EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Contra Sermonem Arianorum
Saeculo IV
editio: incognita
fons: augustinus.it

1. Dominus noster Iesus Christus, Deus unigenitus, primogenitus totius creationis.
2. Voluntate Dei et Patris sui ante omnia saecula constitutus.
3. Voluntate et praecepto ipsius, coelestia et terrestria, visibilia et invisibilia, corpora et spiritus ex nullis exstantibus, ut essent, sua virtute fecit.
4. Et antequam faceret universa, omnium futurorum Deus et Dominus, rex et creator erat constitutus, et omnium futurorum in natura habens praescientiam, et in faciendo in omnibus exspectans Patris iussionem; ipse voluntate et praecepto Patris descendit de coelo, et venit in hunc mundum, sicut ipse ait: Nec enim a me ipso veni, sed ille me misit 1.
5. Et quia de omnibus spiritalibus et rationalibus gradibus, propter qualitatem et fragilitatem corporis, paulo minus ab Angelis inferior minoratus homo videbatur 2: ne se vilem speraret, et de salute sua desperaret, Dominus Iesus honorans facturam suam, dignatus est humanam carnem suscipere; et ostendit quia non est homo vilis, sed pretiosus, sicut scriptum est: Magnus homo et pretiosus vir 3. Et ideo solum hominem Patri suo haeredem, sibi enim cohaeredem, facere dignatus est; ut quod minus acceperat in natura, plus haberet in honore.
6. Cum, inquit, venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere 4. Ipse qui voluntate Patris carnem suscepit, ipse et voluntate et praecepto ipsius in corpore conversatus est, sicut ipse ait: Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui me misit 5. Ipse et voluntate Patris triginta annorum baptizatus, voce et testimonio Patris manifestatus 6, voluntate et praecepto Patris Evangelium regni coelorum praedicabat, sicut ipse ait: Et aliis civitatibus oportet me Evangelium praedicare; in hoc enim missus sum 7; et: Ipse mihi mandatum dedit quid dicam, aut quid loquar 8. Et sic voluntate et praecepto Patris ad passionem et mortem properavit, sicut ipse ait: Pater, transeat calix iste a me; non tamen quod ego volo, sed quod tu vis 9. Et Apostolo asserente et dicente: Obediens, inquit, factus Patri usque ad mortem, mortem autem crucis 10.
7. Is et in cruce pendens, voluntate et praecepto Patris carnem humanam, quam de sancta virgine Maria suscepit, in manus hominum dereliquit, et divinitatem suam in manus Patris commendavit, dicens: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum 11. Quia Maria moriturum corpus peperit, Deus autem immortalis immortalem Filium genuit. Ergo mors Christi non diminutio est divinitatis, sed depositio corporis. Sicuti enim generatio eius ex virgine non fuit corruptio dealitatis ipsius, sed susceptio corporis; ita et in morte eius non fuit passio et defectio dealitatis ipsius, sed separatio carnis eius. Sicuti enim qui indumentum conscindit, induto facit iniuriam; ita et qui carnem eius crucifixerunt, divinitati ipsius contumeliam intulerunt.
8. Is qui voluntate et praecepto Patris totam dispensationem adimplevit, voluntate et praecepto Patris corpus suum a mortuis suscitavit; et cum ipso corpore, ut pastor cum ove, et sacerdos cum oblatione, et rex cum purpura, et Deus cum templo a Patre assumptus est in gloriam.
9. Is qui voluntate Patris descendit et ascendit, voluntate et praecepto Patris sedet ad dexteram eius, audiens Patrem sibi dicentem: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum 12. Is qui voluntate et praecepto Patris sedet ad dexteram eius, is voluntate et praecepto Patris in consummatione saeculi venturus est, Apostolo vociferante et dicente: Et ipse, inquit, Dominus in iussu, in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo 13. Is qui voluntate et praecepto Patris veniet, voluntate et praecepto Patris iudicaturus est totum mundum in aequitate, et redditurus singulis secundum fidem et opera sua; sicut ipse ait: Pater iudicat neminem, sed omne iudicium Filio dedit: item: Sicuti audio, iudico, et iudicium meum verum est; quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius qui me misit 14. Unde et in iudicando Patris praesentiam praeponit, et suam divinam dignitatem et potestatem secundam postponit, dicens: Venite, benedicti Patris mei 15. Ergo iustus iudex est Filius: iudicantis vero honor et auctoritas, Patris imperiales leges; sicuti et Spiritus Sancti officiosa advocatio et consolatio, Unigeniti Dei iusti iudicis est dignitas.
