There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber Secundus
Scriptus Siglum 11

 Liber Primus Index 
II.

1. Quod homo a Deo factus sit iustus, ut Deo fruendo beatus esset.

2. Quod homo non moreretur, si non peccasset. 3. Quod cum corpore in quo vivit in hac vita, homo resurget.

4. Quod de humana natura perficiet Deus quod incepit.

5. Quod quamvis hoc necesse sit fieri, tamen hoc non faciet cogente necessitate, et quae sit necessitas quae sufert gratiam aut minuit, et quae necessitas surgeat.

6. Quod satisfactionem per quam salvatur homo, non possit facere nisi Deus homo.

7. Quod necesse sit eundem ipsum esse perfectum Deum et perfectum hominem.

8. Quod ex genere Adae et de Virgine femina Deum oporteat assumere hominem.

9. Quod necesse sit Verbum solum et hominem in unam convenire personam.

10. Quod idem homo non ex debito moriatur, et quomodo possit vel non possit peccare, et cur ille vel angelus de sua iustitia laudandus sit, cum peccare non possint.

11. Quod moriatur ex sua potestate et quod mortalitas non pertineat ad puram hominis naturam.

12. Quod quamvis incommodorum nostrorum particeps sit, miser tamen non sit.

13. Quod cum aliis imfirmitatibus nostris ignoratiam non habeat.

14. Quomodo mors eius praevaleat numero et magnitudine peccatorum omnium.

15. Quomodo deleat more eadem etiam peccata eum perimentium.

16a. Qualiter Deus de massa pecatrice assumsit hominem sine peccato, et de salvatione Adae et Evae.

16b. Quomodo non necessitate mortuus est, qui non potuit esse nisi quia erat moriturus.

17. Quo in Deo non sit necessitas vel impossibilitas, et quid sit necessitas cogens et necessitas non eogens. 18. Quomodo vita Christi solvatur Deo pro peccatis hominum, et quomodo Christus debuit et non debuit pati.

19. Qua ratione de morte eius sequatur humana salvatio.

20. Quam magna et quam iusta sit misericordia Dei.

21. Quod impossible sit diabolum reconciliari.

22. Quod in his quae dicta sunt, veritas Veteris et Novi Testamenti probata sit.



Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/77 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/78 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/79 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/80 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/81 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/82 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/83 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/84 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/85 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/86 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/87 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/88 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/89 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/90 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/91 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/92 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/93 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/94 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/95 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/96 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/97 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/98 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/99 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/100 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/101 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/102 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/103 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/104 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/105 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/106 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/107 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/108 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/109 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/110 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/111 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/112 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/113 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/114 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/115 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/116 Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/117

2.01 HOMINEM FACTUM ESSE IUSTUM UT BEATUS ESSET.

2.02 QUOD NON MORERETUR, SI NON PECCASSET.

2.03 QUOD CUM CORPORE, IN QUO VIVIT IN HAC VITA, RESURGAT.

2.04 QUOD DE HUMANA NATURA PERFICIET DEUS QUOD INCEPIT.

2.05 QUOD QUAMVIS HOC NECESSE SIT FIERI, TAMEN NON HOC FACIET COGENTE NECESSITATE; ET QUOD SIT NECESSITAS QUAE AUFERT GRATIAM AUT MINUIT, ET SIT NECESSITAS QUAE AUGET. /46/

2.06 QUOD SATISFACTIONEM PER QUAM SALVATUR HOMO, NON POSSIT FACERE NISI DEUS-HOMO.

2.07 QUOD NECESSE SIT EUNDEM IPSUM ESSE PERFECTUM DEUM ET PERFECTUM HOMINEM.

2.08 QUOD EX GENERE ADAE ET DE VIRGINE-FEMINA DEUM OPORTEAT ASSUMERE HOMINEM.

2.09 QUOD NECESSE SIT VERBUM SOLUM ET HOMINEM IN UNAM CONVENIRE PERSONAM.

2.10 QUOD IDEM HOMO NON EX DEBITO MORIATUR; ET QUOMODO POSSIT VEL NON POSSIT PECCARE; ET CUR ILLE VEL ANGELUS DE SUA IUSTITIA LAUDANDUS SIT, CUM PECCARE NON POSSINT.

2.11 QUOD MORIATUR EX SUA POTESTATE; ET QUOD MORTALITAS NON PERTINEAT AD PURAM HOMINIS NATURAM.

2.12 QUOD QUAMVIS INCOMMODORUM NOSTRORUM PARTICEPS SIT, MISER TAMEN NON SIT.

2.13 QUOD CUM ALIIS INFIRMITATIBUS NOSTRIS IGNORANTIAM NON HABEAS.

2.14 QUOMODO MORS EIUS PRAEVALEAT NUMERO ET MAGNITUDINI PECCATORUM OMNIUM.

2.15 QUOMODO DEFEAT MORS EADEM ETIAM PECCATA EUM PERIMENTIUM.

2.16 QUALITER DEUS DE MASSE PECCATRICE ASSUMPSIT HOMINEM SINE PECCATO; ET DE SALVATIONE ADAE ET EVAE.

2.17 QUOD IN DEO NON SIT NECESSITAS VEL IMPOSSIBILITAS; ET QUOD SIT NECESSITAS COGENS ET NECESSITAS NON COGENS.

2.18 QUOMODO VITA CHRISTI SOLVATUR DEO PRO PECCATIS HOMINUM; ET QUO MODO DEBUIT CHRISTUS ET NON DEBUIT PATI.

2.19 QUANTA RATIONE DE MORTE EIUS SEQUATUR HUMANA SALVATIO.

2.20 QUAM MAGNA ET QUAM IUSTA SIT MISERICORDIA DEI.

2.21 QUOD IMPOSSIBILE SIT DIABOLUM RECONCILIARI.

2.22 QUOD IN IIS QUAE DICTA SUNT, VETERIS ET NOVI TESTAMENTI VERITAS PROBATA SIT.



LIBER SECUNDUS


2.01 HOMINEM FACIUM ESSE IUSTUM UT BEATUS ESSET.

ANSELMUS. Rationalem naturam a deo factam esse iustam, ut illo fruendo beata esset, dubitari non debet. Ideo namque rationalis est, ut discernat inter iustum et iniustum, et inter bonum et malum, et inter magis bonum et minus bonum. Alioquin frustra facta esset rationalis. Sed deus non fecit eam rationalem frustra. Quare ad hoc eam factam esse rationalem dubium non est. Simili ratione probatur quia ad hoc accepit potestatem discernendi, ut odisset et uitaret malum, ac amaret et eligeret bonum, atque magis bonum magis amaret et eligeret. Aliter namque frustra illi deus de,disset potestatem istam discernendi, quia in uanum discerneret, si secundum discretionem non amaret et uitaret. Sed non conuenit ut deus tantam potestatem frustra dederit. Ad hoc itaque factam esse rationalem naturam certum est, ut summum bonum super omnia amaret et eligeret, non propter aliud, sed propter ipsum. Si enim propter aliud, non ipsum sed aliud amat. At hoc nisi iusta facere nequit. Ut igitur frustra non sit rationalis, simul ad hoc rationalis et iusta facta est. Quod si ad summum bonum eligendum et amandum iusta facta est, aut talis ad hoc facta est, ut aliquando assequeretur quod amaret et eligeret, aut non. Sed si ad hoc iusta non est facta, ut quod sic amat et eligit assequatur, frustra facta est talis, ut sic illud amet et eligat, nec ulla erit ratio cur illud assequi debeat aliquando. Quamdiu ergo amando et /98/ eligendo summum bonum iusta faciet, ad quod facta est, misera erit, quia indigens erit contra uoluntatem, non habendo quod desiderat; quod nimis absurdum est. Quapropter rationalis natura iusta facta est, ut summo bono, id est deo, fruendo beata esset. Homo ergo qui rationalis natura est, factus est iustus ad hoc, ut deo fruendo beatus esset.

2.02 QUOD NON MORERETUR, SI NON PECCASSET.

Quod autem talis factus sit, ut necessitate non moreretur, hinc facile probatur quia, ut iam diximus, sapientiae et iustitiae dei repugnat, ut cogeret mortem pati sine culpa, quem iustum ad aeternam fecit beatitudinem. Sequitur ergo quia, si numquam peccasset, numquam moreretur.

2.03 QUOD CUM CORPORE, IN QUO VIVIT IN HAC VITA, RESURGAT.

Unde aperte quandoque future resurrectio mortuorum probatur. Quippe si homo perfecte restaurandus est, talis debet restitui, qualis futurus erat, sinon peccasset.

BOSO. Aliter esse non potest.

ANSELMUS. Quemadmodum igitur, si non peccasset homo, cum eodem quod gerebat corpore in incorruptibilitatem transmutandus erat, ita oportet, ut cum restaurabitur, cum suo in quo uiuit in hac uita corpore restauretur.

BOSO. Quid respondebimus, si quis dicat quia hoc fieri oportet de illis in quibus humanum genus restaurabitur, de reprobis uero non est necesse?

ANSELMUS. Nihil iustius aut conuenientius intelligitur quam ut, sicut homo, si perseuerasset in iustitia, totus, id est anima et corpore, aeterne beatus esset, ita si perseuerat in iniustitia, totus similiter aeterne miser sit.

BOSO. Breuiter mihi de his satisfecisti. /99/

2.04 QUOD DE HUMANA NATURA PERFICIET DEUS QUOD INCEPIT.

ANSELMUS. Ex his est facile cognoscere quoniam aut hoc de humana perficiet deus natura quod incepit, aut in uanum fecit tam sublimem naturam ad tantum bonum. At si nihil pretiosius cognoscitur deus fecisse quam rationalem naturam ad gaudendum de se, ualde alienum est ab eo, ut ullam rationalem naturam penitus perire sinat.

BOSO. Non potest aliter putare cor rationale.

ANSELMUS. Necesse est ergo, ut de humana natura quod incepit perficiat. Hoc autem fieri, sicut diximus, nequit, nisi per integram peccati satisfactionem, quam nullus peccator facere potest.

BOSO. Intelligo iam necesse esse, ut deus faciat quod incepit, ne aliter quam deceat uideatur a suo incepto deficere.

2.05 QUOD QUAMVIS HOC NECESSE SIT FIERI, TAMEN NON HOC FACIET COGENTE NECESSITATE; ET QUOD SIT NECESSITAS QUAE AUFERT GRATIAM AUT MINUIT, ET SIT NECESSITAS QUAE AUGET.

