Contra epistolam Parmeniani (ed. Migne)

This is the stable version, checked on 18 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Contra epistolam Parmeniani
(ed. Migne) XLIII
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 43

AugHip.CoEpPa 43 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS.

Occurrit criminationibus et injustis Parmeniani contra Catholicos querelis; ostenditque christianos principes pro officio ac jure suo poenas ad coercendos haereticos et schismaticos recte constituere.

CAPUT PRIMUM.

--1. Multa quidem alias adversus Donatistas, pro viribus quas Deus praebet, partim scribendo, partim etiam tractando disserui: nunc autem quoniam incidit in manus nostras Parmeniani quondam episcopi eorum quaedam epistola, quae scribitur ad Tichonium, hominem quidem et acri ingenio praeditum, et uberi eloquio, sed tamen donatistam, cum eum arbitraretur in hoc errare, quod ille verum coactus est confiteri; placuit petentibus, imo jubentibus fratribus, ut huic eidem Parmeniani epistolae responderem, propter quaedam maxime quae de Scripturis testimonia non sicut accipienda sunt, accipit. Tichonius enim omnibus sanctarum paginarum vocibus circumtusus evigilavit, et vidit Ecclesiam Dei toto orbe diffusam, sicut de illa tanto ante per corda et ora sanctorum praevisum atque praedictum est. Quo percepto, suscepit adversus ipsos suos demonstrare et asserere, nullius hominis quamvis sceleratum et immane peccatum praescribere promissis Dei, nec id agere quorumlibet intra Ecclesiam constitutorum quamlibet impietatem, ut fides Dei de Ecclesia futura et diffundenda usque ad terminos orbis terrae, quae in promissis patrum retenta et nunc exhibita est, evacuetur. Hoc ergo Tichonius cum vehementer copioseque dissereret, et ora contradicentium multis et magnis ac manifestis sanctarum Scripturarum testimoniis oppilaret; non vidit quod consequenter videndum fuit, illos videlicet in Africa christianos pertinere ad Ecclesiam toto orbe diffusam, qui utique non istis ab ejusdem orbis communione atque unitate sejunctis, sed ipsi orbi terrarum per communionem connecterentur. Parmenianus autem caeterique Donatistae viderunt hoc esse consequens, et maluerunt suscipere obstinatissimum animum adversus apertissimam veritatem quam Tichonius asserebat, quam ea concessa superari ab Africanis Ecclesiis, quae illius unitatis quam Tichonius asserebat, communione gauderent, unde se isti separassent. Et Parmenianus quidem primo eum per epistolam velut corrigendum putavit: postea vero ex concilio eorum perhibet damnatum. Epistolae itaque Parmeniani, quam scripsit ad Tichonium, reprehendens eum, quod Ecclesiam praedicaret toto orbe diffusam, et admonens ne facere auderet, hoc opere statuimus respondere.

CAPUT II.

--2. Illud itaque primum videamus, quale sit, quod « Gallos et Hispanos et Italos et eorum socios, » quos utique totum orbem vult intelligi, « traditoribus Africanis commercio scelerum et societate criminum » dicit « esse consimiles. » Homini enim de Scripturis sanctis proferenti tam multa et tam ingentia documenta, ipse sine documentis loquitur et vult nihil probans credi sibi; invitans eum videlicet ad imitationem sui, quia et ipse quibusdam coepiscopis suis contra tot Ecclesias per tantam latitudinem terrarum omnium constitutas, non nisi loquentibus credidit. Qua credulitate quid magis temerarium reperiri potest? Dicit enim « legatione functos quosdam, » sicut ipse asserit, « fidelissimos testes, ad easdem venisse provincias, » deinde « geminato adventu sanctissimorum, » sicut ipse dicit, « Domini sacerdotum, dilucide, plenius ac verius publicata esse » quae objiciunt; homo putans sibi magis credi debere quam Deo. Profert Tichonius divini Testamenti tonitrua, quod factum est in promissione Abrahae et in promissione Isaac et Jacob, quorum se Deum testatur dicens: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob; hoc nomen est mihi in aeternum (Exod. III, 6, 15). Et iste opponit narrationes consacerdotum suorum. Quid dictum est ad Abraham? In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Quid dictum est ad Isaac? Et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, pro eo quod audivit Abraham pater tuus vocem meam (Id. XXVI, 4, 5). Quid dictum est ad Jacob? Ego sum Deus Abrahae patris tui, et Deus Isaac, ne timeas. Terram enim supra quam tu dormis, tibi dabo et semini tuo: et erit semen tuum sicut arena terrae 2, et replebitur in mare et in africum et in aquilonem et in orientem; et benedicentur in te omnes tribus terrae, et in semine tuo (Id. XXVIII, 13, 14). Ne autem de Judaeis dictum putent; quid sit semen Abrahae, in quo dictum est benedicendas omnes gentes, exponat Apostolus. Abrahae, inquit, dictae sunt promissiones et semini ejus: non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 16). In Christo ergo omnes gentes benedictionem habituras, tanta auctoritate promissum est, tanta exhibitum veritate; et contradicunt qui se christianos dici volunt! Et contra hoc quid opponunt? « Legatione, » ait, « functi quidam fidelissimi testes ad easdem provincias venerunt: dein geminato adventu sanctissimorum Domini sacerdotum, dilucide, plenius ac verius est publicatum. » Quid, quaeso te, quid per ipsos fideles testes, quos vultis Deo esse fideliores, quid publicatum est? An quia per Afros traditores semen Abrahae, quod est Christus, non est permissum pervenire usque ad omnes gentes, et ibi exaruit quo pervenerat? Dicite jam collegis vestris magis credendum esse quam Testamento Dei: et hoc dicentes, ipsum Testamentum vos a flamma conservasse gloriamini, quod lingua delere conamini.

3. Sed eligat quisque quod placet; et si contra coelestia fulgura mendacii terreni fumus aliquid praevalet, dimisso coelo evanescat in ventos. Si enim Parmenianus cathedrae suae non faveret, magis eligeret Scripturae Dei credere quam collegis suis. Deus enim dicit ad Jacob: Non relinquam te, donec faciam quae locutus sum tecum (Gen. XXVIII, 15). Istos autem multo est utique credibilius, quia jam justo judicio fuerant improbati, ad sociandum communionem in illis partibus, ubi jam Deus complebat quod promiserat patribus, non esse admissos, et propterea de sanctis sacerdotibus Dei, a quibus recipi non meruerant, jactasse talia, quibus infirmos animos deceptarum a se plebium falsis rumoribus agitarent, et temere credulas mentes superbia sui nominis irretitas, ab orbis terrarum pace disrumperent. Quid hac stultitia, imo vero dementia reperitur insanius? In tot gentibus orbis terrarum et ex magna parte complevit Deus et adhuc complet, donec ad omnes omnino veniat, quod promisit, qui dixit, Non relinquam te, donec faciam quae locutus sum tecum. Et isti jam credunt nuntiantibus non impleri quae promisit Deus, et ideo ex partibus terrarum in quibus jam impletum erat, periisse Abrahae semen, quod est Christus, et evacuatas promissiones Dei, quia ipsi non sunt admissi ad eorum communionem, apud quos hoc jam retinebat orbis impletum. Et non eis dicitur, Solus Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4): de vestro ista dicitis, Qui loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII, 44): vos ergo sicut homines mentimini, quia sicut homines irascimini. Non eis hoc dicitur, sed insuper creditur eis, de orbe terrarum, quem possidere jam coeperat, periisse Christum. Et qui hoc credunt, cum impudenter dicerent, Christiani sumus; audent dicere, Nos soli sumus.

CAPUT III.

--4. Dicit etiam Parmenianus, hinc probari consceleratum fuisse orbem terrarum criminibus traditionis, et aliorum sacrilegiorum; quia cum multa talia fuerint tempore persecutionis admissa, nulla propterea facta est in ipsis provinciis separatio populorum. Quasi fieri non potuerit ut partim latuerint mali, neque fuerint accusati, ut possent sine ulla temeritate damnari; partim etiam fuerint proditi atque damnati, et quia rebus manifestis non arguebantur, ab Ecclesiis perturbandis dividendisque cessaverint: atque ita factum sit ut cum quidam non accusarentur, quaedam vero incerta crimina pro certa pace Deo dimitterentur; quaedam autem ita manifestata et convicta damnarentur, ut nullus damnatus posset simulata innocentia decipere populos, nequaquam unitatis vinculum rumperetur. Neque enim et in Africa fieret hoc tam immane praecisionis malum, nisi magis factio falsa fingentium, quam ratio vera convincentium praevaleret.

5. Legant qui volunt quae narret, et quibus documentis quam multa persuadeat venerabilis memoriae Milevitanus episcopus catholicae communionis Optatus (Contra Parmenianum, lib. 1), sive de Lucilla pecuniosissima tunc et factiosissima femina, quam pro Ecclesiae disciplina sanctus Caecilianus adhuc diaconus laeserat; vel de caeteris factionis ejus consortibus, sive furibus ecclesiastici argenti, sive ad episcopatum se non pervenisse dolentibus, et sibi praelatum Caecilianum insidiis quibus poterant insectantibus; sive de Numidis episcopis quos ista factio convocaverat ad perniciem Caeciliani, ut illo deposito alter eis ordinaretur. Qui venientes cum primate suo tunc Secundo Tigisitano, et aliis quibus traditionis confessa crimina Secundus ipse donaverat, veluti paci consulens, sicut ecclesiastica Gesta testantur, absentem Caecilianum sine ulla dilatione diligentioris inquisitionis, nullo responsionis loco servato, traditorem esse censuerunt: ut ei videlicet obessent absenti traditionis crimina tantummodo objecta, cum sibimetipsis praesentes confessa donaverint. Ita contra sedentem in cathedra, cui totus orbis christianus in transmarinis et longe remotis terris, et in ipsis Africanis gravioribus et adversus ejusmodi fallacias robustioribus communicaret Ecclesiis, episcopum alterum ordinaverunt, ut possent pro suo facto contradicere promissionibus Dei, ne in semine Abrahae benedicerentur omnes gentes; ut eas etiam partes orbis terrarum a traditoribus Afris inquinatas dicerent, quae nec Caeciliani nomen audissent. Insuper etiam contra orbem terrarum, dicentem, Quod civibus tuis objicis, nec cognoscere potui, nec damnare incognitum debui (aut certe quomodo se haberet ejus vita, quam tamen isti de nullo crimine convicerunt, ille tanquam innocens audisset), proferunt testimonium Apostoli dicentis, Non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. I, 32). Parumne eis fuit tot et tantos christianos populos damnare inauditos, nisi etiam contra Apostolum ipsum ejus quidem verba, sed non ejus intellectum depromere auderent? Si enim hoc est consentire malefacientibus, esse cum eis in Ecclesia, consentiebat etiam ipse falsis fratribus, inter quos se periclitari contestabatur (II Cor. XI, 26), et quos non caste, sed per invidiam sine charitate praedicantes Evangelium, praedicare tamen permittit (Philipp. I, 15, 17, 18). Si autem nihil est aliud consentire malefacientibus, nisi mala facta eorum approbare atque laudare; exemplo Apostoli, orbis terrarum non consentiret criminibus Afrorum, etiam si ea cognita pro pace Ecclesiae toleraret; quem tamen ea cognovisse isti non probant, etiam si vera fuisse probare potuissent. CAPUT IV.--6. Frustra itaque dicit Parmenianus, damnatos in Africa traditores in consortium damnationis acceptos a provinciis transmarinis. Hoc enim est quod credere non debemus, ne temeritate sacrilega totum orbem terrarum in Christi unitate fundatum, ex istorum falsa criminatione damnemus, potius quam ex vera Dei promissione diligamus. Quid enim magis credendum est, quod dixit Deus, In semine tuo benedicentur omnes gentes; an quod isti dicunt, In semine traditorum Afrorum maledicuntur omnes gentes: ut plus valeat quod commisit iniquitas, quam quod pollicita est veritas? Cur ergo non potius credimus quia illi qui recepti sunt in communionem a provinciis transmarinis, aut innocentes opprimi non potuerunt a calumniatoribus, quod multis documentis probabilius persuaderi potest; aut certe eum convinci non possent, etiam si mali fuerunt, innocentes crediti, sine ulla suscipientium contaminatione suscepti sunt? Quid, quod etiam si per malos fratres, quales Apostolus in Ecclesiae unitate toleravit, quales martyr Cyprianus in Epistola de Lapsis gemit; si ergo per tales fratres etiam in judicum numero constitutos, actum esset aliqua pravitate, ut traditores excludi convincique non possent, et christianus orbis simulata eorum innocentia falleretur, nullo modo suam innocentiam perdidisset.

7. Quod enim de Osio dicunt Cordubensi quondam catholico episcopo, flagitandum est ut probent, non solum talem illum fuisse qualem dicunt, sed quod talis fuerit manifestum illis fuisse quibus eum communicasse asserunt. Hoc enim nisi probaverint, frustra dicunt se scisse qualis fuerit: quia nescientibus obesse non potuit, a quibus se isti innocentibus separando, propter ipsam separationis sacrilegam iniquitatem innocentes esse non possunt. Hoc enim magis credibile est (si tamen Osius ab Hispanis damnatus, a Gallis est absolutus), sic fieri potuisse, ut falsis criminationibus Hispani circumventi, et callida insidiarum fraude decepti, contra innocentem ferrent sententiam, et postea pacifice in humilitate christiana cederent sententiae collegarum, quibus illius innocentia comprobata est, ne pervicaci et animosa perversitate priores suas sententias defendendo, in sacrilegium schismatis, quod omnia scelera supergraditur, caecitate impietatis irruerent: sicut isti miseri fecerunt, et nec sero saltem toties divisi atque concisi sentiunt quod fecerunt. 8. Satis igitur, satisque declarant unde insanabiles facti sunt, videlicet ne sententias suas, quas in absentem Caecilianum temere protulerunt, condemnare cogerentur, si transmarino judicio, ubi a Caeciliano praesente superati sunt, consideratione veritatis et pacis acquiescerent; majorem reportaturi victoriam, si animositatem humanam saltem post judicium, quam si hominem in ipso judicio superarent. Nam illa victoria praecelsior est, et triumpho celsiore plenior, quam si non solum de homine uno victo, sed de universa subjugata civitate referatur, dicente Scriptura, Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem (Prov. XVI, 32). Illi ergo hominem vincere cupiebant, quos ira vincebat. Et quia hominem vincere nequiverunt, et ab homine et ab ira superati sunt: ab homine, quia in judicio victi sunt; ab ira, quia nec victi quieverunt, pravissimo corde vel audientes vel legentes Apostoli sententiam dicentis, Si enim quae destruxi, haec iterum aedifico, praevaricatorem me ipsum constituo (Galat. II, 18). Quae verba scilicet si tam sinistro animo ipse Apostolus intelligeret, nec christianus nec apostolus fieret, nec praedicator aedificaret Ecclesias, quas persecutor ante destruebat. Nusquam itaque isti se tam aperte indicarunt, cur nec superati corrigi voluerunt, quam cum detestantur Hispanos, quod post sententias suas aliter prolatas collegarum posteriori discussioni judicioque cesserunt. Quam enim hoc factum est de mansuetudine christiana, tam illud de contentione diabolica: et ideo non mirum quod ista humilitate pax custodita est, et illa elatione disrupta. Proinde illis recte redditur quod fecerunt: docuerunt enim talia posteros suos. Nam et Maximianistae non ob aliud trecentorum et decem collegarum suorum, a quibus Primianus, quem primo ipsi damnaverunt, innocens judicatus est, judicio cedere noluerunt, nisi pro dicta contumacia sententiam apostolicam imperitis opponendo, et dicendo, Si enim quae destruxi, haec iterum aedifico, praevaricatorem me ipsum constituo. Destruxerant enim centum collegae Primianum, et eum propterea cum trecentis rursus aedificare noluerunt. Ita cum se cavere fingunt ne hominem aedificent quem destruxerant, se ipsos malo schismatis sacrilegi destruxerunt. 9. Sed tamen si viveret Parmenianus, non auderet jam reprehendere Hispanos, et eos appellare praevaricatores qui a sententia sua in collegarum sententiam deflexerunt, ne ipse offenderet collegas suos, qui multi Primiano jam a se damnato in melius correcti ad trecentorum concilium transierunt, magis eligentes contra suas proprias venire sententias, quam contra pacem unitatis, etiam in parte Donati. Et maxime Praetextato Assuritano et Feliciano Mustitano parceret Parmenianus, qui etiam damnati a trecentis et decem coepiscopis suis, ad eosdem ipsos a quibus damnati fuerant, studio concordiae redierunt, et a suis damnatoribus eodem studio sine ullo sui honoris detrimento, pro pace suscepti sunt: nec quisquam rebaptizandos putavit, qui fuerant ab eis foris in schismate baptizati. An forte quia multum displicent Parmeniano qui corrigunt sententias suas, et eos non intelligens quos Apostolus praevaricatores vocat, detestaretur istos, quia intro redire quam foris remanere maluerunt, et adjunctis sibi nonnullis similibus sociis, etiam Parmenianistas crearet, sicut jam multa frusta de isto frusto per totam Africam facta sunt? Sic, sic necesse est ut minutatim secti concisique dispereant, qui tumorem animositatis suae catholicae pacis sanctissimo vinculo praetulerunt. Neque enim tam timenda sunt quae comminatur Parmenianus, quam intuenda quae confitetur.

CAPUT V.

--10. Cum enim diceret, per Osium Hispanum adjutorium praestitum Caeciliano, ut ad eorum communionem sanctorum et illibatorum numerus cogeretur, et huic impietati fidem servorum Dei integram restitisse; ultro fassus est suos ipsos adiisse etiam Constantinum, et arbitrio ejus a judicibus episcopis causam cognitam, quibus praefuit Melchiades Romanae urbis episcopus. In quo judicio, sicut ecclesiastica Gesta testantur, quia victi sunt isti, et innocens Caecilianus inventus est, eumdem Melchiadem crimine traditionis accusant. Quod quaero quomodo cognoverint? Si enim ante judicium, non sibi praejudicare debuerunt, ut apud talem judicem causam agere inciperent, etiam ex praecepto Imperatoris quem ipsi adierant, tale subire judicium. Si autem post dictam causam prolatamque sententiam eum traditorem didicisse perhibent, usque adeo dementes sunt homines, ut contra judices apud quos victi sunt, victis litigatoribus credant? Et tamen in his omnibus (quamvis magna temeritate, Italos, Gallos, et Hispanos accusant, relictis caeteris tam multis provinciis atque gentibus, a quibus nefando sacrilegio separati sunt, quibus utique obesse non possent crimina Italorum, Hispanorum, atque Gallorum, etiam si vera dicerentur), jam caeteras terras caeco more, vel potius furore arguunt, et eis irascuntur: quia cum duae partes essent in Africa, una, inquiunt; traditorum, et altera innocentium, traditores sibi quam innocentes adjungere maluerunt. Quae una criminatio brevissime atque verissime ita refellitur, quia cum duas partes audissent esse in Africa, unam traditorum, alteram innocentium, eam innocentem esse crediderunt, quae causam suam apud vicinos ecclesiasticos judices obtinuerat. Quapropter illi semper innocentes manserunt, qui nescientes quemadmodum ista in Africa gesta sint, id tamen crediderunt quod pacifice ac religiose credere debuerunt, a quibus innocentibus separatio nullo modo innocens esse potuit.

CAPUT VI.

--11. Fatetur etiam Parmenianus ad Arelatense oppidum et episcopos judices et partes ex Africa convenisse, Caecilianum scilicet atque Donatistas; ubi omnia suis credidit, cui nihil victi potuerunt nisi de judicibus conqueri: nec tamen negat rursus eos ad Constantinum venisse; et quia ibi quoque ultimo judicio superati sunt, etiam ipsum gratia corruptum esse criminatur. Quibus omnibus consideratis, qui sine studio partium judicat, eligat quibus credat; utrum judicibus sententias proferentibus, an litigatoribus contra quos prolatae sunt, litem finire nolentibus. Certe orbis terrarum judicibus credidit. Qui autem Donatistis consentiunt, eosque defendunt, fatentur se illis credere qui causam suam, qualiscumque illa fuerit, non potuerunt tamen in transmarinis tot disceptationibus obtinere, et eorum adversus judices murmura et crimina credula vanitate suscipiunt. Qua in re si innocentes se dicunt, et eos quos superatos scimus; quanto innocentiores sunt qui temere aliquid mali de ipsis judicibus credere nolunt, de quibus necesse est ut qui victi fuerant conquerantur? Non solum enim qui bonam causam perdidit, de iniquo vel tardo vel negligenti judice queritur: sed etiam qui justissime victus est, ea caecitate de innocente judice murmurat, qua caecitate cum innocente adversario litigabat. Quapropter isti non ideo scelerati sunt, quia de omnibus victis nolunt temere aliquid credere: sed ideo quia se furore schismatis praeciderunt ab eis innocentibus, qui multo rationabilius nolunt tale aliquid de ipsis judicibus credere.

CAPUT VII.

--12. Existat enim aliqua illarum partium in nomine Christi nobilissima Ecclesia, ex illis septem, et si placet potissimum Philadelphia (Apoc. III, 7), quae de mystico nomine per linguam graecam fraternam intimat charitatem. Audiamus igitur vocem ejus, nec ejus palea loquatur, sed frumentum. Si ergo dicat istis: Quid in me arguitis, fratres? quid accusatis? Quanto intervallo secundum terrenum locum ab Africa remota sim, partim nosse, partim audire potuistis: quid ibi tunc sive traditores, sive traditorum vel accusatores vel damnatores, sive innocentium vel calumniatores vel oppressores egerint, prorsus ignoro. Sed ille Dominus noster qui emit totum mundum pretio sanguinis sui, cujus sancta commercia propheta tanto ante cecinit dicens, Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea; et super vestem meam miserunt sortem: inter nos et vos non spatia constituit vacua et nuda Christianis; implevit haec omnia sanctificatione nominis sui. In ipso quippe psalmo passionis, non solum quanti, sed etiam quantum emerit declaratum est: ibi enim paulo post dicitur, Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium; quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 17, 18, 19, 28, 29). De causa itaque vestra tunc fortasse cogerer judicare, si vel vicina essem, vel ita remota, ut inter nos et vos non habitarent alii christiani eodem nomine signati, eadem unitate pacati. Multae interjacent patriae gentium, simul mecum emptae illius sanguine, in cujus conspectu mecum pariter adorant. Per illas ad me transiit fama de vobis; ipsae de vicinitate causam vestram examinare potuerunt: quod si non est factum, vos neglexistis; neque enim neglecti a caeteris, non usque ad nos etiam veniretis: si autem aliquid judicatum est, date veniam, non audeo vobis superatis temere credere, et judices vestros eadem temeritate damnare. Accedit huc aliud quod me plurimum moveat, quia si vos innocentes oppressi essetis, nos saltem fratres qui nihil vobis nocuimus, amaretis: cum vero nos, qui bene nobis conscii sumus causam vestram vicinis vestris recto Ecclesiae jure commissam fuisse, qui coram Deo sciunt quemadmodum judicaverint, lacerare tamen maledictis et acerbis odiis insectari, et quasi propter vos Christus apud nos haereditatem suam perdiderit, etiam rebaptizare conamini, quid boni de illa vestra causa sentire poterimus? Qui enim longe remotissimos fratres temerariis suspicionibus damnare minime dubitatis, quam juste a vicinis vestris damnati fueritis, ostenditis. Cur enim non credam recte damnari potuisse a vicino judice auditum, qui me fratrem tam longe absentem damnare non dubitat inauditum; hoc mihi objiciens maximum crimen, quoniam qui praesens esse non potui, eis ad quos causa perducta est judicibus potius, quam victis litigatoribus credidi? Quibus judicibus si non potius credidissem, etiamsi illi qui victi sunt innocentes essent, ego innocens esse non possem. Magno enim delicto implicaremur, si cum corda humana non cerneremus, necdisciplinam ecclesiasticam teneremus, cum eis nollemus judicantibus credere, ultra quos non potuit causa transire, et per quos potuit ad nos fama percurrere. Ab istis innocentibus impia te direptione discindis, et innocentem te dicis: quod utique si esses, cum videres in Scripturis sanctis messem Domini tui ante ultimam segregationem et ventilationem a zizaniis et palea non posse separari (Matth. III, 12, et XIII, 27-43), eligeres potius fortis esse in tolerandis malis, quam impius in deserendis bonis. Cur enim Ecclesiarum per orbem longe remotarum non putamus esse istas, et quam justissimas voces, quas in Philadelphia figuravi?

CAPUT VIII.

