Coronatio Hermintrudis reginae (Auctor incertus)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Coronatio Hermintrudis reginae
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138


Coronatio Hermintrudis reginae (Auctor incertus), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucInc.CoHeRe, cc_idno: 9600

Adlocutio duorum episcoporum in ecclesia sancti Medardi quando Hermintrudis fuit consecrata in reginam. 138.0727D| ¶

Volumus vos scire, fratres, quia domnus et senior noster Karolus rex gloriosus nostrae humilitatis petiit devotionem, ut auctoritate ministerii nobis a Deo conlati, sicut ipse in regem est unctus et consecratus episcopali auctoritate, unctione sacra et benedictione, veluti in Scripturis legimus Dominum praecepisse ut reges ungerentur et sacrarentur in regiam potestatem, ita uxorem suam dominam nostram in nomine reginae benedicamus, sicut et a sede apostolica et a nostris decessoribus antea de aliis factum comperimus. Et ut non vobis sit mirum quare hoc petat, fraternitati vestrae rationem reddere maturamus. 138.0728D| Videlicet quia, sicut multis est cognitum, Deus omnipotens sua gratia istud regnum in manus suorum antecessorum mirabiliter adunavit. Quod ipsi decessores sui nobiliter gubernaverunt, et per successiones sua progenies usque ad haec tempora rexit. Et isti nostro seniori Deus filios, sicut vobis notum est, dedit: in quorum nobilitate ad sanctam ecclesiam et regnum, quod Deus illi ad regendum commisit, fideles illius spem maximam se habere sunt gratulati. De quibus ipse aliquos Deo obtulit, ut etiam de fructu ventris sui oblationem Deo offerret. Aliquos Deus adhuc aetate immatura sua gratia de hoc seculo rapuit, ne, ut scriptum est, malitia mutaret corda eorum. Aliquibus autem, quod vos non latet, suo judicio talem passionem permisit incurrere, 138.0729A| sicut fideles illius agnoscuntur dolere. Propterea petit benedictionem episcopalem super uxorem suam venire; ut talem sobolem ei Dominus de illa dignetur donare, unde sancta Ecclesia solatium, et regnum necessariam defensionem, et fideles illius desiderabile adjutorium, et ista Christianitas optabilem tranquillitatem et legem atque justitiam, dum illis quos adhuc habet, annuente et cooperante Domino, possit habere. Et de hoc in sanctis Scripturis habemus auctoritatem, quia sicut Dominus ad Abraham dixit: In semine tuo benedicentur omnes gentes, cui jam centenario de nonagenaria uxore Isaac filium dedit, ita et ipsum Isaac uxorem sterilem accipere fecit, ut et in hoc, sicut in multis solet facere, misericordiae suae largitatem ostenderet. Et inde dicit 138.0729B| Scriptura, quia deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis, et concepit. Et non sit vobis mirum, cur antea hoc non fecit. Quia, sicut sacra Scriptura dicit, in primordio conjunctionis masculi et feminae dixit Dominus ad Evam: Ad virum tuum erit conversio tua, et ipse dominabitur tui. Et cum jam essent moribus in legitima conjunctione maturi et provectae aetatis Abraham et Sarra, et, ut sanctus Petrus dicit, Sarra obediebat Abrahae, dominum eum vocans, dixit Dominus ad Abraham, quod antea nec ipsi nec alio homini legimus illum dixisse: Omnia quae dixerit tibi Sarra, audi vocem ejus. Jam enim et Abraham presbyter merito vocabatur, et defecerant muliebria, id est omnis lascivitas Sarrae; et tunc acceperunt 138.0729C| benedictionem seminis benedicti a Domino, in quo benedicuntur omnes gentes. Amen. His ergo fulti auctoritatibus, in dispensandis Dei donis, qui ab illo ministri ejus sumus ad hoc constituti, ut Leo dicit, non debemus esse difficiles, nec devotorum petitiones negligere; maxime si ipsas petitiones evidentibus indiciis ex Dei viderimus inspiratione conceptas. Quia multiplex misericordia Dei ita saluti humanae subvenire decrevit, ut praecipue sacerdotum supplicationibus ipsa salus debeat obtineri. Cui operi, ut in sacris literis legimus, ipse Salvator intervenit, nec unquam ab his abest quae ministris suis exsequenda commisit dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus. Et si quid per servitutem nostram bono ordine et gratulando implemus affectu, 138.0729D| ut Leo dicit, non ambigamus per Spiritum sanctum nobis fuisse donatum. Et ideo, fratres, quoniam ita est, et nostra pro vobis ministratio, et vestra erga nos conjuncta devotio, ut una fiat apud Dominum supplicatio, sicut legimus, quia ad hoc constituti sunt sacerdotes, ut prius pro suis, deinde pro populi orent peccatis, et oratio fiebat sine intermissione ad Deum pro Petro, id est pro omni episcoporum choro, orantibus nobis pro communi nostra, immo pro totius ecclesiae ac populi necessitate atque salute, commune votum etiam vestra communis prosequatur oratio apud eum qui facit unanimes habitare in domo, et vivit et regnat in secula seculorum. Amen.