Sed si ita est, uidetur quasi cogi deus necessitate uitandi indecentiam, ut salutem procuret humanam. Quomodo ergo negari poterit plus hoc propter se facere quam propter nos? Aut si ita est: quam gratiam illi debemus pro eo quod facit propter se? Quomodo etiam imputabimus nostram salutem eius gratiae, si nos saluat necessitate?

ANSELMUS. Est necessitas quae benefacienti gratiam aulert aut minuit, et est necessitas qua maior beneficio gratia debetur. Cum enim aliquis ea necessitate /100/ cui subiacet, inuitus bene facit, aut nulla aut minor illi gratia debetur. Cum uero ipse sponte se necessitati benefaciendi subdit nec inuitus eam sustinet, tunc utique maiorem beneficii gratiam meretur. Non enim haec est dicenda necessitas, sed gratia, quia nullo cogente illam suscepit aut seruat, sed gratis. Nam si quod hodie sponte promittis cras te daturum, eadem cras uoluntate das, quamuis necesse sit te cras reddere promissum, si potes, aut mentiri: non tarnen minus tibi debet ille pro impenso beneficio cui das, quam si non promisisses, quoniam te debitorem ante tempus dationis illi facere non es cunctatus. Tale est, cum quis sanctae conuersationis sponte uouet propositum. Quamuis namque seruare illud ex necessitate post uotum debeat, ne apostatae damnationem incurrat, et licet cogi possit seruare, si nolit: si tamen non inuitus seruat quod uouit, non minus sed magis gratus est deo, quam si non uouisset; quoniam non solum communem uitam, sed etiam eius licentiam sibi propter deum abnegauit, nec sancte uiuere dicendus est necessitate, sed eadem qua uouit libertate.

Quare multo magis, si deus facit bonum homini quod incepit, licet non deceat eum a bono incepto deficere, totum gratiae debemus imputare, quia hoc propter nos, non propter se nullius egens incepit. Non enim illum latuit quid homo facturus erat, cum illum fecit, et tamen bonitate sua illum creando sponte se ut perficeret inceptum bonum quasi obligauit. Denique deus nihil facit necessitate, quia nullo modo cogitur aut prohibetur facere aliquid; et cum dicimus deum aliquid facere quasi necessitate uitandi inhonestatem, quam utique non timet, potius intelligendum est quia hoc facit necessitate seruandae honestatis. Quae scilicet necessitas non est aliud quam immutabilitas honestatis eius, quam a se ipso et non ab alio habet, et idcirco improprie dicitur necessitas. Dicamus tamen quia necesse est, ut bonitas dei propter immutabilitatem suam perficiat de homine quod incepit, quamuis totum sit gratia bonum quod facit.

BOSO. Concedo. /101/

2.06 QUOD SATISFACTIONEM PER QUAM SALVATUR HOMO, NON POSSIT FACERE NISI DEUS-HOMO.

ANSELMUS. Hoc autem fieri nequit, nisi sit qui soluat deo pro peccato hominis aliquid maius quam omne quod praeter deum est.

BOSO. Ita constat.

ANSELMUS. Illum quoque qui de suo poterit deo dare aliquid, quod superet omne quod sub deo est, maiorem esse necesse est quam omne quod non est deus.

BOSO. Nequeo negare.

ANSELMUS. Nihil autem est supra omne quod deus non est, nisi deus.

BOSO. Verum est.

ANSELMUS. Non ergo potest hanc satisfactionem facere nisi deus.

BOSO. Sic sequitur.

ANSELMUS. Sed nec facere illam debet nisi homo. Alioquin non satisfacit homo.

BOSO. Non uidetur aliquid iustius.

ANSELMUS. Si ergo, sicut constat, necesse est ut de hominibus perficiatur illa superna ciuitas, nec hoc esse ualet, nisi fiat praedicta satisfactio, quam nec potest facere nisi deus nec debet nisi homo: necesse est ut eam faciat deus homo.

BOSO. "Benedictus deus", iam magnum quiddam inuenimus de hoc quod quaerimus. Prosequere igitur, ut incepisti. Spero enim quia deus nos adiuuabit.

2.07 QUOD NECESSE SIT EUNDUM IPSUM ESSE PERFECTUM DEUM ET PERFECTUM HOMINEM.

ANSELMUS. Inuestigandum nunc est quemodo esse possit deus-homo. Diuina enim natura et humana non possum in inuicem mutari, ut diuina fiat humana aut humana diuina; nec ita misceri ut quaedam tertia sit ex duabus, /102/ quae nec diuina sit omnino nec humana. Denique si fieri posset ut altera in alteram conuerteretur, aut esset tantum deus et non homo, aut solum homo et non deus. Aut si miscerentur ita, ut fieret ex duabus corruptis quaedam tertia -- quemadmodum de duabus indiuiduis animalibus diuersarum specierum masculo et femina nascitur tertium, quod nec patris integram nec matris seruat naturam, sed ex utraque tertiam mixtam -- nec homo esset nec deus. Non igitur potest fieri homo-deus quem quaerimus, ex diuina et humana natura, aut conuersione alterius in alteram, aut corruptiua commixtione utriusque in tertiam, quia haec fieri nequeunt; aut si fieri ualerent, nihil ad hoc quod quaerimus ualerent.

Si autem ita quolibet modo coniungi dicuntur hae duae naturae integrae, ut tamen alius sit homo, alius deus, et non idem sit deus qui et homo: impossibile est, ut ambo faciant quod fieri necesse est. Nam deus non faciet, quia non debebit; et homo non faciet, quia non poterit. Ut ergo hoc faciat deus-homo, necesse est eundem ipsum esse perfectum deun, et perfectum hominem, qui hanc satisfactionem facturus est; quoniam eam facere nec potest nisi uerus deus, nec debet nisi uerus homo. Quoniam ergo seruata integritate utriusque naturae necesse est inueniri deum-hominem, nonminus est necesse has duas naturas integras conueniri in unam personam -- quemadmodum corpus et anima rationalis conueninnt in unum hominem -- quoniam aliter fieri nequit, ut idem ipse sit perfectus deus et perfectus homo.

BOSO. Totum mihi placet quod dicis.

2.08 QUOD EX GENERE ADAE ET DE VIRGINE-FEMINA DEUM OPORTEAT ASSUMERE HOMINEM.

ANSELMUS. Restat nunc quaerere unde et quomodo assumet deus humanam naturam. Aut enim assumet eam de Adam, aut faciet nouum hominem, quemadmodum fecit Adam de nullo alio homine. Sed si nouum hominem facit non ex Adae genere, non pertinebit ad genus humanum quod natum est de Adam. Quare non debebit satisfacere pro eo, quia non erit de illo. /103/ Sicut enim rectum est, ut pro culpa hominis homo satisfaciat, ita necesse est, ut satisfaciens idem sit qui peccator aut eiusdem generis. Aliter namque nec Adam nec genus eius satisfaciet pro se. Ergo sicut de Adam et Eua peccatum in omnes homines propagatum est, ita mlllus nisi uel ipsi uel quide illis nascitur, pro peccato hominum satisfacere debet. Quoniam ergo illi nequeunt, necesse est, ut de illis sit qui hoc faciet.

Amplius. Sicut Adam et totum genus eius per se stetisset sine sustentatione alterius creaturae, si non peccasset: ita oportet ut, si idem genus resurgit post casum, per se resurgat et releuetur. Nam per quemcumque in statum suum restituatur: per illum utique stabit, per quem statum suum recuperabit. Deus etiam quando humanam naturam primitus fecit in solo Adam, nec feminam, ut de utroque sexu multiplicarentur homines, facere uoluit nisi de ipso, aperte monstrauit se non nisi de Adam uoluisse facere, quod de natura humana facturus erat. Quapropter si genus Adae per aliquem releuatur hominem qui non sit de eodem genere: non in illam dignitatem, quam habiturum erat, si non peccasset Adam, et ideo non integre restaurabitur et dei propositum deficere uidebitur; quae duo inconuenientia sunt. Ergo necesse est ut de Adam assumatur homo, per quem restaurandum est genus Adae.

BOSO. Si rationem sequimur, sicut proposuimus, hoc ineuitabiliter oportet esse.

ANSELMUS. Inuestigemus nunc utrum assumenda sit a deo natura hominis de patre et matre, sicut alii sunt homines, aut de uiro sine femina, aut de femina sine uiro. Nam quocumque modo ex his tribus modis sit: de Adam et de Eua erit, de quibus est omnis homo utriusque sexus; nec aliquis modus ex tribus istis facilior est deo quam alit, ut eo modo potius debeat assumi.

BOSO. Bene procedis.

ANSELMUS. Verum non est opus multo labole, ut ostendatur quia mundius et honestius procreabitur homo ille de solo uiro uel femina, quam de commixtione utriusque, sicut omnes alii filii hominum.

BOSO. Sufficit. /104/

ANSELMUS. Aut ergo de solo uiro aut de sola femina assumendus est.

BOSO. Aliunde non potest.

ANSELMUS. Quatuor modis potest deus hominem facere. Videlicet aut de uiro et femina, sicut assiduus monstrat usus; aut nec de uiro nec de femina, sicut creauit Adam; aut de uiro sine femina, sicut fecit Euam; aut de femina sine uiro, quod nondum fecit. Ut igitur hunc quoque modum probet suae subiacere potestati et ad hoc ipsum opus dilatum esse, nil conuenientius, quam ut de femina sine uiro assumat illum hominem quem quaerimus. Utrum autem de uirgine aut de non-uirgine dignius hoc fiat, non est opus disputare, sed sine omni dubitatione asserendum est quia de uirgine deum-hominem nasci oportet.

BOSO. Secundum placitum cordis mei loqueris.

ANSELMUS. Estne hoc solidum quod diximus, aut uanum aliquid sicut nubes, quod dixisti nobis infideles obicerei

BOSO. Nihil solidius.