--13. Quin etiam conqueri audet Parmenianus, quod eos Constantinus ad campum, id est, ad supplicium duci jussit, qui victi apud ecclesiasticos judices, nec apud ipsum quae dicebant probare potuerunt, et adhuc in sanctae Ecclesiae praecisione sacrilego furore ferebantur: et hoc eum tanquam immaniter jussisse, Hispano Osio suggerente criminatur: suspicionibus videlicet suis, sicut semper, damnando inauditos. Quasi vero non humanius ac probabilius alius crediderit, Osio tanquam episcopo suggerente potius factum ut in leniorem coercitionem, quamvis immanissimi sceleris, id est, sacrilegi schismatis, sententiam flecteret Imperator. Quid enim isti non juste patiuntur, cum ex altissimo Dei praesidentis et ad cavendum ignem aeternum flagellis talibus admonentis judicio patiuntur, et merito criminum, et ordine potestatum? Prius enim probent se non esse haereticos vel schismaticos, tum demum de indignis poenis suis lividam emittant vocem, tum demum sese audeant cum mali aliquid patiuntur, veritatis martyres dicere. Alioquin si quisquis ab Imperatore vel a judicibus ab eo missis poenas luit, continuo martyr est, omnes carceres martyribus pleni sunt, omnes catenae judiciariae martyres trahunt, in omnibus metallis martyres aerumnosi sunt, in omnes insulas martyres deportantur, in omnibus poenalibus locis juridico gladio martyres feriuntur, ad omnes bestias martyres surriguntur, aut jussionibus judicum vivi ignibus concremantur. Si autem, sicut dicit Apostolus, Non est potestas nisi a Deo, et minister Dei est, vindex in iram ei qui male agit, nec sine causa gladium portat. Vis non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa (Rom. XIII, 1-4): bonus quidquid passus fuerit, laus illi provenit ex potestate facientis; malus vero qui merito patitur iniquitatis, non deputet saevitiae potestatis.

14. Et tamen quid tale isti patiuntur, quale faciunt, nisi quia hominum multitudo non in corde cor habet, sed in oculis? Nam si sanguis exit de carne mortali, quisquis aspicit exhorrescit. Si a pace Christi praecisae animae atque separatae in haeresis vel schismatis sacrilegio moriuntur, quia non videtur, non plangitur: imo vero mors tetrior atque luctuosior, et, ut plane dixerim, verior, jure consuetudinis deridetur: cum auctores tantarum mortium publice insultant, et nec veritatis manifestandae causa sermonem nobiscum conferre dignantur: et si quid temporalis molestiae passi fuerint per certissimum atque rectissimum ordinem potestatum, cum ipsi privatis furiosorum agminibus multo graviora passim atque quotidie, nulla regia, nulla ecclesiastica lege committant; nos corporum persecutores vocant, se animarum interfectores non vocant, cum privata licentia nec corporibus parcant. Sed quia per mansuetudinem christianam multo severius oculus judicatur evulsus in lite, quam animus excaecatus in schismate, et adversum nos loquuntur, et nobiscum loquuntur, et cum eos obmutescere compellat veritas, silere non permittit iniquitas. CAPUT IX.--15. An forte de religione fas non est ut dicat Imperator, vel quos miserit Imperator? Cur ergo ad imperatorem vestri venere legati? Cur eum fecerunt causae suae judicem, non secuturi quod ille judicaret? Sed quorsum ista dicuntur? numquidnam, etiam si obtineant non pertinere ad Imperatorem adversus eos aliquid statuere, qui prava in religione sectantur, propterea si interfecerit eos; quos punierit martyres erunt? Hoc enim modo ista haereticis omnibus vox patebit, in quos ex occulto imperio Dei, per manifestum hominum imperium multa quibus coercerentur, severissime constituta sunt; nec solum haereticis quoquo modo saltem christiano nomine dealbatis, sed etiam ipsis Paganis. Nam utique et ipsi falsa religione sunt impii, quorum simulacra everti atque confringi jussa sunt recentibus legibus, inhiberi etiam sacrificia sub terrore capitali. Si quis ergo eorum damnatus in tali crimine fuerit, martyr habendus est, quia pro superstitione quam piam religionem putabat, poenas legibus luit? Nullus certe quoquo modo christianus audet hoc dicere. Non ergo quisquis in aliqua religionis quaestione fuerit ab Imperatore punitus, martyr efficitur. Neque enim vident qui talia sentiunt, in eum locum se progredi, ut ipsos etiam daemones martyrum sibi gloriam vindicare posse contendant, quia istam patiuntur persecutionem per imperatores christianos, ut pene toto orbe terrarum eorum templa evertantur, idola comminuantur, sacrificia subtrahantur, qui eos honorant, si deprehensi fuerint, puniantur. Quod si dementissimum est dicere; non ergo ex passione certa justitia, sed ex justitia passio gloriosa est. Ideoque Dominus, ne quisquam in hac re nebulas offunderet imperitis, et in suorum damnatione meritorum laudem quaereret martyrum, non generaliter ait, Beati qui persecutionem patiuntur; sed addidit magnam differentiam, qua vera a sacrilegio pietas secernatur; ait enim, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V, 10). Nullo modo autem propter justitiam, qui Christi Ecclesiam diviserunt, et cum eam simulata justitia quasi conantur ante tempus a palea separare, ac frumenta ejus falsis criminationibus insectantur, ipsi ab ea potius, tanquam levissima palea variis rumorum flatibus separati sunt. Sed inquiunt: Non haec fecimus. Videant ergo ex hac quaestione se primitus liberare debere, et tunc audere, si quid molestiarum sive poenarum a christianis imperatoribus patiuntur, vel deponere in querimoniam, aut assumere in gloriam. De qua re, id est, ipsius schismatis quaestione, si nihil aliud dicerem, ea quae superius sunt dicta sufficerent.

CAPUT X.

--16. An forte dicent, etiam si convincuntur in sacrilega dissensione, ut pro ea dementia si quid passi fuerint, martyres non sint; non tamen ad imperatorum potestatem haec coercenda vel punienda pertinere debere. Qua in re quaero quid dicant: an quia de religione vitiosa vel falsa nihil curandum est talibus potestatibus? Sed multa jam etiam de Paganis diximus, et de ipsis daemonibus, quod persecutiones ab imperatoribus patiantur. An et hoc displicet? Cur ergo ipsi ubi possunt templa subvertunt, et per furores Circumcellionum talia facere aut vindicare non cessant? An justior est privata violentia, quam regia diligentia? Sed haec omitto; illud quaero, cum manifeste enumeret Apostolus opera carnis, quae sunt, inquit, fornicationes, immunditiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia (Galat. V, 19); quid istis videatur, ut crimen idololatriae putent juste ab imperatoribus vindicari: aut si nec hoc volunt, cur in veneficos vigorem legum exerceri juste fateantur; in haereticos autem atque impias dissensiones nolint fateri, cum in iisdem iniquitatis fructibus auctoritate apostolica numerentur. An forte nec talia potestates istae humanae constitutionis permittuntur curare? Propter quid ergo gladium portat, qui dictus est minister Dei vindex in iram eis qui male agunt? Nisi forte, quemadmodum nonnulli eorum sane imperitissimi hoc intelligere solent, de honoribus ecclesiasticis dictum est, ut gladius intelligatur vindicta spiritualis, qui excommunicationem operatur: cum providentissimus Apostolus consequenti contextione lectionis satis aperiat quid loquatur. Illic quippe addidit, Propter hoc enim et tributa praestatis: ac deinde subjunxit, Reddite omnibus debita; cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui honorem, honorem; cui timorem, timorem (Rom. XIII, 1-7). Hoc ergo jam restat, ut istis disputationibus suis prohibeant Christianos tributa persolvere: cum et Dominus talia sentientibus Pharisaeis, quos imitantur isti, nummo inspecto, Reddite, ait, Caesari quod Caesaris est, et Deo quod Dei est (Matth. XXII, 21). Hi vero in utroque inobedientes atque impii, nec Deo reddunt christianum amorem, nec regibus humanum timorem: ita caeci et insani, ut cum schismaticos suos Maximianistas per potestates a catholicis imperatoribus missas de basilicis excluserint, et vi magna jussionum et auxiliorum cedere sibi compulerint, arguant Catholicam, si pro ea catholici principes tale aliquid fieri praeceperint. Ipsi vero Maximianistae antequam essent Maximianistae, id est, cum adhuc uno simul Donatistarum consortio tenerentur, quae ab eis Rogatus ille Maurus per regem barbarum Firmum, quam saeva, et quam acerba perpessus sit, recolant: et taceant, nec conqueri audeant si quid hujusmodi vel a Primianistis propter suum schisma, vel cum Primianistis propter Donatistarum, non pro religione sacra, sed pro animositate sacrilega patiuntur.

CAPUT XI.--17. Fortassis enim dicunt, graviora se perpessos a catholicis imperatoribus, quam isti fecerunt per reges barbarorum Rogatistis, vel per judices catholicorum imperatorum Maximianistis, vel etiam faciunt per furorem Circumcellionum quibuscumque possunt. Quasi vero inde quaestio sit, utrum graviora patiantur quam faciunt. Quod quidem nullo modo concesserim. Multa enim eorum saevissima numerantur, imo numerari non possunt, quae si pauciora essent vel eos in quos admittuntur minus affligerent, eo ipso essent certe graviora, quod non ab ordinatis potestatibus jubentur, sed extraordinariis furoribus admittuntur. Non enim tam multa sunt quae adversus Maximianistas per judices humanae constitutionis egerunt (in eo genere actionum ponant, si volunt, quaeque etiam ad persequendum Rogatum Maurum ab eis per Firmum barbarum gesta sunt, etsi illum, licet hostem immanissimum Romanorum, in legitimis numerent): sed haec non tam multa sunt, quam multa quotidie agunt per furiosos ebriosorum juvenum greges, quibus principes constituunt, qui primum tantummodo fustibus, nunc etiam ferro se armare coeperunt, qui Circumcellionum notissimo nomine per totam Africam vagantur, et saeva contra omnem ordinem legum potestatumque committunt: quorum scelera cum ad eos deferuntur, fingunt se ignorare tale hominum genus, vel omnino ad se non pertinere contra omnes homines ore impudentissimo affirmant: neque hanc saltem vocem totius orbis accipiunt, multo probabilius veriusque dicentis, nescire se quid in Africa gestum sit, sive a parte, sive contra partem Donati, quam scilicet in ipsa Africa Donatistarum episcopos Circumcellionum vel facta nescire, vel dicere ad se non pertinere.

18. Sed, ut dicere coeperam, hoc non quaeritur modo, utrum patiantur graviora quam faciunt: sed utrum adversus haereticos et schismaticos tale aliquid fieri liceat. Si enim dicunt non licere, cur ipsi faciunt? Si autem licere fatentur, etiam sic ostendant, quod nullo modo possunt, graviora se perpeti a catholicis imperatoribus, quam ipsi per judices eorum, vel per regem Barbarorum schismaticis suis fecerunt, vel per insaniam Circumcellionum omni generi hominum faciunt. Neque hoc mirandum est, si plus possunt principes, quam missi a principibus judices; si plus possunt Romani imperatores, quam barbari reges; et si merito graviora legibus patitur latro, quam contra leges ipse committit: unde merito constitutionibus justis graviora patiuntur Circumcellionum mancipes, quam faciunt Circumcelliones: et tamen est tanta mansuetudo Christianorum, ut poenas eorum incomparabiliter superent facinora eorum. Sed ecce damnaverunt in concilio suo Maximianistas trecenti decem episcopi donatistae. Illi autem pertinacia perversitatis suis basilicis cedere nolebant. Aditi sunt judices, concilium eorum proconsularibus Gestis inductum est. Deinde jussum est ut illi qui tanto episcoporum numero damnati sunt, oederent locis: qui facile cesserunt, non multa passi sunt; qui autem resistere tentaverunt, quemadmodum afflicti sint, quis ignorat? Sed tamen si tanta fuisset immanitas resistentium, ut ad injurias judicum perveniret, nonne multo acerbiora Romanis legibus paterentur? Sic et tunc cum post terminum causae, in qua se isti a Catholica praeciderunt, consequenter agi coepisset ut basilicas non tenerent, et tenerent imperialibus resistendo jussionibus; ita ut vis illa notissima Circumcellionum praevaleret, addendo insuper etiam, ut cum donis Ecclesiae, quos miserat Imperator, per Africam euntes, turbulentissimis et saevissimis seditionibus agitarent: tales in eos leges proferuntur, ut ne ipsas quidem basilicas quae non erant unitatis, sed a separatis atque in suo schismate constitutis fuerant fabricatae, retinere sinerentur. Qua in re jam suas injurias potestas regia vindicavit. Quid enim valent juste possidere inimici justitiae?

CAPUT XII.--19. Nec pro eis aliquid promulgasse quis invenitur, nisi apostata Julianus, cui pax et unitas christiana nimium displicebat; quandoquidem ipsa ei unde impie ceciderat religio displiceret. Cui quidem isti Donatistae, sicut judicum Gesta testantur, quibus hi quod impetraverunt allegarunt, talibus verbis supplicaverunt, ut ei fortasse mitius ad idolorum cultum quidam timore consenserint, quam eum isti furiosi laudaverunt. Dixerunt enim, quod apud eum sola justitia locum haberet. Quid ergo aliud dixisse reperiuntur, nisi christianam sanctitatem non esse justitiam, quae apud illum nullum haberet locum; aut honorem daemonum esse justitiam? Aliorum autem imperatorum leges quae vehementer adversus eos latae sunt, quis ignorat? In quibus una generalis adversus omnes qui christianos se dici volunt, et Ecclesiae catholicae non communicant, sed in suis separatim conventiculis congregantur, id continet, Ut vel ordinator clerici, vel ipse ordinatus denis libris auri mulctentur: locus vero ipse quo impia separatio congregatur, redigatur in fiscum. Sunt et aliae jussiones generales, quibus eis vel faciendi testamenta vel per donationes aliquid conferendi facultas adimitur, vel ex donationibus aut testamentis aliquid capiendi. Nam in quadam causa cum homo nobilis Imperatoribus supplicasset, quod soror ejus quae de parte Donati fuerat, cum defungeretur, nescio in quos communionis suae, et maxime in quemdam Augustinum episcopum eorum plurima contulisset, ex illa generali lege praeceptum est ut omnia fratri restituerentur: ubi etiam Circumcellionum mentio facta est, si more suo violenter obsisterent, quo genere auxiliorum et adminiculis repellerentur. Sic enim noti, sic multis praeliis probati sunt, ut de his et supplicatio Imperatori fieret, et Imperator tacere non posset.
CAPUT XIII.--20. Quae cum ita sint, cum et divinis et humanis legibus ita damnentur; tanta est tamen mansuetudo christiana, ut non solum teneant basilicas, quas jam praecisi aedificaverunt, sed nec eas omnes reddiderint unitati, quas ab exordio unitas tenuit. Et cum ipsi Maximianistas de basilicis ad partem Donati pertinentibus, per judices a catholicis imperatoribus missos instanter excluserint, tamen a multis locis quos catholica ante unitas retinebat, nec ipsorum catholicorum imperatorum legibus excluduntur. Postremo, si quid forte aliquando immoderatius in eos factum est, quod christianam excederet lenitatem, displicet omnibus frumentis messis dominicae, id est, in Christo laudabilibus Christianis, qui sive centenario, sive sexagenario, sive tricenario fructu in catholica Ecclesia toto orbe succrescunt.
CAPUT XIV.--21. Quapropter zizania vel paleam catholicae segetis nobiscum copiosissime accusent, sed nobiscum ferre patientissime non recusent. Noluit enim Dominus ante tempus eradicare zizania, et a frumentorum permixtione separare. Sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem. Et cum involucrum ejusdem similitudinis quaerentibus discipulis explicaret, non ait, Ager est Africa; sed ait, Ager est hic mundus. Per totum ergo mundum seges ista seminata est, per totum superseminata zizania, per totum crescit utrumque usque ad messem. Numquid aut Donatus fuit major messor, aut eo tempore quo se isti a terrarum orbe separarunt, tempus messis advenerat: cum idem Dominus ne alicui liceret interpretari quod vellet, apertissime dixerit, Messis autem est finis saeculi; messores autem Angeli sunt (Matth. XIII, 23-30, 36-43)? Tales enim messores errare non possunt, ut vel frumenta pro zizaniis colligant, vel pro frumentis zizania redigant. Isti autem cum quasi zizania fugiunt, se ipsos esse zizania demonstrarunt, in manifestissimo sacrilegio contra sententiam Domini praedicantes: ut cum ille dicat, Sinite utraque crescere usque ad messem; isti per tam magnum agrum, id est, totum mundum, zizania crescere, frumenta vero diminuta, et in sola Africa remansisse contendant, Christo regi et principi nostro sacrilegam facientes injuriam. Scriptum est enim: In late gente gloria regis; in diminutione autem populi contritio principis (Prov. XIV, 28). Sed jam tempus est, quantum existimo, ipsa testimonia Scripturarum, quae male interpretando decipiunt imperitos, diligenter attendere, et quantum Dominus donat, secundum intellectum catholicae veritatis aperire.

LIBER SECUNDUS. Expenduntur Scripturae testimonia, quorum perversa interpretatione Donatistae decipere imperitos moliebantur. CAPUT PRIMUM.--1. Quae tandem vis nisi caecitas et vanitas animi cogit hominem clausis, ut dicitur, oculis tanquam in alterum jacere, quod in eum qui jecit, continuo redeat, eumque ictu reciproco affligat, intacto illo quem vulnerare voluerat; sicut isti Donatistae de omnibus fere Scripturarum testimoniis faciunt? Quae cum se adversum nos proferre arbitrantur, velut admonere nos videntur quales eos ipsa Scriptura convincat esse. Quid enim facit aliud, quando vel pro se, vel contra nos Parmenianus putat esse quod scriptum est: Vae his qui dicunt quod nequam est bonum, et quod bonum est nequam; qui ponunt lucem tenebras, et tenebras lucem; qui ponunt id quod amarum est dulce, et dulce quod amarum (Isai. V, 20)? O stultissimam caecitatem! quid enim tam bonum et tam jucundum, quam habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1)? quod illi nequam dicunt et amarum ponunt, qui se ab omnibus fratribus separarunt, dum vanas suspiciones suas, ne dicam factiosas calumnias, vel non excitare, vel excitatas tollere noluerunt. Quod si veram paleam odissent, et ipsi palea non essent, non propter eam se a dominico tritico per totum agrum, id est, mundum, seminato et crescente sejungerent.

2. Exclament itaque, quod possunt, Vae his qui dicunt quod nequam est bonum, et quod bonum est nequam. Respondemus breviter, Hoc verum est: et addimus aliud, Vae his qui perdiderunt sustinentiam, dum ponunt lucem tenebras, et tenebras lucem (Eccli. II, 16). Quid enim lucidius promissis Dei, qui temporibus nostris exhibuit, quod ante annorum millia praenuntiavit, in semine Abrahae, quod est Christus, benedictionem omnes gentes habituras (Gen. XXII, 18)? Et quid tenebrosius praesumptionibus hominum, qui propter temere objecta, et nunquam probata crimina traditorum (quae si vera essent, nunquam Deo praejudicarent, quo minus quae promisit impleret), periisse dicunt christianum nomen de tot gentibus in orbe terrarum, et in sola Africa remansisse? Et hanc praesumptionem suam lucem dicunt; promissa vero Dei jam ipso effectu rerum illuminata mendaciorum tenebris operire contendunt. Insuper adversum nos facta sua clamant, dicentes, Vae his qui ponunt lucem tenebras, et tenebras lucem. Itane lux erat Optatus, cum totum orbem tenebras appellabat? An eum potius esse tenebras tota Africa sentiebat, et isti eum lucem vocabant, qui ponunt lucem tenebras, et tenebras lucem? « Sed displicebat, » inquiunt, « Optatus in communione nostra omnibus bonis. » Non ergo eum lucem vocabatis, et tamen ei communicabatis. Eligite itaque quod velitis, aut non obesse in una communione tenebras luci, sed sufficere luci, ut tenebras improbet, et eas pro unitate, si expellere non potest, toleret; atque ita non fuisse causam cur ab innocentibus fratribus, quos malos certe non potuistis ostendere, si vobis cognitos etiam fuisse dicatis, tenebroso schismatis sacrilegio disjungeremini: aut si non sufficit luci ut improbet quas expellere non potest tenebras, id est, si non sufficit bonis ut improbent malos, quos excludere vel emendare non possunt; facilius unus Optatus partem Donati in una Africa notissimus et apertissimus maculavit, quam quilibet Afer traditor tot gentes per orbem terrarum et, si non dicam falsis criminibus accusatus, tamen quod impudentissime negatur, ignotus. 3. Accipientes itaque perverso corde Scripturas, non eas faciunt obesse nobis, sed sibi: quando ad hoc putant esse scriptum, Vae his qui dicunt quod nequam est bonum, et quod bonum est nequam; quo paleam frumenta inter se non tolerent ad usque tempus ventilationis: ut cum male intelligant, Vae his qui dicunt quod nequam est bonum, et quod bonum est nequam; compleatur in eis, Vae his qui perdiderunt sustinentiam. Si autem intelligant in eos hoc esse dictum, qui opinantes quod malum est bonum esse, mala committunt, vel in eos qui talibus laudando atque approbando consentiunt; quae duo genera in uno loco Scriptura commemorat, dicens, Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicitur (Psal. IX, 3): recte intelligent, nec turbabuntur cum apud ipsos inveniuntur mali, nisi quod eos pro parte Donati tolerant, quos pro Christi unitate tolerare debuerunt, et per hanc obstinationem animositatis suae coguntur miseri in schismate suo ferre quos norunt, in orbe terrarum accusare quos nesciunt. Quisquis ergo vel quod potest, arguendo corrigit, vel quod corrigere non potest, salvo pacis vinculo excludit, vel quod salvo pacis vinculo excludere non potest, aequitate improbat, firmitate supportat; hic est pacificus, et ab isto maledicto quod Scriptura dicit, Vae his qui dicunt quod nequam est bonum, et quod bonum est nequam; qui ponunt lucem tenebras, et tenebras lucem; qui ponunt quod amarum est dulce, et quod dulce est amarum, omnino liber, prorsus securus, penitus alienus. CAPUT II.--4. Objiciunt iterum simile aliquid solita caecitate. « De vobis, » inquiunt, « dicit Scriptura, Qui judicat justum injustum, injustum vero justum, exsecrabilis est apud Deum » (Prov. XVII, 15). Cur non ista exsecratio potius in illos cadit, qui universum orbem terrarum christianum damnare ausi sunt inauditum, in quo tam ingenti hominum numero sine ulla dubitatione fuerunt et sunt ab eorum criminibus innocentes? Hoc ergo modo quod justum est injustum judicarunt, cum Optatum Gildonianum, decennalem totius Africae gemitum, tanquam sacerdotem atque collegam honorantes in communione tenuerunt. Aut si eum corde improbabant, sed pro pace tolerabant; discant nullius pacifici patientiam malo non consentientem, ab ullis malis posse maculari; atque ita sentiant in qua perditione jaceant, qui propter falsa sive vera (non enim hoc quaeritur nunc) crimina Afrorum, unitatem spiritus in vinculo pacis non servant cum orbe terrarum. Qui si dicerent, Nescimus an sint per tot gentes terrarum transmarinarum boni christiani; impudentissime dicerent: Deus enim perhibet testimonium frumentis suis, quae per totum agrum seminata, quamvis cum zizaniis a diabolo superseminatis; tamen usque ad messem crescere praenuntiavit. Unde et si homines ipsos minus novimus, esse tamen eos ideo novimus, quia mentiri Deum non potuisse, fide certissima retinemus. Cum ergo sacrilega impudentia dicerent, Nescimus utrum sint in caetero orbe terrarum boni christiani; videant qua insania dicere audeant (quotidie enim non dubitant dicere), Scimus non ibi esse christianos. Aliud est utique, Nescimus an sint; aliud, Scimus quod non sint: utrumque et infidele et impium est. Sed si detestandus est qui dicit, Nescio an vera dixerit Deus; quis est ille qui dicit, Scio quod non vera dixerit Deus?

