si est, beneficium nemo sibi dedit, quia nemo dat sibi; alioqui duo contraria in uno coeunt, ut sit idem dare et accipere. [2] Etiamnunc multum interest inter dare et accipere; quidni? eum ex diverso ista (318) verba posita sint. Atqui si quis sibi beneficium dat, nihil interest inter dare et accipere. Paulo ante dicebam quaedam ad alios pertinere et sic esse formata, ut tota significatio illorum discedat a nobis: frater sum, alterius, nemo est enim suus frater; par sum, sed alicui, quis enim par est sibi? Quod comparatur, sine altero non intellegitur; quod iungitur, sine altero non est; sic et, quod datur, sine altero non est, et beneficium sine altero non est. [3] Idem ipso vocabulo apparet, in quo hoc continetur, " bene fecisse "; nemo autem sibi bene facit, non magis quam sibi favet, quam suarum partium est. Diutius hoc et pluribus exemplis licet prosequi. [4] Quidni? cum inter ea sit habendum beneficium, quae secundam personam desiderant. Quaedam, cum sint honesta, pulcherrima, summae virtutis, nisi in altero non habent locum. Laudatur et inter maxima humani generis bona fides colitur; num quis ergo dicitur sibi fidem praestitisse?

318) 11

[1] Venio nunc ad ultimam partem. Qui gratiam refert, aliquid debet impendere, sicut, qui solvit, pecuniam; nihil autem impendit, qui gratiam sibi refert, non magis quam consequitur, qui beneficium a se accepit. Beneficium et gratiae relatio ultro citro ire debent; intra unum hominem non est vicissitudo. Qui gratiam refert, invicem prodest ei, a (320) quo consecutus est aliquid. Qui sibi gratiam refert, cui prodest? Sibi. Et quis non alio loco relationem gratiae, alio beneficium cogitat? Qui gratiam refert sibi, sibi* prodest. Et quis umquam ingratus hoc noluit facere? Immo quis non ingratus fuit, ut hoc faceret? [2] "Si gratias," inquit, " nobis agere debemus, et gratiam referre debemus; dicimus autem: ' Ago gratias mihi, quod illam uxorem nolui ducere ' et ' quod cum illo non contraxi societatem. ' " Cum hoc dicimus, laudamus nos et, ut factum nostrum comprobemus, gratias agentium verbis abutimur. [3] Beneficium est, quod potest, cum datum est, et non reddi; qui sibi beneficium dat, non potest non recipere, quod dedit; ergo non est beneficium. Alio tempore beneficium accipitur, alio redditur. In* [4] beneficio et hoc est probabile, hoc suspiciendum, quod aliquis, ut alteri prodesset, utilitatis interim suae oblitus est, quod alteri dedit ablaturus sibi. Hoc non facit, qui beneficium sibi dat. [5] Beneficium dare socialis res est, aliquem conciliat, aliquem obligat , sibi dare non est socialis res, neminem conciliat, neminem obligat, neminem in spem inducit, ut dicat: " Hic homo colendus est; illi beneficium dedit, dabit et mihi. [6] " Beneficium est, quod quis non sua causa (322) dat, sed eius, cui dat; is autem, qui sibi beneficium dat, sua causa dat; non est ergo beneficium.


