Migne Patrologia Latina Tomus 90
Cunabula grammaticae artis Donati (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne
Praefatio.
(0613C)Artium Donati liber ita a plerisque vitiatus est et corruptus, dum unusquisque pro libitu suo, sive ex aliis auctoribus, quod ei visum est addidit, sive declinationes aut conjugationes et caeterum hujusmodi inseruit, ut nisi in antiquis Codicibus, vix purus et integer ut ab eo est editus, reperiatur. Quod ne nos quoque fecisse videamur, qua ex causa praesens digesserimus opusculum breviter in eliminari paginola exponendum esse censuimus. Noverunt omnes qui artis hujus ampliorem quam nos scientiam assecuti sunt quod priorem artem praedictus artigraphus ob instructionem puerorum, sub interrogationis et responsionis specie descripserit, prout scilicet ingeniis et studiis sui temporis sufficere judicavit. Verum quia nos nostrique similes adeo obtusi sumus et hebetes, ut plerumque quod regulariter vel interrogare (0614C)vel respondere possit ignoremus, libellum hunc juxta parvitatem sensus nostri collegimus, acutioribus quidem et capacioribus minime necessarium, simplicioribus vero et minus promptis (quantum existimamus) utilem, in quo et ordinem praefati artigraphi tam in rogando quam in respondendo tenuimus, et probationes quasdam parvulis et incipientibus necessarias ex latere copulavimus, et caetera quae hujusmodi instructio expetere videbatur. Quatenus parvuli bonae indolis ad istius artis se studium conferentes, ea de quibus interrogaturi essent et responsuri, ipsi sibi aliquatenus probare, et probando facilius invenire possent; et hoc quasi ludo exercitati, et exercitio excitati, ad majora et pleniora capienda, fierent promptiores.
INCIPIT LIBER. (0613) (0613D)Partes orationis quot sunt? Octo.
Quae? Nomen, pronomen, verbum, adverbium, participium, conjunctio, praepositio, interjectio.
Donatus quae pars orationis est? Nomen quid est? Pars orationis cum casu, corpus aut rem proprie communiterve significans.
Nomini quot accidunt?
(0614D)Quae? Qualitas, comparatio, genus, numerus, figura, casus.
Qualitas nominum in quo est? Bipartita est, aut enim unius nomen est, et proprium dicitur; aut multorum, et appellativum est.
Hoc nomen, proprium an appellativum? Proprium.
(0615A)Unde hoc probas? Quia non multorum, sed unius est.
Grammaticus est proprium an appellativum? Appellativum.
Unde hoc probas? Quia non unius, sed multorum est comparationis.
Gradus quot sunt? Tres.
Qui? Positivus, ut doctus; comparativus, ut doctior; superlativus, ut doctissimus.
Quae nomina comparantur? Appellativa duntaxat qualitatem aut quantitatem significantia.
Donatus comparatur, aut non? Non.
Unde hoc probas? Quia propria nomina minime comparantur.
Bonus comparatur, an non? Comparatur.
Unde hoc probas? Quia et appellativum est, et qualitatem significat.
Quomodo? Ut bonus, melior, optimus.
Magnus comparatur, an non? Comparatur.
Unde hoc probas? Quia et appellativum est, et (0615B)quantitatem significat.
Quomodo? Ut magnus, major, maximus.
Stylus comparatur, an non? Non.
Unde hoc? Quia licet appellativum sit, nec qualitatem tamen, nec quantitatem significat.
Genera nominum quot sunt? Quatuor.
Quae? Masculinum, ut hic magister; femininum, ut haec musa; neutrum, ut hoc scamnum; commune, ut hic et haec sacerdos. Est praeterea trium generum, quod omne dicitur, ut hic et haec et hoc felix. Est et epicoenum, id est, promiscuum, ut passer, aquila.
Donatus, cujus generis nomen est? Masculini.
Unde hoc? Quia numero singulari, casu nominativo pronomen ei, vel articulus praeponitur hic.
Quomodo? Ut hic Donatus.
Grammatica, cujus generis nomen est? Feminini.
Unde hoc? Quia numero singulari, casu nominativo pronomen ei vel articulus praeponitur haec.
(0615C)Quomodo? Ut haec grammatica.
Scamnum, cujus generis nomen est? Neutri.
Unde, hoc? Quia numero singulari, casu nominativo pronomen ei vel articulus praeponitur hoc.
Quomodo? Ut hoc scamnum.
Sacerdos, cujus generis nomen est? Communis.
Unde hoc? Quia simul masculinum femininumque significat.
Quomodo? Ut hic et haec sacerdos.
Felix, cujus generis nomen est? Omnis.
Unde hoc? Quia sub una significatione tria genera comprehendit.
Quomodo? Ut hic et haec et hoc felix.
Passer, cujus generis nomen est? Epicoeni.
Unde hoc? Quia sub una significatione marem ac feminam comprehendit.
Quomodo? Ut hic passer.
Stylus fixum, an mobile nomen est? Fixum.
Unde hoc? Quia in alterum genus flecti non potest.
(0615D)Sanctus, fixum an mobile nomen est? Mobile.
Unde hoc? Quia per tria genera moveri potest.
Quomodo? Ut sanctus, sancta, sanctum.
Rex, fixum an mobile nomen est? Nec in totum fixum, nec in totum mobile.
Unde hoc? Quod in alterum genus flecti potest per tria genera, moveri non potest.
Quomodo? Ut rex, regina.
Numeri nominum quot sunt? Duo.
Qui? Singularis, ut hic magister; pluraliter, ut hi magistri.
Donatus, cujus numeri nomen est? Singularis.
Unde hoc? Quia Donatus cum dico, unum, non plures, significo; similiter et de appellativis respondendum est.
Artes, cujus numeri nomen est? Pluralis.
Unde hoc? Quia artes cum dico, plures, non unam, significo.
(0616A)Figurae nominum quot sunt? Duae.
Quae? Simplex, ut decens, potens; composita, ut indecens, impotens.
Quot modis nomina componuntur? Quatuor.
Quibus? Ex duobus integris, ut suburbanus; ex duobus corruptis, ut efficax, municeps; ex integro et corrupto, ut insulsus; ex corrupto et integro, ut nugigerulus; aliquando ex compluribus, ut inexpugnabilis, imperterritus.
Donatus, simplex an compositum nomen est? Simplex.
Unde hoc? Quia neque ex duobus integris, neque ex duobus corruptis, neque ex integro et corrupto, neque ex corrupto et integro, neque ex compluribus est compositum.
Suburbanus, simplex an compositum est? Compositum.
Quomodo? Ex duobus integris.
Quibus? Ex sub praepositione, et urbanus nomine; utraque enim integra perseverant, cum dicimus suburbanus.
(0616B)Municeps, simplex an compositum nomen est? Compositum.
Quomodo? Ex duobus corruptis.
Quibus? Ex munere nomine, et capio verbo; utraque enim corrumpuntur cum dicimus municeps.
Insulsus, simplex an compositum nomen est? Compositum.
Quomodo? Ex integro et corrupto.
Quibus? Ex in praepositione, et salsus nomine; nam salsus corrumpunt, cum dicitur insulsus.
Nugigerulus, simplex an compositum nomen est? Compositum.
Quomodo? Ex corrupto et integro.
Quibus? Nugas et gerulus; nam nugas corrumpitur, cum dicimus nugigerulus.
Inexpugnabilis, simplex an compositum nomen est? Compositum.
Quomodo? Ex compluribus.
(0616C)Quibus? In et ex praepositionibus, et pugnabilis nomine, et haec omnia integra perseverant, cum dicimus inexpugnabilis.
Imperterritus, simplex an compositum nomen est? Compositum.
Quomodo? Ex compluribus.
Quibus? In et per praepositionibus, et territus participio: sed in praepositio corrumpitur, cum dicimus imperterritus.
Casus nominum quot sunt?
Qui? Nominativus, genitivus, dativus, accusativus, vocativus, ablativus.