5. Certe arbitror quod neminem istorum offendere debeo, si Donato Deum praeposuero. Quantumlibet enim ament Donatum, plus timent Deum. Pestremo, quantumlibet ipsi ament Donatum, nos novimus quia solus Deus verax est, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4). Christus ergo qui super omnia Deus est benedictus in saecula (Id. IX, 5), et qui verissime de se ipso dixit, Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6); cum servi ejus ab eo quaererent, utrum vellet eos ire et colligere zizania, Sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem: Donatus autem dicit zizania quidem crevisse, frumenta vero esse diminuta: eligant isti cui credant. Christus, id est Veritas, dicit, Ager est hic mundus: Donatus autem dicit, agrum Dei in sola Africa remansisse: eligant cui credant. Christus, id est Veritas, dicit, In tempore messis dicam messoribus, Colligite primum zizania; et exponit dicens, Messis est finis saeculi: Donatus autem dicit, per praecisionem partis suae ante messem a frumentis zizania separari: eligant cui credant. Christus, id est Veritas, dicit, Messores sunt Angeli (Matth. XIII, 24-30, 36-43): Donatus autem dicit, se atque collegas suos hoc fecisse ante messem, quod ille dixit Angelos in messe facturos: eligant cui credant. Certe christianos se dicunt, Christum eis Donatumque proponimus: si verba dant Christo, cor autem Donato, qui sint considerent. Ego parco, non invehor, non exaggero: dolorem meum melius premo, quam promo. Si autem dicunt se Christo dare cor suum, Christo ergo credant dicenti quod per totum mundum et filii regni crescant, et filii maligni: non Donato dicenti quod per totum mundum filii maligni tantummodo creverunt, filii autem boni usque ad solam Africam diminuti sunt. Quod si Christo credunt, non jam dicimus cum Ecclesiis orbis terrarum, sed cum ipso Evangelio pacem habeant, quod ab igne se conservasse jactitant, quod factis non probant. CAPUT III.--6. Jam illud quo pertinet, quod idem Parmenianus ex propheta Isaia nobis objiciendum putavit: Numquid non valet manus Domini salvos facere, aut gravavit aurem ut non exaudiat? Sed delicta vestra distinguunt inter medium vestrum et Dei, et propter peccata vestra avertit faciem a vobis, ne misereatur. Manus enim vestrae sanguine coinquinatae sunt, et digiti vestri in peccatis: labia autem vestra locuta sunt iniquitatem, et lingua vestra injustitiam meditatur. Nemo loquitur justa, non est judicium verum. Confidunt in vanis, et loquuntur vana; quia parturiunt dolorem, et pariunt iniquitatem. Ova aspidum eruperunt, et telam araneae texunt; et qui erat de ovis illis manducaturus, conterens invenit olidum, et in ipso basiliscum. Tela ergo eorum non erit ad vestiendum, neque se operient de operibus suis. Opera enim illorum opera iniquitatis, pedes autem eorum ad nequitiam currunt, veloces ad effundendum sanguinem, et cogitationes eorum cogitationes insipientium. Contritio et miseria in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt (Isai. LIX, 1-8)? Quos isto loco Scriptura describit, ubicumque fuerint inter bonos, non obsunt bonis, sicut non obest palea frumentis, donec veniat dominus areae, ferens ventilabrum in manu sua ut mundet aream suam, frumenta recondat in horreum, paleam vero comburat igni inexstinguibili (Matth. III, 12). Sicut non obfuit bonis tanta multitudo sceleratorum, qui per Ezechielem prophetam dicti sunt, illis videlicet qui gemebant et moerebant facinora populi quae fiebant in medio eorum (Ezech. IX, 4). Unde, quia eos corrigere non poterant, nec ab unitate populi Dei se ullo modo separare debebant, pro merito innocentissimae tolerantiae suae signari meruerunt, et in illorum perditorum vastatione atque interitu liberari. Verumtamen isti qui haec Catholicis objiciunt, cur non se respiciunt, quorum catervae gregum furiosorum huc atque illuc armatae ferro ac fustibus volitant; et tam crebris ubi potuerint stragibus, nequaquam tamen tanta immanitate satiantur, ubi per busta cadaverum eorum cum feminis, quae cum illis passim commixtae contra ordinem rerum divinarum et humanarum diebus ac noctibus evagantur, tanta fervet ebrietas, ut inde insaniam quotidianam non solum alios insectandi, sed etiam se ipsos praecipitandi concipiant? Horum pedes ad malum non currunt, nec veloces sunt ad effundendum sanguinem? Ab istis non recedit judicium, qui sibi etiam injustissimas licentias inordinatae potestatis usurpant? Istis non fiunt tenebrae, dum non valent sustinere lumen in falso martyrio? Nonne isti in media nocte ambulant etiam per diem; quandoquidem dicit Apostolus, Qui inebriantur, nocte sunt ebrii (I Thess. V, 7)? Nonne isti palpant in meridie quasi in media nocte (Job. V, 14)? Quod quidem omnium haereticorum est, qui rem manifestissimam in luce omnium gentium constitutam videre non possunt; extra cujus unitatem quidquid operantur, quamvis magna solertia et diligentia fieri videatur, tamen illis nihil prodest adversus iram Dei, quos nec aranearum telae possunt defendere a frigore.

7. Quid ergo de hoc prophetico capitulo ponunt, quod in ipsos retorqueri non possit; nisi forte de ovis aspidum, quorum multo ante meminerat dictator illius sententiae plenarii concilii trecentorum decem, qui cum universis provinciis Africae convenerunt? Hoc certe si viveret Parmenianus, non diceret, nec ex Isaia propheta poneret adversum nos, Ova aspidum eruperunt. Respiceret enim adjunctum collegio suo Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum; quos ex numero damnatorum quasi bono pacis, non tamen Christi, sed Donati, velut integros denuo receperunt, qui et erant ova aspidum, et eruperant. Sic enim eos describunt trecenti decem plenarii concilii « ore veridico, » sicut eorum etiam proconsularibus Gestis allegata testantur. Haec certe concilii eorum verba sunt: « Licet enim viperei seminis noxios partus venenati uteri alvus diu texerit, et concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore vaporaverint; tamen conceptum virus evanescente umbraculo celari non potuit: nam etsi sero, publicum facinus et parricidium suum feta scelerum vota pepererunt. » Haec ova aspidum eruperant, jamque horribilia et maleolentia cum venenosis fetibus erant ab eorum communione projecta. Sed erat intus Optatus basiliscus, qui nutu quodam regali, quo inter serpentes excellere dicitur, etiam projectas aspides revocaret. Aut si haec pro pace non obsunt, quid Catholicis objiciunt quos convincere nequiverunt, cum ipsi receperint quos ore proprio damnaverunt? Si haec pro pace non obsunt Christi, obsunt tamen pro pace Donati, cui multum favetur in injuriam pacis Christi, pro quo sacrilegio quidquid corporalibus molestiis patiuntur, admonitio Dei est cavendae damnationis aeternae. Nam ipsi vere sanguinem non solum corporaliter per furias Circumcellionum, sed etiam spiritualiter fundunt, qui orbem terrarum, si possunt, rebaptizare conantur. Aut si solus ille sanguinem fundit, qui carnem mortalem vel vulnerat vel vulneratam perimit; ille autem non fundit qui seductas animas sacrilegio schismatis occidit; quare in schismaticos suos Maximianistas per eamdem plenarii concilii sui sententiam talia dixerunt, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: cum ab eis constet corporaliter neminem occisum, neminem vulneratum; sed insuper eos ab istis multa perpessos, cum de basilicis per judiciarias potestates excluderentur, qualia ante separationem Maximianistarum, cum in unum pariter essent, multa fecerunt eis qui priora ex parte Donati schismata fecerant? Cui enim unquam schismatico suo pepercerunt, qui sibi ab orbe terrarum, cujus ipsi schismatici sunt, nimis impudenter parci volunt, cum a sola ipsa vera unitate justissime schismata puniantur, si eo modo ista punienda sunt? CAPUT IV.--8. Et illud quod scriptum est, Secundum principem populi, sic et ministri ipsius; et qualis rector est civitatis, tales inhabitantes (Eccli. X, 2); si intelligerent quo pertinet, nec nobis objicerent, nec ipsi vana jactantia superbirent. Nos enim ut hominum spem, quae in solo Deo tuta recteque secura est, non in hominibus collocemus, quoniam scriptum meminimus, Maledictus qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5); non intelligimus hoc loco principem populi et rectorem civitatis episcopum significari. Non ideo quia non possimus innumerabiles sanctos in catholica fide episcopos intueri: sed ne cujusquam, ut dixi, spes hominis collocetur in homine, et si forte ei contingat in ea vivere civitate ubi non sit bonus episcopus, arbitretur impune se malum fieri, usurpans ad defensionem suam tam perverse istam Scripturam, quam perverse ab istis intelligitur; et dicens in eo se bonum esse non posse, quia secundum principem populi, sic et ministri ejus; et qualis rector est civitatis, tales inhabitantes. Contradicitur enim huic errori Veritatis ore dicentis, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, nolite facere: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Habentes itaque plebes tales episcopos, qui bona dicunt ex cathedra Moysi, et ea quae dicunt non faciunt ex pestilentia sua, si illi faciant ea bona quae dicunt, et non faciant ea mala quae faciunt, sicut praecipit Dominus; nonne satis indicant non ita intelligendum esse principem populi et rectorem civitatis quomodo isti intelligunt? Possunt enim esse populi boni ubi fuerint episcopi mali; sicut potuit esse populus malus ubi fuit Moyses princeps et rector bonus. Errantes enim in verbis sanctarum Scripturarum, et sicut dicit Apostolus, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 7), ipsi potius secundum perversitatem intellectus sui magnas patiuntur angustias, cum eis dicitur, Ergo qualis fuit Optatus, talis fuit et plebs Thamugadensis: et si communione Sacramentorum, sicut dicitis, contaminantur et illi qui facta mala improbant, et illi qui etiam ea pro pace tolerant unitatis; tales estis et vos omnes, qui et illi collegae et illi plebi communicastis, cum illum tota Africa Gildonis satellitem manifesto gemitu declararet. Quem propterea saepe nomino, quia ita manifestus apparuit, ut ubicumque fuerit nominatus, nullus se ignorare respondeat.

9. Nam ipsi respiciant et recordentur quam multos inter se similes habeant, quorum par malitia est, sed impar notitia, et aliquando veniant ad veram sententiam istorum verborum, et intelligant unum populi principem Dominum nostrum Jesum Christum, cujus ministri sunt boni; et ipsum rectorem civitatis illius Jerusalem, quae est mater nostra in coelis aeterna; cujus rectoris dignitati congruunt habitantes, non ad aequalitatem, sed pro modo suo, quia dictum est eis, Sancti eritis, quoniam et ego sanctus sum (Levit. XIX, 2): secundum quamdam scilicet imaginis similitudinem, in quam transformamur de gloria in gloriam, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18), munere illius qui nos facit conformes imaginis Filii sui (Rom. VIII, 29). Est et alterius mali populi diabolus princeps, et rector ejus civitatis quae mystice Babylonia dicitur, quem principem et rectorem tenebrarum harum, id est, peccatorum, ipsum et angelos ejus apostolus Paulus appellat (Ephes. VI, 12): et illius ministri similes ejus sunt, quia transfigurant se in ministros justitiae, sicut ille in angelum lucis (II Cor. XI, 15, 14), et inhabitantes rectori pessimo in factis similibus congruunt. Sed istorum populorum atque civitatum tunc erit aperta separatio, cum ista messis fuerit ventilata: quod donec fiat, omnia tolerat dilectio frumentorum, ne dum grana paleam praepropere fugiunt, a consortibus granis impie separentur. CAPUT V.--10. Quid igitur jam valet ad causam, quod isti nobis objiciunt, quia de malis sacrificatoribus Dominus per Isaiam dicit: Facinorosus qui sacrificat mihi vitulum, quasi qui canem occidat; et qui similaginem, quasi sanguinem porcinum; et qui offert thus in memoriam, quasi blasphemus (Isai. LXVI, 3)? Haec omnia multo congruentius de illis dicuntur, qui contra Ecclesiam Dei toto, sicut promissa est, orbe diffusam, altare sui schismatis erexerunt: quod eos sacrilegium omnes involvit, et quilibet ubilibet offert sacrificium tali corde vel factis, haec ut audire mereatur, perniciem sibi infert, non illis bonis qui accipiunt ab eis Sacramenta eadem, qui secundum prophetam Ezechielem gemunt et moerent peccata quae fiunt in medio eorum (Ezech. IX, 4), quamvis non se inde corporaliter separent. Unicuique enim Deus tribuit secundum cor suum. Nam si primis temporibus non obfuerunt mali sacerdotes, vel collegis bonis, sicut fuit Zacharias (Luc. I, 5); vel popularibus, sicut fuit Nathanael, in quo dolus non erat (Joan. I, 47): quanto magis nihil obest in unitate christiana episcopus malus vel coepiscopis bonis vel laicis, cum jam ille sacerdos secundum ordinem Melchisedech et pontifex noster sedens ad dexteram Patris interpellat pro nobis (Hebr. VII, 17, 25), qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25)? Nec illud bonis obest, sed offerentibus malis, quod verissime dictum est, Dona iniquorum non probat Altissimus (Eccli. XXXIV, 23). Non enim dixit, Dona eorum qui pro pace iniquos tolerant, non probat Altissimus. Cum tamen nec isti ea quae objecerunt probare potuerint eo tempore quo schisma fecerunt: alioquin illis exclusis, istos haereditas Christi toto orbe diffusa in communione catholica retineret.

CAPUT VI.--11. Sacrificia, inquit, impiorum exsecratio est Domino: etenim inique offerunt illa (Prov. XXI, 27). Jam supra responsum est quia non est iniquus Christus, qui pro nobis se ipsum obtulit, et noster in coelo mediator est, quo suam Ecclesiam gubernante bonis mali non oberunt, qui vel ignorantur vel pro pace tolerantur, donec ipse veniat ac separet praemissis messoribus a messe zizania, et ventilabro paleas a frumentis. Quanquam isti, quod saepe dicendum est, falsa crimina objecerint, quae etiam si vera essent, bonorum charitati pro unitate in unitate omnia toleranti nihil nocerent, si ea forte etiam cognita, judicibus ecclesiasticis persuaderi non possent. Sacrificia ergo impiorum eis ipsis oberunt qui offerunt impie. Nam unum atque idem sacrificium propter nomen Domini quod invocatur, et semper sanctum est, et tale cuique fit, quali corde ad accipiendum accesserit. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XVIII, 29). Non ait, Aliis; sed, sibi. Qui ergo manducat digne et bibit, gratiam sibi manducat et bibit. Illi ergo videant utrum digne manducent, qui inter tam multos parentes et filios, maritos et uxores; inter tam multos, quod est patentissimum, Dei haeredes et Christi cohaeredes toto orbe diffusos, nefario schismate diviserunt; cum possent utique si boni essent et vere malos arguerent, fructuose tolerare pro pace Christi, quae perniciose tolerant pro pace Donati.

CAPUT VII.--12. In Exodo, inquit, scriptum est, « Sacerdotes qui accedunt ad Dominum Deum sanctificentur, ne forte derelinquat eos Dominus » (Exod. XIX, 22): et iterum, « Cum ministri ad altare accedunt, non adducant in se delictum, ne moriantur » (Id. XXX, 20, 21): et illud in Levitico, « Homo qui habuerit maculam et vitium, non accedat dona offerre Deo » (Levit. XXII, 21). Bene quidem de veteribus Libris ista testimonia proponunt. Dicant ergo mihi, cui sancto secundum salutem spiritualem obfuerit, vel in sacerdotibus, vel inter populum constituto, malus aut maculatus sacerdos? Ubi erat Moyses et Aaron, ibi murmuratores sacrilegi, quos Deus a facie sua semper perdere minabatur. Ubi erat Caiphas et caeteri tales, ibi Zacharias, ibi Simeon et caeteri boni, ubi Saül, ibi David; ubi Jeremias, ubi Isaias, ubi Daniel, ubi Ezechiel, ibi sacerdotes mali et populi mali: sed sarcinam suam unusquisque portabat.

13. Omitto dicere quam scelerata superbia dicant, neminem esse inter collegas suos vel se ipsos cum aliqua macula et vitio, non membrorum, sed quod pejus est, morum. Quod ubi agere cum eis coeperimus; respondebunt, interesse qualis macula et quale vitium sit: quasi Scriptura discreverit, quae ait, Homo qui habuerit maculam et vitium, non accedat dona offerre Deo. Nullamne maculam habuit et vitium, non dico Optatus, sed ipse Parmenianus, aut ipse Donatus? Sed tanto isti amore hominum caeci sunt, et corde impudico adulteros mentis suae uni legitimo viro coaequare non dubitant, ut quod de solo Domino Jesu Christo dici potuit, etiam in Donato perfectum fuisse contendant. Quis dabit oculis meis fontem lacrymarum (Jerem. IX, 1)? Quis congruus huic sceleri gemitus concusso pectore exprimetur? Sed interim attendant, utrum saltem Optatus habuerit aliquam maculam aut vitium? Non usque adeo caeci sunt, ut istius vitam omnino immaculatam et omni vitio carentem fuisse respondeant. Cur ergo accedebat dona offerre Deo, et ab eo caeteri conjunctis manibus accipiebant, quod maculosus et vitiosus obtulerat? Attendant in caeteris collegis suis, utrum nulla sit macula ebriositas. Sed prius legant quibus sceleratis ebriosos adjunxerit Apostolus. Utrum avaritia nulla sit macula, quam idem apostolus sic detestatur, ut idolorum comparet servituti (Ephes. V, 5). 14. Qui autem rectissime sapiunt, intelligunt quemlibet hominum, quamvis jam pro consortio societatis humanae non absurde dici possit justissime vivere; non posse tamen esse sine aliquo vitio, quamdiu caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem (Galat. V, 17). Et, Qui natus est ex Deo, non peccat (I Joan. III, 9): et, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est (Ibid. I, 8). Quamvis enim in quantum ex Deo nati sumus non peccemus, inest tamen adhuc etiam quod ex Adam nati sumus, quia nondum absorpta est mors in victoriam (I Cor. XV, 54), quod etiam in corporum resurrectione promittitur, ut omnino beati et immaculati et incorrupti simus; qui jam secundum fidem filii Dei sumus, sed secundum speciem nondum apparuit quod erimus (I Joan. III, 2). Nondum enim re, sed spe salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Quamdiu autem exspectamus per patientiam corporis nostri redemptionem (Rom. VIII, 23-25), non audeamus dicere carere nos omni vitio, ne ipsa superbia sit immanissimum vitium. Evigilemus igitur aliquando, atque videamus in sacerdotibus illius temporis, cum corporalia vitia vitabantur, illum praefigurari qui cum esset Deus, factus est propter nos homo, solus verus agnus immaculatus et sacerdos sine vitio. Ideoque et tunc sacerdos solus intrabat in Sancta sanctorum, populus autem stabat foris: sicut nunc ille sacerdos post resurrectionem suam intravit in secreta coelorum, ut ad dexteram Patris interpellet pro nobis. Populus autem cujus ille sacerdos est, adhuc foris gemit. Nam cum episcopus solus intus est, populus et orat cum illo, et quasi subscribens ad ejus verba respondet, Amen. Usque adeo tunc quando sine ulla macula et sine vitio, quia non poterant animi sacerdotum, corpora quaerebantur, solus ille praefigurabatur, non isti superbi et impii, qui fornicantem animam non zelant sponso, sed ei audent se ostentare pro sponso. CAPUT VIII.--15. In Evangelio, inquit, scriptum est, « Deus peccatores non audit: sed si quis Deum colit, et voluntatem ejus facit, hunc audit (Joan. IX, 31). Et haec absoluta responsio est. Si enim duo simul orent, unus peccator, et alter qui Deum colit et voluntatem ejus facit, nimirum illum audit, et illum non audit? Quid ergo sibi vult hoc testimonium, vel quomodo pro se arbitrantur esse proferendum, cum his verbis maxime securi fiant inter malos boni, nec ulla causa corporalis separationis existat, ut nefario schismate homines etiam a bonis per talem discordiam separentur, quandoquidem possunt et mali inter bonos exaudiri propter fidem suam? Deus enim qui cordis inspector est, non errat, ut alium pro alio vel exaudiat vel repellat. An propterea dicunt hoc, ut intelligatur malus episcopus non exaudiri, cum pro populo rogat? Quod etsi ita esset, non ideo tamen populus, si bonus atque fidelis est, sollicitus esse deberet. Securos enim illos facit Scriptura quae ait: Fratres, haec scribo vobis, ut non peccetis: et si quis peccaverit, advocatum habemus ad Patrem, Jesum Christum justum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II, 1, 2). Hoc quam veraci et pia humilitate dictum sit audiant, si habent aures unde audiant. Joannes enim dixit, Haec scribo vobis, ut non peccetis. Si itaque sequeretur, et diceret, Et si quis peccaverit, advocatum habetis ad Patrem Jesum Christum justum; et ipse est propitiatio pro peccatis vestris; se ipsum a peccantibus quasi segregasse videretur, ut jam non ei opus esset propitiatione, quae fit per Mediatorem sedentem ad dexteram Patris et interpellantem pro nobis (Rom. VIII, 34). Quod utique non solum superbe, sed etiam falso diceret. Si vero ita diceret, Haec scripsi vobis, ut non peccetis: et si quis peccaverit, mediatorem me habetis ad Patrem, et ego exoro pro peccatis vestris (sicut Parmenianus quodam loco mediatorem posuit episcopum inter populum et Deum); quis eum ferret bonorum atque fidelium christianorum? quis sicut apostolum Christi, et non sicut antichristum intueretur? Et tamen lacus detriti fumosam aquam istorum superbiam ferunt, et Spiritum sanctum continere non possunt, ut servent unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3), et in omnibus orationibus suis de uno mediatore securi sint.

16. Homines enim omnes christiani invicem se commendant orationibus suis. Pro quo autem nullus interpellat, sed ipse pro omnibus, hic unus verusque Mediator est: cujus typus quoniam praefigurabatur in sacerdote Veteris Testamenti, nullus illic invenitur orasse pro sacerdote. Paulus autem apostolus quanquam sub capite praecipuum membrum, sed tamen quia membrum est corporis Christi, et noverat non per figuram in interiora veli ad Sancta sanctorum (Hebr. IX, 12), sed per expressam et redditam veritatem in interiora coeli, ad sanctitatem non imaginariam, sed aeternam, pro nobis intrasse maximum et verissimum sacerdotem, Ecclesiae se orationibus et ipse commendat: nec mediatorem se facit inter populum et Deum; sed rogat ut pro se orent invicem omnia membra corporis Christi: quoniam pro invicem sollicita sunt membra, et si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra (I Cor. XII, 25, 26): ac sic oratio pro invicem membrorum omnium adhuc in terra laborantium, ascendat ad caput quod praecessit in coelum, in quo est propitiatio pro peccatis nostris. Nam si esset mediator Paulus, essent utique et caeteri coapostoli ejus, ac sic multi mediatores essent; nec ipsi Paulo constaret ratio qua dixerat, Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). In quo et nos unum sumus, si servemus unitatem spiritus in vinculo pacis: nec propter malos bonos deseramus, sed propter bonos malos sufferamus; ne cum defendere volumus, quod temeraria praesumptione reliquimus incognitos, cogamur majori scelere damnare inauditos. 17. Cum etiam certum sit quia peccatores Deus audit: quod quidem invenitur in Scripturis. Balaam propheta non de populo Israel, sed alienigena, conductus ab inimico ut populo Dei malediceret, conversus a Domino ad benedicendum est (Num. XXIV): cujus verba omnia bene imprecantis audimus, et legimus; et cum aliud haberet in voto, verba tamen precantis et bona sunt, et pro populo exaudiuntur a Domino. Unde non mirum est, verba bona quae pro populo dicuntur in precibus, etiamsi a malis dicantur episcopis, exaudiri tamen, non pro perversitate praepositorum, sed pro devotione populorum. Verumtamen quod scriptum est in Evangelio, Deus peccatores non audit: sed si quis Deum colit, et voluntatem ejus fecerit, ipsum exaudit; non a Domino dictum est, sed ab illo qui oculos corporis jam quidem restitutos habebat, sed ei oculi cordis nondum patebant: unde ipsum Dominum adhuc prophetam putabat. Nam eum postea cognitum Dei Filium adoravit. Ipse autem Dominus, cum in uno templo orarent pharisaeus et publicanus, publicanum confitentem peccata sua magis justificatum dicit, quam pharisaeum jactantem merita sua (Luc. XVIII, 10-14), cui similes isti sunt. Quanquam enim justificatus destiterit esse peccator, tamen ut justificaretur peccator orabat, et peccator confitebatur et exauditus justificatus, est, ut desineret esse peccator. Non utique desineret esse peccator, nisi prius exaudiretur peccator. Quamobrem non quidem omnem peccatorem exaudiri, sed tamen non omnem peccatorem non exaudiri veritas testis est. CAPUT IX.--18. Objiciunt etiam quod dicitur in Psalmo: Peccatori autem dixit Deus: Utquid exponis justificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retro. Si videbas furem concurrebas cum eo, et cum moechis particulam tuam ponebas, Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos. Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum (Psal. XLIX, 16-20). Sed aperiant aliquando aures cordis, et desinant esse non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 7). Attendunt enim dictum peccatori, Utquid exponis justificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? et non intelligunt ad hoc dictum, ut sciat sibi nihil prodesse verba quae ore pronuntiat, si quod dicit ipse non faciat; verumtamen aliis prodesse quae etiam per malos audiunt, et faciunt. Quod ipse Dominus docet in Evangelio, dicens de Pharisaeis: Super cathedram Moysi sedent; quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 2, 3).