10. Ergo Filius a Patre est genitus: Spiritus Sanctus per Filium est factus.
11. Filius Patrem praedicat: Spiritus Sanctus Filium annuntiat.
12. Primum et praecipuum opus est Filii, genitoris gloriam revelare: primum et praecipuum est opus Spiritus Sancti, in animas hominum Christi dignitatem manifestare.
13. Filius testis est Patris: Spiritus testis est Filii.
14. Filius mittitur a Patre: Spiritus mittitur a Filio.
15. Filius minister est Patris: Spiritus Sanctus minister est Filii.
16. Filius iubetur a Patre: Spiritus Sanctus iubetur a Filio.
17. Filius subditus est Patri: Spiritus Sanctus subditus est Filio.
18. Filius, quae iubet Pater, haec operatur: Spiritus Sanctus, quae mandat Filius, haec loquitur.
19. Filius adorat et honorat Patrem: Spiritus Sanctus adorat et honorat Filium, ipso Filio dicente: Pater, ego te honorificavi super terram, opus quod dedisti mihi consummavi 16; et de Spiritu Sancto ait: Ille me honorificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis 17.
20. Filius a se non potest facere quidquam 18, sed in omnibus Patris exspectat nutum. Spiritus a se non loquitur, sed in omnibus Christi exspectat praeceptum: Non, inquit, a se loquetur; sed quaecumque audierit loquetur, et ventura annuntiabit vobis 19.
21. Filius pro nobis interpellat Patrem: Spiritus pro nobis postulat Filium.
22. Totius bonitatis et sapientiae et virtutis Patris viva et vera, propria et condigna imago est Filius: totius sapientiae et virtutis Filii manifestatio est Spiritus.
23. Non est pars nec portio Patris Filius, sed proprius et dilectissimus, perfectus et plenus unigenitus Filius. Non est pars nec portio Filii Spiritus, sed primum et praecipuum opus unigeniti Dei prae caeteris universis.
24. Pater maior est Filio suo: Filius incomparabiliter maior et melior est Spiritu.
25. Pater Deus et Dominus est Filio suo: Filius Deus et Dominus est Spiritui.
26. Pater immobiliter et impassibiliter volens Filium genuit: Filius sine labore et fatigatione sola virtute sua Spiritum fecit.
27. Filius ut sacerdos adorat Deum suum, et ab omnibus adoratur ut Deus et creator omnium; Pater vero solus nullum adorat, quia nec maiorem, nec aequalem habet quem adoret: nulli gratias agit, quia nullius beneficium consecutus est; omnibus ut essent ob bonitatem suam donavit, ipse quod est a nemine accepit. Ergo haec trium substantiarum, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti distinctio, et trium rerum, Dei ingeniti, et Dei unigeniti, et Spiritus advocati differentia: et Pater Deus et Dominus est Filio suo, et omnium quae per virtutem Filii voluntate ipsius facta sunt: Filius minister et summus sacerdos est Patris sui; omnium vero operum suorum Dominus et Deus est, Patre volente.
28. Et sicuti nemo potest sine Filio ad Patrem transire, ita et nemo potest sine Spiritu Sancto Filium in veritate adorare: ergo in Spiritu Sancto adoratur Filius.
29. Per Filium glorificatur Pater.
30. Spiritus Sancti opus et diligentia est sanctificare, et sanctos custodire; et non solum rationabilia, ut quidam putant, sed et irrationabilia plura sanctificare: et eos qui ceciderunt propter suam negligentiam, ad pristinum statum reparare; ignorantes docere, obliviscentes admonere, peccantes arguere, pigros hortari, de salute sua cogitare et sollicite agere, errantes ad viam veritatis deducere, infirmos curare, et fragilitatem corporis per alacritatem animae continere, et ad amorem pietatis et castitatis confirmare, et omnes illuminare; super omnia fidem et caritatem praebere singulis, pro studio quoque et diligentia, pro sinceritate et simplicitate mentis, pro mensura fidei et merito conversationis gratiam ad utilitatem dividere, et unusquisque in quo opere et proposito fuerit habilis, in ipso ordinare.
