Contra objectiones Fredigisi abbatis

This is the stable version, checked on 16 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Contra objectiones Fredigisi abbatis
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 104

Contra objectiones Fredigisi abbatis (Agobardus Lugdunensis), J. P. Migne

Contra objectiones Fredigisi abbatis (0159A)

I. Reverentissimo ac beatissimo domino et patri Fredegiso abbati. Dudum modestiae vestrae benignitas adversum nos, peccatis nostris exigentibus, mota, talibus nos invectionibus perculit, quae lenitatis ac sinceritatis vestrae modum excedere viderentur, nisi in refellendis nobis tali redargutione uteremini, quae verbis tantum a vobis proferratur, corde tamen non approbaretur. Nam si illa omnia quae adversum nos protulistis, et ex parte finxistis, ita a vobis sensa essent ut prolata sunt, non solum modestiam vestram transgrederemini, verum etiam veritatem offenderetis. Et idcirco, sapientissime vir, si dignatur admittere magnitudo vestra, nitimur nos per has litterulas purgare ab illis criminibus, quae adversum nos in vestris litteris exarata reperimus. Recordari (0159B)dignamini litterarum vestrarum, quas tunc adversum nos novissime dedistis; et cognoscite contra quae crimina nunc respondere curamus.

II. Scripsistis igitur in praefatione dicentes: « Si ad omnia quae in vestrae dilectionis chartula scripta reperimus, respondendum judicaremus, non tantum chartulae, verum prolixioris libri modum excedere videremur. Sed quia compendii causa, pauca ex plurimis summatim attingere libuit. » Ex quibus verbis vestris apparet omnia vos illa reprehendisse quae in nostra chartula scripta reperistis. Sed qui omnia reprehenditis, nihil laudatis; cuncta refellitis, nibil recipitis; quam juste hoc faciatis, ex istis perpendite quae compendii causa summatim attigistis. Quia si ista tam injuste reprehendistis, quanto injustius (0159C)illa quae reliquistis? Et primum quidem de his quae vobis attingere libuit, assumitis refragandam nostram sententiam, qua diximus: « Qui enim vere humilis est, abjecta de se sentit; et qui abjecta de se sentit, errasse se non dubitat. » Quam sententiam ut veram non esse ostendere videamini, probatis Dominum Jesum Christum vere humilem fuisse, et dicitis: « Quia vere humilis erat secundum nos, abjecta de se sentit, et errasse se non dubitavit. » Quod quam calumniose a vobis dictum sit, quaesumus dignamini perpendere. Quis enim fidelium ignorat quia nec nos debemus unquam, cum de abjectionis humilitate et peccati confessione loquimur, (0159D)quae vera in omnibus procul dubio esse debent, Dominum (0160A)nostrum Jesum Christum caeteris hominibus permiscere; nec vos debuistis pro eo quod Dominus Jesus Christus abjecta de se non sensit, et errasse se nunquam cognovit, caeteros homines ab humilitate abjectionis peccati confessione defendere in tantum, ut ex hoc probare velitis, sicut in vestris apparet litteris, nullum vere humilium abjecta de se sentire, nullum se peccatorem fateri debere.

III. Nempe, o venerabilis magister, putabat ac putat nostra insipientia quia cum de talibus rebus loquitur homo, non debet Dominum nostrum Jesum Christum caeteris aggregare hominibus: quia humanitas quae a Verbo assumpta est, quanquam habeat naturam nostrorum corporum, non tamen habet originem. Nos enim humano semine coagulamur, (0160B)ille de Spiritu sancto natus est: qui etsi homo factus est propter nostram salutem, Deus tamen esse non desiit; qui licet homo verus sit, verus tamen et unus est Deus cum Patre et Spiritu sancto. Illa namque humilitas, qua Dominus noster Jesus Christus, cum in forma Dei Patris esset, semetipsum exinanivit ut formam servi acciperet, inclinatio fuit miserationis, non evacuatio potestatis; qui etsi abjecta passionis pertulit, tamen Deo Patri aequalem se esse innotuit. Aequalis omnino est Patri, non minor est gloria, non posterior tempore, non inferior potestate: qui propterea factus est homo, non ut erraret, sed ut erraticam ovem inventam humeris suis gestaret, et ad domum coelestis patriae, ad paternam scilicet visionem perduceret. Et idcirco non (0160C)est consequens, imo valde injustum est, ut cum quis ea quae hominum sunt vere loquitur, alter Dominica comparatione evacuet. Iterum atque iterum dicimus, quia pervicacis hominis est Dominico exemplo impugnare ea quae de puris hominibus veraciter dicuntur, quorum nullus existit sine peccato, sicut scriptum est: Non est justus quisquam qui faciat bonum et non peccet. Et iterum: Nemo mundus a sorde, etiam si unius diei fuerit vita ejus super terram. De Domino Apostolus Petrus testatur, dicens: Quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Nunquid quia hoc verum est, propterea hoc verum non erit illud quod Paulus ait: Omnes enim peccaverunt, (0160D)et egent gloria Dei?(0161A)

