Contra sermonem Fastidiosi Ariani

EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Contra sermonem Fastidiosi Ariani
Migne
Saeculo IV

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 65


FulRus.CoSeFaA 65 Fulgentius Ruspensis462-527 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Contra sermonem Fastidiosi Ariani

340 CAPUT PRIMUM.

Cum tuas litteras, carissime fili Victor, fidei et caritatis odorem suavissimum continentes, tota delectatione atque alacritate animi recenserem, subjectum reperi, quem mihi refellendum destinasti, Fastidiosi sermonem. Quo recensito, tanto dolui perditum, quanto magis sum compulsus exhorrere blasphemum; quem novimus post Christianam fidem, post monachi professionem, post presbyterii honorem, quem in conspectu hominum cepit, et coram Domino non habuit, a via veritatis aversum, et suae prorsus redemptionis oblitum, factum fuisse fornicationis ac luxuriae servum, et ex hoc respuere majestatis divinae servitium. Inde est quod ex catholico factus haereticus, ac de malo thesauro cordis sui proferens mala, contra rectam fidem, contra catholicam veritatem non immerito illum sermonem veneno impietatis crapulatus evomat, quando panem vitae respuit, et salubrem verae fidei cibum sui nominis indicio fastidiosus abjecit. In illo autem profano sermone vocans nos Homousianos, quod nos Ariani assolent nuncupare, haec verba posuit: Homousianis, inquit, asserentibus inseparabilem atque individuam Trinitatem, nec Patri Filium fuisse minorem, nec Patrem ingenitum Filii sui esse factorem. Attende, quaeso, in istis Fastidiosi verbis quaedam sic male posita, ut nunquam possint bene asseri; quaedam sic ab illo impie dicta, ut et bene possint, si tamen adsit pietas, et dici pariter et audiri. Illud enim quo nos arguendos putavit, quia inseparabilem atque individuam Trinitatem dicimus, ita male atque impie protulit, ut hoc quisquam 341 bene proferre non possit. Quis enim non videat, quanta impietate ab Arianis Trinitas separabilis asseratur? Beatus Apostolus de nobis dicit: Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio, an angustia, an periculum, an fames, an persecutio, an gladius (Rom. VIII, 35)? Et paulo post: Certus sum quod neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia; neque futura, neque fortitudines, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Ibid., 38).

CAPUT II. Cum ergo beatus Apostolus per gratiam Dei non nos posse ab ipsius separari caritate confidat, quomodo se non sentiant laqueo mortifero impietatis innexos, qui sanctam Trinitatem separatam praedicare non dubitant, cujus opera in aliquo separabilia demonstrare non possunt? Nam in eo quod evangelista de Filio dicit: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3); et in eo quod beatus David canit: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24); Christum autem Dei virtutem et Dei sapientiam beatus profitetur Apostolus, de quo dicitur: Quia in ipso condita sunt universa in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per ipsum, et in ipso creata sunt (Coloss. I, 16); manifestum est omnia opera Patris eadem esse opera Filii, eademque esse opera Spiritus sancti. Inseparabiliter quippe sancta Trinitas operatur: nec est opus quod fecerit Pater, et non fecerit Filius; aut quod fecerit Filius, et non fecerit Spiritus sanctus: Scriptum est enim, Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). De sapientia quoque quam nos in angelis creatam dicimus, in Ecclesiastico libro scriptum legimus: Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab aevo (Eccli. I, 4). Ut ostenderet Verbo Dei, per quod facta sunt omnia, etiam angelos factos, continuo sancta Scriptura subjunxit: Fons sapientiae Verbum Dei, et ingressus illius mandata aeterna (Ibid., 5). Et paulo post, ut ostenderet angelos ad opera Spiritus sancti pertinere, ita dicitur: Unus altissimus creator omnipotens est, Rex potens, metuendus nimis, sedens super thronum illius et dominans. Deus creavit illam Spiritu sancto (Ibid., 8). Quid igitur ab Spiritu sancto factum negabitur, a quo virtus coelorum firmata legitur, et cujus opera creata sapientia praedicatur? Nam et de divinis donis quae Deus Ecclesiae suae tribuit, cum beatus loqueretur Apostolus et dixisset: Divisiones autem gratiarum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones ministrationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4); enumerata deinde donorum diversitate coelestium, intulit: Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult (Ibid., 12). Quid autem in omnibus creaturis, in quibus sapientia attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1), ab operatione sancti Spiritus inveniri poterit alienum, cum se in Spiritu Dei ejicere daemonia Christus, qui est Dei 342 virtus, et sapientia, protestetur? Ipse enim dixit: Si autem ego in Spiritu Dei ejicio daemonia, ergo pervenit in vos regnum Dei (Matth. XII, 28). Quomodo ergo Fastidiosus Trinitatem inseparabilem negat, cum opera Trinitatis eadem atque inseparabilia esse in creaturis omnibus nemo negare audeat Christianus? Inseparabiliter quippe operatur unus Deus, videlicet Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Eadem namque opera sua esse quae Patris sui, Dei Unigenitus protestatur, dicens: Quaecumque enim Pater facit, haec eadem Filius similiter facit (Joan. V, 19). Et tamen quae Filius facit, in Spiritu sancto facit, in quo daemonia ejicit.

CAPUT III. Ne vero, pro eo quod diximus quod et Filius ex ( forte in) Spiritu sancto facit quaecunque facit, aliquam diversitatis velint Ariani asserere quaestionem, putantes minorem debere accipi eum in quo aliquid fit ab eo qui facit, audiant Salvatorem nostrum huic perversitati omnimodo resistentem in eo quod dicit: Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifetentur ejus opera, quae in Deo sunt facta (Joan. III 20). Hic eligant Ariani quomodo velint accipere Deum in Filio nominato, utrum Patrem, an Filium, an Spiritum sanctum? Si enim Patrem putaverint accipiendum esse, in quo bona opera ab hominibus fiunt, ipsi destruunt quod personae Spiritus sancti blasphemantes objiciunt. Neque enim Patrem audebunt minorem dicere, cui secundum divinitatem nolunt aequalem Filium praedicare. Ac per hoc, cum in Patre homo bona opera facit, et in Spiritu sancto Christus ejicit daemonia, cognoscant aequalitatem Patris, et Spiritus sancti. Si vero Filium hic accipietium dixerint ex hoc quod in Filio et in Spiritu sancto bona opera fiant, non solum compelluntur Filium et Spiritum sanctum aequales fateri, verum etiam fatebuntur eadem atque inseparabilia esse opera Patris, et Filii, et Spiritus sancti: Omnia enim operatur unus atque idem Spiritus (I Cor. XII, 12), sicut beatus Apostolus testatur. Si vero Spiritum sanctum aestimant Ariani, necesse est ut ex hoc loco compellantur Deum fateri Spiritum sanctum. Non enim dixit spiritus Domini, Qui facit veritatem, ut manifestentur ejus opera, quae in Spiritu sancto sunt facta; sed, Quae in Deo sunt facta, quae nos non in solo Patre, nec in solo Filio, nec in solo Spiritu sancto facta dicimus, sed in ipsa Trinitate sancta, quae unus Deus est, veritatem ab homine fieri confitemur, in quo virtutem a fidelibus fieri beatus David insinuat dicens: In Domino faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos (Psal. LIX, 14). Ipse enim est unus Deus de quo beatus Apostolus dicit, Quoniam ex ipso et in ipso omnia sunt: ipsi gloria in saecula (Rom. XI, 36).

