Migne Patrologia Latina Tomus 125
Coronationes regiae
Coronationes regiae (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne 125.0816C
I. CORONATIO CAROLI CALVI Quando in regno Lotharii consecratus est. Ordo qualiter CAROLUS rex fuit coronatus in Mettis civitate, anno 869, in mense Septembris, V Idus Septembres, quae evenit die Veneris, cum istis episcopis, videlicet Hincmaro archiepiscopo, Adventio, Attone, Arnulfo, Francone, Hincmaro et Odone; quando quondam rex Lotharius, filius Lotharii imperatoris, fuit mortuus in Placentia civitate.
Annuntiatio Adventii episcopi ante initium missae in ecclesia S. Stephani coram rege, et episcopis, et aliis quamplurimis. 125.0803B|
CAP. I.--Vos scitis, et multis in plurimis regnis est cognitum, quantos et quales eventus tempore senioris nostri, quem hactenus habuimus, pro causis notissimis communiter sustinuimus, et quanto dolore, quantaque angustia de illius infausta morte nuper cordibus perculsi sumus. Unde unicum refugium et singulariter salubre consilium, rege et principe nostro destituti ac desolati, nobis 742 omnibus esse consideravimus, ut jejuniis et orationibus ad eum nos converteremus qui est adjutor in opportunitatibus, in tribulatione, et cujus est consilium, ac cujus est regnum, et ut scriptum est cui voluerit 125.0803C| dabit illud, et in manu cujus corda sunt regum, et facit unanimes habitare in domo, solvens medium parietem et faciens utraque unum: deprecantes illius misericordiam, ut daret nobis regem ac principem secundum cor suum, qui in judicio et justitia nos in omni ordine ac professione regeret, salvaret, atque defenderet juxta voluntatem ejus, et corda omnium nostrum unanimiter in eum inclinaret atque uniret, quem ipse ad salutem et profectum nostrum praescitum et electum atque praedestinatum habebat secundum misericordiam suam.
CAP. II.--Quia denique voluntatem Dei, qui voluntatem timentium se facit, et deprecationes eorum exaudit, in concordi unanimitate nostra videmus 125.0803D| hunc regni hujus haeredem esse legitimum, cui nos sponte commisimus, domnum videlicet praesentem regem ac principem nostrum Carolum, ut nobis 125.0804B| praesit et prosit, videtur nobis, si vobis placet, ut sicut post illius verba vobis manifestabimus, signo certissimo demonstremus, quia illum a Deo electum et nobis datum principem credimus, et eidem largitori Deo ex suis beneficiis non simus ingrati, sed gratiarum actiones illi referentes, oremus quatenus et eum nobis ad salutem et defensionem sanctae suae Ecclesiae, et ad auxilium atque profectum omnium nostrum, cum salute ac pace, et tranquillitate nobis conservet diutius, et nos fideli devotione illi obsequentes, atque optata salvatione fruentes, sub illius administratione in suo gubernet servitio.
CAP. III.--Et si illi placet, dignum ipsi et necessarium nobis esse videtur, ut ex ejus ore audiamus quod a Christianissimo rege, fideli et unanimi in 125.0804C| servitio illius populo, unicuique in ordine suo convenit audire, ac devota mente suscipere.
Post haec rex Carolus haec quae sequuntur per se in eadem ecclesia cunctis audientibus denuntiavit.
Quia sicut isti venerabiles episcopi unius ex ipsis voce dixerunt, et certis indiciis ex vestra unanimitate monstraverunt, et vos acclamastis, me Dei electione ad vestram salvationem et profectum atque regimen et gubernationem huc advenisse: sciatis me honorem et cultum Dei atque sanctarum ecclesiarum Domino adjuvante conservare, et unumquemque vestrum secundum sui ordinis dignitatem et personam juxta meum scire et posse honorare et salvare, et honoratum ac salvatum tenere velle, et 125.0804D| unicuique in suo ordine secundum sibi competentes leges tam ecclesiasticas quam mundanas, legem et justitiam conservare, in hoc ut honor regius et potestas 125.0805A| ac debita obedientia, atque adjutorium ad regnum mihi a Deo 743 datum continendum et defensandum ab unoquoque vestrum secundum suum ordinem et dignitatem atque possibilitatem mihi exhibeatur, sicut vestri antecessores fideliter, juste, et rationabiliter meis antecessoribus exhibuerunt.
Annuntiatio Hincmari archiepiscopi in ecclesia Sancti Stephani.
- CAP. I.
