Migne Patrologia Latina Tomus 138
Coronatio Caroli II (Auctor incertus), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucInc.CoCaIi, cc_idno: 9599
¶
Anno incarnationis Dominicae 869, indictione secunda, V Idus Septembris, Mettis civitate in ecclesia sancti Stephani martyris, haec quae sequuntur capitula Adventius, episcopus ipsius civitatis, coram rege et episcopis qui adfuerunt, populo et scripto et verbis denuntiavit.
- 1.
Vos scitis, et multis in plurimis regnis est cognitum, quantos et quales eventus tempore senioris nostri, quem hactenus habuimus, pro causis notissimis 138.0737C| communiter sustinuimus, et quanto dolore quantaque angustia de illius infausta morte nuper cordibus perculsi sumus. Unde unicum refugium et singulariter salubre consilium, rege et principe nostro destituti ac desolati, nobis omnibus esse consideravimus, ut jejuniis et orationibus ad eum nos converteremus qui est adjutor in oportunitatibus, in tribulatione, et cujus est consilium ac cujus est regnum, et ut scriptum est, cui voluerit dabit illud, et in cujus manu corda sunt regum, et facit unanimes habitare in domo, solvens medium parietem, et faciens utraque unum; deprecantes ipsius misericordiam, ut daret nobis regem ac principem secundum cor suum, qui in judicio et justitia nos in omni ordine ac professione regeret, salvaret, atque defenderet 138.0737D| juxta voluntatem ejus, et corda omnium nostrorum unanimiter in eum inclinaret atque uniret, quem ipse ad salutem et profectum nostrum praescitum et electum atque praedestinatum habebat secundum misericordiam suam.
- 2.
Quia denique voluntate Dei, qui voluntatem timentium se facit et deprecationes eorum exaudit, in concordi unanimitate nostra videmus hunc regni hujus heredem esse legitimum, cui nos sponte commisimus, domnum videlicet praesentem regem ac 138.0738B| principem nostrorum Karolum, ut nobis praesit et prosit, videtur nobis, si vobis placet, ut sicut post illius verba vobis manifestabimus, signo certissimo demonstremus, quia illum a Deo electum et nobis datum principem credimus, et eidem largitori Deo ex suis beneficiis non simus ingrati; sed gratiarum actiones illi referentes, oremus, quatenus et eum nobis ad salutem et defensionem sanctae suae ecclesiae, et ad auxilium atque profectum omnium nostrum cum salute ac pace et tranquillitate nobis conservet diutius; et nos fideli devotione illi obsequentes, atque optata salvatione fruentes, sub illius administratione in suo gubernet servitio.
- 3.
Et si illi placet, dignum ipsi et necessarium nobis esse videtur, ut ex ejus ore audiamus, quod a 138.0738C| Christianissimo rege fideli et unanimi in servitio illius populo, unicuique in suo ordine, convenit ac devota mente suscipere.
Post haec rex Karolus haec quae sequuntur per se in eadem ecclesia cunctis qui affuerunt denuntiavit.
Quia sicut isti venerabiles episcopi unius ex ipsis voce dixerunt, et certis indiciis ex vestra unanimitate monstraverunt, et vos acclamastis, me Dei electione ad vestram salvationem et profectum atque regimen et gubernationem huc advenisse, sciatis me honorem et cultum Dei atque sanctarum ecclesiarum, Domino adjuvante, conservare, et unumquemque vestrum secundum sui ordinis dignitatem et personam, juxta meum scire et posse, honorare et salvare 138.0738D| et honoratum ac salvatum tenere velle, et unicuique in suo ordine secundum sibi competentes leges, tam ecclesiasticas quam mundanas, legem et justitiam conservare; in hoc, ut honor regius et potestas, ac debita obedientia, atque adjutorium ad regnum mihi a Deo datum continendum et defensandum, ab unoquoque vestrum secundum suum ordinem et dignitatem atque possibilitatem mihi exhibeatur, sicut vestri antecessores fideliter, juste et rationabiliter, meis antecessoribus exhibuerunt.