CAPUT IV. Quomodo igitur sancta Trinitas ab impiis separabilis dicitur, cum inseparabiliter operatur, a quibus, quantum datur intelligi, nec in spiritu quod dicitur separari, sicut rei veritas exigit, cogitatur? A 343 Deo enim nostro, id est ab ipsa Trinitate sancta, nihil potest localiter separari, quia idem Deus summus, verus et bonus, sicut omnia fecit, sic omnia continet et replet immensus. Non est autem corporalis, neque localis, et ideo nec ipsa corporalia possunt a Deo localiter separari; quia in loco est omne corpus, et sine Deo nullus est locus. Deus enim sic nullo continetur loco, ut ipse contineat omnem locum; in quo moles est nulla, et cujus est virtus immensa. Cum igitur corpora, quae sine loco esse non possunt, non possint a Deo localiter separari, procul dubio neque spiritus quos Deus creavit a Deo localiter separantur. Omnis enim spiritus quem creavit Deus in quocunque loco sit, ibi est Deus: qui licet in spiritibus malis non sit per gratiam, per quam quibus ipse vult vitam sanctam beatitudinemque largitur, per potentiam tamen naturalem in omnibus creaturis suis sic semper est, ut nulla creatura vel particula creaturae inveniri possit in qua Deus per potentiam non sit. Illa igitur natura separari potest a Deo, quae potuit aut potest subjacere peccato. Nec est alia res quae possit a Deo discedere, nisi substantia quae potest aut potuit propria voluntate peccare. Dicit enim Esaias: Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat; sed iniquitates vestrae dividunt inter vos et Deum vestrum (Isai. LIX, 1, 2). In libro quoque Sapientiae ostenditur homines a Deo, non locis, sed pravis cogitationibus et iniquis actibus separari. Ibi enim dicitur: Perversae enim cogitationes separant a Deo. Probata autem virtus corripit insipientes: quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec inhabitabit in corde subdito peccatis; Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu (Sap. I, 3, 4, 5). Hic autem quis non videat trinitatem personarum proprietatibus intimatam? Dictum est enim quoniam perversae cogitationes separant a Deo, quo nomine persona Dei Patris agnoscitur. Deinde adjectum est, quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, quo nomine Christus ostenditur, quem Dei virtutem et Dei sapientiam Paulus appellat. Deinde dictum est quoniam Spiritus sanctus effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu. Ne quis autem putaret quoslibet iniquos aut impios ab ista sancta Trinitate, quae unus, verus, et bonus est Deus, localiter posse separari, paulo post Scriptura sic loquitur: Humanus est enim Spiritus sapientiae, et non liberabit maledictum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus, et cordis ejus inspector verus, et linguae illius auditor. Quoniam Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Ibid., 6, 7). Immensitatem itaque sanctae Trinitatis divina non cessant eloquia profiteri. Hanc utique beatus David certissime noverat, et ideo dicebat: Quo ibo a Spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 7, 8). De Sapientia quoque, id est Dei Filio, Scriptura dicit, quoniam attingit a fine usque ad finem, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Quoniam igitur a sancta Trinitate, quae ubique tota est, nulla res localiter separatur, sed solae separant a Deo, sicut jam diximus, iniquitates et perversae cogitationes; quisquis Trinitatem 344 separabilem conatur asserere, necesse est dicat, aut Patrem, aut Filium, aut Spiritum sanctum pravis cogitationibus et iniquitatibus posse naturaliter subjacere. Quis autem seipsum laqueo tantae impietatis evolvat, ut aliquam separationem in illa Trinitate, ubi naturalis est unitas, suspicetur, cum per acceptam gratiam, sicut est superius a nobis demonstratum, confidat Paulus fidelis a caritate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro, posse nullatenus separari? Beatus autem Joannes apostolus et caritatem ex Deo esse, et caritatem Deum esse confirmat his verbis: Carissimi, diligamus invicem, quoniam caritas ex Deo est, et omnis qui diligit ex Deo est (I Joan. IV, 7); et, Deus est caritas (Ibid., 16). A seipsa utique se arari non potest, quia inseparabilis est. Nam cum homines qui a se possunt invicem separari, non solum ipsa inseparata possideat, sed ex multis cordibus atque animabus unum cor unamque animam faciat; quae dementia est ipsam caritatem separabilem dicere, quae separatas mentes inseparabili solet amore sociare? Hinc est utique quod Paulus dicebat: Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum (Coloss. II, 5). Et in Actibus apostolorum scriptum est quia multitudinis credentium erat cor et anima una (Act. IV, 32); quod utique non scit nisi spiritus fidei et caritatis. Caritas enim Dei diffusa est in cordibus nostris (Ephes. IV, 4). Et per ipsum Spiritum fit ut omnes credentes, sicut Apostolus ait, sint unum corpus et unus spiritus. Unde ipse alio loco dicit: Etenim in uno spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei, sive gentiles, sive servi, sive liberi et omnes in uno spiritu potati sumus (I Cor. XII, 13). Baptizari autem omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti unigenitus Dei Filius ore suo mandavit.

CAPUT V. Cum ergo baptisma datur in nomine Trinitatis, in unum corpus fideles omnes baptizari facit, ut ex hoc unum corpus omnes efficiantur, dicente beato Apostolo, quia unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra (Rom. XII, 5). Multitudinis quoque credentium fuit cor et anima una per caritatem, quae diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Profecto apparet quanta impietate Trinitas ipsa separabilis dicatur, cum utique a Deo quaelibet creatura, non loco, non tempore, sed solis iniquitatibus separetur. Inde est quod de quibusdam dicit Deus: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Matth. XV, 8). Et tamen ipse dicit: Ego sum Deus approximans, et eorum Deus de longinquo. Si absconditus fuerit homo, ego non videbo eum? nonne coelum et terram ego impleo (Jer. XXIII, 23, 24)? Ipse tamen David dicit: Ecce qui se elongant apte peribunt (Psal. LXXII, 27). Et ut ostendat quid sit elongare a Deo, adjecit, Perdidisti omnes qui fornicantur abs te (Ibidem). Corde igitur receditur a Deo, ad quem et corde acceditur. Nam manifestum est Deum ubique totum esse, sed loco 345 nullatenus contineri. Spiritus est enim Deus, creator utique, non creatus, omnium corporum omniumque spirituum factor incommutabilis, aeternus, immensus, justus et bonus. Qui ab omnibus rebus quas fecit, nunquam discedit per immensitatem naturae. Neque enim fieri potest ut alicui rei quae habet a Deo ut sit, ipse Deus per potentiam desit. Et tamen per misericordiam et judicium, quo ei cantare non desistit Ecclesia (Psal. C, 1), non incongrue dicitur, et fidelibus adesse, et infidelibus longe abesse. Nam quod attinet ad naturam, quia totum quidquid creatum est, sive corporale, sive spiritale, sola sancta Trinitas, id est unus Deus, qui est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, una voluntate, una operatione, una virtute, una benevolentia, unaque omnipotentia fecit: sicut totam creaturam implet Pater, utique virtute, non mole; sic totam implet Filius, sic totam implet Spiritus sanctus. Neque enim totam creaturam sic implet Trinitas, ut partem impleat Pater, partem Filius, partem Spiritus sanctus, nec tamen tota impleatur a solo Patre, neque a solo Filio, neque a solo Spiritu sancto. Quis enim sic de Trinitate, id est de uno Deo audeat sentire, non dico stultus, sed omnino sacrilegus; cum virtus Dei atque divinitas necesse est ita sit naturaliter immensa, sicut est naturaliter sempiterna? Sed homines carnalibus sensibus dediti etiam ipsum Deum non possunt nisi carnaliter cogitare. Et existimant Patrem, et Filium. et Spiritum sanctum sic posse ab invicem separari, sicut a se homines separantur; qui sicut distinguuntur modo et quantitate uniuscujusque corporis, necesse est ita discernantur et locis. Tales autem dum in luto carnis animas volvunt, creatis phantasmatibus suis, et gravati pondere vanitatis, quanto magis in illarum rerum cogitatione versantur quae corporeis oculis corpoream ingerunt molem, tanto minus possunt ad intelligendam conscendere deitatem. Nec attendunt a Domino Deo per sanctum Esaiam praecipi, ne de illo sic cogitare velimus, sicut de creaturis, quas ab eo factas novimus; quia nec ipse sic cogitat, sicut nos homines cogitamus. Unde dicit Esaias: Non enim cogitationes meae cogitationes vestrae, neque viae meae viae vestrae, dicit Dominus: quia sicut exaltantur coeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris (Isai. LV, 8).