Ne alicui forte videatur incongrue ac prae sumptiose me ac provinciae nostrae venerabiles coepiscopos facere, quoniam de altera provincia ordinationi et causis hujus provinciae nos immiscemus, sciat nos contra canones sacros non agere, quoniam Rhemensis et Trevirensis Ecclesiae in hac regione 125.0805B| Belgica, cum sibi commissis Ecclesiis, sorores et comprovinciales habentur, sicut auctoritas ecclesiastica et antiquissima demonstrat consuetudo: ac per hoc unanimi consensu et synodalia judicia exercere, et quae a sanctis Patribus constituta sunt, debent concorditer custodire, hac privilegii conditione servata, ut qui prior de Rhemensi et Trevirensi episcopis fuerit ordinatus, prior etiam habeatur.
- CAP. II.
Et lex divinitus inspirata praecipit dicens: Si transieris per messem amici tui colligens spicas, manu confricabis ad manducandum, falcem autem non mittas, vel falce non metas (Deut. XXIII, 25). Messis est populus, ut Dominus monstrat in Evangelio, dicens: Messis quidem est multa, operarii autem pauci. Rogate dominum messis, ut mittat operarios 125.0805C| in messem suam (Matth. IX, 37, 38): quia vos pro nobis episcopis debetis orare, ut vobis digne possimus loqui. Messis autem amici est populus in provincia alteri metropolitano commissa. Unde vos hortando, quasi manu operis confricando, ad Dei voluntatem, et vestram salutem in corpus unitatis Ecclesiae valemus et debemus trajicere: in parochianos autem provinciarum aliis metropolitanis commissarum falcem judicii non mittimus, quia nec est unde, nec nostrum esse consideramus.
- CAP. III.
Est et alia causa, quia isti venerabiles domni et confratres nostri provinciae istius episcopi, non habentes metropolitanum episcopum, exiguitatem nostram sic in suis, sicut et in specialibus causis nostris, nos fraterna charitate jubent et commonent 125.0805D| agere. Est ita, domni fratres? Et responderunt ipsi episcopi: Ita est.
- CAP. IV.
Praeter ea, quae domnus episcopus et frater noster Adventius vobis ex sua et caeterorum suorum ac nostrorum fratrum et venerabilium episcoporum voce dixit, in hoc etiam advertere potestis, voluntatem Dei esse, ut praesens domnus et rex noster, qui in parte regni, quam hactenus tenet et tenuit, et nobis ac ecclesiis nostris, et populo sibi commisso utiliter praeest ac praefuit, et salubriter prodest et profuit, inde ad hunc locum Domino ducente pervenerit. 744 Quo etiam vos ejus inspiratione confluxistis, et ipsi vos sponte commendastis, cujus instinctu animantia omnia in arcam 125.0806A| Noe significantem Ecclesiae unitatem nullo cogente convenerunt: quia sanctae memoriae pater suus, domnus Ludovicus Pius imperator Augustus, ex progenie Ludovici regis Francorum inclyti, per beati Remigii Francorum apostoli catholicam praedicationem cum integra gente conversi, et cum tribus Francorum millibus, exceptis parvulis et mulieribus, vigilia sancti Paschae in Rhemensi metropoli baptizati, et coelitus sumpto chrismate, unde adhuc habemus, peruncti et in regem sacrati, exortus per beatum Arnulfum, cujus carne idem Ludovicus pius Augustus originem duxit carnis, et a Stephano papa Romano ante sanctae Dei genitricis et semper Virginis Mariae altare, Rhemi in imperatorem est coronatus, et demum factione quorumdam terreno imperio 125.0806B| destitutus, in praedictam regni partem, unanimitate episcoporum et fidelis populi, ante sepulcrum sancti Dionysii eximii martyris Ecclesiae sanctae est redditus, et in hac domo, ante altare protomartyris Stephani, cujus nomen interpretatum resonat coronatus, per Domini sacerdotes acclamatione fidelis populi, sicut vidimus qui adfuimus, corona regni est imperio restitutus. Et quia, ut in sacris historiis legimus, reges, quando regna obtinuerunt, singulorum regnorum sibi diademata imposuerunt, non incongruum videtur istis venerabilibus episcopis, si vestrae unanimitati placet, ut in obtentu regni, unde vos ad illum sponte convenistis, et vos ei commendastis, sacerdotali ministerio ante altare hoc coronetur, et sacra unctione Domino consecretur. Quod si vobis 125.0806C| placet propriis vocibus consonate. Et in hoc conclamantibus omnibus, dixit idem episcopus: Agamus ergo unanimiter Deo gratias, decantantes: Te Deum laudamus.
BENEDICTIONES SUPER REGEM CAROLUM ANTE MISSAM, ET ALTARE S. STEPHANI.
