Cum ex injuncto (1199)

This is the stable version, checked on 8 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Cum ex injuncto
De Patrologia Latina CCXIV coll. 695-698
1199
editio: incognita
fons: incognitus

UNIVERSIS CHRISTI FIDELIBUS TAM IN URBE METENSI QUAM EJUS DIOECESI CONSTITUTIS. Laici non praedicent, nec occulta conventicula faciant, nec sacerdotes reprehendant. (Datum Laterani.)

Cum ex injuncto nobis apostolatus officio facti simus, secundum Apostolum, sapientibus et insipientibus debitores, pro universorum salute nos oportet esse sollicitos; ut et malos retrahamus a vitiis, et bonos in virtutibus foveamus. Tunc autem opus est discretione majori, cum vitia sub specie virtutum occulte subintrant, et angelus Satanae se in angelum lucis simulate transformat. Sane significavit [Col.0695C] nobis venerabilis frater noster Metensis episcopus per litteras suas quod tam in dioecesi quam urbe Metensi laicorum et mulierum multitudo non modica tracta quodammodo desiderio Scripturarum, Evangelia, Epistolas Pauli, Psalterium, moralia Job et plures alios libros sibi fecit in Gallico sermone transferri, translationi hujusmodi adeo libenter, utinam autem et prudenter, intendens, ut secretis conventionibus talia inter se laici et mulieres eructare praesumant, et sibi invicem praedicare: qui etiam aspernantur eorum consortium qui se similibus non immiscent et a se reputant alienos qui aures et animos talibus non apponunt; quos cum aliqui parochialium sacerdotum super his corripere [Col.0695D] voluissent, ipsi eis in faciem restiterunt, conantes rationes inducere de Scripturis quod ab his non deberent aliquatenus prohiberi. Quidam etiam ex eis simplicitatem sacerdotum suorum fastidiunt; et cum ipsis per eos verbum salutis proponitur, se melius habere in libellis suis et prudentius se posse id eloqui, submurmurant in occulto. Licet autem desiderium intelligendi divinas Scripturas, et secundum eas, studium adhortandi reprehendendum non sit, sed potius commendandum, in eo tamen apparent merito arguendi, quod tales occulta conventicula sua celebrant, officium sibi praedicationis usurpant, sacerdotum simplicitatem eludunt et eorum consortium [Col.0696A] aspernantur qui talibus non inhaerent. Deus enim lux vera, quae omnem hominem venientem in hunc mundum illuminat, in tantum odit opera tenebrarum, ut apostolos suos in mundum universum praedicaturos Evangelium omni creaturae missurus, eis aperte praeceperit dicens: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta (Matth. X, 27); per hoc manifeste denuntians quod evangelica praedicatio non in occultis conventiculis, sicut haeretici faciunt, sed in ecclesiis juxta morem catholicum est publice proponenda. Nam juxta testimonium Veritatis, omnis qui male agit, odit lucem; et ad lucem non venit, ne ejus opera arguantur. Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia [Col.0696B] in Deo sunt facta. Propter quod, cum pontifex interrogasset Jesum de discipulis suis et de doctrina ejus, respondit: Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Judaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil (Joan. XVIII, 20). Porro, si quis objiciat quod juxta praeceptum Dominicum non est sanctum dandum canibus nec margaritae mittendae sunt ante porcos, cum et Christus ipse non omnibus quidem sed solis apostolis dixerit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis (Luc. VIII, 10), intelligat canes et porcos non eos qui sanctum gratanter accipiunt et margaritas libenter acceptant, sed illos qui sanctum dilacerant et margaritas contemnunt, [Col.0696C] quales sunt qui evangelica verba et ecclesiastica sacramenta non ut catholici venerantur, sed abominantur potius ut haeretici, oblatrantes semper et blasphemantes quos Paulus apostolus post primam et secundam commonitionem docet esse vitandos. Arcana vero [(69) 1Kb] fidei sacramenta non sunt passim omnibus exponenda, cum non passim ab omnibus possint intelligi, sed eis tantum qui ea fideli possunt concipere intellectu. Propter quod simplicioribus inquit Apostolus: Quasi parvulis in Christo lac potum dedi vobis, non escam (I Cor. III, 2). Majorum est enim solidus cibus, sicut aliis ipse dicebat: Sapientiam loquimur inter perfectos; inter vos autem nihil judicavi me scire nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2). Tanta est enim divinae [Col.0696D] Scripturae profunditas, ut non solum simplices et illitterati, sed etiam prudentes et docti non plene sufficiant ad ipsius intelligentiam indagandam. Propter quod dicit Scriptura: Quia multi defecerunt scrutantes scrutinio (Psal. LXIII, 7). Unde recte fuit olim in lege divina statutum ut bestia, quae montem tetigerit, lapidetur; ne videlicet simplex aliquis et indoctus praesumat ad sublimitatem Scripturae sacrae pertingere, vel eam aliis praedicare. Scriptum est enim: Altiora te ne quaesieris (Eccli. III, 22). Propter quod dicit Apostolus: Non plus sapere quam oporteat sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). Sicut enim multa sunt membra corporis, [Col.0697A] omnia vero membra non eumdem actum habent: ita multi sunt ordines in Ecclesia, sed non omnes idem habent officium; quia secundum Apostolum: Alios quidem Dominus dedit apostolos, alios prophetas, alios autem doctores, etc. (Ephes. IV, 11.) Cum igitur doctorum ordo