PIUS PP. XI
LITTERAE APOSTOLICAE
CUM EX APOSTOLICO*
PRAEFECTURA APOSTOLICA ISLANDIAE IN VICARIATUM APOSTOLICUM ERIGITUR.
Ad futuram rei memoriam. —
Cum ex apostolico munere, quo fungimur, christifidelium omnium cura Nobis commissa sit, felici ac prospero eorundem spirituali regimini, quantum est positum in Nobis, vigili studio prospiciamus. Quapropter cum compertum habeamus in praefectura apostolica Islandiae rem catholicam haud parvi momenti incrementa suscepisse, adeo ut opportunum videatur praefecturam eandem in vicariatum apostolicum ab Ordinario, charactere episcopali aucto, regendum erigere: Nos, omnibus rei momentis attento seduloque studio perpensis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis Sacrae Congregationis a Propaganda Fide praepositi sunt, precibus quoque, quae hac super re Nobis adhibitae sunt, ultro libenterque adnuentes, haec quae infrascripta sunt decernenda existimavimus. Nimirum certa scientia ac matura deliberatione Nostris deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore praefecturam apostolicam Islandiae, servato eodem nomine, in vicariatum apostolicum erigimus, eiusdemque curam ex nunc et in posterum Ordinario charactere episcopali ornato tribuimus.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos pertinent sive pertinere poterunt plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super bis a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Iunii anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
A.A.S., vol. XXI (1929), n. 15, pp. 659-660