Quinquaginta parabolae (1510–1517), versio electronica/De Diaboli in servos suos impietate Parabola XIX

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
1510

editio: Marulić, Marko Quinquaginta parabole Venetiis industria Francisci Lucensis sacerdotis optimi : in edibus Petri Liechtenstein

impressorum diligentissimi 1517, die xviii mensis Februarii 31, [1] c. ; 8° Bibliothèque nationale de France, microfilm, 62

imagines
 DE DIABOLI AVCVPIO Parabola XVIII DE QVINQVE SENSVVM PVGNA Parabola XX 

DE DIABOLI IN SERVOS SVOS IMPIETATE Parabola XIX

recensere

Est quidam tyrannus prae caeteris impius atque crudelis. Illos enim, qui sibi omni prorsus obsequio famulantur, omni studio parent, in uincula tandem coniectos perpetuis afficit suppliciis, ueluti si semper suo nomini infidi infensique extitissent. Rebelles autem et inimicos ire sinit illaesos, quin immo blanditiis lactat, benignitate allicit, ut, cum sibi seruire coeperint, et ipsos repente perdat. Non enim aliis nocet, nisi quos sibi amicos fecerit; adeo peruersi animi est malignaeque naturae.

Tyrannus iste diabolus est, notae impietatis. Ei sane obsequuntur et obtemperant, qui uitiis seruiunt. Quid enim aliud ab hominibus exigit, nisi ut superbiant, oderint, rixentur, crapulam impudicitiamque sequantur, rapiant, decipiant, detrahant, occidant, mala denique omnia committere ne dubitent neue erubescant? Et id quidem non ut remuneret suae morem gerentes uoluntati, sed ut interimat. Qui uero contraria his agunt, eis nocere omnino non potest, nisi cum dolo aliquo seducti a proposito colendae uirtutis desciuerint. Tunc enim et ipsos callide sibi conciliatos mittit in interitum sempiternum. Demus igitur operam, si tuti esse uolumus, ut diabolo semper aduersarii simus, amici nunquam.

 DE DIABOLI AVCVPIO Parabola XVIII DE QVINQVE SENSVVM PVGNA Parabola XX