(322) 12

[1] Videor tibi iam illud, quod in principio dixeram, mentitus. Dicis me abesse ab eo, qui operae pretium facit, immo totam operam bona fide perdere. Expecta, et iam hoc verius dices, simul te ad has latebras perduxero, ex quibus cum evaseris, nihil amplius eris adsecutus, quam ut eas difficultates effugeris, in quas licuit non descendere. [2] Quid enim boni est nodos operose solvere, quos ipse, ut solveres, feceris? Sed quemadmodum quaedam in oblectamentum ac iocum sic inligantur, ut eorum solutio imperito difficilis sit, quae illi, qui implicuit, sine ullo negotio paret, quia commissuras eorum et moras novit, nihilo minus illa habent aliquam voluptatem (temptant enim acumen animorum et intentionem excitant), ita haec, quae videntur callida et insidiosa, securitatem ac segnitiam ingeniis auferunt, quibus modo campus, in quo vagentur, sternendus est, modo creperi aliquid et confragosi obiciendum, per quod erepant et sollicite vestigium faciant. [3] Dicitur nemo ingratus esse; id sic colligitur: " Beneficium est, quod prodest; prodesse autem nemo homini malo potest, ut dicitis Stoici; ergo beneficium non accipit malus, * ingratus est. (324) " Etiamnunc beneficium honesta et probabilis res est; apud malum nulli honestae rei aut probabili locus est, ergo nec beneficio; quod si accipere non potest, ne reddere quidem debet, et ideo non fit ingratus. [4] " Etiamnunc, ut dicitis, bonus vir omnia recte facit; si omnia recte facit, ingratus esse non potest. Malo viro beneficium nemo dare potest. Bonus beneficium reddit, malus non accipit; quod si est, nec bonus quisquam ingratus est nec malus. Ita ingratus in rerum natura est nemo, et hoc inane nomen. "* [5] Unum est apud nos bonum, honestum. Id pervenire ad malum non potest; desinet enim malus esse, si ad illum virtus intraverit; quam diu autem malus est, nemo illi dare beneficium potest, quia mala bonaque dissentiunt nec in unum eunt. Ideo nemo illi prodest, quia, quidquid ad illum pervenit, id pravo usu corrumpitur. [6] Quemadmodum stomachus morbo vitiatus et colligens bilem, quoscumque accepit cibos, mutat et omne alimentum in causam doloris trahit, ita animus scaevus, quidquid illi commiseris, id onus suum et perniciem et occasionem miseriae facit. Felieissimis itaque opulentissimisque plurimum aestus subest minusque se inveniunt, quo in maiorem materiam inciderunt, qua fluctuarentur. [7] Ergo nihil potest ad malos pervenire, quod prosit, immo nihil, quod non noceat. Quaecumque enim illis con (326) tigerunt, in naturam suam vertunt et extra speciosa profuturaque, si meliori darentur, illis pestifera sunt. Ideo nec beneficium dare possunt, quoniam nemo potest, quod non habet, dare; hic bene faciendi voluntate caret.


(326) 13

[1] Sed quamvis haec ita sint, accipere etiam malus tamen quaedam potest, quae beneficiis similia sint, quibus non redditis ingratus erit. Sunt animi bona, sunt corporis, sunt fortunae. Illa animi bona a stulto ac malo submoventur; ad haec admittitur, quae et accipere potest et debet reddere, et, si non reddit, ingratus est. Nec hoc ex nostra tantum constitutione. Peripatetici quoque, qui felicitatis humanae longe lateque terminos ponunt, aiunt minuta beneficia perventura ad malos; haec qui non reddit, ingratus est. [2] Nobis itaque beneficia esse non placet, quae non sunt animum factura meliorem; commoda tamen illa esse et expetenda non negamus. Haec et viro bono dare malus potest et accipere a bono, ut pecuniam et vestem et honores et vitam; quae si non reddit, in ingrati nomen incidet. [3] "At quomodo ingratum vocas eo non reddito, quod negas esse beneficium? " Quaedam, etiam si vera non sunt, propter similitudinem eodem vocabulo comprehensa sunt. Sic pyxidem et argenteam et auream dicimus; sic inlitteratum non ex toto rudem, (328) sed ad litteras altiores non perductum; sic, qui male vestitum et pannosum vidit, nudum vidisse se dicit. Beneficia ista non sunt, habent tamen beneficii speciem. [4] " Quomodo ista sunt tamquam beneficia, sic et ille tamquam ingratus est, non ingratus. " Falsum est, quia illa beneficia et qui dat appellat et qui accipit. Ita, qui veri beneficii speciem fefellit, tam ingratus est quam veneficus, qui soporem, cum venenum esse crederet, miscuit.