ANSELMUS. Pinge igitur non super fictam uanitatem, sed super solidam ueritatem, et dic quia ualde conuenit ut, quemadmodum hominis peccatum et causa nostrae damnationis principium sumpsit a femina, ita medicina peccati et causa nostrae saluationis nascatur de femina. Ac ne mulieres desperent se pertinere ad sortem beatorum, quoniam de femina tantum malum processit, oportet ut ad reformandam spem earum de muliere tantum bonum procedat. Pinge et hoc: Si uirgo erat quae cause fuit humano generi totius mali, multo magis decet, ut uirgo sit quae cause erit totius boni. Hoc quoque pinge: Si mulier quam fecit deus de uiro sine femina, facta est de uirgine, conuenit ualde ut uir quoque, qui fiet de femina sine uiro, fiat de uirgine. Sed de picturis quae pingi possum super hoc, quia deus-homo de uirgine-muliere nasci debet, ista nunc sufficiant.

BOSO. Valde pulchrae et rationabiles sunt istae picturae. /105/

2.09 QUOD NECESSE SIT VERBUM SOLUM ET HOMINEM IN UNAM CONUENIRE PERSONAM.

ANSELMUS. Nunc quoque quaerendum est in qua persona deus, qui est tres personae, hominem assumat. Plures enim personae nequeunt unum eundemque hominem assumere in unitatem personae. Quare in una tantum persona hoc fieri necesse est. Sed de hac unitate personae dei et hominis, et in qua persona dei hoc magis fieri oporteat, in epistola de incarnatione uerti ad domnum papam Urbanum directa, quantum ad praesentem inuestigationem sufficere puto, locutus sum.

BOSO. Breuiter tamen hic tange, cur potius filii persona debeat incarnari, quam patris aut spiritus sancti.

ANSELMUS. Si quaelibet alla persona incarnetur, erunt duo filii in trinitate, filiusscilicet dei, qui et ante incarnationem filius est, et ille qui per incarnationem filius ent uirginis; et erit in personis, quae semper aequales esse debent, inaequalitas secundum dignitatem natiuitatum. Digniorem namque natiuitatem habebit natus ex deo quam natus ex uirgine. Item si peter fuerit incarnatus, erunt duo nepotes in trinitate, quia peter erit nepos parentum uirginis per hominem assumptum; et uerbum, cum nihil habeas de homine, nepos tamen erit uirginis, quia filii eius erit filius. Quae omnia inconuenientia sunt, nec in incarnatione uerbi contingunt. Est et aliud cur magis conueniat incarnari filio quam allis personis: quia conuenientius sonat fillum supplicare petri quam aliam personam alit. Item. Homo pro quo erat oraturus, et diabolus quem erat expugnaturus, ambo falsam similitudinem dei per propriam uoluntatem praesumpserant. Unde quasi specialius aduersus personam filii peccauerant, qui uera patris similitudo creditur. Illi itaque cui specialius fit iniuria, conuenientius attribuitur culpae uindicta aut indulgentia. Quapropter cum nos ratio /106/ ineuitabilis perduxerit ad hoc, ut necesse sit diuinam et humanam naturam in unam conuenire personam, nec hoc fieri possit in pluribus personis dei, et hoc conuenientius fieri pateat in persona uerbi quam in aliis: necesse est uerbum deum et hominem in unam conuenire personam.

BOSO. Sic est uia qua me ducts, undique munita ratione, ut neque ad dexteram neque ad sinistram uideam ab illa me posse declinare.

ANSELMUS. Non ego te duco, sed ille de quo loquimur, sine quo nihil possumus, nos ducit ubicumque uiam ueritatis tenemus.

2.10 QUOD IDEM HOMO NON EX DEBITO MORIATUR; ET QUOMODO POSSIT VEL NON POSSIT PECCARE; ET CUR ILLE UEL ANGELUS DE SUA IUSTITIA LAUDANDUS SIT, CUM PECCARE NON POSSINT.

Utrum autem ille homo moriturus sit ex debito, sicut omnes alii homines ex debito moriantur, nunc inuestigare debemus. Sed si Adam moriturus non erat, si non pecasset: multo magis iste mortem pati non debebit, in quo peccatum esse non poterit, quia deus erit.

BOSO. In hoc uolo te aliquantum morari. Siue enim dicatur posse siue non posse peccare, in utroque mihi non parue nascitur quaestio. Nam si peccare non posse dicitur, difficile credi debere uidetur. Ut enim aliquantulum loquar non quasi de illo qui numquam fuerit, sicut hactenus fecimus, sed uelut de eo quem et cuius facta nouimus: quis neget illum multa potuisse facere quae peccata dicimus? Quippe -- ut alla taceam -- quomodo didicemus eum non potuisse mentiri, quod semper peccatum est? Cum enim dicat Iudaeis de patre: "si dixero quia non scio eum, ero similis uobis mendas", et inter haec uerba dicat: "non scio eum": quis eum dices easdem tres nequiuisse proferre dictiones sine aliis uerbis, ut sic diceret: "non scio eum"? Quod si faceret, ut ipse ait, esset mendax, quod est esse peccatorem. Quare quoniam hoc potuit, peccare potuit.

ANSELMUS. Et hoc dicere potuit, et peccare non potuit.

BOSO. Hoc ostende. /107/

ANSELMUS. Omnis potestas sequitur uoluntatem. Cum enim dico quia possum loqui ud ambulare, subauditur: si uolo. Si enim non subintelligitur uoluntas,non est potestas sed necessitas. Nam cum dico quia nolens possum trahi aut uinci, non est haec mea potestas, sed necessitas et potestas alterius. Quippe non est aliud: possum trahi uel uinci, quam: alius me trahere uel uincere potest. Possumus itaque dicere de Christo quia potuit mentiri, si subauditur: si uellet. Et quoniam mentiri non potuit nolens nec potuit uelle mentiri, non minus dici potest nequiuisse mentiri. Sic itaque potuit et non potuit mentiri.

BOSO. Nunc redeamus ad inuestigandum de illo quasi nondum sit, sicut incepimus. Dico igitur: Si peccare non poterit, quia, sicut dicis, non poterit uelle, ex necessitate seruabit iustitiam. Quare non ex libertate arbitrii iustus erit. Quae igitur gratia illi pro iustitia sua debebitur? Solemus namque dicere deum idcirco fecisse angelum et hominem tales qui peccare possent, quatenus, cum possent deserere iustitiam et ex libertate seruarent arbitrii, gratiam et laudem mererentur, quae illis, si ex necessitate iusti essent, non deberentur.

ANSELMUS. Nonne angeli qui modo peccare nequeunt laudandi sunt,

BOSO. Sunt utique, quia hoc quod modo non possum, meruerunt per hoc quod potuerunt et noluerunt.

ANSELMUS. Quid dicis de deo qui peccare non potest nec hoc meruit per potestatem peccandi qua non peccauit: nonne laudandus est pro iustitia sua?

BOSO. Hic uolo ut respondeas pro me. Nam si dico eum non esse laudandum, scio me mentiri; si autem dico laudandum, timeo infirmare rationem quam dixi de angelis.

ANSELMUS. Angeli non sunt laudandi de iustitia sua, quia peccare potuerunt, sed quia per hoc quodam modo a se habent quod peccare nequeunt; in quo aliquatenus similes sunt deo, qui a se habet quidquid habet. Dicitur enim dare aliquid, qui non aufert quando potest; et facere esse aliquid, qui cum possit id ipsum facere non esse, non facit. Sic itaque cum angelus /108/ potuit auferre sibi iustitiam et non abstulit, et facere se non esse iustum et non fecit, recte asseritur ipse sibi dedisse iustitiam, et se ipsum iustum fecisse. Hoc igitur modo habet a se iustitiam, quia creatura eam aliter a se habere nequit; et idcirco laudandus est de sue iustitia, nec necessitate sed libertate iustus est, quia improprie dicitur necessitas, ubi nec coactio ulla est nec prohibitio. Quapropter quoniam deus perfecte habet a se quidquid habet, ille maxime laudandus est de bonis quae habet et seruat, non ulla necessitate, sed, sicut supra dixi, propria et aeterna immutabilitate. Sic ergo homo ille qui idem ipse deus erit, quoniam omne bonum quod ipse habebit, a se habebit, non necessitate sed libertate, et a se ipso iustus et idcirco laudandus erit. Quamuis enim natura humana a diuina habeas quod habebit, idem tamen ipse a se ipso, quoniam duae naturae una persona erunt, habebit.

BOSO. Satisfecisti mihi ex hoc, et aperte uideo quia et peccare non poterit, et tamen laudandus erit de iustitia sua.

Sed nunc quaerendum existimo, cum deus talem possit facere hominem, cur non tales fecit angelos et duos primos homines, ut similiter et peccare non possent et de iustitia sue laudandi essent.

ANSELMUS. Intelligis quid dices?

BOSO. Videor mihi intelligere, et idcirco quaero cur eos tales non fecit.

ANSELMUS. Quoniam nec debuit nec potuit fieri, ut unusquisque illorum esset idem ipse qui deus, sicut de homine isto dicimus. Et si quaeris cur non uel de tot quot sunt personae dei, uel saltem de uno hoc fecit, respondeo quia ratio tune fieri nullatenus hoc exigebat, sed omnino, quia deus nihil sine ratione facit, prohibebat.

BOSO. Erubesco quia hoc quaesiui; dic quae dicturus eras.

ANSELMUS. Dicamus igitur quia mori non debebit, quoniam non erit peccator.

BOSO. Concedere me oportet. /109/

2.11 QUOD MORIATUR EX SUA POTESTATE; ET QUOD MORTALITAS NON PERTINEAT AD PURAM HOMINIS NATURAM.

ANSELMUS. Nunc autem restat indagare utrum possit mori secundum humanam naturam; nam secundum diuinam semper incorruptibilis erit.

BOSO. De hoc cur dubitare debemus, cum ipse uerus homo futurus sit et omnis homo naturaliter mortalis sit?

ANSELMUS. Non puto mortalitatem ad puram, sed ad corruptam hominis naturam pertinere. Quippe si numquam peccasset homo et immortalitas ipsius immutabiliter firmata esset, non tamen minus homo esset uerus; et quando mortales in incorruptibilitatem resurgent, non minus erunt ueri homines. Nam si pertineret ad ueritatem hurnanae naturae mortalitas, nequaquam posset homo esse, qui esset immortalis. Non ergo pertinet ad sinceritatem humanae naturae corruptibilitas siue incorruptibilitas, quoniam neutra facit aut destruit hominem, sed altera ualet ad eius miseriam, altera ad beatitudinem. Sed quoniam nullus est homo qui non moriatur, idcirco mortale ponitur in hominis definitione a philosophis, qui non crediderunt totum hominem aliquando potuisse aut posse esse immortalem. Quare non sufficit ad monstrandum illum hominem debere mortalem esse hoc, quia uerus homo erit.

