EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Cum Per Apostolicas
1910

editio: Acta Apostolicae Sedis, annus II, volumen II, Romae, Typis Polyglottis Vaticanis, 1910
fons: AAS, vol. II (1910), n. 6, pp. 225-226.

PIUS PP. X

MOTU PROPRIO

CUM PER APOSTOLICAS*

DE CONCESSIONIBUS INDULGENTIARUM A SUPREMA S. CONGREGATIONE S. OFFICII RECOGNOSCENDIS

Cum per Apostolicas Nostras Litteras de Romana Curia quae incipiunt « Sapienti Consilio » , III Kal . Jul . an . MDCCCCVIII datas, universam rem de indulgentiis, ideo que et curam circa rectam et prudentem earum moderationem et onus in vigilandi super earumdem publicatione etim pressione, uni Supremae Sacrae Congregationi Sancti Officii devolutam voluerimus; ad praecavendas dubitationes quas cum que quae ex concessionibus hac in materia aliter quam per praefatam Sacram Congregationem forte obtentis facile oriri possent, utque omnibus plane constet de earumdem authenticitate et efficacia, Suprema Nostra Auctoritiate, motu proprio atque ex certa scientia, declaramus ac decernimus:

1°. Indulgentias quascumque, sive generales sive particulares, quae non respiciant ipsas personas petentium tantum, a supradicta Suprema Sacra Congregatione Sancti Officii esse recognoscendas;

2°. Idem dicendum de facultatibus concessis quibusvis sacerdotibus cuiuscumque gradus et dignitatis benedicendi pia obiecta eisque adnectendi indulgentias et privilegia pro quocumque vel quibuscumque christifidelibus;

3°. Concessiones indulgentiarum et facultatum, de quibus supra, vim habere tantum postquam Sacra Congregatio Sancti Officii illas authentice recognoverit;

4°. Quoad praeteritas, demum, concessiones, eas efficaciam tantum habituras, si intra sex menses ab huius Nostri Decreti publicatione eidem Sacrae Congregationi exhibitae ab eaque recognitae fuerint;

5°. Idcirco impetrantes posthac huiusmodi concessiones teneri, sub poena nullitatis gratiae obtentae, exemplar earumdem dictae Supremae Sacrae Sancti Officii Congregationi exhibere, ut rite recognosci ac ratae haberi possint.

Haec edicimus, declaramus, sancimus, contrariis quibuscumque, etiam speciali et individua mentione ac derogatione dignis, non obstantibus.

Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris.

Datum Romae, apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die VII Aprilis MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

PIUS PP. X

  • AAS, vol. II (1910), n. 6, pp. 225-226.