Adventius episcopus Metensis. Deus qui populis tuis indulgentia consulis et amore dominaris, da huic famulo tuo spiritum sapientiae, cui dedisti regimen disciplinae: ut tibi toto corde devotus, et in regni regimine maneat semper idoneus, et in bonis operibus perseverans, ad aeternum regnum te duce valeat pervenire. Per Dominum, etc.
Hatto Virdunensis. Gratiae tuae, quaesumus, Domine, 125.0806D| huic famulo tuo tribue largitatem: ut mandata tua te operante sectando, consolationem praesentis vitae percipiat et futurae. Per Dominum.
Arnulfus Tullensis. Nostris quaesumus, Domine, in regimine istius famuli tui propitiare temporibus, ut tuo munere dirigatur, et nostra securitas et devotio Christiana. Per Dominum.
745 Franco Tungrensis. Da, quaesumus, Domine, huic famulo tuo salutem mentis et corporis: ut bonis operibus inhaerendo, tua semper mereatur virtute defendi. Per Dominum.
Hincmarus Laudunensis. Benedictionem tuam, Domine, hic famulus tuus accipiat, qua corpore salvatus ac mente, et gratam tibi semper exhibeat 125.0807A| servitutem, et propitiationis tuae beneficia semper inveniat. Per Dominum.
Odo Bellovacensis. Conserva quaesumus, Domine, hunc famulum tuum, et benedictionum tuarum propitius ubertate purifica, ut eruditionibus tuis semper multiplicetur et donis. Per Dominum.
BENEDICTIO HINCMARI ARCHIEPISCOPI.
Extendat omnipotens Dominus dexteram suae benedictionis, et effundat super te donum suae propitiationis, et circumdet te felici muro custodiae suae protectionis, sanctae Mariae, et omnium sanctorum intercedentibus meritis. Amen. Indulgeat tibi mala omnia quae gessisti, et tribuat tibi gratiam et misericordiam, quam humiliter ab eo deposcis: liberetque te ab adversitatibus cunctis, et ab omnibus visibilium 125.0807B| et invisibilium inimicorum insidiis. Amen. Angelos suos bonos semper et ubique, qui te praecedant, comitentur, et subsequantur, ad custodiam tui ponat: et a peccato seu gladio, et ab omnium periculorum discrimine, te sua potentia liberet. Amen. Inimicos tuos ad pacis charitatisque benignitatem convertat, et apud odientes te gratiosum et amabilem faciat, pertinaces quoque in tui insectatione et odio confusione salutari induat, super te autem sanctificatio sempiterna effloreat. Amen.
Ad ista verba: Coronet te Dominus, inunxit eum Hincmarus archiepiscopus de chrismate ad dexteram auriculam, et in fronte usque ad sinistram auriculam, et in capite.
125.0807C| Coronet te Dominus corona gloriae in misericordia et miserationibus suis, et ungat te in regni regimine oleo gratiae Spiritus sancti sui, unde unxit sacerdotes, reges, prophetas, et martyres, qui per fidem vicerunt regna, et operati sunt justitiam, atque adepti sunt promissiones: eisdemque promissionibus gratia Dei dignus efficiaris, quatenus eorum consortio in coelesti regno perfrui merearis. Amen. Victoriosum te atque triumphatorem de visibilibus atque invisibilibus hostibus semper efficiat: et sancti nominis sui timorem pariter et amorem continue cordi tuo infundat, et in fide recta ac bonis operibus perseverabilem reddat, et pace in diebus tuis concessa, cum palma victoriae te ad perpetuum regnum perducat. Amen. Et qui te voluit super 125.0807D| populum suum constituere regem, 746 et in praesenti saeculo felicem, et aeternae felicitatis tribuat esse consortem. Amen. Clerum ac populum, quem sua voluit opitulatione tuae subdere ditioni, sua dispensatione, 125.0808A| et tua administratione, per diuturna tempora te faciat feliciter gubernare: quo divinis monitis parentes, adversitatibus omnibus carentes, bonis omnibus exuberantes, tuo ministerio fideli amore obsequentes, et in praesenti saeculo pacis tranquillitate fruantur, et tecum aeternorum civium consortio potiri mereantur. Amen. Quod ipse praestare dignetur.
Ad ista verba: Coronet te Dominus, miserunt illi episcopi coronam in capite.
Coronet te Dominus corona gloriae atque justitiae, ut cum fide recta, et multiplici bonorum operum fructu, ad coronam pervenias regni perpetui, ipso largiente, cujus est regnum, et imperium in saecula saeculorum.
125.0808B| Ad ista verba: Det tibi Dominus velle, dederunt illi palmam et sceptrum.
Det tibi Dominus velle et posse quae praecipit, ut in regni regimine secundum voluntatem suam proficiens, cum palma perseverantis victoriae ad palmam pervenias gloriae sempiternae. Gratia Domini nostri Jesu Christi, qui vivit.
