Contra mendacium (ed. Migne)

This is the stable version, checked on 18 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Contra mendacium
(ed. Migne) XL
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 40

AugHip.ConMen 40 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin Contra mendacium

Respondet Augustinus ad scripta quae ipsi consideranda misit Consentius, de adhibendo usu mendacii ad detegendos latentes Priscillianistas, qui se catholicos mentiuntur: docetque nec mendaces per mendacia, nec blasphemos per blasphemias quaerendos esse. Refellit Priscillianistarum errorem illum, in Dictinii praesertim libro, cui titulus Libra, repertum, quo ipsi dogmatizant, « ad occultandam religionem religiosos debere mentiri. » Quae ex divinis Libris in hujus erroris sui patrocinium testimonia proferunt et exempla, contendit partim non esse mendacia, partim etiam quae sunt, non esse imitanda. Solvit difficultatem de compensativis peccatis, ipsum quoque improbans mendacium, quod ad tuendam salutem cujusquam seu temporalem seu aeternam utile ac necessarium videatur. Denique nunquam omnino mentiendum, in iis maxime rebus quae ad doctrinam religionis pertinent, inconcusse tenere Consentium jubet et adversus haereticos defendere.

CAPUT PRIMUM. 1. Mendaciis qui abutuntur ut lateant, non esse de latebris suis eruendos nostris mendaciis. Multa mihi legenda misisti, Consenti frater charissime, multa mihi legenda misisti: quibus rescripta dum praeparo, et aliis atque aliis magis urgentibus occupationibus distrahor, emensus est annus, atque in eas me detrusit angustias, ut quomodocumque rescriberem, ne arridente jam tempore navigandi, perlatorem remeare cupientem diutius detinerem. Itaque omnibus quae mihi Leonas Dei famulus abs te attulit, et mox ut ea sumpsi, et postea cum haec dictare jam vellem, evolutis atque perlectis, et quanta potui consideratione perpensis; valde sum tuo delectatus eloquio, et sanctarum memoria Scripturarum, ingeniique solertia, et dolore quo negligentes catholicos mordes, et zelo quo adversus etiam latentes haereticos frendes. Sed non mihi persuadetur eos de latebris suis nostris esse mendaciis eruendos. Utquid enim eos tanta cura vestigare atque indagare conamur, nisi ut captos in apertumque productos, aut etiam ipsos veritatem doceamus, aut certe veritate convictos nocere aliis non sinamus? ad hoc ergo, ut eorum mendacium deleatur, sive caveatur, Dei autem veritas augeatur. Quomodo igitur mendacio mendacia recte potero persequi? An et latrocinio latrocinia et sacrilegio sacrilegia, et adulterio sunt adulteria persequenda? Si autem veritas Dei in meo mendacio abundabit, numquidnam et nos dicturi sumus, Faciamus mala, ut veniant bona (Rom. III, 7 et 8)? Quod vides quemadmodum detestetur Apostolus. Quid est enim aliud, Mentiamur, ut haereticos mendaces ad veritatem adducamus; nisi, Faciamus mala, ut veniant bona? An aliquando bonum est mendacium, vel aliquando mendacium non est malum? Cur ergo scriptum est, Odisti, Domine omnes qui operantur iniquitatem; perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7)? Non enim aliquos excepit, aut indefinite dixit, Perdes loquentes mendacium; ut quosdam, non omnes intelligi sineret: sed universalem sententiam protulit, dicens, Perdes omnes qui loquuntur mendacium. An quia non dictum est, Perdes omnes qui loquuntur omne mendacium, vel, qui loquuntur quodcumque mendacium; ideo putandum est locum alicui relaxatum esse mendacio: ut scilicet sit aliquod mendacium, quod qui loquuntur, non eos Deus perdat; sed eos omnes perdat qui loquuntur injustum mendacium, non quodcumque mendacium, quia invenitur et justum, quod utique laudis debet esse, non criminis? CAPUT II. 2. Priscillianistarum error de mendacii usu ad latendum alienis. Sententia hac Priscillianistarum auferri omnino martyria. Nonne cernis quantum adjuvet haec disputatio eos ipsos, quos pro magna venatione mendaciis nostris capere molimur? Priscillianistarum est enim, sicut ipse monstrasti, ista sententia: cui comprobandae adhibent testimonia de Scripturis, exhortantes suos ad mentiendum tanquam exemplis Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Angelorum; non dubitantes addere etiam ipsum Dominum Christum, nec se aliter arbitrantes veracem suam ostendere falsitatem, nisi Veritatem dicant esse mendacem. Redarguenda sunt ista, non imitanda: nec in eo malo debemus Priscillianistarum esse participes, in quo caeteris haereticis convincuntur esse pejores. Ipsi enim soli, vel certe maxime ipsi reperiuntur, ad occultandam suam quam putant veritatem, dogmatizare mendacium: atque hoc tam magnum malum ideo justum existimare, quia dicunt in corde retinendum esse quod verum est; ore autem ad alienos proferre falsum, nullum esse peccatum; et hoc esse scriptum, Qui loquitur veritatem in corde suo (Psal. XIV, 3): tanquam hoc satis sit ad justitiam, etiamsi loquatur quisque in ore mendacium, quando non proximus, sed alienus hoc audit. Propterea putant etiam apostolum Paulum, cum dixisset, Deponentes mendacium, loquimini veritatem; statim addidisse, unusquisque cum proximo suo quia sumus invicem membra (Ephes, IV, 25). Ut videlicet cum eis qui nobis in societate veritatis proximi non sunt, neque, ut ita dicam, commembres nostri sunt, loqui liceat oporteatque mendacium. 3. Quae sententia sanctos martyres exhonorat, imo vero aufert sancta omnino martyria. Justius enim sapientiusque facerent, secundum istos, si persecutoribus suis non se confiterentur esse christianos, nec eos sua confessione facerent homicidas: sed potius mentiendo et negando quod erant, et ipsi salvum haberent carnis commodum cordisque propositum, et illos conceptum animo scelus implere non sinerent. Non enim proximi eorum erant in fide christiana, ut cum eis deberent loqui veritatem in ore suo, quam loquebantur in corde suo; sed ipsius veritatis insuper inimici. Si enim Jehu, quem sibi inter caeteros ad exemplum mentiendi prudenter videntur intueri, servum Baalis se esse mentitus est, ut servos ejus occideret: quanto justius secundum istorum perversitatem, tempore persecutionis servos daemonum se mentirentur servi Christi, ne servi daemonum servos occiderent Christi; et sacrificarent idolis ne interficerentur homines, si sacrificavit ille Baali ut interficeret homines? Quid enim eis obesset, secundum egregiam doctrinam mendaciloquorum, si diaboli cultum mentirentur in corpore, quando Dei cultus servabatur in corde? Sed non sic intellexerunt Apostolum martyres veri, martyres sancti. Viderunt quippe tenueruntque quod scriptum est, Corde creditur ad justitiam, ore confessio fit ad salutem (Rom. X, 10); et, In ore eorum non est inventum mendacium (Apoc. XIV, 5): ac sic irreprehensibiles abierunt, ubi tentari a mendacibus ulterius non cavebunt; quia mendaces amplius in suis coelestibus coetibus vel alienos vel proximos non habebunt. Illum vero Jehu mendacio impio et sacrificio sacrilego occidendos impios et sacrilegos inquirentem non imitarentur, nec si de illo qualis fuisset eadem Scriptura tacuisset. Cum vero scriptum sit eum rectum cor non habuisse cum Deo; quid ei profuit, quod pro nonnulla obedientia, quam de domo Achab omnino delenda, pro cupiditate suae dominationis exhibuit, aliquantam mercedem transitoriam regni temporalis accepit (IV Reg. X)? Ad sententiam potius veridicam martyrum defendendam te, frater, exhortor, ut sis adversus mendaces, non mendacii doctor, sed veritatis assertor. Nam diligentius, obsecro, attende quod dico, ut invenias quam sit cavendum, quod zelo quidem laudabili adversus impios, ut possint comprehendi et corrigi vel vitari, sed tamen incautius docendum putatur. CAPUT III. 4. Mendacium Catholicorum ut haereticos capiant, perniciosius fore quam haereticorum ut Catholicos lateant. Exemplo res demonstratur. Priscillianistas capere per mendacium velle, est cum ipsis depravari. Mendaciorum genera multa sunt, quae quidem omnia universaliter odisse debemus. Nullum est enim mendacium quod non sit contrarium veritati. Nam sicut lux et tenebrae, pietas et impietas, justitia et iniquitas, peccatum et recte factum, sanitas et imbecillitas, vita et mors; ita inter se sunt veritas mendaciumque contraria. Unde quanto amamus istam, tanto illud odisse debemus. Verumtamen sunt quaedam mendacia, quae credere nihil obsit: quamvis etiam tali mentiendi genere fallere voluisse, mentienti sit noxium, non credenti. Tanquam si frater ille servus Dei Fronto in iis quae tibi indicavit, quod absit, aliqua mentiretur; sibi nocuisset profecto, non tibi, quamvis tu omnia credidisses sine tua iniquitate narranti. Quoniam sive illa ita gesta sint, sive non ita; non habent tamen aliquid, quod si quis crediderit ita esse gestum, etiamsi non ita sit gestum, regula veritatis et doctrina salutis aeternae judicetur esse culpandus. Si autem hoc quisque mentiatur, quod si quis crediderit, adversus doctrinam Christi haereticus erit; tanto est nocentior mentiens, quanto miserior credens. Vide ergo quale sit, si adversus doctrinam Christi mentiti fuerimus, quod quisquis crediderit interibit, ut inimicos ejusdem doctrinae capiamus, quos ad veritatem, dum nos ab ea recedimus, adducamus; imo vero cum mendaces mentiendo capimus, mendacia pejora doceamus. Aliud est enim quod dicunt quando mentiuntur, aliud quando falluntur. Nam cum haeresim suam docent, ea dicunt in quibus falluntur: quando autem se dicunt sentire quod non sentiunt, vel non sentire quod sentiunt, ea dicunt in quibus mentiuntur. Quod eis quisquis credit, etsi eos non invenit, ipse non perit. A regula quippe catholica non recedit, qui haereticum catholica dogmata mendaciter profitentem, catholicum credit: ac per hoc non est ei perniciosum: quia in hominis mente de qua latente non potest judicare, non in Dei fallitur fide quam debet insitam custodire. Porro autem quando haeresim suam docent, quisquis eis crediderit putando veritatem, erit particeps, ut erroris, ita et damnationis illorum. Sic fit ut cum illi sua nefaria dogmata fabulantur, in quibus mortifero errore falluntur, tunc quisquis crediderit, pereat: nos autem quando catholica dogmata praedicamus, in quibus rectam fidem tenemus, tunc si crediderit, inveniatur quicumque perierat. Quando vero, cum sint Priscillianistae, ut sua venena non prodant, nostros se esse mentiuntur; quisquis nostrum eis credit, etiam illis latentibus, ipse catholicus perseverat: nos contra, ut ad eorum perveniamus indaginem, si Priscillianistas nos esse mentimur; quia eorum tanquam nostra sumus dogmata laudaturi, quisquis ea crediderit, aut confirmabitur apud eos, aut transferetur ad eos interim statim: quid autem hora superventura pariat, utrum inde postea liberentur vera dicentibus nobis, qui decepti sunt fallentibus nobis; et utrum audire velint docentem, quem sic experti sunt mentientem, quis noverit certum? quis hoc esse ignoret incertum? Ex quo colligitur, perniciosius, aut ut mitius loquar, periculosius mentiri Catholicos ut haereticos capiant, quam mentiuntur haeretici ut Catholicos lateant. Quoniam quisquis credit Catholicis mentiendo tentantibus, aut efficitur, aut confirmatur haereticus: quisquis autem credit haereticis mentiendo sese occultantibus, non desinit esse catholicus. Quod ut fiat planius, aliqua exempli gratia proponamus, et ex eis potissimum scriptis, quae mihi legenda misisti. 