CAPUT VI. Deus itaque Pater, et Verbum ejus, et Spiritus sanctus, id est sancta Trinitas, solus, unus, verus et bonus Deus, sicut non est in eo cogitatio, quae temporis volubilitate varietur (neque enim, sicut homines, aliter cogitavit priusquam mundum faceret, aliter cogitat postquam mundum fecit, aut aliter cogitaturus est, postquam mundi hujus figura transierit; quia consilium Domini manet in aeternum [Psal. XXXII, 11] ); sic est inseparabilis, sicut incommutabilis. Trinitas enim unus Deus, nec corpus est, nec creatus spiritus; quia corpus loco concluditur, et omnis spiritus qui creatus est, naturae suae modulo terminatur. Trinitas autem unus Deus, sicut est aeternus, et nulla illi coaeterna sunt tempora; sic est immensus, quem nulla potest 346 concludere creatura; et quia immensus, ubique totus; quia nec continetur loco, nec distenditur, aut contrahitur spatio. Deus itaque sapientia est, Deus veritas est, Deus caritas est. Hoc Pater, hoc Filius, hoc Spiritus sanctus, hoc ipsa Trinitas, qui unus, verus et bonus est Deus. Si quis ergo docere potest, sive in sapientia, sive in veritate, sive in caritate aliquam divisionem esse, audeat indubitanter et asserere Trinitatem. Si vero nec sapientia, nec veritas, nec caritas aliquatenus dividitur, ex hoc utique Trinitas indivisibilis atque inseparabilis agnoscitur. Apparet igitur magnam fuisse Fastidiosi impietatem, qua nos in eo putavit omnino culpandos, quia fatemur inseparabilem atque individuam Trinitatem: cum utique, sicut praecedens disputatio docuit (quam non solum ratio, sed et testimoniorum sufficiens divinorum copia roboravit), nec loco contineri queat natura Trinitatis immensa, nec peccato subjacere possit quaelibet in Trinitate persona: quia ipsa Trinitas est naturaliter aeterna, perfecta, incommutabilisque justitiae. Minorem vero Filium haeretica quidem pravitas male asserere nititur: pietate vero servata, catholica veritas aequalem confitetur. Haeretici quippe incorpoream divinitatem non nisi corporaliter cogitantes, cum secundum naturam dicunt Filium minorem, sub imagine Christiani nominis, quam fallaciter praetendunt, idololatriae nefando crimine semetipsos involvunt. Quid est enim deum majorem, et deum minorem in singulis personis dicere, nisi diversi generis diversaeque virtutis idola, non in parietibus, sed, quod deterius est, in cordibus collocare? Hinc enim se duos deos colere Ariani evidenter ostendunt, dum aequalem Patri Filium negant; et cum (al. eum) minorem, non assumptione carnis (quod fidei veritas habet), sed natura immensae divinitatis asseverant, cum de ipso dictum sit, qui sapientia Dei est, qui candor est lucis aeternae (Sap. VII, 26). De quo in Epistola ad Hebraeos dicitur: Qui cum sit splendor gratiae, et figura substantiae ejus (Hebr. I, 3). Attendant autem candorem lucis aeternae, et agnoscant quia, sicut illa lux aeterna est et immensa, ita suum quoque candorem nec posteriorem naturaliter habet aliquatenus, nec minorem; sed aeternitas immensitatem, aeternitatem immensitas aequalem.

CAPUT VII. Fides igitur Christiana, quae novit Unigenitum Deum, et de Patris natura solum natum, et de Virgine Maria creatum, cognoscens in eo veram manere utramque substantiam, sic eum vere de Patre Deo Patri confitetur aequalem, ut sine mendacii atque impietatis crimine praedicet et minorem. Nam quia una est illi naturalis cum Patre divinitas, et una cum matre naturalis humanitas, in eo est aequalis Patri Filius in quo de Patre verus est Deus, et in 347 eo est Pater major Filio in quo ipse Unigenitus Deus verus est homo. Ipsa est ergo fides vera, ipsa pietas sancta, ipsa credulitas Christiana, in uno eodemque Dei Filio, et naturam paternae divinitatis credere, et maternae humanitatis substantiam non negare; nec diversam credere divinitatem Filii a divinitate Dei Patris, nec separari humanitatem Filii ab humanitate Virginis genitricis, sed in eodem vero Deo veram totamque credere nostri generis humanitatem, in eodem vero totoque homine veram plenamque paternae naturae credere deitatem. Qui enim substantiae Patris in Filio denegat unitatem, Ariana impietate polluitur; qui autem negat veritatem carnis in Unigenito Deo, Manichaeae pestis crimine profanatur; qui vero negat in eodem Dei Filio humanam, id est rationalem animam, Apollinaristarum sacrilegio protinus inquinatur.