Donatus, cujus casus nomen est? Nominativus.
Unde hoc? Quia Donatus cum dico, eum qui sic vocitatus est nomino.
Grammatica cujus casus nomen est? Nominativi et vocativi.
Unde hoc? Quia grammatica cum dico, eam rem quae sic appellatur aut nomino prorsus, aut voco. Et haec quidem simpliciter dicta sint: caeterum in sententiis (0616D)et plena oratione, multo expeditior de cunctis casibus responsio est, ubi prima et tertia persona verbi nominativum, secundum vocativum casum trahit, et verbalia nomina. Alia genitivo, alia dativo, alia accusativo, alia ablativo casui copulantur; ut cano ego Virgilius, canit ille Virgilius, cane, Virgili; egeo panis, loquor tibi, voco te, doceor a te, oratore magistro utor.
Declinantur omnia an non? Non.
Unde hoc? Quod quaedam eorum sunt indeclinabilia, ut fas, nequam; quaedam declinabilia, ut magnus, fortis.
Declinabilia nomina variantur omnia per omnes casus an non? Non.
Unde hoc? Quod quaedam sunt aptota ut frugit, sinapi; quaedam monoptota, ut cornu, gelu; quaedam diptota, ut hujus tabi ab hac tabe; haec sors; ab hac sorte, alia triptota, ut musa musae, musam; alia tetraptota ut senatus, senatui, senatum, a senatu; alia (0617A)docto, doctum, o docte; alia hexaptota, ut unus, unius, uni, unum, o une, ab uno.
Similiter solus Donatus variatur per omnes casus an non? Non.
Quid ergo est? Pentaptotum.
Unde hoc? Quia quinque casibus variatur.
Quibus? Nominativo, genitivo, dativo, accusativo, vocativo.
Quomodo? Ut hic Donatus, hujus Donati, huic Donato, hunc Donatum, o Donate.
Cur non annumeras ablativum? Quia similis est dativo. Unde sic enim dicimus in dativo huic Donato, sic et jam dicimus in ablativo ab hoc Donato. In hunc modum et de caeteris respondendum.
Declinabilia nomina quot declinationibus inflectentur? Quinque.
Quibus? Prima, secunda, tertia, quarta, quinta.
Ubi cognoscitur declinatio? In genitivo casu singulari.
Primae igitur declinationis genitivi singularis, in (0617B)quam syllabam desinit? In ae diphthongum, ut haec musa, hujus musae. Secundae, in i productam, ut hic Donatus, hujus Donati. Tertiae, in is correptam, ut hic pater, hujus patris. Quartae, in us vel in u productam, ut hic senatus, hujus senatus; hoc cornu, hujus cornu. Quintae, in ei divisas, ut hic dies, hujus diei.
Cujus declinationis est hoc nomen? Secundae.
Unde hoc? Quia genitivus ejus singularis in productam desinit.
Quomodo declinatur? Nominativo hic Donatus, genitivo hujus Donati, dativo huic Donato, accusativo hunc Donatum, vocativo, o Donate, ablativo ab hoc Donato.
Cur non declinatur pluraliter? Quia propria nomina pluralitatem non recipiunt.
Grammatica quomodo declinatur? Nominativo haec grammatica, genitivo hujus grammaticae, dativo huic grammaticae, accusativo hanc grammaticam, vocativo o grammatica, ablativo ab hac grammatica; et pluraliter, (0617C)nominativo hae grammaticae, genitivo harum grammaticarum, dativo his grammaticis, accusativo has grammaticas, vocativo o grammaticae, ablativo ab his grammaticis.
Variatur in plurali numero per omnes casus, an non? Non.
Quid ergo est? Tetraptotum.
Unde hoc? Quod quatuor casibus variatur.
Quibus? Nominativo, genitivo, dativo et accusativo.
Quomodo? Ut hae grammaticae, harum grammaticarum, his grammaticis, has grammaticas.
Cur non annumeras vocativum? Quia similis est nominativo.
Unde hoc? Sicut enim dicimus in nominativo hae grammaticae, sic dicimus in vocativo o grammaticae.
Cur non annumeras ablativum? Quia similis est dativo.
Unde hoc? Sicut enim dicimus in dativo his grammaticis, sic et jam dicimus in ablativo ab his grammaticis.
(0617D)Pax quomodo declinatur? Nominativo haec pax, genitivo hujus pacis, dativo huic paci, accusativo hanc pacem, vocativo o pax, ablativo ab hac pace.
Cur non declinatur pluraliter? Quia pluralis ejus in usu non est.
Quot litteris scribitur hoc nomen cantor? Quae ex eis sunt vocales? a et o.
Unde hoc probas? Quia et per se proferuntur, et per se syllabam faciunt.
Quae consonantes? Caeterae omnes.
Unde hoc? Quia per se non sonant, sed vocalibus consonant.
Quae semivocales? n et s.
Unde hoc? Quia per se proferuntur, sed per se syllabam non faciunt.
Quot mutae? d et t.
Unde hoc? Quia nec per se proferuntur, nec per se syllabam faciunt.
Iuno quot litteris scribitur? Quatuor.
(0618A)Quae ex eis vocales sunt? U et o.
Unde hoc? Quia et per se proferuntur, et per se syllabam faciunt.
Cur non annumeras I? Quia loco est posita consonantis.
Unde hoc? Quia cum altera vocali jungitur.
Venus quot litteris scribitur? Quinque.
Quae sunt ex eis vocales? E et u posterior.
Unde hoc? Quia et per se proferuntur, et per se syllabam faciunt.
Cur non annumeras u priorem? Quia loco est posita consonantis.
Unde hoc? Quia cum alia vocali jungitur.
Quot syllabis constat hoc nomen Donatus? Tribus.
Antepenultima qualis est? Longa.
Natura an positione? Natura.
Unde hoc? Quia vocali tantum in ea producitur.
Quomodo? Ut est illud:
Donatus fama notus in orbe pia.
Penultima qualis est? Similis.
(0618B)Et ultima qualis est? Brevis.
Unde hoc? quia et correptam vocalem habet, et non desinit in duas consonantes, aut in unam duplicem, aut in aliquid quod sit pro duabus consonantibus.
Aes quot syllabis constat? Una.
Qualis? Longa.
Natura an positione? Natura.
Unde hoc? Quia duae vocales in ea junguntur et diphthongum faciunt.
Quae? A et e.
Arcus quot syllabis constat? Duabus.
Prior qualis est? Longa.
Natura an positione? Positione.
Unde hoc? Quia correpta ejus vocalis in duas desinit consonantes.
Quas? R et c.
Axis quot syllabis constat? Duabus.
Prior qualis est? Longa.
(0618C)Natura, an positione? Positione.
Unde hoc? Quia correpta ejus vocalis in unam duplicem desinit.
Quam? X.
Adjutor et advena quot syllabis constant? Tribus.
Antepenultimae eorum quales sunt? Longae.
Natura an positione? Positione.
Unde hoc? Quia correptae earum vocales in alteram consonantem, et alteram vocalem loco consonantis positam desinunt.
Quas? D et i, et d et u.
Major quot syllabis constat? Duabus.
Prior qualis est? Longa.
Natura an positione? Positione.
Unde hoc? Quia correpta ejus vocalis in i solam loco consonantis positam desinit.
Donatus igitur qui pes est? Antibacchius.
Unde hoc? Quia ex duabus longis et brevi syllaba (0618D)constat.
Quot temporum est? Quinque.
Unde hoc? Quia idem pes totidem tempora occupat.
Donatianus qui pes est? Nullus.
Unde hoc? Quia transcendit numerum quatuor syllabarum.
Quid ergo est? Sinzigia.
Ex quibus pedibus fit? Ex spondeo et amphibrachi.
Unde hoc? Quia duae syllabae longae in principio sitae, spondeum faciunt. Sequentes tres, quarum prima et ultima breves, media longa est, amphibrachim reddunt.
Quot temporum est? Octo.
Unde hoc? Quia idem pedes in sinzigia coeuntes, totidem tempora occupant.
