Coronatio Romana (Otto I)

This is the stable version, checked on 11 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Coronatio Romana
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138



Coronatio Romana (Otto I), J. P. Migne cc_id: cps_2.OttI.CorRom, cc_idno: 9734

Juramentum quod facere fecit suos fideles Otto Augustus antequam Romam adiret. 138.0835C| ¶

Tibi domno Johanni papae ego rex Otto promittere et jurare facio per Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et per hoc lignum vivificae crucis, et per has reliquias sanctorum, ut si permittente Deo Romam venero, sanctam Romanam aeclesiam et te rectorem ipsius exaltabo secundum meum posse; et numquam vitam aut membra neque ipsum honorem quem nunc habes et per me habiturus eris, mea voluntate aut meo consensu aut meo consilio aut exortatione perdes. Et in Roma nullum placitum neque ordinationem faciam de omnibus quae ad te vel ad tuos Romanos pertinent, sine tuo consilio. Et quicquid de terra sancti Petri ad nostram potestatem venerit, 138.0835D| tibi reddam. Cuicumque autem regnum Italicum commisero, jurare tibi faciam illum, ut adjutor tui sit, ad defendendam terram sancti Petri secundum suum posse.

Juramentum futuri imperatoris.

Domno Johanni pape duodecimo rex Otto per nos mittit, et jurat per Patrem et Filium et Spiritum sanctum et per hoc lignum vivifice crucis, et has reliquias 138.0836C| sanctorum, quod si permittente Deo Romam venerit, sanctam Romanam aecclesiam et eundem domnum Johannem papam rectorem ipsius exaltabit secundum suum posse, si vivum invenerit. Sin autem, eum qui legabiliter illi succedet. Et nunquam vitam, aut membra neque ipsum honorem quem habet, et qui eum habiturus est sua voluntate, aut suo consensu, aut suo consilio, aut sua exhortatione perdet, neque ipse, neque aliquis successorum ejus. Et in Roma nullum placitum, aut ordinationem faciet de omnibus quae pape et Romanis pertinet, sine consilio domni pape. Et quicquid de terra sancti Petri ad ejus potestatem venit vel veniet, Romane aecclesiae restituet. Cuicumque autem regnum Italicum committet, jurare faciet illum, ut adjutor sit 138.0836D| domno pape et successoribus ejus ad defendendam terram sancti Petri secundum suum posse. Sic adjuvet Deus eundem domnum regem Ottonem, et hec sancta evangelia, et hec sacrosancta sanctuaria.

Juramentum corporaliter praestitum.

Tibi dompno pape Johanni ego rex Otto promitto et juro per Patrem et Filium et Spiritum sanctum et per hoc lignum vivifice crucis et per has sanctorum 138.0837A| reliquias, quod si permittente Deo Romam venero, sanctam Romanam Ecclesiam et te rectorem ipsius exaltabo secundum meum posse, et numquam vitam aut membra neque ipsum honorem quem habes, mea voluntate aut consensu aut mea exhortatione perdes. Et in Romam nullum placitum aut ordinationem 138.0838A| faciam de omnibus que ad te aut ad Romanos pertinent sine tuo consilio; et quicquid de terra sancti Petri ad nostram potestatem venerit tibi reddam. Cuicumque regnum Ytalicum commisero, jurare faciam illum, ut adjutor tui sit ad defendendam sancti Petri terram secundum suum posse.