De Agone Christiano

This is the stable version, checked on 9 Iulii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Agone Christiano
saeculo IV
editio: incognita
fons: augustinus.it

1             DE AGONE CHRISTIANO

 

Corona vincentibus promissa. Adversarius diabolus auxilio Christi vincitur.

  1. 1. Corona victoriae non promittitur nisi certantibus. In divinis autem Scripturis assidue invenimus promitti nobis coronam, si vicerimus. Sed ne longum sit multa commemorare, apud apostolum Paulum manifestissime legitur: Opus perfeci, cursum consummavi, fidem servavi; iam superest mihi corona iustitiae 1. Debemus ergo cognoscere quis sit ipse adversarius, quem si vicerimus coronabimur. Ipse est enim quem Dominus noster prior vicit, ut etiam nos in illo permanentes vincamus. Et Dei quidem Virtus atque Sapientia 2, et Verbum per quod facta sunt omnia 3, qui Filius Dei unicus est, super omnem creaturam semper incommutabilis manet. Et quoniam sub illo est creatura etiam quae non peccavit, quanto magis sub illo est omnis creatura peccatrix? Ergo quoniam sub illo sunt omnes sancti Angeli, multo magis sub illo sunt omnes praevaricatores angeli, quorum diabolus princeps est. Sed quia naturam nostram deceperat, dignatus est unigenitus Dei Filius ipsam naturam nostram suscipere, ut de ipsa diabolus vinceretur, et quem semper ipse sub se habet, etiam sub nobis eum esse faceret. Ipsum significat dicens: Princeps huius mundi missus est foras 4. Non quia extra mundum missus est, quomodo quidam haeretici putant: sed foras ab animis eorum qui cohaerent verbo Dei, et non diligunt mundum, cuius ille princeps est; quia dominatur eis qui diligunt temporalia bona, quae hoc mundo visibili continentur: non quia ipse dominus est huius mundi, sed princeps cupiditatum earum quibus concupiscitur omne quod transit; ut ei subiaceant qui neglegunt aeternum Deum, et diligunt instabilia et mutabilia. Radix enim est omnium malorum cupiditas; quam, quidam appetentes, a fide erraverunt, et inseruerunt se doloribus multis 5. Per hanc cupiditatem regnat in homine diabolus, et cor eius tenet. Tales sunt omnes qui diligunt istum mundum. Mittitur autem diabolus foras, quando ex toto corde renuntiatur huic mundo. Sic enim renuntiatur diabolo, qui princeps est huius mundi, cum renuntiatur corruptelis, et pompis, et angelis eius. Ideoque ipse Dominus iam triumphantem naturam hominis portans: Scitote, inquit, quia ego vici mundum 6.

Quomodo vincitur diabolus. Vincuntur invisibiles potestates, ubi vincuntur cupiditates.

  1. 2. Multi autem dicunt: Quomodo possumus vincere diabolum quem non videmus? Sed habemus magistrum, qui nobis demonstrare dignatus est quomodo invisibiles hostes vincantur. De illo enim dixit Apostolus: Exuens se carne, principatus et potestates exemplavit, fiducialiter triumphans eos in semetipso 7. Ibi ergo vincuntur inimicae nobis invisibiles potestates, ubi vincuntur invisibiles cupiditates: et ideo quia in nobis ipsis vincimus temporalium rerum cupiditates, necesse est ut in nobis ipsis vincamus et illum qui per ipsas cupiditates regnat in homine. Quando enim dictum est diabolo: Terram manducabis; dictum est peccatori: Terra es, et in terram ibis 8. Datus est ergo in cibum diaboli peccator. Non simus terra, si nolumus manducari a serpente. Sicut enim quod manducamus, in nostrum corpus convertimus, ut cibus ipse secundum corpus hoc efficiatur quod nos sumus: sic malis moribus per nequitiam et superbiam et impietatem hoc efficitur quisque quod diabolus, id est, similis eius; et subiicitur ei, sicut subiectum est nobis corpus nostrum. Et hoc est quod dicitur, manducari a serpente. Quisquis itaque timet illum ignem qui paratus est diabolo et angelis eius 9, det operam triumphare de illo in semetipso. Eos enim qui foris nos oppugnant, intus vincimus, vincendo concupiscentias per quas nobis dominantur. Et quos invenerint sui similes, secum ad poenas trahunt.

Daemones quomodo in coelestibus sunt, et rectores tenebrarum.

  1. 3. Sic et Apostolus dicit, quod in semetipso pugnet adversus potestates exteriores. Ait enim: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates huius mundi, rectores harum tenebrarum, adversus spiritalia nequitiae in coelestibus 10. Coelum enim dicitur etiam iste aer, ubi venti et nubes et procellae et turbines fiunt; sicut etiam Scriptura dicit multis locis: Et intonuit de coelo Dominus 11; et, aves coeli 12; et, volatilia coeli 13; cum manifestum sit aves in aere volare. Et nos in consuetudine hunc aerem coelum appellamus: nam cum de sereno vel nubilo quaerimus, aliquando dicimus: Qualis est aer? aliquando: Quale est coelum? Hoc dixi, ne quis existimet ibi habitare mala daemonia, ubi solem et lunam et stellas Deus ordinavit. Quae mala daemonia ideo Apostolus appellat spiritalia 14, quia etiam mali angeli in Scripturis divinis spiritus appellantur. Ideo autem rectores harum tenebrarum eos dicit, quoniam peccatores homines tenebras appellat, quibus isti dominantur. Ideo et alio loco dicit: Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino 15; quia ex peccatoribus iustificati erant. Non ergo arbitremur in summo coelo habitare diabolum cum angelis suis, unde lapsum esse credimus.

Manichaeorum error de gente tenebrarum contra Deum rebellante.