sit quasi praecipuus in Ecclesia, non debet sibi quisquam indifferenter praedicationis officium usupare. Nam, secundum Apostolum: Quomodo praedicabunt nisi mittantur? (Rom. X, 15.) Et Veritas ipsa praecepit apostolis: Rogate Dominum messis ut mittat operarios in messem suam (Luc. X, 2). Quod si forte quis argute respondeat quia tales invisibiliter mittuntur a Deo, etsi non visibiliter mittantur ab homine, cum invisibilis missio multo sit dignior quam visibilis, et divina longe melior quam humana. [Col.0697B] (Unde Joannes Baptista non legitur missus ab homine, sed a Deo, sicut evangelista testatur: Quia fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes (Joan. I, 6), potest et debet utique ratione praevia responderi quod cum interior illa missio sit occulta, non sufficit cuiquam nude tantum asserere quod ipse sit missus a Deo, cum hoc quilibet haereticus asseveret: sed oportet ut astruat illam invisibilem missionem per operationem miraculi vel per Scripturae testimonium speciale. Unde, cum Dominus vellet mittere Moysen in Aegyptum ad filios Israel, ut crederetur ei quod mitteretur ab ipso, dedit ei signum, ut converteret virgam in colubrum, et colubrum iterum reformaret in virgam. Joannes quoque Baptista suae missionis speciale testimonium [Col.0697C] protulit de Scriptura, respondens sacerdotibus et Levitis qui missi fuerant ad interrogandum quis esset et quare baptizandi sibi officium assumpsisset: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini; sicut dixit Isaias Propheta (Joan. I, 23). Non est ergo credendum ei qui se dicit missum a Deo, cum non sit missus ab homine, nisi de se speciale proferat testimonium de Scripturis, vel evidens miraculum operetur. Nam et de his qui missi leguntur a Deo evangelista testatur quod ipsi profecti praedicabant ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Licet autem scientia valde sit necessaria sacerdotibus ad doctrinam, quia juxta verbum propheticum labia sacerdotis custodiunt [Col.0697D] scientiam et legem exquirunt ex ore ejus; non est tamen simplicibus sacerdotibus etiam a scholasticis detrahendum, cum in eis sacerdotale ministerium debeat honorari. Propter quod Dominus in lege praecepit: Diis non detrahes (Exod. XXII, 28), sacerdotes intelligens, qui propter excellentiam ordinis et officii dignitatem deorum nomine nuncupantur. Juxta quod alibi dicit de servo volente apud dominum remanere, ut dominus offerat eum diis. Cum enim juxta verbum Apostoli servus suo domino stet aut cadat, profecto sacerdos ab episcopo, cujus est correctioni subjectus, debet in mansuetudinis spiritu castigari, non autem a populo, cujus est correctioni praepositus, in spiritu superbiae reprehendi; cum juxta praeceptum Dominicum pater et [Col.0698A] mater non debeant maledici, sed potius honorari: quod de spirituali patre multo fortius debet intelligi quam carnali. Nec quisquam suae praesumptionis audaciam illo defendat exemplo, quod asina legitur reprehendisse prophetam, vel quod Dominus ait, Quis ex vobis arguet me de peccato? et si male locutus sum, testimonium perhibe de malo (Joan. VIII, 46), cum aliud sit fratrem in se peccantem occulte corripere (quod utique quisque tenetur efficere secundum regulam evangelicam: in quo casu sane potest intelligi quod Balaam fuit correptus ab asina), et aliud est patrem suum etiam delinquentem reprehendere manifeste, ac praecipue fatuum pro simplici appellare: quod utique nulli licet secundum evangelicam veritatem. Nam qui etiam fratri suo [Col.0698B] dixerit fatue, reus erit gehennae. Rursus aliud est quod praelatus se sponte, de sua confisus innocentia, subditorum accusationi supponit (in quo casu praemissum Domini verbum debet intelligi), et aliud est quo subditus, non tam animo corripiendi, quam detrahendi, exsurgit temerarius in praelatum, cum eum potius maneat necessitas obsequendi. Quod si forte necessitas postularit ut sacerdos, tanquam inutilis, aut indignus, a cura gregis debeat removeri, agendum est ordinate apud episcopum, ad cujus officium tam institutio quam destitutio sacerdotum noscitur pertinere. Illud autem, tanquam de supercilio Pharisaeorum procedens, debet ab omnibus aspernari [sic], quod tanquam ipsi soli sint justi, caeteros aspernantur; cum et hactenus [Col.0698C] ab initio nascentis Ecclesiae multi fuerint viri sancti, qui nec tales fuisse leguntur, nec talibus adhaesisse, cum de novo tales surrexisse legantur: qui nisi contenti sint doceri potius quam docere, ad illos forsitan pertinebunt quibus Dominus ait: Nolite fieri plures magistri (Jac. III, 1). Nos ergo, filii, quia paterno vos affectu diligimus, ne sub praetextu veritatis in foveam decidatis erroris, et sub specie virtutum in laqueum vitiorum, universitatem vestram rogamus attentius, monemus et exhortamur in Domino, in remissionem vobis peccatorum injungentes, quatenus ab iis quae superius reprehensibilia denotavimus, linguam et animum revocetis, fidem catholicam et regulam ecclesiasticam observantes, [Col.0698D] ne vos verbis fallacibus circumveniri vel etiam circumvenire contingat: quia nisi correctionem nostram et admonitionem paternam receperitis humiliter et devote, nos post oleum infundemus et vinum, severitatem ecclesiasticam apponentes; ut qui noluerint obedire spontanei, discant acquiescere vel inviti.

Datum Laterani.