5. Ecce constituamus ante oculos callidum exploratorem accedere ad eum quem Priscillianistam esse praesenserit; et Dictinii episcopi, vel cogniti vitam, vel incogniti famam laudare mendaciter: est hoc tolerabilius adhuc, quia ille putatur fuisse catholicus, atque ex illo errore correctus. Deinde Priscillianum (hoc enim sequitur in arte mentiendi) venerabiliter commemoraturus est, hominem impium et detestabilem, et pro suis nefariis sceleribus criminibusque damnatum. In qua ejus venerabili commemoratione, si forte ille, cui retia tenduntur hujusmodi, firmus Priscillianista non fuerat, hac ejus praedicatione firmabitur. Cum autem ad caetera explorantis sermo processerit, et dicentis misereri se eorum quos tantis errorum tenebris tenebrarum auctor involverit, ut honorem animae suae et claritatem divinae prosapiae non agnoscant; tum deinde Dictinii librum, cujus nomen est Libra, eo quod pertractatis duodecim quaestionibus velut unciis explicatur, tantis extulerit laudibus, ut talem Libram, qua horrendae blasphemiae continentur, multis librarum auri millibus pretiosiorem esse testetur: nempe haec astutia mentientis, animam credentis interficit, aut jam interfectam in eadem morte demergit, ac deprimit. Sed, inquies, postea liberabitur. Quid, si non fiat, sive aliquo interveniente impedimento ne coepta compleantur, sive obstinatione mentis haereticae rursus eadem negantis, etiamsi aliqua jam coeperat confiteri? praesertim quia si cognoverit se ab alieno fuisse tentatum, eo ipso audacius illa quae sentit, studebit occultare mendacio; quando id inculpate fieri multo certius didicerit, etiam exemplo ipsius sui tentatoris. Hoc quippe in homine, qui veritatem tegendam putat esse mentiendo, qua tandem fronte culpabimus, et damnare audebimus, quod docemus? 6. Remanet igitur, ut quod sentiunt Priscillianistae secundum haeresis suae nefariam falsitatem, de Deo, de anima, de corpore, et de caeteris rebus, non dubitemus veraci pietate damnare; quod autem sentiunt, ut veritas occultetur esse mentiendum, sit nobis, et illis, quod absit, dogma commune. Hoc tam magnum malum est, ut etiamsi conatus hic noster, quo eos per mendacium capere cupimus et mutare, ita prosperetur, ut eos capiamus atque mutemus, nullis lucris compensentur haec damna, quibus et nos cum ipsis pro illorum correctione depravamur. Per hoc namque mendacium et nos erimus ex ea parte perversi, et illi semicorrecti: quandoquidem istud, quod putant esse pro veritate mentiendum, non in eis corrigimus; quia idem nos didicimus et docemus, et fieri oportere praecipimus, ut ad eos emendandos pervenire possimus. Quos tamen non emendamus, quibus mendum, quo verum tegendum existimant, non auferimus; sed nos potius immendamur, cum pertale mendum eos quaerimus: nec invenimus quemadmodum eis conversis credere valeamus, quibus perversis mentiti sumus; ne forte quod ut caperentur sunt passi, faciant capti; non solum quia facere consueverunt, sed quia et in nobis, ad quos veniunt, hoc inveniunt. CAPUT IV. 7. Mentienti in uno, non haberi fidem in aliis. Et quod est miserabilius, etiam ipsi jam quasi nostri effecti, quemadmodum nobis credant, reperire non possunt. Si enim suspicentur, etiam ipsa catholica dogmata nos mendaciter loqui, ut nescio quid aliud occultemus quod verum putamus; certe talia suspicanti dicturus es, Hoc tunc ideo feci, ut caperem te: sed quid respondebis dicenti, Unde igitur scio utrum etiam nunc id facias, ne capiaris a me? An vero cuiquam persuaderi potest hominem non mentiri ne capiatur, qui mentitur ut capiat? Videsue quo tendat hoc malum? ut scilicet non solum nos illis, ipsique nobis, sed omnis frater omni fratri non immerito videatur esse suspectus. Atque ita dum per mendacium tenditur ut doceatur fides, id agitur potius ut nulli habenda sit fides. Si enim et contra Deum loquimur, cum mentimur, quid tantum mali poterit in ullo mendacio reperiri, quod tanquam scelestissimum omni modo devitare debeamus? CAPUT V. 8. Priscillianistam tolerabilius mentiri occultando haeresim suam, quam catholicum occultando veritatem. Catholici si se mentiantur esse priscillianistas, pejus faciunt quam priscillianistae se catholicos esse mentientes. Sed nunc adverte quam tolerabilius Priscillianistae in nostra comparatione mentiantur, quando se fallaciter loqui sciunt, quos nostro mendacio liberandos putamus ab eis falsis in quibus errando falluntur. Priscillianista dicit quod anima sit pars Dei, et ejusdem cujus est ille naturae atque substantiae. Magna haec est et detestanda blasphemia. Sequitur enim ut Dei natura captivetur, decipiatur, fallatur, conturbetur atque turpetur, damnetur atque crucietur. At si hoc et ille dicit, qui de tanto malo liberare cupit hominem per mendacium, videamus quid intersit inter utrumque blasphemum. Plurimum, inquis: nam hoc priscillianista dicit ita etiam credens; catholicus autem non ita credens, quamvis ita loquens. Ille ergo blasphemat nesciens, iste autem sciens: ille contra scientiam, iste contra conscientiam: ille habet caecitatem falsa sentiendi, sed in eis habet saltem voluntatem vera dicendi; iste latens videt vera, et volens loquitur falsa. Sed ille, inquies, hoc docet, ut erroris sui faciat furorisque participes: iste autem hoc dicit, ut ab illo errore ac furore liberet homines. Jam quidem supra ostendi quantum et hoc noceat, quod creditur profuturum: verum interim si appendamus in his duobus mala praesentia (quoniam bona futura quae catholicus de corrigendo haeretico inquirit, incerta sunt), quis peccat gravius; utrum qui hominem decipit nesciens, an qui Deum blasphemat sciens? Profecto quid sit pejus intelligit, qui homini Deum sollicita pietate praeponit. Huc accedit, quia si blasphemandus est Deus, ut ad eum laudandum homines adducamus; procul dubio non solum ad laudandum, verum etiam ad blasphemandum Deum, exemplo et doctrina nostra homines invitamus: quoniam quos ad Dei laudes per Dei blasphemias molimur adducere, utique si adduxerimus, non solum laudare discent, verum etiam blasphemare. Haec illis beneficia conferimus, quos non ignoranter, sed scienter blasphemando ab haereticis liberamus. Et cum Apostolus homines tradiderit etiam ipsi satanae, ut discerent non blasphemare (I Tim. I, 20): nos conamur homines eruere satanae, ut discant non per ignorantiam, sed per scientiam blasphemare; nobisque ipsis magistris eorum hoc tam magnum importamus exitium, ut propter haereticos capiendos prius efficiamur, quod certum est, Dei blasphematores, quo possimus propter eos, quod incertum est, liberandos, veritatis ejus esse doctores. 9. Cum igitur blasphemare Deum doceamus nostros, ut eos Priscillianistae credant suos; videamus quid mali dicant ipsi, quando propterea mentiuntur, ut eos nostros esse credamus. Anathematizant Priscillianum, et ad nostrum arbitrium detestantur; dicunt animam creaturam Dei esse, non partem; exsecrantur Priscillianistarum falsa martyria; catholicos episcopos, a quibus illa haeresis nudata, oppugnata, prostrata est, magnis efferunt laudibus, et caetera hujusmodi. Ecce ipsi vera dicunt quando mentiuntur, non quo simul possit hoc ipsum verum esse quod mendacium est; sed in alio quando mentiuntur, in alio vera dicunt: quando enim nostros se esse mentiuntur, de fide catholica vera dicunt. Ac per hoc ipsi, ne Priscillianistae inveniantur, loquuntur mendaciter vera: nos autem, ut eos inveniamus, non solum mendaciter loquimur, ut ad illos pertinere credamur; sed etiam falsa loquimur, quae ad illorum errorem pertinere cognovimus. Itaque illi quando nostri putari volunt, et falsum est ex parte, et verum est ex parte quod dicunt; falsum est enim eos nostros esse, verum est autem animam partem Dei non esse: nos vero quando ad eos pertinere putari volumus, falsum est utrumque quod dicimus, et Priscillianistas nos esse, et animam partem Dei esse. Illi itaque Deum laudant, non blasphemant, quando se occultant; et quando se non occultant, sed sua proferunt, blasphemare se nesciunt. Ideo si ad fidem catholicam convertantur, consolantur semetipsos, quia possunt dicere quod Apostolus, qui cum inter caetera dixisset, Prius fui blasphemus; Misericordiam, inquit, consecutus sum, quia ignorans feci (I Tim. I, 13). Nos contra, ut se nobis aperiant, si hoc quasi justum mendacium fallendis eis capiendisque proferimus, profecto et ad blasphematores Priscillianistas pertinere nos dicimus, et ut nobis credant, sine excusatione ignorantiae blasphemamus. Neque enim catholicus, qui blasphemando vult haereticus credi, potest dicere, ignorans feci. CAPUT VI. 10. Negare Christum coram hominibus vel mendaciter et ficte, nunquam licet. Objectio. Responsio. Confutantur itidem quae objectari possunt. Corde credere non sufficit, nisi et ore non negetur Christus. Ut intelligendus Psalmus 14, V\. 3, ubi laudatur loquens veritatem in corde. Item Apostolus praecipiens ut loquamur veritatem cum proximo. Veritatem non veritate praedicantes tolerati, non falsitatem annuntiantes. Semper, frater, in talibus causis cum timore recolendum est, Quicumque me negaverit coram hominibus, negabo eum coram Patre meo qui in coelis est (Matth. X, 33). An vero Christum coram hominibus non negat, qui eum coram Priscillianistis negat, ut eos latentes blasphemo mendacio nudet et capiat? Quis autem dubitat, obsecro te, negari Christum, cum sicuti est verus, ita non esse dicitur; et sicut eum priscillianista credit, ita esse dicitur? 11. Sed occultos lupos, inquies, indutos pellibus ovium et dominicum gregem latenter graviterque vastantes, aliter invenire non possumus. Unde ergo innotuerunt Priscillianistae, priusquam hujus mendacii fuisset excogitata venatio? unde ad ipsius auctoris illorum, profecto astutioris, et ideo tectioris, cubile perventum est? unde tot tantique manifestati atque damnati, et caeteri innumerabiles partim correcti, partim velut correcti, et in Ecclesiam miserantem collecti sunt? Multas enim vias dat Dominus, quando miseretur, quibus ad eorum perveniatur indaginem: quarum duae sunt aliis feliciores; ut vel ab eis quos seducere voluerunt, aut ab eis quos jam seduxerant, resipiscentibus conversisque monstrentur. Quod facilius fit, si nefarius eorum error, non mendacibus captationibus, sed veracibus disputationibus evertatur. Quibus conscribendis operam te oportet impendere, quoniam Dominus donavit ut possis: quae scripta salubria quibus eorum perversitas insana destruitur, cum magis magisque innotuerint, et a Catholicis vel antistitibus qui loquuntur in populis, vel a quibusque studiosis zelo Dei plenis, fuerint usquequaque diffusa; haec erunt sancta retia, quibus capiantur veraciter, non mendaciter inquirantur. Sic enim capti, aut ultro quid fuerint fatebuntur, et alios quos in sua mala societate noverunt, vel concorditer corrigent, vel misericorditer prodent: aut si eos pudebit fateri quod diuturna simulatione texerunt, occulta manu Dei medicante sanabuntur. 