  1. 4. Sic enim erraverunt Manichaei, qui dicunt ante mundi constitutionem fuisse gentem tenebrarum, quae contra Deum rebellavit: in quo bello credunt miseri omnipotentem Deum non sibi aliter potuisse succurrere, nisi partem suam contra eam gentem mitteret. Cuius gentis principes, sicut illi dicunt, devoraverunt partem Dei, et temperati sunt ut posset mundus de illis fabricari. Sic dicunt Deum pervenisse ad victoriam cum magnis calamitatibus et cruciatibus et miseriis membrorum suorum: quae membra dicunt esse commixta tenebrosis visceribus principum illorum, ut eos temperarent, et a furore compescerent. Et non intellegunt tam sacrilegam esse suam sectam, ut credant omnipotentem Deum non per creaturam quam fecerit, sed per ipsam naturam suam bellasse cum tenebris: quod nefas est credere. Neque hoc solum, sed etiam illos qui victi sunt, factos esse meliores, quia furor eorum compressus est: Dei autem naturam quae vicit, factam esse miserrimam. Dicunt enim eam per ipsam commixtionem perdidisse intellectum et beatitudinem suam, et magnis erroribus et cladibus esse implicatam. Quam si aliquando vel totam purgari dicerent, magnam tamen impietatem contra omnipotentem Deum affirmarent, cuius partem crederent tanto tempore in erroribus ac poenis esse iactatam sine aliquo peccati crimine. Nunc vero infelices audent adhuc dicere nec totam posse purgari; et ipsam partem quae purgari non potuerit, proficere ad vinculum, ut inde involvatur et illigetur malitiae sepulcrum; et sic ibi semper sit pars ipsa Dei misera, quae nihil peccavit, et affigitur in aeternum carceri tenebrarum. Hoc illi dicunt, ut simplices animas fallant. Sed quis tam simplex est, ut ista non sentiat esse sacrilega, quibus affirmant omnipotentem Deum necessitate oppressum esse, ut partem suam bonam et innocentem tantis cladibus obruendam et tanta immunditia inquinandam daret, et non totam liberare posset; et quod liberare non potuerit, aeternis vinculis colligaret? Quis ergo ista non exsecretur? quis non intellegat impia esse et nefanda? Sed illi quando capiunt homines, non ista prius dicunt; quae si dicerent, riderentur, aut fugerentur ab omnibus: sed eligunt capitula de Scripturis, quae simplices homines non intellegunt; et per illa decipiunt animas imperitas, quaerendo unde sit malum. Sicut in isto capitulo faciunt, quod ab Apostolo scriptum est: Rectores harum tenebrarum, et spiritalia nequitiae in coelestibus 16. Quaerunt enim deceptores illi, et interrogant hominem Scripturas divinas non intellegentem, unde sint in coelo rectores tenebrarum: ut cum respondere non potuerit, traducatur ab eis per curiositatem; quia omnis anima indocta curiosa est. Qui autem fidem catholicam bene didicit, et bonis moribus et vera pietate munitus est, quamvis eorum haeresim nesciat, respondet illis tamen. Nec enim decipi potest, qui iam novit quid pertineat ad christianam fidem, quae catholica dicitur, per orbem terrarum sparsa, et contra omnes impios et peccatores, neglegentes autem etiam suos, Domino gubernante secura.

Spiritalia nequitiae in coelestibus, quo sensu dictum.

  1. 5. Quoniam ergo dicebamus apostolum Paulum dixisse habere nos colluctationem adversus rectores tenebrarum et spiritalia nequitiae in coelestibus; et probavimus etiam istum aerem terrae proximum coelum vocari: oportet credere adversum diabolum et angelos eius nos dimicare, qui gaudent perturbationibus nostris. Nam et ipse Apostolus alio loco diabolum principem potestatis aeris huius appellat 17. Quamvis ille locus, ubi ait: Spiritalia nequitiae in coelestibus 18, possit et aliter intellegi, ut non ipsos praevaricatores angelos in coelestibus esse dixerit, sed nos potius, de quibus alio loco dicit: Conversatio nostra in coelis est 19; ut nos in coelestibus constituti, id est, in spiritalibus praeceptis Dei ambulantes, dimicemus adversus spiritalia nequi tiae, quae nos inde conantur abstrahere. Magis ergo illud quaerendum est, quomodo adversus eos quos non videmus, pugnare possimus, et vincere; ne putent stulti adversus aerem nos debere certare.

Corpus castigandum, ut diabolus et mundus vincantur.

  1. 6. Docet itaque Apostolus ipse, dicens: Non sic pugno, quasi aerem caedens; sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus inveniar 20. Item dicit: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi 21. Quare intellegendum est, etiam ipsum Apostolum in semetipso triumphasse de potestatibus huius mundi 22, sicut de Domino dixerat, cuius se imitatorem esse profitetur 23. Imitemur ergo et nos illum, sicut hortatur, et castigemus corpus nostrum, et in servitutem redigamus, si mundum volumus vincere. Quia per illicitas delectationes suas et pompas et perniciosam curiositatem nobis dominari potest hic mundus, id est, ea quae in hoc mundo perniciosa delectatione colligant amatores rerum temporalium, et diabolo atque angelis eius servire cogunt: quibus omnibus si renuntiavimus, redigamus in servitutem corpus nostrum.

Ut corpus nobis subiiciatur, subiiciamus nos ipsos Deo, cui omnis creatura servit, velit nolit. Iustorum et iniustorum in huius vitae bonis et malis discrimen.

  1. 7. Sed ne quis forte hoc ipsum quaerat, quomodo fiat ut corpus nostrum servituti subiiciamus; facile intellegi et fieri potest, si prius nos ipsos subiiciamus Deo, bona voluntate et sincera caritate. Nam omnis creatura, velit nolit, uni Deo et Domino suo subiecta est. Sed hoc admonemur, ut tota voluntate serviamus Domino Deo nostro. Quoniam iustus liberaliter servit, iniustus autem compeditus servit. Omnes tamen divinae providentiae serviunt: sed alii obediunt tamquam filii, et faciunt cum ea quod bonum est; alii vero ligantur tamquam servi, et fit de illis quod iustum est. Ita Deus omnipotens, Dominus universae creaturae, qui fecit omnia, sicut scriptum est, bona valde 24, sic ea ordinavit, ut et de bonis et de malis bene faciat. Quod enim iuste fit, bene fit. Iuste autem sunt beati boni, et iuste mali poenas patiuntur. Ergo et de bonis et de malis bene facit Deus, quoniam iuste omnia facit. Boni sunt autem, qui tota voluntate Deo serviunt; mali autem necessitate serviunt: nemo enim leges Omnipotentis evadit. Sed aliud est facere quod lex iubet, aliud pati quod lex iubet. Quapropter boni secundum leges faciunt, mali secundum leges patiuntur.

Quicumque ergo mali sunt, sic ordinati sunt: quia et unusquisque sibi, et omnes invicem sibi nocent.

  1. 8. Nec nos moveat quod in hac vita secundum carnem quam portant, iusti multa gravia et aspera tolerant. Nihil enim mali patiuntur, qui iam possunt dicere quod ille vir spiritalis exsultat et praedicat Apostolus, dicens: Gloriamur in tribulationibus; scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 25. Si ergo in hac vita, ubi tanta tormenta sunt, possunt boni et iusti viri, cum talia patiuntur, non solum aequo animo tolerare, sed etiam in Dei caritate gloriari; quid cogitandum est de illa vita, quae nobis promittitur, ubi nullam de corpore molestiam sentiemus? Quoniam non ad hoc resurgit corpus iustorum, ad quod resurgit corpus impiorum; sicut scriptum est: Omnes resurgimus, sed non omnes immutabimur 26. Et ne quisquam putet non iustis immutationem istam promitti, sed potius iniustis, et eam existimet esse poenalem, sequitur et dicit: Et mortui resurgunt incorrupti, et nos immutabimur 27. Quicumque ergo mali sunt, sic ordinati sunt: quia et unusquisque sibi, et omnes invicem sibi nocent. Hoc enim appetunt quod perniciose diligitur, et quod eis facile auferri potest; et hoc sibi auferunt invicem, quando se persequuntur. Et ideo cruciantur quibus auferuntur temporalia, quia diligunt ea: illi autem qui auferunt, gaudent. Sed talis laetitia caecitas est, et summa miseria: ipsa enim magis implicat animam, et ad maiora tormenta perducit. Nam gaudet et piscis, quando hamum non videns, escam devorat: sed cum piscator eum adducere coeperit, viscera eius torquentur primo; deinde ab omni laetitia sua per ipsam escam de qua laetatus est, ad consumptionem trahitur. Sic sunt omnes qui de bonis temporalibus beatos se putant: hamum enim acceperunt, et cum illo sibi vagantur; veniet tempus ut sentiant quanta tormenta cum aviditate devoraverint. Et ideo bonis nihil nocent; quia hoc eis auferunt quod non diligunt: nam quod diligunt, et unde beati sunt, auferre illis nemo potest. Cruciatus vero corporis malas animas miserabiliter affligit, bonas autem fortiter purgat. Sic fit ut et malus homo et malus angelus divinae providentiae militent; sed nesciunt quid boni de illis operetur Deus. Non itaque pro meritis officii, sed pro meritis malitiae stipendiantur.

