Coronatio Ludovici II (Auctor incertus)

This is the stable version, checked on 11 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Coronatio Ludovici II
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138



Coronatio Ludovici II (Auctor incertus), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucInc.CoLuIi, cc_idno: 9601

COMMENDATIO PROCERUM. Commendatio Ansegisi episcopi et aliorum episcoporum qui adfuerunt apud Compendium, quando benedixerunt Hludowicum filium Karoli imperatoris. 138.0781C|

Me ac ecclesiam mihi commissam vobis commendo ad debitam legem et justitiam conservandam et defensionem exhibendam, sicut rex episcopos ecclesiae suae justo judicio conservare et exhibere debet.

Professio ipsorum.

Ego ille ipse sic profiteor, de ista die et deinceps isti seriori et regi meo Hludowico Karoli et Hermentrudis filio, secundum meum scire et posse et meum ministerium, auxilio et consilio fidelis et 138.0781D| adjutor ero, sicut episcopus recte seniori suo debitor est, in mea fide et meo sacerdotio.

Ad suprascriptam vero episcoporum petitionem haec quae sequuntur rex Hludowicus professus est episcopis, et istam ipsam perdonationis scripturam manu sua eis dedit in Compendio II Kalendas Decembri

Promissio Hludowici regis. 138.0782C|

Ego Hludowicus, misericordia domini Dei nostri et electione populi rex constitutus, promitto, teste ecclesia Dei, omnibus ordinibus, episcoporum videlicet, sacerdotum, canonicorum, monachorum, atque sanctimonialium, regulas a patribus conscriptas et apostolicis attestationibus roboratas ex hoc in futurum tempus me illis ex integro servaturum. Polliceor etiam me servaturum leges et statuta populo qui mihi ad regendum misericordia Dei committitur, per commune consilium fidelium nostrorum, secundum quod praedecessores mei imperatores et reges gestis inseruerunt, et omnino inviolabiliter tenenda et observanda decreverunt. Ego igitur Hludowicus 138.0782D| rectitudinis et justitiae amore, hanc spontaneam promissionem meam relegens, manu propria firmavi.

CORONATIO. Ordo qualiter Hludowicus rex, anno incarnationis dominicae 877, VI Idus decembris, ab Hincmaro archiepiscopo fuit coronatus in Compendio palatio; quando et haec quae sequuntur ab episcopis petita sunt apud regem, et ab eo promissa episcopis. 138.0782D|

138.0783A| Petitio episcoporum. A vobis perdonari nobis petimus, ut unicuique de nobis et ecclesiis nobis commissis, secundum primum capitulum quod novissime in Carisiaco domnus imperator pater vester a se et a vobis servaturum, consentientibus fidelibus suis ac vestris atque apostolicae sedis legatis, legente Gauzleno, denuntiavit, canonicum privilegium et debitam legem atque justitiam conservetis, et defensionem exhibeatis, sicut rex in suo regno unicuique episcopo et ecclesiae sibi commissae per rectum exhibere debet.

Promissio regis. Promitto et perdono vobis, quia unicuique de vobis et ecclesiis vobis commissis, 138.0783B| secundum primum capitulum quod novissime in Carisiaco domnus imperator pater meus a se et a me servaturum, consentientibus fidelibus illius ac nostris atque apostolicae sedis legatis, legente Gauzleno, denuntiavit, canonicum privilegium et debitam legem atque justitiam conservabo, et defensionem, quantum potuero, adjuvante Domino, exhibebo, sicut rex in suo regno unicuique episcopo et ecclesiae sibi commissae per rectum exhibere debet.

Hoc est capitulum quod hic commemoratur.

De honore quoque et cultu, vide supra col. 773 et 780 usque conservet.

Benedictiones super Hludowicum regem factae. Deus, qui populis tuis virtute consulis et amore dominaris, 138.0783C| da huic famulo tuo spiritum sapientiae cum regimine disciplinae; ut tibi toto corde devotus, in regni regimine maneat semper idoneus, tuoque munere ipsius temporibus securitas Ecclesiae dirigatur, et in tranquillitate devotio christiana permaneat. Per Dominum.

