EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Cum Sancta Mater
1859
editio: incognita
fons: incognitus

VENERABILIBVS FRATRIBVS PATRIARCHIS, PRIMATIBUS, ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, ALIISQVE LOCORVM ORDINARIIS GRATIAM ET COMMUNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBVS.


PIVS PAPA IX. Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Be¬ nedictionem. Cum sancta Mater Ecclesia sacris hisce festisque diebus, Venerabiles Fratres, anniversaria Pa¬ schalis Sacramenti solemnia effusis gaudiis per uni¬ versum orbem concelebrans, in omnium fidelium suo¬ rum memoriam revocat laetissima verba suavissi¬ mae illius pacis, quam Vnigenitus Dei Filius Christus Iesus Dominus Noster, devicta morte, daemonisque eversa tyrannide , resurgens suis Apostolis Disci¬ pulisque frequenter amantissimeque nuntiavit, ecce tristissimus sane'belli clamor inter catholicas gentes excitatus tollitur, omniumque auribus insonat. Nos igitur, cum licet immerentes vicariam hic in terris Illius geramus operam, qui ex Immaculata Virgine nascens pacem per Angelos suos annuntiavit homi¬ nibus bonae voluntatis, quique resurgens a mortuis, et in caelum ad Patris dexteram consessurus ascen¬ dens pacem reliquit Discipulis suis , haud possu¬ mus, quin pro singulari ac prorsus paterna , quae Nos erga catholicos praesertim populos urget, ca¬ ritate et sollicitudine etiam atque etiam pacem cla¬ memus, et ipsa Divini Nostri Reparatoris verba omni¬ bus maxima animi Nostri contentione inculcantes sine intermissione repetamus Pax Vobis , Pax Vobis. Atque hisce pacis verbis Vos in sollicitudinis Nostrae


pariem vocatos peramanter alloquimur, Venerabiles Fratres, ut fideles vestrae vigilantiae commissos pro eximia vestra pietate omni cura studioque excitetis ad preces Deo Optimo Maximo adhibendas, quo o- mnibus optatissimam suam pacem largiatur. Hac sane de causa Nos pro pastorali Nostro munere prae¬ cipere haud omisimus, ut in universa Pontificia Nostra ditione publicae clementissimo misericordiarum Patri offerantur precationes. Illustria vero Praedecessorum Nostrorum exempla sectantes ad vestras, ac totius Ecclesiae preces confugere constituimus. Itaque hisce Litteris a Vobis, Venerabiles Fratres, exposcimus, ut pro egregia vestra religione publicas in vestris Dioecesibus preces indicere quam primum velitis , quibus fideles Vobis concrediti, potentissimo Imma¬ culatae Sanctissimaeque Deiparae Virginis Mariae pa¬ trocinio implorato , divitem in misericordia Deum enixe orent et obsecrent, ut per merita Vnigeniti Filii sui Domini Nostri Iesu Christi avertens indignatio¬ nem suam a nobis , et auferens bella usque ad fi¬ nem terrae , divina sua gratia omnium mentes il¬ lustret , omniumque corda christianae pacis amore inflammet, atque omnipotenti sua virtute efficiat, ut omnes in fide et caritate radicati, fundati, sancta Eius mandata diligentissime servent , ac peccato¬ rum veniam humili contritoque corde efflagitent, et declinantes a malo, et facientes bonum per iusti- tiae semitas ambulent, et mutuam inter se caritatem continuam habeant, exerceant, atque ita cum Deo, cum semetipsis , et cum omnibus hominibus salu¬ tarem consequantur pacem. Nihil dubitamus, Vene¬ rabiles Fratres, quin pro perspecta vestra erga Nos


et hanc Apostolicam Sedem observantia hisce No¬ stris desideriis ac votis quam diligentissime obse¬ qui studeatis. Vt autem fideles ardentiori studio et uberiori fructu instent precibus per Vos sta¬ tuendis , caelestium munerum thesauros , quo¬ rum dispensationem Nobis tradidit Altissimus, pro¬ ferre et erogare censuimus. Quocirca iisdem fidelibus tercentum dierum Indulgentiam in forma Ecclesiae consueta concedimus toties lucrandam, quoties ipsi commemoratis precibus devote interfuerint, easque peregerint. Insuper, durante harum precationum tem¬ pore, eisdem fidelibus Plenariam largimur Indulgen¬ tiam semel tantum in mense eo die consequendam, quo ipsi sacramentali confessione rite expiati san- ctissimaque Eucharistia refecti, aliquod templum re¬ ligiose visitaverint, ibique pias ad Deum preces eum- dem in finem effuderint. Denique nihil Nobis gratius, quam hac etiam uti occasione, ut iterum testemur et confirmemus praecipuam, qua Vos omnes, Vene¬ rabiles Fratres, prosequimur, benevolentiam. Cuius Nostrae in Vos studiosissimae voluntatis pignus quo¬ que sit Apostolica Benedictio, quam ex intimo corde profectam Vobis ipsis, Venerabiles Fratres, cunctisque Clericis Laicisque fidelibus cuiusque vestrum fidei traditis peramanter impertimur.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die 27 Aprilis Anno 1859. Pontificatus Nostri Anno De- cimotertio.