Omnia divina providentia gubernari.

  1. 9. Sed ut hae animae, quae habent voluntatem nocendi et rationem cogitandi, sub divinis legibus ordinatae sunt, ne aliquid iniustum quisque patiatur; ita omnia et animalia et corporalia in genere suo et in ordine suo divinae providentiae legibus subdita administrantur. Ideo Dominus dicit: Nonne duo passeres asse veneunt, et unus eorum non cadit in terram sine voluntate Patris vestri? 28 Hoc enim dixit, volens ostendere quidquid vilissimum homines putant, omnipotentia Dei gubernari. Sic enim et volatilia coeli ab eo pasci, et lilia agri ab eo vestiri, Veritas loquitur 29, quae capillos etiam nostros numeratos esse dicit 30. Sed quoniam mundas animas rationales per se ipse Deus curat, sive in optimis et magnis Angelis, sive in hominibus tota sibi voluntate servientibus; caetera vero per ipsos gubernat; verissime dici potuit etiam illud ab Apostolo: Non enim de bobus cura est Deo 31. In Scripturis enim sanctis Deus homines docet quomodo cum hominibus agant, et ipsi Deo serviant: quomodo autem agant cum pecoribus suis, ipsi sciunt, id est, quomodo salutem pecorum suorum gubernent usu et peritia et ratione naturali; quae quidem omnia de magnis sui Creatoris opibus acceperunt. Qui ergo potest intellegere quomodo universae creaturae conditor Deus gubernet eam per animas sanctas, quae ministeria eius sunt in coelis et in terris; quia et ipsae sanctae animae ab ipso factae sunt, et in eius creatura primatum tenent: qui ergo potest intellegere, intellegat, et intret in gaudium Domini sui 32.

Hortatio ad gustandam dulcedinem Dei.

  1. 10. Si autem hoc non possumus, quamdiu sumus in hoc corpore, et peregrinamur a Domino 33, gustemus saltem quam suavis est Dominus 34, quia dedit nobis pignus Spiritum 35, in quo sentiamus eius dulcedinem: et desideremus ipsum vitae fontem, ubi sobria ebrietate inundemur et irrigemur, sicut lignum quod plantatum est secundum decursus aquarum, et dat fructus in tempore suo, et folia eius non decident 36? Dicit enim Spiritus sanctus: Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt: inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Quoniam apud te est fons vitae 37. Talis ebrietas non evertit mentem, sed tamen rapit sursum, et oblivionem praestat omnium terrenorum: sed si possumus toto affectu iam dicere: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus 38.

Filius Dei propter nos homo factus. Liberum arbitrium.

  1. 11. Quod si forte adhuc propter aegritudines animae, quas de saeculi amore concepit, nec gustare sumus idonei quam dulcis est Dominus, vel credamus divinae auctoritati, quam voluit esse in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, sicut Apostolus loquitur 39. Omnia enim per ipsum facta sunt, sicut in Evangelio scriptum est, et sine ipso factum est nihil 40. Qui nostrae imbecillitatis misertus est; quam imbecillitatem non eius opere, sed nostra voluntate meruimus. Nam Deus hominem inexterminabilem fecit 41, et ei liberum voluntatis arbitrium dedit. Non enim esset optimus, si Dei praeceptis necessitate, non voluntate serviret. Facile est omnino, quantum existimo: quod intellegere nolunt, qui catholicam deseruerunt fidem, et christiani vocari volunt. Nam si nobiscum fatentur naturam nostram non sanari nisi recte faciendo; fateantur eam non infirmari nisi peccando. Et ideo non est credendum animam nostram hoc esse quod Deus est: quia si hoc esset, nec sua voluntate, nec aliqua necessitate in deterius mutaretur; quoniam omni modo incommutabilis intellegitur Deus, sed ab eis qui non in contentione et aemulatione et vanae gloriae cupiditate amant loqui quod nesciunt, sed humilitate christiana sentiunt de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerunt eum 42. Hanc ergo imbecillitatem nostram suscipere dignatus est Filius Dei, et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 43: non quia aeternitas illa mutata est, sed quia mutabilem creaturam mutabilibus hominum oculis ostendit, quam incommutabili maiestate suscepit.

Modus liberandi hominem per Filium Dei incarnatum quam conveniens.