Aes, qui pes est? Nullus.
Unde hoc? Quia ex una syllaba pes nunquam fit.
Quot temporum est? Duorum.
(0619A)Unde hoc? Quia longa syllaba duo tempora habet.
Donatus, quo accentu pronuntiandum est? Circumflexo.
Unde hoc? Quia in trisyllabis et tetrasyllabis et deinceps, si ultima brevis fuerit, penultima vero natura longa, penultima circumflectenda est.
Quomodo? Ut Donatus.
Fax, quo accentu pronuntiandum est? Acuto.
Unde hoc? Quia monosyllaba, quae correptam vocalem habent, acuto accentu pronuntianda sunt.
Quomodo? Ut fax.
Res, quo accentu pronuntiandum est? Circumflexo.
Unde hoc? Quia monosyllaba, quae productam vocalem habent, circumflexo accentu pronuntianda sunt.
Quomodo? Ut res.
Meta, quo accentu pronuntiandum est? Circumflexo.
(0619B)Unde hoc? Quia in dissyllabis quae priorem productam habuerunt, et posteriorem correptam, prior syllaba circumflectenda est.
Quomodo? Ut meta.
Nepos, quo accentu pronuntiandum est? Acuto.
Unde hoc? Quia in dissyllabis si posterior producta fuerit, prior syllaba acuenda est, sive illa correpta fuerit, sive producta.
Quomodo? Ut nepos.
Bonus, quo accentu pronuntiandum est? Acuto.
Unde hoc? Quia in dissyllabis si breves ambae fuerint, syllaba prior acuenda est.
Quomodo? Ut bonus.
Tullius, quo accentu pronuntiandum est? Acuto.
Unde hoc? Quia in trisyllabis et tetrasyllabis et deinceps, si penultima correpta fuerit, antepenultima acuenda est.
Quomodo? Ut Tullius.
Metellus, quo accentu pronuntiandum est? Acuto.
(0619C)Unde hoc? Quia in trisyllabis et tetrasyllabis et deinceps, si penultima positione longa fuerit, ipsa acuenda, et antepenultima gravi accentu pronuntianda est.
Quomodo? Ut Metellus.
Latebrae, quo accentu pronuntiandum est? Acuto.
Unde hoc? Quia in trisyllabis et tetrasyllabis et deinceps, si penultima positione longa ex muta et liquida fuerit, antepenultima acuenda est.
Quomodo? Ut latebrae.
Micenae, quo accentu pronuntiandum est? Acuto.
Unde hoc? Quia in trisyllabis et tetrasyllabis et deinceps, si tam penultima quam ultima natura longa fuerit, penultima acuenda est.
Quomodo? Ut Micenae.
Ego, quae pars orationis est? Pronomen.
Pronomen quid est? Pars orationis quae pro nomine posita tantumdem pene significat, personamque (0619D)interdum recipit.
Pronomini quot accidunt?
Quae? Qualitas, genus, numerus, figura, persona, casus.
Qualitas pronominum in quo est? Bipartita est, aut enim finita sunt pronomina, aut infinita.
Quae sunt finita? Quae recipiunt personas, ut ego, tu, ille.
Quae sunt infinita? Quae non recipiunt personas, ut quisque.
Quod est hoc pronomen, finitum an infinitum? Finitum.
Unde hoc? Quia recipit personam.
Quis, finitum an infinitum pronomen est? Infinitum.
Unde hoc? Quia non recipit personam.
Genera pronominum quae sunt? Eadem fere quae et nominum; masculinum ut qui, femininum; ut quae, neutrum ut quod, commune ut qualis, talis, trium ut ego, tu.
(0620A)Cujus generis est hoc pronomen? Omnis.
Unde hoc? Quia et pro masculino et pro feminino et pro neutro nomine poni potest.
Quis, cujus generis pronomen est? Masculini.
Unde hoc? Quia pro masculino tantum nomine poni potest.
Quae, cujus generis pronomen est? Feminini.
Unde hoc? Quia pro feminino tantum nomine poni potest.
Quid, cujus generis pronomen est? Neutri.
Unde hoc? Quia pro neutro tantum nomine poni potest.
Qualis, cujus generis pronomen est? Communis.
Unde hoc? Quia et pro masculino et pro feminino genere nominis poni potest.
Ego, fixum an mobile pronomen est? Fixum.
Unde hoc? Quia in alterum genus flecti non potest.
Ille, fixum an mobile pronomen est? Mobile.
Unde hoc? Quia per tria genera moveri potest
(0620B)Quomodo? Ut ille, illa, illud.
Talis, fixum an mobile pronomen est? Nec in totum fixum, nec in totum mobile.
Unde hoc? Quia in alterum genus flecti potest, per tria genera moveri non potest.
Quomodo? Ut hic talis et hoc tale.
Numeri pronominum quot sunt? Duo.
Qui? Singularis, ut hic; pluralis, ut hi.
Cujus numeri est hoc pronomen [ ego ]? Singularis.
Unde hoc? Quia pro singulari tantum nomine poni potest.
Nos, cujus numeri pronomen est? Pluralis.
Unde hoc? Quia plurali tantum nomine poni potest.
Sui, cujus numeri pronomen est? Utriusque.
Unde? Quia et pro singulari, et pro plurali nomine poni potest.
Figurae pronominum quot sunt? Duae.
Quae? Simplex, ut quot; composita, ut quotquot.
(0620C)Est hoc pronomen simplex, an compositum? Simplex est.
Unde hoc? Quia neque ex duobus integris, neque ex duobus corruptis, neque ex integro et corrupto, neque ex corrupto et integro, neque ex compluribus est compositum.
Quisque, simplex an compositum pronomen est? Compositum.
Quomodo? Ex duobus integris.
Quibus? Quis et que pronominibus; utraque enim integra perseverant, cum dicimus quotquot; similiter et de caeteris ad formam nominum respondendum est.
Personae pronominum quot sunt? Tres.
Quae? Prima, ut ego; secunda, ut tu; tertia, ut ille.
Cujus personae est hoc pronomen [ ego ]? Primae.
Unde hoc? Quia ego cum dico; non te, vel alium, sed me significo.
(0620D)Tu, cujus personae pronomen est? Secundae.
Unde hoc probas? Quia tu cum dico, non me, vel alium, sed te significo.
Ille, cujus personae pronomen est? Tertiae.
Unde hoc? Quia ille cum dico, non me, vel te, sed alium significo.
Casus item pronominum quot sunt? Sex, quemadmodum nominum.
Cujus casus est hoc pronomen? Nominativi.
Unde hoc? Quia pro nominativo tantum casu nominis poni potest.
Tu, cujus casus pronomen est? Nominativi et Vocativi.
Unde hoc? Quia et pro nominativo et pro vocativo casu nominis poni potest.
Inveniuntur formae casuales in pronominibus an non? Inveniuntur.
Unde hoc? Quia alia eorum sunt non optata [ Lege monoptota], ut eccum, ellum; alia triptota, ut sui, (0621A)sibi, se; alia tetraptota, ut meus, mei, meae, meum; alia pentaptota, ut ille, illius, illi, illum, ab illo.
Cur non annumeras diptota et hexaptota? Quia nulla ejusdem modi reperiuntur pronomina.
Quid igitur est hoc pronomen [ ego ]? Tetraptotum.
Unde hoc? Quia quatuor casibus variatur.
Quibus? Nominativo, genitivo, dativo, accusativo.
Cur non annumeras ablativum? Quia similis est accusativo.
Unde? Sicut enim dicimus in accusativo me, sic etiam dicimus in ablativo a me. Similiter et de caeteris, sicut in nomine respondendum.
Quot declinationibus pronomina inflectuntur? Quatuor.
Quibus? Prima, secunda, tertia, quarta.
Quot earum in quibus pronominibus cognoscuntur? Duae in primitivis, et duae in derivativis.
Primitiva pronomina quot sunt? Septem.
Quae? Meus, tuus, suus, noster, vester, nostras et (0621B)vestras.