12. Sed multo facilius, inquies, eorum latibula penetramus, si quod sunt nos esse mentiamur. Hoc si liceret aut expediret, potuit Christus praecipere ovibus suis, ut lupinis amictae pellibus ad lupos venirent, et eos hujus artis fallaciis invenirent: quod eis non dixit, nec quando eas in medium luporum se missurum esse praedixit (Matth. X, 16). Sed dices: Non erant tunc inquirendi, cum essent apertissimi lupi; sed eorum morsus et saevitia perferenda. Quid, cum tempora posteriora praenuntians, in vestitu ovium dixit rapaces lupos esse venturos? nonne ibi erat locus ut haec moneret et diceret: Et vos ut eos inveniatis, assumite vestitum luporum, intrinsecus autem oves manete? Non hoc ait: sed cum dixisset, Multi ad vos venient in vestitu ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces; non addidit, Ex mendaciis vestris, sed, Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Id. VII, 15, 16). Veritate sunt cavenda, veritate capienda, veritate occidenda mendacia. Absit ut blasphemias ignorantium, scienter blasphemando vincamus: absit ut mala fallacium imitando caveamus. Quomodo enim cavebimus, si ut caveamus, habebimus? Si enim ut capiatur qui blasphemat nesciens, blasphemabo sciens; pejus est quod ago, quam quod capio. Si ut inveniatur qui Christum negat nesciens, ego Christum negabo sciens; ad perditionem me secuturus est quem sic invenero: si quidem ut illum inveniam, prior pereo. 13. An forte qui eo modo Priscillianistas invenire molitur, ideo non negat Christum, quia ore depromit quod corde non credit? Quasi vero (quod et paulo ante jam dixi) cum dictum esset, Corde creditur ad justitiam; incassum est additum, ore confessio fit ad salutem (Rom. X, 10)? Nonne pene omnes qui Christum coram persecutoribus negaverunt, quod de illo credebant, corde tenuerunt; et tamen ore ad salutem non confitendo perierunt, nisi qui per poenitentiam revixerunt? Quis ita evanescat, ut existimet apostolum Petrum hoc habuisse in corde quod in ore, quando Christum negavit? Nempe in illa negatione intus veritatem tenebat, et foris mendacium proferebat. Cur ergo lacrymis diluit quod ore negaverat (Matth. XXVI, 69-75), si saluti sufficiebat quod corde credebat? cur loquens in corde suo veritatem, tam amaro fletu punivit mendacium quod ore deprompsit, nisi quia magnam vidit esse perniciem, quod corde quidem credidit ad justitiam, sed ore non confessus est ad salutem? 14. Quapropter illud quod scriptum est, Qui loquitur veritatem in corde suo; non sic accipiendum est, quasi retenta in corde veritate, loquendum sit in ore mendacium. Sed ideo dictum est, quia fieri potest ut loquatur quisque ore veritatem, quae nihil ei prosit, si eam in corde non teneat, id est, si quod loquitur ipse non credat: sicut haeretici, maximeque iidem Priscillianistae faciunt, cum catholicam veritatem non quidem credunt, sed tamen loquuntur, ut nostri esse credantur. Loquuntur ergo veritatem in ore suo, non in corde suo. Propterea distinguendi erant ab illo de quo dictum est, Qui loquitur veritatem in corde suo. Hanc autem veritatem catholicus sicut in corde loquitur, quia ita credit; ita et in ore debet, ut ita praedicet: contra istam vero nec in corde nec in ore habeat falsitatem, ut et corde credat ad justitiam, et ore confessionem faciat ad salutem. Nam et in illo psalmo cum dictum esset, Qui loquitur veritatem in corde suo; mox etiam hoc additum est, Qui non egit dolum in lingua sua (Psal. XIV, 3). 15. Et illud quod Apostolus ait, Deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quia sumus invicem membra (Ephes. IV, 25); absit ut sic intelligamus, tanquam loqui mendacium permiserit cum eis qui nondum sunt nobiscum membra corporis Christi. Sed ideo dictum est, quia unusquisque nostrum hoc debet quemque deputare, quod eum vult fieri, etiam si nondum factus est: sicut Dominus alienigenam Samaritanum proximum ejus ostendit, cum quo misericordiam fecit (Luc. X, 30-37). Proximus ergo habendus est, non alienus, cum quo id agendum est, ne remaneat alienus: et si propter id quod nondum est fidei nostrae sacramentique particeps factus, aliqua illi occultanda sunt vera, non tamen ideo dicenda sunt falsa. 16. Fuerunt enim etiam temporibus Apostolorum, qui veritatem non veritate, id est, non veraci animo praedicarent: quos dicit Apostolus Christum annuntiasse non caste, sed per invidiam et contentionem. Ac per hoc etiam tunc nonnulli tolerati sunt annuntiantes non casto animo veritatem: non tamen ulli laudati sunt tanquam annuntiantes casto animo falsitatem. Denique de illis dicit, Sive occasione, sive veritate Christus annuntietur (Philipp. I, 15-18): nullo modo autem diceret, ut postea Christus annuntietur, prius negetur. 17. Quocirca multis quidem modis possunt latentes haeretici vestigari, nec catholica fide vituperata, nec haeretica impietate laudata. CAPUT VII. Mendacium nulla velut bona intentione admittendum. Facta alia ex fine vel bona vel mala redduntur, alia sunt per se peccata: haec nullo quasi bono fine facienda. Sed si aliter omnino non posset educi de cavernis suis haeretica impietas, nisi a tramite veritatis lingua catholica deviaret; tolerabilius illa occultaretur, quam ista praecipitaretur; tolerabilius in suis foveis delitescerent vulpes, quam propter illas capiendas in blasphemiae foveam caderent venatores; tolerabilius perfidia Priscillianistarum veritatis velamine tegeretur, quam fides Catholicorum ne a Priscillianistis mentientibus laudaretur, a Catholicis credentibus negaretur. Nam si propterea justa sunt, non qualiacumque, sed blasphema mendacia, quia hoc animo fiunt ut occulti haeretici detegantur; poterunt isto modo, si eodem animo fiant, casta esse adulteria. Quid si enim ex numero Priscillianistarum impudicarum aliqua femina injiciat oculum in catholicum Joseph, eique promittat prodituram se latebras eorum si ab illo impetraverit stuprum, certumque sit eam, si ei consensum fuerit, quod pollicita est impleturam? faciendumne censebimus? an intelligemus nequaquam tali pretio merces ejusmodi comparandas? Cur ergo non eruimus capiendos haereticos carne in adulterium defluente, et eruendos putamus ore in blasphemia fornicante? Aut enim licebit utrumque pari ratione defendere, ut ideo haec non esse dicantur injusta, quia ea facta sunt intentione qua deprehenderentur injusti: aut si sana doctrina nec propter inveniendos haereticos vult nos cum feminis impudicis saltem corpore, non mente, misceri, profecto nec propter inveniendos haereticos vult a nobis saltem voce, non mente, aut immundam haeresim praedicari, aut castam catholicam blasphemari. Quia et ipsum mentis imperium, cui debet omnis inferior motus hominis obedire, digno non carebit opprobrio, quando fit, quod fieri non oportet, seu membro, seu verbo. Quanquam etiam cum verbo fit, membro fit: quoniam lingua membrum est qua fit verbum: nec ullum factum nostrum membro ullo paritur, nisi quod prius corde concipitur; vel potius intus cogitando et consentiendo jam partum, foras editur faciendo per membrum. Non itaque animus a facto excusatur, quando dicitur aliquid non ex animo fieri, quod tamen non fieret, nisi animus faciendum esse decerneret.

18. Interest quidem plurimum, qua causa, quo fine, qua intentione quid fiat: sed ea quae constat esse peccata, nullo bonae causae obtentu, nullo quasi bono fine, nulla velut bona intentione facienda sunt. Ea quippe opera hominum, sicut causas habuerint bonas, seu malas, nunc sunt bona, nunc mala, quae non sunt per se ipsa peccata: sicut victum praebere pauperibus, bonum opus est, si fit causa misericordiae cum recta fide; sicut concubitus conjugalis, quando fit causa generandi, si ea fide fiat ut gignantur regenerandi. Haec atque hujusmodi secundum suas causas opera sunt bona vel mala; quia eadem ipsa si habeant malas causas, in peccata vertuntur: velut si jactantiae causa pauper pascitur; aut lasciviae causa cum uxore concumbitur; aut filii generantur, non ut Deo, sed ut diabolo nutriantur. Cum vero jam opera ipsa peccata sunt, sicut furta, stupra, blasphemiae, vel caetera talia; quis est qui dicat causis bonis esse facienda, ut vel peccata non sint, vel, quod est absurdius, justa peccata sint? Quis est qui dicat: Ut habeamus quod demus pauperibus, faciamus furta divitibus; aut, testimonia falsa vendamus, maxime si non inde innocentes laeduntur, sed nocentes potius damnaturis judicibus eruuntur? Duo enim bona fiunt hujus venditione mendacii, ut et pecunia sumatur unde inops alatur, et judex fallatur ne homo puniatur. Testamenta etiam si possimus, cur non vera supprimimus, et falsa supponimus, ut haereditates vel legata non habeant indigni, qui nihil ex eis operantur boni; sed hi potius a quibus esurientes pascuntur, nudi vestiuntur, peregrini suscipiuntur, captivi redimuntur, ecclesiae construuntur? Cur enim non fiant illa mala propter haec bona, si propter haec bona nec illa sunt mala? Jamvero si aliquae immundae et divites feminae videantur amatores et stupratores suos insuper ditaturae; cur non et has partes atque artes suscipiat vir misericors, quibus pro tam bona causa utatur, ut habeat unde indigentibus largiatur; nec audiat Apostolum dicentem, Qui furabatur, jam non furetur; magis autem laboret operans manibus suis bonum, ut habeat unde tribuere cui opus est (Ephes. IV, 28)? Si quidem non solum ipsum furtum, verum etiam falsum testimonium, et adulterium, et omne opus malum non erit malum, sed bonum, si ea causa perpetretur, ut sit unde fiat bonum. Quis ista dicat, nisi qui res humanas omnesque conatur mores legesque subvertere? Quod enim sceleratissimum facinus, quod turpissimum flagitium, quod impiissimum sacrilegium non dicatur posse fieri recte atque juste; nec impune tantum, verum etiam gloriose, ut in eo perpetrando, non solum supplicia nulla timeantur, sed sperentur et praemia: si semel concesserimus in omnibus malis operibus hominum ideo non quid fiat, sed quare fiat esse quaerendum; ut quaecumque propter bonas causas facta inveniuntur, nec ipsa mala esse judicentur? At si justitia merito punit furem, etiam qui dixerit et ostenderit ideo se subtraxisse superflua diviti, ut praeberet necessaria pauperi; si merito punit falsarium, etiam qui se ideo testamentum alienum corrupisse docuerit, ut ille haeres esset qui facturus inde fuerat eleemosynas largas, non ille qui nullas; si merito punit adulterum, etiam qui demonstraverit misericordia se fecisse adulterium, ut per illam cum qua fecit, de morte hominem liberaret; postremo, ut ad rem de qua quaestio est propius accedamus, si merito punit eum qui