  1. 12. Sunt autem stulti qui dicunt: Quare non poterat aliter Sapientia Dei homines liberare, nisi susciperet hominem, et nasceretur de femina, et a peccatoribus omnia illa pateretur? Quibus dicimus: Poterat omnino, sed si aliter faceret, similiter vestrae stultitiae displiceret. Si enim non appareret oculis peccatorum, lumen eius aeternum utique, quod per interiores oculos videtur, inquinatis mentibus videre non possent. Nunc autem quia visibiliter nos commonere dignatus est, ut ad invisibilia praepararet, displicet avaris, quia non aureum corpus habuit; displicet impudicis, quia de femina natus est (multum enim oderunt impudici, quod concipiunt et pariunt feminae); displicet superbis, quod contumelias patientissime pertulit; displicet delicatis, quia cruciatus est; displicet timidis, quia mortuus est. Et ut non vitia sua videantur defendere, non in homine dicunt sibi hoc displicere, sed in Filio Dei. Non enim intellegunt quid sit aeternitas Dei, quae hominem assumpsit; et quid ipsa humana creatura, quae mutationibus suis in pristinam firmitatem revocabatur, ut disceremus, docente ipso Domino, infirmitates quas peccando collegimus, recte faciendo posse sanari. Ostendebatur enim nobis ad quam fragilitatem homo sua culpa pervenerit, et ex qua fragilitate divino auxilio liberetur. Itaque Filius Dei hominem assumpsit, et in illo humana perpessus est. Haec medicina hominum tanta est, quanta non potest cogitari. Nam quae superbia sanari potest, si humilitate Filii Dei non sanatur? Quae avaritia sanari potest, si paupertate Filii Dei non sanatur? Quae iracundia sanari potest, si patientia Filii Dei non sanatur? Quae impietas sanari potest, quae caritate Filii Dei non sanatur? Postremo quae timiditas sanari potest, si resurrectione corporis Christi Domini non sanatur? Erigat spem suam genus humanum, et recognoscat naturam suam; videat quantum locum habeat in operibus Dei. Nolite vos ipsos contemnere, viri; Filius Dei virum suscepit. Nolite vos ipsas contemnere, feminae; Filius Dei natus ex femina est. Nolite tamen amare carnalia; quia in Filio Dei nec masculus nec femina sumus. Nolite amare temporalia; quia si bene amarentur, amaret ea homo quem suscepit Filius Dei. Nolite timere contumelias et cruces et mortem; quia si nocerent homini, non ea pateretur homo quem suscepit Filius Dei. Haec omnis hortatio, quae iam ubique praedicatur, ubique veneratur, quae omnem obedientem animam sanat, non esset in rebus humanis, si non essent facta illa omnia quae stultissimis displicent. Quem dignatur imitari vitiosa iactantia, ut ad virtutem percipiendam possit adduci, si erubescit imitari eum de quo dictum est antequam nasceretur, quod Filius Altissimi vocabitur 44, et per omnes iam gentes, quod negare nemo potest, Filius Altissimi vocatur? Si multum de nobis sentimus, dignemur imitari eum qui Filius Altissimi vocatur: si parum de nobis sentimus, audeamus imitari piscatores et publicanos, qui eum imitati sunt. O medicinam omnibus consulentem, omnia tumentia comprimentem, omnia tabescentia reficientem, omnia superflua resecantem, omnia necessaria custodientem, omnia perdita reparantem, omnia depravata corrigentem! Quis iam se extollat contra Filium Dei? Quis de se desperet, pro quo tam humilis esse voluit Filius Dei? Quis beatam vitam esse arbitretur in iis quae contemnenda esse docuit Filius Dei? Quibus adversitatibus cedat, qui naturam hominis tantis persecutionibus custoditam credit in Filio Dei? Quis sibi esse clausum regnum coelorum putet, qui cognoscit publicanos et meretrices imitatos esse Filium Dei 45? Qua perversitate non careat, qui facta et dicta intuetur et diligit et sectatur illius hominis, in quo se nobis ad exemplum vitae praebuit Filius Dei?

Christiana fides ubique viget et vincit.

  1. 13. Itaque iam et masculi et feminae, et omnis aetas, et omnis huius saeculi dignitas ad spem vitae aeternae commota est. Alii neglectis temporalibus bonis convolant ad divina. Alii cedunt eorum virtutibus qui haec faciunt, et laudant quod imitari non audent. Pauci autem adhuc murmurant, et inani livore torquentur; aut qui sua quaerunt in Ecclesia, quamvis videantur catholici, aut ex ipso Christi nomine gloriam quaerentes haeretici, aut peccatum impietatis suae defendere cupientes Iudaei, aut curiositatem vanae licentiae perdere timentes Pagani. Sed Ecclesia catholica per totum orbem longe lateque diffusa, impetus eorum prioribus temporibus frangens, magis magisque roborata est; non resistendo, sed perferendo. Nunc vero insidiosas eorum quaestiones fide irridet, diligentia discutit, intellegentia dissolvit: criminatores palearum suarum non curat; quia tempus messis, et tempus arearum, et tempus horreorum caute diligenterque distinguit: criminatores autem frumenti sui, aut errantes corrigit, aut invidentes inter spinas et zizania computat.

Fides recta sit, et actio bona. Mens veritatis capax non est, nisi vitiis libera.

  1. 14. Subiiciamus ergo animam Deo, si volumus servituti subiicere corpus nostrum, et de diabolo triumphare. Fides est prima quae subiugat animam Deo; deinde praecepta vivendi, quibus custoditis spes nostra firmatur, et nutritur caritas, et lucere incipit quod antea tantummodo credebatur. Cum enim cognitio et actio beatum hominem faciant; sicut in cognitione cavendus est error, sic in actione cavenda est nequitia. Errat autem quisquis putat veritatem se posse cognoscere, cum adhuc nequiter vivat. Nequitia est autem mundum istum diligere, et ea quae nascuntur et transeunt, pro magno habere; et ea concupiscere, et pro his laborare, ut acquirantur; et laetari, cum abundaverint; et timere, ne pereant; et contristari, cum pereunt. Talis vita non potest puram illam et sinceram et incommutabilem videre veritatem, et inhaerere illi, et in aeternum iam non moveri. Itaque priusquam mens nostra purgetur, debemus credere quod intellegere nondum valemus; quoniam verissime dictum est per prophetam: Nisi credideritis, non intellegetis 46.

Fides Ecclesiae de Trinitate.

  1. 15. Fides in Ecclesia brevissime traditur, in qua commendantur aeterna, quae intellegi a carnalibus nondum possunt; et temporalia praeterita et futura, quae pro salute hominum gessit et gestura est aeternitas divinae providentiae. Credamus ergo in Patrem et Filium et Spiritum sanctum: haec aeterna sunt et incommutabilia, id est, unus Deus, unius substantiae Trinitas aeterna; Deus ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia 47.

Non audiendi qui tres personas negant.

  1. 16. Nec eos audiamus, qui dicunt Patrem tantummodo esse, nec habere Filium, nec esse cum eo Spiritum sanctum; sed ipsum Patrem aliquando appellari Filium, aliquando Spiritum sanctum. Nesciunt enim Principium ex quo sunt omnia, et Imaginem eius per quam formantur omnia, et sanctitatem eius in qua ordinantur omnia.

Nec audiendi qui inducunt tres deos.

  1. 17. Nec eos audiamus, qui indignantur et stomachantur, quia non tres deos colendos dicimus. Nesciunt enim quid sit una eademque substantia; et phantasmatibus suis illuduntur, quia solent videre corporaliter vel animalia tria, vel quaecumque corpora tria locis suis esse separata: sic putant intellegendam substantiam Dei; et multum errant, quoniam superbi sunt; et non possunt discere, quia nolunt credere.

Nec illi qui negant aequalitatem et aeternitatem personarum.

  1. 18. Nec eos audiamus, qui Patrem solum verum Deum et sempiternum esse dicunt; Filium autem non de ipso genitum, sed ab ipso factum de nihilo, et fuisse tempus quando non erat, sed tamen primum locum tenere in omni creatura; et Spiritum sanctum minoris maiestatis esse quam Filium, et ipsum factum esse post Filium; et horum trium diversas esse substantias, tamquam aurum et argentum et aeramentum. Nesciunt enim quid loquantur, et de his rebus quas per oculos carneos videre consueverunt, vanas imagines ad disputationes suas transferunt. Quia revera magnum est mente conspicere generationem, quae non fit ex aliquo tempore, sed aeterna est; et ipsam Caritatem et Sanctitatem, qua Generator et Generatus ineffabiliter sibi copulantur: magnum et difficile est haec mente conspicere, etiamsi pacata et tranquilla sit. Non potest ergo fieri ut illi haec videant, qui terrenas generationes nimis intuentur, et ad istas tenebras addunt adhuc fumum, quem sibi contentionibus et certaminibus quotidianis excitare non cessant; habentes animas carnis affectibus diffluentes, tamquam ligna humore saginata, in quibus ignis fumum solum vomit et habere flammas lucidas non potest. Et hoc quidem de omnibus haereticis rectissime dici potest.