138.0730A| Oratio. Domine sancte, pater omnipotens, aeterne Deus, qui potestate virtutis tuae de nihilo cuncta fecisti, et dispositis universitatis exordiis, homini ad imaginem tuam facto inseparabile mulieris adjutorium condidisti, ac femineo corpori de virili dedisti carne principium, docens quia quod ex uno placuit tibi institui, non liceat ab homine separari, respice propitius super hanc famulam tuam maritali junctam consortio, quae tua se expetit protectione muniri. Sit in ea jugum dilectionis et pacis. Fidelis et casta nubat in Christo, imitatrixque sanctarum permaneat feminarum. Sit amabilis ut Rachel viro, sapiens ut Rebecca, longaeva et fidelis ut Sarra. Nihil in ea ex actibus suis auctor praevaricationis usurpet. Nexa fidei mandatis permaneat, uni thoro 138.0730B| juncta contactus inlicitos fugiat. Muniat infirmitatem suam robore disciplinae. Sit verecundia gravis, pudore venerabilis, doctrinis caelestibus erudita. Sit foecunda in tibi placita sobole, sit probata et innocens. Percipiat per hanc sacram misericordiae, et laetitiae, et exultationis olei unctionem sanitatem mentis, incolumitatem corporis, tutelam salutis, securitatem spei, corroborationem fidei, plenitudinem caritatis. Corona eam, Domine, corona justitiae, corona eam fructibus sanctis et operibus benedictis. Sit meritis et nomine atque virtute regina, adsistens in hoc seculo fide recta et operibus bonis, et in futuro honore et gloria coronata a dextris regis, in vestitu bonorum operum, circumdata virtutum varietate. Fac illam talem sobolem generare quae ad 138.0730C| paradisi tui pertineat hereditatem. Praesta, Domine, huic famulae tuae tantum caritatis affectum et misericordiae studium atque religionis augmentum, ut tuum jugiter promereatur auxilium. Callidi serpentis ab ea venena repelle, et lorica fidei indutam scuto salutis eam defende, actus ejus corrige, vitam emenda, mores compone, et eam in senectute bona ad coelestia regna digneris perducere. Per eundem Dominum nostrum.

Coronet te Dominus gloria et honore et sempiterna protectione. Qui vivit et regnat.

Deus omnipotens, qui benedixit Adam et Evam dicens: Crescite et multiplicamini, et patriarcharum benedixit conjugia, quique cum Tobia misit Raphael angelum suum, cujus ministerio daemonium effugavit 138.0730D| a Sarra uxore ipsius, benedicat te et illam futuram uxorem tuam, ut secundum praeceptum Domini effecti duo in carne una, quod Deus jungit, homo non separet, et det vobis benedictionem de rore caeli et de pinguedine terrae. Benedicimus enim vobis in nomine Domini: qui mittat angelos suos bonos, ut vos custodiant semper, et omnem phantasiam et nequitiam atque versutiam omnium malignorum spirituum et hominum a vobis depellant, et ab omni inquinamento omnis adulterii, omnibusque insidiis humanis et diabolicis protegant, muniant, et defendant. Gratia domini nostri Jesu Christi, qui amorem et timorem suum jugiter cordibus vestris infundat; ut consenescatis pariter in senectute 138.0731A| bona, et videatis filios filiorum vestrorum florentes in voluntate Domini, et pax vobiscum permaneat, atque in fide recta, ac bonis operibus, et concordia bona, et amore conjugali sincero, necnon et in confessione sanctae trinitatis et Ecclesiae catholicae 138.0732A| communione perseverantes, ad vitam perveniatis aeternam. Quod ipse praestare dignetur, cujus regnum et imperium sine fine permanet in secula seculorum. Amen.