Migne Patrologia Latina Tomus 101
De Antichristo (Adso Dervensis), J. P. Migne
526 MONITUM PRAEVIUM.
(1289A) Cl. D. Andreas Quercetanus hunc libellum, ex cod. ms. viri illustris Jacobi Augusti Thuani, Operibus beati Alcuini sub titulo: Vita Antichristi ad Carolum Magnum, inseruit p. 1209, nihil haesitans, fetum esse nostri scriptoris genuinum. Et huic certe opinioni astipulari videtur codex Regius Parisiensis, notatus num. 4411, qui eumdem libellum cum hac repraesentat inscriptione: Incipit Vita Antichristi ad Carolum Magnum ab Alcuino edita, prout testantur celeberrimi Operum sancti Augustini editores in Appendice tomi VI, pag. 722. Favet quoque Joannes Baleus Anglus, qui Centuria II Scriptorum Britanniae inter beati Alcuini scripta recenset Librum unum de Antichristo ad Carolum, cujus initium sit: Imprimis illud praecipue.
Verum nemo eruditorum ferme nunc dubitat quin ille tractatus, sicut olim ex incuria et neglecta crisi a librariis sancto Augustino, loco supra citato, et (1289B)Rabano Mauro, tom. VI Oper., pag. 177, ita etiam beato Alcuino falso fuerit ascriptus; verus vero illius auctor sit Adso monachus et abbas monasterii Dervensis ( Montier-en-Der ). In hanc sententiam eruditos traxit detecta deinceps, et ab ipso du Chesnio, tom. II Script. Hist. Franc., pag. 844, edita epistola dedicatoria ipsius Adsonis ad Gerbergam reginam Ludovici transmarini uxorem; quam epistolam pleniorem posthac dederunt San-Mauriani, tom. XI S. Aug., inter Addenda et Corrigenda. In hac siquidem epistola celebris ille abbas (Vide tom. VI Hist. Lit. Franciae, pag. 471 et seqq.) aliis variis scriptis clarus; sese auctorem nominat, et quaestionibus Gerbergae reginae, quid de Antichristi impietate, potestate, persecutione et generatione credendum sit, respondere se profitetur. Illi ergo tanquam viro probo ac pio fides adhibenda; et credendum est hocce opusculum, antequam illi Adso manum admoveret, hoc est, ante saec. X nondum exstitisse. Quo vero (1289C)errore contigerit ut idem libellus nunc sancto Augustino, nunc Rabano Mauro tribueretur, non indiget multa inquisitione: norunt enim eruditi qui veteres codices scrutari et elucubrare consueverunt, multoties diversorum scriptorum opuscula commisceri in uno volumine, quod ob primarium opus ibi descriptum, unius cujusdam celebris scriptoris praefert nomen, reliquis inscriptione destitutis et quasi per appendicem adjectis, cujus rei multa exempla afferre possemus, nisi esset notissima.
Quod vero beatum Alcuinum nostrum attinet, singulare quoddam factum errori ac suppositioni occasionem dedisse putamus. Exstat ille libellus in cod. Vaticano 6444 pergameno in-4º saec. XIII, nec non in altero Palatino 345, chartaceo in fol. saec. XV, et in utroque attribuitur Alcuino, inscriptus tamen non regi Carolo, sed Eriberto Coloniensi episcopo. Eidem certe, sed sub nomine Albini magistri tribuitur in bino codice cartusiae Axspacensis in Austria saec. (1289D)XV, sub hoc titulo: Albinus magister Heriberto Coloniensi archiepiscopo, de adventu Antichristi. Vides quomodo fieri potuerit ut a veteribus, iisque incautis descriptoribus confunderetur ob vicinitatem, reor, nominis Albuinus cum Albino magistro, seu Alcuino, quamvis multo antiquiori, tamen notiori.