Fides incarnationis Christi. Negantes Christum esse Deum, non audiendi.

  1. 19. Credentes ergo incommutabilem Trinitatem, credamus etiam dispensationem temporalem pro salute generis humani. Nec eos audiamus, qui Filium Dei Iesum Christum nihil esse aliud quam hominem dicunt, sed ita iustum, ut dignus sit appellari Filius Dei. Et hos enim catholica disciplina misit foras; quia vanae gloriae cupiditate decepti, contentiose disputare voluerunt, antequam intellegerent quid sit Dei Virtus et Dei Sapientia 48, et in principio Verbum, per quod facta sunt omnia, et quomodo Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 49.

Nec audiendi negantes Christum habuisse verum corpus.

  1. 20. Nec eos audiamus, qui non verum hominem suscepisse dicunt Filium Dei, neque natum esse de femina, sed falsam carnem et imaginem simulatam corporis humani ostendisse videntibus. Nesciunt enim quomodo substantia Dei administrans universam creaturam inquinari omnino non possit: et tamen praedicant istum visibilem solem radios suos per omnes faeces et sordes corporum spargere, et eos mundos et sinceros ubique servare. Si ergo visibilia munda a visibilibus immundis contingi possunt, et non inquinari; quanto magis invisibilis et incommutabilis Veritas per spiritum animam, et per animam corpus suscipiens, toto homine assumpto ab omnibus eum infirmitatibus nulla sua contaminatione liberavit? Itaque magnas patiuntur angustias, et cum timent, quod fieri non potest, ne humana carne Veritas inquinetur, Veritatem dicunt esse mentitam. Et cum ille praeceperit, dicens: Sit in ore vestro: Est, est; non, non 50; et Apostolus clamet: Non erat in illo est et non, sed est in illo erat 51; isti totum corpus eius falsam carnem fuisse contendunt, ut non sibi videantur imitari Christum, si non suis auditoribus mentiantur.

Nec negantes Christum habuisse mentem hominis.

  1. 21. Nec eos audiamus, qui Trinitatem quidem in una aeterna substantia confitentur; sed hominem ipsum, qui temporali dispensatione susceptus est, audent dicere non habuisse hominis mentem, sed solam animam et corpus. Hoc est dicere: Non fuit homo, sed membra corporis habebat humana. Animam enim et corpus habent et bestiae, sed rationem non habent, quae mentis est propria. Sed si exsecrandi sunt illi qui eum negant humanum corpus habuisse, quod est infimum in homine; miror quod isti non erubescunt, qui hoc eum negant habuisse quod est optimum in homine. Multum enim lugenda est mens humana, si vincitur a corpore suo: si quidem in illo homine non reformata est, in quo ipsum corpus humanum iam dignitatem formae coelestis accepit. Sed absit ut hoc credamus, quod confinxit temeraria caecitas et superba loquacitas.

Nec dicentes illum hominem non aliter susceptum a Sapientia Dei ac caeteros sanctos, qui sapientes fiunt.

  1. 22. Nec eos audiamus, qui sic dicunt ab illa aeterna Sapientia susceptum esse hominem, qui de virgine natus est, quomodo et alii homines ab ea sapientes fiunt, qui perfecte sapientes sunt. Nesciunt enim proprium illius hominis sacramentum, et putant hoc solum eum plus habuisse inter caeteros beatissimos, quod de virgine natus est. Quod ipsum si bene considerent, fortassis credant ideo illum hoc praeter caeteros meruisse, quod aliquid proprium praeter caeteros habet etiam ista susceptio. Aliud est enim sapientem tantum fieri per Sapientiam Dei, et aliud est ipsam personam sustinere Sapientiae Dei. Quamvis enim eadem natura sit corporis Ecclesiae, multum tamen distare inter caput et membra caetera quis non intellegat? Si enim Ecclesiae caput est homo ille, cuius susceptione Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 52; membra caetera sunt omnes sancti, quibus perficitur et completur Ecclesia. Quomodo ergo anima totum corpus nostrum animat et vivificat, sed in capite et vivendo sentit, et audiendo, et odorando, et gustando, et tangendo, in caeteris autem membris tangendo tantum; et ideo capiti cuncta subiecta sunt ad operandum, illud autem supra collocatum est ad consulendum; quia ipsius animae, quae consulit corpori, quodam modo personam sustinet caput; ibi enim omnis sensus apparet: sic universo populo sanctorum tamquam uni corpori caput est Mediator Dei et hominum homo Christus Iesus 53. Et propterea Sapientia Dei, et Verbum in principio per quod facta sunt omnia 54, non sic assumpsit illum hominem ut caeteros sanctos; sed multo excellentius, multoque sublimius: quomodo ipsum solum assumi oportuit, in quo Sapientia hominibus appareret, sicut eam visibiliter decebat ostendi. Quapropter aliter sunt sapientes caeteri homines quicumque sunt, vel esse potuerunt, vel poterunt; et aliter ille unus Mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, qui Sapientiae ipsius, per quam sapientes fiunt quicumque homines, non solum beneficium habet, sed etiam personam gerit. De caeteris enim sapientibus et spiritalibus animis recte dici potest, quod habeant in se Verbum Dei per quod facta sunt omnia: sed in nullo eorum recte dici potest, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; quod in solo Domino nostro Iesu Christo rectissime dicitur.

Nec audiendi qui solum corpus a Verbo susceptum dicunt.

  1. 23. Nec eos audiamus, qui solum corpus humanum susceptum esse dicunt a Verbo Dei, et sic audiunt quod dictum est: Et Verbum caro factum est 55, ut negent illum hominem vel animam vel aliquid hominis habuisse, nisi carnem solam. Errant enim multum; nec intellegunt ideo carnem solam nominatam esse in eo quod dictum est: Verbum caro factum est, quia hominum oculis, propter quos facta est illa susceptio, caro sola potuit apparere. Nam si absurdum est et valde indignum ut humanum spiritum homo ille non habuerit, sicut superius tractavimus; quanto magis absurdum et indignum est ut nec spiritum, nec animam habuerit, et hoc solum habuerit quod etiam in pecoribus vilius est et extremius, id est corpus? A nostra ergo fide etiam ista impietas excludatur, totumque hominem atque perfectum a Verbo Dei susceptum esse credamus.

Nec qui corpus Christi negant formatum de femina, et dicunt sic factum, ut illud quo Spiritus apparuit in columba. Per feminam mors, per feminam vita.