(328) 14

[1] Cleanthes vehementius agit. " Licet," inquit, " beneficium non sit, quod accepit, ipse tamen ingratus est, quia non fuit redditurus, etiam si accepisset. [2] " Sic latro est etiam antequam manus inquinet, quia ad occidendum iam armatus est et habet spoliandi atque interficiendi voluntatem; exercetur et aperitur opere nequitia, non incipit. Sacrilegi dant poenas, quamvis nemo usque ad deos manus porrigat. [3] " Quomodo," inquit, " adversus malum ingratus est quisquam, cum a* malo dari beneficium non possit? " Ea scilicet ratione, quia ipsum, quod accepit, beneficium non erat, sed vocabatur; qui* accipiet ab illo aliquid ex his, quae apud imperitos sunt, quorum et malis copia est, ipse quoque in simili materia gratus esse debebit et illa, qualiacumque sunt, cum pro bonis acceperit, pro bonis reddere. (330) [4] Aes alienum habere dicitur et qui aureos debet et qui corium forma publica percussum, quale apud Lacedaemonios fuit, quod usum numeratae pecuniae praestat. Quo genere obligatus es, hoc fidem exsolve. [5] Quid sint beneficia, an et in hanc sordidam humilemque materiam deduci magnitudo nominis clari debeat, ad vos non pertinet; in alios quaeritur verum. Vos ad speciem veri componite animum et, dum honestum discitis, quidquid est, in quo nomen honesti iactatur, id colite.


(330) 15

[1] " Quomodo," inquit, " nemo per vos ingratus est, sic rursus omnes ingrati sunt. " Nam, ut dicimus, omnes stulti mali sunt; qui unum autem habet vitium, omnia habet; omnes autem stulti et mali sunt; omnes ergo ingrati sunt. [2] Quid ergo? Non sunt? Non undique humano generi convicium fit? Non publica querella est perisse beneficia et paucissimos esse, qui de bene merentibus non invicem pessime mereantur? Nec est, quod hanc nostram tantum murmurationem putes pro pessimo pravoque numerantium, quidquid citra recti formulam cecidit. [3] Ecce nescioqui non ex philosophorum domo clamat, ex medio conventu populos gentesque damnatum vox mittitur: (332) Hoc iam amplius est: [4] beneficia in scelus versa sunt, et sanguini eorum non parcitur, pro quibus sanguis fundendus est; gladio ac venenis beneficia sequimur. Ipsi patriae manus adferre et fascibus illam suis premere potentia ac dignitas est; humili se ac depresso loco putat stare, quisquis non supra rem publicam stetit; accepti ab illa exercitus in ipsam convertuntur, et imperatoria contio est: [5] " Pugnate contra coniuges, pugnate contra liberos! Aras, focos, penates armis incessite! " Qui ne triumphatum quidem inire urbem iniussu senatus deberetis quibusque victorem exercitum reducentibus curia extra muros praeberetur, nunc civibus caesis perfusi cruore cognato urbem subrectis intrate vexillis. [6] Obmutescat inter militaria signa libertas, et ille victor pacatorque gentium populus remotis procul bellis, omni terrore compresso, intra muros obsessus aquilas suas horreat.