Albuinus ille eremitam se nominat seu reclusum monasterii olim celeberrimi Gorziensis ( Gorze ) in (1290A)agro Metensi, qui etiam textus S. Scripturae et SS. Patrum de virtutibus instruentes collegit, illudque opusculum eidem Erimberto archiepiscopo Coloniensi inscripsit, quod adhuc latet in bibliotheca canonicorum regularium Tongrensium; epistolam vero illi praemissam edidit D. Martene, tom. I Ampl. Collect. vet. Script., pag. 360, quae ibi legi potest. Altera vero epistola priori in multis similis in codd. Vaticanis praefixa habetur opusculo de Antichristo, quae plane una cum eodem opusculo deprompta est ex Adsonis tractatu. Ita enim sonat: « Eriberto Coloniensi episcopo Albuinus suorum omnium servorum ultimus, gloriam et pacem sempiternam. Ex quo, Domine Pater, misericordiae vestrae gratiam promerui, semper vobis in omnibus fidelis fui. Unde quamvis indignae sint apud Deum orationes meae, tamen pro vobis semper Dei nostri miser cordiam exoro, ut vos faciat post hanc vitam secum feliciter regnare. Igitur quia pium studium habetis Scripturas (1290B)audire et frequenter loqui de nostro redemptore; sive etiam scire de Antichristi impietate et persecutione, nec non et potestate ejus et generatione, sicut mihi servo vestro dignati estis praecipere: volui vobis aliqua scribere de Antichristo, et ex parte certum reddere, quamvis apud vos habeatis satis 527 prudentissimos viros et valde necessarios nostro tempore. Igitur de Antichristo scire volentes primo notabitis, quare sic vocatus sit, etc. » Et ita pergit, uti apud Adsonem legitur, nisi quod in nonnullis differat, quae suo loco notamus.
Ne porro cuipiam ex lecta hac epistola dubium subrepat, an non libellus hic de Antichristo Albuino potius eremitae quam Adsoni sit tribuendus, tempora scriptae utriusque epistolae discernenda sunt. Albuinus libellum istum misit ad Heribertum archiepiscopum Coloniensem; ergo non ante annum 999, quo is ad eamdem sedem archiepiscopalem promotus fuit. Adso vero illum misit ad Gerbergam reginam, vivente adhuc seniore seu marito suo Ludovico scilicet, pro (1290C)cujus et filiorum incolumitate divinam inisericordiam se semper exorare profitetur. Scripsit ergo Adso hunc tractatum ante annum 954, quo Ludovicus Transmarinus mortuus est die IV Idus Septembris. Scripsit vivente adhuc Roricone episcopo Laudunensi, quem in fine laudat, et qui sedem illam conscendit anno 949, obiit vero anno 976: Ex quibus luce clarius apparet, Albuinum et libellum et ipsam epistolam ab Adsone mutuasse; simul tamen occasionem erroris posterioribus scriptoribus praebuisse, ut Albuino Albinum seu Alcuinum substituerent; posthac vero, cum in ipso opusculo mentio fieret cujusdam regis Romanorum, statura grandis, aspectu decori, vultu splendidi et per singula membrorum lineamenta decenter compositi, cujus nomen a littera C incipit, id quidam forte de Carolo Magno interpretarentur, et opusculum ad illum missum fuisse nimis confidenter effarentur et scriberent. Caeterum libellus iste compilatus est ex sententiis sancti Augustini, lib. XX de (1290D)Civ. Dei, cap. 11, etc.; tract. 2 in cap. II epist. S. Joan. ad Parthos; Rabani Mauri lib. XXII in Apost., cap 2; et ex ipsius Alcuini libro III de Trin., cap. 29. Consule, si placet, quae scribit D. Rivet tom. VI Hist. Lit. Franciae, pag. 477 et seqq. Sequimur hoc loco editionem D. Quercetani, tanquam pleniorem, et addimus ex aliis editionibus ac codd. mss. lectiones quasdam differentes.
ADSONIS ABBATIS MONASTERII DERVENSIS. LIBELLUS DE ANTICHRISTO AD GERBERGAM REGINAM. (1291A)
Excellentissimae reginae ac regali dignitate pollenti, Deo dilectae, omnibusque sanctis famabili, monachorum matri et sanctarum duci, dominae Gerbergae, frater Adso suorum omnium servorum ultimus gloriam et pacem sempiternam.