  1. 24. Nec eos audiamus, qui tale corpus Dominum nostrum habuisse dicunt, quale apparuit in columba quam vidit Ioannes Baptista descendentem de coelo et manentem super eum in signo Spiritus sancti. Ita enim persuadere conantur Filium Dei natum non esse de femina: quia si carnalibus oculis eum oportebat ostendi, potuit, inquiunt, sic assumere corpus, quomodo Spiritus sanctus. Non enim et columba illa de ovo nata est, aiunt; et tamen humanis oculis potuit apparere. Quibus primo illud respondendum est, quod ibi legimus in specie columbae apparuisse Ioanni Spiritum sanctum 56, ubi legimus etiam Christum natum esse de femina 57; et non oportet in parte credere Evangelio, et in parte non credere. Unde enim credis in columbae specie demonstratum esse Spiritum sanctum, nisi quia in Evangelio legisti? Ergo et ego inde credo Christum natum de virgine esse, quia in Evangelio legi. Quare autem Spiritus sanctus non est natus de columba, quemadmodum Christus de femina, illa causa est, quia non columbas liberare venerat Spiritus sanctus, sed hominibus significare innocentiam et amorem spiritalem, quod in columbae specie visibiliter figuratum est. Dominus autem Iesus Christus, qui venerat ad homines liberandos, in quibus et mares et feminae pertinent ad salutem, nec mares fastidivit, quia marem suscepit; nec feminas, quia de femina natus est. Huc accedit magnum sacramentum, ut quoniam per feminam nobis mors acciderat, vita nobis per feminam nasceretur: ut de utraque natura, id est feminina et masculina, victus diabolus cruciaretur, quoniam de ambarum subversione laetabatur; cui parum fuerat ad poenam si ambae naturae in nobis liberarentur, nisi etiam per ambas liberaremur. Neque hoc ita dicimus, ut Dominum Iesum Christum dicamus solum verum corpus habuisse, Spiritum sanctum autem fallaciter apparuisse oculis hominum: sed ambo illa corpora, vera corpora credimus. Sicut enim non oportebat ut homines falleret Filius Dei, sic non decebat ut homines falleret Spiritus sanctus: sed omnipotenti Deo, qui universam creaturam de nihilo fabricavit, non erat difficile verum corpus columbae sine aliorum columborum ministerio figurare, sicut ei non fuit difficile verum corpus in utero Mariae sine virili semine fabricare; cum creatura corporea et in visceribus feminae ad formandum hominem, et in ipso mundo ad formandam columbam imperio Domini voluntatique serviret. Sed stulti homines, et miseri, quod aut ipsi facere non possunt, aut in vita sua nunquam viderunt, et ab omnipotente Deo fieri potuisse non credunt.

Non audiendi, qui Filium Dei creaturam dicunt, quia passus est. Filium Dei sine divinitatis mutatione passum esse.

  1. 25. Nec eos audiamus qui propterea volunt cogere ut inter creaturas Filium Dei numeremus, quia passus est. Dicunt enim: Si passus est, mutabilis est; et si mutabilis est, creatura est, quia Dei substantia non potest immutari. Cum quibus etiam nos dicimus et Dei substantiam commutari non posse, et creaturam esse mutabilem. Sed aliud est esse creaturam, et aliud suscipere creaturam. Filius ergo unigenitus Dei, qui est Virtus et Sapientia Dei 58, et Verbum per quod facta sunt omnia 59, quia immutari non potest omnino, suscepit humanam creaturam, quam lapsam erigere, atque inveteratam renovare dignatus est. Nec in ea per passionem ipse in deterius commutatus est, sed eam potius per resurrectionem in melius commutavit. Nec propterea Verbum Patris, id est unicum Dei Filium, per quem facta sunt omnia, negandum est natum et passum esse pro nobis. Et martyres enim passos dicimus et mortuos propter regna coelorum; nec tamen in ea passione et morte animae eorum occisae sunt. Dicit enim Dominus: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animae autem nihil possunt facere 60. Sicut ergo martyres passos et mortuos dicimus in corporibus quae portabant, sine animarum interfectione vel morte; sic Filium Dei passum et mortuum dicimus in homine quem portabat, sine divinitatis aliqua commutatione vel morte.

Non audiendi, qui negant tale corpus Domini resurrexisse, quale fuerat sepultum.

  1. 26. Nec eos audiamus, qui negant tale corpus Domini resurrexisse, quale positum est in monumento. Si enim tale non fuisset, non ipse dixisset post resurrectionem discipulis: Palpate, et videte, quoniam spiritus ossa et nervos non habet, sicut me videtis habere61. Sacrilegum est enim credere Dominum nostrum, cum ipse sit Veritas, in aliquo fuisse mentitum. Nec nos moveat quod clausis ostiis subito eum apparuisse discipulis scriptum est 62, ut propterea negemus illud fuisse corpus humanum, quia contra naturam huius corporis videmus esse per clausa ostia intrare. Omnia enim possibilia sunt Deo 63. Nam et ambulare super aquas 64 contra naturam huius corporis esse manifestum est; et tamen non solum ipse Dominus ante passionem ambulavit, sed etiam Petrum ambulare fecit 65. Ita ergo et post resurrectionem de corpore suo fecit quod voluit. Si enim potuit ante passionem clarificare illud sicut splendorem solis 66; quare non potuit et post passionem ad quantam vellet subtilitatem in temporis momento redigere, ut per clausa ostia posset intrare?

Nec negantes corpus Christi sublatum in coelum.

  1. 27. Nec eos audiamus, qui negant ipsum corpus secum levasse in coelum Dominum nostrum, et commemorant in Evangelio quod scriptum est: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit 67; et dicunt, quia corpus non descendit de coelo, non potuisse ascendere in coelum. Non enim intellegunt, quoniam corpus non ascendit in coelum: Dominus enim ascendit, corpus autem non ascendit, sed levatum est in coelum illo levante qui ascendit. Si enim quisque descendat, verbi gratia, de monte nudus, cum autem descenderit, vestiat se, et vestitus iterum ascendat, recte utique dicimus: Nemo ascendit, nisi qui descendit: nec vestem consideramus quam secum levavit, sed ipsum qui vestitus est, solum dicimus ascendisse.

Nec negantes Christum sedere ad dexteram Patris. Dextera et sinistra Dei quid sit.

  1. 28. Nec eos audiamus, qui negant ad dexteram Patris sedere Filium. Dicunt enim: Numquid Deus Pater habet latus dextrum aut sinistrum, sicuti corpora? Nec nos hoc de Deo Patre sentimus: nulla enim forma corporis Deus definitur atque concluditur. Sed dextera Patris est beatitudo perpetua, quae sanctis promittitur; sicut sinistra eius rectissime dicitur miseria perpetua, quae impiis datur: ut non in ipso Deo, sed in creaturis hoc modo, quo diximus, intellegatur dextera et sinistra. Quia et corpus Christi, quod est Ecclesia, in ipsa dextera, hoc est in ipsa beatitudine futurum est, sicut Apostolus dicit, quia et simul nos suscitavit, et simul sedere fecit in coelestibus 68. Quamvis enim corpus nostrum nondum ibi sit, tamen spes nostra iam ibi est. Propterea et ipse Dominus post resurrectionem iussit discipulis quos piscantes invenit, ut in dexteram partem mitterent retia. Quod cum fecissent, ceperunt pisces, qui omnes magni erant 69, id est, iustos significabant, quibus dextera promittitur. Hoc significat, quod etiam in iudicio dixit se agnos ad dexteram, haedos autem ad sinistram esse positurum 70.