CAPUT VIII. Quocirca paternae maternaeque naturae in Unigenito Deo veritate ad plenitudinem credita, et in una Christi persona geminae substantiae naturali proprietate servata, pie vereque Patri Filius aequalis et minor dicitur, pie vereque coaeternus et posterior praedicatur, pie vereque et semper natus, et in tempore natus, et semper incommutabilis et in tempore mutatus asseritur. Est itaque Filius aequalis Patri, quia hoc semper habet ex Patre. Est etiam Patre minor, quia hoc temporaliter accepit ex Virgine. Quocirca sicut pie Filius aequalis dicitur Patri quando in eo humanitas, qua Patre minor est, non agnoscitur: sic impie minor idem Filius dicitur quando in eo naturaliter cum Patre divinitatis unitas et aequalitas denegatur. Dicimus ergo Filium naturaliter aequalem, dicimus et minorem. Dicimus secundum formam Dei aequalem natum, secundum formam vero servi habitu minoratum. Dicimus aequalem Patri, in quo cognoscimus sine initio natum de Patre; dicimus et minorem, quia cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex matre, factum sub lege (Gal. IV, 4). Proinde, sicut indubitanter praedicamus natum, sic utique praedicamus et factum. Dicimus enim sine initio natum de corde Patris, dicimus in tempore factum opere Trinitatis. Filium enim suum proprium, et de sua natura Pater genuit, et de natura virginis fecit. Quidquid autem fecit, cooperante Filio et Spiritu sancto fecit. Filium ergo suum solus quidem Pater genuit, sed non solus fecit. In Filio enim Unigenito solius aeterna generatio Patris, et in eodem Filio facto una totius operatio est Trinitatis. Creator quippe hominis Unigenitus Deus, creatus est homo, et idem qui de viro mulierem fecit, de muliere vir factus est. Unde apparet quia testimonia quae de Evangelio et de Actibus apostolorum, ac Salomone, Fastidiosas impie protulit, non unitatem Paternae naturae Filio adimunt, sed sacramentum divinae incarnationis ostendunt. Quod certissime sciens Joannes Baptista, dixit: Hic est de quo dixi: Post me venit qui ante me factus est (Joan. I, 15). Cujus sacramenti veritatem praedicans Petrus apostolus ait: Certissime 348 itaque sciat omnis domus Israel quia et Deum illum, et Christum Deus fecit hunc Jesum quem vos crucifixistis (Act. II, 36). Digne utique dixit factum, quem praedicat crucifixum, Deus quippe Unigenitus, incomprehensibilis et immortalis, a nullo factus, et rerum omnium factor aeternus, suo dignatus est opere Christus fieri, ut Judaeorum posset opere crucifigi: quia Redemptorem mundi traditum crux nulla ratione portasset, nisi mundi factorem conceptum virginis uterus edidisset. Ipse igitur etiam per Salomonem generationis creationisque suae insinuans veritatem, dixit: Dominus creavit me initio viarum suarum in opere suo (Prov. VIII, 22). Sed antequam hoc diceret, manifestum futurae incarnationis suae praemisit indicium, dicens: Si nuntiavero vobis quae quotidie fiunt, commemorabo quae a saeculo sunt (Ibid., 21, juxta LXX). Enumerans deinde subjunxit: Dominus creavit me initio viarum suarum in opere suo. Haec utique creatio a saeculo est, non ante saeculum. Nam postmodum dicit, Ante saecula fundavit me; et paulo post: Ante omnes colles genuit me. Hic quod dicit, ante saecula, et ante omnes colles, aeternitatem voluit intelligi nativitatis divinae. Et ante saecula, et post saeculum aeternitas est. Et sic aeternitas Filii Dei ante saeculum non habet initium, sicut aeternitas ejus post saeculum non habet finem. Sic autem pro tempore futuro tempus praeteritum ponens, dicit Sapientia, Dominus creavit me, pro eo quod est, creaturus est me; et ita dixit tanquam factum quod utique erat faciendum: sicut per beatum David dixit: Foderunt manus meas et pedes meos: dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me. Diviserunt sibi vestimenta mea, et in vestimentum meum miserunt sortem (Psal. XXI, 18, 19). Dicens itaque, Dominus creavit me, ostendit quemadmodum fuerit factus. Dicens etiam, Foderunt manus meas et pedes meos, ostendit quemadmodum fuerit crucifixus. Sicut autem hoc utique futurum erat, quod tanquam factum de sua passione per David Dei Filius cecinit; ita futurum erat quod tanquam factum de sua incarnatione per Salomonem ipse qui est Dei sapientia prophetavit. Nam ipse Salomon paulo prius ait: Sapientia aedificavit sibi domum, et subdidit columnas septem (Prov. IX, 1), quod ad incarnationis Dominicae pertinet ortum. Esaias quoque de Christi passione loquitur sic, ut quod futurum prophetat tanquam praeteritum dicat. Ipse enim dicit de Christo: Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente sine voce, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7). Nam et ipsam Unigeniti Dei secundum carnem de Virgine nativitatem, non solum aliquando tanquam futuram praedicit, sed aliquando tanquam praeteritam dicit. Denique quodam loco ait: Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium (Isai. VII, 14). Alio item loco tanquam factum atque transactum insinuans ait: Puer natus est nobis, et filius datus est nobis (Isai. IX, 6). Quis ergo non videat illud totum quod de humanitate et passione Unigeniti Dei dictum est per prophetas, eodem tempore sic fuisse in veritate futurum, sicut nunc est in veritate praeteritum. Ad ostendendam vero incommutabilitatem divini consilii, factum est ut prophetica Scriptura tanquam praeteritum sit diceret in sermone quod futurum exspectabatur 349 in opere. Deus enim, de quo hic dicit propheta, Qui fecit quae futura sunt (Isai. XLV, 11, sec. LXX), ideo quae facienda fuerant, tanquam facta narrare voluit, quia quae in tempore mutabiliter fiunt, incommutabili dispositionis aeternitate firmavit. Itaque et his in quibus necdum est effectus operis, firma permanet in aeternitate dispositio creatoris. Sic ergo Dei Filius cum suo esset opere creandus, se dixit creatum, sicut crucifigendus non se dubitavit dicere crucifixum.

CAPUT IX. Adhuc autem corde perverso atque ore sacrilego Fastidiosus insaniens ex hoc voluit asserere Filium a Patre et Spiritu sancto separatum, quia solum constat thalamum uteri virginalis ingressum. De quo in libro Psalmorum dicitur: Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII, 6). Cupiens deinde perversitatis suae firmare sententiam, etiam illam non dubitavit asserere blasphemiam, dicens quod se nullatenus potuit Trinitas separare, quam constat omnino non dividi. Ergo tota Trinitas carnem assumpsit, tota Trinitas passionum injurias sensit, tota Trinitas in sepulcro jacuit, tota Trinitas infernum penetravit, tota Trinitas tertia die a mortuis resurrexit, tota Trinitas quadragesimo die in coelos ascendit? Ad cujus dexteram tota Trinitas sedet, vel quem Spiritum die Pentecostes tota Trinitas in apostolos misit, aut cui Deo tota Trinitas in cruce dicere potuit, « Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti; » vel cui Patri tota Trinitas ait: « Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, » si possunt, edicant. Quod si dicere nequeunt, ipsi se propriis jaculis perimunt, qui Trinitatem inseparabilem esse contendunt.