19. Atque utinam vellent in his verbis quae de psalmo meminerunt, se tanquam in speculo intueri. Quomodo non projiciunt sermones Dei retro, qui populis pronuntiant pacem et non amant pacem? Quomodo non oderunt disciplinam, qui damnare audent orbem inauditum, et quia pro merito, imo longe minus merito, pro tanti furoris audacia, secundum divinae misericordiae disciplinam temporales molestias patiuntur, non peccata sua puniri confitentur, sed merita coronari gloriantur? Eos sane cum fure concurrisse non dico: quia fure pejor est raptor, quod esse undique conclamabatur Optatus. Annon cum moechis particulam suam ponunt, qui greges ebrios sanctimonialium suarum cum gregibus ebriis Circumcellionum die noctuque permixtos, vagari turpiter sinunt? Annon sedentes adversus fratres suos detrahunt, qui propter quosdam quos convincere nequiverunt, in haereditate Christi toto terrarum orbe diffusa contendunt non esse Christianos? Atque ita adversus filium matris suae, id est, parvulum adhuc in fide et Sacramentorum lacte nutriendum, perniciosissimum scandalum ponunt, dura nesciens adhuc sequi Deum patrem, infirmus sequitur hominem, et simulata atque adumbrata specie veritatis illectus, ab unitatis compage crudeli laceratione divellitur. Sed si eis qui mala non faciunt, in eadem parte malefacta displicent caeterorum, nec obesse sibi aliena scelera credunt, quae in medio sui fieri gemunt et moerent; cur in communi sacrilegio schismatis perniciose tolerant, quos fructuose tolerare in unitatis integritate potuerunt? Possunt enim dicere, si tamen ipsis rebus expergefacti evigilant aliquando; possunt, inquam, dicere mala singulorum caeteris non obesse, qui nec approbant nec faciunt talia: non tamen singulorum malum esse schismatis sacrilegium, sed ad eos omnes pertinere, qui catholicae non communicant unitati, facillime possunt convinci, etsi difficillime confiteri. Qua enim causa in eorum communione ad alios non pertinent crimina aliorum, ea causa schisma crimen est omnium: quia cum se inter ipsos suos aliorum sceleribus maculari non posse jam dicunt, simul fateantur necesse est non se habuisse causam cur ab unitate discederent, ubi eos non possunt aliorum scelera maculare, et propterea scelere schismatis apertissimo tanquam uno mortifero vinculo pariter colligantur.

CAPUT X.--20. At enim prophetavit Jeremias. Quid prophetavit Jeremias? Non habere, inquiunt, verum Baptismum eos qui relinquunt Deum. Ait enim: « Exspectavit coelum super istud, et inhorruit multo vehementius, dicit Dominus: quoniam duo nequam fecit populus iste; me dereliquerunt fontem aquae vivae, et effoderunt sibi lacus detritos qui non possunt aquam portare » (Jerem. II, 12, 13). Et iterum: « Facta est mihi sicut aqua mendax, » inquit, « non habens fidem » (Id. XV, 18). Et illud quod scriptum est, « Qui baptizatur a mortuo, quid proficit lavatio ejus » (Eccli. XXXIV, 30)? Et illud in Psalmo: « Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum » (Psal. CXL, 5). Et iterum alibi: « Muscae moriturae exterminant oleum suavitatis » (Eccle. X, 1). Et alibi: « Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu » (Sap. I, 5). Haec omnia si eo modo intelligenda sunt, quo ab istis intelliguntur, nec nobis nec ipsis conquadrat ratio veritatis. Si autem alio modo docuero intelligenda, illi soli sua pravitate turbantur. Sed ut non turbentur, ad catholicum refugiant intellectum: quia non inveniunt exitum responsionis, dum irretiuntur crimine schismatis. Habent enim certe etiam ipsi; non dicam, Tales sunt, sed hoc dicam, quod vel fatentur, vel insanissime negant; habent ergo etiam ipsi derelinquentes Deum, qui est fons aquae vivae, hoc est, inique viventes. Neque enim pedibus, ac non corde relinquitur Deus. Habent et mendaces, et non habentes fidem, aliud profitentes et aliter conversantes. Habent etiam mortuos: si enim sexui delicatiori et infimiori delicias non concedit Apostolus, dicens, Vidua quae in deliciis agit, vivens mortua est (I Tim. V, 6); quaerant utrum nulli apud se viri, et, quod amplius est, praepositi vel ministri vivant in deliciis; atque si ita audent, renuntient se non habere mortuos, et meliores esse quam illa Ecclesia, cujus angelo in figura praepositorum vel animarum dicitur quod non vivat, sed mortuus sit, et tamen inter septem Ecclesias numeratur, nec ei divisae a compage corporis Christi, sed in unitate perseveranti praecepta vitae insinuantur (Apoc. III, 1-6). Omitto quod in concilio suo adversum Maximianistas dixerunt, « Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt littora » (Exod. XIV, 31). De quorum numero mortuorum nunc intus est Felicianus, qui adhuc mortuus baptizat: aut si jam revixit, habet secum illos quos mortuus in schismate baptizavit. Habent certe peccatores: nam si interrogentur quicumque sibi in ipsis magni videntur, etiam se ipsos peccatores non negant. Neque enim non tundunt pectora sua, aut cum id faciunt, simulate faciunt; quod si ita est, tunc certe infeliciter peccant, populos suos simulata humilitate fallentes: aut non dicunt in oratione dominica, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12); quod utique non de illis peccatis dicitur, quae in Baptismi regeneratione dimissa sunt, sed de iis quae quotidie de saeculi amarissimis fructibus humanae vitae infirmitas contrahit, quibus curandis adhibentur medicamenta eleemosynarum, jejuniorum et orationum, ut in oratione dicatur quod in eleemosynis agitur. Nam et peccatum quod in te alter admisit, dimittere, ut et tibi Deus dimittat, magnum opus misericordiae est. Quod si hoc in oratione ficte et non veraciter dicunt, putantes se non habere quod eis dimittat Deus, idipsum est inexpiabile sacrilegium, ea ipsa impia est et vesana superbia, quod est certe immane peccatum. Nam de morituris muscis quid dicam, quando in eis non morituros adhuc, sed jam mortuos multipliciter inveniri, sive fateantur, sive convincantur, ostendimus? Fictos vero quos fugit Spiritus sanctus disciplinae, et sine intellectu perdite viventes, quam multos inter se habeant, secundum ea quae supra dicta sunt, cogitent. Nam et quicumque ibi latent mali, quod vel eo certum est, quia saepe proditi convictique damnantur, non de recentibus tantum factis, sed etiam de vetere consuetudine flagitiorum, quia stultissima fictione diu celari potuerunt, hi utique magis ficti sunt, qui se bonos fingendo decipiunt.

21. Si ergo sic sunt ista intelligenda ut isti intelligunt, quomodo eis ratio subsistere poterit, cur apud eos qui male vivendo derelinquunt Deum, sive lateant, sive noti sint, non fuerint lacus detriti, qui continere non valent aquas? Et si in hoc loco sacramentum Baptismi intelligendum est, cur mendaces et infideles eorum ministri, non aquam mendacem, sed veracem vel dare vel habere creduntur? Cur ab illorum mortuis qui baptizantur, proficit aliquid lavatio eorum? Cur peccatores impinguant oleo capita aliena? Quid tibi muscae moriturae vel mortuae meruerunt, ut non exterminent oleum suavitatis? Quo privilegio muniuntur quicumque ibi ficti sunt, id est, justitiae pelle obtegunt lupum, ut non eos fugiat Spiritus sanctus disciplinae? Aut si eos fugit Spiritus sanctus, quomodo per eos baptizatis datur? Hic enim dici non potest, quod solent ineptissime et impudentissime dicere, « tunc posse a malo baptizari quemquam, si lateat malitia baptizantis. » Qui enim fictus est, tanto magis fictus est, quanto magis latet. Ab hoc ergo cum se auferat Spiritus sanctus, quae spes erit baptizati, si baptizantis hominis meritum in illa Dei gratia cogitandum est? Hic omnino quid respondeant non inveniunt, qui malos apertos habere se negant: in quo quidem apertissime convincuntur. Sed quid ad nos? Satis est nobis ad necessarium articulum causae, quod fictos bonos, id est occultos malos, apud se esse negare non possunt. Per multos enim redarguuntur, qui cum ibi perditis et sceleratis moribus viverent, et per ipsam fictionem diu latuissent, aliquando proditi, expulsi sunt. Credamus ergo, si nolunt ibi adhuc esse aliquos: tales illi certe qui ejecti sunt, cum in eadem fictione laterent, et eos fugeret Spiritus sanctus, de quo scriptum est, Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum (Sap. I, 5), quomodo baptizare potuerunt? Cur non recensentur saltem qui vivunt, ut accipiant Baptismum, quem utique a fictis quos deserebat Spiritus sanctus, accipere nequiverunt? Si autem dicunt, Spiritus quidem sanctus daturis fingentibus deerat justificandis, sed accepturis credentibus aderat abluendis per ineffabilem efficaciam potentiae suae; utrumque valens facere, illos fugere, istos fovere, illos culpare, istos mundare: quam pro se quaestionem solvunt, simul cernant solutam esse pro nobis. 22. Quod autem intelligitur in hac sententia sanctae Scripturae, quam certe ipsi non intelligentes, et quasi pro suis partibus proponentes, ad se ipsos convincendos ingerunt nobis, hoc pene in omnibus talibus quaestionibus intelligendum admonemus, scilicet quia omnia sacramenta cum obsint indigne tractantibus, prosunt tamen per eos digne sumentibus: sicut et verbum Dei; unde dictum est, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Nam effodere lacus detritos qui continere non valent aquas, quis me prohibet sic intelligere; id est, converti ad voluntatem terrenam, et non posse continere Spiritum sanctum, quem nomine aquae in Evangelio significari, quis quoquo modo christianus ignorat? Item aqua mendax non habens fidem, potest intelligi, non falsum baptisma, sed populus mendax et infidelis, non annumeratis veracibus et fidelibus, sed his solis qui mendaces et infideles sunt. Nam populos significari aliquando vocabulo aquarum, legant in Apocalypsi, et calumnientur sibi prius potius quam nobis. Sic enim dicitur Joanni: Aquas quas vidisti, super quas sedet meretrix illa populi et turbae sunt, et gentes et linguae (Apoc. XVII, 15). Et illud quod scriptum est, Qui baptizatur a mortuo, quid proficit lavatio ejus (Eccli. XXXIV, 30)? ut interim differam diligentiorem istorum verborum inquisitionem, tutissime accipio, Paganorum baptismata esse denotata, quia homines et a justitia et ab ista vita mortuos colunt, in quorum nomine baptizantur. Quamvis enim et ipsi sacerdotes per impietatem mortui dicantur, non tamen propter eos sic intelligitur, sed propter mortuos deos eorum, in quorum significatione dicitur, Deus noster Deus vivus (Jerem. X, 10). Quapropter etsi apud Christianos sunt aliqui praepositi vel ministri, qui per impietatem et iniquitatem suam mortui sunt, vivit tamen ille de quo dictum est in Evangelio, Hic est qui baptizat (Joan. I, 33): quia sicut dicit Apostolus, Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Oleum vero peccatoris apertissime Psalmus indicat, quemadmodum intelligendum sit. Ait enim: Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5). Unde manifestum est, oleo peccatoris blanditias adulatoris esse significatas, quibus repudiatis et detestatis eligit a justo emendari et argui; quia hoc justus non fallaci lenitate adulationis, sed veraci asperitate objurgationis faciens, multo magis misericorditer facit. Unde est et illud in Apocalypsi, Ego quos amo, arguo et castigo (Apoc. III, 19): et illud apud Salomonem, Meliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6); et multa reperiuntur hujusmodi. Oleum vero suavitatis, scilicet bonum odorem, id est, bonam famam Christianorum, illi exterminant, qui male victuri, et ad mortem suarum iniquitatum redituri, magna multitudine irruunt, ut eis per Baptismum peccata donentur, et ad ea denuo revertantur. Nam propter numerositatem muscis arbitror esse comparatos (Eccle. X, 1). Sed hi exterminant oleum suavitatis, qui non ipsam Dei gratiam, sed hominum mores intuentur; et quoniam sicut grana inter paleas non videntur, ita pie viventes inter iniquorum turbas non facile apparent, carnaliter offensi, a percipienda salute sempiterna sive retrahuntur, sive omnino resiliunt. Esse autem bonum odorem in bona fama recte viventium Christianorum, Apostolus docet, dicens, Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (II Cor. II, 15). Contra illi quibus dicitur, Nomen enim Dei per vos blasphematur in gentibus (Rom. I, 24); utique oleum suavitatis exterminant. Sic ergo habent ista alios sinceriores intellectus, quos si sequantur, etiam ipsi ab earum quaestionum expediuntur angustiis. Illorum autem intellectus si a nobis non confirmetur, ipsos solos; si vero a nobis confirmetur, utrosque nostrum implicat.

CAPUT XI.--23. Quid opus est jam plura discutere? Nisi forte illud movebit, quod cum probare Parmenianus vellet carnales homines non posse spirituales filios procreare, addidit ex Evangelio testimonium: Quod natum est de carne, caro est; et quod natum est de spiritu, spiritus est (Joan. III, 6). Quasi nos dicamus per se ipsum quemlibet hominem spirituales filios generare, et non per Evangelium; in cujus praedicatione Spiritus sanctus operatur ad gignendos in Baptismo filios spirituales, etiam cum fugit fictum ministrum, sicut supra diximus. Ideoque Apostolus cum talibus filiis loqueretur, si dixisset, Ego vos genui; et non addidisset, in Christo Jesu per Evangelium (I Cor. IV, 15): nullo modo se quisquam fidelium de illo natum religiose fateretur. Evangelium autem fur quoque Judas sine detrimento credentium praedicavit: et fictos eorum, id est, occultos malos, sicut ipsi quoque concedunt, cum fugiat Spiritus sanctus, per eorum tamen ministerium gigni spirituales filios asserunt. Nam quis ferat tantam dementiam, ut cum forte carnalem vocet hominem de conjuge filios procreantem, spiritualem appellet adulterum? Absit, inquit, ut hoc sentiam. Quomodo ergo adulter latens, cum apud eos praepositus esset spirituales potuit filios procreare, si carnales hoc facere non possunt? An forte tunc per manus ejus vel Christus, vel Spiritus sanctus, vel forte angelus baptizavit? Si ergo tunc homo baptizat, cum baptizator manifestus est bonus; cum vero baptizator latet malus, tunc Deus baptizat aut angelus, et unusquisque talis spiritualiter nascitur qualis fuerit a quo baptizatur: optent qui desiderant baptizari ut homines per quos baptizantur, non sint manifesti boni, sed latentes mali, ut sic Deo vel angelo baptizante sanctiores renasci mereantur. Hanc absurditatem si cogitant evitare, per quemlibet hominem, cum quis Christi baptismo baptizatur, Christum baptizare fateantur, de quo solo dictum est, Hic est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 33).

24. Nam illud ex Evangelio, Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Hoc cum dixisset, insufflavit, et dixit: Accipite Spiritum sanctum; si cui dimiseritis peccata, dimittentur; et si cui retinueritis, retinebuntur (Id. XX, 21-23): contra nos esset, ut cogeremur fateri ab hominibus hoc, non per homines fieri, si posteaquam dixit, Et ego mitto vos; subjecisset continuo, Si cui dimiseritis peccata, dimittentur; et si cui retinueritis, retinebuntur. Cum vero interpositum est, Hoc cum dixisset, insufflavit, et ait illis: Accipite Spiritum sanctum; et deinde illatum, per eos vel remissionem vel retentionem fieri peccatorum; satis ostenditur, non ipsos id agere, sed per eos utique Spiritum sanctum, sicut alio loco dicit, Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus sanctus qui in vobis est (Matth. X, 20). Spiritus autem sanctus in Ecclesiae praeposito vel ministro sic inest, ut si fictus non est, operetur per eum Spiritus, et ejus mercedem in salutem sempiternam, et eorum regenerationem vel aedificationem qui per eum sive consecrantur sive evangelizantur. Si autem fictus est, quoniam verissime scriptum est, Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum; deest quidem saluti ejus, ut auferat se a cogitationibus quae sunt sine intellectu: ministerium tamen ejus non deserit, quo per eum salutem operatur aliorum. Propter quod Apostolus ait, Si enim volens hoc facio, mercedem habeo, si autem invitus dispensatio mihi credita est (I Cor. IX, 17): id est, illis prodest quibus hoc dispenso, non mihi qui fictus sum. Qui enim invitus facit propter commoda gaudiaque carnalia, quae si aliter habere posset, illud desereret, ipse utique fictus est: ideoque non ait, Si invitus facio, nihil prosum eis erga quos facio; sed se tantum a mercede salutis alienat, non et illos quibus cibaria dominica etiam malus servus impendit. Quia vero non erat talis Apostolus, sed talis potius ut volens faceret, id est, gratuitam gratiam pietate casti cordis erogaret; etiam mercedem ejus per eum Spiritus sanctus operatus est, quam, sicut ipse dicit, reddet ei Dominus in illum diem justus judex (II Tim. IV, 8). Illos vero qui Evangelium annuntiabant non caste, qui non quidem aliud nisi veritatem, id est, Christum, tamen non veritate cordis boni, sed per occasionem commodorum suorum annuntiabant, Sinite, inquit, hos annuntiare: et gaudet non utique illis, sed eis qui per eos salvi fiebant, tenentes praeceptum dicentis, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). De his etiam Apostolus ad Philippenses loquitur: Quidam quidem, inquit, per invidiam et contentionem; quidam vero per bonam voluntatem Christum praedicant: quidam ex charitate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum; quidam vero et per contumaciam Christum annuntiant non caste, existimantes tribulationem suscitari vinculis meis. Quid enim, dum omni modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur? et in hoc gaudeo, sed et gaudebo (Philipp. I, 15-18). Numquid permitteret eos Christum praedicare, cum Evangelii veritatem non veraci cordis castitate praedicarent? Numquid de talium praedicatione gauderet, nisi sciret quod illis quidem perniciosum esset, rem castam non caste annuntiare; illis autem salubre, qui bona et vera per eos audientes proficerent ad salutem? Nam ubi non Christus qui veritas est, sed falsitas et mendacium praedicatur, apertissime prohibet, ad Galatas dicens, Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 9): itemque ad Timotheum, Sicut rogavi te, inquit, ut sustineres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quisbusdam ne aliter docerent (I Tim. I, 3). Illos autem invidiosos, contentiosos, contumaces, non castos, occasionem quaerentes faciendae suae malae voluntatis, quia sic eorum fictionem fugiebat Spiritus sanctus, ut eorum non desereret ministerium, quo per eos Christus praedicabatur, non solum permittit ut faciant, sed et gaudet quia faciunt. 25. Haec de Scripturis sanctis documenta proferimus, ut appareat facile non esse quidquam gravius sacrilegio schismatis: quia praecidendae unitatis nulla est justa necessitas, cum sibi nequaquam spiritualiter nocituros malos ideo tolerent boni, ne spiritualiter sejungantur a bonis, cum disciplinae severitatem consideratio custodiendae pacis refrenat aut differt; quam tamen securitas exserit, cum apparet sine vulnere schismatis ad salubrem correctionem posse aliquid ecclesiastico judicio vindicari. Dicimus enim magis nomen Domini eorum esse qui eum metuunt, quamvis permixti sint turbis eorum qui eum non metuunt; et illud quod Apostolus ait, Novit Dominus qui sunt ejus; et recedat ab injustitia omnis qui invocat nomen Domini (II Tim. II, 19). Si enim pro bono pacis, ne ante tempus cum zizania colliguntur, eradicetur simul et triticum, necessitate cogitur quisquam esse inter injustos; recedat ab injustitia, et securus invocat nomen Domini. Simul enim et ab injustis recedit, et ab eis exit, atque separatur interim corde, ut etiam corpore a talibus in fine separari mereatur.

CAPUT XII.--26. Et illud quod scriptum est, Non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9). In ore certe fidelium utique speciosa est. Sic autem unicuique est os proprium, nec quisquam sine consensione sui cordis ex ore vulneratur alieno. Cum autem praedicatio peccatoris ore procedit, quaerendum est cujusmodi peccatorem hoc loco Scriptura significare voluit. Nam et Publicanus qui justificatus est magis quam ille Pharisaeus, utique peccator erat (Luc. XVIII, 14). Si enim vera ejus peccata non erant, falsa erat confessio peccatorum: si autem vera erat confessio, propter quam justificari etiam meruit, procul dubio vera erant peccata. Hoc etiam de oratione sancti Danielis verissime dixerim, qui profecto veraciter ait: Cum orarem, et confiterer peccata mea et populi mei (Dan. IX, 20). In cujus ergo ore peccatoris laus speciosa non est, nisi maxime mendacis et ficti, quem Spiritus sanctus disciplinae fugiet? Qui tamen cum loquitur veritatem, non in ejus ore speciosa est, quia non ei tribuitur cujus particeps non est: sicut speciosa non erat prophetia in ore Caiphae pontificis sacerdotum, qui nescivit quid dixit, sed cum esset pontifex prophetavit (Joan. XI, 51): sed tamen per ipsum speciosa laus est Dei in auribus audientium et corde credentium.
CAPUT XIII.--27. Quin etiam ex Apostoli sententia male usurpata velut insultare audet Parmenianus eis quos negat habere Baptismum, et propterea dicit eos dare non posse. Quid enim, inquit, habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Quod ut omittam unde et quare dicat Apostolus, quod ipsius Epistolae contextione declaratur; si hoc de Baptismo vult intelligi, et si ille dare non potest qui non habet, ille autem non habet qui non accepit, ut ei aliquo modo suffragetur quod scriptum est, Quid enim habes quod non accepisti? quaero utrum non habeat quod apud ipsos accepit. Si dixerint, Habet; quaero utrum amittat si ab eis recesserit. Si dicunt, Amittit; baptizandus iterum est si redierit, ut ei possit restitui quod amisit. Si autem hoc non fit, nec quisquam dicit esse faciendum, non ergo amiserat. Porro si accepit, et non eo caruit, habet utique quod accepit: et ideo non ei potest dici secundum istorum intellectum, Quid enim habes quod non accepisti? Refer nunc animum ad ipsam origiginem schismatis. Qualemlibet existiment Caecilianum (quem nos credimus innocentem), procul dubio in unitate baptizatus erat: nondum enim facta erat ista divisio. Ponamus, sicut illi volunt, quod ab unitate ipse recesserit: non amisit utique quod acceperat; non enim, si rediret, baptizaretur iterum, ut reciperet quod amiserat. Porro si eo quod acceperat non caruerat, id utique habebat. Si ergo nec ipsi dici potuit ex istorum pravo intellectu, Quid enim habes quod non accepisti? multo minus hoc idem dici potest ei qui per Caecilianum a Domino accepit. Cur enim non potuit homo qui non conjunctus est vobis, id quod non habebat accipere per eum qui non amisit, quando recessit a vobis? Quanto ergo imprudentius dicitur orbi terrarum, Quid enim habes quod non accepisti? unde ipsius Sacramenti connexio in Africam venit, qui per nullius traditoris facinus potuit amittere promissionem Dei, apertissima pollicitatione dicentis ad Abraham, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18); etiam si isti non impii calumniatores fratrum, sed veri examinatores criminum fuissent?

