There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Cursus vitae
1819
editio: incognita
fons: incognitus

Mihi jam vitae narraturo cursum multa plura occurrunt referenda quam alias solitum esse ejusmodi vitarum curriculorum scriptoribus existimo. Hoc inde repetendum quod vitae conditionem qua utor, studiaque quae persequor non mihi sic ut plerisque fors objecerit seu aliorum prudentia indigitaverit, sed electio mihi dederit: via autem eo quo sum perveniendi non modo non munita et strata mihi, sed praepedita, obstrueta quin etiam ab initio ignorata mihi erat.

Gedano oriundus, A°. 1788, 22. Februarii die, in lucem editus sum patre Henrico Florisio, matre Johanna Henrica Trosienera, adhuc superstite etiam scriptis compluribus evulgatis satis nota. Parum tamen abfuit quin Anglus fierem, mater enim jam imminente partu ex Anglia Gedanum revecta est. Pater autem optimus ille negotiator fuit opulentior etiam Regis Poloniae a consiliis aulicis, licet nunquam se ita appellari passus sit. Erat vir acerrimus, idem vero integerrimus, probissimus et incorruptissimae fidei, insigni insuper in re mercatoria perspicacitate praeditus. Quantum huic viro acceptum referam, verbis exprimere vix possum: quanquam enim via qua ille me ducere destinaverat, licet optima ei visa, meo tamen ingenio apta non fuit; nihilominus quod mature bonis artibus imbutus fui, deinde autem libertas, otium subsidiaque omnia ad ea studia, quibus unice natus fueram, persequenda ingeniumque doctrinis excolendum praesto mihi fuerunt, quod denique etiam postea, maturiore jam aetate, absque labore meo ea commoda mihi suppetierunt quibus paucissimi meae conditionis et indolis gavisi sunt, scilicet liberrimum otium et curarum omnium perfecta vacuitas, per quae mihi licuit multos deinceps annos studiis a quaestu alienissimis, investigationibus meditationibusque abstrusioribus unice impendere, postremo quae investigaveram et excogitaveram nulla re distracto vel perturbato scriptis mandare, – hoc omne illi viro unice debeo:

Nam Caesar nullus nobis haec otia fecit.

Illius igitur optimi patris plane ineffabilia in me merita atque beneficia gratissimo animo, quoad vivam, semper recordabor, ejusque memoriam sanctissime colam.

Quum Anno 1793 Borussorum rex, jam feliciter regnantis augustissimus pater urbem Gedanum in suam potestatem redigeret, pater meus, libertatis simul et patriae amantissimus, antiquae reipublicae casum spectare non sustinuit; paucis igitur antequam urbem occuparet Borussorum exercitus horis, ille cum conjuge et filio excessit, noctemque in villa sua commoratus, sequenti die festinato itinere Hamburgum perrexit. Sed non nisi magno dispendio suo ex urbis clade se solum cum suis redemit: non modo enim loci commutatio mercatori res est damnosissima, item venditio bonorum infausto temporis momento detrimentosa; sed insuper fortunarum omnium decima pars in fiscum solvenda ei fuit: quod autem quum fecisset, ab omni cum urbe nexu liber atque solutus declaratus est. Hoc pacto ego quidem tenerrima adhuc aetate (quintum agebam annum) extorris sum factus patria: neque deinde unquam patriam novam sum nactus. Licet enim pater ab eo inde tempore ad finem vitae usque domicilium Hamburgi haberet et mercaturam ibi exerceret; civium tamen numero adscribi nunquam voluit, imo jure extra neorum ibi obtinente usus, semper peregrinus habitus est.