Primae igitur pronominis declinatio quae est? Cujus genitivus et dativus i finitur; accusativus et ablativus, e producta.
Quomodo? Ut mei, mihi, me, a me, tui, tibi, te, a te; sui sibi, se, a se; nec inveniuntur plura hujus declinationis pronomina.
Secunda quae est? Cujus genitivus hujus [Forte us ], dativus i littera terminatur pro tria genera, excepto huic, quod differentiae causa c accipit in dativo, ne si hui diceremus, non pronomen, sed interjectio putaretur.
Quomodo? Ut ille, illius, illi; iste, istius, isti; ipse, ipsius, ipsi; hic, hujus, huic; is, ejus, ei; quis, cujus, cui; totus totius toti; nec inveniuntur plura hujus declinationis pronomina.
Tertia quae est? Cujus genitivus in masculino, secundam nominis declinationem sequitur, in feminino primam, in neutro item secundam.
(0621C)Quomodo? Sic: meus, mei, mea, meae, meum, mei; tuus, tui, tua, tuae tuum, tui; suus, sui, sua, suae, suum, sui, et similiter reliqua.
Quarta quae est? Cujus inflexio tertiae nominis declarationem sequitur.
Quomodo? Ut nostras, nostratis; vestras, vestratis; cujas, cujatis.
Pronomina finita sunt tria, ego, tu, ille; minus quam finita, septem: ille, ipse, iste, is, hic, idem, sui. Infinita quinque, quis, qualis, quantus, quotus, quot. Relativa infinitorum, talis, tantus, totus, tot; et septem minus quam finita, quae sunt infiniti pronominis responsiva. Possessiva septem: meus, tuus, suus, noster, vester, nostras et vestras.
Pronomina a finita feminina sunt omnia, et tam secundae quam tertiae declinationis; ut illa, ipsa, ista, ea, quanta, quota, tota, mea, sua, nostra, vestra. E finita, masculina sunt omnia, et secundae declinationis, ut ille, ipse, iste. Finitum unum invenitur, sui, quod est omnis generis, et primae declinationis. U (0621D)finitum unum invenitur, tu, quod est omnis generis et primae declinationis. As finita tria inveniuntur, nostras, vestras, cujas, quae sunt omnis generis et quartae declinationis. Quorum neutrum e finitur, is finita quatuor inveniuntur, is, quis, qualis, talis, et sunt quartae declinationis, sed is et quis masculina, qualis et talis communia sunt, et neutrum in e mittunt. Us finita septem: quantus, quotus, tantus, totus, meus, tuus, suus, quae sunt omnia masculina, mobilia, per tria genera; sed quantus, quotus, tantus, meus, tuus, suus, tertiae; totus secundae est declinationis. C finitum unum invenitur, masculinum, hic; unum femininum, haec; unum neutrum, hoc; et differentiae causa c, indicativo accipiunt. D finita quatuor: illud, istud, id, quod, et sunt secundae declinationis. M finita tredecim, idem, ipsum, quantum, quotum, tantum, totum, meum, tuum, suum, nostrum, vestrum, eccum, ellum, et sunt tertiae declinationis, excepto totum quod est secundae, et eccum, ellum, quae minime declinantur, et accusativum tantum singularem (0622A)ac pluralem habent. Er finita duo, noster, vester, quae sunt tertiae declinationis. T finita duo, quot, tot, quae sunt omnis generis, et nullius declinationis. Quaecunque vero praeter haec pronomina inventa fuerunt, ab his composita sunt, et eorum regulas sequi debent. Primae personae unum, ego; secundae unum, tu. Reliquae tertiae sunt, exceptis meus, noster, primae; tuus, vester, secundae personae possessiva.
Doceo, quae pars orationis est? Verbum.
Verbum quid est? Pars orationis cum tempore et persona, sine casu, aut agere aliquid aut pati, aut neutrum significans.
Verbo quot accidunt? Septem.
Quae? Qualitas, conjugatio, genus, numerus, figura, tempus, persona.
Qualitas verborum in quo est? In modis et formis.
Modi qui sunt? Indicativus, ut lego; imperativus, ut lege; optativus, ut utinam legerem; conjunctivus, (0622B)cum legam; infinitivus, legere; impersonalis, legitur.
Cujus modi est hoc verbum? Indicativi.
Unde hoc? Quia doceo cum dico, me aliquid docere indico.
Doce, cujus modi verbum est? Imperativi.
Unde hoc? Quia doce cum dico, tibi ut aliquid doceas impero.
Utinam docerem cujus modi verbum est? Optativi.
Unde hoc? Quia utinam docerem cum dico, ut aliquid doceam opto.
Cum doceam cujus modi verbum est? Conjunctivi.
Unde hoc? Quia cum doceam quando dico, ut plenum sensum efficiam, necesse est ut huic verbo alium modum conjungam.
Quomodo? Ut cum doceam, discis.
Docere, cujus modi verbum est? Infinitivi.
Unde hoc? Quia docere cum dico, nec numerum, nec personam definio, nisi alio modo addito, utrumque distinguam, ut docere volo, vis, vult; docere volumus, vultis, volunt.
(0622C)Docetur, cujus modi verbum est? Impersonalis.
Unde hoc? Quia docetur cum dico, a qua persona aliquid doceatur non definio, nisi additis pronominibus dicam: docetur a me, a te, ab illo, a nobis, a vobis, ab illis. In hunc modum de omnibus verbis per caeteros numeros et personas et tempora, facile responderi potest, quod a nobis studio brevitatis omissum est.
Formae verborum quot sunt? Quatuor.
Quae? Perfecta, ut lego; meditativa, ut lecturio; frequentativa, ut lectito; inchoativa, ut fervesco, calesco.
Cujus formae est hoc verbum [ doceo ]? Perfectae.
Unde hoc? Quia doceo cum dico, neque meditationem, neque frequentationem, neque inchoationem actionis, sed absolute praesentem actionem significo.
Doceor, cujus formae verbum est? Perfectae.
Unde hoc? Quia doceor cum dico, neque meditationem, neque inchoationem passionis, sed praesentem passionem significo.
(0622D)Lecturio, cujus formae verbum est? Meditativae.
Unde hoc? Quia in urio desinit, et meditationem futurae actionis significat.
Lectito, cujus formae verbum est? Frequentativae.
Unde hoc? Quia in tito desinit, et frequentiam actionis significat.
Fervesco, cujus formae verbum est? Inchoativae.
Unde hoc? Quia in sco desinit, et fervoris inchoationem significat: quae omnia facilius dignoscuntur, si singularum formarum terminationes diligentius memoriae commendentur. Est ergo meditativae formae una tantum terminatio, urio, ut esurio, lecturio, parturio. Frequentativae quatuor: in to, ut clamito; in so, ut merso; in xo, ut nexo; in tito, ut lectito, dictito, Inchoativae, una solummodo sco, ut floresco, uresco: quaecunque autem verba hujusmodi terminationibus et significationibus carent, perfectae formae absque omni ambiguitate pronuntianda sunt.
Conjugationes verborum quot sunt? Tres.
Quae? Prima, secunda, tertia.
(0623A)Prima quae est? Quae in indicativo modo tempore praesenti, numero singulari, secunda persona, verbo activo et neutrali, a productum habet ante novissimam litteram, ut amo, amas. Passivo communi et deponenti antepenultimam syllabam, ut amor, amaris; et futurum tempus ejusdem modi, in bo et in bor syllabam mittit, ut amo, amabo; amor; amabor.
Secunda quae est? Quae indicativo modo, tempore praesenti, numero singulari, secunda persona, verbo activo et neutrali e productam habet ante novissimam litteram. Passivo communi et deponenti ante novissimam syllabam, ut doceo, doces; doceor, doceris; et futurum tempus ejusdem modi in bo et in bor syllabam mittit, ut doceo, docebo; doceor, docebor.