(332) 16

[1] Ingratus est Coriolanus, sero et post sceleris paenitentiam pius; posuit arma, sed in medio parricidio posuit. Ingratus Catilina; parum est illi capere patriam, nisi verterit, nisi Allobrogum in illam cohortes immiserit et trans Alpes accitus hostis vetera et ingenita (334) odia satiaverit ac diu debitas inferias Gallicis bustis duces Romanos persolverit. [2] Ingratus C. Marius ad consulatus a caliga perductus, qui, nisi Cimbricis caedibus Romana funera aequaverit, nisi civilis exitii et trucidationis non tantum dederit signum, sed ipse signum fuerit, parum mutatam ac repositam in priorem locum fortunam suam sentiet. [3] Ingratus L. Sulla, qui patriam duri oribus remediis, quam pericula erant, sanavit, qui, cum a Praenestina arce usque ad Collinam portam per sanguinem humanum incessisset, alia edidit in urbe proelia, alias caedes: legiones duas, quod crudele est, post victoriam, quod nefas, post fidem in angulo congestas contrucidavit et proscriptionem commentus est, di magni, ut, qui civem Romanum occidisset, impunitatem, pecuniam, tantum non civicam acciperet! [4] Ingratus Cn. Pompeius, qui pro tribus consulatibus, pro triumphis tribus, pro tot honoribus, quos ex maxima parte immaturus invaserat, hanc gratiam rei publicae reddidit, ut in possessionem eius alios quoque induceret quasi potentiae suae detracturus invidiam, si, quod nulli licere debebat, pluribus licuisset; dum extraordinaria concupiscit imperia, dum provincias, ut eligat, distribuit, dum ita cum tertio rem publicam (336) dividit, ut tamen in sua domo duae partes essent, eo redegit populum Romanum, ut salvus esse non posset nisi beneficio servitutis. [5] Ingratus ipse Pompei hostis ac victor; a Gallia Germaniaque bellum in urbem circumegit, et ille plebicola, ille popularis castra in circo Flaminio posuit propius, quam Porsinae fuerant. Temperavit quidem ius crudelitatemque victoriae; quod dicere solebat, praestitit: neminem occidit nisi armatum. Quid ergo est? Ceteri arma cruentius exercuerunt, satiata tamen aliquando abiecerunt; hic gladium cito condidit, numquam posuit. [6] Ingratus Antonius in dictatorem suum, quem iure caesum pronuntiavit, interfectores eius in provincias et imperia dimisit; patriam vero proscriptionibus, incursionibus, bellis laceratam post tot mala destinavit ne Romanis quidem regibus, ut, quae Achaeis, Rhodiis, plerisque urbibus claris ius integrum libertatemque cum immunitate reddiderat, ipsa tributum spadonibus penderet!


(336) 17

[1] Deficiet dies enumerantem ingratos usque in ultima patriae exitia. Aeque immensum erit, si percurrere coepero, ipsa res publica quam ingrata in optimos ac devotissimos sibi fuerit quamque non minus saepe peccaverit, quam in ipsam peccatum est. [2] Camillum in exilium misit, Scipionem dimisit; (338) exsulavit post Catilinam Cicero, diruti eius penates, bona direpta, factum, quidquid victor Catilina fecisset; Rutilius innocentiae pretium tulit in Asia latere; Catoni populus Romanus praeturam negavit, consulatum pernegavit. [3] Ingrati publice sumus. Se quisque interroget: nemo non aliquem queritur ingratum. Atqui non potest fieri, ut omnes querantur, nisi querendum est de omnibus: omnes ergo ingrati sunt. Ingrati sunt* tantum? Et cupidi omnes et maligni omnes et timidi omnes, illi in primis, qui videntur audaces. Adice: et ambitiosi omnes sunt et impii omnes. Sed non est, quod irascaris; ignosce illis, omnes insaniunt. [4] Nolo te ad incerta revocare, ut dicam: " Vide, quam ingrata sit iuventus! Quis non patris sui supremum diem, ut innocens sit, optat? Ut moderatus sit, expectat? Ut pius, cogitat? Quotus quisque uxoris optimae mortem timet, ut non et computet? Cui, rogo, litigatori defenso tam magni beneficii ultra res proximas memoria duravit? " [5] Illud in confesso est: quis sine querella moritur? Quis extremo die dicere audet:

Vixi et quem dederat cursum fortuna peregi?