feminae alicui Priscillianistarum turpitudinis consciae, propterea se adulterino concubitu miscuit, ut ad eorum latebras perveniret: obsecro te, cum dicat Apostolus, Nec exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 13); et ideo nec manus, nec corporis genitalia, nec alia membra flagitiis exhibere debeamus, ut Priscillianistas invenire possimus; quid nos lingua, quid totum os nostrum, quid organum vocis offendit, ut haec exhibeamus arma peccato, tantoque peccato, ubi Deum nostrum, ut Priscillianistas apprehensos ab ignorantiae blasphemiis eruamus, sine excusatione ignorantiae blasphememus? CAPUT VIII. 19. Peccatum esse ex intentione aliud alio levius; non tamen faciendum levius, quod saepe alterius generis peccato gravius est. Dicet aliquis: Ergo aequandus est fur quilibet ei furi qui misericordiae voluntate furatur? Quis hoc dixerit? Sed horum duorum non ideo est quisquam bonus, quia pejor est unus. Pejor est enim qui concupiscendo, quam qui miserando furatur: sed si furtum omne peccatum est, ab omni furto est abstinendum. Quis enim dicat esse peccandum, etiamsi aliud sit damnabile, aliud veniale peccatum? Nunc autem quaerimus, si hoc aut illud quisque fecerit, quis non peccabit, sive peccabit; non quis gravius leviusve peccabit. Nam et ipsa furta levius utique puniuntur lege, quam stupra: sunt autem utraque peccata, quamvis alia leviora, alia graviora; ita ut levius habeatur furtum quod concupiscendo, quam stuprum quod subveniendo committitur. In suo quippe genere aliis ejusdem generis peccatis leviora fiunt, quae bono animo videntur admitti; cum tamen et ipsa alterius generis peccatis ipso suo genere levioribus inveniantur esse graviora. Gravius est enim avaritia, quam misericordia furtum facere; itemque stuprum gravius est luxuria, quam misericordia perpetrare: et tamen gravius est adulterare misericordia, quam furari avaritia. Neque nunc agitur quid sit levius sive gravius, sed quae sint peccata vel non sint. Nemo enim dixerit debuisse peccari, ubi constat esse peccatum: sed debere dicimus, si ita vel ita peccatum est, ignosci vel non ignosci. CAPUT IX. 20. Peccata compensativa nec ipsa admittenda esse. Factum Loth offerentis filias suas constupratoribus Sodomitis. Exemplum Loth timore tunc perturbati non imitandum. Nec exemplum David prae ira jurantis. Quid David, quidve ipsi Loth faciendum fuerat. Loth a peccato defendi quomodo vix possit. Facta a sanctis non omnia in mores transferenda. Verum, quod fatendum est, ita humanos animos quaedam compensativa peccata perturbant, ut etiam putentur debere laudari, ac potius recte facta dicantur. Quis enim dubitet esse grande peccatum, si pater filias suas prostituat fornicationibus impiorum? Et tamen exstitit causa qua hoc vir justus debere se facere existimaret, quando Sodomitae nefario libidinis impetu hospitibus ejus irruebant. Ait enim: Sunt mihi duae filiae quae non cognoverunt virum: producam illas ad vos, et utimini eis quomodo placuerit vobis; tantum in viros istos ne faciatis iniquum, propterea quia intraverunt sub tectum tignorum meorum (Gen. XIX, 8). Quid hic dicemus? Nonne ita illud scelus quod Sodomitae hospitibus illius viri justi facere conabantur horremus, ut quidquid fieret ne hoc fieret, arbitremur fuisse faciendum? Movet etiam maxime persona facientis, quae merito justitiae liberabatur a Sodomis: ut quoniam minus malum est feminas quam viros perpeti stuprum, etiam hoc ad justitiam justi illius pertinuisse dicatur, quod in filiabus hoc maluit fieri quam in hospitibus suis; non tantum id volens animo, verum et offerens verbo, et si illi assensi fuissent impleturus et facto. Sed si hanc peccatis aperuerimus viam, ut committamus minora ne alii majora committant; lato limite, imo nullo limite, sed convulsis et remotis omnibus terminis infinito spatio cuncta intrabunt atque regnabunt. Quando enim fuerit definitum peccandum esse homini minus, ne alius peccet amplius; profecto et furtis nostris stupra cavebuntur aliena, et incesta stupris; et si qua impietas visa fuerit etiam pejor incestis, incesta quoque facienda dicentur a nobis, si eo modo agi potuerint, ut illa impietas non committatur ab aliis: et in singulis quibusque generibus peccatorum, et furta pro furtis, et stupra pro stupris, et incesta pro incestis, et sacrilegia pro sacrilegiis facienda putabuntur: nostra pro alienis, non solum minora pro majoribus, verum etiam si ad ipsa summa et pessima veniatur, pauciora pro pluribus; si se ita rerum verset incursus, ut aliter alii non se abstineant a peccatis, nisi minus aliquanto, sed tamen peccantibus nobis; ita ut omnino ubi dixerit inimicus qui habuerit hujusmodi potestatem, Nisi tu sceleratus fueris, ego sceleratior ero, aut nisi tu hoc scelus feceris, ego talia plura faciam; scelus nobis videamur admittere, si velimus ab scelere temperare. Hoc sapere quid est, nisi desipere, vel potius insanire? A mea quippe iniquitate, non ab aliena, sive in me, sive in alios perpetrata, mihi est cavenda damnatio. Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4). 21. Si ergo peccare, ne gravius vel in nos vel in quoslibet alii peccent, procul dubio non debemus; considerandum est in eo quod fecit Loth, utrum exemplum sit quod imitari, an potius quod vitare debeamus. Magis enim videtur intuendum et notandum, cum tam horrendum malum ex impietate flagitiosissima Sodomitarum suis impenderet hospitibus, quod cuperet depellere, nec valeret, sic etiam justi animum potuisse turbari, ut vellet facere quod non humani timoris nebulosa tempestas, sed divini juris tranquilla serenitas, si consulatur a nobis, faciendum non esse clamabit; et jubebit potius ut sic nostra peccata caveamus, ne ullorum prorsus alienorum peccatorum timore peccemus. Aliena quippe ille vir justus timendo peccata, quae nisi consentientes inquinare non possunt, perturbatus non attendit suum, quo voluit subdere filias libidinibus impiorum. Haec quando in Scripturis sanctis legimus, non ideo quia facta credimus etiam facienda credamus; ne violemus praecepta, dum passim sectamur exempla. An vero quia juravit David se occisurum esse Nabal, et clementia consideratiore non fecit (I Reg. XXV, 22 35), propterea illum imitandum esse dicemus, ut temere juremus nos esse facturos, quod non esse faciendum postea videamus? Sed sicut illum timor, ut prostituere filias vellet; sic istum, ut temere juraret, ira turbavit. Denique si de ambobus interrogando ut dicerent cur haec fecerint, fas nobis esset inquirere, posset ille respondere, Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae (Psal. LIV, 6); posset etiam dicere iste, Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. VI, 8): ut non miraremur vel illum in timoris tenebris, vel istum oculo turbato non vidisse quod videndum fuit, ne facerent quod faciendum non fuit. 22. Et sancto quidem David justius dici potuit quod nec irasci debuit, quamvis ingrato et reddenti mala pro bonis; sed etsi ut homini ira subrepsit, non utique tantum debuit praevalere, ut se facturum juraret, quod aut saeviendo faceret, aut pejerando non faceret: illi autem inter libidinosas insanias Sodomitarum constituto quis auderet dicere, Etiamsi tui hospites in tua domo, quo eos intrare humanitate violentissima compulisti, ab impudicis apprehensi et oppressi muliebria patiantur, nihil timeas, nihil cures, non expavescas, non horrescas, non contremiscas? quis haec vel illorum sceleratorum socius hospiti pio dicere auderet? Sed plane rectissime diceretur, Age quidquid potes, ne fiat quod merito times: sed non te timor iste compellat, ut facias quod in se filiae tuae fieri si voluerint, facient cum Sodomitis te auctore nequitiam; si autem noluerint, patientur a Sodomitis te auctore violentiam. Noli facere magnum scelus tuum, dum majus horrescis alienum: quantumlibet enim distet inter tuum et alienum, hoc erit tuum, illud alienum. Nisi forte pro defensione hujus viri in eas se quispiam coarctet angustias, ut dicat: Quoniam accipere quam facere praestat injuriam, hospites autem illi non erant utique facturi injuriam, sed passuri; maluit vir justus filias suas injuriam pati, quam hospites suos, eo jure quo filiarum dominus erat; et noverat non eas peccare, si id fieret, quia peccantes potius, quibus non consentirent, sine peccato proprio sustinerent. Denique non se ipsae stuprandas, quamvis pro masculis feminas, pro illis hospitibus obtulerunt, ne reas eas faceret non perpessio libidinis alienae, sed suae consensio voluntatis. Nec pater earum hoc in se fieri permittebat, cum hoc facere conarentur quibus hospites non prodebat; quamvis minus mali esset quod in uno, quam si fieret in duobus: sed quantum poterat resistebat, ne ipsum quoque ullus proprius macularet assensus, quem libidinosus furor etiamsi praevaluisset corporis viribus, tamen non consentientem non maculasset alienus. In filiabus autem non peccantibus nec ipse peccabat, quia non eas peccare si opprimerentur invitae, sed peccantes ferre faciebat: tanquam si ab improbis ut sui servi caederentur offerret, ne hospites ejus paterentur caedis injuriam. De qua re non disputabo, quia longum est, utrum vel dominus jure suae potestatis recte sic utatur in servo, ut servum suum caedi faciat innocentem, ne amicus ejus etiam ipse innocens in domo ejus a violentis improbis vapulet. Sed certe David nullo modo recte dicitur jurare debuisse se esse facturum, quod postea cerneret se facere non debere. Unde constat quod non omnia quae a sanctis vel justis viris legimus facta, transferre debemus in mores; sed etiam hinc discere quam late pateat, et ad quos usque perveniat quod Apostolus ait: Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI, 1). Praeoccupationes enim sunt istae in quibus delinquitur, dum quid faciendum sit aut ad horam non videtur, aut et qui viderit vincitur; ut scilicet fiat peccatum, cum vel latet veritas, vel compellit infirmitas. CAPUT X. 23. Exempla pro mendacio quaesita in Scripturis expendenda. Aliud est occultare veritatem, aliud proferre mendacium. Abraham et Isaac defenduntur a mendacio. Factum Jacob non esse mendacium. Tropi non sunt mendacia. Metaphora. Antiphrasis. Tropi in Scripturis quare. In omnibus autem actibus nostris maxime etiam bonos turbant compensativa peccata; ita ut nec peccata existimentur, si habeant tales causas propter quas fiant, et in quibus videatur peccari potius si non fiant. Et praecipue de mendaciis hoc in hominum opinione praevaluit, ut peccata non putentur illa mendacia, quinimo et recte facta esse credantur, quando quisque pro ejus cui falli expedit utilitate mentitur, aut ne aliis noceat qui nociturus videtur, nisi mendaciis evitetur. Ad haec mendaciorum genera defendenda, plurima de Scripturis sanctis suffragari putantur exempla. Non autem hoc est occultare veritatem, quod est proferre mendacium. Quamvis enim omnis qui mentitur velit celare quod verum est, non tamen omnis qui vult quod verum est celare mentitur. Plerumque enim vera non mentiendo occulimus, sed tacendo. Neque enim mentibus est Dominus, ubi ait: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo (Joan. XVI, 12). Vera tacuit, non falsa locutus est; quibus veris audiendis eos minus idoneos judicavit. Quod si eis hoc ipsum non indicasset, id est, non eos posse portare quae dicere noluit, occultaret quidem nihilominus aliquid veritatis, sed posse hoc recte fieri forsitan nesciremus, aut non tanto firmaremur exemplo. Unde qui asserunt aliquando esse mentiendum, non convenienter commemorant Abraham hoc fecisse de Sara, quam sororem suam dixit. Non enim dixit, Non est uxor mea; sed dixit, Soror mea est: quod erat revera tam propinqua genere, ut soror non mendaciter diceretur. Quod et postea jam sibi ab illo qui abduxerat ea reddita confirmavit, respondens illi et dicens, Et vere soror mea est de patre, non de matre (Gen. XX, 2, 12): hoc est de paterno genere, non de materno. Aliquid ergo veri tacuit, non falsi aliquid dixit, quando tacuit uxorem, dixit sororem. Hoc et filius ejus fecit Isaac: nam et ipsum novimus propinquam suam conjugem fuisse sortitum (Id. XXVI, 7, et XXIV). Non est ergo mendacium cum silendo absconditur verum, sed cum loquendo promitur falsum. 