Cum Nuper

This is the stable version, checked on 28 Iunii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Cum Nuper
1858

editio: Acta - Pius IX
fons: p. 8

VENERABILIBVS PATRIBVS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS ALIISQVE LOCORUM ORDINARIIS VTRIVSQVE SICILIAE REGNI.

PIUS PP. IX.

VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM.

Cum nuper annua festiva celebritate sacratissimus, et ad recordationem multo iucundissimus dies rediret, quo Vnigenitus Dei Filius propter nimiam, qua Nos dilexit, caritatem de caelesti sede descendens, et a paterna gloria non recedens, in similitudinem hominum factus, ex immaculata beatissimaque Virgine Maria nasci voluit, vestras humanissimas ac cepimus Litteras quibus, Venerabiles Fratres, singularem vestram erga Nos et hanc Petri Cathedram pietatem, amorem et observantiam denuo luculenter profitentes significatis, nihil Vobis potius esse, quam assiduis fervidisque precibus Deum Optimum Maximum orare, ut humilitatis Nostrae Personam gravissima omnium Ecclesiarum sollicitudine laborantem omnipotenti sua virtute adiuvet, roboret, confirmet, ac salvam incolumemque diutissime servet, omnique cumulet prosperitate ad maiorem sancti sui nominis gloriam, et animarum salutem. Qui egregii religiosissimae vestrae mentis sensus, semper Nobis gratissimi, ita paternum animum Nostrum affecerunt, ut Vobis omnibus in isto utriusque Siciliae Regno pastorale munus obeuntibus hanc Encyclicam Epistolam praecipuae Nostrae in Vos caritatis testem uno eodemque tempore scribere voluerimus, ut magis magisque intelligatis quanta Vos caritate in Domino prosequamur, ct quantopere de Vobis, deque fidelibus curae vestrae commissis solliciti simus. Equidem , Venerabiles Fratres, verbis exprimere haud possumus acerbissimum sane dolorem, quo affecti fuimus vix dum novimus, superiori mense Decembri plura istius Regni oppida maximis terraemoti bus adeo fuisse conquassata, ut quamplurimi cadentium moenium ruinis miserandum in modum obruti, extincti ac sepulti fuerint cum summo Carissimi in Christo Filii Nostri Ferdinandi 11. Regis moerore, qui pro egregia sua christiana caritate, et in subditos sibi populos affectu nullis curis, consiliis ac sumptibus parcens omnem statim opem auxilium que afflictis ac prostratis eorumdem oppidorum populis afferre, eommque deplorandam conditionem sublevare non destitit. Vbi primum tristissimi de tanta calamitate nuncii ad Nos pervenerunt, nulla interposita mora levavimus oculos Nostros ad Dominum divinam Eius misericordiam pro miseris illis populis in humilitate cordis Nostri impensissime implorantes, et obsecrantes, ut sanaret contritiones terrae, cuius fundamenta tam terribili modo commota et conturbata fuerant.

Sed cum notissima Vobis sint divina sacrarum litterarum eloquia, quae clare aperteque docent, eius modi Dei flagella culpis hominum provocari, tum pro officii Nostri munere episcopalem vestram sollicitudinem etiam atque etiam in Domino excitamus, Venerabiles Fratres, ut omnes ministerii vestri partes sedulo ac strenue implentes nihil antiquius habere velitis, quam omni studio ac zelo fideles curae vestrae commissos a vitiis et peccatis deterrere, eos que ad virtutis , iustitiae ac religionis semitas adducere. Et quoniam cum maximo Nostro, vestroque luctu nonnulli in isto Regno reperiuntur ecclesiastici viri, qui propriae vocationis plane obliti improbanda, ac vituperabili eorum vivendi ratione, Dei indigna tionem concitant, et christiano populo causa mortis existunt, cui duces ad vitam esse deberent, iccirco invectas in Cleri mores corruptelas , abusionesque convellere, eiusque disciplinam ad sacrorum canonum normam sartam tectamque tueri ac fovere studiosissime contendite. Nihil unquam intentatum relinquite, ut iuniores Clerici vel a teneris annis ad pietatem, religionem et ecclesiasticum spiritum mature instituantur, atque ad optimas artes, et severiores disciplinas ac praesertim ad solidam incorruptamque theologicarum rerum, sacrorumque Canonum scientiam informentur. Atque in primis Apostoli praeceptum prae oculis semper habentes, diligentis sime cavete, ne cito manus cuipiam unquam imponatis, et in sacris conferendis Ordinibus summam curam, cautionemque impendite. Absit, Venerabiles Fratres, ut in tanti momenti re aliquis ex Vobis sit, qui alienis officiis, studiis, gratiae, humanisque rationibus indulgens velit unquam illos in Clerum cooptare, et ad ecclesiasticos gradus, et Ordines promovere , qui minime pollentes dotibus per sacros Canones praescriptis sunt omnino a sacro ministerio reiiciendi. Etenim probe nostis quam gravem culpam committat, quantum Ecclesiae damnum afferat, et quam districtam , ac plane tremendam Christo Domino rationem reddere debeat, qui indignos sacris Ordinibus initiare non pavet. Quocirca, Venerabiles Fratres, pro egregia vestra religione in ad mittendis, adprobandisque Clericis nihil Vobis potius sit quam sapientissimas ac providentissimas Sacrorum Canonum praescriptiones studiosissime servare, et accurata investigatione, et examine noscere ac perpendere cuiusque Clerici originem, institutionem, indolem, ingenium, doctrinam, atque eos dumtaxat sacris Ordinibus decorare, divinisque mysteriis tractandis admovere, qui sedulo diligenterque probati, virtutum omnium ornatu, ac salutaris doctrinae laude, et vero ecclesiastico spiritu spectati vestris Dioecesibus usui et ornamento esse possint, quique sedulo declinantes ab iis omnibus, quae Qericis vetita, quaeque eos ne quaquam decent, exemplum sint fidelium in verbo , in conversatione , in caritate, in fide , in castitate.