ORATIONES IN MISSA.
Da nobis, omnipotens Deus, ut beati Gorgonii martyris tui veneranda solemnitas et devotionem nobis augeat et salutem. Per Dominum.
Oratio pro rege. Quaesumus, omnipotens, ut famulus tuus, qui tua miseratione suscepit regni gubernacula, a te virtutum etiam percipiat incrementa: 125.0808C| quibus decenter ornatus, et vitiorum monstra vitare, et ad te qui via, veritas, et vita es, gratiosus valeat pervenire. Qui vivis et regnas cum Deo.
Super oblata. Respice, Domine, munera populi tui festivitate votiva, ut tuae testificatio veritatis nobis proficiat ad salutem. Per Dominum.
Munera, quaesumus, Domine, oblata sanctifica: ut nobis Unigeniti tui corpus et sanguis fiant, et Carolo regi nostro ad obtinendam animae corporisque salutem, te largiente usquequaque proficiant. Per eumdem.
Postcommunio. Sacramentorum tuorum, Domine, communio sumpta nos salvet, et in tuae veritatis luce confirmet. Per Dominum.
747 Haec, Domine, communio salutaris famulum 125.0808D| tuum ab omnibus tueatur adversis: quatenus et ecclesiasticae pacis obtineat tranquillitatem, et post istius temporis decursum ad aeternam perveniat haereditatem. Per Dominum.
II. CORONATIO LUDOVICI II. Quando rex Francorum consecratus est. 125.0809| Ordo qualiter LUDOVICUS rex anno Incarnationis Dominicae 877, VI Idus Decembris, ab Hincmaro archiepiscopo fuit coronatus in Compendio palatio: quando et haec quae sequuntur ab episcopis petita sunt apud regem, et ab eo promissa episcopis
125.0809A| PETITIO EPISCOPORUM.
A vobis perdonari nobis petimus, ut unicuique de nobis et ecclesiis nobis commissis, secundum primum capitulum, quod novissime in Carisiaco domnus Carolus imperator pater vester, a se et a vobis servaturum, consentientibus fidelibus illius ac vestris, atque apostolicae sedis legatis, legente Gauzleno, denuntiavit, canonicum privilegium et debitam legem atque justitiam conservetis, et defensionem exhibeatis, sicut rex in suo regno unicuique episcopo et ecclesiae sibi commissae per rectum exhibere debet.
PROMISSIO REGIS.
Promitto vobis et perdono quia unicuique de vobis et ecclesiis vobis commissis, secundum primum 125.0809B| capitulum quod novissime in Carisiaco domnus imperator pater meus, a se et a me servaturum, consentientibus fidelibus illius ac nostris, atque apostolicae sedis legatis, legente Gauzleno, denuntiavit, canonicum privilegium et debitam legem atque justitiam conservabo, et defensionem quantum potuero, adjuvante Domino, exhibebo, sicut rex in suo regno unicuique episcopo et ecclesiae sibi commissae per rectum exhibere debet.
748 BENEDICTIONES SUPER LUDOVICUM REGEM FACTAE.
Deus, qui populis tuis virtute consulis, et amore dominaris, da huic famulo tuo spiritum sapientiae cum regimine disciplinae: ut tibi toto corde devotus, 125.0809C| in regni regimine maneat semper idoneus, tuoque munere ipsius temporibus securitas Ecclesiae dirigatur, et in tranquillitate devotio Christiana permaneat. Per Dominum.
SACRI OLEI INFUSIO.
Omnipotens sempiterne Deus, creator et gubernator coeli et terrae, conditor et dispositor angelorum et hominum, qui Abraham famulum tuum de hostibus triumphare fecisti, Moysi et Josue populo tuo praelatis multiplicem victoriam tribuisti: humilem quoque David puerum tuum regni fastigio sublimasti, eumque de ore leonis, et de manu bestiae, atque Goliae, sed et de gladio maligno Saul et omnium inimicorum ejus liberasti, et Salomonem sapientiae 125.0810A| pacisque ineffabili munere ditasti: respice, quaesumus, ad preces humilitatis nostrae, et hunc famulum tuum virtutibus, quibus praefatos fideles tuos decorasti, multiplici honoris benedictione condecora, et in regni regimine sublimiter colloca, et oleo gratiae Spiritus sancti tui perunge, unde unxisti sacerdotes, reges, prophetas, et martyres, qui per fidem vicerunt regna, et operati sunt justitiam, atque adepti sunt promissiones. Cujus sacratissima unctio super caput ejus defluat, atque ad interiora ejus descendat, et cordis illius intima penetret, et promissionibus, quas adepti sunt victoriosissimi reges, gratia tua dignus efficiatur: quatenus et in praesenti saeculo feliciter regnet, et ad eorum consortium in coelesti regno perveniat. Per Dominum 125.0810B| nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui unctus est oleo laetitiae prae consortibus suis, et virtute crucis potestates aerias debellavit, tartara destruxit, regnumque diaboli superavit, et ad coelos victor ascendit. In cujus manu victoria, omnis gloria et potestas consistunt, et tecum vivit et regnat Deus, in unitate ejusdem Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.