De me autem, unico tunc filio et herede (soror decem post me annis nata est) hoc constituerat ut negotiator fierem egregius idemque homo urbanissimus et politissimus. Quem in finem ante omnia necesse esse existimabat ut ego Franco-Gallicam linquam percallerem. Itaque quum A°. 1797 ille animi causa iter in Galliam et Angliam susciperet, me, decimum agentem annum et eo usque in ludo privato usitatis studiis incumbentem, secum tulit, Lutetia Parisiorum visa, Portum Gratiae me duxit, ubi apud negotiatorem quendam, amicitia sibi conjunctum, me reliquit, ut si fieri posset, plane Franco- Gallus evaderem. Negotiator ille, vir bonus, aequus, mitis, plane pro altero filio me habuit unaque cum suo ipsius filio, aetate mihi aequali me educandum curavit. Nos igitur a privatis magistris nos adeuntibus instituebamur omnibus bonis artibus ei aetatulae convenientibus, ita ut praeter Gallicam linguam multa alia utiliaque ibi discerem, nec non latinae linguae aliqua rudimenta, haec vero dicis causa tantum et eum modo in finem, ne plane obstupescerem, si quando Latinum mihi occurreret vocabulum. In illo igitur amoenissimo oppido Sequanae ostio litorique maris imminente longe jucundissimam pueritiae partem transegi.

Plus biennio ibi commoratus, deinde solus nave Hamburgum revectus sum, quum duodecimum nondum explevissem annum. Mirum in modum laetabatur bonus pater quum me proinde quasi Francogallus essem garrientem audiret: vernaculam autem adeo dedidisceram, ut, quae mihi dicebantur, non nisi maxima difficultate intelligerem. Tum autem Hamburgi in ludum ventitabam privatum ubi plurimi procerum et ditiorum Hamburgensium filii educabantur, cujus quidem ludimagister Rungius erat, Philosophiae Doctor, etiam libelli cujusdam de re paedagogica scriptor. Hujus optimi viri aliorumque ibi docentium institutione usus, quaecunque et negotiatori prodesse et ingenuum hominem decere censentur diligenter discebam. Latinae autem linguae non nisi una per totam hebdomadem hora tribuebatur, dicis causa et perfunctorie. Hac igitur institutione per quatuor fere sum usus annos. Sed multo ante hujus temporis finem magna me invasit propensio litteris operam meam navandi precibusque obnixis adibam patrem, ut hac in re morem mihi gerere neque mercatorem me efficere vellet. Hac autem ab re ille quam maxime abhorrebat, neque se exorari patiebatur, meae scilicet utilitati, suo judicio, unice prospiciens. Quum autem ego nullis repulsis absterritus aut defatigatus, iisdem semper precibus aures ejus obtunderem, etiam magister ille meus alias majoresque ingenii dotes quam quae mercatori ex usu sunt, me habere testificaretur, tandem firmissimus patris animus eo usque fractus certe labefactatus est, ut jam, licet invitus, assentiretur, deque tradendo me Gymnasio edocendum sermones jactaret. Quum huic optimo patri salus mea inprimis cordi esset, simul vero in mente ejus idearum consociatio notionem litterarum cum notione egestatis firmissimo nodo colligavissct, ante omnia sibi curandura censuit ut imminenti huic periculo mature praecaveret: quamobrem Canonicum Hamburgensem me facere cepit consilium, hujusque rei conditiones agitare ingressus est. Quum autem de pretio pro ea re solvendo, magno sane illo, non statim conveniret, hoc toti consilio, de mutanda studiorum meorum ratione, moram intulit. Per hanc autem moram pater spem resumsit efficiendi, ut ego sententia desisterem. Quod quidem ne per vim efficeret prohibebat summa illa libertatis unius cujusque ei insita reverentia. At dolo me tentare non dubitavit. Rerum visendarum me sciebat appetentissimum, item me jamdiu vehementissimo desiderio teneri revisendi Portum Gratiae suavissimosque ibi degentes amicos. Ergo declaravit mihi, se proximo vere diuturnam per magnam Europae partem peregrinationem una cum uxore animi causa esse suscepturum, nec non me quoque posse participem fore pulcherrimi hujus itineris, in quo etiam revisendi Portus Gratiae copia mihi futura esset, si modo polliceri sibi vellem, me postea nulli rei nisi mercaturae operam esse daturum: sin autem in sententia litteris studendi perstarem, Hamburgi mihi, ut latinam discerem linguam, fore manendum; jam optionem penes me esse.