Quis non recusans, quis non gemens exit? Atqui hoc ingrati est non esse contentum praeterito tem (340) pore. Semper pauci dies erunt, si illos numeraveris. [6] Cogita non esse summum bonum in tempore; quantumcumque est, boni consules. Ut prorogetur tibi dies mortis, nihil proficitur ad felicitatem, quoniam mora non fit beatior vita sed longior. [7] Quanto satius est gratum adversus perceptas voluptates non aliorum annos computare, sed suos benigne aestimare et in lucro ponere! " Hoc me dignum iudicavit deus, hoc satis est; potuit plus, sed hoc quoque beneficium est. " Grati simus adversus deos, grati adversus homines, grati adversus eos, qui aliquid nobis praestiterunt, grati etiam adversus eos, qui nostris praestiterunt.


(340) 18

[1] " In infinitum ius," inquit, " me obligas, cum dicis: ' et nostris '; itaque pone aliquem finem. Qui filio beneficium dat, ut dicis, et patri eius dat: primum, de quo quaero. Deinde illud utique mihi determinari volo: si et patri beneficium datur, numquid et fratri? Numquid et patruo? Numquid et avo? Numquid et uxori et socero? Dic mihi, ubi debeam desinere, quousque personarum senem sequar. " [2] Si agrum tuum coluero, tibi beneficium dedero; si domum tuam ardentem restinxero aut, ne concidat, excepero, tibi beneficium dabo; si servum tuum sanavero, tibi imputabo; si filium tuum servavero, non habebis beneficium meum?


(340) 19

[1] " Dissimilia ponis exempla, quia, qui agrum meum colit, agro beneficium non dat sed mihi; et qui domum meam, quo minus ruat, fulcit, praestat mihi, ipsa enim domus sine sensu est; debitorem me habet, quia nullum habet; et qui agrum meum colit, non illum, sed me demereri vult. Idem de servo dicam: mei mancipii res est, mihi servatur; ideo ego pro illo debeo. Filius ipse beneficii capax est; itaque ille accipit, ego beneficio laetor et contingor, non obligor. " [2] Velim tamen, tu, qui debere te non putas, respondeas mihi. Filii bona valetudo, felicitas, patrimonium pertinet ad patrem; felicior futurus est, si salvum filium habuerit, infelicior, si amiserit. Quid ergo? Qui et felicior fit a me et infelicitatis maximae periculo liberatur, non accipit beneficium? [3] " Non," inquit; " quaedam enim in alios conferuntur, sed ad nos usque permanant; ab eo autem exigi quidque debet, in quem confertur, sicut pecunia ab eo petitur, cui credita est, quamvis ad me illa aliquo modo venerit. Nullum beneficium est, cuius non commodum et proximos tangat, non numquam etiam longius positos; [4] non quaeritur, quo beneficium ab eo, cui datum est, transierit, sed ubi (344) primo collocetur; a reo tibi ipso et a capite repetitio est. " Quid ergo? Oro te, non dicis: " Filium mihi donasti, et, si hic perisset, victurus non fui "? Pro eius vita beneficium non debes, cuius vitam tuae praefers? Etiamnunc, cum filium tuum servavi, ad genua procumbis, dis vota solvis tamquam ipse servatus; illae voces exeunt tibi: [5] " Nihil mea interest, an me servaveris; duos servasti, immo me magis. " Quare ista dicis, si non accipis beneficium? " Quia et, si filius meus pecuniam mutuam sumpserit, creditori numerabo, non tamen ideo ego debuero; quia et, si filius meus in adulterio deprensus erit, erubescam, non ideo ego ero adulter. [6] Dico me tibi obligatum pro filio, non quia sum, sed quia volo me offerre tibi debitorem voluntarium. At pervenit ad me summa ex incolumitate eius voluptas, summa utilitas, et orbitatis gravissimum vulnus effugi. Non quaeritur nunc, an profueris mihi, sed an beneficium dederis; prodest enim et animal et lapis et herba, nec tamen beneficium dant, quod numquam datur nisi a volente. [7] Tu autem non vis patri, sed filio dare, et interim ne nosti quidem patrem. Itaque cum dixeris: ' Patri ergo beneficium non dedi filium eius servando? ' contra oppone: ' Patri ergo beneficium (346) dedi, quem non novi, quem non cogitavi? ' Et quid quod aliquando eveniet, ut patrem oderis, filium serves? Beneficium ei videberis dedisse, cui tunc inimicissimus eras, cum dares? " [8] Sed ut dialogorum altercatione seposita tamquam iuris consultus respondeam, mens spectanda est dantis; beneficium ei dedit, cui datum voluit. Si in patris honorem fecit, pater accepit beneficium; si filii in usum, pater beneficio in filium conlato non obligatur, etiam si fruitur. Si tamen occasionem habuerit, volet et ipse praestare aliquid, non tamquam solvendi necessitatem habeat, sed tamquam incipiendi causam. Repeti a patre beneficium non debet; si quid pro hoc benigne facit, iustus, non gratus est. [9] Nam illud finiri non potest: si patri do beneficium, et matri et avo et avunculo et liberis et adfinibus et amicis et servis et patriae. Ubi ergo beneficium incipit stare? Sontes enim ille inexplicabilis subit, cui difficile est modum imponere, quia paulatim surrepit et non desinit serpere.