IMPOSITIO CORONAE.
Coronet te Dominus corona gloriae, atque justitiae honore, et opere fortitudinis, ut per officium nostrae benedictionis, cum fide recta, et multiplici bonorum operum fructu, ad coronam pervenias regni perpetui, ipso largiente cujus regnum et imperium 125.0810C| permanet in saecula saeculorum. Amen.
749 SCEPTRI TRADITIO.
Accipe sceptrum, regiae potestatis insigne, virgam scilicet rectam regni, virgam virtutis: qua te ipsum bene regas, sanctam Ecclesiam, populum videlicet Christianum tibi a Deo commissum, regia virtute ab improbis defendas, pravos corrigas, rectos ut viam rectam tenere possint tuo juvamine dirigas: quatenus de temporali regno ad aeternum regnum pervenias, ipso adjuvante cujus regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen.
BENEDICTIONES.
Dominus Deus omnipotens, qui dixit ad Moysen servum suum, Loquere ad Aaron fratrem tuum, et ad 125.0811A| filios ejus dicens: Sic benedicetis populo meo, et ego benedicam ei (Num. VI, 23 et 27), benedicat tibi, et custodiat te. Amen.
Illuminet faciem suam super te, et misereatur tui, Amen.
Convertat vultum suum ad te, et donet tibi pacem. Amen.
Extendat dexteram suae benedictionis, et effundat super te donum suae propitiationis, et circumdet te felici muro custodiae suae protectionis, sanctae Mariae et omnium sanctorum intercedentibus meritis. Amen. Indulgeat tibi mala omnia quae gessisti, et tribuat tibi gratiam et misericordiam, quam humiliter ab eo deposcis: liberetque te ab adversitatibus cunctis, et ab omnibus visibilium et invisibilium inimicorum 125.0811B| insidiis. Amen.
Multiplicet in te copiam suae benedictionis, et confirmet in spe regni coelestis. Amen.
Actus tuos corrigat, vitam emendet, mores componat, et te ad coelestis paradisi haereditatem perducat. Amen.
Talique intentione repleri valeas, quae ei in perpetuum placeat. Amen.
Angelos suos bonos semper et ubique, qui te praecedant, comitentur, et subsequantur, ad custodiam tui ponat: et a peccato seu gladio, et ab omnium 125.0812A| periculorum discrimine te sua potentia liberet. Amen.
Inimicos tuos ad pacis, charitatisque benignitatem convertat, et odientibus te gratiosum et amabilem faciat: pertinaces quoque in tui insectatione et odio confusione salutari induat: super te autem sanctificatio sempiterna effloreat. Amen.
Victoriosum te atque triumphatorem de visibilibus atque invisibilibus hostibus Dominus semper efficiat: et sancti nominis sui timorem pariter et amorem continue cordi tuo infundat: et in fide recta ac bonis operibus perseverabilem reddat: et pace in diebus tuis concessa, cum corona victoriae ad perpetuum te regnum perducat. Amen.
750 Et qui te voluit super populum suum constituere 125.0812B| regem, et in praesenti saeculo felicem, et aeternae felicitatis tribuat esse consortem. Amen.
Clerum ac populum, quem sua voluit opitulatione tuae subdere ditioni, sua dispensatione, et tua administratione per diuturna tempora te faciat feliciter gubernare: quo divinis monitis parentes, adversitatibus cunctis carentes, bonis omnibus exuberantes, tuo ministerio fideli amore obsequentes, et in praesenti saeculo pacis tranquillitate fruantur, et tecum aeternorum civium consortio potiri mereantur. Amen. Quod ipse praestare dignetur.
III. CORONATIO JUDITH CAROLI FILIAE, Cum rege Anglorum desponsata est. 125.0811| 125.0811C| BENEDICTIO SUPER REGINAM, quam Edelulfus rex accepit in uxorem.