Sacri olei infusio. Omnipotens sempiterne Deus, creator et gubernator coeli et terrae, conditor et dispositor angelorum et hominum, qui Abraham famulum tuum de hostibus triumphare fecisti, Moysi et Josue populo tuo praelatis multiplicem victoriam tribuisti, humilem quoque David puerum tuum regni fastigio sublimasti, eumque de ore leonis et de manu bestiae atque Goliae, sed et de gladio maligno Saul et omnium inimicorum ejus liberasti, et Salomonem 138.0783D| sapientiae pacisque ineffabili munere ditasti, respice, quaesumus, ad preces humilitatis nostrae, et hunc famulum tuum virtutibus quibus praefatos fideles tuos decorasti, multiplici honoris benedictione condecora, et in regni regimine sublimiter colloca, et oleo gratiae Spiritus sancti tui perunge, unde unxisti sacerdotes, reges, prophetas, et martyres, qui per fidem vicerunt regna, et operati sunt justitiam, atque adepti sunt promissiones. Cujus sacratissima unctio super caput ejus defluat, atque ad interiora ejus descendat, et cordis illius intima penetret, et promissionibus, quas adepti sunt victoriosissimi reges, gratia tua dignus efficiatur; quatenus et in praesenti seculo feliciter regnet, et ad eorum 138.0784A| consortium in coelesti regno perveniat. Per dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, qui unctus est oleo laetitiae prae consortibus suis, et virtute crucis potestates aerias debellavit, tartara destruxit, regnumque diaboli superavit, et ad coelos victor ascendit. In cujus manu victoria omnis, gloria et potestas consistunt, et tecum vivit et regnat Deus in unitate ejusdem Spiritus sancti per omnia secula seculorum. Amen.

Impositio coronae. Coronet te Dominus corona gloriae atque justitiae honore et opere fortitudinis; ut per officium nostrae benedictionis, cum fide recta et multiplici bonorum operum fructu, ad coronam pervenias regni perpetui, ipso largiente cujus regnum et imperium permanet in secula seculorum. 138.0784B| Amen.

Sceptri traditio. Accipe sceptrum, regiae potestatis insigne, virgam scilicet rectam regni, virgam virtutis: qua te ipsum bene regas, sanctam ecclesiam, populum videlicet christianum tibi a Deo commissum, regia virtute ab improbis defendas, pravos corrigas, rectos ut viam rectam tenere possint tuo juvamine dirigas: quatenus de temporali regno ad aeternum regnum pervenias, ipso adjuvante cujus regnum et imperium sine fine permanet in secula seculorum. Amen.

Benedictiones. Dominus Deus omnipotens, qui dixit ad Moysem servum suum, loquere ad Aaron fratrem tuum, et ad filios ejus dicens, sic benedicetis populo meo, et ego benedicam ei, benedicat tibi, et 138.0784C| custodiat te. Amen.

  Illuminet faciem suam super te, et misereatur tui. Amen.

  Convertat vultum suum ad te, et donet tibi pacem. Amen.

  Extendat dexteram suae benedictionis, et effundat super te donum suae propitiationis, et circumdet te felici muro custodiae suae protectionis, sanctae Mariae et omnium sanctorum intercedentibus meritis. Amen.

  Indulgeat tibi mala omnia quae gessisti, et tribuat tibi gratiam et misericordiam quam humiliter ab eo deposcis, liberetque te ab adversitatibus cunctis et omnibus visibilium inimicorum insidiis. Amen.

  138.0784D| Multiplicet in te copiam suae benedictionis, et confirmet in spe regni coelestis. Amen.

  Actus tuos corrigat, vitam emendet, mores componat, et te ad coelestis paradisi hereditatem perducat. Amen.

  Talique intentione repleri valeas quae ei in perpetuum placeat. Amen.

  Angelos suos bonos semper et ubique, qui te praecedant, comitentur, et subsequantur, ad custodiam tui ponat; et a peccato, seu gladio, et ab omnium periculorum discrimine de sua potentia liberet. Amen.

  Inimicos tuos ad pacis caritatisque benignitatem convertat, et odientibus te gratiosum et amabilem 138.0785A| faciat. Pertinaces quoque in tui insectatione et odio confusione salutari induat. Super te autem sanctificatio sempiterna effloreat. Amen

  Victoriosum te atque triumphatorem de visibilibus atque invisibilibus hostibus Dominus semper efficiat, et sancti nominis sui timorem pariter et amorem continue cordi tuo infundat, et in fide recta ac bonis operibus perseverabilem reddat, et pace in diebus tuis concessa, cum corona victoriae ad perpetuum te regnum perducat. Amen.

  Et qui te voluit super populum suum constituere 138.0786A| regem, et in praesenti seculo felicem et aeternae felicitatis tribuat esse consortem. Amen.


  Clerum ac populum, quem sua voluit opitulatione tuae subdere ditioni, sua dispensatione et tua administratione per diuturna tempora te faciat feliciter gubernare: quo divinis monitis parentes, adversitatibus cunctis carentes, bonis omnibus exuberantes, tuo ministerio fideli amore obsequentes, et in praesenti seculo pacis tranquillitate fruantur, et tecum aeternorum civium consortio potiri mereantur. Amen. Quod ipse praestare dignetur.