Tertia quae est? Quae in indicativo modo, tempore praesenti, numero singulari, secunda persona, verbo activo et neutrali, i correptam habet, vel i productam, ante novissimam litteram. Passivo communi et deponenti pro i, littera e correptam habet, vel i productam ante novissimam syllabam, ut lego, legis; legor, (0623B)legeris; audio, audis; audior, audiris. Et futurum tempus ejusdem modi in am et in ar syllabam mittit, ut lego, legam; legor, legar; audio, audiam; audior, audiar.
Ubi discerni potest, utrum i littera correpta sit an producta? In imperativo et infinitivo.
Quomodo? Nam correpta i littera in e convertitur; producta si fuerit, non mutatur.
Quando tertia conjugatio futurum tempus non in am tantum, sed etiam in bo mittit? Interdum cum i litteram non correptam habuerit, sed productam ut eo, is, ibo; queo, quis, quibo.
Cujus conjugationis est hoc verbum? Secundae.
Unde hoc? Quia indicativo modo, tempore praesenti, numero singulari, secunda persona e productam habet ante novissimam litteram, ut doceo, doces; et futurum tempus ejusdem modi in bo syllabam mittit, ut doceo, docebo.
Doceor, cujus conjugationis verbum est? Secundae.
(0623C)Unde hoc? Quia indicativo modo, tempore praesenti, numero singulari, secunda persona, e productam habet ante novissimam syllabam, ut doceor, doceris; et futurum tempus ejusdem modi in bor syllabam mittit, doceor docebor.
Clamo, cujus conjugationis verbum est? Primae.
Unde hoc? Quia indicativo modo, tempore praesenti, numero singulari, secunda persona habet ante novissimam litteram, ut clamo, clamas; et futurum tempus ejusdem modi in bo syllabam mittit, ut clamo, clamabo.
Clamor, cujus conjugationis verbum est? Ejusdem.
Unde hoc? Quia indicativo modo, tempore praesenti, numero singulari, secunda persona, a habet ante novissimam syllabam, ut clamor, clamaris; et futurum tempus ejusdem modi in bor syllabam mittit, ut clamor, clamabor.
Scribo, cujus conjugationis verbum est? Tertiae (0623D)correptae.
Unde hoc? Quia indicativo modo, tempore praesenti, numero singulari, secunda persona, i correptam habet ante novissimam litteram, ut scribo, scribis; et futurum ejusdem modi in am syllabam mittit, ut scribo, scribam.
Unde cognoscitur quod i littera in hoc verbo correpta sit? Quia imperativo et infinitivo in e convertitur, ut scribe, scribere.
Scribor, cujus conjugationis verbum est? Ejusdem.
Unde hoc? Quia indicativo modo, tempore praesenti, numero singulari, secunda persona, e correptam habet ante novissimam syllabam, ut scribor, scriberis; et futurum tempus ejusdem modi in ar syllabam mittit, ut scribor, scribar.
Nutrio, cujus conjugationis verbum est? Tertiae productae.
Unde hoc? Quia indicativo modo, tempore praesenti, numero singulari, secunda persona, i productam (0624A)habet ante novissimam litteram, ut nutrio, nutris; et futurum tempus ejusdem modi non in am tantum, sed etiam in bo syllabam mittit, ut nutriam, nutribo.
Unde cognoscitur quod i littera in hoc verbo producta sit? Quia imperativo et infinitivo non mutatur in e correptam, sed permanet, ut nutri, nutrire.
Nutrior, cujus conjugationis verbum est? Ejusdem.
Unde hoc? Quia indicativo modo, tempore praesenti, numero singulari, secunda persona, i productam habet ante novissimam syllabam, ut nutrior, nutriris; et futurum tempus ejusdem modi non in ar tantum, sed etiam in bor mittit, ut nutriar, nutribor.
Genera verborum quot sunt? Quinque.
Quae? Activa, passiva, neutra, deponentia, communia.
Activa quae sunt? Quae in o desinunt, et accepta r littera faciunt ex se passiva, ut lego, legor.
Passiva quae sunt? Quae in r desinunt, et ea dempta (0624B)redeunt in activa, ut legor, lego.
Neutra quae sunt? Quae in o desinunt, ut activa; sed, accepta r littera, Latina non sunt, ut sto, curro.
Deponentia quae sunt? Quae similiter ut passiva in r desinunt, sed ea dempta, Latina non sunt, ut luctor, loquor.
Communia quae sunt? Quae in r litteram similiter desinunt, ut deponentia, sed in duas formas cadunt, patientis et agentis, ut osculor, criminor. Dicimus namque osculor te, osculor a te; criminor te, criminor a te.
Cujus generis est hoc verbum [ doceo ]? Activi.
Unde hoc? Quia in o desinit, et accepta r littera facit ex se passivum: ut doceo, doceor.
Doceor, cujus generis verbum est? Passivi.
Unde hoc? Quia in r desinit, et ea dempta redit in activum, ut doceor, doceo.
Sto, cujus generis verbum est? Neutri.
(0624C)Unde hoc? Quia in o desinit, ut activum, sed, accepta r littera, Latinum non est; sto dicimus, stor non dicimus.
Loquor cujus generis verbum est? Deponentis.
Unde hoc? Quia in r desinit, sed, ea dempta, Latinum non est; loquor namque dicimus, loquo non dicimus.
Criminor, cujus generis verbum est? Communis.
Unde hoc? Quia in r similiter desinit, ut deponens; sed in duas formas cadit, patientis et agentis, ut criminor te, criminor a te.
Numeri verborum quot sunt? Duo.
Qui? Singularis, ut lego; pluralis, ut legimus.
Cujus numeri est hoc verbum? Singularis.
Unde hoc? Quia doceo cum dico, me solummodo aliquid docere significo.
Docemus, cujus numeri est? Pluralis.
Unde? Quia docemus cum dico, nos plures aliquid docere significo.
Figurae verborum quot sunt? Duae.
(0624D)Quae? Simplex, ut lego; composita, ut negligo.
Quot modis verba componuntur? Quatuor.
Quibus? Ex duobus integris, ut perlego; ex duobus corruptis, ut efficio; ex integro et corrupto, ut deficio; ex corrupto et integro, ut offero; aliquando ex compluribus, ut derelinquo.
Est hoc verbum simplex an compositum? Simplex.
Unde hoc? Quia neque ex duobus integris, neque ex duobus corruptis, neque ex integro et corrupto, neque ex corrupto et integro, neque ex compluribus est compositum.
Perlego, simplex an compositum est? Compositum.
Quomodo? Ex duobus integris.
Quibus? Per praepositione, et lego verbum; utraque enim integra perseverant, cum dicimus perlego. In hunc modum et de caeteris respondendum est.
Tempora verborum quot sunt? Tria.
(0625A)Quae? Praesens, ut lego; praeteritum, ut legi; futurum, ut legam.
Quot sunt tempora in declinatione verborum? Quinque.
Quae? Praesens, ut lego; praeteritum imperfectum, ut legebam; praeteritum perfectum, ut legi; praeteritum plusquam perfectum, ut legeram; futurum ut legam.
Cujus temporis est hoc verbum? Praesentis.
Unde hoc probas? Quia doceo cum dico, me in praesente aliquid docere significo. Potest et de caeteris temporibus congrua responsio fieri; sed facilius ex ipsa sui diversitate et proprietate agnosci possunt.
Personae verborum quot sunt? Tres.
Quae? Prima, ut lego? secunda, ut legis; tertia, ut legit.
Cujus personae est hoc verbum? Primae.
Unde hoc probas? Quia doceo cum dico, me aliquid docere significo.
Doces, cujus personae verbum est? Secundae.
(0625B)Unde hoc probas? Quia doces cum dico, te aliquid docere significo.
Docet, cujus personae verbum est? Tertiae.
Unde hoc probas? Quia docet cum dico, non me vel te, sed alium quemlibet docere aliquid significo; sed et de hoc accidenti, et de caeteris omnibus in hac duntaxat parte orationis, multo facilior cognitio quam responsio est.