CAPUT X. Hactenus in illo profano sermone contra catholicam fidem Fastidiosi verba tenduntur. In quo tamen, exceptis his quae in sanctae Trinitatis contumeliam blasphemavit, pene omnia, sive praecedentia, sive subsequentia, de aliorum dictis nequissimus usurpavit. Denique omnia quae adversus Donatistas posuit, de quibusdam duabus epistolis furatus est, in quibus contra Pelagianos atque Donatistas cum nobis in exsilio Sardiniae constitutis ad religiosam Ecclesiae filiam Stephaniam esset ab omnibus rescribendum, ipso prorsus verborum ordine quo illa idem nequissimus fraudulenter sub nomine suo posuit, inveniuntur inserta. Ut autem tibi non deesset rei hujus agnitio, duas epistolas quas ad nos memorata Stephania destinavit, et quas ei nos rescripsimus, huic feci opusculo subjici. Ut agnoscas in illo sermone ea tantum fuisse Fastidiosi, quibus in ipsius sanctae Trinitatis injuriam caeco corde prosiliens catholicam oppugnare conatus est veritatem. 350

CAPUT XI. Nunc itaque blasphemiis ejus, Domino adjuvante, respondeo. Non tota Trinitas carnem assumpsit, nec tota Trinitas passionum injurias sensit, neque tota Trinitas in sepulcro jacuit, neque tota Trinitas infernum penetravit, neque tota Trinitas tertio die a mortuis resurrexit, et si qua sunt alia quae convincantur in sacramento illo incarnationis ad solius Filii pertinere personam. Haec enim quae catholicae veritati Fastidiosus plena falsitatis et perversitatis objecit, non nisi Sabellianis, id est Patripassianis possunt veraciter objici, in quibus revera illi conclusi atque convicti deficiunt, qui sanctae Trinitatis, sicut unam naturam, sic unam personam praedicare contendunt. Ubi eos sua perversitas consequenter ad hanc absurditatem praecipitat, ut nativitatem quidem divinam nullatenus credant; naturam vero secundum carnem, nihilominus passionem ac mortem, resurrectionem quoque ab inferis, et ascensionem in coelum, et omnia illa quae in sacramento incarnationis ad personam unius Filii pertinent, Patri consequenter assignent. Catholica vero Ecclesia divinitus inspirata, tenens fidei veritatem, sicut novit unam naturam sanctae Trinitatis asserere, ita cautissime sua tribuit unicuique personae. Filius ergo Dei nos misericorditer redempturus, in eo recte creditur solus assumpsisse, quia humanam naturam non ita suscepit, ut una in eo fieret natura divinitatis et carnis. Neque enim in Christo hoc deitas potuit esse, quod caro, quia utraque natura retinente proprietatem suam, fieri non potuit ut quaelibet earum aut esse desineret, aut in alteram omnimoda prorsus abolitione transiret. Quod si fieret, digne diceretur a tota Trinitate carnem susceptam, quando carnem suam Filius in illam converteret divinitatem, quam ei cum Patre et Spiritu sancto profitemur manere communem.

CAPUT XII. Nunc vero, quia in Christo alteram divinam, et alteram humanam dicimus esse naturam: propterea utique humanam naturam, id est carnem rationalemque animam, non a tota Trinitate, sed a solo Filio credimus confitemurque susceptam. In unitatem quippe personae, non in unitatem naturae Deus Unigenitus carnem suscepit et animam: quia utique persona Filii non est eadem quae Patris est aut Spiritus sancti. Unitas ergo personae, manente duntaxat utriusque proprietate substantiae, sicut in Christo personam non fecit duplicem, sic humanae naturae susceptionem non fecit sanctae Trinitati communem. Filio enim Dei non sicut est una communisque cum Patre et Spiritu sancto natura, sic et una communisque persona. 351

CAPUT XIII. Proprium est itaque solius Filii servilem formam misericorditer accepisse. Ad personam quippe Dei Verbi ( al. vera) acceptio illa servilis formae pertinuit, quae non in divinam naturam confusione transivit. Ideo illius formae servilis acceptio, secundum quam Dei Filius, qui est omnium rerum Dominus, et in quo inhabitat omnis plenitudo divinitatis, verus et plenus factus est homo, nihil ei divinae plenitudinis abstulit, nihil dominationis ademit: quia in ipsa una persona sine confusione mansit divina humanaque natura. Hinc est quod in uno eodemque Christo, et humanae naturae veritas claruit, et divinae naturae incommutabilitas aeterna permansit. Neque enim vel imminutum est in illo aliquatenus, vel mutatum, quod naturaliter habuit in aeternitate, per illud quod accepit ex tempore. Factus est quippe habitu servus, sed Dominus rerum omnium naturaliter esse non destitit. Et factus est secundum carnem pauper: nihilominus tamen secundum divinitatem ditissimus mansit. Hinc est quod beatus Apostolus Christianos asserit paupertate ditatos, dicens: Nostis gratia Domini nostri Jesu Christi, quia propter nos egenus factus est cum esset dives, ut illius paupertate vos divites essetis (II Cor. VIII, 9). Nos autem divites sua paupertate nullatenus faceret, si pauper factus naturalis divinitatis in se divitias non haberet. Pauper ergo factus est secundum formam servi, dives permansit secundum formam Dei. Paupertas itaque formae servilis non est illi cum Patre et Spiritu sancto communis; quia post naturae humanae paupertatem in unitate personae susceptam, dives in eo permansit divina substantia. Quae fuit autem divitis Filii Dei paupertas, nisi nostra infirmitas nostraque mortalitas? Quidquid autem in infirmitate ac morte secundum carnem Deus Unigenitus pertulit, divinitas non sensit. Misit enim Deus Filium in similitudinem carnis peccati (Rom. VIII, 3), in quo fuit vera caro, sed nulla fuit peccati pollutio. Similitudo ergo carnis peccati illa fuit in carne Christi, cum illa non esset caro peccati, quod fuit infirma, quod passibilis et mortalis, quod vulneri subdita dolorique subjecta. Verumtamen haec omnia non substantialiter, sed personaliter divinitati Christi humanitatique communia. Persona vero Christi a persona Patris et Spiritus sancti omnino discernitur. Quae una persona divinitatis atque humanitatis in Christo sic permanet, ut nec alteram naturam separari ab altera sinat, nec confundi utramque permittat. Christus igitur, qui est via, veritas et vera vita, via nobis est, quia veram infirmitatem in veritate carnis habuit; et vera vita nobis est, quia vera virtus in ejus vera divinitate permansit. Hoc Apostolus discernens ait, Nam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). 352

CAPUT XIV. In uno ergo eodemque Christo, sicut humanae carnis infirmitas non sibi potuit vitam vel dare, vel reddere, quia potestas illa ponendi animam et sumendi non uit ex infirmitate humana, sed ex virtute divina; ita divinae virtutis aeternitas, cui proprium naturaliter est incommutabiliter atque indeficienter vivere, nihil infirmitatis aut mortis potuit in cruce sentire. Unigenitus itaque Dei Filius in eo ex Patre natus Deus verus, et de matre factus homo verus cognoscitur, quia et indicia infirmitatis in veritate carnis ostendit, et documenta virtutis in divinitatis veritate monstravit; ostendens scilicet in unitate personae aliud sibi nobiscum, aliud cum Patre et Spiritu sancto naturaliter esse commune. Christo enim nobiscum naturalis est communio animae et carnis; cum Patre autem Spirituque sancto naturalis est ei communio deitatis. Quomodo igitur quae carnis sunt, cum Patre et Spiritu sancto communia Dei Filius habere potuit, qui carnem suam nullatenus cum sua divinitate confundit: ita non praejudicat catholicae fidei, quod credimus nostram naturam in unitate personae ab unigenito Salvatore susceptam, cum fateamur unam sanctae Trinitatis manere substantiam. Illam quippe humanitatem Filii tota Trinitas fecit, sed non sicut tota Trinitas fecit, sic Trinitas tota suscepit, quia persona, quae non est Filio cum Patre et Spiritu sancto communis, ipsa in Christo una est divinitatis et carnis. Ubi autem sive personarum, sive substantiarum invenitur ulla discretio, non semper ad communionem acceptionis refertur quidquid in communione operis invenitur. Quod quia obscurum videtur, dum solo profertur eloquio, melius est ut intelligendi facilitas apto, quantum res permittit, praebeatur exemplo.

