- Positio magistri Guillielmi de Sancto Amore contra religiosos mendicantes
- Quo anno Parma rebellavit imperio, que MCCXLVII ab imperatore recessit
- Quod quandoque tota casalia destruuntur
- De casali illorum de Sancto Vitale
- De domina Cecilia abbatissa monasterii Clavarensis (...) que malo fine obiit a Deo percussa
- De sorore antiqua monasterii Ianuensis (...) cui Deus locutus est et revelavit futura, scilicet mortem abbatisse
- Quod V genera hominum sunt, quorum dominium turpe est et crudele
- Quod monasterium Burdegalense Ordinis sancte Clare supradictam dominam in abbatissam elegit...
- Quod domnus Naçarius cum uxore sua multa bona fecit fratribus Minoribus de Luca seditionis tempore
- De abbatissa Gatharole Ordinis sancte Clare, que totam civitatem Lucensem provocavit contra fratres Minores...
- De translatione beati Francisci, et de miraculis ibi factis
- De transitu beati Antonii Paduani
- Quod marchio Cavalcabo a Bonacurso de Palude fuit superatus atque fugatus apud Mancasale
- De episcopis Parmensis Ecclesie qui diebus meis fuerunt
- De parentela domni Ghiberti de Gente
- De tempore Alleluie
- De fratre Benedicto, qui inchoavit devotionem, que fuit tempore Alleluie
- De sollemnibus predicatoribus, qui tempore Alleluie famosi fuerunt... de fratre Iohanne de Vincentia, et de canoniçatione beati Dominici
- De fratre Iacobino de Parma, qui de Regio dictus est, et de operibus eius
- Quod frater Ghirardus de Mutina apparuit post mortem suam fratri Iacobino de Parma
- De fratre Bartholomeo de Vincentia
- De predicatoribus Ordinis fratrum Minorum, et primo de fratre Leone...
- De quodam predicatore, qui... predixit quandam turrim cadendam, et ita evenit
- Quod Parmenses tempore devotionis fecerunt fratrem Ghirardum de Mutina suum potestatem...
- De tribus sociis, qui diversimode elegerunt Deo servire
- De quodam qui serviebat infirmo, ex cuius servitio promeruit, quod beata Virgo sibi apparuit
- Quod isti solemnes predicatores congregabantur interdum in aliquo loco et ordinabant de predicationibus suis
- De trufatoribus et illusoribus qui tempore Alleluie fuerunt
- De magistro Boncompagno Florentino
- De fatuitatibus fratris Iohannis de Vincentia, qui erat de Ordine fratrum Predicatorum
- De truffis fratris Detesalve de Florentia, qui erat ex Ordine fratrum Minorum
- Quod inhonesta locutio sit vitanda, octo rationibus demonstratur
- Quod frater qui verbum iocosum dixit tribus rationibus excusatur...
- Quod ducere mulieres secum apud Hebreos inhonestum non erat, sed apud Grecos inhonestum fuisset, et ideo Apostolus eas non duxit
- De tribus archiepiscopis Ravennatibus-Quod Florentini sunt valde solatiosi homines
- De Primate trutanno et de versibus suis et rithmis...
- Quod Primas excusat se Coloniensi episcopo suo, cui fuerat accusatus de luxuria et de ludo et de taberna...
- De captione et morte Henrici imperatoris filii, ad cuius funus frater Lucas Apulus predicavit
- De magno gelu quod fuit hoc anno
- De magno prelio in episcopatu Cremone
- Quod vinee sunt destructe pre nimio gelu
- Quod Advocati de Mantua interfecerunt episcopum suum
- Quod papa Gregorius nonus flevit cum cardinalibus suis, audita morte Mantuani episcopi
- Quod Deus gravius punit iniuriam servorum suorum quam suam
- Quod Deus acriter et severe vindicavit mortem Zacharie filii Ioiade et beati Thome Cantuariensis archiepiscopi...
- De Ioas, de Aman Agagita, de Federico II
- De marchione Hestensi qui Opiço dicitur. Omnes hi IIII fuerunt ingrati
- Quod duobus modis certatur legittime
- Quid promeruit Ioiadas de bonitate sua, et quid Çacharias filius eius
- Quid demeruit Ioas propter malignitatem suam, quid etiam populus eius, et de damnificatione, quam homo propter peccatum incurrit...
- Quod alique civitates Lombardie, que erant ex parte imperatoris, iverunt ad cavandum Scotennam, ut dirruerent Castrum-Francum
- Quod imperator misit elefantem suum in Lombardiam
- Quod imperator Fridericus (...) in Lombardiam obsidendo et capiendo villas et castra, ibat et discordias seminando
- De obsidione Montis-clari in episcopatu Brixiensi
- Quod imperator cepit Montem-clarum, et quod habuit multos Saracenos in exercitu suo...
- Quod Mediolanenses venerunt contra imperatorem cum exercitibus suis...
- Quod Mediolanenses devicti fuerunt et mortui et carrocium amiserunt...
- Quod Brixia ab imperatore fuit obsessa
Cronica (Salimbene de Adam)/Pars II/Capita
Index capitum partis I (paginae 1-72)
editio: Salimbene da Parma, Cronica, 2 voll., Bari, G. Laterza e Figli, 1942; Ferdinandus Bernini recensuit
fons: librum vide