BOSO. Quaere tu ergo aliam rationem, quia ego illam nescio, si tu nescis, qua ille probetur posse mori.

ANSELMUS. Dubium non est quia sicut deus erit, ita omnipotens erit.

BOSO. Verum est. /110/

ANSELMUS. Si ergo uoles, poterit animam suam ponere et iterum sumere.

BOSO. Si hoc non potest, non uidetur quod sit omnipotens.

ANSELMUS. Poterit igitur numquam mori si uoles, et poterit mori et resurgere. Siue autem animam suam ponat nullo alio faciente, siue alius hoc faciat, ut eam ponat ipso permittente, quantum ad potestatem nihil differt.

BOSO. Non est dubium.

ANSELMUS. Si igitur uoluerit permittere, poterit occidi; et si noluerit, non poterit.

BOSO. Ad hoc nos indeclinabiliter perducit ratio.

ANSELMUS. Ratio quoque nos docuit quia oportet eum maius aliquid habere, quam quidquid sub deo est, quod sponte det et non ex debito deo.

BOSO. Ita est.

ANSELMUS. Hoc autem "nec" sub illo nec extra illum inueniri potest.

BOSO. Verum est.

ANSELMUS. In ipso igitur inueniendum est.

BOSO. Sic sequitur.

ANSELMUS. Aut igitur se ipsum aut aliquid de se debit.

BOSO. Non possum aliter intelligere.

ANSELMUS. Quaerendum nunc est cuiusmodi esse debebit haec datio. Dare namque se non poterit deo aut aliquid de se, quasi non habenti ut suus sit, quoniam omnis creatura dei est.

BOSO. Sic est.

ANSELMUS. Sic ergo intelligenda est haec datio, quia aliquo modo ponet se ad honorem dei aut aliquid de se, quomodo debitor non erit.

BOSO. Ita sequitur ex supra dictis.

ANSELMUS. Si dicimus quia debit se ipsum ad oboediendum deo, ut perseueranter seruando iustitiam subdat se uoluntati eius, non erit hoc dare quod deus ab illo non exigat ex debito. Omnis enim rationalis creatura debet hanc oboedientiam deo.

BOSO. Hoc negari nequit.

ANSELMUS. Alio itaque modo oportet, ut det se ipsum deo aut aliquid de se.

BOSO. Ad hoc nos impellit ratio. /111/

ANSELMUS. Videamus si forte hoc sit dare uitam suam, siue ponere animam suam, siue tradere se ipsum morti ad honorem dei. Hoc enim ex debito non exiget deus ab illo; quoniam namque non erit peccatum in illo, non debebit mori, sicut diximus.

BOSO. Aliter nequeo intelligere.

ANSELMUS. Consideremus adhuc utrum sic rationabiliter conueniat.

BOSO. Dic tu, et ego libenter audiam.

ANSELMUS. Si homo per suauitatem peccauit: an non conuenit ut per asperitatem satisfaciat? Et si tam facile uictus est a diabolo ut deum peccando exhonoraret, ut facilius non posses: nonne iustum est ut homo satisfaciens pro peccato tanta difficultate uincat diabolum ad honorem dei, ut maiori non possit? An non est dignum quatenus, gui se sic abstulit deo peccando, ut se plus auferre non posses, sic se det deo satisfaciendo, ut magis se non possit dare?

BOSO. Non est aliquid rationabilius.

ANSELMUS. Nihil autem asperius aut difficilius potest homo ad honorem dei sponte et non ex debito pati quam mortem, et nullatenus se ipsum potest homo dare magis deo, quam cum se morti tradit ad honorem illius.

BOSO. Vera sunt omnia haec.

ANSELMUS. Talem igitur oportet eum esse qui pro peccato hominis satisfacere uolet, ut mori possit si uelit.

BOSO. Video plane illum hominem quem quaerimus, talem esse oportere qui nec ex necessitate moriatur, quia omnipotens erit, nec ex debito, quia numquam peccator erit, et mori possit ex libera uoluntate, quia necessarium erit.

ANSELMUS. Sunt et alla multa cur eum ualde conueniat hominum similitudinem et conuersationem absque peccato habere, quae facilius et clarius per se patent in eius uita et operibus, quam uelut ante experimentum sola ratione monstrari possint. Quis enim explicet quam necessarie, quam sapienter factum est, ut ille qui homines erat redempturus et de uia mortis et perditionis ad uiam uitae et beatitudinis aeternae docendo reducturus, cum hominibus conuersaretur et in ipsa conuersatione, cum eos doceret uerbo qualiter uiuere /112/ deberent, se ipsum exemplum praeberet? Exemplum autem se ipsum quomododaret infirmis et mortalibus, ut propter iniurias aut contumelias aut dolores aut mortem a iustititia non recederent, si ipsum haec omnia sentire non agnoscerent?

2.12 QUOD QUAMVIS INCOMMODORUM NOSTRORUM PARTICEPS SIT, MISER TAMEN NON SIT.

BOSO. Omnia haec patenter ostendunt eum mortalem et incommodorum nostrorum esse participem oportere. Sed haec omnia miseriae nostrae sunt. Numquid ergo miser erit?

ANSELMUS. Nequaquam. Nam sicut ad beatitudinem non pertinet commodum quod habet quis contra uoluntatem, ita non est miseria apprehendere sapienter nulla necessitate aliquod incommodum secundum uoluntatem.

BOSO. Concedendum est.

2.13 QUOD CUM ALIIS INFIRMITATIBUS NOSTRIS IGNORANTIAM NON HABEAT.

Verum in hac similitudine, quam habere debet cum hominibus, dic utrum ignorantiam quoque sicut alias infirmitates nostras habiturus sit.

ANSELMUS. Quid dubitas de deo utrum sit omnia sciens?

BOSO. Quia quamuis sit immortalis futurus ex diuina natura, mortalis tamen erit ex humana. Nam cur non similiter poterit homo ille esse uere ignorans, sicut uere mortalis erit?

ANSELMUS. Illa hominis assumptio in unitatem personae dei non nisi sapienter a summa sapientia fiet, et ideo non assumes in homine quod nullo modo utile, sed ualde noxium est ad opus quod idem homo facturus est. Ignorantia namque ad nihil illi utilis esset, sed ad multa noxia. Quomodo enim tot et tanta opera quae facturus est, faciet sine immense sapientia? Aut quomodo illi credent homines, si eum scient nescium? Si autem nescient: ad quid erit illi utilis illa ignorantia? Deinde si nihil amatur nisi quod cognoscitur: sicut nihil erit bond quod non amet, ita nullum bonum erit quod ignoret. Bonum autem nemo perfecte nouit, nisi qui illud a malo scit discernere. /113/ Hanc quoque discretionem nullus scit facere, qui malum ignorat. Sicut igitur ille de quo loquimur, omne perfecte sciet bonum, ita nullum ignorabit malum. Omnem igitur habebit scientiam, quamuis eam publice in hominum conuersatione non ostendat.

BOSO. Hoc in maiori aetate ita uidetur, sicut dicis; sed in infantia sicut non erit tempus congruum, ut in illo appareat sapientia, ita non erit opus et ideo nec congruum, ut illam habeat.

ANSELMUS. Nonne dixi quia sapienter fiet illa incarnatio? Sapienter namque assumet deus mortalitatem, qua sapienter, quia ualde utiliter, utetur. Ignorantiam uero non poterit assumere sapienter, quia numquam est utilis sed semper noxia, nisi forte cum per eam mala uoluntas, quae numquam in illo erit, ab effectu restringitur. Nam etsi aliquando ad aliud non nocet, hoc solo tamen nocet, quia scientiae bonum aufert. Et ut breuiter absoluam quod quaeris: ex quo ille homo erit, plenus deo semper ut se ipso erit. Unde numquam erit sine eius potentia et fortitudine et sapientia.

BOSO. Quamuis hoc in Christo semper fuisse non dubitarem, ideo tamen quaesiui, ut de hoc quoque rationem audirem. Saepe namque aliquid esse certi sumus, et tamen hoc ratione probare nescimus.

2.14 QUOMODO MORS EIUS PRAEVALEAT NUMERO ET MAGNITUDINI PECCATORUM OMNIUM.

Nunc rogo ut doceas me, quomodo mors eius praeualeat numero et magnitudini peccatorum omnium, cum unum quod putamus leuissimum peccatumtam infinitum monstres, ut si numerus obtendatur infinitus mundorum, qui sic pleni sunt creaturis sicut est iste, nec possint senari quin redigantur in nihilum, nisi faciat aliquis aspectum unum contra uoluntatem dei, non tamen fieri debeat.

ANSELMUS. Si esset praesens homo ille et quis esset scires, et diceretur tibi: nisi occideris hominem hunc, peribit mundus iste totus et quidquid deus non est: faceres hoc pro conseruanda omni alia creatura?

BOSO. Non facerem, etiam si infinitus mihi numerus mundorum obtenderetur. /114/

ANSELMUS. Quid si iterum tibi diceretur: aut eum occides, aut omnia peccatamundi uenient super te?

BOSO. Responderem me potius alla omnia uelle peccata suscipere, non solum huius mundi quae fuerunt et quae future sunt, sed et quaecumque super haec cogitari possum, quam istud solum. Quod non solum de occisione eius, sed et de qualibet parue laesione quae illum tangeret, respondere me existimo debere.

ANSELMUS. Recte existimas. Sed dic mihi cur ita cor tuum iudicat, ut plus horreat unum peccatum in laesione huius hominis, quam omnia alla quae cogitari possum, cum omnia quaecumque fiunt peccata contra illum sint.

BOSO. Quoniam peccatum quod in persona eius fit, incomparabiliter superat omnia illa, quae extra personam illius cogitari possum.

ANSELMUS. Quid dices ad hoc quia saepe libenter aliquis patitur quasdam in sua persona molestias, ne maiores patiatur in rebus suis?

BOSO. Quia deus non eget hac patientia, cuius potestati cuncta subiacent, sicut tu supra cuidam meae interrogationi respondisti.