Nec audiendi negantes iudicium futurum.

  1. 29. Nec eos audiamus, qui negant diem iudicii futurum, et commemorant quod in Evangelio scriptum est, eum qui credit in Christum, non iudicari; qui autem non credit in illum, iam iudicatum esse 71. Dicunt enim: Si et ille qui credit, non veniet in iudicium, et ille qui non credit, iam iudicatus est; ubi sunt quos iudicaturus est in die iudicii? Non intellegunt sic loqui Scripturas, ut praeteritum tempus pro futuro tempore insinuent: sicut supra diximus, quod Apostolus dixit de nobis, quod simul nos sedere fecit in coelestibus 72, nondum factum est; sed quia certissime est futurum, ita dictum est quasi iam factum sit. Sicut et ipse Dominus discipulis dixit: Omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis 73; et paulo post dicit: Multa habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare modo 74. Quomodo ergo dixerat: Omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis, nisi quia illud quod per Spiritum sanctum certissime facturus erat, quasi iam fecisset, locutus est? Sic ergo cum audimus: Qui credit in Christum, non veniet in iudicium; intellegamus quia non veniet ad damnationem. Dicitur enim iudicium pro damnatione, sicut dicit Apostolus: Qui non manducat, manducantem non iudicet 75; id est, non de illo male existimet. Et Dominus dicit: Nolite iudicare, ne iudicetur de vobis 76. Non enim tollit nobis intellegentiam iudicandi, cum et propheta dicat: Si vere iustitiam diligitis, recta iudicate, filii hominum 77; et ipse Dominus dicat: Nolite iudicare personaliter, sed iustum iudicium iudicate 78. Sed illo loco ubi vetat iudicare, illud admonet, ne damnemus aliquem, cuius vel cogitatio nobis non est aperta, vel nescimus qualis postea sit futurus. Sic ergo cum dixit, ad iudicium non veniet; hoc dixit, quia non veniet ad damnationem. Qui autem non credit, iam iudicatus est; hoc dixit, quia iam damnatus est praescientia Dei, qui novit quid immineat non credentibus.

Nec qui dicunt Spiritum promissum venisse in Paulo, aut Montano, etc.

  1. 30. Nec eos audiamus, qui dicunt Spiritum sanctum, quem in Evangelio Dominus promisit discipulis, aut in Paulo apostolo venisse, aut in Montano et Priscilla, sicut Cataphryges dicunt, aut in nescio quo Manete vel Manichaeo, sicut Manichaei dicunt. Tam enim caeci sunt isti, ut Scripturas manifestas non intellegant; aut tam neglegentes salutis suae, ut omnino non legant. Quis enim, cum legerit, non intelleget vel in Evangelio quod post Domini resurrectionem scriptum est, dicente Domino: Ego mitto promissa Patris mei in vos; vos autem sedete hic in civitate, quousque induamini virtutem ab alto 79? Et in Actibus Apostolorum, posteaquam Dominus abscessit a discipulorum oculis in coelum, decem diebus peractis, die Pentecostes non attendunt apertissime venisse Spiritum sanctum; et cum essent illi in civitate, sicut eos ante monuerat, implevisse illos, ita ut loquerentur linguis. Nam diversae nationes quae tunc aderant, unusquisque audientium suam linguam intellegebant 80. Sed isti homines decipiunt eos qui neglegentes catholicam fidem, et ipsam fidem suam quae in Scripturis manifesta est, nolunt discere, et quod est gravius et multum dolendum, cum in Catholica neglegenter versentur, haereticis aurem diligenter accommodant.

Nec audiendi Donatistae negantes Ecclesiam per orbem esse diffusam. Donatus ipse a suis divisus. Donatus Romae cum Caeciliano causam dicens, nihil probat. Donatistae Baptismum nisi ipsi dederint, inanem esse volunt.

  1. 31. Nec eos audiamus, qui sanctam Ecclesiam, quae una catholica est, negant per orbem esse diffusam, sed in sola Africa, hoc est, in parte Donati pollere arbitrantur. Ita surdi sunt adversus prophetam dicentem: Filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae 81. Et alia multa, sive in Veteris, sive in Novi Testamenti libris, quae scripta sunt, ut apertissime declarent Ecclesiam Christi per orbem terrae esse diffusam. Quod cum eis obiicimus, dicunt iam ista omnia fuisse completa, antequam esset pars Donati, sed postea totam Ecclesiam perisse, et in sola Donati parte reliquias eius remansisse contendunt. O linguam superbam et nefariam! nec si vere sic viverent, ut vel inter se pacem postea custodirent. Nunc autem non attendunt iam in ipso Donato completum fuisse quod dictum est: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis 82. Sicut enim Christum dividere conatus est, sic ipse a suis quotidiana concisione dividitur. Ad hoc etiam pertinet illud quod Dominus dicit: Qui enim gladio percusserit, gladio morietur 83. Gladius enim illo loco, siquidem in malo positus est, discordiosam linguam significat, qua tunc ille infelix Ecclesiam percussit, sed non occidit. Non enim dixit Dominus: Qui occiderit gladio, gladio morietur; sed: Qui gladio usus fuerit, inquit, gladio morietur. Ergo ille percussit Ecclesiam lingua litigiosa, qua nunc ipse conciditur, ut omnino dispereat atque moriatur. Et tamen illud tunc apostolus Petrus, non superbia sua, sed quamvis carnali, tamen amore Domini fecerat. Itaque admonitus recondit gladium: iste autem nec victus hoc fecit. Siquidem cum episcopo Caeciliano causam cum diceret, audientibus episcopis Romae, quos ipse petiverat, nihil eorum quae intenderat potuit probare; et sic remansit in schismate, ut suo gladio moreretur. Populus autem ipsius, quando non audit Prophetas et Evangelium, in quibus apertissime scriptum est Ecclesiam Christi per omnes gentes esse diffusam, et audit schismaticos, non Dei gloriam quaerentes, sed suam, satis significat servum se esse, non liberum, et aurem dexteram se habere praecisam. Petrus enim errans in amore Domini, servo, non libero, aurem dexteram praecidit. Ex quo significat, eos qui gladio schismatis feriuntur, et servos esse carnalium desideriorum, nondum eductos in libertatem Spiritus sancti, ut iam non confidant in homine; et non audire quod dextrum est, id est, Domini gloriam per catholicam Ecclesiam latissime pervagatam, sed audire sinistrum humanae inflationis errorem. Sed tamen cum Dominus dicat in Evangelio, cum per omnes gentes Evangelium fuerit praedicatum, tunc finem esse futurum 84; quomodo isti dicunt quod iam caeterae omnes gentes ceciderunt a fide, et in sola parte Donati remansit Ecclesia, cum manifestum sit, ex quo ista pars ab unitate praecisa est, nonnullas gentes postea credidisse, et adhuc esse aliquas quae nondum crediderunt, quibus quotidie non cessatur Evangelium praedicari? Quis non miretur esse aliquem qui se christianum dici velit, et adversus Christi gloriam tanta impietate rapiatur, ut audeat dicere omnes populos gentium, qui modo adhuc accedunt Ecclesiae Dei, et in Dei Filium festinanter credunt, inaniter facere, quia non eos aliquis donatista baptizat? Sine dubio ista exsecrarentur homines, et eos sine dilatione relinquerent, si Christum quaererent, si Ecclesiam diligerent, si liberi essent, si aurem dexteram integram retinerent.