CAPUT XV. Est quidem similitudo ad cognitionem fidelibus prompta, quam in sua Deus similitudine collocavit. Imago autem ista mens humana est. Legitur enim dixisse Dominum: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Genes. I, 26). In quo sermone multum dolendi sunt haeretici Ariani, qui Scripturas sanctas legunt, nec intelligunt; et cordis caecitate confusi, unitatem naturalem in sancta Trinitate non agnoscunt, in qua personas Patris, et Filii, et Spiritus sancti, praedicatione discernunt. Cum utique in eo testimonio, quod supra posuimus, ipsa Trinitas, quae est Deus unus, verus, et bonus, et unitatem suae divinitatis ostendat, et trium personarum evidenter demonstret indicium. Dixit enim, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ne in tribus personis unitas substantiae negaretur; nec dixit: Faciam hominem ad imaginem et similitudinem meam, ne in illa divina natura una tantum crederetur esse persona; sed singulari 353 numero pluralem salubriter miscuit, et cum Deum dicentem, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram legimus, hoc quod singulariter dicimus esse naturae, pluraliter in personis esse definimus. Haec itaque imago, id est interior homo, tria quaedam secum habere naturaliter invenitur, memoriam, intelligentiam, et voluntatem. Memoria igitur est vis animae qua reminiscimur. Intelligentia est, qua illa quae memoria concepimus cogitatione versamus. Voluntas est, qua vel appetimus aliquid, vel vitamus: hoc est, qua invenimur vel diligere aliquid, vel odisse. Haec itaque tria, licet proprias personas in homine non habeant, discretione tamen ab invicem distant; et sic in tribus istis est unius hominis una persona et humanae mentis una substantia, ut tamen in ipsa natura rationalis animae, in qua Dei constat esse imaginem, aliam inveniamus memoriam, aliam intelligentiam, et aliam nihilominus voluntatem. Nam licet nihil cogitare, vel diligere, vel odisse possimus, quod in memoria non habeamus, quia quod oblivio abstulerit de corde, non ibi potest cogitatio aut voluntas aliquatenus invenire; tamen ad agnoscendam discretionem memoriae, cogitationis, et voluntatis, plerumque reminiscimur quod nec versamus cogitatione, nec appetimus voluntate; item cogitamus aliqua quae non diligimus. Cogitatio itaque nostra, quae in memoria nascitur et formatur, digne verbum interius dicitur. Quid enim est cogitatio, nisi interna locutio? Propter quod scriptum est: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV, 5). Nam et in Evangelio, cum Dominus Jesus illi paralytico quem sanavit, dixisset, Remittuntur tibi peccata tua (Luc. V, 20); Lucas evangelista subjunxit, dicens: Et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemiam? Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Ibid., 21, 22)? Quod autem Lucas dixit, Caeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes; hoc Matthaeus ait, Et ecce quidam de scribis dicebant intra se: Blasphemat. Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX, 3, 4)? In libro quoque Sapientiae dicitur de quibusdam: Dixerunt intra se cogitantes non recte (Sap. II, 1). Manifestum est ergo hoc esse cogitare, quod est intra se dicere. Ibi ergo invisibiliter cogitatur. Sine strepitu ergo vocis corporeae unusquisque quod cogitat dicit, quod tamen ad alterius auditum non nisi corporea locutione perducit.

CAPUT XVI. Illud itaque verbum quod ex memoria natum est, secundum solam naturam, qua de memoria invenitur nasci, non potest ad aures cujuslibet hominis sine corporea voce perduci. Proinde ut proferri ad alios possit, habitu corporeae vocis induitur. Cui verbo ex ore vox corporea copulatur. Atque ita fit ut illud verbum, quod totum in mente spiritaliter fuit, et ad alios per corporalem vocem veniat, et ab 354 animo, de quo et in quo spiritaliter permanet, non recedat. Totum enim necesse est ut permaneat in mente, etiam quando totum profertur in voce. Nec tamen possumus dicere illam prolationem solius verbi a memoria vel a voluntate non fieri. Omnis enim qui loquitur, et meminit utique, et cogitat quid loquatur; et propterea loquitur, quia illam locutionem cum memoria et cogitatione voluntas pariter operatur. Nam in tantum quidquid homo loquitur sciens, non utique loquitur nisi volens, ut quidquid homo invitus dicere compellitur, non dicat, quandiu voluntas ad loquendum nullatenus inclinatur. Inde est quod non solum illi, qui nunc rerum temporalium, tribulationum, vel tormentorum timore sive dolore compressi, veritatem catholicae fidei relinquentes, ad impietatem ac perfidiam transierunt, nullam excusationem invenire poterunt, ut dicant quod inviti negaverint veram fidem, cum hoc eos propria fecisse appareat voluntate. Etsi enim vel tribulatione, vel tormento ad negandam fidem perductus est animus, non eam tamen negavit invitus. Ut enim fidem negaret, prius cogitavit et voluit, et sic illam negationem protulit: quia hoc ut fieret, cogitatio simul cum voluntate decrevit.

CAPUT XVII. Ut ergo ad illud quod agebam redeam, in ipsa imagine Dei, hoc est in ipsa mente hominis, cogitatio quae ex memoria nascitur atque formatur, et recte verbum dicitur, solam corpoream vocem accipit, ut audiri corporeis auribus possit. Sic ergo in illa sancta ac divina Trinitate, solum Patris Verbum, quod est Speculum sine macula, et Imago bonitatis Dei (Sap. VII, 26), splendor scilicet et figura substantiae ejus (Hebr. I, 3), cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II, 6). Solus ergo Filius accepit carnem, ut possit corporeis oculis videri, manibus contrectari; solus humanam naturam sic accepit, ut suam faceret, et per illam divinitatis quoque suae notitiam misericorditer infunderet. Qui tamen revelans seipsum, in seipso utique revelavit et Patrem. Tribuens quippe agnitionem suae divinitatis, simul agnitionem donavit et Patris. Divinitas enim quae una est Patris et Filii, facit et Filium sine Patre, et Patrem sine Filio non agnosci. Inde est quod ait: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). Sic ergo Filius, qui carnem solus accepit, in seipso Patrem jure unius divinitatis naturaliter ostendit; sicut sermocinator, dum veritatem quam meminit loquitur, quod a se prolatum indicat, hoc intus in mente repositum monstrat. Vox autem illa corporea qua spiritale verbum induitur, ut ad audientium notitiam proferatur, simul fit a memoria, et a cogitatione, et a voluntate; sed a sola cogitatione, id est interiore suscipitur verbo, ut ad corporeas circumstantium aures interioris cogitationis procedat augurio. Illud autem verbum, sicut habitu corporeae vocis accepto totum ad audientes egreditur, sic in corde totum cum memoria et voluntate spiritaliter invenitur. 355 Proinde quisquis hanc imaginem in mente hominis conspexerit, haereticorum vaniloquia citius irridebit; qui carnaliter de spiritalibus sentientes, nolunt credere in illa sancta Trinitate aliquid a tribus factum, quod ab una persona tantum fuerit divina dispositione susceptum: cum illa humana natura totius quidem Trinitatis opere sit facta, a solo tamen Filio fuerit in unitatem personae suscepta. Sicut enim certum est quia In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1); ita certum est quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid., 14). Quid autem accepimus? Domini Verbum et Deum apud quem erat Verbum, non Patrem et Filium.

