Quinquaginta parabolae (1510–1517), versio electronica/De spe in Deo habenda Parabola V

1510

editio: Marulić, Marko Quinquaginta parabole Venetiis industria Francisci Lucensis sacerdotis optimi : in edibus Petri Liechtenstein

impressorum diligentissimi 1517, die xviii mensis Februarii 31, [1] c. ; 8° Bibliothèque nationale de France, microfilm, 62

imagines
 DE HERETICO FIDEM SIMVLANTE, VT FALLAT Parabola IV DE CHARITATE ERGA DEVM ET PROXIMVM Parabola VI 

DE SPE IN DEO HABENDA Parabola V

recensere

Quidam nauis gubernator, cum in medio mari deprehensus procellarum uim ferre nequiret discissis uelis fractoque remigio et amisso clauo, ad anchoram stetit. Iactabatur nauis fluctibus, fortissimi tamen anchorarii rudentes eam tenebant, ne scopulis illisa diffinderetur et cum ipsis, quos uehebat, periret. His alligata tantam tempestatis molem fortiter perferendo superauit. Cum enim reliqua pene defecissent, una anchora illi saluti fuit. Haec est spei nostrae anchora. Quam si in Deo fixam et locatam habuerimus, nihil in nobis ipsis confidentes, quia imbecilles et infirmi sumus, ipsius auxilio subleuati, superatis mundi huius turbinibus, portum intrabimus salutis. Si peccauimus, aduocatum habemus (ut Ioannes inquit) apud Patrem Iesum Christum lustum; et ipse est propiciatio pro peccatis nostris, non pro nostris tantum, sed etiam pro totius mundi. Si periculum aliquod imminet, ab ipso liberari speremus, qui ait: Quoniam in me sperauit, liberabo eum, et protegam eum, quoniam cognouit nomen meum. In omni postremo necessitate nostra opem ab eo sperando dicamus: Tu, Domine, spes mea es. In Te speraui; non confundar in aeternum. Male tamen sperat, quem peccati non poenitet. Scriptum est enim: Desyderium peccatorum peribit.

 DE HERETICO FIDEM SIMVLANTE, VT FALLAT Parabola IV DE CHARITATE ERGA DEVM ET PROXIMVM Parabola VI