138.0739A| Et post haec Hincmarus, Remorum episcopus, haec quae sequuntur capitula, jubente ac postulante Adventio, ipsius civitatis episcopo, ac ceteris episcopis Trevirorum provinciae, Attone scilicet ecclesiae Viridunensis episcopo, et Arnulfo Tullensis civitatis episcopo, Francone Tungrensis civitatis episcopo, conhibentibus provinciae Remorum episcopis, coram episcopis et rege cunctisque qui publice adfuerunt in eadem ecclesia publice denuntiavit.
- 1.
Ne alicui forte videatur incongrue ac praesumptiose, me ac provinciae nostrae venerabiles coepiscopos facere, quoniam de altera provincia ordinationi et causis hujus provinciae nos immiscemus, sciat nos contra canones sacros non agere, quoniam Remensis et Treverensis ecclesiae in hac regione Belgica 138.0739B| cum sibi commissis ecclesiis sorores et comprovinciales habentur, sicut auctoritas ecclesiastica et antiquissima demonstrat consuetudo. Ac per hoc unanimi consensu et synodalia judicia exercere, et quae a sanctis Patribus constituta sunt, debent concorditer custodire; hac privilegii conditione servata, ut qui prior de Remensi et Treverensi episcopo fuerit ordinatus, prior etiam habeatur.
- 2.
Et lex divinitus inspirata praecipit dicens: Si transieris per messem amici tui colligens spicas, manu confricabis ad manducandum, falcem autem non mittas, vel falce non metas. Messis est populus, ut Dominus monstrat in Evangelio dicens: Messis quidem est multa, operarii autem pauci. Rogate dominum messis, ut mittat operarios in messem suam; quia vos pro 138.0739C| nobis episcopis debetis orare, ut vobis digna possimus loqui. Messis autem amici est populus in provincia alteri metropolitano commissa. Unde vos hortando, quasi manu operis confricando, ad Dei voluntatem et vestram salutem in corpus unitatis ecclesiae valemus et debemus trajicere. In parochianos autem provinciarum aliis metropolitanis commissarum falcem judicii non mittimus, quia nec est unde, nec nostrum esse consideramus.
- 3.
Est et alia causa, quia isti venerabiles domini et confratres nostri provinciae istius episcopi, non habentes metropolitanum episcopum, exiguitatem nostram sic in suis, sicut et in specialibus nostris causis, nos fraterna caritate jubent et commonent agere. Est ita, domini fratres? Et responderunt ipsi 138.0739D| episcopi: Ita est.
- 4.
Praeter ea quae domnus episcopus et frater noster Adventius vobis ex sua et ceterorum suorum ac nostrorum fratrum et venerabilium episcoporum voce dixit, in hoc etiam animadvertere potestis voluntatem Dei esse, ut praesens domnus et rex noster, qui in parte regni quam hactenus tenet et tenuit, et nobis ac ecclesiis nostris et populo sibi commisso utiliter praeest ac praefuit, et salubriter prodest et profuit, inde ad hunc locum Domino ducente pervenerit, quo etiam vos ejus inspiratione confluxistis et ipsi vos sponte commendastis, cujus instinctu animantia omnia in arcam Noe, significantem ecclesiae unitatem, nullo cogente convenerunt, quia sanctae memoriae 138.0740A| pater suus domnus Hludovicus, pius imperator augustus, ex progenie Hludowici regis Francorum inclyti, per beati Remigii Francorum apostoli catholicam praedicationem cum integra gente conversi, et cum tribus Francorum millibus, exceptis parvulis et mulieribus, vigilia sancti Paschae in Remensi metropoli baptizati, et coelitus sumpto chrismate, unde adhuc habemus, peruncti et in regem sacrati, exortus per beatum Arnulfum, a cujus carne idem Hludovicus pius augustus originem duxit carnis, et a Stephano papa Romano ante sanctae Dei genitricis et semper virginis Mariae altare Remis in imperatorem est coronatus, et demum factione quorumdam terreno imperio destitutus, in praedictam regni partem unanimitate episcoporum et fidelis populi ante sepulchrum 138.0740B| sancti Dionysii, eximii martyris, ecclesiae sanctae est redditus, et in hac domo, ante hoc altare protomartyris Stephani, cujus nomen interpretatum resonat coronatus, per Domini sacerdotes, acclamatione fidelis populi, sicut vidimus qui adfuimus, corona regni est imperioque restitutus. Et quia, ut in historiis sacris legimus, reges quando regna obtinuerunt, singulorum regnorum sibi diademata imposuerunt, non incongruum videtur istis venerabilibus episcopis, si vestrae unanimitati placet, ut in obtentum regni, unde vos ad illum sponte convenistis et ei vos commendastis, sacerdotali ministerio ante altare hoc coronetur, et sacra unctione Domino consecretur. Quod si vobis placet, propriis vocibus consonate. Et in hoc conclamantibus omnibus, dixit 138.0740C| idem episcopus: Agamus ergo unanimiter Deo gratias, decantantes, Te Deum laudamus.