(346) 20

[1] Illud solet quaeri: " Fratres duo dissident; si alterum servo, an dem beneficium ei, qui fratrem invisum non perisse moleste laturus est. " Non est dubium, quin beneficium sit etiam invito prodesse, sicut non dedit beneficium, qui invitus profuit. [2] " Beneficium," (348) inquit, " vocas, quo ille offenditur, quo torquetur? " Multa beneficia tristem frontem et asperam habent, quemadmodum secare et urere, ut sanes, et vinclis coercere. Non est spectandum, an doleat aliquis beneficio accepto, sed an gaudere debeat; non est malus denarius, quem barbarus et ignarus formae publicae reiecit. Beneficium et odit et accepit, si modo id prodest, si is, qui dabat, ut prodesset, dedit. Nihil refert, an bonam rem malo animo quis accipiat. [3] Agedum, hoc in contrarium verte. Odit fratrem suum, quem illi habere expedit; hunc ego occidi: non est beneficium, quamvis ille dicat esse et gaudeat. Insidiosissime nocet, cui gratiae aguntur pro iniuria! [4] " Video: prodest aliqua res et ideo beneficium est; nocet et ideo non est beneficium. Ecce, quod nec prosit nec noceat, dabo, et tamen beneficium erit. Patrem alicuius in solitudine exanimem inveni, corpus eius sepelivi. Nec ipsi profui (quid enim illius intererat, quo genere dilaberetur? ) nec filio (quid enim illi per hoc commodi accessit? ). " Dicam, quid consecutus sit: officio sollemni et necessario per me functus est; [5] praestiti patri eius, quod ipse praestare voluisset nec non et debuisset. Hoc tamen ita beneficium est, si non misericordiae et (350) humanitati dedi, ut quodlibet cadaver absconderem, sed si corpus adgnovi, si filio tunc hoc praestare me cogitavi. At si terram ignoto mortuo inieci, nullum in hoc habeo huius officii debitorem in publicum humanus. [6] Dicet aliquis: " Quid tanto opere quaeris, cui dederis beneficium, tamquam repetiturus aliquando? Sunt, qui numquam iudicent esse repetendum, et has causas adferunt. Indignus etiam repetenti non reddet, dignus ipse per se referet. Praeterea, si bono viro dedisti, expecta, ne iniuriam illi facias appellando, tamquam sua sponte redditurus non fuisset. Si malo viro dedisti, plectere; beneficium vero ne corruperis creditum faciendo. Praeterea lex, quod non iussit repeti, vetuit. " [7] Verba sunt ista. Quam diu me nihil urguet, quam diu fortuna nihil cogit, perdam potius beneficium quam repetam. Sed si de salute liberorum agitur, si in periculum uxor deducitur, si patriae salus ac libertas mittit me etiam, quo ire nollem, imperabo pudori meo et testabor omnia me fecisse, ne opus esset mihi auxilio hominis ingrati; novissime recipiendi beneficii necessitas repetendi verecundiam vincet. Deinde, eum bono viro beneficium do, sic do tamquam numquam repetiturus, nisi fuerit necesse.