31. Alium esse a Filio, et natura et ordine, gradu et affectu, dignitate et potestate, virtute et operatione: sicut et Filius natura et ordine, gradu et affectu, divina dignitate et potestate, unigenitus Deus alius est ab ingenito Deo.
32. Impossibile ergo est unum eumdemque esse Patrem et Filium, generantem et nascentem, cui testimonium perhibetur et eum qui testimonium perhibet, maiorem et eum qui maiorem confitetur, eum qui ad dexteram sedet et stat et eum qui sedis dedit honorem, eum qui missus est et eum qui misit; nec discipulum et doctorem, ut ipse docuit dicens: Sicut docuit me Pater, sic loquor 20: similem et imitatorem et eum cuius est similis et imitator; eum qui orat, et qui exaudit; eum qui gratias agit, et qui benedicit, eum qui suscepit mandatum, et eum qui dedit mandatum, et ministrum praecipienti, supplicem eminenti, subditum superiori, primogenitum sempiterno, unigenitum ingenito, sacerdotem Deo unum atque eumdem esse.
33. Sed et Deus sine principio praescius erat se unigeniti Dei pueri sui patrem futurum: Deum autem se futurum numquam praescivit, quia ingenitus est, et numquam coepit nec praescire, nec scire. Quid est autem praescientia, nisi futurorum scientia? Pater autem generando Filium, ab ipso Filio est nuncupatus; et ipso revelante, ab omnibus Christianis Deus et Pater unigeniti Dei est cognitus, et magno maior et bono melior est manifestatus.
34. Et quia Homousiani dicunt Salvatorem nostrum humilitatis gratia haec omnia de Patris praescientia, et de sua subiectione esse locutum, nos vero Christiani credimus Patre imperante et Filio obtemperante haec omnia esse eum locutum; dicimus et probamus quod haeretici ex suis dictis arguuntur et reprehenduntur. Si enim se humiliavit, ipsa humilitas eius obedientiam ostendit: ipsa vero obedientia alium supra eminentem, alium subsistentem et subiectum declarat, sicuti ait Apostolus: Humiliavit se, obediens factus Patri usque ad mortem 21. Et ipsa humilitas eius, veritas est, non falsitas. Quis enim vel quando sapiens contentus est se humiliare, nisi habeat maiorem et meliorem cui festinet per humilitatem placere? Et ego, inquit, quae placita sunt ei facio semper 22. Semel enim ante omnia saecula voluntate Dei natus, ad voluntatem ipsius omnia operatur. Si autem se humiliavit, et mentitus est, quod absit; et si veritas mentitur, quod impossibile est, ubi quis quaerat veritatem? Sed veritas nec mentitur, nec variatur, qui ob hoc venit ut veritatem doceret; qui non est ignorantiae doctor, sed veritatis magister, ut ipse dixit: Nolite vobis vocare magistros super terram, unus est enim magister vester Christus 23. Si autem dixerint quia propter incarnationem suam humilians se super terram, propter homines haec loquebatur, ostendamus illis maiora et firmiora esse illa testimonia, quae de subiectione Filii in Scripturis sunt posita, de iis quae in Evangelio aguntur. Si enim propter homines super terram se humiliabat, et non ut obediens et subiectus filius cum incomparabili dilectione et gratiarum actione Patri suo obsequebatur; quia quantum sublimis est in potestate, tantum humilis est in obsequio: antequam carnem susciperet, quare iussus obaudivit, et modo sedens ad dexteram Dei interpellat pro nobis 24, et in corpore constitutus super terram in coelo se Patrem rogaturum promittebat, dicens: Et ego rogabo Patrem meum, et alium advocatum dabit vobis 25? Et si adhuc in his omnibus propter duritiam et caecitatem cordis sui credere noluerint, sed ausi fuerint dicere quod haec omnia humilitatis causa fiunt, post consummationem saeculi, nisi se natura et voluntate sciret subiectum et obedientem, utquid se humiliaret, ubi propter homines humilitas necessaria non est? Quod autem et post consummationem saeculi, quando illi omnia fuerint subiecta 26: quia modo natura quidem omnia sunt subiecta, ut creatura Creatori; voluntate autem, propter liberum arbitrium, non omnia illi subiecta videmus: tunc vero in die iudicii, quando in nomine Iesu omne genu flectetur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confitebitur, quia Dominus Iesus Christus in gloria Dei Patris 27, omnia sine fine, et voluntate et natura illi erunt subiecta: et ipse post omnium sibi subiectionem in ea subiectione et caritate manens, in qua semper, et ipse ut Filius subiectus erit ei qui illi subdidit omnia: nullus audiens christianus ignorat, quia fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi 28: ut sit Deus omnia in omnibus, semper monarchiam et potestatem habens omnium, cui gloria et honor, laus et gratiarum actio, per unigenitum eius Filium Dominum et Salvatorem nostrum, in Spiritu Sancto, nunc et per omnia saecula saeculorum. Amen.