His sollicitationibus juvenilis animus non restitit: deliberatione habita, quae poposcerat promisi. Itaque vere Anni 1803, quum ego decimum sextum ingressus eram annum Hamburgo una cum parentibus profectus sum. Batavia primum visa, e Gallia in Angliam trajecimus: postquam Londoni sesquimensem commorati eramus, parentes in interiorem Angliam Scotiamque iter continuaverunt, ego autem apud ecclesiasticum quendam prope Londinum habitantem relictus sum, ut Anglicam linguam perdiscerem, quod probe feci, tribus ibi peractus mensibus. Postea reversis Londinum parentibus iterum me adjunxi et altero sesquimense ibi consumto denuo in Bataviam transmisimus, unde per Belgium Lutetiam Parisiorum nos contulimus, ubi hiemis maximam partem commorati sumus: tum etiam Portum Gratiae equidem revisi. Deinde Burdegalam, Montem Pessulanum, Nemausum, Massiliam, Telonem Martium, Stoechadesque insulas visum ivimus, tum etiam Lugduno viso, Helvetiam intravimus, qua tota peragrata, Vindobonam adivimus, unde Dresdam, Berolinum denique Gedanum usque perreximus: etiam antiqua igitur patria revisa, primis Anni 1805 diebus, post duorum fere annorum absentiam, Hamburgum reduces sumus facti.

Manifestum quidem est mihi, per illam tam diuturnam peregrinationem, duos juventutis annos, qui alias disciplinis linguisque veterum addiscendis impendi solent, hac utilitate plane vacuos praeterlapsos esse: attamen etiamnunc dubito, annos ex illa peregrinatione fructus aliquis in me redundaverit amissam illam utilitatem plene compensans quin imo superans. Illis enim primae pubertatis annis quibus humanus animus tum omnimodis impressionibus vel maxime patet, tum rerum percipiendarum atque intelligendarum maxime cupidus et curiosus est, mens mea non, uti fieri solet, verbis atque historiis de rebus quarum omnino nullam veram adaequatamque cognitionem adhuc habere posset, implebatur neque hoc pacto prima mentis acies obtundebatur defatigabaturque; sed in vicem istorum animus meus obtutu rerum nutriebatur vereque erudiebatur et proinde quae qualesque res essent prius didicit quam de conversionibus rationibusque earum inter se traditiones acciperet: ad summam equidem gaudeo, me, illa via progressum, mature adsuevisse, in vocabulis minime acquiescere sed visionem inspectionemque rerum et cognitionem quae intuitu generatur longe anteferre sonantibus verbis: quo pacto mihi cautum fuit ne unquam postea verba pro rebus mihi esse possent.

Quamobrem istius peregrinationis jam nullo modo me poenitet: at multo perniciosior vereque deploranda tum me manebat clades. Hamburgum enim mihi reduci promissis standum fuit et sine tergiversatione mercaturae opera impendenda. Celeberrimo igitur negotiatori, eidemque reipublicae Senatori in disciplinam traditus sum. Verum enim vero me pejor nullus unquam inventus est mercatorius scriba. Toto pectore istam rem aversabar, semper aliis rebus intentus officia negligebam, neque alii rei quotidie studebam, nisi quomodo temporis aliquid lucrarer quod domi librorum lectioni impenderem aut quo saltem cogitationibus imaginationibusque meis animum pascere possem: quin etiam in conclavi scriptioni destinato semper equidem occultos habebam libros, quibus simulac incustoditus essem me delectarem. Quumque celeberrimus ille Metoposcopus et craniologiae magister Gallius Hamburgi scholas haberet, ego horis illis quotidie negotiatorem per fraudes et dolos frustratus iis semper interfui. Insuper me contumacem, aliisque molestum reddebat profunda animi tristitia, partim ex eo nata, quod in vicem continuarum animi delectationum, quibus diuturna peregrinatio me adsueverat, jam odiosa mihi occupatio et pessima cesserat servitus, partim ex eo, quod magis magisque intelligebam me vitam deviam esse secutum, quem autem errorem adhuc corrigi posse ego plane desperabam.