In illorum autem praecipue mores, probitatem, integritatem, pietatem, scientiam ac prudentiam inquirite, quibus animarum cura, ac regimen est committendum. Ac semper advigilate, ut Parochi proprio munere naviter, scienter sancteque fungentes nunquam intermittant christianam plebem sibi traditam sedulo pascere divini verbi praeconio, Sacramentorum administratione, et multiformis gratiae Dei dispensatione, ac pueros praesertim rudesque homines sanctissimis divinae nostrae religionis mysteriis , ac praeceptionibus diligenter imbuere, eos que ad pietatem, omnemque virtutem fingere. Cognoscitis enim quomodo cum maximo rei sacrae et publicae damno mores omnino prolabantur, et Christiana laxetur disciplina, et religionis cultus convel latur , et vitia omnia in populos invehantur, si Parochi vel proprium officium agere nesciant, vel illud exercere negligant. Cum autem singulari quoque vigilantia Vobis excubandum sit, ut utriusque sexus iuventus in timore ac lege Domini educetur, atque ad honestatem formetur, tum summopere "Vobis cordisit publicas privatasque scholas diligenter inspicere, et intentissimo studio curare , ut iuventus ipsa ab omni periculo amota sanam ac prorsus catholicam habeat institutionem. In id omnes pastoralis vestrae sollicitudinis nervos intendite, cum haud ignore tis , ex recta iuventutis educatione Christianae et civilis reipublicae prosperitatem maxime pendere, ac simul noscatis, nefarias multiplicesque artes, quibus, in bac tanta temporum iniquitate, Dei hominumque hostes improvidam potissimum iuventutem pervertere et corrumpere connitantur. Ne omittatis pari sedulitate fideles Vobis commissos catholicae veritatis doctrina quotidie magis tum voce, tum scriptis erudire, eosque a tot serpentium errorum contagione defendere, ac monere, ut in sanctissimae nostrae fidei professione stabiles et immoti persistant, Dei, eiusque sanctae Ecclesiae leges diligentissime observent, et nunquam se decipi, et in errorem induci patiantur a perversorum dogmatum cultoribus. Cum autem pestilentissimi libri e tenebris emersi undique erumpant, quibus peritissimi fa bricatores mendacii perversis pravisque cuiusque generis opinionibus omnium animos mentesque depravare, ac divina et humana permiscere, et Christianae civilisque reipublicae fundamenta labefactare adnituntur, tum, Venerabiles Fratres, episcopali vestro zelo viriliter pugnate, ut hanc exitialem, teterrimam que librorum pestem a vestro grege quam longis sime arceatis, ac propulsetis. Et quo facilius ac tu tius sanam doctrinam, bonosque mores tueri, omnem que errori et corruptioni aditum obstruere possitis, ne praetermittatis accurate inspicere libros omnes, et illos praesertim, qui de philosophicis, theologicis sacrisque rebus, ac de i ure tum canonico, tum civili agunt. Nostis autem episcopalis quoque vestri muneris esse veneranda Ecclesiae iura constanter tutari et vindicare, eiasque bona tueri, ac rectae illorum administrationi sedulo consulere, ac summopere cavere, ut pia Missarum praesertim legata, et onera accurate serventur, ac religiose impleantur, quavis fraude, turpique lucro penitus amoto. Neque Vos praeterit qua solertia ac sagacitate prospicere debetis, ut in episcopali cuiusque vestrum Curia negotia omni iustitia , aequitate et honestate tractentur. Itaque, Venerabiles Fratres, sedulo curate, ut in episcopalibus vestris Curiis ii tantum versentur viri, qui vitae integritate, rerumque gerendarum peritia probati demandata sibi a Vobis munera scite, honesteque obire possint. Atque hic a Vobis vehementer exposcimus, ut ecclesiasticas causas ad vestra Tribunalia cx Sacrorum Canonum praescripto et Conventionis vi pertinentes cum maxima diligentia et examine noscatis, iudiceitis, ac simul contendatis, ut sententiae debitam executionem omnino habeant, et in hunc finem, quoties opus fuerit, civilis potestatis opem auxiliumque .imploretis. Iam vero cum Regulares viri Episcopis dati sint adiutores in Dominicae vineae cultura, vehiti monet immortalis memoriae Benedictus XIV. Decessor Noster [1], tum quantum in Vobis est, ne intermittatis Religiosos ipsos viros monere, et exhortari, ut illustria Patrum suorum vestigia sectantes, exempla aemulantes, quae Deo voti verant, religiosissime reddere studeant, vitamque sanctissime agant, ex proprii Instituti legibus, ac Vobis, vestroque gregi, qua verbo, qua exemplo, qua precibus utilem operam navent.