24. Jacob autem quod matre fecit auctore, ut patrem fallere videretur, si diligenter et fideliter attendatur, non est mendacium, sed mysterium. Quae si mendacia dixerimus, omnes etiam parabolae ac figurae significandarum quarumcumque rerum, quae non ad proprietatem accipiendae sunt, sed in eis aliud ex alio est intelligendum, dicentur esse mendacia: quod absit omnino. Nam qui hoc putat, tropicis etiam tam multis locutionibus omnibus potest hanc importare calumniam; ita ut et ipsa quae appellatur metaphora, hoc est de re propria ad rem non propriam verbi alicujus usurpata translatio, possit ista ratione mendacium nuncupari. Cum enim dicimus fluctuare segetes, gemmare vites, floridam juventutem, niveam canitiem; procul dubio fluctus, gemmas, florem, nivem, quia in his rebus non invenimus, in quas haec verba aliunde transtulimus, ab istis mendacia putabuntur. Et petra Christus (I Cor. X, 4), et cor lapideum Judaeorum (Ezech. XXXVI, 26): item leo Christus (Apoc. V, 5), et leo diabolus (I Petr. V, 8), et innumerabilia talia dicentur esse mendacia. Quid quod haec tropica locutio usque ad eam pervenit, quae appellatur antiphrasis, ut dicatur abundare quod non est, dicatur dulce quod acidum est; lucus quod non luceat, Parcae quod non parcant. Unde illud est in Scripturis sanctis, Si non in faciem benedixerit tibi (Job II, 5): quod diabolus ait Domino de sancto Job, et intelligitur, Maledixerit. Quo verbo et Nabuthei fictum crimen a calumniantibus nominatum est. Dictum est enim quod benedixerit regi (III Reg. XXI, 13); hoc est, maledixerit. Hi omnes modi locutionum mendacia putabuntur, si locutio vel actio figurata in mendacio deputabitur. Si autem non est mendacium, quando ad intelligentiam veritatis aliud ex alio significantia referuntur; profecto non solum id quod fecit aut dixit Jacob patri ut benediceretur, sed neque illud quod Joseph velut illudendis locutus est fratribus (Gen. XLII), neque quod David simulavit insaniam (I Reg. XXI, 13), nec caetera hujusmodi, mendacia judicanda sunt, sed locutiones actionesque propheticae ad ea quae vera sunt intelligenda referendae. Quae propterea figuratis velut amictibus obteguntur, ut sensum pie quaerentis exerceant, et ne nuda ac prompta vilescant. Quamvis quae aliis locis aperte ac manifeste dicta didicimus, cum ea ipsa de abditis eruuntur, in nostra quodam modo cognitione renovantur, et renovata dulcescunt. Nec invidentur discentibus, quod his modis obscurantur: sed commendantur magis, ut quasi subtracta desiderentur ardentius, et inveniantur desiderata jucundius. Tamen vera, non falsa dicuntur; quoniam vera, non falsa significantur, seu verbo seu facto: quae significantur enim, utique ipsa dicuntur. Putantur autem mendacia, quoniam non ea quae vera significatur, dicta intelliguntur; sed ea quae falsa sunt, dicta esse creduntur. Hoc ut exemplis fiat planius, idipsum quod Jacob fecit, attende. Haedinis certe pellibus membra contexit: si causam proximam requiramus, mentitum putabimus; hoc enim fecit ut putaretur esse qui non erat: si autem hoc factum ad illud propter quod significandum revera factum est referatur; per haedinas pelles peccata, per eum vero qui eis se operuit, ille significatus est qui non sua sed aliena peccata portavit. Verax ergo significati nullo modo mendacium recte dici potest. Ut autem in facto, ita et in verbo. Nam cum ei pater dixisset, Quis es tu, fili? ille respondit, Ego sum Esau primogenitus tuus (Gen. XXVII, 16-19). Hoc si referatur ad duos illos geminos, mendacium videbitur: si autem ad illud propter quod significandum ista gesta dictaque conscripta sunt, ille est hic intelligendus in corpore suo, quod est ejus Ecclesia, qui de hac re loquens ait, Cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes Prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro, et accumbent in regno Dei: et ecce sunt novissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant novissimi (Luc. XIII, 28-30). Sic enim quodam modo minor majoris primatum frater abstulit atque in se transtulit fratris. Cum igitur tam vera tamque significentur veraciter, quid hic debet putari factum dictumve mendaciter? Cum enim quae significantur, non utique non sunt in veritate, sed sunt seu praeterita, seu praesentia, seu futura; procul dubio vera significatio est, nullumque mendacium. Sed nimis longum est in hac significatione prophetica enucleate cuncta rimari, in quibus palmam veritas habet, quia ut significando praenuntiata sunt, ita consequendo claruerunt. CAPUT XI. 25. Tripartita ratio disputandi adversus eos qui Scripturas divinas mendaciis suis adhibere patronas volunt. Neque id isto sermone suscepi, quod ad te magis pertinet, qui Priscillianistarum latebras aperuisti, quantum ad eorum attinet dogmata falsa atque perversa; ne ita investigata videantur quasi docenda fuerint, et non redarguenda. Magis ergo fac ut expugnata jaceant, quae fecisti ut prodita pateant: ne dum volumus ad indaginem hominum fallacium pervenire, ipsas falsitates sinamus tanquam insuperabiles permanere; cum potius debeamus et in latentium cordibus destruere falsitates, quam parcendo falsitatibus invenire fallaces. Porro inter illa dogmata eorum, quae subvertenda sunt, etiam hoc est utique quod dogmatizant, ad occultandam religionem religiosos debere mentiri, in tantum ut non solum de aliis rebus ad doctrinam religionis non pertinentibus, sed de ipsa quoque religione mentiendum sit, ne patescat alienis; ut videlicet negandus sit Christus, quo possit inter inimicos suos latere christianus. Etiam hoc, obsecro te, dogma impium nefariumque subverte, propter quod astruendum argumentantes de Scripturis colligunt testimonia, quibus videantur non solum ignoscenda vel toleranda, verum et honoranda mendacia. Ad te igitur pertinet, sectam detestabilem cum refellis, sic accipienda monstrare ista testimonia Scripturarum, ut vel doceas non esse quae putantur esse mendacia, si eo modo intelligantur, quo intelligenda sunt; vel imitanda non esse etiam quae manifestum est esse mendacia; vel certe ad extremum de his saltem rebus quae ad doctrinam religionis pertinent, nullo modo esse mentiendum. Sic enim vere funditus evertuntur, dum evertitur ubi delitescunt: ut eo ipso minime sectandi et maxime cavendi judicentur, quo se ad occultandam haeresim suam profitentur esse mendaces. Hoc in eis est primitus expugnandum, hoc eorum velut idoneum munimentum veritatis ictibus feriendum atque dejiciendum. Nec eis quam non habebant, alia latebra quo confugiant est praebenda: ut si forte ab his produntur, quos conati fuerint seducere, nec potuerint, dicant, Tentare illos voluimus, quoniam prudentes catholici docuerunt ad inveniendos haereticos id esse faciendum. Sed aliquanto commendatius oportet ut dicam, cur ista mihi videatur tripartita ratio disputandi adversus eos qui patronas mendaciis suis volunt adhibere divinas Scripturas: ut prius ostendamus nonnulla quae ibi putantur esse mendacia, non esse quod putantur, si recte intelligantur; deinde, si qua ibi mendacia manifesta sunt, imitanda non esse; tertio, contra omnes omnium opiniones, quibus videtur ad viri boni officium pertinere aliquando mentiri, omni modo tenendum, in doctrina religionis nullo modo esse mentiendum. Haec enim tria tibi exsequenda paulo ante commendavi, et quodam modo injunxi. CAPUT XII. 26. Exempla mentiendi quaedam ex veteribus Scripturis vere talia, ex Novo autem Testamento nulla proferri. Simulatio Petri et Barnabae merito reprehensa a Paulo. Non mendaciter observatae a Paulo Legis quaedam caeremoniae. Paulus non mentiendo, sed compatiendo omnibus omnia factus. Mendacium quid sit. Ad ostendenda ergo quaedam quae putantur in Scripturis esse mendacia, non ea esse quod putantur, si recte intelligantur; non tibi parum adversus istos valere videatur, quod non de apostolicis, sed de propheticis Litteris inveniunt velut exempla mentiendi. Illa quippe omnia quae nominatim commemorant ubi sit quisque mentitus, in eis Libris leguntur, in quibus non solum dicta, verum etiam facta multa figurata conscripta sunt, quia et figurate gesta sunt. In figuris autem quod velut mendacium dicitur, bene intellectum verum invenitur. Apostoli vero in Epistolis suis aliter locuti sunt, aliterque conscripti Actus Apostolorum, jam videlicet revelato Testamento Novo, quod illis figuris propheticis velabatur. Denique in tot Epistolis apostolicis, atque in ipso tam grandi libro in quo actus eorum canonica veritate narrantur, non invenitur talis aliquis mentiens, ut de illo ab istis ad mentiendi licentiam proponatur exemplum. Quandoquidem illa Petri et Barnabae simulatio qua Gentes judaizare cogebant, merito reprehensa atque correcta est, et ne tunc noceret, et ne posteris ad imitandum valeret. Cum enim vidisset apostolus Paulus quia non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii, dixit Petro coram omnibus: Si tu cum sis Judaeus, Gentiliter et non Judaice vivis; quomodo Gentes cogis judaizare (Galat. II, 13, 14)? Id autem quod ipse fecit, ut quasdam observationes legitimas judaica consuetudine retinendo et agendo non se inimicum Legi Prophetisque monstraret, absit ut mendaciter eum fecisse credamus. De hac quippe re satis est ejus nota sententia, qua fuerat constitutum, nec Judaeos qui tunc in Christum credebant prohibendos esse a paternis traditionibus, nec ad eas Gentiles cum Christiani fierent, esse cogendos: ut illa sacramenta quae divinitus praecepta esse constaret, non tanquam sacrilegia fugerentur; nec tamen putarentur sic necessaria jam Novo Testamento revelato, tanquam sine iis quicumque converterentur ad Deum salvi esse non possent. Erant enim qui hoc putabant atque praedicabant, quamvis jam