28. Nam illud quod quidam eorum veritate convicti dicere coeperunt, « Baptismum quidem non amittit qui recedit ab Ecclesia, sed jus tamen dandi amittit; » multis modis apparet frustra et inaniter dici. Primo, quia nulla ostenditur causa cur ille qui ipsum Baptismum amittere non potest, jus dandi potest amittere. Utrumque enim Sacramentum est; et quadam consecratione utrumque homini datur: illud, cum baptizatur; istud, cum ordinatur; ideoque in Catholica utrumque non licet iterari. Nam si quando ex ipsa parte venientes etiam praepositi, pro bono pacis correcto schismatis errore suscepti sunt, et si visum est opus esse ut eadem officia gererent quae gerebant, non sunt rursum ordinati; sed sicut Baptismus in eis, ita Ordinatio mansit integra: quia in praecisione fuerat vitium, quod unitatis pace correctum est; non in Sacramentis, quae ubicumque sunt, ipsa sunt. Et cum expedire hoc judicatur Ecclesiae, ut praepositi eorum venientes ad catholicam societatem honores suos ibi non administrent; non eis tamen ipsa Ordinationis sacramenta detrahuntur, sed manent super eos. Ideoque non eis in populo manus imponitur, ne non homini, sed ipsi Sacramento fiat injuria. Et si quando ignoranter fit, nec animose defenditur factum, sed pie corrigitur cognitum, venia facilis impetratur. Deus enim noster non est dissensionis Deus, sed pacis (I Cor. XIV, 33): nec Ecclesiae ejus Sacramenta in eis qui ab Ecclesia recesserunt, sed ipsi qui recesserunt inimici ejus sunt. Sicut autem habent in Baptismo quod per eos dari possit, sic in Ordinatione jus dandi; utrumque quidem ad perniciem suam, quamdiu charitatem non habent unitatis. Sed tamen aliud est non habere, aliud perniciose habere, aliud salubriter habere. Quidquid non habetur, dandum est cum opus est dari: quod vero perniciose habetur, per correctionem depulsa pernicie agendum est ut salubriter habeatur. 29. Quanquam etsi laicus aliquis pereunti dederit necessitate compulsus, quod cum ipse acciperet, quomodo dandum esset addidicit, nescio an pie quisquam dixerit esse repetendum. Nulla enim cogente necessitate si fiat, alieni muneris usurpatio est: si autem necessitas urgeat, aut nullum, aut veniale delictum est. Sed et si nulla necessitate usurpetur, et a quolibet cuilibet detur, quod datum fuerit non potest dici non datum, quamvis recte dici possit illicite datum. Illicitam autem usurpationem corrigit reminiscentis et poenitentis affectus. Quod si non correxerit, manebit ad poenam usurpatoris quod datum est, vel ejus qui illicite dedit, vel ejus qui illicite accepit: non tamen pro non dato habebitur; neque ullo modo per devotum militem, quod a privatis usurpatum est, signum regale violabitur. Si enim aliqui furtim et extra ordinem, in monetis publicis aurum, vel argentum, vel aes percutiendo signaverint; cum fuerit deprehensum, nonne illis punitis, aut indulgentia liberatis, cognitum regale signum thesauris regalibus congeretur? Aut si quisquam, sive desertor, sive qui nunquam omnino militavit, nota militari privatum aliquem signet; nonne ubi fuerit deprehensus, ille signatus pro desertore punitur, et eo gravius quo probari potuerit nunquam omnino militasse, simul secum punito, si eum prodiderit, audacissimo signatore? Aut si forte illum militiae characterem in corpore suo, non militans pavidus exhorruerit, et ad clementiam Imperatoris confugerit, ac prece fusa et impetrata jam venia militare jam coeperit; numquid homine liberato atque correcto character ille repetitur, ac non potius agnitus approbatur! An forte minus haerent Sacramenta christiana, quam corporalis haec nota, cum videamus nec apostatas carere Baptismate, quibus utique per poenitentiam redeuntibus non restituitur, et ideo amitti non posse judicatur? An ducenda de militia similitudo non fuit, cum et Apostolus de agonisticis certaminibus clamet et aperte dicat: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit (II Tim. II, 4). 30. Et haec quidem alia quaestio est, utrum et ab iis qui nunquam fuerunt christiani possit Baptismus dari: nec aliquid temere inde affirmandum est sine auctoritate tanti concilii quantum tantae rei sufficit. De iis vero qui ab Ecclesiae unitate separati sunt, nulla jam quaestio est, quin et habeant et dare possint, et quin perniciose habeant pernicioseque tradant extra vinculum pacis. Hoc enim jam in ipsa totius orbis unitate discussum, consideratum, perfectum, atque firmatum est. Sed si nos male facimus, ipsi explicent quomodo Sacramentum baptizati non possit amitti, et Sacramentum ordinati possit amitti: quoniam dicunt, Recedens ab Ecclesia Baptismum quidem non amittit, jus dandi tamen amittit. Si enim utrumque Sacramentum est, quod nemo dubitat; cur illud non amittitur, et illud amittitur? Neutri Sacramento injuria facienda est. Si sancta malos fugiunt, utrumque fugiat: si sancta in malis inviolabiliter manent, utrumque maneat. Si dixerint, Baptismus in sola vera Ecclesia recte datur: respondetur eis, Baptismus in sola vera Ecclesia recte habetur. Cur non potest dari ubi non recte datur, cum possit haberi ubi non recte habetur? An quia non habere aliud est, aliud non recte habere? Sic et non dare aliud est, aliud non recte dare? Sicut non recte habet qui ab unitate discedit, sed tamen habet, et ideo redeunti non redditur: sic etiam non recte dat qui ab unitate discedit, sed tamen dat; et ideo quod ab eo accepit, venienti ad unitatem non iteratur. Illi autem quod non recte datur, datum non esse contendunt. Quod si alius quod non recte habetur, haberi non posse contendat, nonne utrique reclamamus, et dicimus habere quidem, sed non recte habere eum qui ab unitate discesserit? Si ergo volunt, ut audiat ille quod pariter reclamamus, ipsi nos audiant reclamantes, dare quidem, sed non recte dare eum qui ab unitate discessit. Quapropter, sicut redeunti non redditur quod foris habebat; sic venienti non repetendum est quod etiam foris acceperat. Unde consequenter intelligitur perversitatem hominum esse corrigendam, sanctitatem autem Sacramentorum in nullo perverso esse violandam. Constat enim eam in perversis et sceleratis hominibus, sive in eis qui intus sunt, sive in eis qui foris sunt, impollutam atque inviolabilem permanere: et quia dicuntur ea mali polluere, quantum in ipsis est dicuntur, cum illa impolluta permaneant; sed in bonis permanent ad praemium, in malis permanent ad judicium. Nam et de Spiritu qui nullo modo potest exstingui, dictum est tamen, Spiritum nolite exstinguere (I Thess. V, 19); id est, quantum in vobis est, nolite sic agere, tanquam conemini Spiritum exstinguere, aut tanquam Spiritum exstinctum deputetis: et nomen Dei nullo modo pollui potest, et tamen dictum est, Filius et pater intrabant ad unam puellam, ut polluerent nomen Dei sui (Amos. II, 7). 31. Nec ullo modo isti expedire se possunt, cum eis proponitur cur sanctitas Sacramenti et haberi et dari possit ab eo quem intus sceleratum jam Deus damnavit, et tunc incipiat ab eo dari non posse, cum ab hominibus damnatus fuerit, cum tamen nec tunc eam possit amittere. Postremo cur Felicianus, quem cum Maximiano trecenti decem damnaverunt, et diu foris in sacrilegio, sicut ipsi in concilio suo pronuntiaverunt, schismatis fuit, non solum ipsum Baptismum, sed etiam jus dandi non amisit? In honore quippe suo, sicut exierat, ita receptus est; cum his omnibus quos ipse foris positus baptizavit, nullo eorum rebaptizato: quia si aliquem eorum quos foris baptizaverat, rebaptizandum esse censerent, judicarent eum amisisse jus dandi cum foris esset, et propterea consequens erat ut ipsum quoque iterum ordinarent, si illos iterum baptizarent. Sed cum ad pacem Christi revocantur, calumniatores sunt: cum paci Donati consulunt, dissimulatores sunt. Quid est hoc aliud, quam quod eorum Tichonius de illis ait, Quod volumus sanctum est?

CAPUT XIV.--32. Utquid ergo Parmenianus inani jactantia exsultat, et dicit: « Nunquam divinae legis censura patietur ut vivificare quemquam mortuus possit, curare vulneratus, illuminare caecus, vestire nudus, et mundare pollutus? » Dominus enim suscitat mortuos, Dominus curat vulneratos, Dominus illuminat caecos, Dominus vestit nudos, Dominus mundat pollutos. Quid sibi arrogat quae hominis non sunt? Itane vivi sunt apud eos qui non peccant, ut etiam vivificare posse dicantur; cum incrementum dare non possint? Ego, inquit Apostolus, plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 6, 7). Quando dat vitam mortuo, qui incrementum dare non potest vivo? Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21). Itane apud illos sani sunt, ut possint etiam curare non sanos? Quid aliud isti, quam se benedicendos pro Domino opponunt? Sed ab eis nullo modo seducuntur, qui non in homine, sed in Deo sperantes cantant: Benedic, anima mea, Dominum, et noli oblivisci omnes retributiones ejus; qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos (Psal. CII, 2, 3). Si omnes languores ipse sanat, nullum relinquit quem Parmenianus sanare se dicat. Tantane apud illos lumina sunt, ut illuminare etiam possint? Quod nec illi, quo in natis mulierum major surrexit nemo, Joanni Baptistae Joannes evangelista concedit; de quo ait, Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lumen quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Si omnem hominem illud lumen illuminat, nullum relinquit quem Parmenianus illuminare se dicat. Quia etsi sancti homines, secundum quemdam modum dicuntur luminaria; alia tamen sunt lumina illuminata, aliud lumen illuminans, quod illud est de quo idem Joannes Baptista dicit, Nos omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 8, 9, 16). Nudos autem quis vestit, nisi qui dicit, Proferte illi stolam primam (Luc. XV, 22): et qui corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem (I Cor. XV, 53)? Et hoc quisquam divino indumento aliquem vestire dicitur, cui magnum est si vestiri ipse mereatur? Jam porro emundare pollutum se audeat dicere, si prius audet se dicere non esse pollutum. Mundati enim sumus per gratiam Dei; sed nec tunc quidem mundabimus aliquem, cum fuerit perfecta nostra mundatio: quanto minus modo, cum corpus quod corrumpitur aggravat animam (Sap. IX, 15)? Quis enim castum glorietur se habere cor? aut quis glorietur mundum se esse a peccato (Prov. XX, 9, sec. LXX)? Mundare quippe atque sanare, in spiritualibus rebus tantumdem valet. Sicut autem spe salvi facti sumus, ita spe mundati sumus in perfecta salute et in perfecta munditia. Quomodo ergo sanare et mundare jam possumus, qui nec tunc poterimus, cum omni modo salvi et mundi fuerimus? « Sed Deus » , inquit, « hoc per hominem facit. » Facit sane, sed fecit et per Judam, quem ad Evangelium praedicandum cum caeteris misit (Matth. X, 1-8): fecit et per Pharisaeos in eis qui bona quae per eos audiebant ipsi faciebant, cum illi non facerent quae dicebant. Postremo, cur iniqui et scelerati eorum, sive cum latent, sive cum pro pace Donati tolerantur, vivificant, curant, illuminant, mundant? An ipsi non sunt mortui, vulnerati, caeci, polluti? An ideo non apud eos caeci caecos ducentes simul in foveam cadunt (Id. XV, 14), quia non ipsos, sed Deum quem praedicant, illi audiendo et obtemperando sectantur? Ita sane, sed tunc praedicant Deum, si cum Christo colligunt: quicumque vero cum illo non colligunt, spargunt (Matth. XII, 30); Donatum praedicando, non Deum, caeci caecos sequendo simul in foveam cadunt. Sed de quaestione Baptismi latius aliquid Domino adjuvante tractabimus (Lib. 1 de Baptismo contra Donatistas, cap. 1), cum de omnibus testimoniis sanctarum Scripturarum, quae nobis objicienda credidit, Parmeniano responderimus. Qui vere ipse adaequat proximos sibi eversione iniquitatis, qui eis tam malum propinavit errorem, ut non pro pace, sed pro divisione et discissione non solum loquatur ipse, sed etiam divinos Libros loqui persuadeat.
CAPUT XV.--33. Sed inter multa miror hominem, cum ageret non posse haberi Baptismum nisi acceptum, nec posse accipi sine dante, interposuisse ex Evangelio testimonium: Non potest, inquit, accipre homo quidquam, nisi fuerit illi datum de coelo. Posset enim aliquis eorum verborum inscius, cum coepisset iste dicere, Non potest homo accipere quidquam, nisi datum fuerit illi; antequam dixisset, de coelo, putare illum dicturum a Donato fuisse, aut a Parmeniano, aut ab aliquo de parte Donati, aut omnino ab ipsa parte Donati. Agnosco Evangelium, et illic scriptum esse recenseo, Non potest homo accipere quidquam, nisi datum fuerit illi de coelo. Sed numquid Donatus est coelum? numquid Parmenianus est coelum? numquid pars ipsa Donati? Illa vero non est coelum, non est in coelo. Qui enim ait, Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit illi datum de coelo. nunquam diceret, Nisi datum fuerit illi de sole, aut de luna, aut de stellis, quae tamen in coelo sunt: quanto minus diceret, Nisi datum fuerit illi de parte Donati, quae non solum non est coelum, nec est in coelo, sed nec in regno vult esse coelorum. Nec illud procul dubio diceret, Non potest homo accipere quidquam, nisi datum fuerit illi de Ecclesia: ipsa enim Ecclesia de coelo accipit. Si autem diceret, Non potest homo accipere quidquam, nisi datum fuerit ei ab homine justo; irruerent quidem isti frontosi, et se justos esse proclamarent, ut ab eis acciperet qui vellet accipere: nec nos quaestionem faceremus, utrum justi essent an non; sed inter eos esse vel latentes injustos facile ostenderemus ex quibusdam proditis et exclusis; et tamen eos non improbaremus, nec diceremus non datum, vel non acceptum, quod datum et acceptum esset a talibus. Sed et hoc falso diceretur, Non potest homo accipere quidquam, nisi datum fuerit ei ab homine justo. Ipse enim justus a quo alter accipit, quaero a quo acceperit. Si et ipse a justo homine, et de illo ita quaero, donec ab ipso capite ordinis humani ad aliquem perveniam, qui non ab homine acceperit; atque ita falsum esse doceam, quod non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei ab homine datum.

34. Quid autem agunt isti nescientes per evangelicum testimonium, nisi ut homines admoneantur ut aliquando evigilent, atque advertant vere non homines esse attendendos, cum sanctum aliquid homo accipere desiderat, sed illum solum qui de coelo dat homini; quia non potest homo accipere quidquam, nisi datum fuerit ei de coelo? Quod si dixerint, De coelo quidem accipit, non de homine, sed tamen per hominem; quaero per qualem. Si per justum tantum; non habent illi qui apud eos ipsos per latentes iniquissimos acceperunt: si et per injustum; quae causa ergo est ut aliquem rebaptizent? Si per injustum non nisi latentem; non habent, quos baptizavit manifestus satelles Gildonis Optatus: si et per injustum etiam manifestum, qui tamen nondum damnatus et ab Ecclesiae communione projectus sit; non habent illi quos Felicianus Mustitanus, cum ab eorum communione foris esset, in Maximiani schismate baptizavit, quos tamen nunc cum illo regressos nemo rebaptizat. Postremo si homo, quamvis de coelo, non tamen nisi per hominem potest accipere quidquam; quaero ipse Joannes Baptista, qui hoc ait, per quem hominem acceperat, quod utique de coelo acceperat? Et non invenitur: atque ita a se testimoniis prolatis mala causa convincitur. Quia etsi dicat Filius accepisse se a Patre, et Spiritum sanctum de suo accipere, non quasi gradatim, sed sicut ipse exposuit dicens, Quia omnia quae habet Pater, mea sunt, ideo dixi, De meo accipiet (Joan. XVI, 15): posse tamen hominem non interposito homine divinitus aliquid accipere, exemplo suo Joannes ipse testatur, et tot sancti antequam Dei Filius homo fieret, et posteaquam resurrexit et ascendit in coelum, centum viginti homines simul congregati erant, quos nullo homine in terra manum imponente, de coelo veniens Spiritus sanctus implevit (Act. I, 15, et II, 1-4): et constituto jam ordine Ecclesiae, Centurionem Cornelium ante ipsum Baptismum, ante impositionem manus, cum eis qui secum erant eodem Spiritu sancto repletum, Petrus ipse miratus est (Id., X, 44). Nemo ergo accipit sine dante: sed quod pertinet ad Baptismi sanctitatem, adest Deus qui det, et homo qui accipiat, sive per se ipsum donante Deo, sive per angelum, sive per hominem sanctum, sicut per Petrum, sicut per Joannem; sive per hominem iniquum, sicut per tam multos vel latentes vel manifestos, quos ante tempus de messe colligere servi patrisfamilias prohibentur, et quos velut paleam frumenta dominica usque ad tempus ventilationis corde interim separati non temeritate corporaliter deserunt, sed pietate spiritualiter ferunt.

CAPUT XVI.--35. Qui, inquit, male credidit, consequi non potest Baptismi sacramentum; quia scriptum est, « Perversum non potes adornare » (Eccle. I, 15, sec. LXX). Quid si ergo apud eos quispiam baptizatus fuerit, qui putaverat, verbi gratia, Christum ex eo esse coepisse, ex quo secundum carnem de virgine Maria natus est; postea veritatis sermone commonitus, cum comperisset ipsum esse de quo Joannes ait, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; de quo consequenter ait, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14): fateretur eis suum pristinum errorem, atque in eo se fuisse cum baptizaretur sollicitus indicaret, juberent eum denuo baptizari? Nunquam utique facerent: sed hominis imperitam simplicitatem carnali opinione prius depravatam, veritatis ratione correctam gratularentur: aut si etiam talis perversitas pertinaciter ei defendenda videretur, et diu reluctatus neque correctus, etiam de Ecclesia pelleretur, et postea cognita veritate remcaret, poenitentia utique curandum esse censerent, non iteratione Baptismatis vulnerandum; quamvis hoc in corde se habuisse fateretur etiam illo tempore quo apud ipsos fuerat baptizatus. Perversum ergo non potes adornare, quia non ei ad ornamentum valeret Sacramentum quod acceperat, si in fide perversa persisteret, sed potius ad supplicium: cum tamen ipsum Sacramentum per se, etiam in perverso quem non ornabat, sed judicabat, integrum permaneret; et ideo nullo modo esset illius Sacramenti violanda sanctitas, etiam cum esset illius hominis corrigenda perversitas.
CAPUT XVII.--36. Audet etiam Parmenianus nobis exempla divina proponere, quibus se arbitratur ostendere, quaerendum esse hominem sanctum, a quo accipi debeat Sacramentum. Ipse, inquit, Dei Filius, ipse Dominus Jesus Christus, a quo principium spiritualis Baptismi exortum est, cum secundum voluntatem Patris baptizandus esset, utrumne ad Pharisaeos perfidos atque profanos, an ad sanctissimum Joannem venisse monstratur? At si hoc exemplo invitamur ad accipiendum Baptismum, inferiorem nobis a quo baptizemur debemus inquirere; quandoquidem Dominus ab eo baptizatus est, qui se ab ipso Domino baptizari debere praedixerat, et qui se indignum corrigiam calceamenti ejus solvere testabatur (Matth. III, 14, 11). Quinimo, ut intermittam inquirere diligentius cur ipse Salvator noster baptizari voluerit, quia certe aliqua causa voluit; propterea fortasse, cum se ipse posset tingere, qui etiam suum baptizatorem poterat baptizare, voluit Dominus a servo, et ille per quem facta sunt omnia ab illo qui factus est inter omnia, baptizari, ut et doceret humilitatem, et ostenderet non interesse quis a quo baptizetur, dum eo Baptismo quo baptizandus est baptizetur. Nec a Pharisaeis dedignaretur ille baptizari, si haberent hujusmodi baptismum, quo ille certi sacramenti gratia voluit baptizari. Nam et cum circumcidendus esset, numquid Joannes quaesitus est? Hoc enim a Judaeis fieri jam solebat. Et cum pro illo esset offerendum legale sacrificium, numquid devitatum est illud templum, quod ab eo vocatur spelunca latronum (Matth. XXI, 13)? Quo certe et boni intrabant et mali: nec bonis oberant mali; quoniam Dominus qui ait, Sancti estote, quia ego sanctus sum (Levit. XI, 45); ita inviolabiliter facit sanctos suos versari inter malos, ut custodiant eam quam accipiunt sanctitatem, quemadmodum ipse Dominus Jesus nulla contagione malignitatis in Judaeorum gente pollutus est, neque cum illa prima sacramenta secundum perfectam humilitatis viam factus sub lege suscepit, neque cum postea discipulis electis cum suo traditore usque ad extremum osculum vixit. Ejus enim exemplo, non solum non facientis mala, sed etiam non consentientis ulli malitiae, inter paleam frumenta secura sunt, quia neque talia faciunt, neque consentiunt facientibus; etiam si in eadem segete usque ad messem, in eadem area usque ad ventilationem, intra eadem retia usque ad separationem quae in littore futura est, boni tolerent malos (Matth. III, 12, et XIII, 37-45, 47-50). Sed isti sunt vere caeci duces caecorum, qui et in numero suorum tam multos malos vident, et viam pacis non vident; et ut se non ad sustinendum invicem propter unitatis vinculum, sed ad dividendum ab invicem propter schismatis sacrilegium sequantur homines, persuadent.
CAPUT XVIII.--37. At enim dictum est per prophetam regi Josaphat: O rex Josaphat, si peccatorem tu adjuvas, aut eum quem Dominus odit tu diligis, propterea fuit super te ira Domini. Quis enim nostrum dicit peccatorem adjuvandum, ad hoc utique in quo peccare vult; sicut ipse Achab quem adjuvabat Josaphat, eundo cum illo in praelium, cum ille Michaeae prophetae veracia verba contemneret? Et tamen nec sic obfuit innocentiae regis Josaphat pessimum meritum regis Achab: quia illum Dominus ad se exclamantem a periculo bellico liberavit, illum autem sacrilegum contemptorem in manus hostium venire permisit (III Reg. XXII). Et si quid Josaphat periculi expertus est, quod ei Propheta indicat ab ira Dei fuisse, non alieno meruerat peccato, sed suo; quia sicut ei dictum est, peccantem adjuvabat: sed apud Deum caetera ejus bona facta praevaluerunt. Sic enim dicitur ei: Peccatorem adjuvisti, et ei contra Dominum amicus es, et in hoc super te ira a facie Domini. Sermones Dei boni in universis sunt tecum, quoniam abstulisti lucos de terra, et parasti cor tuum ad requirendum Deum (II Paral. XIX, 2, 3). Qui autem versatur in Ecclesia Dei, ubi sunt et illi qui sua quaerunt, non quae Jesu Christi, qui per invidiam et contentionem Christum annuntiant, non caste; et dicit, Sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur; et in hoc gaudeo, sed et gaudebo (Philipp. II, 21, et I, 15-18): impollutus inter eos atque integer permanet, quia non eis ad sua quaerenda consentit, cum hoc culpet atque reprehendat; nec eos ad peccandum, sed ad hoc adjuvat, unde Christus latius praedicetur, et ab his qui audiunt et faciunt per eos qui quod dicunt non faciunt, Christo credatur, in Christo speretur, Christus diligatur. Talibus enim praecipit idem apostolus dicens: Nolite conjungi cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? Quae communicatio est luci ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial? Aut quae pars fideli cum infideli? Qui autem consensus templo Dei cum simulacris? Vos enim templum Dei vivi estis. Dicit enim: Quia inhabitabo in eis, et inambulabo; et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Propter quod exite de medio eorum, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis; et ego recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens (II Cor. VI, 14-18). Quae verba isti carnaliter sentientes, per tot divisiones se ipsos minutatim in ipsa una Africa concidunt. Non enim intelligunt neminem conjungi cum infidelibus, nisi qui facit peccata Paganorum, vel talia facientibus favet; nec quemquam fieri participem iniquitatis, nisi qui iniqua vel agit vel approbat. Quis autem communicat tenebris, nisi qui per tenebras consensionis suae dimisso Christo sequitur Belial? Quis ponit cum infidelibus partem suam, nisi qui ejus infidelitatis fit particeps? Ita enim templum Dei esse desinit, nec se aliter simulacris adjungit. Qui autem sunt templum Dei vivi, et in medio nationis tortuosae ac perversae apparent sicut luminaria in mundo verbum vitae habentes (Philipp. II, 15), nihil eos quod pro unitate tolerant inficit; nec angustantur, quia in illis habitat et deambulat Deus: et exeunt de medio malorum, atque separantur interim corde; ne forte cum id facere per seditionem schismatis volunt, prius a bonis spiritualiter, quam a malis corporaliter separentur.
CAPUT XIX.--38. Quod ergo scriptum est Deum dixisse, Eos qui me clarificant, clarificabo; et qui me spernit, spernetur (I Reg. II, 30); ipsi maxime nolunt intueri. Quomodo enim clarificant Deum, qui dicunt per orbem terrarum impleri non posse ejus promissa, quae promisit patribus nostris, Abrahae, Isaac, et Jacob; quae per Prophetas tanto ante praenuntians, exhibuit per Unicum suum, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 2, 3), ut in illo, id est, in semine Abrahae benedicerentur omnes gentes: qui dicunt ipsum Dei Filium frustra dixisse, Sinite utraque crescere usque ad messem (Matth. XIII, 30): quasi falsus fuerit, aut ipse fefellerit, cum sola zizania per mundum creverint; frumenta vero praeter partem Donati, in toto terrarum orbe defecerint? quomodo ista sentientes glorificant Deum, cum scriptum sit, In latitudine gentis gloria regis; in diminutione autem populi contritio principis (Prov. XIV, 28)? Aut quomodo non spernunt Deum, qui Baptismum ejus in eis quorum causam non audierunt, et de quibus nullo modo judicare potuerunt, incredibili temeritate impietatis exsufflant, et sibi audent arrogare quod Dei est; a se damnatos in honoribus integris pro Donati pace recipiunt, et a se inauditos contra pacem Domini detestantur; Baptisma in illis terrarum partibus per Apostolos traditum periisse contendunt, et per Felicianum apud Maximianistas traditum non periisse concedunt? Jamvero quomodo Catholici non clarificant Deum, qui promissa ejus nullis hominum sceleribus, quominus implerentur, impediri posse confidunt; qui sacraemnta ejus ita debita veneratione prosequuntur, ut ea si etiam al indignis tractata fuerint; illis sua perversitate damnatis, illa intemerata sanctitate permanere demonstrent?
CAPUT XX.--39. « Iterum, » inquiunt, « scriptum est: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. Quae enim fiunt ab ipsis latenter, turpe est et dicere » (Ephes. V, 11, 12). Jam ipsa verba quemadmodum intelligenda sint diximus, quia non communicare est non consentire: quod propter Ecclesiae disciplinam parum est, nisi etiam redarguantur, ut corrigi possint. Sed haec salva pace facienda sunt, et quantum admittit officium conservandae unitatis, ne simul eradicetur et triticum.
CAPUT XXI.--40. « Iterum ad Timotheum idem apostolus, Ne, inquit, communicaveris peccatis alienis; te ipsum castum custodi » (I Tim. V, 22). Docuit ex consequenti, quemadmodum quod prius dixit, intelligendum sit. Qui enim se ipsum castum servat, non communicat peccatis alienis. Si enim communicat, consentit: si consentit, corrumpitur: si corrumpitur, castum se non servat. Sed sane tandem aliquando evigilavit Parmenianus, et attendit quid diceret Tichonius, sed frustra: statim quippe amore sententiae suae contra veritatem oculos clausit. Ait enim: « Numquid, frater charissime, non polluunt alios aliena peccata, et hoc est facinorosis non communicare, licet cum ipsis convenias, eorum facta non facere? » Et tamen non totum dixit. Parum est enim eorum facta non facere, nisi displiceant: parum est ut displiceant, nisi redarguantur. Aliud enim est non facere, aliud non communicare, id est, non consentire facientibus, aliud etiam redarguere. Cur ergo ubi videre coeperat, statim se avertit, et usque in finem noluit pervenire, et vix trientem de toto posuit? An sicut de populo fecerunt, et sententiam veritatis praecidendam putavit? Nos dicimus, quod qui non facit malum, nec facienti consentit, et facientem arguit, firmus atque integer inter iniquos tanquam frumentum inter paleas conversatur. Ille autem tantummodo ait, « eorum facta non facere. » Et tertiam tamen de tota sententia particulam quemadmodum refellat videamus.