Ex quo, domina mater, misericordiae vestrae germen promerui, semper vobis in omnibus fidelis fui tanquam proprius servus. Unde quamvis indignae sint apud Dominum preces orationis meae, tamen pro vobis et pro seniore vestro domino rege; nec (1291B)non et pro filiorum vestrorum incolumitate, Dei nostri misericordiam exoro, ut vobis et imperii in hac vita dignetur conservare, et vos faciat in coelis post hanc vitam secum feliciter regnare. Quoniam si Dominus vobis prosperitatem dederit, et filiis vitam longiorem, scimus indubitanter et credimus, Ecclesiam Dei exaltandam, et nostrae religionis ordinem magis ac magis multiplicandum. Hoc ego fidelis vester opto, et valde desidero; qui si potuissem vobis totum regnum acquirere, libentissime fecisse: sed quia illud facerem non valeo, pro salute vestra filiorumque vestrorum Dominum exorabo, ut gratia ejus in operibus vestris semper vos praeveniat, et gloria illius pie et misericorditer subsequatur, ut divinis intenta mandatis, possitis adimplere (1291C)bona, quae desideratis, unde corona vobis detur regni coelestis. Igitur quia pium studium habetis Scripturas audire, et frequenter loqui de nostro Redemptore; sive etiam scire de Antichristi impietate et persecutione, nec non et potestate ejus et generatione, sicut mihi servo vestro dignata estis praecipere, volui aliqua vobis scribere, et de Antichristo ex parte certam reddere, quamvis non indigeatis a me hoc audire, quae apud vos habetis prudentissimum pastorem dominum Roriconem, clarissimum speculum totius sapientiae atque eloquentiae hac valde nostra aetate [ F. add. necessarium].
528 Imprimis proferendum est nobis quare Antichristus dicitur. Ideo scilicet, quia in cunctis Christo contrarius erit, id est, Christo contraria faciet. (1291D)Christus venit humilis, ille venturus est superbus. Christus humiles venit erigere, peccatores justificare; ille e contrario humiles dejiciet, et peccatores magnificabit, impios exaltabit et semper vitia, quae sunt contraria virtutibus, docebit. Legem evangelicam dissipabit, daemonum culturum in mundum (1292A)[ Cod. Vat., in mundo] revocabit, gloriam propriam quaeret, et omnipotentem [Deum] se nominabit.
Hic itaque Antichristus multos habet suae infidelitatis [ Id. cod., habebit suae malignitatis] ministros, ex quibus jam multi in mundo praecesserunt, qualis fuit Nero, Antiochus Domitianus. Nunc quoque nostro tempore multos Antichristos novimus [esse]; quicunque enim, sive laicus, sive canonicus, sive monachus, contra justitiam vivit, et ordinis sui regulam impugnat, et, quod bonum est, blasphemat, Antichristus et minister Satanae est. Sed jam de exordio Antichristi videamus. Hoc autem obtestor in Christo, quod dicturus sum, ex proprio sensu non fingo: sed in libris authenticis (1292B)diligenter relegendo haec omnia scripta invenio.
Sicut ergo auctores nostri dicunt, Antichristus ex populo Judaeorum nascetur de tribu Dan, secundum prophetiam dicentem: Fiat Dan coluber in via, et cerastes in semita, mordens ungulam equi, ut cadat ascensor ejus retro (Gen. XLIX, 17). Sicut enim serpens sedebit in via et in semita erit, ut eos qui per semitam justitiae ambulaverint [ Cod. Vat., per semitas. . . ambulant], feriat, et veneno suae malitiae occidat. Nascetur autem ex patris et matris copulatione, sicut alii homines, non ut quidam fabulantur de sola virgine [ nec de episcopo et monacha, sicut alii delirando dogmatizant: sed de immundissima meretrice et crudelissimo nebulone]. Totus in peccato concipietur, in peccato generabitur, (1292C)et in peccato nascetur. In ipso vero etiam germinationis suae primordio [ Id. cod., conceptionis suae initio] diabolus simul intrabit in uterum matris suae [caput superbiae, magister erroris, plenitudo malitiae. Qui positus in sublime, ut ait beatus Gregorius, naturam potentiae suae non perdit vel dejectus. Cujus virtus idcirco non ostensa est, nec nunc ostenditur, qua divinae dispositionis fortitudine incatenatus tenetur. Tunc dissolvetur et exiet, et per illud suum vas terribiliter seducet gentes. Hic erit ille de quo dicit Joannes: Vidi angelum descendentem de coelo, habentem catenam magnam et clavim abyssi in manu sua tenentem: et apprehendit draconem, qui est diabolus et satanas, et clausit illum per mille annos: et post mille annos solvetur et exibit, et seducet (1292D)gentes (Apoc. XX, 1 seq.). Hic est rex super omnes filios superbiae, cujus virtus semper cum illo erit]. Et sicut in matrem [ Cod. Vat., in ventrem matris] Domini nostri Jesu Christi Spiritus sanctus venit, et eam sua virtute obumbravit et divinitate replevit ut de Spiritu sancto conciperet, et quod nasceretur, (1293A)divinum esset et sanctum; ita quoque diabolus in matrem Antichristi descendet, et totam eam replebit, et totam eam circumdabit, totamque tenebit, et totam interius exteriusque possidebit eam, ut diabolo per hominem cooperante concipiat, et quod natum fuerit totum sit iniquum, totum malum, totum perditum. Unde et ille homo filius perditionis appellatur, quia in quantum poterit, genus humanum perdet, et ipse in novissimo perdetur.