== 2 CONTRA SERMONEM ARIANORUM==


Pater et Filius unus est Dominus Deus noster.
1. 1. Eorum praecedenti disputationi hac disputatione respondeo, qui cum Dominum nostrum Iesum Christum fatentur quidem Deum, sed Deum verum et cum Patre unum Deum nolunt fateri, duos nobis inducunt deos diversae disparisque naturae; unum verum, alterum non verum: contra illud quod scriptum est: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est 1. Hoc enim si de Patre dictum volunt intellegi, sequitur ut Christus non sit Dominus Deus noster. Si autem de Filio, Pater non erit Dominus Deus noster. Si vero de ambobus, profecto Pater et Filius unus est Dominus Deus noster. Ac per hoc illud quod in Evangelio scriptum est: Ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum 2; hoc eum dixisse accipiendum est: Ut te et quem misisti Iesum Christum cognoscant unum verum Deum. Quia et de Christo dictum est a Ioanne apostolo: Ipse est verus Deus et vita aeterna 3.
Procul dubio coaeternus est Patri Filius.
1. 2. Item cum dicunt Christum voluntate Dei et Patris sui ante omnia saecula constitutum, coguntur confiteri Filium Patri esse coaeternum. Si enim aliquando Pater sine Filio fuit, erat ante Filium aliquod tempus, quo Pater sine illo solus fuit. Et quomodo erat ante omnia saecula Filius, ante quem fuit tempus quo sine illo erat Pater? Porro, si ante omnia tempora Filius erat (non enim aliter intellegendum est: In principio erat Verbum; et: Omnia per ipsum facta sunt 4; quia et tempus sine aliquibus creaturae motibus non potest esse, et ideo per illum facta confitemur et tempora, per quem facta sunt omnia), procul dubio coaeternus est Patri Filius. Sed voluntate Patris dicunt constitutum, nolentes dicere Deum de Deo aequalem, genitum atque coaeternum. Nusquam autem legunt voluntate Patris Filium ante omnia saecula constitutum. Sed hoc propterea dicunt, ut prior illo videatur voluntas Patris, qua eum constitutum volunt. Et argumentatio eorum talis esse solet: interrogant enim utrum Pater Filium volens an nolens genuerit; ut si responsum fuerit quod volens genuerit, dicant: Prior est ergo voluntas Patris. Quod autem nolens genuerit, quis potest dicere? Sed ut noverint quam inania loquantur, etiam ipsi interrogandi sunt, utrum Deus Pater volens an nolens sit Deus. Non enim audebunt eum dicere, nolle se esse Deum. Si ergo responderint quod volens sit Deus, eo modo illis inferenda est vanitas sua, qua dici potest prior illo esse voluntas eius: quo quid dicitur stultius?
Unam et eamdem Patris Filiique naturam.
2. 3. Deinde dicunt eum voluntate et praecepto Patris, coelestia et terrestria, visibilia et invisibilia, corpora et spiritus, ex nullis exstantibus, ut essent, sua virtute fecisse. Ubi ab eis quaerimus, utrum et ipse a Patre ex nullis exstantibus factus sit, hoc est, ex nihilo. Quod si dicere non audebunt; ergo Deus est de Deo, non ex nihilo factus a Deo. Quae res indicat unam et eamdem Patris Filiique naturam. Neque enim homo, pecus, avis, piscis, possunt eiusdem naturae gignere filios, et Deus non potuit. Si autem tanto impietatis abrupto audebunt ire praecipites, ut dicant et unigenitum Filium a Patre ex nihilo constitutum; quaerant per quem factus sit a Patre ex nihilo Filius. Non enim per seipsum fieri potuit, tamquam iam esset antequam fieret, ut esset ipse per quem fieret idem ipse. Et quid opus erat eum fieri qui iam erat? aut quomodo fiebat ut esset, qui iam erat antequam fieret? Porro, si per quem alium a Patre factus est, quis est ipse alius, cum omnia per ipsum facta sint? Si autem a Patre per neminem factus est; quomodo per neminem aliquid a Patre factum est, cum per Filium, hoc est, per eius Verbum facta sint omnia?