ANSELMUS. Bene respondes. Videmus ergo quia uiolationi uitae corporalis huius hominis nulla immensitas uel multitudo peccatorum extra personam dei comparari ualet.

BOSO. Apertissimum est.

ANSELMUS. Quantum bonum tibi uidetur, cuius interemptio tam male est?

BOSO. Si omne bonum tam bonum est quam male est eius destructio, plus est bonum incomparabiliter, quam sint ea peccata male, quae sine aestimatione superat eius interemptio.

ANSELMUS. Verum dicis. Cogita etiam quia peccata tantum sunt odibilia quantum sunt male, et uita ista tantum amabilis quantum est bona. Unde sequitur quia uita haec plus est amabilis, quam sint peccata odibilia.

BOSO. Non possum hoc non intelligere.

ANSELMUS. Putasne tantum bonum tam amabile posse sufficere ad soluendum, quod debetur pro peccatis totius mundi?

BOSO. Immo plus potest in infinitum.

ANSELMUS. Vides igitur quomodo uita haec uincat omnia peccata, si pro illis detur. /115/

BOSO. Aperte.

ANSELMUS. Si ergo dare uitam est mortem accipere: sicut datio huius uitae praeualet omnibus hominum peccatis, ita et acceptio mortis.

BOSO. Ita esse de omnibus peccatis quae personam dei non tangunt constat.

2.15 QUOMODO DELEAT MORS EADEM ETIAM PECCATA EUM PERIMENTIUM.

Sed nunc uideo aliud quaerendum. Nam si tam malum est eum occidere quam bona est uita eius: quomodo potest mors eius superare et delere peccata eorum qui eum occiderunt? Aut si alicuius eorum peccatum delet: quomodo potest aliorum quoque hominum aliquod delere? Credimus enim quia et multi ex illis saluati sunt et innumerabiles alii saluantur.

ANSELMUS. Hanc quaestionem soluit apostolus qui dixit, quia "si cognouissent, numquam dominum gloriae crucifixissent". Tantum namque differunt scienter factum peccatum et quod per ignorantiam fit, ut malum quod numquam facere possent pro nimietate sua, si cognosceretur, ueniale sit, quia ignoranter factum est. Deum enim occidere nullus homo umquam scienter saltem uelle posset, et ideo qui illum occiderunt ignoranter, non in illud infinitum peccatum, cui nulla alia comparari peccata possunt, proruerunt. Nam non considerauimus eius magnitudinem ad uidendum, quam bona esset uita illa, secundum hoc quod ignoranter factum est, sed quasi scienter fieret, quod necumquam fecit aliquis nec facere potuit.

BOSO. Rationabiliter interemptores Christi ad ueniam peccati sui pertingere potuisse monstrasti.

ANSELMUS. Quid iam quaeris amplius? Ecce uides quomodo rationabilis necessitas ostendat ex hominibus perficiendam esse supernam ciuitatem, nec hoc /116/ posse fieri nisi per remissionem peccatorum, quam homo nullus habere potest nisi per hominem, qui idem ipse sit deus atque morte sue homines peccatores deo reconciliet. Aperte igitur inuenimus Christum, quem deum et hominem confitemur et mortuum propter nos. Hoc autem absque omni dubietate cognito: cuncta quae ipse dicit certa esse, quoniam deus mentiri nequit, et sapienter esse facta quae fecit, dubitandum non est, quamuis non eorum ratio intelligatur a nobis.

BOSO. Verum est quod dicis, nec aliquatenus quod dixit esse uerum, aut quod fecit rationabiliter esse factum dubito. Sed hoc postulo ut, quod quasi non debere aut non posse fieri uidetur infidelibus in fide Christiana, hoc mihi qua ratione fieri debeat aut possit aperias; non ut me in fide confirmes, sed ut confirmatum ueritatis ipsius intellectu laetifices.

2.16 QUALITER DEUS DE MASSA PECCATRICE ASSUMPSIT HOMINEM SINE PECCATO; ET DE SALVATIONE ADAE ET EVAE.

Quapropter sicut eorum quae supra dicta sunt, rationem aperuisti, sic peto ut eorum quae sum adhuc quaesiturus, rationem ostendas. Primum scilicet qualiter de massa peccatrice, id est de humano genere, quod totum infectum erat peccato, hominem sine peccato quasi azimum de fermentato deus assumpsit. Nam licet ipsa hominis eiusdem conceptio munda sit et absque carnalis delectationis peccato, uirgo tamen ipsa unde assumptus est, "in iniquitatibus" concepta est, "et in peccatis concepit" eam "mater" eius, et cum originali peccato nata est, quoniam et ipsa in Adam peccauit, "in quo omnes peccaueraut". /117/

ANSELMUS. Postquam constat hominem illum deum et peccatorum esse reconciliatorem, dubium non est eum omnino sine peccato esse. Hoc autem esse non ualet, nisi absque peccato de massa peccatrice sit assumptus. Qua uero ratione sapientia dei hoc fecit, si non possumus intelligere, non debemus mirari, sed cum ueneratione tolerare aliquid esse in secretis tantae rei quod ignoremus. Quippe mirabilius deus restaurauit humanam naturam quam instaurauit. Aequaliter enim utrumque deo facile est; sed homo antequam esset non peccauit, ut fieri non deberet; postquam uero factus est, peccando meruit ut, quod et ad quod factus erat, perderet, quamuis non perdiderit omnino quod factus erat, ut esset qui puniretur aut cui deus misereretur. Neutrum enim horum fieri posset, si in nihilum redactus esset. Tanto ergo mirabilius deus illum restituit quam instituit, quanto hoc de peccatore contra meritum, illud non de peccatore nec contra meritum fecit. Quantum etiam est deum et hominem sic in unum conuenire, ut seruata integritate utriusque naturae idem sit homo qui deus? Quis ergo praesumat uel cogitare quod humanus intellectus ualeat penetrare, quam sapienter, quam mirabiliter tam inscrutabile opus factum sit?

BOSO. Assentior quia nullus homo potest in hac uita tantum secretum penitus aperire, nec peto ut facias quod nullus homo facere potest, sed tantum quantum potes. Plus enim persuadebis altiores in hac re rationes latere, si aliquam te uidere monstraueris, quam si te nullam in ea rationem intelligere nihil dicendo probaueris.

ANSELMUS. Video me ab importunitate tua non posse liberari. Sed si aliquatenus potero quod postulas ostendere, gratias agamus deo. Si uero non /118/ potero, sufficiant ea quae supra probata sunt. Cum enim constat deum hominem fieri oportere, dubium non est sapientiam et potentiam illi non deesse, ut hoc sine peccato fiat.

BOSO. Sic libenter accipio.

ANSELMUS. Oportuit utique ut illa redemptio quam Christus fecit, prodesset non solum illis qui eo tempore fuerunt, sed etiam aliis. Sit enim rex aliquis, cui totus populus suae cuiusdam ciuitatis sic peccauit, excepto uno solo, qui tamen de illorum est genere, ut nullus eorum facere possit unde mortis damnationem euadat. Ille autem qui solus est innocens, tantam apud regem habet gratiam ut possit, et tantam dilectionem erga reos ut uelit omnes qui suo credent consilio reconciliare quodam seruitio ualde ipsi regi placituro, quod facturus est die secundum uoluntatem regis statuto. Et quoniam non omnes possunt qui reconciliandi sunt ad diem illam conuenire, concedit rex propter magnitudinem illius seruitii, ut quicumque uel ante uel post diem illam confessi fuerint se uelle per illud opus quod ea die fiet, ueniam impetrare et ad pactum ibi constitutum accedere, ab omni culpa sint absoluti praeterita; et si contigerit ut post hanc ueniam iterum peccent, si digne satisfacere et corrigi deinceps uoluerint, per eiusdem pacti efficaciam iterum ueniam recipiant. Sic tamen ut nullus palatium eius ingrediatur, donec factum sit hoc unde culpae relaxantur. Secundum hanc similitudinem, quoniam non potuerunt omnes homines qui saluandi erant praesentes esse, quando redemptionem illam Christus fecit, tanta fuit uis in eius morte, ut etiam in absentes uel loco uel tempore eius protendatur effectus. Quod autem non solis praesentibus prodesse debeat hinc facile cognoscitur, quia non tot praesentes eius morti esse potuerunt, quot ad supernae ciuitatis constructionem necessarii sunt, etiam si omnes qui eiusdem mortis tempore ubicumque erant, ad illam redemptionem /119/ admitterentur. Plures enim sunt daemones, quam de quibus restaurandus est numerus eorum, ea die uiuerent homines.

Nec credendum est, ex quo factos est homo, ullum tempus fuisse quo mundus iste cum creaturis, quae factae sunt ad usus hominum, sic uacuus fuisset, ut nullus esset in illo ex humano genere ad hoc pertinens, propter quod factus est homo. Videtur enim inconueniens quod deus ueluno momento permiserit humanum genus et ea quae fecit propter usu meorum, de quibus superna ciuitas perficienda est, quasi frustra extitisse. Nam aliquatenus in uanum esse uiderentur, quamdiu non ad hoc propter quod maxime facta essent, uiderentur subsistere.

BOSO. Congruenti ratione et cui nihil repugnare uidetur, monstras nullum umquam foisse tempus, ex quo factus est homo, absque aliquo qui ad eam pertineret, sine qua uane factus esset omnis homo, reconciliationem. Quod non solum conueniens sed etiam necessarium esse possumus concludere. Si enim conuenientius et rationabilius est hoc, quam aliquando nullum fuisse, de quo intentio dei qua hominem fecit perficeretur, nec est aliquid quod huic obuiet rationi, necesse est semper aliquem ad praedictam reconciliationem pertinentem fuisse. Unde Adam et Eua ad illam pertinuisse redemptionem dubitandum non est, quamuis hoc auctoritas diuina aperte non pronuntiet.

ANSELMUS. Incredibile quoque uidetur, quando deus illos fecit et proposuit immutabiliter facere de illis omnes homines, quos ad caelestem ciuitatem assumpturus erat, quod illos duos ab hoc excluserit proposito.

BOSO. Immo illos maxime ad hoc fecisse credi debet, ut essent de illis propter quos facti sunt.

ANSELMUS. Bene consideras. Nulla tamen anima ante mortem Christi paradisum caelestem ingredi potuit, sicut supra dixi de regis palatio.

BOSO. Sic tenemus.