Quibus malis meis mox supervenit adhuc funestissimus casus: pater optimus subito, fortuito, cruento mortis genere repente abreptus est. Ex hoc luctu moestitia mea jam adeo crevit, ut a vera melancholia parum abesset. Quamvis jam quasi mei juris essem, neque mater ulla in re mihi obstaret: tamen officio apud negotiatorem fungi perrexi, partim quod nimia tristitia vigorem animi infregerat, partim quod religioni habebam post patris mortem statim decreta ejus rescindere, postremo quod jam aetate provectiorem me esse existimabam, quam ut veterum linguas addiscere adhuc possem. Parum enim ego suspicabar Fortunam tum ita mecum agere, ut quondam cum Tarquinio Sibylla. Duos ferme annos apud negotiatorem illum consumsi quos absque ullo fructu plane perdidi. Tandem sub hujus temporis finem, quum ego, intolerabili animi aegritudine cruciatus, in epistolis ad matrem Vinariae jam degentem, lamentabiles effunderem querelas de amisso totius aevi fructu, de irreparabili damno virium et juventutis futili negotio in cassum impensarum denique de adultiore jam aetate quam ut novam rationem, relicta priori, adhuc inire possem; factum est ut celeb: Fernowius magni sane ingenii vir idemque matri tum familiarissimus, istas epistolas introspiceret, iisque moveretur ut mihi, quamvis ceterum sibi ignoto litteras scriberet, quibus mihi planum fecit, temporis quam hucusque feceram jacturam reparabilem adhuc esse eamque rem probavit propositis et sui ipsius et aliorum eorundemque maximorum in litteris virorum exemplis, qui admodum sero ad litterarum studia accessissent, denique auctor mihi exstitit, ut relictis rebus omnibus ad veterum linguarum studia me conferrem. Qua epistola perlecta ego vim profudi lacrimarum, illicoque mihi, licet alias ad quascunque electiones tardissimo, stetit sententia. Nuntio igitur negotiatori remisso, statim Vinariam profectus sum, quod quidem fuit initio Anni 1807, quum aetatis annum duodevicesimum modo explevissem.

Inde sine mora, Fernowio auctore, Gotham me contuli, Gymnasiique celeberrimi ibi florentis discipulus sum factus. Nullis ego tamen nisi iis scholis quae in vernacula habebantur interesse poteram, ob absolutam veterum linguarum ignorantiam. Cel: autem Doeringius, Gymnasii Director, duas quotidie mecum habebat scholas privatissimas, quibus Latinae linguae rudimenta me docebat: tanta enim mea erat hujus linguae ignorantia, ut etiam verborum et nominum declinationes addiscendae mihi essent. Incredibilibus autem profectibus meis factum est, ut Doeringius optima quaeque etiam gloriosissima in futurum mihi vaticinaretur, quare equidem ex illa tristitia et desponsione paulatim emersus animum errexi in spem laetiorem et summa alacritate viriumque intentione fini mihi proposito allaboravi.