Et post haec ab episcopis cum benedictione sacerdotali est idem rex coronatus.
BENEDICTIONES SUPER REGEM KALORUM ANTE MISSAM ET ALTARE SANCTI STEPHANI.
Adventius episcopus Mettensis. Deus, qui populis tuis indulgentia consulis et amore dominaris, da huic famulo tuo spiritum sapientiae, qui dedisti regimen disciplinae; ut tibi toto corde devotus, et in regni regimine maneat semper idoneus, et in bonis operibus perseverans, ad aeternum regnum te duce valeat pervenire. Per Dominum, etc.
Hatto Virdunensis. Gratiae tuae, quaesumus, Domine, 138.0740D| huic famulo tuo tribue largitatem; ut mandata tua te operante sectando, consolationem praesentis vitae percipiat et futurae. Per Dominum, etc.
Arnulfus Tullensis. Nostris, quaesumus, Domine, in regimine istius famuli tui propitiare temporibus; ut tuo munere dirigatur et nostra securitas et devotio christiana. Per Dominum.
Franco Tungrensis. Da, quaesumus, Domine, huic famulo tuo salutem mentis et corporis; ut bonis operibus inhaerendo, tua semper mereatur virtute defendi. Per Dominum.
Hincmarus Laudunensis. Benedictionem tuam, Domine, hic famulus tuus accipiat: qua corpore salvatus et mente, et gratam tibi semper exhibeat 138.0741A| servitutem, et propitiationis tuae beneficia semper inveniat. Per Dominum.
Odo Bellovacensis. Conserva, quaesumus, Domine, hunc famulum tuum, et benedictionum tuarum propitius ubertate purifica, ut eruditionibus tuis semper multiplicetur et donis. Per Dominum.
Benedictio Hincmari archiepiscopi. Extendat omnipotens Dominus dexteram suae benedictionis, et effundat super te donum suae propitiationis, et circumdet te felici muro custodiae suae protectionis, sanctae Mariae et omnium sanctorum intercedentibus meritis. Amen.
Indulgeat tibi mala omnia quae gessisti, et tribuat tibi gratiam et misericordiam quam humiliter ab eo deposcis; liberetque te ab adversitatibus cunctis et 138.0741B| ab omnibus visibilium et invisibilium inimicorum insidiis. Amen.
Angelos suos bonos semper et ubique, qui te praecedant, comitentur, et subsequantur, ad custodiam tui ponat: et a peccato, seu gladio, et ab omnium periculorum discrimine te sua potentia liberet. Amen.
Inimicos tuos ad pacis caritatisque benignitatem convertat, et apud odientes te gratiosum et amabilem faciat. Pertinaces quoque in tui insectatione et odio confusione salutari induat. Super te autem sanctificatio sempiterna effloreat. Amen.
138.0741C| Ad ista verba, Coronet te Dominus, inunxit eum Hincmarus archiepiscopus de chrismate ad dextram auriculam, et in fronte usque ad sinistram auriculam, et in capite.