IV. Quia dicitis, « His bene perspectis, apparebit hanc vestram non esse veram ratiocinationem, » haec qualiter dixeritis aestimare non possumus; affirmare tamen audemus quia qui hanc ratiocinationem veram esse negat, necdum cognovit quemadmodum eam oporteat scire. Quid ergo est quod Apostolus, dum de Domino loqueretur, dicens: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, praemisit: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu (Philip. I, 5-6). Et paulo ante dixerat: Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes (Ibid., v. 3). Si verum non est ut is qui vere humilis est abjecta de se sentiat, quare Abraham (0161B)cum Domino loquens, cinerem se pulveremque fatetur? Moyses quoque non se esse eloquentem testatur, et ex quo ei Dominus loqui coepit, impeditiorem et tardiorem se esse linguam dicit. De se quoque et Aaron ad populum ait: Nos enim quid sumus? Gedeon etiam, quem angelus fortissimum virorum appellat, ille e contrario tam abjecta de se sentit, ut se minimum in domo patris sui dicat, et familiam suam infimam in Manasse. Saul quoque cum pene his verbis de minima tribu esse se diceret, et in eadem tribu minimum se recognosceret, ita ut indignum se regio honore fateretur, in regem electus est. Unde Dominus ei loquitur: Cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es. David quoque (de quo Dominus loquitur, Inveni (0161C)virum secundum cor meum, quia vere humilis erat) tam abjecta de se sensit, ut non solum ad regnandum indignum se esse testaretur, verum etiam gener fieret regis; qui postea de ipso clamat ad Saul: Quem persequeris, rex Israel? canem mortuum, et pulicem unum. Sicque persequi conqueritur, quasi si persequatur perdix in montibus. Postea vero cum esset in magna regni gloria, nullumque adversarium pateretur, ait: Ludam, et vilior fiam plusquam factus sum, eroque humilis in oculis meis. Et iterum: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me, et caetera. Errasse se quoque non dubitavit, quia saepissime non solum errores suos confitetur, sed etiam iniquitates, peccata, delicta, (0161D)scelera, infirmitates quoque, et turbationes, timorem, ac tremorem, anxietatemque cordis: quorum omnium testimonia si ponere voluerimus, prolixi operis series ordinabitur.

V. Vos dicitis quia non est vera ratiocinatio, ut qui vere humilis est, abjecta de se sentiat, aut peccasse se indubitanter credat. Nos vero e contrario per hanc ratiocinationem omnes sanctos in suis precibus a Domino exauditos esse novimus; sicut Danielem in suam exomologesin, ubi confitebatur non solum peccata sua et peccata populi sui, verum etiam peccata regum ac principum, vel sacerdotum. Tres etiam pueri in camino ignis clamabant in veritate et judicio: Induxisti omnia haec propter peccata nostra. (0162A)Peccavimus enim, et inique egimus, recedentes a te. Dominus quoque in Evangelio testatur publicanum qui ascenderat cum Pharisaeo in templum ut oraret, idcirco justificatum descendisse in domum suam, quia abjecta de se sciens, a longe stabat, et nolebat nec oculos ad coelum levare; et peccasse se non dubitans, percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. De centurione quoque quare Dominus ait quod nec in Israel tantam fidem invenerit, nisi quia idem centurio abjecta de se sentiens, et alta de Domino sapiens, semetipsum, ut ait, indignum arbitrabatur ire ad deprecandum Dominum ut sanaret puerum ejus, sed potius amicos suos misit, et iterum per internuntium mandavit Domino, dicens: Domine, non sum dignus ut intres (0162B)sub tectum meum. Mulier vero Chananaea, cui Dominus clamitanti respondit, Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus, statim consentiens, ait: Etiam, Domine: nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Et idcirco audire meruit: O mulier, magna est fides tua.

VI. Quod si aliquis objecerit nobis verba justi vere humilis dicentis: Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus (Job XVII, 2). Et iterum: Haec passus sum absque iniquitate manus meae: audiat rursum eumdem justum humiliter confitentem: Peccavi. Quid faciam tibi, o custos hominum? Et iterum: Quantas habeo iniquitates, peccata, scelera, atque delicta, ostende mihi (Job XIII, 23). Et iterum Scriptura dicit quia is quem Deus propterea flagellat, (0162C)ut doloribus eruditus abjectionem et peccata sua recognoscat, respicit homines et dicit: Peccavi, vere deliqui, ut eram dignus non recipi. Quare ergo vos dicitis non esse verum, ut vere humilis abjecta de se sentiat, aut peccasse se credat, cum apertissime pateat hoc proprium esse sanctorum, non superborum? Cur Joannes apostolus ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Si vero confiteamur delicta nostra, fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata. Qui si secundum vos magna de se, non abjecta, sentire voluisset, habebat unde gloriaretur, quia et supra pectus Domini recubuit: et prae caeteris discipulis ab illo dilectus est. Jacobus quoque apostolus ait: In multis enim offendimus omnes. Quae si quis putaverit (0162D)non veraciter, sed tantum humiliter dicta, noverit se in hoc sensu Pelagium sequi; et propterea, si corrigi vult, legat libros beati Augustini contra Pelagianistas, et sciat omnes sanctos veraciter se de peccatis accusasse, ita ut necesse habeant pro se ipsis dicere, Dimitte nobis debita nostra. Sed de his quanta dici possunt, vos nosse non ambigimus.