Non audiendi Luciferiani, qui licet non rebaptizent, praeciderunt se ab Ecclesia.

  1. 32. Nec eos audiamus, qui quamvis neminem rebaptizent, praeciderunt se tamen ab unitate, et Luciferiani magis dici quam Catholici maluerunt. In eo enim quod intellegunt baptisma Christi non esse repetendum, recte faciunt. Sentiunt enim Sacramentum sancti lavacri nusquam esse, nisi ex catholica Ecclesia; sed eam formam secum habere sarmenta praecisa, quam in ipsa vite, antequam praeciderentur, acceperant. Hi sunt enim de quibus Apostolus dicit: Habentes speciem pietatis, virtutem autem eius abnegantes 85. Est enim magna virtus pietatis, pax et unitas; quia unus est Deus. Hanc illi non habent, quia praecisi ab unitate sunt. Itaque, si qui ex ipsis ad Catholicam veniunt, non iterant speciem pietatis quam habent; sed accipiunt virtutem pietatis quam non habent. Nam et amputatos ramos denuo posse inseri, si non perman serint in incredulitate, apertissime Apostolus docet 86. Quod cum Luciferiani intellegunt, et non rebaptizant, non improbamus: sed quod autem etiam ipsi praecidi a radice voluerunt, quis non detestandum esse cognoscat? Et ideo maxime, quia hoc eis displicuit in Ecclesia catholica, quod vere catholicae sanctitatis est. Nusquam enim tam vigere debent viscera misericordiae, quam in catholica Ecclesia, ut tamquam vera mater nec peccantibus filiis superbe insultet, nec correctis difficile ignoscat. Non enim sine causa inter omnes Apostolos huius Ecclesiae catholicae personam sustinet Petrus: huic enim Ecclesiae claves regni coelorum datae sunt, cum Petro datae sunt 87. Et cum ei dicitur, ad omnes dicitur: Amas me? Pasce oves meas 88. Debet ergo Ecclesia catholica correctis et pietate firmatis filiis libenter ignoscere; cum ipsi Petro personam eius gestanti, et cum in mari titubasset 89, et cum Dominum carnaliter a passione revocasset 90, et cum aurem servi gladio praecidisset 91, et cum ipsum Dominum ter negasset 92, et cum in simulationem postea superstitiosam lapsus esset 93, videamus veniam esse concessam, eumque correctum atque firmatum usque ad dominicae passionis gloriam pervenisse. Itaque post persecutionem quae per Arianos haereticos facta erat, posteaquam pax, quam quidem Catholica in Domino tenet, etiam a principibus saeculi reddita est, episcopi qui perfidiae Arianorum in illa persecutione consenserant, multi correcti redire in Catholicam delegerunt, damnantes sive quod crediderant, sive quod se credidisse simulaverant. Hos Ecclesia catholica materno recepit sinu, tamquam Petrum post fletum negationis per galli cantum admonitum, aut tamquam eumdem post pravam simulationem Pauli voce correctum. Hanc illi matris caritatem superbe accipientes, et impie reprehendentes, quia Petro post galli cantum surgenti non gratulati sunt 94, cum Lucifero, qui mane oriebatur, cadere meruerunt 95.

Nec audiendi Cathari negantes Ecclesiam posse omnia peccata dimittere, et vetantes viduas nubere.

  1. 33. Nec eos audiamus, qui negant Ecclesiam Dei omnia peccata posse dimittere. Itaque miseri, dum in Petro petram non intellegunt, et nolunt credere datas Ecclesiae claves regni coelorum 96, ipsi eas de manibus amiserunt. Isti sunt qui viduas, si nupserint, tamquam adulteras damnant, et super doctrinam apostolicam se praedicant esse mundiores 97. Qui nomen suum si vellent agnoscere, mundanos se potius, quam mundos vocarent. Nolentes enim, si peccaverint, corrigi, nihil aliud elegerunt, nisi cum hoc mundo damnari. Nam quibus veniam peccatorum negant, non eos aliqua sanitate custodiunt, sed aegris subtrahunt medicinam; et viduas suas uri cogunt, quas nubere non permittunt. Non enim prudentiores habendi sunt, quam Paulus apostolus, qui maluit eas nubere, quam uri 98.

Nec qui resurrectionem carnis negant.

  1. 34. Nec eos audiamus, qui carnis resurrectionem futuram negant, et commemorant quod ait apostolus Paulus: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt 99; non intellegentes quod ipse dicit Apostolus: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem 100. Cum enim hoc factum fuerit, iam non erit caro et sanguis, sed coeleste corpus. Quod et Dominus promittit, cum dicit: Neque nubent, neque uxores ducent, sed erunt aequales Angelis Dei 101. Non enim iam hominibus, sed Deo vivent, cum aequales Angelis facti fuerint. Immutabitur ergo caro et sanguis, et fiet corpus coeleste et angelicum. Et mortui enim resurgent incorrupti, et nos immutabimur 102: ut et illud verum sit, quod resurget caro; et illud verum sit, quod caro et sanguis regnum Dei non possidebit 103.

Fidei simplicitate lactari oportet, cum parvuli sumus. Caritas perfecta nec cupiditatem saeculi compatitur, nec timorem. Cognitio veritatis in corde mundato.

  1. 35. Ista fidei simplicitate et sinceritate lactati nutriamur in Christo; et cum parvuli sumus, maiorum cibos non appetamus, sed nutrimentis saluberrimis crescamus in Christo, accedentibus bonis moribus et christiana iustitia, in qua est caritas Dei et proximi perfecta et firmata: ut unusquisque nostrum de diabolo inimico et angelis eius 104 triumphet in semetipso in Christo quem induit. Quia perfecta caritas nec cupiditatem habet saeculi, nec timorem saeculi; id est, nec cupiditatem ut acquirat res temporales, nec timorem ne amittat res temporales. Per quas duas ianuas intrat et regnat inimicus, qui primo Dei timore, deinde caritate pellendus est. Debemus itaque tanto avidius appetere apertissimam et evidentissimam cognitionem veritatis, quanto nos videmus in caritate proficere, et eius simplicitate cor habere mundatum, quia ipso interiore oculo videtur veritas: Beati enim mundo corde, inquit, quia ipsi Deum videbunt 105. Ut in caritate radicati et fundati praevaleamus comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum; scire etiam supereminentem scientiam caritatis Christi, ut impleamur in omnem plenitudinem Dei 106; et post ista cum invisibili hoste certamina, quoniam volentibus et amantibus iugum Christi lene est, et sarcina eius levis 107, coronam victoriae mereamur.