ANSELMUS. Virgo autem illa de qua homo ille assumptus est, de quo loquimur, fuit de illis qui ante natiuitatem eius per eum mundati sunt a peccatis, etin eius ipsa munditia de illa assumptus est.

BOSO. Placeret mihi multum quod dicis, nisi cum ipse debeat a se ipso habere munditiam a peccato, uideretur eam habere a matre, et non per se mundus esse, sed per illam.

ANSELMUS. Non ita est; sed quoniam matris munditia per quam mundus est, non fuit nisi ab illo, in se quoque ner se ipsum et a se mundus fuit. /120/

BOSO. Bene est de hoc.

Verum adhuc aliud mihi uidetur quaerendum. Diximus enim supra quia non necessitate moriturus erat, et nunc uidemus quia mater eius per eius mortem futuram munda fuit, quod nisi illa fuisset, ipse de illa esse non potuisset. Quomodo ergo non necessitate mortuus est, qui non, nisi quia moriturus erat, potuit esse? Nam si moriturus non esset, uirgo de qua assumptus est munda non fuisset, quoniam hoc nequaquam ualuit esse nisi ueram eius mortem credendo, nec ille de illa potuit aliter assumi. Quare sinon mortuus est ex necessitate, postquam assumptus est de uirgine, potuit non esse de uirgine assumptus, postquam est assumptus; quod non est possibile.

ANSELMUS. Si bene quae supra dicta sunt considerasses, hanc quaestionem in illis, ut puto, solutam intellexisses.

BOSO. Non uideo quomodo.

ANSELMUS. Nonne quando quaesiuimus utrum ille mentiri potuerit, monstrauimus in mentiendo duas esse potestates, unam uidelicet uolendi mentiri, alteram mentiendi; et quoniam cum mentiendi potestatem haberet, hoc a se ipso habuit ut non posses uelle mentiri, idcirco de sue iustitia qua ueritatem seruauit eum laudandum esse?

BOSO. Ita est.

ANSELMUS. Similiter est in senando uitam potestas uolendi seruare et potestas seruandi. Cum ergo quaeritur utrum idem deus-homo potuerit seruare uitam suam, ut numquam moreretur, dubitandum non est quia semper habuit potestatem seruandi, quamuis nequiuerit uelle seruare ut numquam moreretur; et quoniam hoc a se ipso habuit, ut scilicet uelle non posses, non necessitate sed libera potestate animam suam posuit.

BOSO. Non omnino similes fuerunt in illo istae potestates, mentiendi uidelicet et seruandi uitam. Ibi enim sequitur quia, si uellet, posses mentiri; hic uero uidetur quia, si non mori uellet, non magis hoc posses, quam posses non esse quod erat. Nam ad hoc erat homo ut moreretur, et propter huius futurae mortis fidem de uirgine potuit assumi, sicut supra dixisti.

ANSELMUS. Quemadmodum putas illum non potuisse non mori aut necessitate /121/ mortuum esse, quia non potuit non esse quod erat, ita poses asserere illum non potuisse uelle non mori aut necessitate mori uoluisse, quoniam quod erat non esse non potuit. Non enim magis ipse factus est homo ad hoc ut moreretur, quam ut uellet mori. Quapropter sicut non debes dicere quia non potuit uelle non mori aut necessitate uoluit mori, sic non est dicendum quia non potuit non mori aut necessitate mortuus est.

BOSO. Immo quoniam eidem subiacent rationi, scilicet et mori et uelle mori, utrumque uidetur in illo necessitate fuisse.

ANSELMUS. Quis se sponte uoluit hominem facere, ut eadem immutabili uoluntate moreretur, et per huius fidem certitudinis uirgo munda fieret, de qua homo ille assumeretur?

BOSO. Deus, filius dei.

ANSELMUS. Nonne supra monstratum est quia dei uoluntas nulla cogitur necessitate, sed ipsa se spontanea sua seruat immutabilitate, quando aliquid dicitur necessitate facere?

BOSO. Vere monstratum est. Sed uidemus econtra quia, quod deus immutabiliter uult, non potest non esse, sed necesse est esse. Quapropter si deus uoluit, ut homo ille moreretur, non potuit non mori.

ANSELMUS. Ex eo quia filius dei assumpsit hominem ea uoluntate ut moreretur, probes eundem hominem non potuisse non mori.

BOSO. Ita intelligo.

ANSELMUS. An non similiter apparuit ex iis quae dicta sunt, fillum dei et assumptum hominem unam esse personam, ut idem sit deus et homo, filius dei et filius uirginis?

BOSO. Sic est.

ANSELMUS. Idem igitur homo sue uoluntate non potuit non mori et mortuus est.

BOSO. Negare nequeo.

ANSELMUS. Quoniam ergo uoluntas dei nulla necessitate facit aliquid, sed sua potestate, et uoluntas illius fuit uoluntas dei, nulla necessitate mortuus est, sed sola sua potestate.

BOSO. Argumentationibus tuis obuiare nequeo. Nam nec propositiones quas praemittis, nec consequentias quas infers, ullatenus infirmare ualeo. /122/ Sed tamen hoc mihi semper occurrit quod dixi, quia si uellet non mori, non magis hoc posses, quam non esse quod erat. Vere namque moriturus erat, quoniam si uere non fuisset moriturus, non fuisset uera fides futurae mortis eius, per quam et illa uirgo de qua natus est, et multi alii mundati sunt a peccato. Nam si uera non fuisset, nihil prodesse potuisset. Quapropter si potuit non mori, potuit facere non esse uerum quod uerum erat.

ANSELMUS. Quare uerum erat, antequam moreretur, quia moriturus erat?

BOSO. Quoniam hoc ipse sponte uoluit et immutabili uoluntate.

ANSELMUS. Si ergo, sicut dicis, idcirco non potuit non mori, quia uere moriturus erat, et ideo uere erat moriturus, quia hoc ipse sponte et immutabiliter uoluit: sequitur illum non ob aliud non potuisse non mori, nisi quia immutabili uoluntate uoluit mori.

BOSO. Ita est. Sed quaecumque fuerit causa, uerum est tamen quia non potuit non mori et necesse fuit illum mori.

ANSELMUS. Nimis haeres in nihilo, et ut dici soles, quaeris nodum in scirpo.

BOSO. An es oblitus quid excusationibus tuis obiecerim in huius disputationis nostrae principio, quia uidelicet quod postulabam non faceres doctis, sed mihi et hoc ipsum mecum petentibus? Sustine igitur ut pro tarditate et hebetudine nostri quaeram ingenii, quatenus mihi et illis etiam in puerilibus quaestionibus, sicut incepisti, satisfacias.

2.17 QUOD IN DEO NON SIT NECESSITAS VEL IMPOSSIBILITAS; ET QUOD SIT NECESSITAS COGENS ET NECESSITAS NON COGENS.

ANSELMUS. Iam diximus quia deus improprie dicitur aliquid non posse aut necessitate facere. Omnis quippe necessitas et impossibilitas eius subiacet uoluntati; illius autem uoluntas nulli subditur necessitati aut impossibilitati. Nihil enim est necessarium aut impossibile, nisi quia ipse ita uult; ipsum uero aut uelle aut nolle aliquid propter necessitatem aut impossibilitatem alienum est a ueritate. Quare quoniam omnia quae uult, et non nisi quae /123/ uult facit: sicut nulla necessitas siue impossibilitas praecedit eius uelle aut nolle, ita nec eius facere aut non facere, quamuis multa uelit immutabiliteret faciat. Et sicut cum deus facit aliquid, postquam factum est, iam non potest non esse factum, sed semper uerum est factum esse; nec tamen recte dicitur impossibile deo esse, ut faciat quod praeteritum est non esse praeteritum -- nihil enim ibi operatur necessitas non faciendi aut impossibilitas faciendi, sed dei sola uoluntas, qui ueritatem semper, quoniam ipse ueritas est, immutabilem, sicuti est, uult esse -- ita si proponit se aliquid immutabiliter facturum, quamuis quod proponit, antequam fiat, non possit non esse futurum, non tamen ulla est in eo faciendi necessitas aut non faciendi impossibilitas, quoniam sola in eo operatur uoluntas. Quotiens namque dicitur deus non posse, nulla negatur in illo potestas, sed insuperabilis significatur potentia et fortitudo. Non enim aliud intelligitur, nisi quia nulla res potest efficere, ut ille agat quod negatur posse.

Nam usitata est huiusmodi multum locutio, ut dicatur res aliqua posse,non quia in illa, sed quoniam in alia re est potestas; et non posse, non quoniam in illa, sed quia in alia re est impotentia. Dicimus namgue: iste homo potest uinci, pro: aliquis potest eum uincere; et: ille non potest uinci, pro: nullus illum uincere potest. Non enim est potestas posse uinci, sed impotentia; nec uinci non posse impotentia est, sed potestas. Nec dicimus deum necessitate facere aliquid, eo quod in illo sit ulla necessitas, sed quoniam est in alio, sicut dixi de impotentia, quando dicitur non posse. Omnis quippe necessitas est aut coactio aut prohibitio; quae duae necessitates conuertuntur inuicem contrarie, sicut necesse et impossibile. Quidquid namque cogitur esse prohibetur non esse, et quod CogitUt non esse prohibetur esse; quemadmodum quod necesse est esse impossibile est non esse, et quod necesse est non esse impossibile est esse, et conuersim. Cum autem dicimus aliquid necesse esse aut non esse in deo, non intelligitur quod sit in illo necessitas aut cogens aut prohibens, sed significatur quia in omnibus aliis <rebus est> necessita prohibens eas facere et cogens non facere contra hoc quod de deo dicitur. Nam cum dicimus quia necesse est deum semper uerum dicere, et necesse est eum numquam mentiri, non dicitur aliud nisi quia tanta est in illo /124/ constantia seruandi ueritatem, ut necesse sit nullam rem facere posse, ut uerum non dicat aut ut mentiatur.

