There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

204) 1

[1] Ex omnibus, quae tractavimus, Aebuti Liberalis, potest videri nihil tam necessarium aut magis, ut ait Sallustius, cum cura dicendum, quam quod in manibus est: an beneficium dare et in vicem gratiam referre per se res expetendae sint. [2] Inveniuntur, qui honesta in mercedem colant quibusque non placeat virtus gratuita; quae nihil habet in se magnificum, si quicquam venale. Quid enim est turpius, quam aliquem computare, quanti vir bonus sit, cum virtus nec lucro invitet nec absterreat damno adeoque neminem spe ac pollicitatione corrumpam ut contra impendere in se iubeat et saepius in ultro tributis sit? Calcatis ad illam utilitatibus eundum est; quocumque vocavit, quocumque misit, sine respectu rei familiaris, interdum etiam sine ulla sanguinis sui parsimonia vadendum nec umquam imperium eius detractandum. [3] " Quid consequar," inquit, " si hoc fortiter, si hoc grate fecero? " Quod feceris; nihil tibi extra promittitur. Si quid commodi forte obvenerit, inter accessiones numerabis. (206) Rerum honestarum pretium in ipsis est. Si honestum per se expetendum est, beneficium autem honestum est, non potest alia eius condicio esse, cum eadem natura sit. Per se autem expetendum esse honestum saepe et abunde probatum est.

(206) 2

[1] In hac parte nobis pugna est cum Epicureis, delicata et umbratica turba in convivio suo philosophantium, apud quos virtus voluptatum ministra est, illis paret, illis deservit, illas supra se videt. " Non est," inquis, " voluptas sine virtute. " [2] Sed quare ante virtutem est? De ordine putas disputationem esse? De re tota et de potestate eius ambigitur. Non est virtus, si sequi potest; primae partes eius sunt, ducere debet, imperare, summo loco stare; tu illam iubes signum petere! " Quid," inquit, " tua refert? [3] Et ego sine virtute nego beatam vitam posse constare. Ipsam voluptatem, quam sequor, cui me emancipavi, remota illa improbo et damno. De hoc uno disputatur, utrum virtus summi boni causa sit an ipsa summum bonum. " Ut hoc unum quaeratur, ordinis tantum existimas mutationem? Ista vero confusio est et manifesta caecitas primis postrema praeferre. [4] Non indignor, quod post voluptatem ponitur virtus, sed quod omnino cum voluptate, contemptrix eius et (208) hostis et longissime ab illa resiliens, labori ac dolori familiarior, virilibus incommodis, quam isti effeminato bono.


(208) 3

[1] Inserenda haec, mi Liberalis, fuerunt, quia beneficium, de quo nunc agitur, dare virtutis est et turpissimum id causa ullius alterius rei dare, quam ut datum sit. Nam si recipiendi spe tribueremus, locupletissimo cuique, non dignissimo daremus; nunc vero diviti importuno pauperem praeferimus. Non est beneficium, quod ad fortunam spectat. [2] Praeterea, si, ut prodessemus, sola nos invitaret utilitas, minime beneficia distribuere deberent, qui facillime possent, locupletes et potentes et reges aliena ope non indigentes; di vero tot munera, quae sine intermissione diebus ac noctibus fundunt, non darent; in omnia enim illis natura sua sufficit plenosque et tutos et inviolabiles praestat; nulli ergo beneficium dabunt, si una dandi causa est se intueri ae suum commodum. [3] Istud non beneficium, sed fenus est circumspicere, non ubi optime ponas, sed ubi quaestuosissime habeas, unde facillime tollas. Quod cum longe a dis remotum sit, sequitur, ut inliberales sint; nam si una beneficii dandi causa sit dantis utilitas, nulla autem ex nobis utilitas deo speranda est, nulla deo dandi beneficii causa est.