CAPUT XVIII. Nomine itaque Verbi ostenditur discreta Patris Filiique persona: sed quia Deus erat, docetur una Patris Filiique substantia. Non ergo Patris, neque Spiritus sancti, illa quae solius Verbi est caro: quia Deo Verbo non est cum Patre et Spiritu sancto unius personae communio. Secundum operationem quippe divinitatis communem, in qua est trinitas personarum, sicut eam accepit Filius, sic accepit Pater, et Spiritus sanctus. Illum enim Filium qui secundum divinitatem naturaliter solus de solo natus est Patre, ipsum utique secundum carnem naturaliter nasci decebat ex Virgine. At in illa Trinitate, sicut non sunt duo Patres, neque duo Spiritus sancti, sic non erunt etiam duo Filii. Illa enim Trinitas unum habet in se Patrem, unum Filium, unum Spiritum sanctum. Sed unum Patrem, et unum Spiritum sanctum secundum divinam naturam; unum vero Filium, secundum divinam humanamque substantiam. In personis itaque discreta est Trinitas, quamvis in natura non sit divisa vel separata Trinitatis una divinitas. Ideo in solius Filii persona humanitas invenitur assumpta. Propter naturam ergo una semper est sanctae Trinitatis operatio; propter personas autem, solius Filii est humana susceptio. Verumtamen dum ista ad instructionem fidelium disputamus, debemus cogitare etiam haereticos utique carnales atque animales, et ob hoc rerum spiritalium incapaces, de qualibus dicit Apostolus: Animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus Dei. Stultitia enim est illi, et non potes intelligere, quia spiritaliter examinatur (I Cor. II, 14). Carnales autem, sive animales maxime haereticos esse apostolica testatur auctoritas. Beatus enim Paulus inter opera carnis et haereses ponit. Beatus quo que Judas apostolus eos qui se ab Ecclesia segregant animales appellat, dicens: Hi sunt qui segregant seipsos, animales, spiritum non habentes (Jud., 19). Hoc est utique quod beatum Paulum dixisse monstravimus: Animalis autem homo non percipis quae sunt spiritus Dei. Non sit ergo mirum quia intelligere divina non valent qui spiritum Dei non habent. Scriptum est namque in libro Sapientiae: Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum sanctum tuum de altissimis (Sap. IX, 17)? Inde est quod etiam sanctus Apostolus ea quae Dei sunt, non nisi a Spiritu sancto asserit revelari, dicens: Nobis enim revelavit Deus 356 per Spiritum suum (I Cor. II, 10). Et paulo post ait: Nos autem non spiritum mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (Ibid., 11). Verumtamen bonum est ut et nos, in quantum divinitus adjuvamur, beatum imitantes Apostolum, omnibus omnia fieri studeamus, ut omnes lucrifaciamus (I Cor. IX, 20).

CAPUT XIX. Quoniam igitur non capiunt Ariani quod diximus, in illa una natura divina aliquid a tota Trinitate factum, quod non a tota Trinitate fuerit susceptum, nec creditur possibile quod carnem illam tota Trinitas fecerit, quam tamen una ex Trinitate persona suscepit, efficiamur, sicut Apostolus ait (I Thess. II, 7), tanquam parvuli in medio eorum, et hoc illis proponamus exemplum, ad intelligentiae spiritalis latitudinem nutriendam, quod haeretici cordis non fatiget nec perturbet angustiam. Scimus illam solam esse divinam, inseparabilem atque individuam Trinitatem, cujus neque una natura possit personarum Trinitate dividi, neque tres personae possint naturae indivisibilis unitate confundi. Nam et ipsa mens hominis, in qua imaginem Dei esse diximus, sic accepit ut habeat in se quoddam sanctae Trinitatis indicium, ut distinctionem in se trium non habeat per sonarum. Hoc enim sibi proprium Trinitas divina servavit. Unde quamvis sit in hominis mente memoria, intelligentia, et voluntas; tria quidem illa sunt, sed tamen personae tres esse non possunt: quia in unoquoque homine, in cujus mente, vel cujus mens est imago divina, non solum ipsius mentis, sed animae simul et carnis una invenitur naturaliter esse persona. In creatura igitur, quantum tantae rei de qua loquimur magnitudo permittit, requirentes exemplum, in naturis tale aliquid forsitan invenimus, quod in personis invenire non possimus. Diximus enim quod humanitatem Filii Dei tota Trinitas fecit, quam tamen non tota Trinitas, sed solus Filius in suam personam accepit. A tota quippe Trinitate, id est a Patre Verbo, et Spiritu sancto, facta est illa caro; sed solum Verbum factum est caro. Quoniam igitur, sicut superius diximus, quantum attinet ad creaturam, tres personas in una mente, id est in una carne invenire non possumus, duas saltem naturas in una persona non laboramus ut invenire possimus. Uniuscujusque enim persona viventis hominis ex anima rationali constat et corpore: a quo tamen multa ita fiunt, ut quamvis ab anima et corpore simul fiant, ad solam tamen animam aut ad solum corpus aliquando pertineant. Quis enim nesciat solum corpus cibo carnali refici atque nutriri, in cujus comestione communis operatio est carnis et animae? Anima enim per corpus, imo cum corpore facit, quando corpus comedit; et tamen solum corpus accipit, quod ut accipiatur, anima simul cum corpore facit. In illa itaque comestione, una est animae carnisque operatio, sed solius est carnis acceptio. In tantum quippe sola caro cibo corporali pascitur, ut sola, si eum acceperit, pinguescat. Animae autem refectio atque pinguedo, non in pane corporali, sed in pane spiritali 357 consistit. Non enim in pane solo vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Matth. IV, 4). In cujus tamen verbi perceptione, ut cibo suo anima pascatur, caro illi in opere sociatur. Hoc enim agitur, quando aut aures corporales admovet anima verbis, ut audiat, aut oculos corporales admovet scripturis, ut legat. Ecce et in hoc simul est carnis et animae operatio, ubi est animae solius acceptio. Ista in creaturis videant Ariani, et non dubitent sanctae Trinitatis unam esse divinam naturam, et fieri potuisse, imo factum esse, ut illa caro totius Trinitatis uno atque inseparabili opere fieret; in sacramento vero incarnationis ad solam personam Dei Unigeniti pertineret.