Ecce audita nativitatis qualitate locum, ubi nasci debeat, audite. Nam sicut Dominus ac Redemptor noster Bethlehem sibi praevidit, ut ibi pro nobis humanitatem assumere et nasci dignaretur: sic diabolus illi homini perdito, qui Antichristus dicitur, locum novit aptum, unde radix omnium malorum (1293B)oriri debeat, scilicet civitatem Babyloniae; in hac enim civitate, quae quondam fuit inclyta et gloriosa [ urbs gentilium] et caput [totius] regni Persarum, Antichristus nascetur; et in civitatibus Bethsaide et Corozaim nutriri [et conversari] dicitur: quibus [civitatibus] Dominus in Evangelio improperat, dicens: Vae tibi, Corozaim, vae tibi, Bethsaida (Matth. XI, 21; Luc. X, 13)! Habebit autem Antichristus magos et ariolos et maleficos et incantatores et divinos, qui eum [diabolo inspirante] nutrient et docebunt, et imbuent in omni iniquitate et falsitate et nefaria arte: et maligni spiritus erunt duces ejus et socii semper et comites [ Cod. Vat., et commilitones] indivisi. Deinde Hierosolymam veniens, omnes Christianos quos ad se (1293C)non poterit convertere, per varia tormenta jugulabit, et suam sedem in templo sancto parabit. Templum etiam destructum, quod Salomon Deo paravit, aedificabit, et in statum suum restaurabit, et circumcidet se, et Filium Dei omnipotentis se esse mentietur.
Reges autem et principes primum ad se convertet, et deinde per illos caeteros populos. Loca vero per quae Dominus Jesus Christus ambulavit, et ipse perambulavit: sed prius destruet quae Dominus illustravit. Deinde per universum mundum nuntios mittet et praedicatores suos. Praedicatio autem ejus et potestas tenebit a mari usque ad mare, ab oriente usque [ ad occidentem et ab aquilone usque] ad septentrionem. Faciet quoque signa multa et miracula (1293D)magna et inaudita. Faciet ignem de coelo terribiliter descendere, arbores subito florere et crescere [ Id. cod., arescere], mare turbari et subito tranquillari: naturas etiam in diversis figuris mutari, aquas [ Id. cod., aquarum cursus] contra cursus et ordinem converti, aera ventis commotionibusque multis agitari, et caetera quoque mirabilia [ Id. cod., innumerabilia] et stupenda, mortuos scilicet in conspectu hominum resuscitari, ita ut in errorem inducantur, (1294A)si fieri potest, etiam electi (Matth. XXIV, 14). 529 [ Sed et mendacia erunt, et a veritate aliena: quia per magicam artem et phantasiam deludet homines, sicut et Simon Magus illusit illum, qui putans occidere eum, arietem occidit pro eo.] Cum enim tanta et talia signa viderint etiam illi qui perfecti et electi Dei sunt, dubitabunt utrum ipse sit Christus, qui in fine mundi secundum Scripturas venturus est, an non. [ Haec autem omnia miracula omnibus modis per incantationes diabolicas falsa erunt, peccatoribus et incredulis videbuntur vera.]
Excitabit persecutionem sub omni coelo super Christianos et omnes electos. Eriget itaque se contra fideles tribus modis, id est, terrore, muneribus et (1294B)miraculis. Dabit credentibus in se auri atque argenti copias [ tempore enim ejus omnes absconditi thesauri revelabuntur]. Quos autem muneribus corrumpere non poterit, terrore superabit; quos autem terrore non poterit [vincere], signis et miraculis seducere tentabit; quos nec signis poterit [illudere] in conspectu omnium mirabili morte cruciatos crudeliter necabit [ Cod. Vat., miserabili morte temptabit necare]. Tunc erit talis tribulatio, qualis non fuit super terram ex tempore, quo gentes esse coeperunt usque ad illud tempus. Tunc qui in agro erunt, fugient ad montes dicentes: cadite super nos; et collibus, cooperite nos, et qui supra tectum, non descendet in domum suam, ut tollat aliquid ab ea, sed seipsum dabit (1294C)praecipitem (Matth. XXIV, 16 seq.). Tunc omnis fidelis Christianus, qui inventus fuerit, aut Deum negabit, aut sive per ferrum, sive per ignem fornacis, sive per serpentes, sive per bestias, sive per aliquid aliud quodlibet tormentorum genus interibit, si in fide permanserit.