Unus Deus est ipsa Trinitas, et sic unus Deus, quomodo unus creator. Quomodo missio Filii ineffabilis sit.
3. 4. Et antequam faceret, inquiunt, universa, omnium futurorum Deus et Dominus, rex et creator erat constitutus, et omnium futurorum in natura habens praescientiam, et in faciendo in omnibus exspectans Patris iussionem; ipse voluntate Patris descendit de coelo, et venit in hunc mundum sicut ipse ait: " Nec enim a me ipso veni, sed ille me misit " 5. Vellem isti ut dicerent, utrum duos constituant creatores. Quod si non audent: unus est enim; quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia 6; unus quippe Deus est ipsa Trinitas, et sic unus Deus, quomodo unus creator: quid est quod dicunt, iubente Patre creasse omnia Filium, tamquam Pater non creaverit, sed a Filio creari iusserit? Cogitent qui carnaliter sapiunt, quibus aliis verbis iusserit Pater unico Verbo. Formant enim sibi in phantasmate cordis sui quasi duos aliquos, etsi iuxta invicem, in suis tamen locis constitutos, unum iubentem, alterum obtemperantem. Nec intellegunt ipsam iussionem Patris ut fierent omnia, non esse nisi Verbum Patris per quod facta sunt omnia. Quod autem miserit Pater Filium, negari non potest. Sed considerent, si possunt, quomodo eum miserit, cum quo ipse venit. An ille mentitus est qui ait: Non sum solus, quoniam Pater mecum est 7? Sed quomodo libet missum intellegant, numquid ideo diversa natura est, quia Pater mittit et mittitur Filius? Nisi forte potest homo pater mittere hominem filium unius eiusdemque substantiae, et non potest Deus: cum homo missus ab homine mittente separetur, quod Deus non potest. Sed ignis mittit splendorem suum, nec potest splendor missus separari ab igne mittente: quamvis et ista quia creatura est visibilis, non omni ex parte huic rei sit comparabilis. Cum enim splendorem mittit ignis, longius pervenit splendor, quo ignis non pervenit. Unde splendor ab igne qui est in lucerna missus, si loqui posset, non utique posset verum dicere in pariete, quo sine lucernae igne pervenit: Ignis qui me misit mecum est; potuit autem missus a Patre Filius dicere: Pater mecum est. Cum igitur haec a Patre missio Filii prorsus ineffabilis sit, nec capi ullius cogitatione possit, quomodo hinc ostendant Filium alterius atque inferioris essentiae, non inveniunt; quandoquidem nec homo missus ab homine, diversam naturam mittentis et missi esse demonstrat.
Inseparabilia sunt opera Trinitatis.
4. 4. Hic autem etiam hoc potest intellegi, ut eo ipso a Patre Filius missus esse dicatur, quod Filius hominibus apparuit in carne, non Pater. Quis enim mittitur illo ubi est? Ubi autem non est Sapientia Dei, quod est Christus, de qua legitur: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 8? Cum ergo ubique sit etiam Filius, quo mittendus fuerat ubi non erat, nisi apparendo sicut non apparebat? Quamquam et Spiritum Sanctum missum legamus, qui certe in unitatem personae suae naturam non assumpsit humanam. Nec a solo Filio missus est, sicut scriptum est: Cum ego iero, mittam illum ad vos 9; sed a Patre quoque, sicut scriptum est: Quem mittet Pater in nomine meo 10. Ubi ostenditur quod nec Pater sine Filio, nec Filius sine Patre misit Spiritum Sanctum, sed eum pariter ambo miserunt. Inseparabilia quippe sunt opera Trinitatis. Solus Pater non legitur missus, quoniam solus non habet auctorem a quo genitus sit, vel a quo procedat. Et ideo non propter naturae diversitatem, quae in Trinitate nulla est, sed propter ipsam auctoritatem solus Pater non dicitur missus. Non enim splendor aut fervor ignem; sed ignis mittit, sive splendorem, sive fervorem. Quamvis haec longe sint dissimilia; nec inveniatur aliquid vel in spiritalibus vel in corporalibus creaturis, quod ei Trinitati, quae Deus est, merito conferatur.