Prudenter, quae pars orationis est? Adverbium.
Adverbium quid est? Pars orationis quae, adjecta verbo, significationem ejus explanat atque implet.
Adverbio quot accidunt? Tria.
Quae? Significatio, comparatio, figura.
Significatio adverbiorum in quo est? Quia sunt aut loci adverbia, aut temporis, etc., ut sequitur.
Da adverbium loci. Ut hic, vel ibi, intus, vel foris, illuc, vel inde.
(0625C)Da temporis. Ut heri, hodie, nuper.
Da numeri. Ut semel, bis.
Negandi. Ut non.
Affirmandi. Ut etiam, quidni.
Demonstrandi. Ut en, ecce.
Optandi. Ut utinam.
Hortandi. Ut eia.
Ordinis. Ut deinde.
Interrogandi. Ut cur, quamobrem.
Similitudinis. Ut quasi, ceu.
Qualitatis. Ut docte, pulchre.
Quantitatis, Ut multum, parum.
Dubitandi. Ut forsitan, fortasse.
Personalia. Ut mecum, tecum, nobiscum, vobiscum.
Vocandi. Ut heus.
Respondendi. Ut heu.
Separandi. Ut seorsum.
Jurandi. Ut vere, veraciter.
Eligendi. Ut potius, imo.
Congregandi. Ut simul, una.
(0625D)Prohibendi. Ut ne.
Eventus. Ut forte, fortuitu.
Comparandi. Ut magis, vel tam.
Cujus significationis est hoc adverbium? Qualitatis.
Unde hoc? Quia prudenter cum dico, qualitatem profecto significo.
Quomodo? Ut prudenter loquitur.
Hic, cujus significationis? Adverbium est loci.
Unde hoc? Quia hic cum dico, locum profecto significo.
Quomodo? Ut hic habito.
Significationes adverbiorum localium quot sunt? Quatuor.
Quae? In loco, ut intus, foris; de loco, ut de, unde; ad locum, ut huc, illuc; per locum, ut hac, illac.
Quid significat hoc adverbium? In loco. In hunc modum et de caeteris respondendum speciebus.
Hodie, cujus significationis adverbium est? Temporis.
(0626A)Unde hoc? Quia hodie cum dico, procul dubio tempus significo, ut hodie lego.
Temporalium adverbiorum differentiae quot sunt? Tres.
Quae? Quia aut praesens tempus ostendunt, ut nunc; aut praeteritum, ut heri; aut futurum, ut cras.
Quid horum significat hoc adverbium? Praesens.
Non, cujus significationis adverbium est? Negandi.
Unde hoc? Quia non cum dico, aliquod prorsus nego.
Quomodo? Ut non feci, non dixi, non volui.
Quidni, cujus significationis adverbium est? Affirmandi.
Unde? Quia quidni cum dico, aliquid profecto affirmo, ut si quaeratur ab aliquo an velim scire grammaticam, et respondeam, quidni.
En, cujus significationis adverbium est? Demonstrandi.
Unde? Quia en cum dico, aliquid profecto demonstro, ut en agros.
Utinam, cujus significationis adverbium est? Optandi.
(0626B)Unde hoc? Quia utinam cum dico, aliquid prorsus opto, ut utinam sapiens sim, utinam pie et benigne vivam.
Eia, cujus significationis adverbium est? Hortandi.
Unde? Quia eia cum dico, aliquid omnino hortor, ut eia lege.
Deinde, cujus ordinis significationis adverbium est? Ordinis.
Unde? Quia deinde cum dico, ordinem procul dubio alicujus rei ostendo, ut si dicam: Primum didici figuras litterarum, deinde connexiones syllabarum, postremo legendo notitiam assecutus sum.
Cur, cujus significationis adverbium est? Interrogandi.
Unde? Quia cur cum dico, aliquid profecto interrogo, ut cur ita agis? cur ita loqueris?
Quasi, cujus significationis adverbium est? Similitudinis.
(0626C)Unde? Quia quasi cum dico, quamdam similitudinem induco, ut: Candet quasi fax, rubet quasi rosa, pallet quasi mortuus, nigrescit quasi pix.
Multum, cujus significationis adverbium est? Quantitatis.
Unde? Quia multum cum dico, quantitatem profecto significo, ut multum legit, multum didicit, multum novit.
Forsitan, cujus significationis adverbium est? Dubitandi.
Unde? Quia forsitan cum dico, dubitare me aliquid ostendo, ut forsitan melius tempus erit, forsitan laetiores dies venturi sunt.
Mecum, cujus significationis adverbium est? Personalis.
Unde? Quia ad primam personam refertur, ut mecum legit; similiter tecum, ad secundam, ut tecum habitat; et secum ad tertiam, ut secum cogitat; necnon et in plurali numero ad primam personam, ut nobiscum vivit; et ad secundam, ut nobiscum discit; et ad tertiam, ut haesitant, et secum quaerunt.
(0626D)Heus, cujus significationis adverbium est? Vocandi.
Unde? Quia heus cum dico, aliquem prorsus voco, ut heus juvenis, heus frater.
Heu, cujus significationis adverbium est? Respondendi.
Unde? Quia heu cum adverbialiter dico, alicui me vocanti respondeo.
Seorsum, cujus significationis adverbium est? Separandi.
Unde? Quia seorsum cum dico, separatim aliquid fieri ostendo, ut seorsum oves, seorsum hirci pascuntur.
Vere, cujus significationis adverbium est? Jurandi.
Unde? Quia vere cum dico, aliquid juramento affirmo, ut vere ita est, vere ita non est.
Potius, cujus significationis adverbium est? Eligendi.
Unde? Quia potius cum dico, aliquid e duobus vel pluribus eligi significo, ut: Tunicam potius volo quam pallium, et: Salutem potius desidero quam divitias.
(0627A)Simul, cujus significationis adverbium est? Congregandi.
Unde? Quia simul cum dico, duo aut quaedam in unum convenisse, aut conventura esse significo, ut: Simul venerunt, simul apud quemlibet hospitantur, simul discessuri sunt.
Ne, cujus significationis adverbium est? Prohibendi.
Unde hoc? Quia ne cum dico, aliquid omnino prohibeo, ut ne dixeris, ne loquaris.
Forte, cujus significationis adverbium est? Eventus.
Unde? Quia forte cum dico, aliquid evenisse significo, ut: Dum indicativus pergit, forte latrones incurrit; dum celeriter properat, forte duriter impegit.
Magis, cujus significationis adverbium est? Comparandi.
Unde hoc? Quia magis cum dico, aliqua inter se omnino comparo, ut magis iste doctus, quam ille est; et magis hic quam ille sapit.
Comparatio adverbiorum in quo est? In tribus (0627B)gradibus comparationis, positivo, comparativo, superlativo.
Da adverbium positivi gradus. Ut docte.
Comparativi gradus. Ut doctius.
Superlativi. Ut doctissime.
Quae adverbia comparantur? Quae aut ex nomine comparativo veniunt, aut nomen ex se comparativum faciunt, ut docte, quia venit ex nomine comparativo, quod est doctus, facit doctius, doctissime. Et ultra, quia facit nomina comparativa ulterior, ultimus. Comparatur autem ulterius, ultime.
Comparatur hoc adverbium an non? Comparatur.
Unde hoc? Quia ab eo quod est prudens, nomine comparativo venit: comparatur ut prudenter, prudentius, prudentissime.
Ne, comparatur, an non? Non.
Unde hoc? Quia neque ex nomine comparativo venit, neque nomen ex se comparativum facit.
Figurae adverbiorum quot sunt? Duae.
(0627C)Quae? Simplex, ut docte, prudenter; composita, ut indocte, imprudenter.
Est adverbium simplex an compositum? Simplex.
Unde hoc? Quia neque ex duobus integris, neque ex duobus corruptis, etc. Sic et de reliquis adverbiis sive compositis, sive simplicibus ad formam aliarum partium respondendum est.
Docens, quae pars orationis est? Participium.