VII. Dicitis etiam tota vos intentione divinam scripturam cum editoribus, interpretibus atque expositoribus suis ab imperitiae nostrae calumniis defendere. Ad quam rem non respondebimus vobis, quia sicut de quibusdam dicitur, illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor, ita et vobis dici potest: Illic tota intentione paravit defensionem, ubi nulla erat (0163A)omnino necessitas defensionis. Quis enim de nobis calumniatus est unquam editorem aut interpretem aliquem divinarum Scripturarum? Dicitis reprehendisse nos apostolos et interpretes, quos tantum putabamus unquam reprehendendos, quantum nunc putamus veritatis vituperatores laudandos. Diximus namque quia interpretes divinorum voluminum vel expositores non curarunt omnino tenere indeclinabiliter regulam grammaticae artis; quod utique neque imperitia, neque malitia fecerunt, sed ratione condescensionis; ut sicut usus sanctae Scripturae est verbis condescendere humanis, quatenus vim ineffabilis rei humano more loquens, ad notitiam hominum deduceret, et mysteria insolita solitis ostenderet rebus; ita et interpretes ejus eam sequendo, (0163B)illud studuerunt summopere transferre, unde manifestiorem sensum legentibus praeberent, etiam si contra grammaticam esset eatenus, ut sacramento rei concordaret. Et ita hoc ad nostram sumpsimus defensionem, ut sicut illos qui poterant, si voluissent, omnia secundum disciplinam grammaticam proferre, sed ut nobis condescenderent, et simplicitatem veritatis non desererent, non sunt veriti aliqua contra eamdem disciplinam loqui, reprehendere nullus debet; ita nobis omnino debet parcere, qui etiamsi velimus omnia secundum grammaticam loqui, non possumus, si tamen fidem rectam et sensum catholicum tenemus, in hisque verbis quibus possumus dicimus, sicut et vos testimonio Prisciani ostenditis, qui dixit: « Nihil enim ex omni (0163C)parte perfectum in humanis credo esse inventionibus posse. »

VIII. Assumpsistis grandem laborem, non necessarium, quasi defendentes evangelistam, vel interpretem, quod non frustra vel evangelista ediderit vel interpres transtulerit plurali numero sanguines, secundum quod certa ratio postulavit: quam rem non solum non reprehendimus, sed neque ab impiis audivimus unquam reprehensam. Et cum in hac defensione tantopere laboraveritis, nihil nobis vestro labore innotuistis. Jam enim legeramus sanctos doctores ita exposuisse, quod interpres ideo plurali numero sanguines in hoc loco transtulit, quia sensum evangelistae, quem ille in Graeco edidit, hoc in Latino transferre aliter non potuit; non sicut vos (0163D)dicitis propterea fecit, quia in Graeco pluraliter invenit. Nam sunt multa nomina quae in Hebraeo vel Graeco alterius generis aut numeri esse inveniuntur, non ejus cujus sunt in Latinum. Nec tamen interpres eodem genere quo invenit, transferre curavit, quia nulla necessitas compulit. Sicut, verbi gratia, Spiritus apud Hebraeos, genere dicitur feminino, et cum sit in Latino generis masculini, nullus interpretum Hebraicum sequens genere feminino in Latino ponere tentavit, etiam cum necessitas posceret. Nam invenitur in Scripturis ubi Spiritus sanctus (0164A)per genus femininum significatur, nec tamen a Latinis feminino genere dicitur. Peccatum quoque in Hebraeo generis masculini est, in Graeco feminini, in Latino neutri; et cum in Scripturis multis rebus significetur, nullus tamen Latinorum genus ejus mutavit, quia nec aliqua utilitas postulavit. Haec idcirco diximus, quia vos dicitis propterea interpretem sanguines plurali numero transtulisse, quia apud Graecos pluraliter effertur; cum non ita sit. Sive interpretes, sive expositores divinorum eloquiorum, ut integritatem sensus ostenderent, contra grammaticam loqui non timuerunt: quos non solum non reprehendimus, verum etiam per eos a reprehensione defendi cupimus. Quia sicut illi laudandi sunt in verbis contra grammaticam prolatis, ita nos (0164B)tolerandi: quia illi divites in verbis, sicut voluerunt, dixerunt; nos vero pauperes, ut possumus per angustias verborum tenuiter ea quae volumus significamus. Et si illorum filii sumus, et ab eorum sensu et fide non erramus: quod in illis amatur, in nobis toleretur; atque is cui loquimur sensum attendat, non verba, ut audiat consilium Apostoli dicentis: Noli verbis contendere. Et: Ne sit languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae.