Sed ecce nova clades! Nondum ego didiceram periculosis abstinere salibus : quae res ibi me pessum dedit. Schultzius quidam, Gymnasii illius professor, quem ego ne me videre quidem unquam memini, in diurnis publicis dicta quaedam acerbiora jactaverat in selectam Gymnasii classem, cui etiam ego adscriptus eram: istius igitur publice dicta equidem inter coenam facetiis quibusdam insectatus sum: quae autem temeritas ei perlata eum effectum habuit, ut Doeringius privatissimas scholas mihi renuntiaret, simul tamen affirmans se in me docendo singularem percepisse delectationem, sed fidem quam dederat servandam sibi esse, etiam me invitavit ut, alius cujuspiam privatissimis scholis usus, in Gymnasio permanerem. Quod tamen nolui: relicto igitur, post semestre spatium, Gymnasio Gothano, Vinariam me contuli, ubi celeb: Passowius, jam Academiae Vratislaviensis Professor, privatissimas mihi impertiebat scholas de Latina mox etiam de Graeca lingua: deinde autem solas Graecas scholas mecum habendas sibi reservavit, Latinum autem sermonem privatissimis scholis me docebat cel: Lentzius, Gymnasii Vinariensis Director, vir cui latine loquendo vix ullus potest esse superior. Utrisque viris optime de me meritis maximas gratias habeo. Ego autem, siti quadam discendi instinctus, indefatigabili assiduitate, summoque studio et labore enixe, etiam anxie allaboravi, ut praeteriti aevi damna resarcirem et tot annorum amissum fructum sera diligentia compensarem. Minime pecuniae ad quaelibet subsidia comparanda, sed otii mire parcus, adeo sedulus quotidie per omnes diei horas ad mediam usque noctem libris chartisque incumbebam, tanquam qui pro victu quotidiano aegre comparando desudaret. Neque in matris aedibus habitabam sed in eadem cum Passowio domo, ita ut magistrum semper ad manum haberem. Studiorum pars longe praecipua veterum erant linguae: insuper sola librorum ope etiam Mathesin et Historiam excolebam, quarum elementis jam antea imbutus fueram. His studiis occupatus duos annos Vinariae degi, quibus elapsis, magistri affirmaverunt me jam Academiae maturum esse, vereque ego profiteri possum, licet alicui mirum videatur, me tum intra duos annos et dimidium omnia ex priori negligentia damna plene reparavisse. Cujus rei laetissimum mihi documentum postea ex eo sumsi quod quum in Academiis versarer, oblatis occasionibus, saepius comperi me in veterum linguarum cognitione aliis litterarum studiosis non modo parem esse, sed longe plurimis, etiam iis nonnunquam qui philologiae operam dabant, antecellere: quaequidem res ex parte saltem inde repetenda est, quod ego maxima ex parte αὐτοδιδακτός multa plura veterum scriptorum perlegeram quam illi potuerant qui in Gymnasiis eruditi fuerant, quippe ubi omnes una gregatim et pedetentim progrediuntur. Assiduam autem illam Graecorum et Latinorum scriptorum lectionem equidem etiam postea per omnes quos in Academiis egi annos, religiose continuavi, duabus quotidie horis ei rei dicatis. Qua ex re haec imprimis commoda mihi exorta sunt: primum magis magisque initiabar antiquitati ejusque praestantiam et indolem paulatim intellexi, quae quidem tum demum maxime mihi se aperuit quum hoc praesenti anno in Italia mihi contigerit sanctissima et pulcherrima antiquitatis monumenta spectare; deinde jugi illa veterum scriptorum imprimis philosophorum Graecorum lectione etiam compositio mea Germanica, sive stilus, magnopere adjutus emendatus correctus est; denique constans illa lectio prohibuit, ne illa tam celeriter mihi acquisita veterum linguarum cognitio pari quoque celeritate mihi elaberetur: quinimo tam altas egit radices in animo, ut ne nunc quidem obsoleverit, postquam tam multa et varia studia intercesserunt, etiam nuper diuturnus Italicae linguae usus, quo nihil potest locutioni scriptionique Latinae esse perniciosius, mihi nocuit: in cujus rei fidem omni asseveratione affirmo, me jam haec omnia absque ullius mortalis ope conscribere, neque ea oculis alicujus subjecturum quidem esse antequam Berolinum mittantur, quoniam, licet sciam, etiam me loquendo labi posse hoc tamen, si forte accidisset soli infirmitati humanae et oscitationi non meae ignorantiae adscribendum foret. Totius autem hujus commemorationis venia detur homini, qui quum undevicesimum annum ageret vocem «mensa» declinare didicit: alias enim haec ventosissima esset in re pusilla quidem venditatio. Sub finem igitur Anni 1809, quum legitimam aetatem implevissem, mater patrimonium mihi tradidit i. e. bonorum a patre relictorum, quantum adhuc supererat, tertiam partem, qua quidem pecunia versuram faciendo ad commode semper vivendum satis habebam. Tum Gottingam petii, ubi medicinae nomen dedi. Sed postquam mei ipsius simulque philosophiae levem dumtaxat, aliquam