(350) 21

[1] " Sed lex," inquit, " non permittendo exigere vetuit. " Multa legem non habent nec actionem, ad quae consuetudo vitae humanae omni lege valentior dat aditum. Nulla lex iubet amicorum secreta non eloqui; nulla lex iubet fidem etiam inimico praestare; quae lex ad id praestandum nos, quod alicui promisimus, adligat? Nulla. Querar tamen cum eo, qui arcanum sermonem non continuerit, et fidem datam nec servatam indignabor. [2] " Sed ex beneficio," inquit, " creditum facis. " Minime; non enim exigo, sed repeto, et ne repeto quidem, sed admoneo. Num ultima quoque me necessitas in hoc aget, ut ad eum veniam, cum quo mihi diu luctandum sit? Si* quis tam ingratus est, ut illi non sit satis admoneri, eum transibo nec dignum iudicabo, qui gratus esse cogatur. [3] Quomodo fenerator quosdam debitores non appellat, quos scit decoxisse et in quorum pudorem nihil superest, nisi quod pereat, sic ego quosdam ingratos palam ac pertinaciter praeteribo nec ab ullo beneficium repetam, nisi a quo non ablaturus ero, sed recepturus.


(350) 22

[1] Multi sunt, qui nec negare sciant, quod acceperunt, nec referre, qui nec tam boni sunt quam grati nec tam mali quam ingrati, segnes et tardi, lenta nomina, non mala. Hos ego non appellabo, sed commonefaciam et ad officium aliud agentes re (354) ducam. Qui statim mihi sic respondebunt: " Ignosce; non mehercules scivi hoc te desiderare, alioqui ultro obtulissem; rogo, ne me ingratum existimes; memini, quid mihi praestiteris. " Hos ego quare dubitem et sibi meliores et mihi facere? Quemcumque potuero, peccare prohibebo; [2] multo magis amicum, et ne peccet et ne in me potissimum peccet. Alterum illi beneficium do, si illum ingratum esse non patior; nec dure illi exprobrabo, quod praestiti, sed quam potuero mollissime. Ut potestatem referendae gratiae faciam, renovabo memoriam eius et petam beneficium; ipse me intelleget repetere. [3] Aliquando utar verbis durioribus, si emendari illum posse speravero; nam deploratum propter hoc quoque non exagitabo, ne ex ingrato inimicum faciam. [4] Quod si admonitionis quoque sugillationem ingratis remittimus, segniores ad reddenda beneficia faciemus; quosdam vero sanabiles et qui fieri boni possint, si quid illos momorderit, perire patiemur admonitione sublata, qua et pater filium aliquando correxit et uxor maritum aberrantem ad se reduxit et amicus languentem amici fidem erexit.


(354) 23

[1] Quidam, ut expergiscantur, non feriendi, sed commovendi sunt; eodem modo quorundam ad referendam gratiam fides non cessat, sed languet. Hanc pervellamus. " Noli munus tuum in iniuriam vertere; iniuria est enim, si in hoc non repetis, ut ingratus sim. Quid, si ignoro, quid desideres? Quid, (356) si occupationibus districtus et in aha vocatus occasionem non observavi? Ostende mihi, quid possim, quid velis. Quare desperes, antequam temptes? [2] Quare properas et beneficium et amicum perdere? Unde scis, nolim an ignorem, animus an facultas desit mihi? Experire. " Admonebo ergo non amare, non palam, sine convicio, sic, ut se redisse in memoriam, non reduci putet.


