There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Cum aliquot discis sonantibus
1961 edito

Disci ad meam ituri sonantes,
facundiores bellissima dote,
saepe qui nos delectastis amantes,
vestris canticulis resonatote!

Quare commoveor vobis auscultans,
rimulis vestris imprimite, disci.
Illam, cum audiet modos exsultans,
facite mei sic rem inisci...

Octogenarium sepelierunt
vico in Suebico, cuius in tuto
multa per saecula vixerant sui,
quoad expulsi sunt odio bruto.

Rediit post Babylonicos annos
patriae cupiditate commotus,
rediit tempora quaerens peracta,
senex et inops et paene ignotus.

Frustra quaesivit cognatos, sodales,
Sabbati vesperum, scholam loquacem.
Quibus tam diu caruerat foris,
frustra quaesivit: quietem et pacem.

Repperit nil nisi loculum istum
tumulos inter neglectos avorum,
quibus concesserat Dominus mori
ante tyrannidem persecutorum.

Quamquam haec silva praebeat satis
spatii cuivis ex David prognato,
tamen iam perdiu non acquievit
quisquam in loco quieti sacrato.

Exsules novis in patriis suis
haud tam gravantem invenient hum um ;
iam vero minime opus est terra
illis in cinerem versis et fumum ...

Hic autem patriae redditur terrae
isdem sub Abnobae pinibus atris,
quae iam umbrabant cunas infantis
sicut obumbrant tumulum patris.

Ultimus vici hic iacet Iudaeus.
Lapidem brevi contegent virgulta,
bustum at non erit oblitteratum:
plura hic iacent quam senex sepulta ...