Nubas in Christo, obnupta nube coelesti, et refrigerata gratia spiritali, ac protecta ab omni illicita concupiscentia, pangas foedus cum oculis tuis, ut non videas alienum virum ad concupiscendum eum, et non moecheris in corpore vel corde tuo, et avertas oculos tuos ne videant vanitatem: quatenus in via Domini vivificeris, ut possis dicere cum Propheta: Ad te levavi oculos meos qui habitas in coelis (Psal. CXXII). Et: Levavi oculos meos in montes, unde veniat auxilium mihi (Psal. CXX). Per Conditorem, et Redemptorem, ac Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat 125.0811D| in saecula saeculorum.
Benedic, Domine, has dotes, et accipientes tua benedictione dotare digneris: ut, conjugii fidem et torum immaculatum servantes, sanctorum patriarcharum ascisci mereantur consortio. Per Dominum.
Accipe annulum, fidei et dilectionis signum, atque conjugalis conjunctionis vinculum, ut non separet homo quos conjungit Deus. Qui vivit et regnat in omnia saecula saeculorum.
125.0812C| Despondeo te uni viro virginem castam, atque pudicam futuram conjugem, ut sanctae mulieres fuere viris suis, Sara, Rebecca, Rachel, Esther, Judith, Anna, Noemi, favente auctore et sanctificatore nuptiarum, Jesu Christo Domino nostro, qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
Deus, qui in mundi crescentis exordio multiplicandae proli benedixisti, propitiare supplicationibus nostris, et huic famulo tuo, et huic famulae tuae, opem tuae benedictionis infunde, ut in conjugali 751 consortio secundum beneplacitum tuum, affectu compari, mente consimili, sanctitate mutua copulentur. Dita eos fructibus sanctis et operibus benedictis. Fac illos talem sobolem generare, quae ad tui paradisi pertineat haereditatem. Aperi, Domine, 125.0812D| januas coeli, et visita eos in pace. Irriga terram eorum, ut germinet fructum spiritalem: sanctifica eos, qui datus es nobis ex virgine: et praesta eis tempora salutis, quae ante tuum adventum praedixit sanctus propheta Joannes, ut hic fideliter credant, et beate viventes vitam et regnum consequantur aeternum, gratia tua, Christe salvator noster, qui cum Deo Patre, in unitate Spiritus sancti, vivis et regnas Deus, per omnia.
125.0813A| BENEDICTIO REGINAE.
Te invocamus, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, ut hanc famulam tuam, quam tuae divinae dispensationis providentia in praesentem diem juvenali flore laetantem crescere concessisti, tuae pietatis dono ditatam, plenam veritatis de die in in diem coram te et hominibus ad meliora semper proficere facias: ut in regimine suo gratiae supernae largitatem congaudens suscipiat, et misericordiae tuae muro adversitate undique munita, cum pace propitiationis vivere mereatur. Per Dominum.
Sursum corda.
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, electorum fortitudo, et humilium celsitudo, qui in primordio per effusionem diluvii crimina mundi 125.0813B| purgari voluisti, et per columbam ramum olivae portantem pacem terris redditam demonstrasti: iterum Aaron famulum tuum per unctionem olei sacerdotem unxisti, et postea per ejus unguenti infusionem, ad regendum populum Israeliticum, sacerdotes, reges, et prophetas perfecisti, vultumque Ecclesiae in oleo exhilarandum prophetica famuli tui voce David esse praedixisti: qui hoc etiam unguento famulae tuae Judith ad liberationem servorum tuorum, et confusionem inimicorum, vultum exhilarasti, et ancillae tuae Esther faciem hac spiritali misericordiae tuae unctione adeo lucifluam reddidisti, ut efferatum cor regis ad misericordiam, et salvationem in te credentium, ipsius precibus inclinares. Te quaesumus, omnipotens Deus, ut per hujus creaturae pinguedinem, 125.0813C| columbae pace, simplicitate, ac pudicitia decoram efficias. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui venturus est judicare.
125.0814A| CORONATIO.
Gloria et honore coronat te Dominus, et ponat super caput tuum coronam de spiritali lapide pretioso, ut quidquid in fulgore 752 auri, et in vario nitore gemmarum significatur, hoc in tuis moribus, hoc in actibus semper refulgeat: quod ipse praestare dignetur, cui est honor et gloria in saecula saeculorum.
BENEDICTIONES.
Benedic, Domine, hanc famulam tuam, qui regna regum a saeculo moderaris. Amen.
Opera manuum illius suscipe, et benedictione tua terra ejus de pomis fructuum coeli, et rore atque abysso subjacente repleatur. Amen.
125.0814B| De vertice antiquorum montium et collium aeternorum, de frugibus terrae et plenitudine ejus, tua benedictione laetetur. Amen.
Benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput ejus. Da ei de rore coeli, et de pinguedine terrae, abundantiam frumenti et vini: ut serviant illi ac semini ejus populi, et in honore tuo tribus illam et semen ejus adorent. Amen.
