Cothvrnvlvs/Veturia/Scaena IV


This is the stable version, checked on 25 Maii 2020. Template changes await review.
Veturia, Scaena IV
1912
 Scaena III Scaena V 
SCAENA IV
Veturia. Volumnia.

Vet. Ergo periit Roma, et ego sum in causa: nisi enim peperissem, hodie Roma salva esset. deos oravi, ut filio meo gloriam belli concederent; nunc haec ipsa gloria Romae exitio est.

Vol. Quam nihil nos mulieres valemus! Marcium in Volscos ruentem oravi, ut sibi parceret; nihil profeci. nunc in patriam ruentem si orem, ut suis parcat, tamen ille non audiat. di patrii, urbem a viro meo servate!

Vet. Salve, Valeria, num nos consolatum venisti? illud quidem frustra conabere. Volscorum exercitus ad portas adest: cives neque senatui parere neque arma sumere volunt. quid nos mulieres possumus?

Val. Si viri nihil possunt, mulieribus res agenda est.

Vol. Tace, Valeria; impia dicis. deos adoremus et veniam illos precemur; cetera virorum sunt.

Val. Immo cum dis ipsis hodie locuta sum. illi nos non iam sedere, sed agere iubent.

Vet. Quid agamus, mea Valeria?

Val. Die mihi, Veturia: quare Marcius contra patriam pugnat?

Vet. Quia bona voluntas ei dest.

Val. Quare milites Romani pro aris et focis pugnare nolunt?

Vet. Inimicorum meminere, hostium obliviscuntur.

Val. Agedum; mente et animo hodie, non armis dimicandum est. me sequimini; ne per inertiam nostram Roma pereat!

Vet. Credo te divino quodam numine impleri. veni, Volumnia; nisi fallor, adhuc spes est.

[exeunt.
 Scaena III Scaena V