recepto Christi Evangelio, et eis simulate consenserant Petrus et Barnabas; ideoque cogebant Gentes judaizare. Id erat enim cogere, sic ea necessaria praedicare, tanquam et recepto Evangelio nulla sine illis salus esset in Christo. Hoc error quorumdam putabat, hoc timor Petri simulabat, hoc libertas Pauli redarguebat. Quod ergo ait, Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem; compatiendo id fecit, non mentiendo. Fit enim quisque tanquam ille cui vult subvenire, quando tanta misericordia subvenit, quanta sibi subveniri vellet, si esset ipse in eadem miseria constitutus. Itaque fit tanquam ille, non quia fallit illum, sed quia se cogitat sicut illum. Unde illud est ejus apostoli, quod jam supra commemoravi: Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI, 1). Nam si propterea quia dixit, Factus sum Judaeis tanquam Judaeus, et iis qui sub Lege erant, tanquam sub Lege (I Cor. IX, 20-22); ideo putandus est mendaciter suscepisse Legis veteris sacramenta: debuit et Gentium idololatriam eodem modo mentiendo suscipere, quia dixit etiam iis qui sine Lege erant tanquam sine Lege se factum, ut eos lucrifaceret: quod utique non fecit. Non enim alicubi sacrificavit idolis, aut adoravit illa figmenta; ac non potius libere tanquam martyr Christi detestanda et vitanda monstravit. De nullis igitur apostolicis actibus sive sermonibus isti proferunt imitanda exempla mentiendi. De propheticis ergo factis seu dictis ideo sibi videntur habere quod proferant, quia figuras praenuntiativas putant esse mendacia, eo quod mendaciis sint aliquando similia. Sed cum referuntur ad eas res propter quas significandas ita facta vel dicta sunt, reperiuntur significationes esse veraces, ac per hoc nullo modo esse mendacia. Mendacium est quippe falsa significatio cum voluntate fallendi. Non est autem falsa significatio, ubi etsi aliud ex alio significatur, verum est tamen quod significatur, si recte intelligatur. CAPUT XIII. 27. Discutiuntur loca Evangelii quae videntur patrocinari mendacio. Christus figurate nescire se finxit quod sciebat. Item prophetice et figurate se finxit longius ire. Sunt quaedam ejusmodi etiam Salvatoris in Evangelio, quia et ipse Dominus Prophetarum Propheta esse dignatus est. Talia sunt illa, ubi de muliere quae fluxum sanguinis patiebatur, ait, Quis me tetigit (Luc. VIII, 45)? et de Lazaro, Ubi posuistis eum (Joan. XI, 34)? Sic quippe interrogavit, quasi nesciens quod utique sciebat. Ac per hoc nescire se finxit, ut aliquid aliud illa velut ignorantia sua significaret: quae significatio quoniam verax erat, mendacium profecto non erat. Eos namque significabant, sive illa fluxum sanguinis patiens, sive ille mortuus quatriduanus, quos etiam qui cuncta sciebat quodam modo nesciebat. Nam et illa typum gerebat plebis Gentium, unde praemissa fuerat prophetia, Populus quem non cognovi, servivit mihi (Psal. XVII, 45): et Lazarus remotus a viventibus tanquam ibi jacebat per significativam similitudinem, ubi ille cujus vox est, Projectus sum a facie oculorum tuorum (Psal. XXX, 23). Et ideo tanquam nesciretur a Christo, et illa quae fuerit, et iste ubi positus fuerit, verbis interrogantis est figuratum, et omne vitatum veraci significatione mendacium. 28. Hinc est etiam illud quod commemorasti eos dicere, Dominum Jesum, posteaquam resurrexit, ambulasse in itinere cum duobus discipulis; et propinquantibus eis castello quo ibant, illum longius se ire finxisse: ubi evangelista dicens, Ipse autem se finxit longius ire (Luc. XXIV, 28); etiam ipsum verbum posuit, quo mendaces nimium delectantur, ut impune mentiantur: quasi mendacium sit omne quod fingitur, cum veraciter aliud ex alio significandi causa tam multa fingantur. Si ergo nihil aliud significasset Jesus in eo quod longius ire se finxit, merito judicaretur esse mendacium: porro autem si bene intelligatur, et ad id quod voluit significare referatur, invenitur esse mysterium. Alioquin erunt cuncta mendacia, quae propter quamdam rerum significandarum similitudinem, cum gesta non sint, tanquam gesta narrantur. Unde est illa de duobus unius hominis filiis, majore qui mansit apud patrem suum, et minore qui longe peregrinatus est, tam prolixa narratio (Id. XV, 11-32). In quo genere fingendi humana etiam facta vel dicta irrationalibus animantibus et rebus sensu carentibus homines addiderunt, ut ejusmodi fictis narrationibus, sed veracibus significationibus, quod vellent commendatius intimarent. Nec apud auctores tantum saecularium litterarum, ut apud Horatium, mus loquitur muri, et mustela vulpeculae, ut per narrationem fictam ad id quod agitur, vera significatio referatur (Horat. Serm. lib. 2, sat. 6; et Epist. lib. 1, epist. 7); unde et Aesopi tales fabulas ad eum finem relatas, nullus tam ineruditus fuit, qui putaret appellanda mendacia: sed in Litteris quoque sacris, sicut in Libro Judicum ligna sibi regem requirunt, et loquuntur ad oleam, et ad ficum, et ad vitem, et ad rubum (Judic. IX, 8-15). Quod utique totum fingitur, ut ad rem quae intenditur, ficta quidem narratione, non mendaci tamen, sed veraci significatione veniatur. Haec dixi propter id quod scriptum est de Jesu, Et ipse se finxit longius ire: ne quisquam ex hoc verbo, sicut Priscillianistae, licitum volens habere mendacium, insuper etiam Christum contendat fuisse mentitum. Quisquis autem vult intelligere illud fingendo quid praefigurarit, attendat quid agendo perfecerit. Longius namque postea profectus super omnes coelos, non tamen deseruit discipulos suos. Propter hoc significandum futurum divinitus factum, ad praesens illud est humanitus fictum. Et ideo significatio verax in illa est fictione praemissa, quia in hac profectione illius est significationis veritas subsecuta. Ille igitur contendat Christum mentitum esse fingendo, qui negat eum quod significavit implevisse faciendo. CAPUT XIV. 29. Exempla Scripturae veteris, si quae ibi narrantur hominum mendacia, non esse imitanda. Ut non imitanda Judae fornicatio, ita nec mendacium Thamar. Quia ergo non inveniunt mendaces haeretici in Testamenti Novi litteris imitanda exempla mendacii, copiosissimos se esse existimant in hac disputatione, qua opinantur esse mentiendum, cum de veteribus propheticis Libris, quia non ibi apparet nisi intelligentibus paucis quo referantur significativa dicta vel facta veracia, multa sibi videntur invenire ac proferre mendacia. Sed habere cupientes quibus se tueantur velut imitanda exempla fallendi, se ipsos fallunt, et mentitur eorum iniquitas sibi (Psal. XXVI, 12). Illae autem personae, quas credendum ibi non est prophetare voluisse, si quid faciendo vel dicendo finxerunt voluntate fallendi; quamvis ex ipsis quoque factis earum sive dictis aliquid propheticum possit exsculpi, per illius omnipotentiam praeseminatum atque dispositum, qui bene uti novit etiam malis hominum; tamen quantum ad ipsas attinet, sine dubitatione mentitae sunt. Sed non ideo debent imitanda existimari, quia in eis reperiuntur Libris qui sancti et divini merito nominantur. Habent enim conscripta et mala hominum et bona; illa vitanda, ista sectanda: et quaedam ita posita ut de illis etiam prolata sit sententia, quaedam vero tacito ibi judicio nobis judicanda permissa; quoniam non solum nos nutriri manifestis, verum et exerceri oportebat obscuris. 30. Cur autem isti imitandam sibi Thamar existimant mentientem, et imitandum Judam non existimant fornicantem (Gen. XXXVIII, 14-18)? Ibi enim utrumque legerunt: et nihil horum Scriptura illa sive culpavit, sive laudavit; sed tantummodo utrumque narravit, et judicandum nobis utrumque dimisit: sed mirum si aliquid horum imitandum impune permisit. Quod enim Thamar non meretricandi libidine, sed concipiendi voluntate mentita sit, novimus. Verum et fornicatio, etiamsi Judae talis non fuit, potest esse cujuspiam qua faciat ut homo liberetur, sicut illius mendacium fuit ut homo conciperetur: numquid propterea etiam fornicandum est, si propter illud putatur fuisse mentiendum? Non de solo itaque mendacio, sed de omnibus operibus hominum in quibus existunt velut compensativa peccata, considerandum est quam sententiam proferre debeamus; ne aperiamus aditum non tantum parvis quibusque peccatis, verum etiam sceleribus cunctis, nullumque remaneat facinus, flagitium, sacrilegium, in quo causa non possit existere qua recte videatur esse faciendum, universamque vitae probitatem opinio ista subvertat. CAPUT XV. 31. Mendacium semper esse injustum, cum sit peccatum et veritati contrarium. In Hebraeis obstetricibus et in Raab non remunerata fallacia, sed benevolentia. Nihil autem judicandus est dicere, qui dicit aliqua justa esse mendacia, nisi aliqua justa esse peccata, ac per hoc aliqua justa esse quae injusta sunt: quo quid absurdius dici potest? Unde enim est peccatum, nisi quia justitiae contrarium est? Dicantur ergo alia magna, alia parva esse peccata; quia verum est, nec auscultandum Stoicis qui omnia paria esse contendunt: dicere autem quaedam injusta, quaedam justa esse peccata, quid est aliud quam dicere quasdam esse injustas, quasdam justas iniquitates? cum dicat apostolus Joannes, Omnis qui facit peccatum, facit et iniquitatem; et peccatum iniquitas est (I Joan. III, 4)? Non ergo potest justum esse peccatum, nisi cum peccati nomen in alia re ponimus, in qua quisque non peccat, sed aut facit aliquid aut patitur pro peccato. Nam et sacrificia pro peccatis peccata appellata sunt, et poenae peccatorum dicuntur aliquando peccata. Haec plane possunt intelligi justa peccata, cum justa dicuntur sacrificia, vel justa supplicia. Ea vero quae contra legem Dei fiunt, justa esse non possunt. Dictum est autem Deo, Lex tua veritas (Psal. CXVIII, 142). Ac per hoc quod est contra veritatem, justum esse non potest. Quis autem dubitet contra veritatem esse mendacium omne? Nullum ergo justum esse potest mendacium. Item cui non clareat ex veritate esse omne quod justum est? Clamat autem Joannes, Omne mendacium non est ex veritate (I Joan. II, 21). Omne ergo mendacium non est justum. Quapropter quando nobis de Scripturis sanctis mentiendi proponuntur exempla, aut mendacia non sunt, sed putantur esse dum non intelliguntur; aut si mendacia sunt, imitanda non sunt, quia justa esse non possunt. 