IX. Illud vero quod post verba doctorum verbis vestris subjunxistis: « Ita igitur hoc uno modo apostoli et evangelistae et totius divinae Scripturae interpretes, cum catholicis ejus expositoribus, ab imperitiae (0164C)calumnia rationabiliter defendi queunt. Nihil enim omnino contra regulam grammaticae dixerunt, quod non ita aut ratio aliqua, aut causa mysterii dici exigeret. » Ab his verbis vestris multum ecclesiastici doctores dissonant. Exiguitati nostrae videtur quod neque vos neque nos de hac re aliquid sentire aut dicere debemus, nisi ea quae orthodoxos magistros sensisse aut dixisse legimus. Ista tamen inconcussa et firma auctoritas illorum auctorum est, per quos Spiritus sanctus Novi et Veteris Testamenti volumina confecit; de quibus nulli unquam homini licuit aut licet cogitare vel unam litteram aliter eos dicere debuisse quam dixerunt, quoniam eorum auctoritas firmior est coelo ac terra, secundum (0164D)quod Dominus ait: Facilius est coelum et terram transire, quam de lege unum apicem cadere. Post hos quoque firma auctoritas est Septuaginta Interpretum, quos constat ante adventum Domini de Hebraico in Graecum eloquium Vetus Testamentum transtulisse. Interpretis quoque nostri Hieronymi presbyteri fidelis est editio, quae de Hebraico in Latinum magnifice transtulit. Fuerunt praeterea aliqui venerandi catholici interpretes Latini, qui Septuaginta editionem in Latinum transtulerunt eloquium. Extra hos itaque multi fuerunt interpretes reprehensibiles, et juste reprehensi; sicut illi famosissimi (0165A)interpretes judaizantes, et haeretici, Aquila scilicet, et Theodotio, ac Symmachus; ex quibus unus fecit duas editiones inter se dissonantes. Fuerunt etiam Latini aliqui, quos Hieronymus presbyter reprehendit in illis utique praefationibus, quas praeposuit libris quos de Graecis in Latinum aut transtulit, aut emendavit; sicut in illa praefatione quam juxta Graecam emendationem in libro beati Job fecit, asserens quod idem liber apud Latinos ita erat decurtatus, conrosusque, ut foeditatem suam publice legentibus ostenderet. Sic etiam in aliis locis quosdam reprehendit interpretes.

X. Haec de interpretibus idcirco ita dicimus, quia magistri speciales non omnes aequaliter receperunt, aut indifferenter laudaverunt, sicut vos facere videmini, (0165B)neque omnibus aequaliter fidem adhibuerunt. De expositoribus quoque multo aliter quam vos dicitis, beatus Pater Augustinus tenendum tradidit: qui non solum de illis qui reprehensi sunt a doctoribus, etiam de probatissimis, in libro quem adversus Faustum Manichaeum scripsit, ita dicit: « Quod genus litterarum, id est, expositionum, non cum credendi necessitate, sed cum judicandi libertate legendum est. Soli namque divinae auctoritatis libri legendi sunt, non cum judicandi libertate, sed cum credendi necessitate. Quam formam Apostolus tradidit dicens: Spiritus nolite exstinguere, prophetias nolite spernere, omnia autem probate, quod bonum est tenete, ab omni specie mala abstinete vos. In hoc loco apostolus Paulus prophetias dixit doctrinas et expositiones (0165C)doctorum, sicut alibi insinuat dicens: Prophetae duo aut tres dicant, et caeteri dijudicent (I Cor. XIV, 29). Non illam prophetiam de qua apostolus Petrus ait: Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines. »

XI. Haec omnia idcirco dicimus, ut appareat quia quam injuste a vobis criminamur, cum dicitis nos reprehensores apostolorum et divinarum Scripturarum esse, tam injuste vel potius multo injustius quoscunque interpretes atque expositores coaequatis apostolis et evangelistis, cum Symmachum et Paulum et Dydimum et Joannem una defensione indifferentique laude dignos ducitis. Bonum est recordari verborum Domini, quibus ait: Nonne si recte (0165D)offeras, et non recte dijudicas peccasti? Qui enim recte credit catholicam fidem, recte videtur offerre. Sed si quibuscunque doctoribus aut interpretibus cum apostolis et evangelistis aequalem venerationem tribuit, non recte dividit, atque ideo peccat.