Quae propria haeresis Apollinaristarum est, sed etiam Arianorum.
5. 5. Dicunt etiam: Et quia de omnibus spiritalibus et rationalibus gradibus, propter qualitatem et fragilitatem corporis paulo minus ab Angelis inferior minoratus homo videbatur 11; ne se vilem speraret, et de salute sua desperaret, Dominus Iesus honorans facturam suam, dignatus est humanam carnem suscipere, et ostendere quia non est homo vilis, sed pretiosus, sicut scriptum est: " Magnus homo et pretiosus vir " 12. Et ideo solum hominem Patri suo haeredem, sibi enim cohaeredem facere dignatus est; ut quod minus acceperat in natura, plus haberet in honore. Haec dicentes, hoc volunt intellegi, quod humanam carnem sine humana anima Christus assumpserit. Quae propria haeresis Apollinaristarum est: sed etiam istos, id est, Arianos, in eorum disputationibus, non solum Trinitatis diversas esse naturas, sed etiam hoc sentire deprehendimus, quod animam non habeat Christus humanam. Verum id in huius disputationis consequentibus evidentius apparebit. Nunc ad haec eorum verba quae proposuimus hoc respondemus, ut recolant in Epistola quae ad Hebraeos est, de Christo esse intellectum quod scriptum est: Minorasti eum paulo minus ab Angelis 13; et videant non ad diversitatem et inaequalitatem naturae Patris et Filii valere quod dixit: Pater maior me est 14; sed ad illud potius quod in forma servi propter infirmitatem, in qua pati et mori potuit, minor etiam Angelis factus est.
Patris et Filii diversas esse naturas dicunt Ariani.
6. 6. Item dicunt: " Cum ", inquit, " venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere " 15. Ipse qui voluntate Patris carnem suscepit, ipse et voluntate et praecepto ipsius in corpore conversatus est, sicut ipse ait: " Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui me misit " 16. Ipse et voluntate Patris triginta annorum baptizatus, voce et testimonio Patris manifestatus 17, voluntate et praecepto Patris Evangelium regni coelorum praedicabat, sicut ipse ait: " Et aliis civitatibus oportet me Evangelium praedicare; in hoc enim missus sum " 18; et: " Ipse mihi mandatum dedit quid dicam, aut quid loquar " 19. Et sic voluntate et praecepto Patris ad passionem et mortem properavit, sicut ipse ait: " Pater, transeat a me calix iste; non tamen quod ego volo, sed quod tu vis " 20. Et Apostolo asserente et dicente: " Obediens, " inquit, " factus Patri usque ad mortem, mortem autem crucis " 21. His testimoniis sanctarum Scripturarum quid persuadere conantur, nisi propterea Patris et Filii diversas esse naturas, quia obediens Patri ostenditur Filius? Quod tamen de hominibus non utique dicerent: neque enim si homo filius homini patri suo sit obediens, ideo amborum diversa natura est.
Una eademque voluntas est Patris et Filii.