Praecipuo etiam pastoralis vestrae sollicitudinis et caritatis studio Virgines Deo sacras respicite, quae sunt selecta pars gregis, flos ecclesiastioi germinis, decus et ornamentum gratiae spiritualis, omnemque illis operam et adiumenta praebete , ut memores sanctae vocationis qua ipsas Deus vocavit, ab humanis oculos plane avertant, ad caelestia semper attollant, et quotidie magis euntes de virtute in virtutem contendant bonum Christi undique diffundere odorem. Atque ab egregia vestra religione enixe postulamus, ut semper prae oculis habere, serio considerare, et omnino exequi velitis, quae idem Benedictus XIV Praedecessor Noster provide sapienterque monet, edocet ac statuit in sua Constitutione de designandis Confessariis extraordinariis pro Monialibus [2](i).

Denique, Venerabiles Fratres, ut sanctissimae nostrae religionis bono et commendatarum Vobis ovium saluti magis ac magis consulere valeatis, summopere optamus ut Provincialia Concilia ex Sacrorum Canonum praescripto concelebranda curetis. Etenim probe intelligitis, hoc sane pacto Vos, et collatis inter Vos consiliis, et rebus omnibus mature perpensis, posse facilius et consultius opportuna malis adhibere remedia, et vestrarum Dioecesium prosperitati providere, et Dioeccsanas deinde cogere Sjnodos, quae ex Canonicis Sanctionibus a Vobis sunt habendae. Et curo in isto Regno nonnulli existant Archiepiscopi, qui Suffraganeis carent, et aliqui ad sint Episcopi, qui istic Metropolitanum non habent, atque iccirco Provinciale Concilium agere hajd possunt, eorumdem Sacrorum Antistitum prudentiae erit omnia locorum, rerum ac temporum adiuncta diligenter ponderare, ut cum illis Episcopis ad huhis modi Concilium habendum una simul conveniant, cum quibus magis in Domino expedire censuerint, sine tamen vel minima immutatione quoad Ecclesiarum statum, ac sine ullo prorsus detrimento iurium ac privilegiorum, quibus ipsi Sacrorum Antistites legitime gaudent ac potiuntur.

Habetis, Venerabiles Fratres, quae pro singulari Nostra erga Vos, et fideles curae vestrae traditos benevolentia Vobis nunc prae ceteris significanda existimavimus. Ac plane non dubitamus , quin ob perspectam vestram religionem hisce Nostris pater nis votis monitisque omni sedulitate eo libentius satisfacere velitis, quod Vobis Carissimus in Christo Filius Noster Ferdinandus II. utriusque Siciliae Rex Illustris adiutricem suam manum nunc porrigit, qui, uti confidimus, pro spectata sua pietate efficiet, ut secundum Nostra desideria in suo Regno Ecclesia omni fruatur libertate, et omnia sua exerceat iura, quibus Ecclesia ipsa ex Dei ordinatione, et Sacrorum Canonum sanctione pollere omnino debet. Interim vero divitem in misericordia Deum humiliter, enixeque oramus et obsecramus, ut uberrima quaeque suae bonitatis dona super Vos propitius semper effundat, vestrisque pastoralibus curis, consiliis, laboribus benedicat, quo fideles Vobis concrediti quotidie magis fortes in fide declinent a malo, et faciant bonum, et crescentes in scientia Dei et cognitione Domini Nostri lesu Christi ambulent digne Deo per omnia placentes, et in omni opere bono fructificantes. Atque horum auspicem, et certissimum studio sissimae Nostrae in Vos voluntatis pignus accipite Apostolicam Benedictionem, quam ex intimo corde profectam Vobis ipsis. Venerabiles Fratres, cunctis que istarum Ecclesiarum Clericis , Laicisque fide libus peramanter impertimur.

Datum Romae apud S. Petrum die 20. Ianuarii Anno 1858.


Pontificatus Nostri Anno Duodecimo.

  1. Constit. « Impositi Nobis. » III Kal. Martii 1746.
  2. Conslit « Pastoralis curae » Nonis Augusti an. 1748.