32. Sed quod scriptum est bene Deum fecisse cum Hebraeis obstetricibus (Exod. I, 17-20), et cum Raab Jerichuntina meretrice (Josue II et VI, 25), non ideo factum est quia mentitae sunt, sed quia in homines Dei misericordes fuerunt. Non est itaque in eis remunerata fallacia, sed benevolentia; benignitas mentis, non iniquitas mentientis. Sicut enim mirum absurdumque non esset si alio prius tempore commissa ab eis aliqua opera mala Deus propter posteriora opera bona vellet ignoscere; ita mirandum non est quod uno tempore in una causa Deus utrumque conspiciens, id est, factum misericorditer, factumque fallaciter, et bonum remuneravit, et propter hoc bonum malum illud ignovit. Si enim peccata quae propter carnis concupiscentiam, non propter misericordiam fiunt, propter posteriora opera misericordiae dimittuntur; cur non merito misericordiae dimittuntur, quae propter ipsam misericordiam committuntur? Gravius est enim peccatum quod animo nocentis, quam quod animo subvenientis efficitur. Ac per hoc si illud deletur opere misericordiae postea subsequente, cur hoc quod est levius, non deletur ipsa hominis misericordia, et praecedente ut peccet, et comitante cum peccat? Ita quidem videri potest: verumtamen aliud est dicere, Peccare quidem non debui, sed opera misericordiae faciam, quibus deleam quod ante peccavi; et aliud est dicere, Peccare debeo, quia non possum aliter misereri. Aliud est, inquam, dicere, Quia jam peccavimus, benefaciamus; et aliud est dicere, Peccemus, ut benefaciamus. Ibi dicitur, Faciamus bona, quia fecimus mala: hic autem, Faciamus mala, ut veniant bona (Rom. III, 8). Ac per hoc ibi exhaurienda est sentina peccati, hic cavenda est doctrina peccandi. 33. Restat itaque ut intelligamus illis mulieribus, vel in Aegypto, vel in Jericho, pro humanitate et misericordia redditam fuisse mercedem utique temporalem, quae quidem et ipsa aeternum aliquid etiam illis nescientibus prophetica significatione figuraret. Utrum autem sit aliquando vel pro cujusquam salute mentiendum, cum quaestio sit in qua dissolvenda etiam doctissimi fatigantur, valde illarum muliercularum in illis populis constitutarum et illis moribus assuetarum excedebat modum. Itaque hanc earum ignorantiam, sicut aliarum rerum quas pariter nesciebant, sed sciendae sunt a filiis non hujus saeculi, sed futuri, Dei patientia sustinebat: qui tamen eis pro benignitate humana, quam famulis ejus impenderant, quamvis coeleste aliquid significantia, praemia terrena reddebat. Et Raab quidem ex Jericho liberata, in Dei populum transitum fecit, ubi proficiens posset ad aeterna et immortalia munera pervenire, quae nullo sunt quaerenda mendacio. CAPUT XVI. Sitne boni hominis aliquando mentiri pro alterius salute. Tunc tamen quando illud opus bonum et pro suae vitae conditione laudabile Israelitis exploratoribus praestitit, nondum erat talis ut ab ea exigeretur, Sit in ore vestro, Est, est; Non, non (Matth. V, 37). Obstetrices autem illae quamvis Hebraeae, si secundum carnem tantummodo sapuerunt, quid aut quantum est quod eis profuit remuneratio temporalis, quia fecerunt sibi domos, nisi proficiendo pertinuerint ad eam domum de qua Deo cantatur, Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5)? Multum autem fatendum est propinquare justitiae, et quamvis re ipsa nondum, jam tamen spe atque indole animum esse laudandum, qui nunquam nisi hac intentione mentitur, qua vult prodesse alicui, nocere autem nemini. Sed nos cum quaerimus sitne boni hominis aliquando mentiri, non de homine quaerimus adhuc ad Aegyptum, vel ad Jericho, vel ad Babyloniam pertinente, vel adhuc ad ipsam Jerusalem terrenam, quae servit cum filiis suis; sed de cive illius civitatis quae sursum est libera mater nostra aeterna in coelis (Galat. IV, 25, 26). Et respondetur quaerentibus nobis: Omne mendacium non est ex veritate. Filii autem illius civitatis, filii sunt utique veritatis. Ejus civitatis filii sunt de quibus scriptum est, In ore eorum non est inventum mendacium (Apoc. XIV, 5): ejus civitatis filius est de quo item scriptum est, Verbum suscipiens filius a perditione longe aberit: excipiens autem excepit illud sibi, et nihil falsi ex ejus ore procedit (Prov. XXIX, 27). His filiis supernae Jerusalem et sanctae civitatis aeternae si quando ut hominibus obrepit qualecumque mendacium, poscunt humiliter veniam, non inde quaerunt insuper gloriam.

CAPUT XVII. 34. Obstetrices Hebraeae et Raab num fecissent melius, nolendo mentiri. Regula ad quam redigenda quae ex Scripturis proferuntur velut exempla mentiendi. Sed dicet aliquis: Ergone obstetrices illae atque Raab melius fecissent, si nullam misericordiam praestitissent, nolendo mentiri? Imo vero illae mulieres Hebraeae, si essent tales de qualibus quaerimus utrum sit eis aliquando mentiendum, nec aliquid falsi dicerent, et foeda ministeria de parvulis occidendis liberrime recusarent. Sed, inquies, ipsae morerentur. At vide quid sequatur. Morerentur enim coelestis habitationis incomparabiliter ampliore mercede, quam domus illae quas sibi fecerunt in terra esse potuerunt: morerentur futurae in aeterna felicitate, mortem perpessae pro innocentissima veritate. Quid illa in Jericho? numquid hoc posset? Nonne si quaerentes cives mentiendo non falleret, verum dicendo latentes hospites proderet? An posset interrogantibus dicere: Scio ubi sunt; sed Deum timeo, non eos prodo? Posset hoc quidem dicere, si jam esset vera Israelitis in qua dolus non esset (Joan. I, 47): quod futura erat per misericordiam Dei transiens ad civitatem Dei. Verum illi hoc audito, inquies, illam perimerent, domum scrutarentur. Sed numquid consequens erat ut illos etiam quos diligenter occultaverat invenirent? Prospexerat enim cautissima mulier, et ibi eos posuerat ubi latere potuissent, etiamsi ei mentienti creditum non fuisset. Ita et illa, si tamen a suis civibus esset occisa pro misericordiae opere, vitam istam finiendam pretiosa in conspectu Domini morte finisset (Psal. CXV, 15), et erga illos ejus beneficium inane non fuisset. Sed, inquies, quid, si et ad illum locum ubi eos occultaverat, ii a quibus quaerebantur, perscrutando omnia pervenissent? Isto modo dici potest: Quid, si mulieri vilissimae atque turpissimae, non solum mentienti, verum etiam pejeranti credere noluissent? Nempe etiam sic consecutura fuerant quae timendo mentita est. Et ubi ponimus voluntatem ac potestatem Dei? An forte non poterat, et illam nec civibus suis mentientem nec homines Dei prodentem, et illos suos ab omni pernicie custodire? A quo enim et post mulieris mendacium custoditi sunt, ab eo potuerunt, etsi illa mentita non esset, utique custodiri. Nisi forte obliti sumus hoc fuisse in Sodomis factum, ubi masculi in masculos nefanda libidine accensi, nec ostium domus in qua erant quos quaerebant, invenire potuerunt; quando vir justus in causa omnino simillima pro suis hospitibus mentiri noluit, quos esse angelos nesciebat, et vim morte pejorem ne paterentur timebat. Et certe poterat talia respondere quaerentibus, qualia in Jericho mulier illa respondit. Nam prorsus similiter et illi interrogando quaesierunt. Sed homo justus noluit pro corporibus hospitum animam suam suo mendacio maculari, pro quibus voluit corpora filiarum alienae libidinis iniquitate vim perpeti (Gen. XIX, 5-11). Faciat ergo homo etiam pro temporali hominum salute quod potest: cum autem ad hunc articulum ventum fuerit, ut tali saluti consulere nisi peccando non possit, jam se existimet non habere quid faciat, quando id reliquum esse perspexerit quod non recte faciat. Proinde Raab in Jericho, quia peregrinos homines Dei suscepit hospitio, quia in eorum susceptione periclitata est, quia in eorum Deum credidit, quia diligenter eos ubi potuit occultavit, quia per aliam viam remeandi consilium fidelissimum dedit, etiam supernae Jerusalem civibus imitanda laudetur. Quod autem mentita est, etiamsi aliquid ibi propheticum intelligenter exponitur, non tamen imitandum sapienter proponitur: quamvis Deus illa bona memorabiliter honoraverit, hoc malum clementer ignoverit. 35. Quae cum ita sint, quoniam nimis longum est omnia pertractare, quae in illa Libra Dictinii sunt posita velut imitanda exempla mentiendi: ad hanc regulam mihi videntur non solum ista, verum etiam si qua sunt talia redigenda, ut aut quod esse creditur, ostendatur non esse mendacium; sive ubi tacetur verum, nec dicitur falsum; sive ubi significatio verax aliud ex alio vult intelligi, quod genus figuratorum vel dictorum vel factorum abundat in propheticis Litteris: aut quae convincuntur esse mendacia, non esse imitanda monstrentur, et si qua nobis ut alia peccata subrepserint, non eis tribuendam justitiam, sed veniam postulandam. Hoc quidem mihi videtur; et ad istam sententiam me superius disputata compellunt. CAPUT XVIII. 36. An mentiendum ut aegro celetur, quod ei mortem afferret. Non timendum ne homicida dicatur veritas. Permisso mendacio in proposito casu, quam difficile mendaciis fines figuntur ne succrescant usque ad perjuria et blasphemias. Acute contra mendacii doctores. Verum quia homines sumus, et inter homines vivimus, fateorque me nondum esse in eorum numero quos compensativa peccata non turbant; saepe me in rebus humanis vincit sensus humanus, nec resistere valeo cum mihi dicitur: Ecce gravi morbo periclitatur aegrotus, cujus jam vires ferre non possint, si ei mortuus unicus et charissimus filius nuntietur; a te quaerit an vivat, quem vitam finisse tu nosti; quid respondebis, quando quidquid aliud dixeris praeter unum de tribus; aut, Mortuus est; aut, vivit; aut, nescio; nihil aliud credit ille quam mortuum; quod te intelligit timere dicere, et nolle mentiri? Tantumdem valet, etiamsi omni modo tacueris. Ex illis autem tribus duo falsa sunt, Vivit; et, nescio; nec abs te dici possunt nisi mentiendo. Illud autem unum verum, id est, mortuum esse, si dixeris, et perturbati hominis mors fuerit subsecuta, abs te occisus esse clamabitur. Et quis ferat homines exaggerantes quantum sit mali salubre mendacium devitari, et homicidam diligi veritatem? Moveor his oppositis vehementer, sed mirum si etiam sapienter. Cum enim proposuero ante qualescumque oculos cordis mei intelligibilem illius pulchritudinem, de cujus ore falsi nihil procedit; quamvis ubi radians magis magisque clarescit veritas, ibi palpitans mea reverberatur infirmitas: tamen sic amore tanti decoris accendor, ut cuncta quae inde me revocant humana contemnam. Sed multum est ut iste in tantum perseveret affectus, ne in tentatione desit effectus. Nec me movet contemplantem luminosum bonum, in quo mendacii tenebrae nullae sunt, quod nobis mentiri nolentibus et hominibus vero audito morientibus homicida dicitur veritas. Numquid enim si stuprum expetat impudica, et te non consentiente, saevo amore perturbata moriatur, homicida erit et castitas? An vero quia legimus, Christi bonus odor sumus in omni loco, et in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt; aliis quidem odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem; etiam odorem Christi pronuntiabimus homicidam? Sed quia homines sumus, et nos in hujusmodi quaestionibus et contradictionibus plerumque superat aut fatigat sensus humanus, ideo mox et ille subjecit, Et ad haec quis idoneus (II Cor. II, 15 et 16)? 