41. « Quod contra legem esse divinam, » inquit, « nullus qui legem veneratur, ignorat. » Adhuc ista verba communiter dici possunt. Potest enim et alius dicere, Quod secundum legem esse divinam, nullus qui legem veneratur, ignorat. Sed opus est probare, non dicere. Attendamus ergo quemadmodum probet. « Quid enim prodest, » inquit, « innocentiam custodisse, si cum reis mixtus est et obnoxiis? » Sane si ita est, innocentiam custodisse non prodest, sed innocentia custodita non est. Mixtus enim reis et obnoxiis, nisi per conscientiae maculatam consensionem, nullus recte dici potest. Qui vero implet quod scriptum est, Justo nihil placet iniquum (Prov. XII, 21, sec. LXX); ubilibet cum versari quaelibet necessitas cogat, misceri iniquitatibus non potest. « Vel quomodo, » inquit, « incorruptus poteris permanere, si corruptis sociaris? » Ita plane, si sociatur, id est, si mali aliquid cum eis committit, aut committentibus favet: si autem neutrum facit, nullomodo sociatur. Porro si addat tertium, ut non sit in vindicando piger, sed vel corripiat justus in misericordia et arguat, vel etiam, si eam personam gerit, et ratio conservandae pacis admittit, coram omnibus peccantes arguat, ut caeteri timeant; removeat etiam vel ab aliquo gradu honoris, vel ab ipsa communione Sacramentorum, et haec omnia cum dilectione corrigendi, non cum odio persequendi ; plenissimum officium, non solum castissimae innocentiae, sed etiam diligentissimae severitatis implevit. Ubi autem caetera impediuntur, illa duo semper retenta incorruptum castumque custodiunt, ut nec faciat malum, nec approbet factum.

CAPUT XXII.--42. Sed tamen videamus unde iste doceat quod affirmat: « Cum scriptum sit, » inquit, « Modicum fermentum totam massam corrumpit » (I Cor. V, 6). Dixit hoc Parmenianus, atque abiit: nec ei nunc ostendi potest, in parte Donati, non solum modicum fermenti, sed multum veneni ex illis ovis aspidum ruptis, et praevalidis jam serpentibus pro Primiano damnatis, et ad Primianum iterum revocatis. Sed correcti sunt, inquit. Deo gratias. Si verum est, non invideo, atque utinam id perfecte fiat. Si enim a Maximianistis redire ad partem Donati, nonnullus correctionis est gradus; quanto verior perfectiorque correctio est, ab ipsa parte Donati ad unitatem catholicam remeare? Et Tichonius quidem multa dixit, quae illis temporibus, et sicut interior noverat, quam non modico, sed multo fermento, totam suam massam nollent fateri corruptam, qui totum orbem terrarum peccatis Afrorum fermentatum esse criminarentur. Sed ego istos miror, si adhuc eis placet haec apostolica verba sic intelligere, ita eos Optatum Gildonianum velle defendere, ut nec modicum fermenti eum fuisse concedant. Quod si vel hoc concedunt, quam magnam putant esse massam suam, ut non potuerit tota corrumpi? aut si in eis solis tota corrupta est, quibus placet Optatus; experti discant intelligere quod legunt, quia inest tota massa ad quos pertinet quod dicitur totum, sive bonum, sive malum: ad eos pertinet qui consentiunt; ad eos autem qui non consentiunt, omnino non pertinet: et ideo disciplina ecclesiastica corrigendum est, ne ad multos persuadendo perveniat; quod ubi fieri permittit ratio pacis, et non fit, ipsa negligentia culpam trahit, et in periculo consentiendi est per desidiam corrigendi.
CAPUT XXIII.--43. Ex qua regula et illud intelligendum est, quod consequenter opponit, dicens esse scriptum: Sit vobis legitimum aeternum in progenies vestras, dividere in medio sanctorum et irreligiosorum, et in medio mundorum et immundorum (Levit. X, 9, 10). Tanto enim quisque melius hoc facit, quanto magis in Ecclesia proficit. Cum enim crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania. Et quamvis inter utrumque jam servi patrisfamilias cognitione dividerent atque distinguerent; jubentur tamen ea sinere crescere, et hoc usque ad messem (Matth. XIII, 26-30). Sed haec hactenus: ea enim quae restant, aliquanto diligentius ab alio exordio consideranda atque tractanda sunt.

LIBER TERTIUS. Reliqua tractantur loca Scripturae quae Parmenianus objectabat. CAPUT PRIMUM.--1. Cum omnis pia ratio et modus ecclesiasticae disciplinae unitatem spiritus in vinculo pacis maxime debeat intueri, quod Apostolus sufferendo invicem praecipit custodire (Ephes. IV, 3, 2), et quo non custodito medicina vindictae non tantum superflua, sed etiam perniciosa, et propterea jam nec medicina esse convincitur: illi filii mali, qui non odio iniquitatum alienarum, sed studio contentionum suarum infirmas plebes jactantia sui nominis irretitas, vel totas trahere, vel certe dividere affectant, superbia tumidi, pervicacia vesani, calumniis insidiosi, seditionibus turbulenti; ne luce veritatis carere ostendantur, umbram rigidae severitatis obtendunt, et quae in Scripturis sanctis salva dilectionis sinceritate et custodita pacis unitate, ad corrigenda fraterna vitia mordaciori curatione fieri praecepta sunt, ad sacrilegium schismatis et ad occasionem praecisionis usurpant, dicentes, « Ecce ait Apostolus, Auferte malum ex vobis ipsis. Quod malum utique si integris, » inquiunt, « non obesset, nec juberetur auferri. »

2. Interim videamus ne forte non frustra non dixerit Apostolus, Auferte malos a congregatione vestra; sed, Auferte malum ex vobis ipsis: quia cum quisque impeditur ab Ecclesiae congregatione malos homines separare, si ex se ipso auferat malum, non eis corde miscetur; atque ita spiritualiter non solum conjungitur bonis, sed etiam separatur a malis. Sic enim in illo loco ad Timotheum cum dixisset, Neque communicaveris peccatis alienis: tanquam ille diceret, fieri posse ut aliquos malos ab Ecclesiae congregatione separare non posset, et ideo tolerare cogeretur; tanquam consilium dans quemadmodum peccatis eorum non communicaret, Te ipsum, inquit, castum custodi (I Tim. V, 22). Nam malis malus misceri potest, bonus autem nullo modo, quamvis cum eis in una congregatione versetur. Ita et hic ad Corinthios cum dixisset, Quo enim mihi de his qui foris sunt judicare? Nonne de his qui intus sunt vos judicatis? ne forte turbarentur aliqua malorum numerositate, sic permixtis frumentis, ut sine illorum vexatione colligi separarique non possent; Auferte, inquit, malum ex vobis ipsis (I Cor. V, 12, 13): ut si forte non possent auferre malos a congregatione sua; auferendo malum ex se ipsis, id est, non cum eis peccando, nec eis ad peccandum consentiendo aut favendo, integerrimi inter eos et incorruptissimi versarentur. Quia per malum suum malis quisque consentit. Si autem a se ipso auferat malum, alieno malo non est unde consentiat. Quapropter quisquis etiam contempserit Ecclesiae Dei disciplinam, ut malos cum quibus non peccat et quibus non favet, desistat monere, corrigere, arguere, et si talem gerit personam, et pax Ecclesiae patitur, etiam a Sacramentorum participatione separare; non alieno malo peccat, sed suo. Ipsa quippe in tanta re negligentia grave malum est: et ideo, sicut Apostolus monet, si auferat malum a se ipso, non solum auferet audaciam committendi, aut pestilentiam consentiendi; sed etiam pigritiam corrigendi, et negligentiam vindicandi, adbibita prudentia et obedientia in eo quod praecipit Dominus, ne frumenta laedantur (Matth. XIII, 29). Ea quippe intentione quisquis inter triticum zizania toleraverit, auferendo a se ipso malum, non eis communicat: et ea distinguit ac judicat interim ad diem; non enim novit quid cras futurum sit: et ideo dilectione servata, non sine spe correctionis vindicandum est, quidquid etiam cogit necessaria severitas vindicari. Quod ut satis appareat, totum ipsum Epistolae apostolicae locum diligentius tractemus. 3. Quid vultis, inquit? In virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis? Jam hic apparet eum loqui de vindicta, ad cujus significationem virgam nominavit. Numquid tamen et virga sine charitate est, quia ita contexuit, In virga veniam ad vos, an in charitate? Sed quod sequitur, spiritu mansuetudinis, admonet intelligi, quia et virga charitatem habet. Sed aliud est charitas severitatis, aliud charitas mansuetudinis. Una quidem charitas est, sed diversa in diversis operatur. Omnino, inquit, auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec in Gentibus, ita ut uxorem patris sui quis habeat. De tam immani facto videamus quemadmodum eos saevire praecipiat. Et vos, inquit, inflati estis, et non potius luctum habuistis, ut tolleretur de medio vestrum qui hoc opus fecit. Quare luctum potius, et non iram, nisi quia si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor. XII, 26)? et non luctum, quia tollebatur; sed luctum, inquit, ut tolleretur: id est, ut lugentium dolor ad Deum ascenderet, et ipse tolleret hoc opus de medio eorum, sicut ipse sciret, ne forte illi per humanam imperitiam eradicarent et triticum. Cum ergo ad talem vindictam necessitas cogit, humilitas lugentium debet impetrare misericordiam, quam repellit superbia saevientium: nec illius ipsius qui de medio fratrum tollitur debet negligi salus; sed ita agendum est, ut ei talis vindicta sit utilis; et agendum voto et precibus, si corrigi objurgationibus non potest. Ideoque sequitur et dicit: Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi quasi praesens eum qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Jesu Christi congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu Christi, tradere hujusmodi satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini (Id. IV, 21-V, 5). Quid ergo agebat Apostolus, nisi ut per interitum carnis saluti spirituali consuleret, ut sive aliqua poena vel morte corporali, sicut Ananias et uxor ejus ante pedes apostoli Petri ceciderunt (Act. V, 5, 10); sive per poenitentiam, quoniam satanae traditus erat, interimeret in se sceleratam carnis concupiscentiam? Quia ipse item dicit, Mortificate membra vestra quae sunt super terram: inter quae et, fornicationem commemorat (Coloss. III, 5). Et iterum: Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. VIII, 13). Non tamen ab eo fraternam separat charitatem, quem de fraterna congregatione praecipit separari. Hoc enim apertius ad Thessalonicenses dicit: Si quis autem non obaudit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et non commisceamini cum illo, ut erubescat: et non ut inimicum eum aestimetis, sed corripite ut fratrem. Audiant isti aliquando, et intelligant quemadmodum satagat charitas apostolica, ut sufferentes invicem studeamus conservare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3). Nam et hic cum dixisset, Et non ut inimicum eum aestimetis, sed corripite ut fratrem; tanquam ostendens cur hoc dixerit, continuo subjunxit, Ipse autem Deus pacis det vobis pacem semper in omni bono (II Thess. III, 14-16). Ita et de isto qui uxorem patris sui habuit, luctum potius indicit, et pacificam charitatem ubique commendat: sicut et de seipso ait, Ne iterum cum venero ad vos, humiliet me Deus, et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt poenitentiam super immunditia, et luxuria, et fornicatione quam gesserunt. Et paulo post ait: Praedixi, et praedico sicut praesens secundo, et nunc absens, his qui ante peccaverunt, et caeteris omnibus, quia si venero iterum, non parcam (II Cor. XII, 21, et XIII, 2). Ideo lugendo judicabat, ut Dei misericordia sine corruptione vinculi pacis, ubi salus tota consistit, contereret peccantes atque corrigeret; sicut de isto ipso qui cum patris uxore fuerat fornicatus, fecisse intelligitur. Nam non invenitur de quo alio significet in secunda Epistola ad eosdem Corinthios, cum ait: Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrymas, non ut contristemini, sed ut sciatis dilectionem quam habeo abundantius in vos. Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed ex parte, ut non onerem omnes vos. Sufficit ei correptio haec quae fit a multis, ita ut e contrario vos donetis, et consolemini, ne quando majori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est. Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in eum charitatem. Ad hoc enim et scripsi, ut cognoscam probationem vestram, si in omnibus obaudientes estis. Si cui autem aliquid donaveritis, et ego. Nam et ego si cui donavi, propter vos, in persona Christi, ut non possideamur a satana: non enim ignoramus mentes ejus (Id. II, 4-11). Quid moderatius, quid diligentius, quid sollicitudine pia et paterna ac materna charitate plenius fieri aut dici potest? Sicut peccanti adhibet emendationem, sic correcto, et conterenti atque humilianti in poenitentia cor suum, vult reddi consolationem; ne majori, inquit, tristitia absorbeatur. Sed quid illud quo conclusit istam sententiam, Ut non possideamur a satana? Non enim, inquit, ignoramus mentes ejus. Ipse est enim qui per imaginem quasi justae severitatis crudelem saevitiam persuadet, nihil aliud appetens venenosissima versutia sua, nisi ut corrumpat atque disrumpat vinculum pacis et charitatis, quo conservato inter Christianos, vires ejus omnes invalidae fiunt ad nocendum, et muscipulae insidiarum comminuuntur, et consilia eversionis evanescunt. CAPUT II.--4. Sed etsi de aliquo alio in secunda ad Corinthios Epistola locutus est Apostolus, et ibi tamen significavit quanta charitate in quemque debeat ecclesiastica vindicta procedere. Hoc est illud quod isti non intelligentes inter calumnias suas solent habere praecipuum: Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5). Quia vero isti non in misericordia emendare noverunt, et Caeciliani innocentiam saevis suspicionibus insectati sunt, et Optati Gildoniani potentiam fallacis oleo adulationis unxerunt. Nam si propter vinculum pacis iniquitatem Optati gementes lugentesque tolerarent, non utique pacem christianam atque catholicam in orbe terrarum, sanctamque unitatem disrumperent, aut certe a majoribus suis nefaria caecitate disruptam ita dolerent, ut saltem apud se experti quam multos malos pro pace Donati ferre cogantur, impacatas illorum calumnias pace suae correctionis exstinguerent.