XII. Post illa quae superius dicta sunt verba nostra, addidistis dicentes: « Turpe est enim credere Spiritum sanctum, qui omnium gentium linguas (0166A)mentibus apostolorum infudit, rusticitatem potius per eos quam nobilitatem uniuscujusque linguae locutum esse. » Haec qua intentione dixeritis, nullus corum qui otiosa loqui timent, intelligent; nisi forte hoc etiam nobis crimen superadditis, quasi rusticitatis reprehendamus Spiritum sanctum. Quod si ita est, id est, tali intentione ista dicitis, quid ad haec respondere possimus, nisi: Ipse occultorum cognitor, cordium testis, scrutator renum, omnipotens Deus videat, et audiat. Extra hoc autem quod tale sacrilegium nobis impingere videmini, apparet etiam in his verbis vestris quod ita sentiatis de prophetis et apostolis, ut non solum sensum praedicationis, et modos vel argumenta dictionum Spiritus sanctus eis inspiraverit, sed etiam ipsa corporalia verba extrinsecus (0166B)in ora illorum ipse formaverit. Quod si ita sentitis, quanta absurditas sequetur quis dinumerare poterit? Et in primis quidem, ut caute scientiae vestrae loquamur, recordamini quid Moyses Domino dicat, cum se excusaret ne ad Pharaonem mitteretur, asserens se gracilis esse vocis et impeditioris linguae. Cui Dominus nequaquam respondit, Mentiris; sed annuens obsecranti, ait: Ecce Aaron frater tuus, scio quod eloquens sit: ipse erit propheta tuus: tu loqueris ad eum, et ille loquetur ad Pharaonem. Attendite quia si secundum vos ipsa verba corporalia in ore Moysi sonantia ejus erant, et vox quae sonabat, quare ergo gracilis vox? quare ergo impeditior sermo? Aaron erat propheta Moysi, Moyses propheta Dei. Quare ergo robustior vox et expeditior (0166C)sermo in propheta Moysi quam in propheta Dei? Nunquid et hoc vitium, gracilitatem scilicet vocis, et linguae impeditionem Spiritui sancto tribuetis? Restat ergo ut sicut ministerio angelico vox articulata formata est in ore asinae, ita dicatis formari in ore prophetarum. Et tunc talis etiam absurditas sequetur, ut si tali modo verba et voces verborum acceperunt, sensum ignorarent. Sed absit talia deliramenta cogitare. Nos si de eloquentia Pauli apostoli aliquid diximus, verba Hieronymi doctoris posuimus, quibus in quodam loco ait: « Qui putant Paulum juxta humilitatem, et non vere dixisse, Et si imperitus sum sermone, non tamen scientia, defendant hujus loci consequentiam. » Et iterum: « Si vero qui potest etiam juxta sermonis eloquia contextum (0166D)docere Apostolum fuisse perfectum, et in artis grammaticae vitia non incurrisse, ille potius auscultandus est. Nos quotiescunque soloecismos aut tale quid adnotamus, non Apostolum pulsamus, ut malivoli criminantur, sed magis Apostoli assertores sumus; quod Hebraeus ex Hebraeis absque rhetorici sermonis nitore, verborum compositione, et eloquii venustate, nunquam ad fidem Christi totum mundum transducere (0167A)valuisset, nisi evangelizasset eum non in sapientia verbi, sed in virtute Dei. » Qui etiam in praefationibus Isaiae, Jeremiae et Ezechielis, quid de differentia locutionis prophetarum eorum dixerit, diligenter perpendite; et invenietis nobilitatem divini eloquii, non secundum vestram assertionem, more philosophorum, in tumore et pompa esse verborum, sed in virtute sententiarum, secundum quod ipse Apostolus ait: Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute. Isaias quoque propheta populum dicit esse alti sermonis, ita ut non possit intelligi disertitudo linguae ejus, in quo nulla est sapientia. Et Dominus ad Ezechielem dicit: Non enim ad populum profundi sermonis et ignotae linguae tu mitteris, quorum non possis audire sermonem. Ex quibus patet nobilitatem sacrae Scripturae, non secundum (0167B)philosophos in disertitudine esse verborum, in quo nulla est sapientia, sed in potentia et astutia sensuum, atque virtute sententiarum; sicut Apostolus ostendit, dicens: Arma militiae nostrae, non carnalia, sed potentia Dei ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Et iterum: Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare, non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. Et rursum post aliqua: Et ego cum venissem ad vos, fratres, veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae, annuntians vobis testimonium Christi. Et iterum: Sapientiam loquimur inter perfectos; (0167C)sapientiam non hujus saeculi, neque principum hujus saeculi, qui destruuntur: sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est. Et post pauca: Quae et loquimur, non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina spiritus. XIII. Ecce quia laus divinae sapientiae in sacris mysteriis et in doctrina spiritus invenitur, non in adinventionibus verborum. Vos sumpsistis testimonia beati Augustini multa de laude Scripturae; sed non illo modo vos laudatis, quo laudavit Augustinus, aut Hieronymus, Ambrosius, atque Gregorius. Nam illi majestatem divinae locutionis admirantes, sed rem ineffabilem fando non explicantes, oppressi gloria in laude ejus succubuerunt, cum magis admirando sufficerent, quam loquendo. Vos sic laudatis, (0167D)ut laude vestra magis minoretur, quam augeatur: quoniam in his quae extrinsecus sunt, dicitis nobilitatem linguarum ministrasse Apostolis Spiritum sanctum, ut confuse et indifferenter cum apostolis omnes interpretes et quoscunque expositores laudetis et defendatis. Nam si, secundum vos, omnibus auctoribus divinorum librorum exteriorem nobilitatem aequaliter ministravit Spiritus sanctus; quare unus Apostolus, id est Paulus, disertior invenitur in Hebraica lingua quam in Graeca, sicut praedictus Hieronymus in praefatione Epistolae quae ad Hebraeos (0168A)praetitulatur scribit, dicens: « Non