Quapropter cum dicimus quia homo ille, qui secundum unitatem personae, sicut supra dictum est, idem ipse est qui filius dei, deus, non potuit non mori, aut uelle non mori, postquam de uirgine natus est: non significatur in illo ulla impotentia seruandi aut uolendi seruare uitam suam immortalem, sed immutabilitas uoluntatis eius, qua se sponte fecit ad hoc hominem, ut in eadem uoluntate perseuerans moreretur, et quia nulla res potuit illam uoluntatem mutare. Plus enim esset impotentia quam potentia, si posset uelle mentiri aut fallere aut mutare uoluntatem, quam prius immutabilem esse uoluit. Et si, quemadmodum supra dixi, cum aliquis sponte se proponit facturum bonum aliquod et eadem uoluntate postea perficit quod proposuit, quamuis cogi possit, si nolit promissum soluere, non tamen est dicendus necessitate facere quod facit, sed ea qua proposuit libera uoluntate -- nonenim necessitate aut impotentia fieri uel non fieri dici debet aliquid, ubi neque necessitas neque impotentia quicquam operantur sed uoluntas -- si, inquam, ita est in homine, multo magis necessitas aut impotentia nequaquam nominandae sunt in deo, qui nihil nisi quod uult facit, et cuius uoluntatem nulla uis cogere aut prohibere ualet. Ad hoc enim ualuit in Christo diuersitas naturarum et unitas personae, ut quod opus erat fieri ad hominum restaurationem, si humana non posset natura, faceret diuina, et si diuinae minime conueniret, exhiberet humana; et non alius atque alius sed idem ipse esset, qui utrumque perfecte existens, per humanam solueret quod illa debebat, et per diuinam posset quod expediebat. Denique uirgo, quae perfidem munda facta est ut de illa posset assumi, nequaquam credidit illum moriturum, nisi quia uellet, quemadmodum per prophetam qui de illo dixit: "oblatus est, quia ipse uoluit", didicerat. Quapropter quoniam uera fuit fides /125/ eius, necesse erat ita futurum esse, sicut credidit. Quod si te iterum perturbat quia dico: necesse erat: memento quia ueritas fidei uirginis non fuit causa ut ille sponte moreretur, sed quia hoc futurum erat, uera fuit fides. Quamobrem si dicitur: necesse erat ut uoluntate sola moreretur, quia uera fuit fides siue prophetia quae de hoc praecesserant: non est aliud quam si dicas necesse fuisse ita futurum esse, quoniam sic futurum erat. Huiusmodi autem necessitas non cogit rem esse, sed esse rei facit necessitatem esse.

Est namque necessitas praecedens, quae causa est ut sit res; et est necessitas sequens, quam res facit. Praecedens et eliciens necessitas est, cum dicitur caelum uolui, quia necesse est ut uoluatur; sequens uero et quae nihil efficit sed fit, est cum dico te ex necessitate loqui, quia loqueris. Cum enim hoc dico, significo nihil facere posse, ut dum loqueris non loquaris, non quod aliquid te cogat ad loquendum. Nam uiolentia naturalis conditionis cogit caelum uolui, te uero nulla necessitas facit loqui. Sed ubicumque est praecedens necessitas, est et sequens; non autem ubi sequens, ibi statim et praecedens. Possumus namque dicere: necesse est caelum uolui, quia uoluitur; sed non similiter est uerum idcirco te loqui, quia necesse est ut loquaris. Ista sequens necessitas currit per omnia tempora hoc modo: Quidquid fuit, necesse est fuisse. Quidquid est, necesse est esse et necesse est futurum fuisse. Quidquid futurum est, necesse est futurum esse. Haec est illa necessitas quae, ubi tractat ARISTOTELES de propositionibus singularibus etfuturis, uidetur utrumlibet destruere et omnia esse ex necessitate astruere. Hac sequenti et nihil efficienti necessitate, quoniam uera fuit fides uel prophetia de Christo, quia ex uoluntate non ex necessitate moriturus erat, necesse fuit ut sic esset. Hac homo factus est; hac fecit et passus est quidquid fecit et passus est; hac uoluit quaecumque uoluit. Ideo enim necessitate fuerunt, quia futura erant; et futura erant, quia fuerunt; et fuerunt, quia fuerunt. Et si uis omnium quae fecit et quae passus est ueram scire necessitatem, scito omnia ex necessitate fuisse, quia ipse uoluit. Voluntatem uero eius nulla praecessit necessitas. Quare si non fuerunt, nisi quia ipse uoluit: si non uoluisset, non fuissent. Sic itaque "nemo" tulit "animam" eius ab /126/ illo, sed ipse posuit eam et "iterum" sumpsit "eam", quia "potestatem" habuit "ponendi animam suam et iterum sumendi eam", sicut ipse dicit.

BOSO. Satisfecisti mihi illum non posse probari ulla necessitate mortem subisse, nec me paenitet, ut hoc faceres, importunum tibi extitisse.

ANSELMUS. Ostendimus, ut puto, certam rationem quamodo deus assumpserit hominem sine peccato de massa peccatrice, sed nequaquam negandum existimo aliam esse praeter istam quam diximus, excepto hoc quia deus facere potest, quod hominis ratio comprehendere non potest. Verum quoniam et ista mihi uidetur posse sufficere, et si aliam nunc inquirere uellem, necesse esset inuestigare quid sit originale peccatum et quomodo a primis parentibus in uniuersum genus humanum praeter illum de quo agimus hominem diffundatur, et incidere in quasdam alias quaestiones quae suum postulant tractatum: ea quam diximus ratione contenti, quae de incepto restant opere prosequamur.

BOSO. Ut uis; sed eo pacto ut tu aliquando auxiliante deo illam aliam rationem, quam nunc inquirere uitas, quasi debitum exsoluas.

ANSELMUS. Quoniam uoluntatem hanc scio me gerere, quod petis non denego; sed quia de futuris incertus sum, promittere non audeo, sed dei dispositioni committo.

2.18 QUOMODO VITA CHRISTI SOLVATUR DEO PRO PECCATIS HOMINUM; ET QUOMODO DEBUIT CHRISTUS ET NON DEBUIT PATI.

Sed dic nunc quid tibi de quaestione, quam in principio proposuisti, propter quam aliae multae se ingesserunt, persoluendum uideatur.

BOSO. Summa quaestionis fuit cur deus homo factus sit, ut per mortem suam saluaret hominem, cum hoc alio modo facere potuisse uideretur. Adquod tu multis et necessariis rationibus respondens ostendisti restaurationem humanae naturae non debuisse remanere, nec potuisse fieri, nisi solueret homo quod deo pro peccato debebat. Quod debitum tantum erat, ut illud /127/ soluere, cum non deberet nisi homo, non posses nisi deus, ita ut idem esset homo qui deus. Unde necesse erat, ut deus hominem assumeret in unitatem personae, quatenus qui in natura soluere debebat et non poterat, in persona esset qui posses. Deinde quia de uirgine et a persona filii dei esset assumendus homo ille qui deus esset, et quomodo sine peccato de massa peccatrice assumi potuerit monstrasti. Vitam autem huius hominis tam sublimem, tam pretiosam apertissime probasti, ut sufficere possit ad soluendum quod pro peccatis totius mundi debetur, et plus in infinitum. Restat ergo nunc ostendere quomodo illa soluatur deo pro peccatis hominum.

ANSELMUS. Si propter iustitiam se permisit occidi: nonne ad honorem dei uitam suam dedit?

BOSO. Si possum intelligere quod non dubito, quamuis non uideam quomodo rationabiliter hoc fecerit, cum et iustitiam indeclinabiliter et uitam suam aeternaliter seruare potuerit, fatebor illum tale quid sponte dedisse deo ad honorem illius, cui quidquid deus non est comparari non potest, et quod pro omnibus omnium hominum debitis recompensari potest.

ANSELMUS. An non intelligis quia, cum iniurias et contumelias et mortem crucis cum latronibus sibi, sicut supra diximus, propter iustitiam quam oboedienter seruabat, illatas benigna patientia sustinuit, exemplum dedit hominibus, quatenus propter nulla incommode quae sentire possum, a iustitia quam deo debent declinent, quod minime dedisset, si secundum potentiam suam mortem pro tali causa illa tam declinasset?

BOSO. Videtur quod nulla hoc exemplum ipse necessitate dederit, quoniammulti ante aduentum eius et Iohannes Baptista post aduentum, ante mortem eius, fortiter mortem pro ueritate sustinentes illud sufficienter dedisse noscuntur.

ANSELMUS. Nullus umquam homo moriendo praeter illum deo dedit quod aliquando necessitate perditurus non erat, aut soluit quod non debebat. Ille uero sponte petri obtulit quod nulla necessitate umquam amissurus erat, et soluit pro peccatoribus quod pro se non debebat. Quapropter ille multo magis dedit exemplum, ut unusquisque quod aliquando incunctanter amissurus est, pro se ipso reddere deo cum ratio postulat non dubitet, qui cum nullatenus aut pro se indigeret aut cogeretur pro aliis, quibus nihil nisi poenam /128/ debebat, tam pretiosam uitam, immo se ipsum, tantam scilicet personam tanta uoluntate dedit.

BOSO. Multum propinquas desiderio meo.

Sed sustine ut quaeram quiddam, quod quamuis fatuum forsitan putes quaerere, non tamen in promptu mihi est quid respondeam, si a me quaeratur. Dicis quia, quando mortuus est, dedit quod non debebat. Sed nemo negabit melius illum fecisse, quando hoc exemplum taliter dedit, et magis hoc placere deo, quam si non hoc fecisset, aut dicet eum non debuisse facere quod melius esse et quod magis deo placere intellexit. Quomodo ergo asseremus eum non debuisse deo quod fecit, id est quod melius esse et magis placere deo cognouit, praesertim cum creatura debeat deo totum quod est et quod scit et potest?

ANSELMUS. Quamuis creatura nihil habeat a se, quando tamen concedit illi deus aliquid licite facere et non facere, dat illi ita suum esse utrumque, ut licet alterum sit melius, neutrum tamen exigatur determinate, sed siue faciat quod melius est, siue alterum, debere facere dicatur quod facit; et si facit quod melius est, praemium habeat, quia sponte dat quod suum est. Nam cum uirginitas melior sit coniugio, neutrum tamen ab homine determinate exigitur, sed qui coningio uti et qui uirginitatem seruare mauult, quod facit debere facere dicitur. Nemo enim uirginitatem siue coniugium dicit eligi nondebere; sed dicimus quia quod mauult homo, antequam aliquid horum statuat, hoc facere debet, et si uirginitatem seruat, pro spontaneo munere quod offert deo praemium exspectat. Cum ergo dicis creaturam debere deo quod melius scit et potest: si intelligis ex debito et non subaudis: si deus iubet, non est semper uerum. Siquidem, ut dixi, non debet homo uirginitatem ex debito, sed si mauult, debet uti coniugio.