Reple eam benedictionibus uberum et vulvae: benedictiones patrum antiquorum confortatae sint super eam, et super semen ejus, sicut promisisti servo tuo Abrahae, et semini ejus in saecula. Amen.
Concede, quaesumus, omnipotens et misericors Deus, ut haec dona tua, quae fideles tui acceperunt de manu tua, dantibus, accipientibus, et dispensantibus, 125.0814C| ad praesentis vitae subsidium, ac redemptionem animarum, atque ad vitam capessendam proficiant sempiternam. Per Dominum.
IV. HERMINTRUDIS REGINAE. 125.0813|
125.0813C| ALLOCUTIO DUORUM EPISCOPORUM in ecclesia sancti Medardi, quando Hermintrudis fuit consecrata in reginam.
Volumus vos scire, fratres, quia domnus et senior noster, Carolus rex gloriosus, nostrae humilitatis petiit 125.0813D| devotionem, ut auctoritate ministerii nobis a Deo collati, sicut ipse in regem est unctus et consecratus episcopali auctoritate, unctione sacra et benedictione, veluti in Scripturis legimus Dominum praecepisse ut reges ungerentur et sacrarentur in regiam potestatem: ita uxorem suam dominam nostram in nomine reginae benedicamus, sicut et a sede apostolica et a nostris decessoribus antea de aliis factum 753 comperimus. Et ut non vobis sit mirum quare hoc petat, fraternitati vestrae rationem reddere maturamus. Videlicet quia, sicut multis est cognitum, Deus omnipotens sua gratia istud regnum 125.0814C| in manus suorum antecessorum mirabiliter adunavit: quod ipsi decessores sui nobiliter gubernaverunt, et per successiones sua progenies usque ad haec tempora rexit. Et isti nostro seniori Deus filios, sicut vobis notum est, dedit: in quorum nobilitate 125.0814D| ad sanctam Ecclesiam et regnum, quod Deus illi ad regendum commisit, fideles illius spem maximam se habere sunt gratulati. De quibus ipse aliquos Deo obtulit, ut etiam de fructu ventris sui oblationem Deo offerret: aliquos Deus adhuc aetate immatura sua gratia de hoc saeculo rapuit, ne, ut scriptum est, malitia mutaret corda eorum: aliquibus autem, quod vos non latet, suo judicio talem passionem permisit incurrere, sicut fideles illius agnoscuntur dolere. Propterea petit benedictionem episcopalem super uxorem suam venire, ut talem sobolem ei Dominus de illa dignetur donare, unde sancta Ecclesia 125.0815A| solatium, et regnum necessariam defensionem, et fideles illius desiderabile adjutorium, et ista Christianitas optabilem tranquillitatem, et legem atque justitiam, cum illis quos adhuc habet, annuente et cooperante Domino, possit habere. Et de hoc in sanctis Scripturis habemus auctoritatem: quia sicut Dominus ad Abraham dixit: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18), cui jam centenario de nonagenaria uxore Isaac filium dedit: ita et ipsum Isaac uxorem sterilem accipere fecit, ut et in hoc, sicut in multis solet facere, misericordiae suae largitatem ostenderet. Et inde dicit Scriptura quia deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis (Gen. XXV, 21), et concepit. Et non sit vobis mirum cur antea hoc 125.0815B| non fecit: quia, sicut sacra Scriptura dicit, in primordio conjunctionis masculi et feminae dixit Dominus ad Evam, Ad virum tuum erit conversio tua et ipse dominabitur tui (Gen. III, 16). Et cum jam essent moribus in legitima conjunctione maturi, et provectae aetatis, Abraham et Sara, et, ut sanctus Petrus dicit: Sara obediebat Abrahae, dominum eum vocans (I Petr. III, 6): dixit Dominus ad Abraham, quod antea nec ipsi, nec alio homini legimus illum dixisse, Omnia quae dixerit tibi Sara, audi vocem ejus (Gen. XXI, 12). Jam enim et Abraham presbyter merito vocabatur, et defecerant muliebria, id est omnis lascivitas, Sarae: et tunc acceperunt benedictionem seminis benedicti a Domino, in quo benedicuntur omnes gentes. Amen. His ergo fulti auctoritatibus, 125.0815C| in dispensandis Dei donis, qui ab illo ministri ejus sumus ad hoc constituti, ut Leo dicit, non debemus esse difficiles, nec devotorum petitiones negligere: maxime si ipsas petitiones evidentibus indiciis ex Dei viderimus miseratione conceptas. Quia multiplex misericordia Dei ita saluti humanae subvenire decrevit, ut praecipue sacerdotum supplicationibus ipsa salus debeat obtineri. Cui operi, ut in sacris litteris legimus, ipse Salvator intervenit: nec 754 unquam ab his abest, quae ministris suis exsequenda commisit dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus (Matth. XXVIII, 20). Et si quid per servitutem nostram bono ordine, et gratulando implemus affectu, ut Leo dicit, non ambigamus per Spiritum sanctum nobis fuisse donatum. Et ideo, fratres, 125.0815D| quoniam ita est et nostra pro vobis ministratio, et vestra erga nos conjuncta devotio, ut una fiat apud Dominum supplicatio, sicut legimus, quia ad hoc constituti sunt sacerdotes, ut prius pro suis, deinde pro populi orent peccatis: et oratio fiebat sine intermissione ad Deum pro Petro, id est pro omni episcoporum choro: orantibus nobis pro communi nostra, imo pro totius Ecclesiae ac populi necessitate atque salute, commune votum etiam vestra communis prosequatur oratio, apud eum qui facit unanimes habitare in domo, et vivit, et regnat in saecula saeculorum. Amen.