Haec autem tam terribilis et timenda tribulatio tribus annis et dimidio manebit [ in toto mundo]. Tunc abbreviabuntur dies propter electos (Matth. XXIV, 22); nisi enim Dominus abbreviasset dies, vix salva esset [ Cod. Vat., non fuisset salva] omnis caro. Tempus siquidem, quando Antichristus venerit, vel quando dies judicii apparere coeperit, Paulus apostolus in Epistola ad Thessalonicenses demonstrat dicens: Nisi venerit discessio primum, et (1294D)revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, etc. (II Thess. II, 3). Scimus autem quoniam post regnum Graecorum, sive etiam post regnum Persarum, ex quibus unumquodque suo tempore magna gloria viguit, et magna potentia floruit, ad ultimum quoque post caetera regna, regnum Romanorum incoepit [ Ms. Reg., incipiet], quod fortissimum omnium regnorum superiorum fuit [ Ms. Reg. erit], et omnia regna sub dominatione sua habuit [ Id. (1295A)cod., habebit]: omnes quoque populorum nationes Romae subjacebant, et serviebant ei [ Id. cod., Romanis subjacebunt et servient eis] sub tributo. Inde ergo dicit Apostolus, Antichristum non antea in mundum esse venturum, nisi venerit discessio primum, id est, nisi omnia regna mundi discesserint a Romano imperio, cui prius subdita erant. Hoc autem tempus nondum venit, quia licet videamus Romanorum regnum in maxima parte jam destructum, tamen quandiu reges Francorum duraverint, qui Romanum imperium tenere debent, dignitas Romani imperii ex toto non peribit, quia stabit in regibus suis. Tradunt namque doctores nostri quod unus ex regibus Francorum Romanum imperium ex integro tenebit, qui in novissimo tempore (1295B)erit; et ipse erit maximus omnium regum et ultimus, qui postquam regnum suum fideliter [ Cod. Vat., feliciter] gubernaverit, ad ultimum Hierosolymam veniet, et in monte Oliveti sceptrum et coronam suam deponet. Hic erit finis et consummatio Romanorum et Christianorum imperii, secundum praedictam Apostoli sententiam Antichristum dicunt mox adfuturum, et tunc revelabitur ille homo peccati, Antichristus videlicet, qui licet homo sit, fons tamen erit omnium peccatorum: et filius perditionis, hoc est, filius diaboli [ non per naturam, sed per imitationem], quia per omnia adimplebit diaboli voluntatem; quia plenitudo diabolicae potestatis et totius malitiosi ingenii in eo habitabit [ Al. add. corporaliter]: in quo erunt (1295C)omnes thesauri malitiae et iniquitatis absconditi. Qui adversatur, id est, contrarius est Christo Deo et omnibus membris ejus. Et extollitur, id est, erigitur in superbiam, supra omne quod dicitur Deus, id est [ supra omnes sanctos, qui secundum Psalmistam dii dicuntur: Ego dixi, dii estis (Psal. LXXXI, 6). Vel] supra omnes deos gentium, Herculem videlicet, Apollinem, Jovem, Mercurium, quos pagani deos esse existimant. Super omnes istos deos extolletur Antichristus, quia majorem et fortiorem se omnibus faciet: et non solum super hos, sed etiam supra omne quod colitur, id est, supra sanctam Trinitatem, quae sola colenda et adoranda est, ut Creator ab omni creatura sua. Ita se extollet, ut in templo Dei sedeat, ostendens se, tanquam sit (1295D)Deus. Nam sicut supra diximus, in civitate Babyloniae (1296A)natus, Hierusalem veniens circumcidet se dicens Judaeis: Ego sum Christus vobis repromissus, qui ad salutem vestram veni, ut vos, qui dispersi estis, congregem et defendam. Tunc ad eum concurrent [ omnes Judaei], et existimantes se recipere Christum, recipient diabolum, secundum quod Dominus in Evangelio ait Judaeis: Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me; si alius venerit in nomine suo, hunc recipietis (Joan. V, 43).