Quod si te mouet uerbum quod est 'debere', nec potes illud intelligere sine aliquo debito: scito quia sicut contingit 'posse' et 'non posse' et 'necessitatem' aliquando dici, non quia sunt in rebus ubi dicuntur, sed quoniam sunt in alio: ita et 'debere'. Quippe cum dicimus debere pauperes a diuitibus eleemosynam accipere, non est aliud quam diuites debere pauperibus eleemosynam impendere. Hoc namque debitum non est exigendum a paupere, /129/ sed a diuite. Deus quoque dicitur omnibus debere praeesse, non quia ille in hoc aliquo modo sit debitor, sed quoniam omnia debent illi subesse; et debere facere quod uult, quoniam quod uult debet esse. Ita quando uult aliqua creatura facere quod suum est facere et non facere, dicitur debere facere, quia quod ipsa uult debet esse. Dominus itaque Ihesus cum mortem, sicut diximus, sustinere uoluit, quoniam soum erat et pati et non pati, debuit facere quod fecit, quia quod uoluit fieri debuit; et non debuit facere, quia non ex debito. Nempe quoniam ipse idem est deus et homo, secundum humanam quidem naturam, ex quo homo fun', sic accepit a diuina natura, quae alla est ab humana, esse suum quidquid habebat, ut nihil deberet dare nisi quod uolebat; secundum personam uero sic a se ipso habebat quod habebat, et sic perfecte sibi sufficiens erat, ut nec alii quicquam retribuere deberet, nec ut sibi retribueretur dare indigeret.

BOSO. Aperte nunc uideo quia nulla ratione se ipsum morti ex debito, sicut ratio mea uidebatur monstrare, dedit ad honorem dei, et tamen facere debuit quod fecit.

ANSELMUS. Honor utique ille totius est trinitatis. Quare quoniam idem ipse est deus, filius dei, ad honorem suum se ipsum sibi sicut petri et spiritui sancto obtulit, id est humanitatem suam diuinitati suae, quae una eademque trium personarum est. Ut tamen in eadem ipsa ueritate manentes apertius loquamur quod uolumus, dicamus, sicut usus habet, quia filius sponte se ipsum petri obtulit. Hoc namque modo aptissime dicitur quia et in una persona totus deus, cui secundum hominem se obtulit, intelligitur, et per nomen patris et filii immense quaedam in cordibus audientium, cum patrem filius hoc modo postulare pro nobis dicitur, pietas sentitur.

BOSO. Hoc libentissime accipio.

2.19 QUANTA RATIONE DE MORTE EIUS SEQUATUR HUMANA SALVATIO.

ANSELMUS. Intueamur nunc, prout possumus, quanta inde ratione sequatur humana saluatio. /130/

BOSO. Ad hoc tendit cor meum. Nam quamuis hoc mihi uidear intelligere,ipsam tamen rationis contextionem a te uolo fieri.

ANSELMUS. Quantum autem sit quod filius sponte dedit, non est opus exponere.

BOSO. Sufficienter patet.

ANSELMUS. Eum autem qui tantum donum sponte dat deo, sine retributione debere esse non iudicabis.

BOSO. Immo necesse esse uideo, ut pater filio retribuat. Alioquin aut iniustus uideretur esse si nollet, aut impotens si non posset; quae a deo aliena sunt.

ANSELMUS. Qui retribuit alicui: aut dat quod ille non habet, aut dimittit quod ab illo potest exigi. Prius autem quam tantam rem filius faceret, omnia quae patris erant sua erant; nec umquam debuit quod illi dimitti possit. Quid ergo retribuetur nullius rei egenti, et cui non est quod dari aut dimitti possit?

BOSO. Ex una parte uideo retribuendi necessitatem, et ex altera impossibilitatem; quia et necesse est deum reddere quod debet, et non est quod reddat.

ANSELMUS. Si tanta et tam debita merces nec illi nec alii redditur, in uanumfilius tantam rem fecisse uidebitur.

BOSO. Hoc nefas est aestimare.

ANSELMUS. Necesse est ergo ut alicui alii reddatur, quia illi non potest.

BOSO. Ineuitabiliter sequitur.

ANSELMUS. Si uoluerit filius quod sibi debetur alii dare: poteritne pater iureillum prohibere, aut illi cui dabit negare?

BOSO. Immo et iustum et necessarium intelligo, ut cui uoluerit dare filius,a patre reddatur; quia et filio quod suum est dare licet, et pater quoddebet non nisi alii reddere potest.

ANSELMUS. Quibus conuenientius fructum et retributionem suae mortis attribuetquam illis, propter quos saluandos, sicut ratio ueritatis nos docuit, hominem se fecit, et quibus, ut diximus, moriendo exemplum moriendi propter iustitiam dedit? Frustra quippe imitatores eius erunt, si meriti eius participes non erunt. Aut quos iustius faciet haeredes debiti quo ipse non eget, et exundantiae suae plenitudinis, quam parentes et fratres suos, quos aspicit tot /131/ et tantis debitis obligatos egestate tabescere in profundo miseriarum, ut eisdimittatur quod pro peccatis debent, et detur quo propter peccata carent?

BOSO. Nihil rationabilius, nihil dulcius, nihil desiderabilius mundus audire potest. Ego quidem tantam fiduciam ex hoc concipio, ut iam dicere non possim quanto gaudio exultet cor meum. Videtur enim mihi quod nullum hominem reiciat deus ad se sub hoc nomine accedentem.

ANSELMUS. Ita est, si accedit sicut oportet. Quemadmodum autem sit ad tantae gratiae participationem accedendum et quomodo sub illa uiuendum, nos ubique sacra scriptura docet, quae super solidam ueritatem, quam deo adiuuante aliquatenus perspeximus, uelut super firmum fundamentum fundata est.

BOSO. Vere quidquid super fundamentum hoc aedificatur, super firmam petram fundatur.

ANSELMUS. Puto me iam aliquantulum tuae satisfecisse quaestioni, quamuis hoc melior me facere plenius possit, et maiores atque plures quam meum aut mortale ingenium comprehendere ualeat huius rei sint rationes. Palam etiam est quia deus, ut hoc faceret quod diximus, nullatenus indigebat, sed ita ueritas immutabilis exigebat. Licet enim hoc quod homo ille fecit, deus dicatur fecisse propter unitatem personae, deus tamen non egebat ut de caelo descenderet ad uincendum diabolum, neque ut per iustitiam ageret contra illum ad liberandum hominem; sed ab homine deus exigebat ut diabolum uinceret, et qui per peccatum deum offenderat, per iustitiam satisfaceret. Siquidem diabolo nec deus aliquid debebat nisi poenam, nec homo nisi uicem, ut ab illo uictus illum reuinceret; sed quidquid ab illo exigebatur, hoc deo debebat non diabolo.

2.20 QUAM MAGNA ET QUAM IUSTA SIT MISERICORDIA DEI.

Misericordiam uero dei quaae tibi perire uidebatur, cum iustitiam dei et peccatum hominis considerabamus, tam magnam tamque concordem iustitiae inuenimus, ut nec maior nec iustior cogitari possit. Nempe quid misericordius /132/ intelligi ualet, quam cum peccatori tormentis aeternis damnato et unde se redimat non habenti deus pater dicit: accipe unigenitum meum et da pro te; et ipse filius: tolle me et redime te, Quasi enim hoc dicunt, quando nos ad Christianam fidem uocant et trahunt. Quid etiam iustius quam ut ille cui datur pretium maius omni debito, si debito datur affectu dimittat omne debitum?

2.21 QUOD IMPOSSIBILE SIT DIABOLUM RECONCILIARI.

Diaboli uero reconciliationem de qua quaesiuisti, impossibilem intelliges, si diligenter humanam consideres. Sicut enim homo non potuit reconciliari nisi per hominem-deum qui mori posset, per cuius iustitiam deo restitueretur quod per peccatum hominis perdiderat: ita angeli damnati non possunt saluari nisi per angelum-deum, qui mori possit et qui per suam iustitiam deo reparet quod aliorum peccata abstulerunt. Et sicut homo per alium hominem, qui non esset eiusdem generis, quamuis eiusdem esset naturae, non debuit releuari: ita nullus angelus per alium angelum saluari debet, quamuis omnes sint unius naturae, quoniam non sunt eiusdem generis sicut homines. Non enim sic sunt omnes angeli de uno angelo, quemadmodum omnes homines de uno homine. Hoc quoque remouet eorum restaurationem, quia sicut ceciderunt nullo alio nocente ut caderent, ita nullo alio adiuuante surgere debent. Quod est illis impossibile. Aliter enim in dignitatem quam habituri erant non possunt restitui, quoniam sine alieno auxilio per potestatem suam quam acceperant, stetissent in ueritate, si non peccassent. Quapropter si quis opinatur saluatoris nostri redemptionem usque ad illos aliquando debere extendi, rationabiliter conuincitur quia irrationabiliter decipitur. Quod nondico, quasi pretium mortis eius omnibus hominum et angelorum peccatis sua magnitudine non praeualeat, sed quoniam perditorum angelorum releuationi immutabilis ratio repugnat. /133/

2.22 QUOD IN IIS QUAE DICTA SUNT, VETERIS ET NOVI TESTAMENTI VERITAS PROBATA SIT.

BOSO. Rationabilia et quibus nihil contradici possit quae dicis, omnia mihiuidentur; et per unius quaestionis quam proposuimus solutionem, quidquid in nouo ueterique testamento continetur, probatum intelligo. Cum enim sic probes deum fieri hominem ex necessitate, ut etiam si remoueantur pauca quae de nostris libris posuisti, ut quod de tribus dei personis et de Adam tetigisti, non solum ludaeis sed etiam paganis sola ratione satisfacias, et ipse idem deus-homo nouum condat testamentum et uetus approbet: sicut ipsum ueracem esse necesse est confiteri, ita nihil quod in illis continetur uerum esse potest aliquis diffiteri.

ANSELMUS. Si quid diximus quod corrigendum sit, non renuo correctionem, si rationabiliter fit. Si autem ueritatis testimonio roboratur, quod nos rationabiliter inuenisse existimamus, deo non nobis attribuire debemus, qui est benedictus in saecula amen.

 Liber Primus Index