ORATIO.
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, 125.0816A| qui potestate virtutis tuae de nihilo cuncta fecisti, et dispositis universitatis exordiis, homini ad imaginem tuam facto inseparabile mulieris adjutorium condidisti, ac femineo corpori de virili dedisti carne principium: docens quia quod ex uno placuit tibi institui, non liceat ab homine separari: respice propitius super hanc famulam tuam maritali junctam consortio, quae tua se expetit protectione muniri. Sit in ea jugum dilectionis et pacis, fidelis et casta nubat in Christo, imitatrixque sanctarum permaneat feminarum. Sit amabilis ut Rachel viro, sapiens ut Rebecca, longaeva et fidelis ut Sara. Nihil in ea ex actibus suis auctor praevaricationis usurpet, nexa fidei mandatis permaneat, uni toro juncta contactus illicitos fugiat: muniat infirmitatem suam 125.0816B| robore disciplinae. Sit verecundia gravis, pudore venerabilis, doctrinis coelestibus erudita. Sit fecunda in tibi placita sobole, sit probata et innocens. Percipiat per hanc sacram misericordiae, laetitiae, et exsultationis olei unctionem, sanitatem mentis, incolumitatem corporis, tutelam salutis, securitatem spei, corroborationem fidei, plenitudinem charitatis. Corona eam, Domine, corona justitiae: corona eam fructibus sanctis, et operibus benedictis. Sit meritis et nomine atque virtute regina, assistens in hoc saeculo fide recta et operibus bonis, et in futuro honore et gloria coronata a dextris regis, in vestitu bonorum operum, circumdata virtutum varietate. Fac illam talem sobolem generare, quae ad paradisi tui pertineat haereditatem. Praesta, Domine, huic 125.0816C| famulae tuae tantum charitatis affectum, et misericordiae studium, atque religionis augmentum, ut tuum jugiter promereatur auxilium. Callidi serpentis ab ea venena repelle, et lorica fidei indutam scuto salutis eam defende, actus ejus corrige, vitam emenda, mores compone, 755 et eam in senectute bona ad coelestia regna digneris perducere. Per eumdem Dominum nostrum.
Coronet te Dominus gloria et honore, et sempiterna protectione. Qui vivit et regnat.
Deus omnipotens, qui benedixit Adam et Evam, dicens: Crescite et multiplicamini (Gen. I, 28), et patriarcharum benedixit conjugia, quique cum Tobia misit Raphael angelum suum, cujus ministerio daemonium effugavit a Sara uxore ipsius, benedicat 125.0816D| te, et Ill. futuram uxorem tuam, ut secundum praeceptum Domini effecti duo in carne una, quod Deus jungit homo non separet; et det vobis benedictionem de rore coeli et de pinguedine terrae. Benedicimus enim vobis in nomine Domini, qui mittat angelos suos bonos, ut vos custodiant semper, et omnem phantasiam, et nequitiam, atque versutiam omnium malignorum spirituum et hominum a vobis depellant, et ab omni inquinamento omnis adulterii, omnibusque insidiis humanis et diabolicis protegant, muniant, et defendant, gratia Domini nostri Jesu Christi, qui amorem et timorem suum jugiter cordibus vestris infundat, ut consenescatis pariter in senectute bona, et videatis filios filiorum vestrorum 125.0817A| florentes in voluntate Domini; et pax vobiscum permaneat; atque in fide recta, ac bonis operibus, et concordia bona, et amore conjugali sincero, necnon et in confessione sanctae Trinitatis, et Ecclesiae 125.0818A| catholicae communione perseverantes, ad vitam perveniatis aeternam. Quod ipse praestare dignetur, cujus regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen.
(no apparatus)