est sane mirum si eloquentior videatur in proprio, id est Hebraeo, quam in peregrino, id est Graeco sermone, quo caeterae Epistolae sunt scriptae. » Ecce habes disertiorem Paulum in una epistola quam in caeteris. Sed tamen ipse caeterae epistolae, licet in sermone minus ab illa aliquid habere videantur, tamen in arcanis sensibus, secretis mysteriis ac figuris locutionum, in quibus omnem sapientiam hujus mundi incomparabiliter superant, minoris virtutis non sunt. XIV. Post multas et graves calumnias, quas nobis inflixistis, dicentes nos divinae locutionis reprehensores, defenditis bene vos dixisse, Anima quando ad corpus pervenit; et sumitis testimonia de Scripturis dicentes: Spiritus redeat ad eum qui dedit illum (Eccl. XII, 7). Et: Revertatur anima pueri intra eum (0168B)(III Reg. XVII, 21.) Quae testimonia nullatenus congruunt rei cui defendendae adhibentur. Quis enim ignorat animam semel a Deo creatam, substantiam esse deinceps, et aeternam, atque in sua substantia immortalem? ac per hoc, post solutionem corporis, posse ad eum redire justam, et deorsum descendere injustam, et intra corpus reverti ad hane vitam resuscitandam? Haec de animabus a corporibus jam solutis fieri nullus ignorat. Sed nos hoc reprehendimus quod vos de animabus corporibus infundendis dixistis: Anima quando ad corpus pervenit. Quasi noveritis de qua regione adveniat, aut forsitan nostis in qua regione jaceat illa incognita materies, unde animas dicitis creari in vacuo, super quem aquilo (0168C)extensus est, aut in interioribus austri, vel forsitan in ortu solis aut occasu, aut unde dicitis anima pervenire: utique inde pervenire possunt, ubi creantur, ut ad corpora transmittantur. Sed cum dicitis eas pervenire, non ipsis eas corporibus creatas creditis, sed longe alicubi. Et inquisivimus a vobis utrum in coelestibus an in aliqua parte mundi sit ipse locus, vel extra mundum. Sed de hoc sit ut vultis, tantum ut cujuscunque testimonium cum Augustino altercantis tanquam ejusdem Augustini non nobis opponatis. Nos tamen illud praecipue tenendum putamus, quod divina Scriptura de hac re docet, dicens: Quomodo nescis quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis; sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium. Ecclesiastici (0168D)quoque doctores in suis dogmatibus fidem tenendam docuerunt, animam non esse partem divinae substantiae vel naturae, nec esse eam prius quam corpori misceatur; sed tunc eam creari quando et corpus creatur, cui admisceri videtur. Philosophorum sententiae dicunt esse animam prius quam nascatur in corpore: quod verum esse nullis approbatur indiciis: nam utrum ante fuissemus, nec ipsi novimus, nec quis hominum dicat habemus. Non est ergo quaerendum quod quaerendum magis est irridendum.(0169A) XV. Deinde interrogastis nos, utrum aliud sit Deus, aliud veritas, ita ut Deus ipse veritas non sit. Hanc vestram interrogationem in tantum miramur, ut putemus vos illam jocando et ridendo dictasse. Quis audivit talem interrogationem? Nunquid si aliud aliquid veritas fuerit, jam Deus veritas non erit? Dicite vos, si ubicunque in sacris Scripturis veritas nominatur, semper Deus intelligendus est? Certe nos dicimus frequenter in Scripturis nominari veritatem, quae contraria est mendacio; sicut etiam solet nominari charitas hominum, dilectio, quae contraria est odio, et concordia, quae opposita est discordiae. Ergo ubi Paulus ait: Veritatem dico in Christo Jesu, non mentior, sic intelligitis, quasi diceret, Deum dico, aut Christum dico, (0169B)in Christo Jesu. Aut ubi ait: Deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, ipsum Deum intelligitis veritatem. Et iterum, ubi scriptum est: Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in aeternum firmabitur. Et iterum: Labium veritatis firmum erit. Et rursum: Qui loquitur veritatem in corde suo. In Jeremia quoque: Omnis amicus fraudulenter incedet, et veritatem non loquetur. Et Oseae: Non est enim veritas, et non est justitia, et non est misericordia Dei in terra. Et in Zacharia: Veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris. Nunquid sic intelligi poterit, quasi diceret, Deum judicate in portis vestris? Ecce habes in Scripturis frequenter dici veritatem, non pro ipso Deo, sed pro illa virtute quae opposita est injustitiae (0169C)et falsitati. Attamen non sicut vos vultis, ut Deus ipse veritas non sit, sed potius ut et Deus veritas sit. XVI. Deinde vero cum vestris syllogismis affirmare nitimini, Christianos non fuisse omnes sanctos patriarchas et prophetas, reges et sacerdotes, in Veteri Testamento, dicentes nobis: « Si eos Christianos dicendo, eos esse affirmare vultis, multum est absurdum ut Christiani essent priusquam Christus. » Ecce quibus verbis negatis sanctos Veteris Testamenti Christianos fuisse. Sed multo pejus negatis illo tempore non esse Christum. Credite, venerabilis magister, quia si dixissetis: « Non dicebantur Christiani, » parva forsitan esset blasphemia. Cum autem dicitis, Non erant Christiani, injuste (0169D)tantam multitudinem sanctorum blasphematis. Simili etiam modo si de Domino Jesu Christo diceretis, « Necdum ab omnibus fidelibus manifeste vocabatur Christus, » tolerabile esset. At cum dicitis, Non erat Christus, tam grandis blasphemiae est, ut non multum distet ab illa Pauli Samosateni praedicatione. XVII. Deinde subjungitis, quasi exhortantes nos ac dicentes: « Sed quomodo nondum erat Christus? » Legitis librum supradicti beati Patris Augustini, capitulo 6, et ponitis ipsum capitulum, multo alium sensum continentem quam vos sentitis. In illo enim capitulo scriptum est: « Cum ergo Christi nomen ex eo illi sit quod scriptum est, Unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis. Unde ad (0170A)id quod homo factus est, pertinet, id est, quod formam servi accipiens, habitu est inventus ut homo, qui utique habitus coepit ex tempore: de ipso tamen eodemque Christo dictum est, cum in forma Dei esset. » Et post pauca: « Nondum ergo erat Christus quod esse coepit, cum semetipsum exinanivit, non formam Dei amittens, sed formam servi accipiens. » Ecce verba beati Augustini, de quibus vos vultis affirmare Deum Verbum Christi nomen prius non habuisse quam caro factum est, cum e contrario Augustinus in praedicta sententia dicat: De ipso tamen eodemque Christo dictum est: Cum in forma Dei esset. Ecce habes Christum in forma Dei esse, deinde formam servi accepisse: quam utique antequam acciperet, nondum erat filius hominis, sed (0170B)Filius Dei, tamen Christus. Iterum Augustinus dicit: « Nondum ergo erat Christus quod coepit esse, cum semetipsum exinanivit. » Ecce et hic Christus dicitur, qui nondum erat hoc quod esse coepit, cum semetipsum exinanivit, id est homo. Nam quid aliud esse coepit, nisi homo, cum formam servi accepit? Certe Augustinus non ait: Non erat Christus qui esse coepit; sed, Non erat quod esse coepit. XVIII. Nam si Christus ante Mariam non erat, quid est quod Apostolus ait: Christus Jesus heri et hodie, ipse et in saecula (Hebr., XIII, 8)? Si Christus non erat, et sancti Veteris Testamenti non erant Christiani; quare iterum Apostolus dicit: Memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini praeputium, ab ea quae dicitur circumcisio in carne, (0170C)manu facta; quia eratis illo tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in mundo (Ephes. II, 11, 12). Ecce Apostolus docet gentes sine Christo fuisse illo tempore, quando promissionis spem habebat Israel. Et quid est dicere: Eratis sine Christo, alienati a conversatione Israel, nisi oblique demonstrare, non fuisse sine Christo Israel tempore promissionis? Si Christus non erat, neque Christiani; cur idem Apostolus de Moyse dicit: Negavit se esse filium filiae Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jocunditatem; majores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum, improperium Christi. Aspiciebat enim in remunerationem (Hebr. XI, 24, 25). Si (0170D)sub lege positi Christum et boni non coluerunt, et mali non tentaverunt, cur iterum dicit de colentibus eum: Bibebant de spiritali consequenti eos petra. Petra autem erat Christus. De tentantibus vero: Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. Nam ut noveritis sub lege non solum Christianos, sed etiam filios Christi fuisse, audite iterum Apostolum: Decebat enim, inquit, eum propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passiones consummari. Anna mater Samuelis orans in templo dicit: Dominus judicabit fines terrae, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu Christi sui. Et hoc et in illo tempore (0171A)quo necdum erat rex in Israel, et antequam ungeretur vel etiam nasceretur Saul, quem dignum elegistis ad negandos Christianos. De David scriptum est: Dixit vir, cui constitutum est de Christo Dei Jacob, egregius psalmista Israel. Ipse David ait: Magnificans salutes regis ejus, et faciens misericordiam Christo suo. Eman quoque ait: Tu vero repulisti et despexisti, distulisti Christum tuum. Habacuc dicit: Egressus es in salute populi tui, in salute cum Christo tuo. Jeremias deplorat dicens: Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris. XIX. Deinde subjungitis, dicentes: « Non ergo omnis chrismate unctus, Christianus dicendus est. Potius enim illi Christi quam Christiani dicebantur, ut illud in Psalmis: Nolite tangere Christos meos. » (0171B)In his verbis vestris negatis unctos, id est, reges et pontifices, fuisse Christianos; et ponitis testimonium psalmi, quod non de pontificibus, aut regibus, sed tantum de patriarchis, Abraham scilicet, Isaac, et Jacob, Scriptura dicit: Ipsi enim transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum, id est de Chaldaea in Mesopotomiam, deinde in terram Chanaan, et Aegyptum, ac rursum in Gerare. Pro ipsis correpti sunt reges, Ahimelech scilicet, Pharao Hemor, et Sichem, et alii. Super ipsis praecepit Dominus, Nolite tangere christos meos, dicens non tam verbis, quam certitudine defensionis. Ecce habetis christos dictos patriarchas, quos nulla omnino corporali unctione probare poteritis fuisse unctos. Unde ergo Christi, si non uncti? Quia dicitis, Ergo (0171C)illi erant ab unctione multi christi, cum nunquam legatis vel plures simul fuisse reges, nec duo simul pontifices illo tempore. Nam quod reges et pontifices ungebantur, non aliter, nisi uno decedente, unus succedens ungebatur in figura unius veri Christi: et hi quidem dicebantur christi. XX. Sed nos de patriarchis interrogamus, quomodo eos creditis sine visibili chrismate, absque aqua baptismatis, sed unctos invisibili tantum et spiritali chrismate? Similiter in Veteri Testamento, non solum omnes sanctos patriarchas, sed et multos etiam in gentilitate positos credimus invisibili chrismate unetos; per quam unctionem membra Christi et unum corpus cum omnibus ad aeternam vitam praedestinatis (0172A)fierent. Unde et Apostolus, cum enumerasset omnia dona gratiarum quae per Spiritum sanctum tam Veteris Testamenti fidelibus quam Novi distributa sunt, subjunxit: Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum corpus sunt; ita et Christus. Etenim in uno spiritu omnes in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei, sive gentiles, sive servi, sive liberi, et omnes in uno Spiritu potati sumus. Hoc Spiritu uncti sunt patriarchae, hoc multi martyres, qui sine baptismate corporali ad vitam