CAPUT XX. Non ergo tota Trinitas carnem assumpsit, nec tota Trinitas passionum injurias sensit, neque tota Trinitas tertio die a mortuis resurrexit, neque tota Trinitas quadragesimo die in coelum ascendit; sed, sicut superius ostendi, unus solus Filius carnem assumpsit: in quo quia una utriusque naturae manet inconfusa proprietas, ideo unus idemque est, qui et secundum veram divinitatem impassibilis omnino permansit. Naturaliter enim divinitas illa nihil patitur, sicut naturaliter non mutatur. Mutabilis autem naturae est subjacere passionibus. Nulla ergo illi naturae passio accidere potuit, cui mutatio naturalis inesse nequivit. Solus etiam Filius jacuit in sepulcro, sed illa Unigeniti Dei natura potuit sepeliri, quae potuit mori. Secundum naturam itaque carnis Deus Unigenitus jacuit sepultus in lapide, secundum quam clavis affixus pependit in cruce. Quomodo enim divinitas ejus poterat concludi sepulcro, quae nec terra potest concludi, nec coelo? Illam ergo passionem illamque sepulturam unitas personalis unam in Christo fecit esse divinitatis et carnis; sed proprietas utriusque in Christo substantiae fecit solam carnem Christi passioni et morti naturaliter subjacere, permanente impassibilitate atque immortalitate divinae incommutabilisque substantiae. Christus itaque, qui non est Trinitas, sed una ex Trinitate persona, sic secundum veritatem carnis vere in cruce pependit, et in sepulcro mortuus jacuit, Apostolo dicente quia Christus mortuus est pro peccatis nostris, secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit a mortuis tertia die, secundum Scripturas (I Cor. XV, 3). Quae omnia secundum personae unitatem totus Christus pertulit, secundum naturalem proprietatem, ad solam carnis pertinent veritatem. Ita secundum solam animam ad infernum descendit. Uno quippe eodemque tempore quod invenitur inter mortem Christi resurrectionemque distare, unus idemque Christus, et secundum veritatem carnis vere in sepulcro jacuit, et secundum veritatem animae rationalis, vere in infernum descendit. Ac per hoc secundum veritatem humanae naturae, ex quo Christus in cruce suspensus inclinato capite emisit spiritum, quoadusque recepto spiritu resurrexit a mortuis, non ubi fuit secundum carnem, ibi fuit secundum animam. Secundum carnem quippe in sepulcro mortuus jacuit; secundum animam vero rationalem ad 358 infernum descendit, secundum divinitatem vero, qua cum Patre et Spiritu sancto unus est Deus, totam creaturam replevit immensus. Secundum carnem ergo sic fuit in solo sepulcro, ut secundum animam in solo fuisset inferno; secundum divinitatem vero, qua nullo loco concluditur, sed ubique ( al. utrobique) totus ineffabiliter invenitur, ita carnem suam non dereliquit in sepulcro, neque animam suam deseruit in inferno, sicut nec terrae potest aliquando deesse, nec coelo. Idem quoque Dei Filius qui secundum carnem in sepulcro jacuit, et secundum solam animam in infernum descendit, quoniam ipse dixerat de anima sua: Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18), posteaquam posuit animam et resumpsit, secundum totam humanitatem suam in coelum ascendit, et in dextera sedis Dei sedet, sicut Marcus evangelista testatur dicens: Dominus quidem Jesus, postquam locutus est eis, assumptus est in coelum, et sedet a dextris Dei (Marc. XVI, 19). Haec autem omnia, quae partim secundum solam animam, partim secundum solam carnem, partim vero secundum animam simul et carnem, in Unigenito Deo temporaliter facta sunt, sicut digne referuntur ad unam, quae in Dei Filio est divinitatis humanitatisque personam, sic ad illius divinam nullatenus possunt referri substantiam. Ac per hoc nihil horum potest personae Patris, vel sancti Spiritus deputari, quia non est una persona Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

Nec quisquam potest passionem assumptionemve carnis Patri sive sancto Spiritui ascribere, quia nefas est divinam naturam mutabilem in aliquo aut passibilem praedicare: secundum quam Christus et sine initio semper natus de Patre permansit, quando de matre initium conceptionis et nativitatis accepit; et incomprehensibilis, quando se comprehendi permisit; et impassibilis, quando passionis injurias sensit; et immortalis, quando morti subjacuit; et indivisus, quando secundum carnem in sepulcro jacuit, et secundum animam in inferiores partes terrae descendit; et immensus, quando ad altitudinem coeli de hujus terrae humilitate conscendit.

CAPUT XXI. Istam fidem si miser Fastidiosus non negaret, sine dubio non periret. Sed quoniam et factis eam negavit et dictis, mirum non est, quia opere pessimus factus est, et jam sermone perversus, et ambulans in tenebris inimicus exstitit lucis. Fornicatio quippe corporalis, quae illius primo mentem carnemque possedit, ipsa eum consequenter ad praecipitium spiritalis fornicationis attraxit. Tulit enim membra Christi, et fecit membra meretricis. Et ideo non dubitavit castitatem fidei perdere, quia non se doluit castitatem corporis amisisse. Ecce quantum malum luxuria carnis, quae illum miserum usque ad negationem potuit perducere veritatis! Haec fuit, haec fuit tempestas, quae paleam de area dominica rapuit, et vepribus haereticae impietatis infixit. Haec illum fecit contra suam conscientiam loqui, et in contumeliam ipsius Trinitatis perverso sermone versari. Neque enim verum credebat esse quod dixit, sed jam duplici corde maluit 359 aliud dicere quam credebat. Qua desperatione possessus, ut ipse sibi auferret spem remissionis, voluit per licentiam implere delectamenta libidinis. Ex ore itaque suo quo justificari debuit, augmentum condemnationis accepit, quando lingua ejus, quae debebat poenitentiae verba proferre, protulit verba blasphemiae. Illuc itaque miser Fastidiosus maluit transire, ubi et contra Deum sacrilega procacitate latraret, et in suis fornicationibus, quia timorem Dei non habuit, etiam hominem non timeret. Vae illi misero, qui ad hoc ecclesiastico voluit privari consortio, ut nunquam possit carere supplicio; et ad hoc se voluit sine aliquo timore peccare, ut sine fine mereretur ardere.

CAPUT XXII. Ubi sunt nunc duo anni illi quos Fastidiosus quasi felices habuit, quia eos, sicut voluit, libidinosus in fornicatione consumpsit? Quam celeriter transierunt! Qui etiam non solum ducenti, sed etiam duo millia si essent, cum celeritate transiissent. Quid autem miser faciet, cum ad judicium illius venerit, quem negavit? quid recipiet pro talibus factis et dictis? quid ille recipiet, ille corpore luxuriosus, corde caecus, errore blasphemus? qui prius in se templum Dei fornicatione violavit, deinde corpore quoque ab Ecclesia separatus exivit. Quid recipiet ab illa sancta Trinitate, qui maluit servus esse luxuriae atque perfidiae? Quid utique nisi ignem aeternum, quem talibus constat operibus praeparatum? Et in hoc quidem tempore cito finita est Fastidiosi fornicatio, cujus tamen in illo igne non finietur aeterna combustio. Fugiant ergo Christiani utramque fornicationem, quam miser Fastidiosus incurrit; ut custodientes animas suas, castitatem servent et cordis et corporis. Teneant intra Ecclesiam catholicam fidem. Credant et confiteantur inseparabilem atque individuam Trinitatem; quae in sua divina natura nihil habet factum, nihil aliquatenus inchoatum; cujus uno atque inseparabili opere facta sunt omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia. Credant nihilominus et confiteantur Unigenitum Deum, solum secundum veram divinitatem natum de Patre, solum secundum veram humanitatem creatum ex Virgine; ac per hoc, opere Trinitatis carnem atque animam rationalem in unitate personae pro mundi salute susceptam. Hoc firmissime retinentes proferant et perseverent in operibus bonis. In Christo enim Jesu sola valet fides quae per caritatem operatur (Gal. V, 6), a qua si quis discesserit, ipse suae animae reus erit. Omnis autem qui in ea perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22).