Quinquaginta parabolae (1510–1517), versio electronica/De illo qui de fide dubitat Parabola II

1510

editio: Marulić, Marko Quinquaginta parabole Venetiis industria Francisci Lucensis sacerdotis optimi : in edibus Petri Liechtenstein

impressorum diligentissimi 1517, die xviii mensis Februarii 31, [1] c. ; 8° Bibliothèque nationale de France, microfilm, 62

imagines
 De fide Christiana. Parabola I DE IVDEORVM PERFIDIA Parabola III 

DE ILLO QVI DE FIDE DVBITAT Parabola II

recensere

Homo turrim aedificaturus partem fundamenti posuit supra petram, partem supra harenam. Iacto fundamento murum quadrato lapide cum jam satis alte eduxisset, pars illa, quae in molli solo fundata fuerat, subsidendo totum aedificium traxit in ruinam, ita ut etiam pars altera, quae in petra collocata fortis admodum solidaque uidebatur, una concideret. Quicquid enim ruinosis cohaeret, casu eorum concussum stare non potest. Porro homo ille, cum pene omnia, quae habebat, in extruendo opere impendisset, nequiuit collapsa reparare pecunia deficiente. Tunc demum ad inopiam redactus, casso dol ore grauiter animo angi coepit, quod in fundamento ponendo parum prudenter egisset. Talis est ille, qui ea, quae fidei christianae sunt, partim uera esse sibi persuadet, partim dubitat. Interim licet uirtutum cumulandarum studio multum incumbat et in finem usque uitae in eo perseueret seque plurimum profecisse existimet et iam ad capienda beatitudinis praemia iturum confidat, postquam tamen uita ista defunctus ad alteram transmigrauerit, uehementer se deceptum animaduertit seroque eum poenitet cuncta, quae ab Ecclesia recepta sunt, non perfecte credidisse. Integra enim fides praestat uirtutibus aeternae remunerationis meritum, non ea, quae aliquo dubietatis scrupulo corrupta habetur. Nam et frugiferae arbores, cum in aliqua radicis parte laesae fuerint, fructus suos ante maturitatem ad terram demittunt. Virtutum radix fides est. Ea si quicquid titubauerit, frustra beatae immortalitatis fructus speratur, cum scriptum sit: Spes impiorum peribit.

 De fide Christiana. Parabola I DE IVDEORVM PERFIDIA Parabola III