Sicut in sibyllinis versibus habemus, tempore praedicti regis, cujus nomen erit C. rex Romanorum totius imperii, statura grandis, aspectu decorus, 530 vultu splendidus, et per singula membrorum lineamenta compositus decenter, erunt divitiae (1296B)magnae, et terra dabit fructum suum, ita ut tritici modius denario uno venundetur, vini et olei similiter. Tunc exsurgent ab Aquilone spurcissimae gentes, quas Alexander rex inclusit in Goch et Magoch. Haec sunt viginti duo [ Ms. Reg., duodecim] regna, quorum numerus est sicut arena maris. Quod cum audierit Romanorum rex, convocato exercitu debellabit eos, et prosternet eos usque ad internecionem. Hic semper habebit prae oculis Scripturam ita dicentem: Rex Romanorum omne sibi vindicet regnum terrarum. Omnes ergo insulas et civitates devastabit, et universa idolorum templa destruet, et omnes paganos ad baptismum convocabit, et per omnia templa crux Christi erigetur: Judaei etiam tunc convertentur ad Dominum. In (1296C)diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter (Jerem. XXIII, 16). Impletis autem centum duodecim [ Ms. Reg., duodecim, om. centum] regni ejus annis veniet Hierusalem et ibi, ut dictum est, deposito diademate relinquet Deo Patri et Filio ejus Christo Jesu regnum Christianorum, et erit sepulcrum ejus gloriosum.
Tunc mittentur in mundum duo magni prophetae, Elias et Enoch, qui contra impetum Antichristi fideles divinis armis praemunient, et instruent eos, et confortabunt, et praeparabunt [ electos] ad bellum. Tunc implebitur Scriptura quae dicit: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient (Rom. IX, 27).
(1296D)Postquam vero impleverint praedicationem suam, insurget Antichristus in eos, et interficiet, sicut (1297A)in Apocalypsi legitur: Et cum finierint, inquit, testimonium suum, bestia, quae ascendet de abysso, faciet bellum adversus illos, et vincet eos, et occidet, etc. (Apoc. XI, 7). Ipsi vero occisi post tres dies a Domino suscitabuntur. Post caeteros fideles persequens reddet gladio, aut apostatas faciet; et qui in eum crediderint, signum characteris ejus in fronte suscipient.
Sed quia de ejus principio et vita diximus, quem finem habebit, dicamus. Hic namque Antichristus, diaboli filius, et totius malitiae pessimus artifex, cum per tres annos et dimidium [magna persecutione] totum mundum vexaverit, et Dei populum variis poenis cruciaverit, et in fide permanentes martyrio coronaverit, ad ultimum veniet judicium (1297B)Dei super eum, sicut beatus Paulus apostolus scribit dicens: Quem Dominus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui (II Thess. II, 8): quia tanta erit eminentia adventus splendoris Christi, ut prae fulgore divini luminis, sordibus ventris per excessum emissis, totus coinquinatus sic prae timore pereat. Tradunt quoque doctores, ut ait Gregorius papa, quod Michael archangelus perimet illum in monte Oliveti, in papilione (1298A)et solio suo, in loco illo de quo Dominus ascendit ad coelos: quod utrumque potest esse, quia si Michael Dei faciem venientis ad judicium praeveniens eum interfecerit, non sua, sed Dei virtus erit et jussio.
Debemus etiam firmissime credere quod cum Antichristus occisus fuerit, non [ statim veniet dies judicii, nec] statim ad judicium Dominus veniet; sed sicut intelligimus ex libro Danielis, quadraginta dies Dominus incantatis et caracteratis ad poenitentiam concedet, propterea quia sunt ab Antichristo seducti. Postquam vero hanc poenitentiam expleverint, quantum temporis spatium postea fiat, quamvis arbitror quod nullus sit qui sciat, sed in dispensatione Dei manet, qui judicabit saeculum (1298B)per ignem, ea hora qua praefixit esse judicandum ante saecula. Tamen Augustinus in Epistolam: Nolumus vos ignorare de dormientibus, multa luculentissime inde declarat. Et Hieronymus in expositione septem tubarum ad Evervinum, dat nobis inde magnae scientiae documenta.
Ecce, domna regina, ego fidelis vester, quod praecepistis, fideliter implevi; paratus de caeteris obedire, quae fueritis dignata imperare.