Cum Apostolica Sedes

This is the stable version, checked on 1 Iulii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Cum Apostolica Sedes
1889

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: ASS, vol. XXII (1889-1890), pp. 201-203.

BREVE, QUO COLLEGIUM OCTAVAE AUGETUR DIGNITATE

ET IURIBUS CATHOLICAE UNIVERSITATIS*


Cum Apostolica Sedes omni tempore curas suas ad tuendam fidei integritatem morumque disciplinam studiosissime adhibuit, tum etiam in eodem peradvigilavit, ut ampla domicilia doctrinis bonisque artibus excolendis catholicae iuventuti paterent, in quibus recta mentis atque animi institutio ad privatam ac publicam societatis humanae utilitatem posset hauriri, eademque cum opus esse censuit, numquam praetermisit, quin eorum domiciliorum dignitati, stabilitati et prosperitati adserendae suae auctoritatis et opis praesidia conferret.

Has ob causas gratissimum fuit Nobis intelligere iam inde ab anno Christi MDCCCXLVIII, Octavae praeclara in urbe Canadensis regionis, Collegium iuventuti catholicae instituendae conditum fuisse a Iosepho Eugenio Guigues, illustris memoriae, Presbytero Congregationis Oblatorum Mariae Immaculatae, qui primus Octavae Episcopus datus est, idemque Collegium ampliora in dies incrementa feliciter suscepisse, tum Collegii aedificio novis operibus amplificato, tum bibliotheca instituta, et museis omnique instrumento ad omnigenam eruditionem comparatis, tum concursu et frequentia alumnorum quos laus et fama institutionis e longinquis etiam locis excivit, adeo ut Collegium ipsum decreto edito a supremo Canadensis regionis Concilio legifero anno MDCCCLXVI dignum iudicatum fuerit, ut iustum ac legitimum Universitatis civilis studiorum nomen acciperet, omnibusque donaretur iuribus quibus caeterae Universitates potestatis civilis auctoritate fruuntur.

Cum haec Collegio Octawiensi fauste et feliciter evenissent, huic Apostolicae Sedi anno MDCCCLXXXVIII, preces oblatae sunt Praepositi Congregationis Oblatorum Mariae Immaculatae, ac doctorum decurialium Collegii, necnon litterae Archiepiscopi Octawiensis impense postulantium, ut idem Octawiense Collegium tot nominibus commendatum, dignitate et iuribus catholicae Universitatis, ex more institutoque Apostolicae Sedis augeretur.

Huiusmodi preces Nos libenter excipiendas censuimus. Novimus enim quantas opportunitates habeat Lyceum magnum optimorum studiorum, in urbe nobilissima Octawae Archiepiscopalis cathedrae honore aucta et civilis regiminis sede, constitutum, quae natura loci media inter alias Canadensis regionis urbes assurgens, omnibus commeantibus facile pervia est, ac ex praesentia insuper lectissimorum virorum, qui in supremis civilis potestatis consiliis sedent, quique rerum publicarum administrationem gerunt, splendidam capit accessionem dignitatis. Novimus etiam quo studio dilecti filii Sodales Congregationis Oblatorum Mariae Immaculatae ab anno MDCCCXLVIII rectae institutioni iuventutis operam dederint, curis pariter ac opibus suis in hoc salutare opus, eiusque tuitionem ultro collatis, et quantopere semper cordi fuerit eiusdem Congregationis Praepositis apud suos, obsequium erga Apostolicam Sedem et sacrorum Antistites, uti decet tueri et fovere, ac praestantes suae Congregationis alumnos ad docendi munus in Octawiensi Collegio promovere, quorum plures in hac alma Urbe in Gregoriano Lyceo Societatis Iesu doctrinae laurea ornati fuere, simulque advigilare ut philosophicae ac theologicae institutiones ex sancti Thomae Aquinatis doctrina traderentur quibus rebus factum esse compertum habemus, ut plures praeclarique ex Octawiensium doctorum disciplina alumni prodierint qui existimationem et decus institutoribus suis late conciliarunt.

Nos igitur hisce rebus rite perpensis, et communibus votis libenter annuentes, tum Venerabilis Fratris Iosephi Thomae Duhamel, Archiepiscopi Octawiensis, tum Praepositi et Sodalium Congregationis Oblatorum Mariae Immaculatae aliorumque illustrium Octawiensium civium, hisce litteris, ad maiorem Dei gloriam, ac incrementum catholicae religionis, ac decus utilitatemque Canadensis regionis, Octawiense Collegium catholicae iuventuti erudiendae a Congregatione Oblatorum Mariae Immaculatae conditum, cuius regimen et magisteria a Presbyteris Congregationis eiusdem sub huius Sanctae Sedis, et Archiepiscopi auctoritate geruntur, canonica institutione ad dignitatem catholicae Universitatis studiorum evehimus, eidemque Universitati ius attribuimus, ut Magisterii lauream, aliosque gradus academicos in singulis doctrinae generibus ad consueta Universitatum statuta et leges conferre possit.

Cum porro plurimum intersit ad prosperitatem Universitatis et decus, eam rectis aptisque legibus prudenter instrui, quibus regimini eius opportune consulatur, volumus et statuimus, ut eiusdem Universitatis statuta, et leges huic Apostolicae Sedi, primo quoque tempore, exhibeantur, quo iis mature expensis, Ea possit suae auctoritati robur adiicere. Volumus praeterea, ut Apostolici Cancellarii munere in eadem Universitate, Venerabilis Frater Archiepiscopus Octaviensis et qui post eum futuri sunt in Archiepiscopali Sede, fungantur, atque ut ipse Archiepiscopus et successores eius, necnon alii Provinciae Octawiensis et Torontinae Episcopir qui seminaria, collegia, aliaque huiusmodi instituta, praedictae Universitati aggregaverint, rectae sanaeque doctrinae tuendae in eadem Universitate praesint. Potestatem denique facimus eidem Universitati, ut ad morem Lycei Magni Quebecensis, alumnos, qui in Seminariis, Collegiis aliisque institutis ecclesiasticarum Provinciarum Octaviensis et Torontinae dumtaxat erudiantur, in numerum alumnorum suorum adsciscat eosque paribus ac caeteros Octawiensi Lycei auditores favoribus prosequatur. Haec volumus et statuimus ac propterea decernimus has Litteras Nostras firmas validas et efficaces semper existere et fore, suosque plenarios, et integros effectus sortiri, et obtinere, atque illis ad quos spectat, et pro tempore quomodolibet spectabit, in omnibus, et per omnia plenissime suffragari; sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios, et delegatos, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, Sedis Apostolicae Nuntios, ac sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, etiam de latere Legatos, sublata eis, et eorum cuilibet, quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate, et auctoritate iudicari, et definiri debere, atque irritum, et inane esse, si secus super his, a quoquam quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari. Non obstantibus licet speciali, atque individua mentione ac derogatione dignis in contrarium facientibus quibuscumque.

Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die V februarii MDCCCLXXXIX, pontificatus Nostri anno decimo primo.


Pro Domino Card. LEDOCHOWSKI F. FAUSTI, Substitutus

  • ASS, vol. XXII (1889-1890), pp. 201-203.