(356) 24

[1] Causam dicebat apud divum Iulium ex veteranis quidam paulo violentior adversus vicinos suos et causa premebatur. " Meministi," inquit, " imperator, in Hispania, talum extorsisse te circa Sucronem? " Cum Caesar meminisse se dixisset: " Meministi quidem sub quadam arbore minimum umbrae spargente cum velles residere ferventissimo sole et esset asperrimus locus, in quo ex rupibus acutis unica illa arbor eruperat, quendam ex commilitonibus paenulam suam substravisse? " [2] Cum dixisset Caesar: " Quidni meminerim? Et quidem siti confectus, quia impeditus ire ad fontem proximum non poteram, repere manibus volebam, nisi commilito,* homo fortis ac strenuus, aquam mihi in galea sua adtulisset " — , " Potes ergo," inquit, " imperator, adgnoscere illum hominem aut illam galeam? " Caesar ait se non posse galeam adgnoscere, hominem pulchre posse, (358) et adiecit, puto obiratus, quod se a cognitione media ad veterem fabulam abduceret: [3] " Tu utique ille non es. " " Merito/' inquit, " Caesar, me non adgnoscis; nam cum hoc factum est, integer eram; postea ad Mundam in acie oculus mihi effossus est et in capite lecta ossa. Nec galeam illam, si videris, adgnosces; machaera enim Hispana divisa est. " Vetuit illi exhiberi negotium Caesar et agellos, in quibus vicinalis via causa rixae ac litium fuerat, militi suo donavit.


(358) 25

[1] Quid ergo? Non repeteret beneficium ab imperatore, cuius memoriam multitudo rerum confuderat, quem fortuna ingentes exercitus disponentem non patiebatur singulis militibus occurrere? Non est hoc repetere beneficium, sed resumere bono loco positum et paratum, ad quod tamen, ut sumatur, manus porrigenda est. Repetam itaque, quia hoc aut ex magna necessitate facturus ero aut illius causa, a quo repetam. [2] Ti. Caesar inter initia dicenti cuidam: " Meministi — " antequam plures notas familiaritatis veteris proferret: " Non memini," inquit, " quid fuerim. " Ab hoc quidni non esset repetendum beneficium? Optanda erat oblivio; aversabatur omnium amicorum (360) et aequalium notitiam et illam solam praesentem fortunam suam adspici, illam solam cogitari ac narrari volebat. Inquisitorem habebat veterem amicum! [3] Magis tempestive repetendum est beneficium quam petendum. Adhibenda verborum moderatio, ut nec gratus possit offendi nec ingratus dissimulare. Tacendum erat et expectandum, si inter sapientes viveremus; et tamen sapientibus quoque indicare melius fuisset, quid rerum nostrarum status posceret. [4] Deos, quorum notitiam nulla res effugit, rogamus, et illos vota non exorant, sed admonent. Dis quoque, inquam, Homericus ille sacerdos adlegat officia et aras religiose cultas. Moneri velle ac posse secunda virtus est. [5] Equus obsequens facile et parens huc illuc frenis leniter motis flectendus est. Paucis animus sui rector optimus; proximi sunt, qui admoniti in viam redeunt; his non est dux detrahendus. [6] Opertis oculis inest acies, sed sine usu; quam lumen diei iis immissum ad ministeria sua evocat. Instrumenta cessant, nisi illa in opus suum artifex movit. Inest interim animis voluntas bona, sed torpet modo deliciis ac situ, modo officii inscitia. Hanc utilem facere debemus nec irati relinquere in vitio, sed ut magistri patienter ferre (362) offensationes puerorum discentium memoriae labentis; quae quemadmodum saepe subiecto uno aut altero verbo ad contextum reddendae orationis adducta est, sic ad referendam gratiam admonitione revocanda est.