37. Huc accedit, ubi miserabilius ejulandum est, quod si concesserimus pro salute illius aegri de vita filii ejus fuisse mentiendum, ita paulatim minutatimque succrescit hoc malum, et brevibus accessibus ad tantum acervum mendaciorum sceleratorum sensim subintrando perducitur, ut nunquam possit penitus inveniri, ubi tantae pesti per minima additamenta in immensum convalescenti possit obsisti. Unde providentissime scriptum est: Qui modica spernit, paulatim decidit (Eccli. XIX, 1). Quid, quod vitae hujus tales amatores, ut eam non dubitent praeponere veritati, ne homo moriatur, imo ut homo quandoque moriturus aliquanto serius moriatur, non tantum mentiri, sed etiam pejerare nos volunt; ut videlicet ne aliquanto citius transeat vana salus hominis, nomen Domini Dei nostri accipiamus in vanum? Et sunt in eis docti, qui etiam regulas figant finesque constituant, quando debeat, quando non debeat pejerari. O ubi estis, fontes lacrymarum? Et quid faciemus? quo ibimus? ubi nos occultabimus ab ira veritatis, si non solum negligimus cavere mendacia, sed audemus insuper docere perjuria? Viderint enim assertores defensoresque mendacii quale genus vel qualia genera mentiendi eos justificare delectet: saltem in Dei cultu concedant non esse mentiendum; saltem sese a perjuriis blasphemiisque contineant; saltem ubi Dei nomen, ubi Deus testis, ubi Dei sacramentum interponitur, ubi de divina religione sermo promitur sive conseritur, nemo mentiatur, nemo laudet, nemo doceat et praecipiat, nemo justum dicat esse mendacium: de caeteris mendaciorum generibus eligat sibi quod putat esse mitissimum atque innocentissimum mentiendi genus, cui placet esse mentiendum. Hoc scio, quod etiam qui docet oportere mentiri, verum docere se vult videri. Nam si falsum est quod docet, quis falsae velit studere doctrinae, ubi et fallit docens, et fallitur discens? Si autem ut aliquem possit invenire discipulum, docere se asserit verum, cum doceat esse mentiendum; quomodo erit illud ex veritate mendacium, Joanne Apostolo reclamante, Omne mendacium non est ex veritate (I Joan. II, 21)? Non est ergo verum, aliquando esse mentiendum: et quod non est verum, nemini est omnino suadendum. CAPUT XIX. 38. Ut periclitanti subveniatur si non committendum stuprum, ita nec loquendum mendacium. Si aliquo modo permittuntur mendacia, metuendum ne usque ad perjuria et blasphemias progrediantur. Pejerare et blasphemare qua ratione differant. Sed agit partes suas infirmitas et causam invincibilem faventibus turbis se habere proclamat. Ubi contradicit, et dicit: Quomoda apud homines, qui procul dubio si falluntur, avertuntur a pernicie vel aliena vel sua, periclitantibus subvenitur hominibus, si nos humanus ad mentiendum non inclinet affectus? Si patienter me audiat turba mortalitatis, turba infirmitatis, respondebo aliquid pro negotio veritatis. Certe pia, vera, sancta castitas non nisi ex veritate est: et quisquis adversus eam facit, profecto adversus veritatem facit. Cur ergo et si non possit aliter periclitantibus subveniri, non committo stuprum, quod ideo est contrarium veritati, quia contrarium est castitati; et ut periclitantibus subveniatur, loquor mendacium, quod ipsi apertissime est contrarium veritati? Quid nos tantum promeruit castitas, et offendit veritas? cum omnis ex veritate sit castitas, et sit non corporis, sed mentis castitas veritas, atque in mente habitet etiam corporis castitas. Postremo, quod et paulo ante dixi et iterum dico, quisquis mihi pro persuadendo et defendendo ullo mendacio contradicit, quid dicit, si verum non dicit? Si autem propterea est audiendus quoniam verum dicit, quomodo me vult facere verum dicendo mendacem? Quomodo mendacium patronam sibi adhibet veritatem? An adversario suo vincit, ut a se ipsa vincatur? Quis hanc absurditatem ferat? Nullo ergo modo dixerimus, eos qui asserunt aliquando esse mentiendum, id asserendo esse veraces; ne, quod est absurdissimum et stultissimum credere, veritas nos doceat esse mendaces. Quale est enim, ut esse adulterandum nemo discat a castitate, Deum offendendum nemo discat a pietate, cuiquam nocendum nemo discat a benignitate, et esse mentiendum discamus a veritate? Porro si hoc non docet veritas, non est verum: si non est verum, non est discendum: si non est discendum, nunquam est igitur mentiendum. 39. Sed perfectorum est, ait aliquis, solidus cibus (Hebr. V, 14). Multa enim secundum veniam relaxantur infirmitati, quamvis sincerissimae nequaquam placeant veritati. Dicat hoc quisquis non metuit quae consequentia metuenda sunt, si fuerint aliquo modo aliqua permissa mendacia. Nullo modo tamen in tantum sunt permittenda conscendere, ut ad perjuria blasphemiasque perveniant: nec aliquam causam prorsus oportet obtendi, cur debeat pejerari, vel quod est exsecrabilius, cur Deus debeat blasphemari. Non enim quia per mendacium blasphematur, ideo non blasphematur. Potest quippe hoc modo dici, non pejerari, quia per mendacium pejeratur. Quis enim per veritatem possit esse perjurus? Sic etiam per veritatem nullus potest esse blasphemus. Sane mitius falsum jurat, qui falsum nescit esse, et verum putat esse quod jurat: sicut et Saulus excusabilius blasphemavit, quia ignorans fecit (I Tim. I, 13). Ideo autem pejus est blasphemare quam pejerare, quoniam pejerando falsae rei adhibetur testis Deus, blasphemando autem de ipso falsa dicuntur Deo. Tanto est autem quisque inexcusabilior sive perjurus sive blasphemus, quanto magis ea quae pejerando vel blasphemando asserunt, falsa noverunt esse vel credunt. Quisquis itaque dicit pro periclitantis hominis salute temporali vel vita esse mentiendum, nimis ipse ab itinere exorbitat aeternae salutis et vitae, si dicit in ea causa etiam jurandum per Deum, vel etiam blasphemandum Deum. CAPUT XX. 40. An saltem pro aeterna hominis salute mentiendum. In salutis aeternae periculo, sicut non debet homini subveniri per stuprum, ita nec per mendacium, quod vere peccatum est. Sed aliquando nobis ipsius quoque salutis aeternae periculum opponitur, quod nostro mendacio, si aliter non potest, depellendum esse clamatur: velut si quisquam baptizandus in potestate sit impiorum atque infidelium constitutus, ad quem perveniri non possit ut lavacro regenerationis abluatur, nisi deceptis mentiendo custodibus. Ab hoc invidiosissimo clamore, quo cogimur non pro cujusquam opibus vel honoribus in hoc saeculo transcurrentibus, non pro ipsa hujus temporis vita, sed pro aeterna hominis salute mentiri, quo confugiam, nisi ad te, Veritas? Et mihi abs te proponitur castitas. Cur enim si custodes isti, ut nos ad baptizandum hominem admittant, stupro illici possunt, non facimus contraria castitati, et si mendacio decipi possunt, facimus contraria veritati? cum procul dubio nulli esset fideliter amabilis castitas, si non eam praeciperet veritas. Proinde ut perveniatur ad hominem baptizandum, fallantur mentiendo custodes, si hoc jubet veritas. Sed quomodo jubeat veritas, ut homo baptizetur, esse mentiendum, si non jubet castitas, ut homo baptizetur, esse moechandum? Cur autem hoc non jubet castitas, nisi quia hoc non docet veritas? Si ergo, nisi quod veritas docet, facere non debemus; cum veritas doceat nec propter hominem baptizandum facere quod contrarium est castitati, quomodo nos docebit facere propter baptizandum hominem quod ipsi est contrarium veritati? Sed sicut oculi ad intuendum solem parum firmi, ea tamen quae a sole illustrantur, libenter intuentur; sic animae jam valentes delectari pulchritudine castitatis, non tamen continuo per se ipsam considerare veritatem unde lucet castitas possunt, ut cum ventum fuerit ad aliquid faciendum quod adversum est veritati, ita refugiant et exhorreant, quemadmodum refugiunt et exhorrent, si faciendum aliquid proponatur quod adversum est castitati. Ille autem filius qui verbum suscipiens a perditione longe aberit, et nihil falsi ex ejus ore procedit (Prov. XXIX, 27), tam sibi clausum deputat, si ad subveniendum homini per mendacium, quam si per stuprum transire cogatur. Et Pater exaudit orantem, ut valeat sine mendacio subvenire, cui vult Pater ipse, cujus inscrutabilia sunt judicia, subveniri. Talis ergo filius ita observat a mendacio, sicut a peccato. Nam et aliquando mendacii nomen pro peccati nomine ponitur: unde illud est, Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11). Sic enim dictum est, tanquam diceretur. Omnis homo peccans. Et illud: Si autem veritas Dei in meo mendacio abundavit (Rom. III, 7). Ac per hoc cum mentitur ut homo, peccat ut homo, et ea sententia tenebitur qua dictum est, Omnis homo mendax; et, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Cum vero nihil falsi ex ejus ore procedit, secundum eam gratiam sic erit de qua dictum est: Qui natus est ex Deo, non peccat (Id. III, 9). Haec enim nativitas si sola esset in nobis, nemo peccaret: et quando sola erit, nemo peccabit. Nunc autem adhuc trahimus quod corruptibiles nati sumus: quamvis secundum id quod renati sumus, si bene ambulamus, de die in diem renovamur interius (II Cor. IV, 16). Cum vero et corruptibile hoc induerit incorruptionem, vita totum absorbebit, et nullus mortis aculeus remanebit. Aculeus autem mortis est peccatum (I Cor. XV, 53-56). CAPUT XXI. 41. Epilogus. Aut ergo cavenda mendacia recte agendo, aut confitenda sunt poenitendo: non autem cum abundent infeliciter vivendo, augenda sunt et docendo. Sed eligat, qui hoc putat, unde subveniat periclitanti homini ad quamlibet salutem qualiacumque mendacia; dum tamen et apud tales obtineamus, nulla causa nos ad pejerandum et blasphemandum oportere perduci. Ista saltem scelera vel ampliora stupris vel certe non minora judicemus. Namque cogitandum est, saepissime homines, de quarum adulterio suspicantur, ad jusjurandum provocare conjuges suas: quod utique non facerent, nisi crederent etiam illas quae non timuerunt perpetrare adulterium, timere posse perjurium. Quia et revera nonnullae impudicae quae non timuerunt illicito concubitu viros fallere, eisdem viris quos fefellerant timuerunt Deum testem fallaciter adhibere. Quid igitur causae est ut homo castus et religiosus homini baptizando nolit adulterio subvenire, et perjurio velit, quod solent et adulteri formidare? Porro si nefas est hoc agere pejerando, quanto potius blasphemando? Absit ergo ut christianus neget atque blasphemet Christum, quo possit alium facere christianum; et pereundo quaerat inveniendum, quem si talia doceat, perdat inventum. Sic ergo librum, cui nomen est Libra, te oportet refellere atque destruere, ut caput illud quo dogmatizant occultandae religionis causa esse mentiendum, prius esse noveris amputandum; ita ut illa testimonia quibus sanctos Libros mendaciis suis patronos adhibere moliuntur, partim non esse mendacia, partim etiam quae sunt, non esse imitanda demonstres: et si tantum sibi usurpat infirmitas, ut ei aliquid venialiter permittatur quod improbat veritas; tamen ut inconcusse teneas et defendas in divina religione nunquam omnino esse mentiendum: latentes vero sicut nec adulteros per adulteria, nec homicidas per homicidia, nec maleficos per maleficia; ita nec mendaces per mendacia, nec blasphemos per blasphemias esse quaerendos; secundum ea quae tam multa in hoc volumine disputavimus, ut vix ad ejus terminum, quem loco isto fiximus, veniremus.