(208) 4

[1] Scio, quid hoc loco respondeatur: " Itaque non dat deus beneficia, sed securus et neclegens nostri, aversus a mundo aliud agit aut, quae maxima Epicuro felicitas videtur, nihil agit, nec magis illum beneficia quam iniuriae tangunt. " [2] Hoc qui dicit, non exaudit precantium voces et undique sublatis in caelum manibus vota facientium privata ac publica; quod profecto non fieret, nec in hunc furorem omnes profecto mortales consensissent adloquendi surda numina et inefficaces deos, nisi nossemus illorum beneficia nunc oblata ultro, nunc orantibus data, magna, tempestiva, ingentes minas interventu suo solventia. [3] Quis est autem tam miser, tam neclectus, quis tam duro fato et in poenam genitus, ut non tantam deorum munificentiam senserit? Ipsos illos complorantes sortem suam et querulos circumspice: invenies non ex toto beneficiorum caelestium expertes, neminem esse, ad quem non aliquid ex illo benignissimo fonte manaverit. Parum est autem id, quod nascentibus ex aequo distribuitur? Ut quae secuntur inaequali dispensata mensura transeamus, parum dedit natura, cum se dedit?


(212) 6

[1] Si pauca quis tibi donasset iugera, accepisse te diceres beneficium; immensa terrarum late patentium spatia negas esse beneficium? Si pecuniam tibi aliquis donaverit et arcam tuam, quoniam tibi id ma gnum videtur, impleverit, beneficium vocabis; tot metalla deus* defodit, tot flumina emisit terra, super quae decurrunt sola, aurum vehentia; argenti, aeris, (214) ferri immane pondus omnibus locis obrutum, cuius investigandi tibi facultatem dedit, ac latentium divitiarum in summa terra signa disposuit: negas te accepisse beneficium? [2] Si domus tibi donetur, in qua marmoris aliquid resplendeat et tectum nitidi us auro aut coloribus sparsum, non mediocre munus vocabis. Ingens tibi domicilium sine ullo incendii aut ruinae metu struxit, in quo vides non tenues crustas et ipsa, qua secantur, lamna gracili ores, sed integras lapidis pretiosissimi moles, sed totas variae distinctaeque materiae, cuius tu parvula frusta miraris, tectum vero aliter nocte, aliter interdiu fulgens: negas te ullum munus accepisse? [3] Et cum ista, quae habes, magno aestimes, quod est ingrati hominis, nulli debere te iudicas? Unde tibi istum, quem trahis, spiritum? Unde istam, per quam actus vitae tuae disponis atque ordinas, lucem? Unde sanguinem, cuius cursu vitalis continetur calor? Unde ista palatum tuum saporibus exquisitis ultra satietatem lacessentia? Unde haec irritamenta iam lassae voluptatis? Unde ista quies, in qua putrescis ac marces? [4] Nonne, si gratus es, dices: (216) Deus nobis haec otia fecit, namque erit ille mihi semper deus, illius aram saepe tener nostris ab ovilibus inbuet agnus, ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum ludere, quae vellem, calamo permisit agresti. [5] Ille deus est, non qui paucas boves, sed qui per totum orbem armenta dimisit, qui gregibus ubique passim vagantibus pabulum praestat, qui pascua hibernis aestiva substituit, qui non calamo tantum cantare et agreste atque inconditum carmen ad aliquam tamen observationem modulari docuit, sed tot artes, tot vocum varietates, tot sonos alios spiritu nostro, alios externo cantus edituros commentus est. [6] Neque enim nostra ista, quae invenimus, dixeris, non magis, quam quod crescimus, quam quod ad constitutum temporum sua corpori officia respondent: nunc puerilium dentium lapsus, nunc ad surgentem iam aetatem et in robustiorem gradum transeuntem pubertas et ultimus ille dens surgenti iuventae terminum ponens. Insita sunt nobis omnium aetatium, omnium artium semina, magisterque ex occulto deus producit ingenia.


(216) 7

[1] " Natura," inquit, " haec mihi praestat. " Non intellegis te, cum hoc dicis, mutare nomen deo? Quid enim aliud est natura quam deus et divina ratio toti mundo partibusque eius inserta? Quotiens voles, tibi licet aliter hunc auctorem rerum nostrarum (218) compellare; et Iovem illum Optimum ac Maximum rite dices et Tonantem et Statorem, qui non, ut historici tradiderunt, ex eo, quod post votum susceptum acies Romanorum fugientium stetit, sed quod stant beneficio eius omnia, stator stabilitorque est. Hunc eundem et Fatum si dixeris, non mentieris; [2] nam cum fatum nihil aliud sit, quam series implexa causarum, ille est prima omnium causa, ex qua ceterae pendent. Quaecumque voles, illi nomina proprie aptabis vim aliquam effectumque caelestium rerum continentia: tot appellationes eius possunt esse, quot munera.


