Cothvrnvlvs/Veturia/Scaena II


This is the stable version, checked on 25 Maii 2020. Template changes await review.
Veturia, Scaena II
1912
 Scaena I Scaena III 
SCAENA II
7
Sicinius. Brutus. Gaius Marcius, candidatus.
Cives.

Sic. Salvum te redire, Gai Marci, gaudemus. quod hostes virtute tua repressisti, gratulamur.

Brut. Immo novo te nomine, Coriolane, salutamus. quod tibi tuaeque domui felix faustumque sit!

Cives. Salve, salve, Coriolane! salve, qui a bello victor redis! salve, pater patriae!

Cor. Gratias vobis omnibus ago, disque huius urbis imprimis, qui urbem non minus ab ignavis civibus quam ab hostibus servaverunt.

Sic. Nunc te maior quaedam gloria, si vis mereri, exspectat.

Brut. Multum ille fecit, qui urbem defendit: plus faciet ille, qui concordiam inter cives ipsos confirmabit.

Cor. Sic ego quoque censeo. discant ergo cives se fortes in bello, oboedientes in pace praestare. ego meae parti non dero.

Sic. Durum hic exercent patres imperium: verbera et famem cives patiuntur. urbem iis dedisti: nunc ergo fac ut in libera urbe liberi vivant.

Cor. Immo ille semper erit liber, qui timere nescit. sed quid me vultis facere?

Brut. Patres te consulem facere volunt: idque nos quoque cupimus.

Cives Salve, Marci! salve, Coriolane! salve, consul Romane!

Sic. Cum igitur consul eris, memento praesidio esse pauperibus; memento tribunis plebis in omnibus rebus subvenire.

Cor. Si consul fiam, patres de summa rerum consulam. si quid more maiorum concedi poterit, non obstabo.

8

Brut. Nobiscum ergo veni; suffragia singulorum petamus. ohe, mi patrue! gaudeo te salvum videre. ut valet uxor tua?

Civis I. Illa quidem ante quattuor annos mortua est.

Brut. Illud certe volui dicere, ut sine uxore vales? nam plerique nostrum neque cum illis neque sine illis vivere possumus. nunc vero hunc respice qui mecum venit. est ille Marcius, qui apud Coriolos viginti quinque vulneribus acceptis tamen ducem Volscentem ad certamen provocavit: nunc me rogat, ut tibi notum se faciam.

Cor. At de vulneribus tantum taceas!

Civis I. Quam pulcher homo est! licetne mihi vulnera ista inspicere?

Cor. Oro te obsecroque, mi homo, …

Civis I. Ohe, iam satis est. unum, duo, quattuor, sex … omnia enumerare non possum. quid vis me tibi pro his tot vulneribus dare?

Cor. Si tibi placebit, rogo ut suffragium tuum pro me feras.

Civis I. Equidem viginti quinque suffragia, si habeam, tibi dem.

9

Sic. Alterum nunc roga. eho, mi frater! Coriolanus noster tibi notus esse vult.

Civis II. Quam saevum se et tacitum praestat! metuo ne nobis maius periculum quam Volscis afferat.

Cor. Suffragium tuum, mi amice, te oro. a! tune es, quem ego apud Coriolos hostes tergo verso fugientem vidi?

Civis II. Quam stulta dicis! ego fortissimum me praebui; sed venter meus, quern tu septem dies cibo privavisti, mihi imperanti parere noluit. spero, si consul fies …

Cor. Ego, si consul fiam, profecto meritorum tuorum non obliviscar.

Sic. Hic, si consul fiet, tribunis plebis in omnibus rebus obtemperabit: ita mihi promisit.

Cives. Euge, tribuni plebis! euge, Coriolane! victorem salutamuscivium defensores salutamusMarcium consulem futurum salutamus.

Cor. (mussans). Spem consulatus tanti emere nolo.

[exeunt.
 Scaena I Scaena III