Participium quid est? Pars orationis, partem capiens nominis, partem verbi; recipit namque a nomine genera et casus; a verbo, tempora et significationes; ab utroque numerum et figuram.
Participio quot accidunt?
Quae? Genera, casus, tempora, significationes, numeri, figurae.
Genera participiorum quot sunt? Quatuor.
Quae? Masculinum, ut hic lectus; femininum, ut haec lecta; neutrum, ut hoc lectum; commune tribus (0627D)generibus, ut hic et haec et hoc legens.
Cujus generis est hoc participium? Omnis.
Unde hoc? Quia omnia participia in ens vel in ans desinentia omnis generis habentur?
Doctus cujus generis participium est? Masculini.
Unde hoc? Quia omnia participia in us desinentia, masculini generis habentur.
Docta, cujus generis participium est? Feminini.
Unde? Quia omnia participia in a desinentia feminini generis habentur.
Doctum, cujus generis participium est? Neutri? Unde hoc? Quia omnia participia in um desinentia neutri generis habentur.
Docens fixum an mobile participium est? Fixum.
Unde hoc? Quia in alterum genus flecti non potest.
Lectus, fixum an mobile participium est? Mobile.
Unde hoc? Quia in alterum genus flecti potest, ut lectus, lecta, lectum, et omnia participia in us finita mobilia sunt.
(0628A)Casus participiorum quot sunt?
Qui? Nominativus, ut hic legens; genitivus, ut hujus legentis; dativus, ut huic legenti; accusativus, ut hunc legentem; vocativus, ut o legens; ablativus, ut ab hoc legente.
Cujus casus est hoc participium? Nominativi et vocativi.
Unde hoc? Quia vel ad tertiam, vel ad secundam personam verbi refertur, ut docens proficit, docens proficis. Verum et in hac parte, et in pronominibus, sicut in nomine praemonuimus, casuum proprietates melius ex aliarum partium connexione, in sententiis et plena oratione probantur.
Tempora participiorum quot sunt? Tria.
Quae? praesens, ut legens; praeteritum, ut lectus; futurum, ut legendus.
Cujus temporis est hoc participium? Praesentis.
Unde hoc? Quia omnia participia in duas desinentia consonantes praesentis temporis habentur.
(0628B)Doctus, cujus temporis participium est? Praeteriti.
Unde hoc? Quia omnia participia in tus desinentia pariter temporis habentur. Similiter in sus et in xus, ut laesus, nexus.
Docturus, cujus temporis participium est? Futuri.
Unde hoc? Quia omnia participia in rus desinentia, futuri item temporis habentur. Similiter in dus, ut legendus, docendus.
Significationes participiorum in quo sunt? Quia ab activo verbo duo participia veniunt, praesens et futurum, ut legens, lecturus. A passivo duo, praeteritum et futurum, ut lectus, legendus. A neutro, duo, sicut ab activo, praesens et futurum, ut stans, staturus. A deponenti tria: praesens, praeteritum et futurum, ut loquens, locutus, locuturus. A communi, quatuor: praesens, praeteritum, et duo futura, ut criminans, criminatus, criminaturus, criminandus.
Cujus significationis est hoc participium? Activae.
Unde hoc? Quia ab eo quod est doceo, activo verbo, derivatur. Similiter et de caeteris significationibus (0628C)respondendum est.
Numeri participiorum quot sunt? Duo.
Qui? Singularis, ut hic legens; pluralis, ut hi legentes.
Cujus numeri hoc est participium? Singularis.
Unde hoc? Quia docens cum dico, unum docentem, non plures significo; et docentes cum dico, plures docentes, non unum significo.
Figurae participiorum quot sunt? Duae.
Quae? Simplex, ut legens? composita, ut negligens.
Est hoc participium simplex, an compositum? Simplex.
Unde hoc? Quia neque ex duobus integris, et caetera, sicut in superioribus partibus demonstrata sunt.
Inveniuntur formae casuales in participiis, an non? Inveniuntur.
Quae? Triptota in omnibus formis et neutralibus, ut docta, doctae, doctam: docto, doctito. Pentaptota in omnibus masculinis, ut lectus, ti, to, tum, te; et in omnibus omnis generis participii, ut legens, tis, ti, (0628D)tem, a legente; caeteris formis carent participia.
Quot declinationibus inflectuntur? Tribus.
Quibus? Feminina omnia prima; masculina et neutralia, secunda; omnis generis, tertia.
Da declinationem participii, etc.
Ast, quae pars orationis est? Conjunctio.
Conjunctio quid est? Pars orationis adnectens ordinansque sententiam.
Conjunctioni quot accidunt? Tria.
Quae? Potestas, figura, ordo.
Potestas conjunctionum quot species habet? Quinque.
Quas? Copulativas, disjunctivas, expletivas, casuales, rationales.
Da copulativas. Et, que, at, atque, ac, ast.
Da disjunctivas. Aut, ve, vel, ne, nec, neque.
Da expletivas. Quidem, equidem, saltem, videlicet, (0629A)quanquam, quamvis, quoque, aut, porro, porro autem, tamen.
Da casuales. Si, etsi, etiamsi, siquidem, quando, quandoquidem, quin, quinetiam, et quatenus, sin, seu, sive, nam, namque, ni, nisi, nisi si, si enim, etenim, ne, sed, interea, licet, quamobrem, praesertim, item, itemque, caeterum, alioquin, praeterea.
Da rationales. Ita, itaque, enim, enimvero, quia, quapropter, quoniam, quoniam quidem, quippe, ergo, ideo, igitur, scilicet, videlicet, propterea.
Cujus speciei est haec conjunctio? Copulativae. Unde hoc? Quia copulat tam verba quam sensum.
Aut, cujus speciei conjunctio est? Disjunctivae.
Unde hoc? Quia sensum disjungit, licet verba copuletur et conjungat.
Quidem, cujus speciei conjunctio est? Expletivae.
Unde hoc? Quia ad explendum vel sensum vel ornatum sententiae interponitur.
Si, cujus speciei conjunctio est? Casualis.
Unde hoc? Quia causam praecedentem significat.
(0629B)Enim cujus speciei conjunctio est? Rationalis.
Unde hoc? Quia rei praecedentis rationem reddit.
Figurae conjunctionum quot sunt? Duae.
Quae? Simplex, ut nam; composita, ut namque.
Est haec conjunctio simplex an composita? Simplex.
Unde hoc? Quia neque ex duobus integris, neque ex duobus corruptis, etc., sicut in aliis partibus demonstrata sunt.
Ordo conjunctionum in quo est? Quia aut praepositivae conjunctiones sunt, ut at, ast; aut subjunctivae, ut que, aut; aut communes, ut et, igitur.
Cujus ordinis est haec conjunctio? Praepositivi.
Unde hoc? Quia semper in oratione praeponitur.
Que, cujus ordinis conjunctio est? Subjunctivi.
Unde hoc? Quia semper in oratione subjungitur.
Igitur, cujus ordinis conjunctio est? Communis.
Unde hoc? Quia semper in oratione ad votum uniuscujusque vel praeponitur, vel subjungitur. Sciendum est conjunctiones copulativas, ordinis praepositivi (0629C)esse tres, at, ac, ast. Subjunctivi, unam, que; communis, et, atque. Disjunctivas ordinis praepositivi, duas, aut, ne. Subjunctivi unam, ve; communis tres, que, ne, ve. Expletivas ordinis praepositivi, unam, porro, autem; subjunctivi tres, quidem, quoque, autem; communis septem, equidem, saltem, videlicet, quanquam, quamvis, porro, tamen. Casualis ordinis praepositivi quatuordecim, etsi, etiamsi, quin, sin, seu, sive, ni, nisi si, si enim, quamobrem, praesertim, itemque, caeterum, alioquin. Communis quatuordecim, siquidem, quandoquidem, quinetiam, quatenus, nam, namque, nisi, etenim, ne, sed, interea, licet, item, praeterea. Rationalis ordinis praepositivi, unam, enimvero. Communis quatuordecim: itaque, enim, quia, quapropter, quoniam, quoniam quidem, quippe, ergo, ideo, igitur, scilicet, videlicet, propter, idcirco.