tamen cognitionem nactus eram, consilium mutavi et secundo studiorum semestri, relicta medicina, soli jam philosophiae operam dedi. Necque medicinae studium in temporis jacturam mihi cesserat, quoniam nullis adhuc praelectionibus interfueram nisi iis quae et philosopho utilia imo necessaria sunt. Per duos igitur, quos Gottingae degi, annos, eadem cui jam adsuetus eram assiduitate in litterarum studia incubui, a quibus aliorum studiosorum commercium me abstrahere minime valebat, quoniam maturior aetas, uberior experientia et diversissima indoles semper me segregabat et solitudine sepiebat, quo factum est, ut, licet scholis diligenter interessem, multum tamen temporis ad librorum lectionem adhuc supererat, quo quidem praesertim Platoni et Kantio vacabam. Per illud biennium igitur interfui praelectionibus G. E. Schulzii Logicis Metaphysicis et Psychologicis, Thibautium audivi Mathesin purem docentem, Heerenum Historiam tum antiquam tum recentiorem, tum expeditionum cruciatarum nec non Ethnographiam tradentem, Luedero in Historia imperii Germanici adsedi, a Blumenbachio Historiam naturalem, Mineralogiam, Physiologiam et Anatomen comparatam accepi, corporis humani Anatomen ab Hempelo, Chymicam a Strohmeiero, Physicen et Astronomiam physicam a Tobia Maiero, Botanicen a Schradero. Ex quorum praestantissimorum virorum institutionibus maximum fructum me percepisse grato animo profiteor. Jam Auctumno anni 1811 Berolinum migravi et ibi quoque Academicorum civium numero adscriptus, clarissimorum virorum quibus illa litterarum Universitas affluit, institutione ingenium animumque plenius excolere pro virili parte enixus sum. Audidi igitur Wolfium tum Graecos Latinosque illustrantem poetas, tum antiquitates Graecas, tum Historiam Litteraturae Graecorum tradentem, Schleiermachero Historiam philosophiae acceptam refero, Ermannum de Magnetismo et Electricitate publice disserentem maxima cum animi voluptate audivi, Lichtensteinii diversis de Zoologia recitationibus omnibus per sesquiennium interfui, a Klaprothio Chymicam experimentalem iterum accepi, item Physicam a Fischero, Astronomiam a Bodio, Geognosin a Weissio, Physiologiam generalem ab Horkelo, Anatomen cerebri humani a Rosenthalio, quorum celeberrimorum virorum omnium insignia in me merita gratissimo animo semper recordabor. Etiam Fichtium, philosophiam tradentem suam, diligentissime auscultavi, ut postea justius de eadem judicium ferre possem: nec non aliquando, in colloquio, quod cum auditoribus ille habebat, diu cum eo disputavi, quam quidem disceptationem, qui praesentes fuere, fortasse adhuc meminerunt. Etiam Berolini biennium commoratus fuissem, nisi ultimo hujus temporis semestri, vere nimirum anni 1813, bellici me fugassent tumultus, quae res eo magis deploranda mihi fuit, quod tum maxime ad summos in philosophia honores ab amplissimo philosophorum Ordine Universitatis Berolinensis rite petendos me accingebam, quem quidem in finem, postquam celeberrimus mihique semper benevolentissimus Lichtensteinius, quae illius rei conditiones requisitaque ad eam specimina essent, me edocuerat, dissertationem de principii rationis sufficientis quadruplici fundamento conscribere inceperam, et Germanice quidem, ex instituto amplissimi Ordinis. Quum autem ex dubio proelii ad Luetzen pugnati eventu urbi Berolino ipsi periculum impendere videretur, omnesque, quibus licitum erat, aufugerent, Francofurthum plurimi aut Vratislaviam; ego autem, optimum ratus, hostibus obviam ire, Dresdam iter direxi quo per varios casus et discrimina rerum duodecimo tandem die perveni. Permanere ibi, jam tum in animo mihi erat: quum autem futura huic urbi pericula animo praesagirem, Vinaniam usque processi. Ibi vero matris domo pro deversorio utendum erat ubi domestica quaedam tam vehementa mihi displicebant, ut aliud perfugium quaerens Rudolphipolin secederem ubi in deversorio publico, quippe quod tumultuosis temporibus illis homini omni patria carenti aptissimum et plane proprium videbatur domicilium, reliquum anni transegi. Ceterum temporibus istis maxima aegritudo et tristitia meum iterum invaserant animum, praecipue ex eo ortae quod videbam vitam meam in ejusmodi tempora incidisse, quae plane alias virtutes requirerent quam quarum semina mihi inesse sentiebam. In secessu autem meo Rudolphipoli me delectabant ineffabiles regionem istarum amoenitates, a re militari natura alienissimus gaudebam me in illa valle, saltibus undique septa, per omnem illam tam bellicosam aestatem, ne unum quidem militem videre, neque tympana audire; in summa denique solitudine, nulla re distractus aut sevocatus abstrusissimis studiis et meditationibus sine interruptione vacabam. Libros suppeditabat Bibliotheca Vinariensis.