7. 6. Quamquam et hoc ipsum quod dicit Iesus: Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui me misit 22; ad illud referatur quod homo primus Adam (de quo dicit Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 23), faciendo voluntatem suam, non eius a quo factus est, universum genus humanum propagine vitiata culpae et poenae fecit obnoxium. Unde a contrario, per quem liberandi fueramus, non fecit voluntatem suam, sed eius a quo missus est. Ita quippe hoc loco dicitur voluntas sua, ut intellegatur esse propria contra voluntatem Dei. Neque enim cum obedimus Deo, eaque obedientia dicimur eius facere voluntatem, nolentes id facimus, sed volentes, ac per hoc si volentes id facimus, quomodo voluntatem nostram non facimus, nisi quia illa dicitur voluntas nostra, quando Scriptura ita loquitur, quae intellegitur esse propria contra voluntatem Dei? Hanc habuit Adam, ut in illo moreremur: hanc non habuit Christus, ut in illo viveremus. De natura quippe humana hoc recte dici potest, in qua exstitit per inobedientiam voluntas propria, quae Dei voluntati esset adversa. Ceterum quod attinet ad divinitatem Filii, una eademque voluntas est Patris et Filii: nec potest ullo modo esse diversa, ubi est natura Trinitatis immutabilis universa. Ut autem Mediator Dei et hominum homo Christus Iesus 24 non faceret propriam, quae Deo adversa est, voluntatem, non erat tantum homo, sed Deus et homo: per quam mirabilem singularemque gratiam humana in illo sine peccato ullo posset esse natura. Propter hoc ergo ait: Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui me misit 25: ut ea causa esset tantae obedientiae, quae omnino sine ullo peccato esset hominis quem gerebat, quia de coelo descenderat; hoc est, non tantum homo, verum etiam Deus erat. Unam quippe ostendit esse personam in utraque natura, hoc est, Dei et hominis, ne si duas faciat, quaternitas incipiat esse, non trinitas. Quoniam itaque gemina quidem substantia, sed una persona est, propterea quod dictum est: Descendi de coelo, refertur ad Dei excellentiam; quod vero adiunctum est: non ut faciam voluntatem meam, propter Adam qui fecit suam, refertur ad hominis obedientiam: utrumque autem Christus, id est, Deus et homo; tamen obedientia in illo quae contraria est inobedientiae primi hominis, secundum id quod homo est commendatur. Unde ait Apostolus: Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi; ita et per obedientiam unius hominis iusti constituentur multi 26.
Personae Christi unitas, ex natura utraque constans, divina scilicet atque humana.
8. 6. Nec quia dixit, hominis, separavit Deum, qui hominem assumpsit; quia, sicut dixi, et valde commendandum est, una persona est. Ipse namque unus Christus et Dei Filius semper natura, et hominis Filius qui ex tempore assumptus est gratia: nec sic assumptus est ut prius creatus post assumeretur, sed ut ipsa assumptione crearetur. Ac per hoc propter istam unitatem personae in utraque natura intellegendam et Filius hominis dicitur descendisse de coelis, quamvis sit ex ea quae in terra fuerat Virgine assumptus; et Filius Dei dicitur crucifixus et sepultus, quamvis haec non in divinitate ipsa qua est Unigenitus Patri coaeternus, sed in naturae humanae sit infirmitate perpessus. Nam Filium hominis descendisse de coelo, ipsum dixisse sic legimus: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo 27. Unigenitum vero Filium Dei crucifixum et sepultum, omnes etiam in Symbolo confitemur. Unde est et illud Apostoli: Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent 28. Hanc unitatem personae Christi Iesu Domini nostri, sic ex natura utraque constantem, divina scilicet atque humana, ut quaelibet earum vocabulum etiam alteri impertiat, et divina humanae, et humana divinae, beatus ostendit Apostolus, ubi nos cum ad humilitatem misericordem per Christi exhortaretur exemplum: Hoc sentite, inquit, in vobis quod et in Christo Iesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed se ipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit se ipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis 29. Cum ergo Christi nomen ex eo illi sit quod scriptum est in prophetia: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis 30; unde ad id quod homo factus est pertinet id quod formam servi accipiens habitu est inventus ut homo, qui utique habitus coepit ex tempore: de ipso tamen eodemque Christo dictum est: Cum in forma Dei esset; cum profecto in forma Dei antequam ab illo forma servi esset accepta, nondum erat Filius hominis, sed Filius Dei, cui Patris aequalitas rapina non erat, sed natura. Non enim erat usurpando elatus, sed hoc erat natus, et ideo veritas. Nondum ergo erat Christus, quod esse coepit cum semetipsum exinanivit, non formam Dei amittens, sed formam servi accipiens. Verum si quaeramus: Quis est ille qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo? Respondetur nobis voce apostolica: Christus Iesus. Ergo et illa divinitas huius humanitatis nomen accepit. Item si quaeramus, quisnam sit factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; rectissime respondetur: Ille qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Ergo et ista humanitas illius divinitatis nomen accepit. Apparet tamen idem ipse Christus, geminae gigas substantiae, secundum quid obediens, secundum quid aequalis Deo; secundum quid Filius hominis, secundum quid Filius Dei; secundum quid dicat: Pater maior me est 31; secundum quid: Ego et Pater unum sumus 32; secundum quid, non facit voluntatem suam, sed eius a quo missus est 33; secundum quid: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat 34.