(218) 8

[1] Hunc et Liberum patrem et Herculem ac Mercurium nostri putant: Liberum patrem, quia omnium parens sit, cui primum inventa seminum vis est vitae* consultura per voluptatem; Herculem, quia vis eius invicta sit quandoque lassata fuerit operibus editis, in ignem recessura; Mercurium, quia ratio penes illum est numerusque et ordo et scientia. Quocumque te flexeris, ibi illum videbis occurrentem tibi; [2] nihil ab illo vacat, opus suum ipse implet. Ergo nihil agis, ingratissime mortalium, qui te negas deo debere, sed naturae, quia nec natura sine deo est nec deus sine natura, sed idem est utrumque, distat officio. [3] Si, quod a Seneca accepisses, Annaeo te debere diceres vel Lucio, non creditorem mutares, sed nomen, quoniam, sive praenomen eius sive nomen dixisses (220) sive cognomen, idem tamen ille esset. Sic nune naturam voca, fatum, fortunam; omnia eiusdem dei nomina sunt varie utentis sua potestate. Et iustitia, probitas, prudentia, fortitudo, frugalitas unius animi bona sunt; quidquid horum tibi placuit, animus placet.

220) 9

[1] Sed ne aliam disputationem ex obliquo habeam, plurima beneficia ac maxima in nos deus defert sine spe recipiendi, quoniam nec ille conlato eget nec nos ei quidquam conferre possumus; ergo beneficium per se expetenda res est. Una spectatur in eo accipientis utilitas; ad hanc accedamus sepositis commodis nostris. [2] " Dicitis," inquit, " diligenter eligendos, quibus beneficia demus, quia ne agricolae quidem semina harenis committant; quod si verum est, nostram utilitatem in beneficiis dandis sequimur, quemadmodum in arando serendoque; neque enim serere per se res expetenda est. Praeterea quaeritis, ubi et quomodo detis* beneficium, quod non esset faciendum, si per se beneficium dare expetenda res esset, quoniam, quocumque loco et quocumque modo daretur, beneficium erat. " [3] Honestum propter nullam aliam causam quam propter ipsum sequimur; tamen, etiam si nihil aliud sequendum est, quaerimus, quid* faciamus et quando et quemadmodum; per haec enim constat. Itaque, cum eligo, cui dem beneficium, id (222) ago, ut quandoque beneficium sit, quia, si turpi datur, nec honestum esse potest nec beneficium.


(222) 10

[1] Depositum reddere per se res expetenda est; non tamen semper reddam nec quolibet loco nec quolibet tempore. Aliquando nihil interest, utrum infitier an palam reddam. Intuebor utilitatem eius, cui redditurus sum, et nociturum illi depositum negabo. Idem in beneficio faciam. [2] Videbo, quando dem, cui dem, quemadmodum, quare. Nihil enim sine ratione faciendum est; non est autem beneficium, nisi quod ratione datur, quoniam ratio omnis honesti comes est. Quam saepe hominum donationem suam inconsultam obiurgantium hane exaudimus vocem: [3] " Mallem perdidisse quam illi dedisse "! Turpissimum genus damni est inconsulta donatio multoque gravius male dedisse beneficium quam non recepisse; aliena enim culpa est, quod non recipimus; quod, cui daremus, non elegimus, nostra. [4] In electione nihil minus quam hoc, quod tu existimas, spectabo, a quo recepturus sim; elige enim eum, qui gratus, non qui redditurus sit, saepe autem et non redditurus gratus est et ingratus,* qui reddidit. [5] Ad animum tendit aestimatio mea; ideo locupletem sed (224) indignum praeteribo, pauperi viro bono dabo; erit enim in summa inopia gratus et, cum omnia illi deerunt, supererit animus.