Ibi igitur perfeci dissertationem de principii rat. suff. quadruplici fundamento, ea semper spe, ut rursus copia mihi fieret revertendi Berolinum ubi ad Doctoris gradum adspirarem. Quum autem hoc minus contingeret, viis neque per indutias factas, neque per novum eas subsecutum bellum reclusis, Doctoris autem titulus tum maxime ex usu mihi esset; amplissimum Ordinem Philosophorum Academiae Jenensis, proxime tum mihi sitae, missa cum litteris dissertatione illa, precibus adivi ut ad summos in philosophia honores me eveheret: quod quidem pro benignitate sua fecit.

Ingruente autem hieme, quae in agresti illo et solitario perfugio meo, tum etiam militibus occupato, admodum tristis mihi videbatur, Vinariam reversus sum, ubi totam hiemem degi. Tunc autem in tantarum aegritudinum mearum solatium, res mihi contigit, quam inter laetissimos felicissimosque vitae meae eventus imprimis numero. Ingens nimirum illud seculi nostri Germanicaeque gentis decus, summus Goethius, cujus nomen tempora nulla silebunt, amicitia sua et familiaritate me dignatus est. Hucusque enim vultu tantum notus ei eram neque me alloqui solebat: quum autem dissertationem illam meam evolvisset, sponte sua ad me accessit, rogavitque ut Doctrinae suae de coloribus operam dare vellem, omnibus subsidiis interpretationibusque se subventurum mihi pollicitus, ut per eam hiemem res ista crebris colloquiis inter nos materiam suppeditare posset, sive suffragaturus sive refragaturus forem decretis suis. Paucis post diebus suum ipsius apparatum et instrumenta ad colorum phaenomena evocanda mihi misit, etiam ipse postea difficiliora experimenta mihi exhibuit, magnopere gavisus, animum meum, nullis praejudicatis opinionibus obcaecatum, veritatem doctrinae ejus agnoscere, cui quidem etiamnunc assensus et debitum suffragium derogantur, propter causas quas heic referre non attinet. Quum deinde Goethius frequenter me arcesseret, non intra colorum disquisitiones se continuerunt colloquia sed de quibuslibet rebus philosophicis sermones contulimus eosque in multas saepe horas protraximus: qua ex familiaritate ingentem equidem incredibilemque percepi fructum.