5. Sed et ad illius primae ad Corinthios Epistolae consequentia redeamus. Cum dixisset Apostolus, Tradere hujusmodi satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu: etiam atque etiam commendans humilitate lugentium hoc debere fieri, non superbia saevientium, continuo subjecit, Non bona gloriatio vestra: vel per exprobrationem pronuntiationis, Bona gloriatio vestra. Sic enim nonnulli, et maxime latini codices habent, cum eadem in utroque sententia teneatur. Non enim metuendum est ne quis intelligat laudando eos dixisse, Bona gloriatio vestra: cum et superius dixerit, Inflati estis, et non potius luctum habuistis; et hic continuo subjungat, Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit (I Cor. V, 6): quod ad ipsam inanis gloriationis corruptionem congruentius referri potest. Superbia quippe ex vetustate primi hominis, qui superbia lapsus est, quasi fermentata et corrupta mente facit elatos in unam conspersionem, qui sibimet in eam simili jactantiae vanitate consentiunt. Et gloriari quidem, non de peccatis suis, sed super alterius peccata, tanquam ex comparatione innocentiae suae, modicum videtur fermentum; quia de suis etiam iniquitatibus gloriari, multum fermentum est: sed et illud modicum totam massam corrumpit. Cadit enim superbus merito superbiae suae, et incipit etiam peccata sua defendendo velle gloriari. Quod praevidens idem apostolus ait: Quapropter, qui se putat stare, videat ne cadat (Id. X, 12). Et iterum: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis, intendens teipsum, ne et tu tenteris. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 1, 2). Quid est lex Christi, nisi, Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem (Joan. XIII, 34)? Quid est lex Christi, nisi, Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Quod ergo hic dixit, Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi; hoc alio loco ait, Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3). Nam et in illo Pharisaeo modicum fermentum esse videbatur, quia peccatorem non solum non dolebat, sed super ejus peccata de suis se meritis extollebat. Sed descendit ille confitens peccata sua, justificatus magis quam ille Pharisaeus jactans merita sua: quoniam qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII, 10-14). Sequitur ergo Apostolus, et dicit: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Quid est, ut sitis; et quid est, sicut estis: nisi quia erant ibi tales, erant ibi non tales, quos ut tales essent, exemplo talium commonebat? Tamen omnes in uno tanquam eosdem admonet, ne illi qui tales erant, deperarent de his qui nondum tales erant, et eos ad compagem sui corporis non pertinere arbitrarentur; tanquam eosdem admonet cum dicit, ut sitis sicut estis. Noverant enim et illi qui jam sic erant, et admonente Apostolo magis magisque nosse debebant, sufferre illos qui nondum sic erant, ut sufferendo invicem in dilectione, servarent unitatem spiritus in vinculo pacis, et invicem onera sua portantes, implerent utique legem Christi, qua Dominus noster Jesus Christus ad docendam humilitatis viam usque ad mortem crucis humiliari dignatus est (Philipp. II, 8), et tanquam medicus aegrotantes, ita cum dilectione pertulit peccantes, de quibus dixerat, Non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus (Matth. IX, 12). Statimque principale proposuit exemplum dicens, Etenim pascha nostrum immolatus est Christus: ut tantae humilitatis exemplo discerent expurgare vetus fermentum, id est, quidquid in eis superbiae de veteri homine remansisset. Itaque, inquit, diem festum celebremus; non utique unam diem, sed totam vitam: non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et malignitatis, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Malitia quippe est et malignitas velut de alieno peccato gloriari, quasi tunc debeat de justitia sua quisque gaudere, cum alium justum esse non conspexerit. Sinceritas autem et veritas est, etiam si proficit aliquis, meminisse quid fuerit, et multo magis misereri lapsorum: quandoquidem ipse erectus est a lapsu suo per Christi misericordiam, qui sine ullo suo peccato se pro peccatoribus humiliavit. 6. Sed ne perniciose relinquantur, et quasi dissimulanter negligantur aliena peccata, quod non est minoris crudelitatis, quam illud superbiae, sequitur et dicit: Scripsi vobis in epistola, non commisceri fornicariis; non fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut raptoribus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exisse. Opus enim vestrum in hoc mundo illud est, ut peccatores Christo ad salutem lucremini. Quod fleri non poterit, si eorum colloquia convictumque fugiatis. Nunc autem, inquit, scripsi vobis non commisceri: si quis frater nominatur inter vos aut fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum quidem simul sumere. Quo enim mihi de his qui foris sunt judicare? Nonne de his qui intus sunt vos judicatis? De his autem qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis (I Cor. V, 7-12). 7. Ecce quemadmodum ad hanc sententiam venit Apostolus, cujus ultimam particulam ponendam credidit Parmenianus, dicens esse scriptum, Auferte malum ex vobis ipsis. « Quod, » inquit, « utique si bonis et integris non noceret, non juberetur auferri. » Quae autem superius dicta sunt, unde ad hoc ventum est, praetermisit; quibus utique ad id quod persuadere cupiebat, separationem a malis fieri corporaliter oportere, poterat adjuvari dicente Apostolo, Cum hujusmodi nec cibum simul sumere. Cur ergo non commemoravit quod ejus intentionem maxime adjuvare posse videbatur? Cum enim vehementer instet ut a male viventibus corporalem separationem faciendam esse persuadeat, cur non adhibet testimonium Apostoli dicentis, Si quis frater nominatur fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum simul sumere: nisi quia vidit, si hoc diceret, posse sibi responderi, Itane vos etiam fornicatores et idolis servientes aut non habetis, aut eos ignoratis? Nullum avarum, aut maledicum, aut ebriosum, aut rapacem inter vos videtis et nostis? Cur ergo cum talibus contra praeceptum Apostoli, non solum cibum mensae vestrae sumitis, sed etiam coenam mensae Dominicae communicatis? Hoc ergo Parmenianus, quantum arbitror, evitare conatus est, ne sibi responderetur: ut id non poneret quod pro ejus causa validissime sonare videretur: nam hoc Epistolae apostolicae capitulum si eum fugisset, et ei non occurrisset, non ex ejus ultima parte poneret, Auferte malum ex vobis ipsis. 8. Sed nunc quia hoc diximus, fortasse isti audebunt negare haberi inter se avaros, aut maledicos, aut ebriosos, aut rapaces; et ipsum Optatum, qui universae Africae notissimus fuit, quem tamdiu pertulerunt, quamdiu timuerunt, fortasse defendere conabuntur. Dicant ergo, si possunt, meliorem se atque purgatiorem habere nunc Ecclesiam, quam erat ipsa unitas beatissimi Cypriani temporibus, qui collegas suos, a quibus tamen nulla corporali disjunctione separatus est, nullum eorum nominatim appellans, sed prudenter ac sobrie saluberrimae mordacitatis inferens medicinam, his verbis graviter arguit, quia esurientibus in Ecclesia fratribus habere argentum largiter vellent, fundos insidiosis fraudibus raperent, usuris multiplicantibus fenus augerent. Et ut apertissime ostenderet de his se dicere, cum quibus in unius Ecclesiae communione vivebat, consequenter annexuit: « Quid non perpeti tales pro peccatis hujusmodi mereremur » ( Cyprianus, Serm. de Lapsis )? Non enim ait, Mererentur; sed, « mereremur: » quod nullo modo dixisset, cum talis utique ipse non esset, nisi manifestare vellet eorum facta se gemere, qui ei non solum Ecclesiae unitate, sed etiam collegii consortio jungerentur, quamvis ab eis vita, moribus, corde, proposito discreparet. Dicant ergo isti meliorem nunc esse Ecclesiam suam, et non se habere tales, quales habuit in ipsa unitate Cyprianus. Credant eis qui volunt, et adversus ea mala quae de moribus eorum insimulata fuerint, oculos claudant: ego eos ad illa ipsa priora unitatis tempora revocabo, et ab eis quaeram, utrum quando ille tantus episcopus Carthaginensis Ecclesiae Cyprianus de tam malo collegio, testimonio liberae vocis usque ad ea scripta, quae posteris etiam proderentur, ingemuit, erat Ecclesia Christi, an non erat. Si erat, quaero quemadmodum Cyprianus et caeteri similes ejus implebant quod praecepit Apostolus, Si quis frater nominatur aut fornicatur, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum simul sumere: quando cum his avaris et rapacibus, qui esurientibus in Ecclesia fratribus habere argentum largiter vellent, fundos insidiosis fraudibus raperent, usuris multiplicantibus fenus augerent, panem Domini manducabant, et calicem bibebant? 9. An forte parva sunt ista crimina, et parvi aestimanda? Solent enim isti etiam hoc dicere, pensantes ea non in statera aequa divinarum Scripturarum, sed in statera dolosa consuetudinum suarum. Quidquid enim sceleris et iniquitatis inebriat multitudinem, amittit examinis veritatem. Sed ideo sunt tanquam sincerissimum speculum proposita hominibus oracula coelestium paginarum, ut ibi quisque videat quodlibet peccatum quantum sit, quod forte magnum est, et male viventium caeco more contemnitur. Potuitne gravius divinis eloquiis accusari avaritia, quam ut idolatriae demonstraretur aequalis, et ejus nomine appellaretur, dicente Apostolo, Et avaritia, quae est idolorum servitus (Coloss. III, 5)? Potuitne majori poena digna judicari, quam ut inter illa crimina poneretur, quibus obsessi regnum Dei non possidebunt? Aperiantur oculi cordis, ne frustra pateant oculi corporis, et legant praedicatorem liberum veritatis in eadem ipsa prima ad Corinthios Epistola scribentem: Nolite errare; neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9, 10). Quomodo ergo Cyprianus et alia similia frumenta dominica in illa tunc unitatis Ecclesia cum avaris et rapacibus, cum his qui regnum Dei non possidebunt, non laicis vel quibuscumque clericis, sed et ipsis episcopis panem Domini manducabant, et calicem Domini bibebant; cum idem apostolus praecipiat non eis commisceri, et clamet cum ejusmodi nec cibum sumere? An quia non poterant ab eis corporaliter separari, ne simul eradicarent et triticum, sufficiebat eis a talibus corde sejungi, vita moribusque distingui, propter compensationem custodiendiae pacis et unitatis, propter salutem infirmorum et tanquam lactentium frumentorum, ne membra corporis Christi per sacrilega schismata laniarent? 10. Sed ecce ego non urgeo quemquam illorum sic intelligere: ipsi explicent quemadmodum esse potuerit illa tunc Ecclesia gloriosa sine macula et ruga (Ephes. V, 27), ubi esurientibus in Ecclesia fratribus habere largiter argentum volebant, ubi fundos insidiosis fraudibus rapiebant, ubi usuris multiplicantibus fenus augebant, ubi tantis erant involuti iniquitatibus, ut per illas regnum Dei non possiderent. Quod si gloriosa Ecclesia sine macula aut ruga in eis solis computabatur, qui moerebant et gemebant illas iniquitates, quae fiebant in medio eorum; unde etiam secundum sancti Ezechielis prophetiam, tales proprio signo signari meruerunt, ut a vastatione et perditione iniquorum tutissimi evaderent: desinant calumniari bonis, non operantibus mala per morbidam cupiditatem, sed tolerantibus propter pacificam charitatem, quibus dictum est, Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Nam propterea Spiritus sanctus per memoratum Ezechielem prophetam tali verbo designavit malos, quos in unitate tolerant boni, ut eos in medio bonorum diceret constitutos: quia si bonos diceret in medio malorum, illi quasi extrinsecus et forinsecus esse viderentur. Gemunt, inquit, et moerent iniquitates populi mei, quae fiunt in medio eorum (Ezech. IX, 4): ut illos iniquos non solum non exclusos, sed etiam inclusos cogitaremus. 11. Si vero jam tunc non erat Ecclesia, quia Cyprianus et quicumque cum eo avaros illos rapacesque noverant, quales ipsi non erant, quamvis eos gravissimis gemitibus et praeclarissimis vocibus accusarent, unam tamen cum eis intrantes ecclesiam, et in una congregatione paria Sacramenta tractantes, per hujusmodi communionem paris sortis effecti sunt: quia non obtemperaverunt Apostolo jubenti, ut cum hujusmodi nec cibum quidem simul sumerent; et, Auferte malum ex vobis ipsis: quid adhuc laboramus? Quid se ipsi jactant quod habeant aliquam Ecclesiam, si jam illis temporibus esse destitit? Dicant unde natus est Majorinus aut Donatus, ut per eos nasceretur Parmenianus atque Primianus. Quid eis prodest quod avaros et rapaces, cum quibus cibum sumi vetat Apostolus, modo se vel non habere in congregatione sua, vel incognitos sibi esse mentiuntur; quandoquidem fuerunt tales in illa unitatis Ecclesia, unde isti exortos se sic jactant, ut eam in sua sola societate, id est, in communione Donati remansisse persuadere conentur? Si enim dicunt per talium communionem perire Ecclesiam, cur eam non dicunt jam Cypriani periisse temporibus? ac sic et per se ipsos unde exstiterint non invenientes, dicere desinant apud se Ecclesiam remansisse, quam totam prioribus periisse temporibus dicunt. Si autem in bonis quibus talia displicent semper mansit et manet et manebit Ecclesia: discant isti aliquando non sic intelligere quod ait Apostolus, Auferte malum ex vobis ipsis; ut per schismata conantes colligere zizania, eradicent simul et triticum. Quae omnia ita disputamus, ut meminerint qui haec legunt vel audiunt, non eos potuisse unquam demonstrare, sive illo tempore cum recentissima haeresis erat, sive nunc cum multo firmiore innocentiae conscientia sibi totus orbis in catholica Ecclesia christiana pace connectitur, Caecilianum vel eos qui ei concorditer inhaerebant, fuisse zizania. Sed ut securus unusquisque in sanctae Ecclesiae unitate permaneat, et ejusdem unitatis desertores ne cum eis pereat non sequatur, hoc dicimus; quia si fuissent illi zizania, tolerari potius usque ad messem, quam pernicie schismatis eradicatis frumentis separari debuerunt. 12. Sed dicet aliquis: Quomodo praecipienti Apostolo poterimus obedire, qui vetat cum ejusmodi nec quidem cibum simul sumere? Si enim solam cordis separationem ab eis faciendam esse praeciperet, non diceret, Scripsi vobis in epistola non commisceri fornicariis, non utique fornicariis hujus mundi; id est, eis qui christiani non essent, de quibus postea dicit, Quo enim mihi de his qui foris sunt judicare? Nonne de his qui intus sunt vos judicatis? De his autem qui foris sunt, Deus judicabit. Cum ergo de tali separatione praecipiat, quae non fit ab eis malis qui christiani non sunt, sed ab eis qui christiani sunt: cordis autem separatio ab omnibus malis facienda est; ac per hoc et ab eis malis qui non sunt christiani, oportet nos corde separari: quid restat, nisi ut intelligamus nobis per Apostolum juberi, ut quibuslibet malis christianis, quales ipse designat, nec tali conjunctione misceamur, quali conjunctione Paganis in ipsius vitae humanae societate miscemur? Et ideo alio loco dicit, Si quis vos vocaverit ex infidelibus, et volueritis ire, omnia quae apponuntur vobis manducate, nihil interrogantes (I Cor. X, 27): hic autem cum ejusmodi nec cibum quidem sumere permittit. Cum infidelibus, id est, qui nondum in Christum crediderunt, dicit manducandum esse quae apposuerint, de quibus quoniam foris sunt, Deus judicabit: cum his autem qui intus sunt, id est, si quis frater nominatur fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, vetat etiam sumere cibum. Persuadet ergo ante tempus messis a frumentis zizania separari. Quod si facere noluerimus, quoniam Dominus prohibet, toleraturi ea sumus, et in sola cum eis voluntatis et cordis separatione perseveraturi: ac per hoc etiam cibum sumere cum talibus, quod quidem prohibet Apostolus. 13. In hac velut angustia quaestionis non aliquid novum aut insolitum dicam, sed quod sanitas observat Ecclesiae, ut cum quisque fratrum, id est Christianorum intus in Ecclesiae societate constitutorum, in aliquo tali peccato fuerit deprehensus, ut anathemate dignus habeatur, fiat hoc ubi periculum schismatis nullum est, atque id cum ea dilectione, de qua ipse alibi praecipit dicens, Ut inimicum non eum existimetis, sed corripite ut fratrem (II Thess. III, 15): non enim ad eradicandum sed ad corrigendum. Quod si se non agnoverit, neque poenitendo correxerit, ipse foras exiet, et per propriam voluntatem ab Ecclesiae communione dirimetur. Nam et ipse Dominus cum servis volentibus zizania colligere dixit, Sinite utraque crescere usque ad messem; praemisit causam, dicens, Ne forte cum vultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum (Matth. XIII, 30, 29). Ubi satis ostendit, cum metus iste non subest, sed omnino de frumentorum certa stabilitate certa securitas manet, id est, quando ita cujusque crimen notum est, et omnibus exsecrabile apparet, ut vel nullos prorsus vel non tales habeat defensores, per quos possit schisma contingere; non dormiat severitas disciplinae, in qua tanto est efficacior emendatio pravitatis, quanto diligentior conservatio charitatis. Tunc autem hoc sine labe pacis et unitatis, et sine laesione frumentorum fieri potest, cum congregationis Ecclesiae multitudo ab eo crimine quod anathematur, aliena est. Tunc enim adjuvat praepositum potius corripientem, quam criminosum resistentem: tunc se ab ejus conjunctione salubriter continet, ut nec cibum quisquam cum eo sumat, non rabie inimica, sed coercitione fraterna. Tunc etiam ille et timore percutitur, et pudore sanatur, cum ab universa Ecclesia se anathematum videns, sociam turbam cum qua in delicto suo gaudeat et bonis insultet, non potest invenire. 14. Ad hoc enim et ipse Apostolus ait, Si quis frater nominatur. In eo quippe quod ait, Si quis; nihil aliud videtur significare voluisse, nisi eum posse tali modo salubriter corrigi, qui inter dissimiles peccat, id est, inter eos quos peccatorum similium pestilentia non corrumpit. In eo vero quod ait, nominatur, hoc nimirum intelligi voluit, parum esse ut sit quisque talis, nisi etiam nominetur, id est, famosus appareat, ut possit omnibus dignissima videri, quae in eum fuerit anathematis prolata sententia. Ita enim et salva pace corrigitur, et non interfectorie percutitur, sed medicinaliter uritur. Propterea et de illo dixit, quem tali medicina sanari voluerat, Satis huic est correptio quae fit a multis. Neque enim potest esse salubris a multis correptio, nisi cum ille corripitur qui non habet sociam multitudinem. Cum vero idem morbus plurimos occupaverit, nihil aliud bonis restat quam dolor et gemitus, ut per illud signum quod Ezechieli sancto revelatur, illaesi evadere ab illorum vastatione mereantur (Ezech. IX, 4). Ad eum enim qui errare non potest clamant: Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam (Psal. XXV, 9). Ne cum voluerint colligere zizania, eradicent simul et triticum; nec per diligentiam segetem dominicam purgent, sed per temeritatem ipsi potius inter purgamenta numerentur. Ideoque idem apostolus cum jam multos comperisset immunda luxuria et fornicationibus inquinatos; ad eosdem Corinthios in secunda Epistola scribens, non itidem praecipit ut cum talibus nec cibum sumerent. Multi enim erant, nec dici de his poterat, Si quis frater nominatur fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut aliquid tale; cum ejusmodi nec cibum quidem simul sumere: sed ait, Ne iterum cum venero ad vos, humiliet me Deus, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia, et luxuria, et fornicatione quam gesserunt; per luctum suum potius eos divino flagello coercendos minans, quam per illam correptionem, ut caeteri ab eorum conjunctione se contineant. Consequenter enim dicit: Ecce tertio hoc veniam ad vos: in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. Praedixi, et praedico sicut praesens secundo, et nunc absens, iis qui ante peccaverunt, et caeteris omnibus, quia si venero iterum, non parcam; quia probationem quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XII, 21-XIII, 3). Quid aliud dixit hic, Non parcam; nisi quod superius ait, Et lugeam multos: ut luctus ejus impetraret flagellum a Domino quo illi corriperentur, qui jam propter multitudinem non poterant ita corripi, ut ab eorum conjunctione se caeteri continerent, et eos erubescere facerent, sicut faciendum est, si quis frater in aliquo caeteris dissimili crimine nominetur? Et revera si contagio peccandi multitudinem invaserit, divinae disciplinae severa misericordia necessaria est: nam consilia separationis et inania sunt et perniciosa atque sacrilega; quia et impia et superba fiunt, et plus perturbant infirmos bonos, quam corrigunt animosos malos. Sicut ille fidelissimus testis avaritiae collegarum, cum ea mala tribulationum quae patiebatur illo tempore Ecclesia, censurae divinae et disciplinae tribueret, commemoratis quos noverat episcoporum pessimis moribus, qui esurientibus fratribus habere argentum largiter vellent, fundos insidiosis fraudibus raperent, usuris multiplicantibus fenus augerent: Quid non, inquit, perpeti tales pro peccatis hujusmodi mereremur? Et deinde adhibet testimonium de Psalmis dicens: Cum jam pridem monuerit et dixerit censura divina (Cyprianus, Serm. de Lapsis), « Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint; si justitias meas profanaverint, et praecepta mea non observaverint; visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum: misericordiam autem meam non dispergam ab eis » (Psal. LXXXVIII, 31-34). 15. Misericorditer igitur corripiat homo quod potest: quod autem non potest, patienter ferat; et dilectione gemat atque lugeat, donec aut ille desuper emendet et corrigat, aut usque ad messem differat eradicare zizania, et paleam ventilare: ut tamen securi de salute sua bonae spei Christiani inter desperatos, quos corripere non valent, in unitate versentur, auferant malum a se ipsis, id est, ut in ipsis non inveniatur quod in moribus aliorum eis displicet. Cum enim dixisset Apostolus, Quo enim mihi de iis qui foris sunt judicare? Nonne de iis qui intus sunt vos judicatis? De his autem qui foris sunt Deus judicabit (I Cor. V, 12): tanquam illi responderent, Quid agimus, cum ita improborum multitudine premimur, ut judicium nostrum in aliqua coercitione non possimus exercere? Auferte, inquit, malum ex vobis ipsis, id est, si non potestis auferre malos ex medio vestrum, ipsum malum auferte ex vobis ipsis. Quod si quisquam velit sic intelligere quod dictum est, Auferte malum ex vobis ipsis; ut per correptionem separationis de congregatione fratrum malus quisque auferendus sit: studio tamen sanandi, non odio perimendi esse faciendum, nemo dubitaverit. Et quis adhibendus sit modus temporaque servanda, ne pax Ecclesiae violetur, in qua maxime tritico parcendum est, ne simul cum zizaniis eradicetur, quod in praesentia visum est necessarium, disseruimus Haec qui diligenter cogitat, nec in conservatione unitatis negligit disciplinae severitatem, nec immoderatione coercitionis disrumpit vinculum societatis. 16. Nam hoc ipsum quod ait Apostolus, Cum ejusmodi nec cibum simul sumere: quam multi boni christiani, de iis de quibus familiarius curam gerunt, ut a quorum consortio se potuerint separare, quos tali correptione posse corrigi sentiunt, vel quos omnino corrigi posse desperant, ne alios colloquiorum malorum contagione corrumpant, non dubitant facere? Facit autem hoc bene, id est, humili charitate ac benigna severitate, qui sic praeest fratribus, ut eorum servum se esse meminerit, sicut sese habent ipsius Domini et praeceptum et exemplum (Matth. XX, 26- 28). Tunc enim fit sine typho elationis in hominem, et cum luctu deprecationis ad Deum. Sed quam facile de gradu clericorum quisque ab episcopo, vel de numero pauperum quos pascit Ecclesia, vel de ipsa congregatione laicorum, sive ab episcopo, sive a clero vel quocumque praeposito, cui est potestas, eximitur, ita ut cum ejusmodi a caeteris quibus hoc praecipi potest, nec cibus sumatur; tam facile malorum multitudo in quolibet ordine Ecclesiae non potest a bonorum commixtione secludi et expelli. Nam et in domibus suis quique boni fideles ita disciplinam suorum moderantur et regunt, ut ibi quoque obtemperent Apostolo praecipienti, cum ejusmodi nec cibum simul sumere, cum et de filiis suis et de domo pacis hoc faciunt vel fieri jubent; cum eos vident ita vivere, ut hoc eis esse faciendum ipsa quam habetur in eos charitas suggerat. Turba autem iniquorum, cum facultas est in populis promendi sermonem, generali objurgatione ferienda est, et maxime si occasionem atque opportunitatem praebuerit aliquod Domini flagellum desuper, quo eos appareat pro suis meritis vapulare. Tunc enim aures humiles praebet emendatorio sermoni calamitas auditorum, faciliusque in gemitum confitendi quam in murmura resistendi afflicta corda compellit: sicut tunc beatus Cyprianus de collegis suis fortasse illa non diceret, nisi eum desuper divina severitas adjuvaret. Eo quippe tempore illa dicebat tam molesto, tam calamitoso atque luctuoso, ut illi non solum succensere non auderent, sed etiam vix a succensentibus veniam se posse impetrare sentirent. Quanquam etsi nulla calamitas tribulationis premat, cum facultas datur, utiliter corripitur in multitudine multitudo: nam sicut separata saevire, sic in ipsa congregatione objurgata gemere consuevit. Quamobrem et illud praeceptum Apostoli nullo modo negligendum est, cum sine periculo violandae pacis fieri potest; quia nec ipse aliter fieri voluit, ut a congregatione bonorum separetur malus: et ejusdem illud praecipue attendendum est, ut sufferentes invicem studeamus servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3). Item Domino in Evangelio dicenti, in illo obtemperare debemus ubi ait, Si neque Ecclesiam audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 17): et in illo ubi prohibuit colligi zizania, ne simul eradicetur et triticum (Id. XIII, 29). Potest enim utrumque custodiri ab eis quibus dictum est, Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Id. V, 9). CAPUT III.--17. Sed jam caetera, quae Parmenianus posuit, testimonia videamus. Inter omnia, quibus eorum sacrilegus tumor apparet, nullo se loco magis aperuit, quam in eo quod ausus est etiam illud Jeremiae prophetae ponere, unde persuaderet caeteris hominibus, communionem Donatistarum, non solum Ecclesiam veram esse, sed etiam talem jam hoc tempore, qualis post ultimam ventilationem Ecclesia sancta futura est. Cui sacrilegae praesumptioni et nefandae elationi quid addi possit, ignoro. Et multis quidem locis sermonum suorum nihil aliud quam praesumere intelliguntur; sed aliquando tamen verecundantur, cum eos veritas urgere coeperit, quando interrogantur utrum non habeant, vel utrum non sint ipsi peccatores: verumtamen in hoc prophetico testimonio impiam vanitatem et suam nimiam perversitatem apertissime prodiderunt. Cum enim Jeremias sanctus vellet ostendere bonis et malis, etiamsi ad tempus sit congregationis una societas longe tamen disparia esse momenta morum finemque meritorum: Quid paleis, inquit, ad triticum (Jerem. XXIII, 28)? Parmenianus autem cum vellet Tichonium refellere dicentem, malos a bonis in unitate interim pro pace tolerandos, et in fine ultimi judicii separandos, posuit hoc Jeremiae testimonium, quo perversus atque errans perversos et errantes ad turbulentissimas et sceleratissimas seditiones inflammet; ut quisquis inflata mente carnis suae videtur sibi aliquid esse, cum nihil sit (Galat. VI, 3), se ac similes sui tanquam grana purgatissima existimans, ad Ecclesiae congregationem, in qua necesse est ut ii qui ad vitam aeternam pertinent, eos qui ad ignem aeternum pertinent, usque ad certum finem tanquam frumenta paleam suam tolerent, jam sibi accedendum esse non putet. Nullus alius flatus de area Christi levissimam paleam ante tempus ventilationis excussit; nulla alia praesumptio sacrilega schismata quaecumque, ubicumque sunt, fecit.

18. Admonet, inquit, Jeremias sanctissimus, infructuosas et steriles peccantium turbas ab honorata fruge justorum discerni, dicens: Quid paleis ad triticum? O tuba furoris ! o vox exsecrabilis pestilentiae! Numquid forte sic errat genus humanum, ut non agnoscat ventilatorem Parmenianum? An et ipse dat locum Donato, et ad purgatam per eum massam se venisse gloriatur? Nam ille ante se Majorinum nescio utrum dignetur agnoscere. An isti tres tanquam tria cornua cujusdam ventilabri in manu Domini fuerunt, per quos messis totius orbis mundaretur; et Africa electa est, ubi purgata massa consisteret, caeteram autem omnem terram palea separata vestiret? Unde ergo tanti greges Circumcellionum? Unde ergo tantae turbae convivarum ebriosorum, et innuptarum, sed non incorruptarum, innumerabilia stupra feminarum? Unde tanta turba raptorum, avarorum, feneratorum? Unde tam multi per suas quique regiones notissimi, tantumdem volentes, sed non tantumdem valentes, Optati? Quid ad haec respondebunt? Non sunt ista? An, Et hoc triticum est? Vae impudentissimae negationi, si apud se ista non esse; vae sceleratissimae perversitati, si frumenta esse responderint. Postremo massam purgati tritici post tantae auctoritatis trientem, id est, Majorinum, Donatum, Parmenianum, etiam Primianus iterum ausus est ventilare, ut Maximianistas de sua communione separaret. An forte frumenta projecit? Quid est ergo ipse cum suis, qui talia projecerunt? An ita ista frumenta purgata sunt, ut se invicem non agnoscant, et se invicem damnando ventilare conentur? Potuitne palea baptizare frumenta? Si potuit, cur ergo dicunt, Quid paleis ad triticum? Si autem non potuit, cur Felicianus cum inter paleas Maximianistarum foras volasset, quotquot ille baptizavit, cum eo rursus ad massam illam purgatissimam redierunt, et omnes intus eos nunc habent, et sibi non dicunt, Quid paleis ad triticum? 19. Jam ergo evigilent aliquando, et intelligant quemadmodum Propheta dixerit, Quid paleis ad triticum? Ubi enim dicatur considerent, si eis inest qualiscumque sensus humanus. Numquid in agro dici potest, Quid paleis ad triticum, quando eadem radice portantur? Numquid in area, ubi pariter triturantur? Sed utique in horreo, Quid paleis ad triticum? Veniet enim ille paterfamilias ferens ventilabrum in manu sua, et mundabit aream suam; frumenta recondet in horreum, paleam vero comburet igne inexstinguibili (Matth. III, 12). Nam per aliam similitudinem omne triticum ovium nomine, et omnis palea haedorum nomine significatur, quae duo pecorum genera interim permixta sub uno pastore pascuntur. Sed veniet, inquit, Filius hominis cum Angelis suis, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor separat oves ab haedis: et oves quidem ponet ad dexteram, haedos autem ad sinistram. Et dicet iis qui a dextris ejus erunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Illis autem qui ad sinistram, dicet: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Id. XXV, 31-41). Tunc ergo impletur prophetia, Quid paleis ad triticum? quando haedis et ovibus non potest pascua esse communis. Si possunt pisces boni piscibus malis intra illam sagenam cui dixit Dominus, Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, dicere, Recedite a nobis, aut recedemus a vobis donec omnes educantur ad littus, et per Angelos boni mittantur in vasa, mali autem projiciantur foras (Id. XIII, 47, 48): potest hoc tempore impleri quod dictum est, Quid paleis ad triticum? Sed qui congregationem suam jam frumentum purgatum putant, a commixtione frumenti et paleae tanquam pura palea volaverunt: et qui se sub uno pastore non adhuc cum haedis pascere sentiunt, luporum insidiis de grege Domini separati sunt: et qui cum malis piscibus se congregatos esse non putant, non solum mali pisces sunt, sed etiam unitatis retia disruperunt. Quod si jam hoc tempore intelligamus fieri quod Jeremias, ait, Quid paleis ad triticum? nihil aliud recte intelligere possumus, nisi quod in una quidem congregatione sunt, donec in fine ventilationis etiam corporaliter separentur; sed tamen tritico sursum cor est, paleae vero deorsum. Palea quippe sua quaerit, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21): triticum autem thesaurizat thesaurum in coelo; et ubi est thesaurus ejus, ibi et cor ejus (Matth. VI, 20, 21). CAPUT IV.--20. Sic etiam verba Isaiae intelligenda sunt, quae ille similiter non intelligens, ad eamdem sui erroris sententiam detorquere conatur. Quid enim ait Isaias? Recedite, recedite; exite inde, et immundum nolite tangere: exite de medio ejus, et separamini, qui fertis vasa Domini (Isai. LII, 11). Numquid eadem toties repetenda sunt, quoties quomodo fiat separatio cordis a malis? Immundum enim non tangit, qui ad peccatum nulli consentit. Exit autem inde, ut salva sit ejus causa apud Deum, si etiam disciplinam corripiendi et arguendi salva pace non negligat. Nam qui vult corporaliter quasi manifestos malos deserere, spiritualiter deserit latentes bonos, quos inexpertos et incognitos cogitur accusare, dum separationem suam conatur defendere.