aeternam transierunt. Qui omnes quomodo unum corpus baptizati sunt, patriarchae scilicet et martyres, cum caeteris fidelibus Veteris et Novi Testamenti, et in uno spiritu, audi iterum eumdem Apostolum dicentem: (0172B)Nolo enim vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt. Quem potum? Illum quem in superiori sententia praemisit, uno spiritu potati sumus: et quam escam spiritalem, nisi participationem corporis Christi? Denique Apostolus dicit: Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis. Et vos dicitis, quia Abraham non fuit Christianus, cum nos Christiani esse non possimus, nisi efficiamur semen Abrahae? Apostolus dicit: Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus, qui est Christus. Et vos dicitis Abraham (0172C)fuisse sine Christo. Apostolus ait: Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. Et iterum: Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum, ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem. Et vos dicitis tam diversa benedictione Abraham et nos benedictos, etiam diverso spiritu unctos, ut ille Christus potuerit esse, non Christianus, nosque Christiani possimus esse, non Christus. XXI. Apostolus dicit quia Deus Pater omnipotens omnia subjecit sub pedibus Filii sui Domini Jesu Christi, et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius, et plenitudo ejus qui omnia (0173A)in omnibus adimpletur. Et iterum: Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae, solvens inimicitiam in carne sua, legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipsum in unum novum hominem, faciens pacem, et reconcilians ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiens inimicitiam in semetipso. Et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis, et pacem his qui prope; quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem. Ergo jam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu, in quo aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, in quo et vos coaedifcamini (0173B)in habitaculum Dei in Spiritu sancto. Et quare hanc Ecclesiam, hoc corpus, quod est plenitudo capitis, hoc unum, quod ex utraque fecit, hos conditos in semetipso, hos ambos reconciliatos in uno corpore Deo per crucem, hanc aedificationem constructam, hoc templum sanctum in Domino, hoc habitaculum Dei in spiritu, vultis ita dividere, ut aliud illi fuerint, aliud nos simus? Quid ergo profuit quod per caput habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem, si nullam communionem habet radix olivae cum oleastro sibi inserto? Tribus Ruben, et tribus Gad, ac dimidia tribus Manasse, propterea construxerunt altare ultra Jordanem, quia jam timebant vos, ne diceretis illis, cum Jordanem transissent: Non pertinetis ad nos, non estis (0173C)Christiani, sine Christo estis; quia necdum erat Christus. Nihil omnino differt aliud inter illos et nos, nisi quia sacramenta salutis quae per mediatorem operata sunt propter nos et propter illos, nos salvant praeterita, illos futura, quia quae nos credimus et tenemus praeterita, illi crediderunt ac tenuerunt futura; et illi in sola conscientia et figuris futurorum, nos etiam in publica professione, votis et annuntiatione praeteritarum rerum cum significatione tractabilium sacramentorum; sicut et illi duo qui unum botrum in falango portabant, unum opus faciebant indifferenter, nisi quia eumdem botrum, unus post dorsum, alter ante faciem habebant; sicut et illi qui praecedentes, et sequentes, Domino intranti Hierusalem clamant Osanna.(0174A) XXII. Si quis autem ad haec objiciendum putaverit illud, quod in Isaia, vel in Apocalypsi, nomen novum dicitur, quod procul dubio Christianum intelligitur; sciat sanctos doctores ita intellexisse, ut novum dicatur, propterea quia nuper dispersum, non quia nuper inventum; ac per hoc non novella vel nuper exorta est Christianorum religio, sed ab ipsa mundi origine descendens, eodem Christo doctore et institutore. Nam inde ab initio speciem formamque suspiciens. Porro de unitate fidelium Veteris ac Novi Testamenti beatus Hieronymus dicit: « Quo modo enim omnes in protoplasto Adam necdum nati moriuntur; ita omnes, etiam hi qui ante adventum Christi nati sunt, in secundo Adam vivificantur: atque ita fit ut et nos legi servierimus in patribus, et (0174B)illi gratia salventur in filiis. » Iste intellectus Ecclesiae catholicae convenit, quae Veteris et Novi Testamenti unam asserit providentiam, nec distinguit in tempore quos conditione sociavit. Omnes aedificati simus super fundamentum apostolorum et prophetarum, continente nos angulari lapide Jesu Christo Domino nostro, qui fecit utraque unum, et medium parietem dissipans, inimicitiam utriusque populi in sua carne destruxit, et autiquae legis difficultatem evangelicorum dogmatum integritate mutavit. Vere in Christo unus panis sumus, et duo consensimus super terram; et quomodo nos super prophetas fundati sumus, ita et patriarchae jam apostolorum fundamine constiterunt. De Domino quoque Jesu Christo praedictus doctor ait: « Postquam ob nostram (0174C)salutem de Virginis utero dignatus est nasci, Dei et hominum homo Christus Jesus sequester est dictus. » Antequam vero hominum corpus assumeret, et esset apud Patrem et omnes sanctos quos Scriptura commemorat, sine additamento hominis, quem necdum assumpserat, mediator tantummodo nuncupatur. Ipse quippe pretioso sanguine suo et nos et illos, patriarchas scilicet et prophetas, de maledicto legis redemit. Omnes enim ex fide Christi justificati sunt. Siquidem Abraham vidit diem Christi, et laetatus est; et Moyses majores divitias aestimavit thesauro Aegyptiorum, improperium Christi. Aspiciebat enim in remunerationem. (no apparatus)