Primo autem vere anni 1814, pacatis omnibus, Dresdam me contuli, studia mea ulterius prosecuturus praesertim autem systema philosophiae, quod jam tum meditabar, conditurus. Maxima in eam rem subsidia mihi praebuerunt inprimis egregia illa Bibliotheca regia, tum laudatissima pinacotheca etiam collectiones signorum antiquorum tum genuinorum tum gypso expressorum, rerum denique ad historiam naturalem spectantium praestantissimi apparatus. In illa igitur amoenissima urbe quatuor annos et dimidium placidissime degi, multifariis litterarum studiis unice intentus, inprimis autem occupatus lectione omnium quotquot unquam fuere philosophorum, eorum scilicet, qui suas ipsorum meditationes protulerint, non perinde eorum, qui alinea tantum cogitata illustraverint vel recoxerint.

Haec inter studia A°. 1815 novam colorum theoriam excogitavi. Nimirum intellexeram Goethium nihil aliud invenisse, nisi rationem, qua colores quos physicos nominamus, existant orianturque, minime autem eum generalem colorum theoriam dedisse, quam quidem neque physicam neque chymicam sed mere physiologicam esse debere, manifestum mihi erat. De mea autem colorum theoria, quam tum temporis litteris mandatam Goethio misi, per totum annum epistolis nitro citroque missis cum eo disputavi: assensum autem ei praebere summus ille vir semper recusavit, licet ne unam quidem in contrariam partem ratiunculam unquam mihi objecisset; sed ideo tantum, quia theoria mea sicuti Neutonianae in omnibus, ita Goethio quoque in nonnullis repugnat. Illum igitur de coloribus tractatum A°. 1816 publici juris feci, certoque certius scio theoriam ibi explicatam veram esse, solamque veram, etiam agnitum iri, quam mox, non admodum laboro, in hoc nimirum acquiescens, quod neque silentium malignitas neque infitiantium pertinacia ad convellendam aut obruendam veritatem unquam valuerit. Nam, ut Livii verbis utar, «veritatem laborare nimis saepe, ajunt, exstingui nunquam».

Anno 1818 denique systema meum philosophicum cui elaborando per quinque annos assiduam operam navaveram ad umbilicum adduxi. Tunc autem post undecim annorum continua litterarum studia, animum peregrinatione recreare statui: Vindebonam igitur me contuli, unde Italiam ingressus Venetias vidi, tum Bononiam, Florentiam denique Romam perveni, ubi quatuor fere menses commoratus, monumentorum antiquitatis, recentioris item artis operum contemplatione animum pavi. Neapolin etiam visitavi; Pompejos, Herculanum, Tuteolos et Bajas admiratus Paestum usque processi, ubi Poseidoniae urbis antiquissima, pulcherrima et vigintiquinque seculorum serie inconcussa templa oculis usurpavi, sancto quodam animi horrore reputans me jam in eo pavimento gradum figere quod forsitan ipsissimi Platonis solo tritum fuerat. Postea Florentiae quoque unum fere mensem degi, Venetias iterum adii, tunc Patavium, Vicentiam, Veronam, Mediolanum visum ivi, denique per St. Gotthardi montem in Helvetiam transcendi. Undecim mensibus in illa peregrinatione consumtis Augusto hujus anni mense Dresdam sum redux factus. Jam autem animum, qui hucusque discendi tantum cupiditate flagraverat, docendi etiam occupavit desiderium. Cui ut satisfacere liceat, precibus adidi amplissimum Philosophorum ordinem Academiae Berolinensis.