21. Sed isti respondeant, Si mundus est Felicianus, cur exiit de medio eorum? Si vero immundus, cur modo tangit mundum? Quod si tunc immundus fuit cum foris esset, quos illic baptizavit, immundi sunt, quia immundum tetigerunt. An omnes cum illo remeando mundati sunt? Possunt ergo isti mundari foris baptizati, quos in sua communione non baptizaverunt? Cur ergo alios rebaptizant? An a trecentis decem Bagai considentibus damnari aliqua forte dignatio est; et ideo de toto orbe quisquis ad eos venerit rebaptizatur, quia non meruit totus orbis istam dignationem, ut a Bagaiensi concilio damnaretur? Quid ergo? A Maximiano et a caeteris sociis ejus ad Primiani communionem non redeuntibus quicumque baptizati fuerint, rebaptizantur? an parcitur eis? Si rebaptizantur, violatur dignatio Bagaiensis: in ea quippe etiam istorum baptizatores damnati sunt. Si autem parcitur eis, rogandi sunt isti, ut rursum ad oppidum Bagaiense conveniant, et si forte ille numerus trecentorum decem jam consecratus est, totidem conveniant, et illic sententiam contra totum orbem proferant, sicut adversus Maximianistas protulerunt, ut cum voluerint aliquem rebaptizare, ex aliqua parte orbis venientem, pari privilegio se defendat, asserens sibi ita parci oportere, sicut ei parcitur quem Maximianista baptizat; quia jam non solum Maximianistae, sed etiam totus orbis meruerit concilio Bagaiensi damnari. Deinde se ipsos a tam magna invidia liberabunt, ut cum coeperint jam non rebaptizare in Ecclesia baptizatos, quae per omnes terras est constituta, si quis eis moverit quaestionem, cur jam non faciant quod ante faciebant, respondeant: Quando ista faciebamus, nondum Bagaiensi concilio totum orbem terrarum damnaveramus: nunc autem rogati misericorditer concessimus, ut eos tali concilio damnaremus, quali Maximianistas damnavimus, quorum Baptismum non repetimus. Quid ergo magnum est, quid difficile, praestare omnibus gentibus tantam dignationem damnationis? An iterare baptismum orbis terrarum licet, et iterare damnationem orbis terrarum non licet? Etiam hinc securi sint, non inveniemus quo concilio tot gentes provinciasque damnaverint. Quosdam paucos in Africa damnaverunt, a quibus totius orbis judicio superati sunt; nec ausi sunt postea damnare judices apud quos superati sunt: quid enim esset impudentius? quid insanius? Multo minus damnare potuerunt etiam in caeteris terrarum partibus constitutos, qui magis talibus judicibus ecclesiasticis credere, quam victis litigatoribus voluerunt. Et tamen Maximianistarum, quos trecenti decem Donatistae Bagaiensi concilio damnaverunt, Baptismus agnoscitur, acceptatur, admittitur: orbis autem terrarum, per quem haereditas Christi sic exhibita est ut promissa est, in qua et ipsi ante paucos annos fuerunt, quem nullo jure damnare potuerunt, et nulla saltem concilii perversitate damnarunt, Baptismus improbatur, exsufflatur, iteratur. O sancta damnatio, quam Maximianistae meruerunt; et laboriosa innocentia gentium, quae apud illos propterea christianum nomen amisit, quia talem damnationis locum invenire non potuit! 22. Si autem illi soli a Maximianistis venientes non rebaptizantur, qui cum suis baptizatoribus redeunt, sicut hi qui cum Praetextato et Feliciano redierunt: primo videant quemadmodum ejusdem schismatis Baptismum extra eorum communionem foris aequaliter datum in aliis confirment, in aliis exsufflent, in parte honorent, in parte violent. Ita enim ubi violant, rei sunt: ubi autem confirmant, reatus sui testes inveniuntur. Si enim postea sic confirmarent, ut jam violare desinerent; non discrepatio, sed correctio diceretur: cum autem in quibusdam improbant quod in aliis approbant; in his accusantur, in illis contra se testimonium dicunt. Quaero enim quare non baptizes eos quos Felicianus in Maximiani schismate baptizavit: quia Christi Baptismum acceperunt, an quia Feliciani? Si quia Feliciani; apud Maximianistas eum dedit damnatus, foris extra communionem vestram dedit eum; hoc est illud Baptisma, quod et Salvii Membresitani et aliorum talium: si autem quia Christi; plus apud te valet pro Baptismo Christi Felicianus in Mustitanis, quam ipse Christus in omnibus terris; plus apud te valet pro Baptismo Christi sedens ad latus tuum et damnatus a te, quam ille sedens ad dexteram Patris et crucifixus pro te? Parcitur in paucissimis Baptismo Christi, ne Felicianus offendatur: et non parcitur, ne ipse Christus in tot gentium millibus exsuffletur? 23. Sed incredibilis est caecitas hominum, et omnino nescio quemadmodum credi posset esse in hominibus tanta perversitas, nisi experimento verborum suorum factorumque patesceret usque adeo se clausos habere cordis oculos, ut cum commemorent sanctae Scripturae testimonia, non intueantur in factis Prophetarum, quemadmodum intelligenda sunt verba Prophetarum. Dixit Jeremias, Quid paleis ad triticum? non ut ipse recederet a paleis populi sui, in quas tanta illa vera dicebat. Dixit Isaias, Recedite, recedite; exite inde, et immundum nolite tangere. Cur ipse in illo populo immunditiam quam graviter arguebat, in una cum eis congregatione tangebat? Legant quanta in malos populi sui, et quam vehementer ac veraciter dixerit, a quibus se tamen nulla corporali diremptione separaverit. Dixit David: Non sedi cum concilio vanitatis, et cum facinorosis non introibo: odio habui curiam nequissimorum, et cum impiis non sedebo (Psal. XXV, 4, 5). Legant quales ipse temporibus suis in illo populo toleravit; qui unctionis mystico sacramento tantum honorem detulit, ut id nec in sceleratissimo Saüle contemneret; imo tantum veneraretur, ut amplius omnino non posset. Nonne, si eorum verba factis eorum objiceremus, responderent nobis: Nos plane cum talibus nullum habuimus in corde consor tium, nec tangebamus immundum ubi potest coinquinari contactus; id est, consensione atque placito conscientiae recedebamus, et exibamus, ab eis, qui non solum talia non faciebamus, sed nec facientibus tacebamus? Isti autem seditiosi et insani, qui defensionem praecisionis suae quaerunt ex oraculis Prophetarum, superest ut impietate vesana de verbis propheticis mores arguant Prophetarum. An hoc dicturi sunt, quod illis temporibus recedere justis a malo populo non licebat, istis vero temporibus licet? Quid dici perversius potest, illo tempore non potuisse bonos a malis corporaliter separari, quando multa sacramenta corporaliter observari videbantur; nunc autem necessariam esse corporalem separationem, quando jam illa spiritualiter observantur? 24. Vae caecis ducentibus et caecis sequentibus! Itane non timent ista dicentes, ne forte per tantam latitudinem orbis terrarum, qua fides Christi nomenque diffusum est, antequam se isti separarent, in aliqua parte terrarum ab Africanis regionibus remotissima jam hoc justi fecerint, et adhuc isti in immunditiae, quam illi fugerant, contagione vivebant? Quis enim eis cavet, quis eos securos facit, si hujusmodi a malis separatio facienda est, hanc, antequam ab istis fieret, nunquam factam fuisse tam longe, ut Africa omnino nesciret, sicut in extremis illarum partium terris pars Donati prorsus ignota est? Fortasse dicent obesse sibi non potuisse quod ignorabant. Sic ergo et illis terris obesse non potest quod gestum in Africa ignorant, etiamsi vera isti dicerent, quae de Afrorum criminibus mentiuntur. Si autem dicunt latere se non potuisse, si fieret: modo dicant, per omnes orbis terrae partes quod schisma factum sit. Nimium est quod interrogo: in ipsa Africa dicant Donatistae Carthaginenses, vel quicumque sunt in civitate Carthaginis, quot partes per Numidiam et Mauritaniam factae sint de ipsa parte Donati, quarum omnium causas utique nosse deberent; ne forte justi aliqui in regionibus illis malorum suorum societatem congregationemque vitaverint, et exierint inde, ne immundum tangerent, ne cum facinorosis introirent; ne forte isti jam ante aliquot annos in aliquo angulo Numidiae vel Mauritaniae separantibus se frumentis palea remanserint et nesciunt. Sed unde securi sunt, nisi quia certum habent bonos esse non potuisse, qui se ab unitate communionis Donati, quae per totam Africam diffunditur, segregarunt? Quia si malos aliquos in sua vicinitate patiebantur, quos ostendere caeteris non valebant, eos tolerare potius debuerunt, quam dividere se a tot innocentibus, quibus persuaderi non poterant aliena peccata, etiamsi ea ipsi optime nossent. Cur ergo haec innocentia non tribuitur orbi terrarum in tanta multitudine gentium, quacumque Christi haereditas patet, ut certa atque secura sit, eos qui se bonos dicunt, et se ab omnis terrae unitate sejungunt, eo ipso demonstrare quales sint? Sibi enim justi videntur, et spernunt caeteros; et ideo non cantant canticum novum, quia de superbia veteris hominis extolluntur. Ab ea quippe communione separantur cui dictum est, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra (Psal. XCV, 1). Qui si vere justi essent, et humiles essent: si autem humiles essent, etiamsi vere malos in suae vicinitatis congregatione paterentur, quos ab unitate Christi expellere non valerent, charitate Christi tolerare diligerent. Quomodo autem possunt de iis ipsis quos in sua vicinitate malos arguunt, justum habere judicium, cum temeraria caecitate tam longe a se positos ignotissimos criminantur? Utrum enim vel cives suos vel vicinos quos arguunt, malos esse noverint, incertum est orbi terrarum: quia vero ab eis quorum vitam longe positorum nosse non possunt, temeraria caecitate separentur, certum est orbi terrarum; et quia cum laude patientiae mali tolerantur, ne ignoti boni damnentur, certum est orbi terrarum. Quapropter securus judicat orbis terrarum, bonos non esse qui se dividunt ab orbe terrarum in quacumque parte terrarum. 25. Postremo, si Prophetae posteros monuerunt, ut se ante tempus ultimae ventilationis a paleis corporaliter separarent, et tali separatione caverent tangere immundum, et cum facinorosis non introirent, cur hoc non fecit apostolus Paulus? An palea non erant qui non ex veritate, sed ex invidia Christum annuntiabant? An immundi non erant qui non caste Evangelium praedicabant, quos in illius temporis Ecclesia fuisse testatur (Philipp. I, 15, 17), et cujus excellentissimam charitatem omnia tolerantem etiam posteriores imitati sunt? An immunditia non est avaritia, quam Cyprianus corde non tetigit, et tamen inter avaros collegas pacatissime vixit? Obsurduerat videlicet adversus verba Psalmorum, ut sederet in conventiculo vanitatis, et cum facinorosis introiret; odio non haberet curiam malignorum, et cum impiis sederet? Annon erat conventiculum vanitatis in eis, qui esurientibus in Ecclesia fratribus largissimo argento nitere cupiebant? Annon erant facinorosi, qui fundos insidiosis fraudibus rapiebant? An nequissimi non erant, qui usuris multiplicantibus fenus augebant? Ille vero lavabat manus suas cum innocentibus, et curcumdabat altare Domini. Ideo quippe tolerabat nocentes, ne desereret innocentes, cum quibus manus lavabat, quia diligebat speciem domus Domini, quae species in vasis honorabilibus erat. In magna autem domo non solum vasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia. Et illa quidem sunt in honorem, illa vero in contumeliam. Et mundabat semetipsum ab hujusmodi, ut esset etiam vas in honorem sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum (II Tim. II, 20, 21): nec propter vasa quae erant in contumeliam se a magna domo separabat; sed eos in unitate illius domus arguens tolerabat, a quibus se non imitando mundabat. CAPUT V.--26. Sed novit ponere Parmenianus verba Prophetae, dicentis: Non sedi cum concilio vanitatis, et cum facinorosis non introibo: odio habui curiam nequissimorum. Lavabo cum innocentibus manus meas, et circumdabo altare Domini: ut audiam voces laudis, et enarrem omnia mirabilia tua. Domine, dilexi speciem domus tuae, et locum tabernaculi claritatis tuae. Ne simul perdideris cum peccatoribus animam meam, et cum viris sanguinem vitam meam: in quorum manibus delicta sunt; dextera eorum impleta est muneribus (Psal. XXV, 4-10). Novit hoc ponere Parmenianus, et non curat advertere quemadmodum his verbis sine ullo divisionis nefariae sacrilegio serviatur. Species enim domus et locus tabernaculi claritatis Dei in vasis est, ut dixi, non in omnibus, quae tamen in una domo magna sunt; sed in iis quae sunt in honorem sanctificata, Domino utilia, ad omne opus bonum semper parata. In his quisquis dilexerit speciem domus Dei, et locum tabernaculi claritatis ejus, tolerat ea quae sunt in con tumeliam, nec propter haec relinquit domum, ne fiat ipse non vas in contumeliam, quod tamen in domo toleratur, sed stercus quod de domo projicitur; et propter ipsam temporalem cum malis in una domo congregationem orat dicens, Ne simul perdideris cum peccatoribus animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam: in quorum manibus delicta sunt; dextera eorum repleta est muneribus. Hoc utique orat, ne simul pereat cum iis cum quibus eum simul vivere charitas omnia tolerans hortatur, cujus sacrificium praemisit dicens, Domine, dilexi speciem domus tuae, et locum tabernaculi claritatis tuae. Quia enim dilexi speciem domus tuae, et propter ipsam dilectionem tolero vasa quae sunt in contumeliam, quia charitas omnia tolerat, ne simul cum eis perdideris animam meam. Nonne apparet in his verbis vox illorum, qui per Ezechielem prophetati sunt gemere et moerere ob iniquitates populi quae fiebant in medio eorum; et quia erant vasa in honorem, proprium signum accipere meruerunt, ut cum illi omnes inciperent vastari atque deleri, Deus non perderet cum peccatoribus animas eorum (Ezech. IX, 4)? Isti autem sunt infelices, qui se ab omni malorum congregatione tanquam triticum a paleis purgatos esse praesumunt. Per istam enim vanitatem praejudicarunt sibi, ut in populis quibus praesunt, iniquissimas et flagitiosissimas turbas non audeant corripere ut corrigantur, ne per hoc cogantur confiteri quia mali sunt, et dicatur eis: Certe tritico purgato loquimini, cur per has voces tantam commixturam esse fatemini? Et ideo quia justi non sunt, non emendant et arguunt in misericordia, sed oleo adulationis impinguant capita eorum (Psal. CLX, 5), quibus ipsi capita esse volunt; quoniam sub uno capite quod in coelo est, in unitate corporis quod per totam terram est, esse nolunt: ut merito plebibus eorum dicatur, Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et conturbant semitas pedum vestrorum (Isai. III, 12).

27. Qui ergo non vult sedare in concilio vanitatis, non evanescat typho superbiae, quaerens conventicula justorum a totius orbis unitate separata, quae non potest invenire. Justi autem sunt per universam civitatem, quae abscondi non potest, quia supra montem constituta est (Matth. V, 14). Montem illum dico Danielis, in quo lapis ille praecisus sine manibus, crevit, et implevit universam terram (Dan. II, 34, 35). Per totam igitur istam civitatem toto orbe diffusam justi gemunt et moerent ob iniquitates quae fiunt in medio eorum. Non ergo quaerat quis separatos justos; sed cum ipsis potius in malorum temporali commixtione concorditer gemat. Non enim sedebit in conventiculo vanitatis: quia ibi sedebit, ubi conversatur; audiet autem dicentem Apostolum, Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). Ibi cum facinorosis non erit, ibi curiam nequissimorum non patietur, ibi cum impiis non sedebit. In tali spe habitet, ut ad rem cujus habet spem pervenire aliquando mereatur. Non enim jam resurreximus sicut Christus, aut jam cum illo sedemus in coelestibus; et tamen quia talem spem nobis dedit, et per ipsam spem jam quodam modo ibi conversamur, dicit Apostolus, Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 1-3). In illa vita nostra quae abscondita est cum Christo in Deo, non sedemus in conventiculo vanitatis, quia, sicut dicit Apostolus, Simul nos excitavit, et simul nos sedere fecit in coelestibus (Ephes. II, 6); sed in spe, nondum in re. Spes autem quae videtur non est spes: quod enim quis videt, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). Quam patientiam isti miseri perdiderunt, et festinantes se ante tempus velut a palea separare, se ipsos esse levissimam paleam vento ablatam de area demonstrarunt. Quod ergo ait Sapientia teneamus: Qui autem me audit, habitabit in spe, et silebit sine timore ab omni malignitate (Prov. I, 33). Dum ergo habitamus in spe, cogitantes non quid sumus, sed quid erimus: quia filii quidem Dei sumus, sed nondum apparuit quod erimus; quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2): in tali spe habitantes, quia haec habitatio non habet malos, nec conventicula vanitatis, nec facinorosos, nec iniquos, nec impios patimur; et eos tamen non in spe quae non videtur patimur in congregatione catholica toto orbe diffusa, donec transeat iniquitas, donec tempore messis zizania colligantur (Matth. XIII, 30), donec ultimo ventilabro a frumento palea separetur (Id. III, 12), donec pisces boni a piscibus malis, cum quibus intra eadem retia congregati sunt, in littore eligantur (Id. XIII, 48), donec haedi ab ovibus cum quibus sub uno pastore in eisdem pascuis tamdiu paverunt, in ultimo ad sinistram segregentur (Id. XXV, 33). 28. Nulla est igitur securitas unitatis, nisi ex promissis Dei Ecclesia declarata, quae super montem, ut dictum est, constituta abscondi non potest: et ideo necesse est ut omnibus terrarum partibus nota sit. Inconcussum igitur firmumque teneamus, nullos bonos ab ea se posse dividere, id est, nullos bonos, etiamsi cognitos sibi malos patiantur, ubicumque versentur, propter eos se a longe positis et incognitis bonis temerario schismatis sacrilegio separare; ut in quacumque parte terrarum vel facta sunt ista, vel fiunt, vel futura sunt, caeteris terrarum partibus longe positis, et utrum facta sint vel cur facta sint ignorantibus, et tamen cum orbe terrarum in unitatis vinculo permanentibus, ea ipsa sit firma securitas, non hoc potuisse facere, nisi aut superbiae tumore furiosos, aut invidentiae livore vesanos, aut saeculari commoditate corruptos, aut carnali timore perversos. Quibus omnibus causis efficitur ut vel boni falsis criminibus infamentur, vel temere de bonis falsa credantur, vel etiam mali qui pro unitatis vinculo tolerati nihil obsunt bonis, disrupta bonorum pace perversissime fugiantur, cum vexationi frumentorum non parcitur, usurpantibus sibi hominibus ante messem quod Angeli in messe facturi sunt. CAPUT VI.--29. Quae cum ita sint, audent etiam sacrilega schismata vel haereses impiae, si quando in flagello ut se corrigant admonentur, poenas furoris sui etiam inter martyria deputare. Quod existimans etiam Parmenianus, in fine epistolae suae exhortatur Tichonium ut in parte Donati permaneat et persecutiones perferat, dicens, non se debere voluntate conjungi eis, quibus persecutione cogente non juncti sunt; adhibens etiam testimonium Scripturae dicentis, Vae his qui perdiderunt sustinentiam, et diverterunt in vias pravas. Et quid facient, cum inspicere coeperit eos Dominus (Eccli. II, 16, 17)? more suo cuncta de divinis Libris adversus se ipsos proponens. Qui enim sustinentiam perdiderunt, nisi qui eos de criminibus quae objiciebant convincere nequiverunt, quos pro pace Christi tolerare noluerunt; et sero postea cogitantes, ipsam partem suam non esse per multas particulas dividendam, etiam sibi manifestissimos sacrilegos quos ipsi damnarunt, rursus receptos pro falsa Donati pace tolerarunt? Et jam nunc tandem aliquando cognoscant et corrigant, quod se impie fecisse, ex eo saltem quod a Maximiano passi sunt, didicerunt. Sed scilicet erubescunt, manifestissimis rationibus corrigi, quia imperatorum jussionibus restiterunt, ne illa quae se conqueruntur fuisse perpessos, correcti perdidisse videantur: quasi non melius perdunt illa, quam pereunt. Si enim habent aliquam umbram, quamvis falsam atque fallacem, tamen nonnullam imaginem fortitudinis, jubenti non cedere imperatori: cujus vel humanae laudis illecebra est, apertissimae contradicere veritati? Cur clausis oculis tam multa de Scripturis testimonia proferunt, quae intellecta atque contra se prolata repudiant; quae si secundum eorum intellectum recipiuntur, nihilominus eos de sua perversitate convincunt? Nonne scriptum est, Non contradicas ullo modo veritati (Id. IV, 30)? Cui autem nisi veritati contradicitur, cum etiam regi ex veritate aliquid jubenti resistitur? Sed rex homo qui minatur vel qui vindicat, ad tempus molestus est: non sic ille Rex qui etiam Veritas dicitur, qui nunc quoque illis per prophetam clamat, Sine causa percussi filios vestros; disciplinam non receperunt (Jerem. II, 30). Qui propterea per humanas potestates nunc misericorditer admonet, ne in fine sic vindicet, ut non se possint superbi de sua damnatione jactare. Sub vindicta enim regum potest hominum pertinacia falso nomine virtutis velle laudari; aeternis autem ignibus concremari, nec erit, nec vocabitur fortitudo. Non enim erunt in die illa qui caput ungant oleo adulationis, aut varia decepti fallacia coronatos somnient damnatos, dicentes, Euge, euge; et jurantes per canos eorum, qui caput sanum non habuerunt, et per compages eorum qui viam pacis non agnoverunt. Quales turbas isti avertentes a Christi unitate, et ad suum nomen convertere cupientes, interim temporalia supplicia schismatis sui conferre audent passionibus martyrum, ut eis poenarum suarum natalitia celebrentur magno conventu hominum furiosorum: quorum e numero illi sunt, qui etiam nullo persequente, se ipsos ultro per montium abrupta praecipitant, ut malam vitam pejore morte consumment. Non erunt in die illa stultae plebes quibus dicant, Nos sumus justi qui patimur persecutionem: et quibus caecis vendatur reprobus lapis pro gemma pretiosa, id est, carnalis duritia pro spirituali patientia. Non erunt qui nomina principum furoris sui recitent ad altaria, vel quae ab unitate Christi diviserunt, vel quae sub nomine Christi contra erexerunt. Haec enim sunt pretia, quae isti ut accipiant, dum volunt habere quod vendant, excitant adversum se potestatum severitatem per animosam perversitatem, ne illi qui ab eis seducuntur, et eos propterea justos putant, quia poenas iniquitatis exsolvunt, redeant ad cor, et considerent quare patiantur quae se pati gloriantur. Quantum enim erat ut paululum adverterent talia dicere Parmenianum Tichonio de perferendis persecutionibus et gloria tolerantiae, qualia dicunt omnes haeretici, de quibus coercendis vel puniendis similia regum jussa proferuntur; qualia certe Membresitanis suis dicit etiam Salvius, cui tantas Abitinenses plagas et contumelias intulerunt, per quos isti meruerant ut de Ecclesia pelleretur, ut ejus cervici etiam mortuorum canum cadavera colligarent, ut postremo cum illo ad turpes voces cantationesque saltarent. Quem sermonem, posteaquam tanta perpessus est, eum putamus habuisse cum suis, quos miseros decepit ut alteram sibi basilicam fabricarent? Quanta dixit de justitia, pro qua talia perpeti meruit: ideo se sanctum persuadens, quia passus est; ideo illos iniquissimos, quia fecerunt. Thuscorum tyrannorum commemoratur antiqua crudelitas, qui mortua vivis, sed humana humanis corpora conjungebant (Virgil. Aeneid. lib. 8, vers. 484-487): canina vero humanis, et haec episcopalibus membris, nescio utrum quisquam se vel audisse unquam vel legisse commemorat. Notum est omnibus, nugaces et turpes saltationes ab episcopis solere compesci: quis unquam meminit, ab hominibus quos in auxilium episcopi petierunt, cum episcopis esse saltatum? An forte Salvius tunc non erat episcopus, quia damnatio ejus in Bagaiensis concilii sententia recitatur? Quid, si et ipse postea reconciliaretur Primiano, sicut reconciliatus est Felicianus, ejusdem « plenarii concilii veridico ore » damnatus, sicut ibi eorum verba recitantur, tunc esset episcopus? An forte jam non admitteretur, quia sacrilegium schismatis quem coinquinaverit, potest mundari, sicut Felicianus; quem vero canes mortui collo suspensi immundum fecerint, non potest expiari? Vellem scire quid ad haec dicunt, tam manifesta, tam publica, tam recentia, qui nobis antiquas calumnias suas quasi crimina nostra objiciunt. Quisquis eorum arbitratur me falsa jactare, quid magnum est, quid difficile, ut animae suae curam gerens pergat Membresam, quaerat an facta sint ista, et defendat, si potest? Si enim dicit ista recte schismaticis fieri, quos trecenti et decem Donatistae episcopi damnaverunt, non murmurent quando aliqua patiuntur, quamvis passi sint, quos ab unitate Christi schisma fecisse, non trecentorum et decem, sed totius orbis auctoritate convincimus. Si autem dicit levia esse quae passus est Salvius; quaero utrum, si aliquem Donatistarum episcoporum saltare cogeret Imperator, et nolenti facere, bestias, ignesque minaretur: non mallet illa perpeti quam illud admittere; et cum passus esset, utrum non eum isti inter sanctos martyres recitarent? Graviora ergo passus est Salvius cum quo saltatum est, quam si vivus arsisset. Nam si cuiquam eorum haec duo proponerentur, utrum mallet, non ipse saltare, sed saltari secum, quam vivus incendi, quid eum electurum esse respondeant? Si autem dicit nihil aliud impetrasse a proconsule Primianistas, nisi ut per Abitinenses Salvius de basilica pelleretur, illos autem sua sponte fecisse quidquid et postea crudeliter turpiterque fecerunt: cur non sibi dicit, sic etiam posse Catholicos nihil aliud ab Imperatoribus petere, nisi ut isti de basilicis quas nomine sacrilego retinent excludantur, illos autem sua sponte regia potestate et honestate servata in sacrilegos multo mitius, quam Abitinenses nulla imperiali lege, nulla judiciaria jussione, in Membresitanum Salvium, vindicasse? Quibus rebus consideratis, prius quid faciant, et postea quid patiantur advertant: ne cum adversus facta sua oculos claudunt, et ad poenas suas oculos aperiunt, et hic frustra temporalia patiantur, et in ultimo judicio Dei etiam pro hoc ipso quod frustra eos talibus molestiis ut emendaret admonuit, aeterno supplicio puniantur. Non vetera replico, ubi fallunt quos possunt: breviter dico, praesentia ingero, digito ostendo. Damnati Maximianistae recipiuntur; ignotae gentes arguuntur. Maximianistarum Baptismus acceptatur; orbis terrarum Baptismus exsufflatur. Ecce Assuritani, ecce Mustitani, ecce non longe mortuus Praetextatus, ecce adhuc vivus Felicianus, ecce nomina eorum inter damnatos Bagaiensi concilio gestis proconsularibus allegata, talibus recentibus et praesentibus factis, quales ab initio fuerint, satis indicant. Si quid pro hujusmodi perversitatibus et iniquitatibus patiuntur, si nolunt corrigi, saltem non audeant gloriari.