Ad, quae pars orationis est? Praepositio.
Praepositio quid est? Pars orationis, quae praeposita aliis partibus orationis, significationem earum (0629D)aut complet, aut mutat, aut minuit.
Praepositioni quid accidit? Unum.
Quid? Casus tantum.
Quot? duo.
Qui? Accusativus et ablativus.
Da praepositiones casus accusativi. Ad, apud, ante, adversum, cis, citra, circum, circa, contra, erga, extra, inter, intra, infra, juxta, ob, pone, per, prope, sed enim, post, trans, ultra, praeter, propter, supra, usque, penes.
Quomodo? Dicimus enim, ad patrem, apud villam, ante aedes, adversum inimicos, cis Rhenum, citra forum, circum vicinos, circa templum, contra hostem, erga propinquos, extra terminos, inter naves, intra moenia, infra tectum, juxta macellum, ob augurium, pone tribunal, per parietem, prope fenestram, secundum fores, post tergum, trans ripam, ultra fines, praeter officium, propter rem, supra coelum, usque oceanum, penes arbitros.
(0630A)Da praepositiones casus ablativi. A, ab, abs, cum, coram, clam, de, e, ex, per, prae, palam, sine, obsque, tenus.
Quomodo? Dicimus enim, a domo, ab homine, abs quolibet, cum exercitu, coram testibus, clam custodibus, de foro, e jure, ex praefectura, pro clientibus, prae timore, palam omnibus, sine labore, absque injuria, tenus pube, quod nos dicimus pubetenus.
Da utriusque casus praepositiones. In, sub, super, subter.
In et sub, quando accusativo casui junguntur? Quando vel nos, vel quoslibet, in locum ire, isse, ituros esse significamus.
Quando ablativo? Quando vel nos, vel quoslibet in loco esse, fuisse, futuros esse significat.
Da hujus rei exempla. In accusativi casus: Itur in antiquam silvam. In ablativi casus: Stans celsa in puppi. Sub accusativi casus: Postesque sub ipsos Nituntur gradibus. Sub ablativi casus: Arma sub adversa posuit radiantia quercu.
(0630B)Super, quam vim habet? Ubi locum significat, magis accusativo casui servit, quam ablativo; ubi mentionem alicujus facimus, ablativo tantum.
Quomodo servit casui accusativo locum significans? Ut Saeva sedens super arma.
Quando ablativo? Sedibus optatis gemina super arbore sidunt. Et, Flore super viridi. Sunt nobis mitia poma.
Quomodo servit ablativo? Quando mentionem alicujus facimus, ut: Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa.
In, quam vim habet? Etiam tum accusativo casui servit, cum significat contra; ut, in alterum, in desertorem.
Subter, quam vim habet? Eamdem quam superiores, (0630C)ad locum et in loco significantes.
Quomodo servit accusativo, ad locum significans? Ut: Fluminaque antiquos subter labentia muros.
Quomodo ablativo significans in loco? Ut: Ferre jubet subter densa testudine casus.
Cujus casus est haec praepositio? Accusativi.
Unde hoc? Quia casui accusativo semper in oratione praeponitur.
Quomodo? Ut ad patrem. Sic et de caeteris accusativi casus praepositionibus respondendum.
Ab, cujus casus praepositio est? Ablativi.
Unde? Quia casui ablativo semper in oratione praeponitur.
Quomodo? Ut ab homine. Sic et de caeteris ablativi casus praepositionibus respondendum.
In, cujus casus praepositio est? Utriusque.
Unde hoc? Quia tam accusativo quam ablativo casui (0630D)semper in oratione praeponitur.
Quomodo accusativo? Ut itur in antiquam silvam.
Quomodo ablativo? Ut stans celsa in puppi.
Cujus casus est in, hoc loco? Illius vel illius. Sic et de caeteris utriusque casus praepositionibus respondendum.
Quae praepositiones sunt, quae dictionibus serviunt, et separari non possunt? Di, dis, re, se, am, con.
Quomodo? Dicimus enim, diduco, distraho, recipio, servabo, amplector, congredior.
Habet haec praepositio cum eis aliquam communionem, an non? Non.
Unde? Quia separari potest.
Quomodo? Ut ad patrem.
Quae sunt quae jungi non possunt? Apud et penes.
Habet haec praepositio cum eis aliquam communionem, an non? Non.
Unde hoc? Quia jungi potest.
Quomodo? Ut addo.
(0631A)Quae junguntur et separantur? Caeterae ferme omnes.
Habet haec praepositio cum eis aliquam communionem, an non? Habet omnino.
Unde hoc? Quia, ut supra responsum est, et jungitur et separatur. Sciendum vero accusativas praepositiones quae jungi possunt esse undecim. Ad, ut admoneo; ante, ut antecedo; circum, ut circumeo; circa, ut circumcirca; contra, ut contradico; inter, ut interdico; ob, ut oberro; per, ut permitto; post, ut postpono; trans, ut transfero; praeter, ut praeterfluo.
Quae jungi non possunt? Quindecim. Apud, adversum, cis, citra, erga, extra, infra, juxta, prope, secundum, ultra, propter, supra, usque, penes. Sed ex his duas tantum Donatus assignat, apud et penes; caeteras idcirco praetermisisse videtur, quia magis adverbia sunt; unde et pleraeque earum comparationem recipiunt, et verbis adjectae, sine casibus proferuntur; nam comparationem recipiunt, ut citra, citerius, citime, unde etiam nomen citerior, citimus derivatur. (0631B)Similiter extra, exterius, extime; unde et nomen exterior, extimis, vel extremus derivatur. Similiter supra, superius, supreme, unde etiam nomen superior, supremus derivatur. Verbis bene adverbialiter junguntur, ut citra habitat, extra jacet, infra latet, juxta sedet, prope incedit, ultra progreditur, supra conscendit, et jubet usque morari, et usque ambo defessi simus. Denique adversum et secundum, manifeste nomina loco adverbiorum vel praepositionum posita dignoscuntur, quarum partium plurima similitudo et quaedam videtur esse germanitas, ut et praepositiones in adverbia et adverbia in praepositiones frequentissime transeant. Item ablativi casus praepositiones, (0631C)quae jungi possunt, sunt octo: a, ut amitto; ab, ut (0632A)abnego; abs, ut abstraho; de, ut demulceo; e, ut emitto; ex, ut exeo; pro, ut protego; prae, ut praefero. Quae jungi non possunt, septem: cum, coram, clam, palam, sine, absque, tenus. Quae si quis scire desiderat, quantam cum adverbiis habeant vicinitatem, legat Prisciani de praepositione tractatus. Item utriusque casus praepositiones omnes jungi possunt: in, ut incolo; sub, ut subsisto; super, ut superpono; subter, ut subterjaceo.
Evax, quae pars orationis est? Interjectio.
Interjectio quid est? Pars orationis significans mentis affectum voce incondita.
Interjectioni quid accidit? Tantum significatio.
Significatio interjectionis in quo est? Quia aut laetitiam significamus, ut evax, aut dolorem, ut heu, aut admirationem, ut pape, aut metum, ut atat, et si qua sunt similia.
Cujus significationis est haec interjectio? Laetandi.
(0632B)Unde hoc? Quia evax cum dicimus, laetari nos profecto significamus.
Heu, cujus significationis interjectio est? Dolendi.
Unde hoc? Quia heu cum dicimus, dolere nos prorsus significamus.
Pape, cujus significationis? Interjectio est admirandi.
Unde hoc? Quia pape cum dicimus, aliquid profecto miramur.
Atat, cujus significationis interjectio est? Metuendi.
Unde hoc? Quia atat cum dicimus, aliquid nos metuere significamus. Sunt et aliae plurimae interjectionum significationes, quae tamen ex his quatuor veluti quibusdam perturbationum fontibus, dimanare (0632C)noscuntur.