Coronet te Dominus corona gloriae in misericordia et miserationibus suis, et ungat te in regni regimine oleo gratiae Spiritus sancti sui, unde unxit sacerdotes, reges, prophetas, et martyres, qui per fidem vicerunt regna, et operati sunt justitiam, atque adepti sunt promissiones; eisdemque promissionibus gratia Dei dignus efficiaris, quatenus eorum consortio in coelesti regno perfrui merearis. Amen.
Victoriosum te atque triumphatorem de visibilibus atque invisibilibus hostibus semper efficiat; et sancti nominis sui timorem pariter et amorem continue cordi tuo infundat; et in fide recta ac bonis operibus perseverabilem reddat; et pace in diebus tuis concessa, cum palma victoriae te ad perpetuum 138.0741D| regnum perducat. Amen.
Et qui te voluit super populum suum constituere regem, et in praesenti seculo felicem et aeternae felicitatis tribuat esse consortem. Amen
138.0742A| Clerum ac populum, quem sua voluit opitulatione tuae subdere ditioni, sua dispensatione et tua administratione per diuturna tempora te faciat feliciter gubernare; quo divinis monitis parentes, adversitatibus omnibus carentes, bonis omnibus exuberantes, tuo ministerio fideli amore obsequentes, et in praesenti seculo pacis tranquillitate fruantur, et tecum aeternorum civium consortio potiri mereantur. Amen. Quod ipse praestare dignetur.
Ad ista verba, Coronet te Dominus, miserunt illi episcopi coronam in capite.
Coronet te Dominus corona gloriae atque justitiae; ut cum fide recta et multiplici bonorum operum fructu ad coronam pervenias regni perpetui, ipso largiente cujus est regnum est imperium in secula 138.0742B| seculorum.
Ad ista verba, Det tibi Dominus velle, dederunt illi palmam et sceptrum.
Det tibi Dominus velle et posse quae praecipit, ut in regni regimine secundum voluntatem suam proficiens, cum palma perseverantis victoriae ad palmam pervenias gloriae sempiternae. Gratia Domini nostri Jesu Christi, qui vivit.
Orationes in missa. Da nobis, omnipotens Deus, ut beati Gorgonii martyris tui veneranda solemnitas et devotionem nobis augeat et salutem. Per Dominum.
Quaesumus, omnipotens, ut famulus tuus, qui tua miseratione suscepit regni gubernacula, a te virtutum etiam percipiat incrementa: quibus decenter ornatus, et vitiorum monstra vitare, et ad te, qui via veritas 138.0742C| et vita es, gratiosus valeat pervenire. Qui vivis et regnas cum Deo.
Super oblata. Respice, Domine, munera populi tui sanctorum festivitate votiva, et tuae testificatio veritatis nobis proficiat ad salutem. Per Dominum.
Munera, quaesumus, Domine, oblata sanctifica; ut et nobis Unigeniti tui corpus et sanguis fiant, et Karolo regi nostro ab obtinendam animae corporisque salutem, te largiente, usquequaque proficiant. Per eundem.
Post communionem. Sacramentorum tuorum, Domine, communio sumpta nos salvet, et in tuae veritatis luce confirmet. Per Dominum.
Haec, Domine, communio salutaris famulum tuum 138.0742D| ab omnibus tueatur adversis: quatenus et ecclesiasticae pacis obtineat tranquillitatem, et post istius temporis decursum ad aeternam perveniat haereditatem. Per Dominum.
Apparatus Quotation analysis
- NOTA. Ordo qualiter Karolus rex fuit coronatus in Mettis civitate anno 869 in mense Septemb. V Idus Septemb. quae evenit die Veneris, cum istis episcopis, videlicet Hincmaro archiepiscopo, Adventio, Hattone, Arnulfo, Francone, Hincmaro, et Odone, quando quondam rex Hlotharius, filius Hlotharii imperatoris, fuit mortuus in Placentia civitate.