Sic intellegendus Christus geminae substantiae, divinae scilicet et humanae, ut ipsa humana ex anima constet et carne.
9. 7. Item sequuntur et dicunt: Is et in cruce pendens, voluntate et praecepto Patris, carnem humanam quam de sancta virgine Maria suscepit, in manus hominum dereliquit, et divinitatem suam in manus Patris commendavit, dicens: " Pater, in manus tuas commendo spiritum meum " 35. Quia Maria moriturum corpus peperit, Deus autem immortalis immortalem Filium genuit. Ergo mors Christi non diminutio est divinitatis, sed depositio corporis. Sicuti enim generatio eius ex virgine non fuit corruptio dealitatis, sed susceptio corporis; ita et in morte ipsius non fuit passio et defectio dealitatis ipsius, sed separatio carnis ipsius. Sicuti enim qui indumentum conscindit, induto facit iniuriam; ita et qui carnem ipsius crucifixerunt, divinitati ipsius contumeliam intulerunt. Ecce in quibus verbis suis omnino manifestant negare se, quod ad unitatem personae Christi etiam humana anima pertineat; sed in Christo carnem et divinitatem tantummodo confiteri. Quandoquidem cum penderet in ligno, illud ubi ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, divinitatem ipsam volunt eum intellegi commendasse Patri, non humanum spiritum, quod est anima. Merito in ista ipsa disputatione superius, ubi voluerunt intellegi Christum Patris voluntatem fecisse, non suam, hinc eum minoris atque diversae putantes esse naturae, illud commemorarunt quod ait: Pater, transeat a me calix iste; non tamen quod ego volo, sed quod tu vis: illud autem noluerunt quod ait: Tristis est anima mea usque ad mortem 36. Audiant ergo ista commemorantibus nobis: Tristis est anima mea usque ad mortem; potestatem habeo ponendi animam meam 37; Maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis 38; et quod de illo intellexerunt Apostoli prophetatum: Quoniam non derelinques animam meam in inferno 39. Et his atque huiusmodi sanctarum Scripturarum testimoniis non resistant, fateanturque Christum, non tantum carnem, sed animam quoque humanam Verbo unigenito coaptasse; ut esset una persona, quod Christus est, Verbum et homo: sed ipse homo, anima et caro; ac per hoc Christus Verbum anima et caro. Et ideo sic intellegendus geminae substantiae, divinae scilicet et humanae, ut ipsa humana ex anima constet et carne. Aut si eo moventur quod scriptum est: Verbum caro factum est 40; nec illic anima nominata est: intellegant carnem pro homine positam, a parte totum significante locutionis modo; sicuti est: Ad te omnis caro veniet 41; item: Ex operibus Legis non iustificabitur omnis caro 42. Quod apertius alio loco dixit: Ex Lege nemo iustificabitur 43; itemque alio: Non iustificatur homo ex operibus Legis 44. Ita ergo dixit: Omnis caro; ac si diceret: Omnis homo. Sic itaque dictum est: Verbum caro factum est; ac si diceretur: Verbum homo factum est. Verumtamen isti cum eius solam humanam carnem velint intellegi hominem Christum; non enim negabunt hominem, de quo apertissime dicitur: Unus mediator Dei et hominum homo Christus Iesus 45; miror quod nolint consentire, propter hanc humanam quomodocumque naturam dici potuisse: Pater maior me est; non propter illam de qua dictum est: Ego et Pater unum sumus. Quis enim ferat, si quantuscumque homo dicat: Ego et Deus unum sumus? Et quis non accipiat, si homo dicat: Deus maior me est? Quale illud est quod ait beatus Ioannes: Maior est Deus corde nostro 46.
Sine anima caro quid potest?
10. 8. Item dicunt: Is qui voluntate et praecepto Patris totam dispensationem adimplevit, voluntate et praecepto Patris corpus suum a mortuis suscitavit; et cum ipso corpore, ut pastor cum ove, et sacerdos cum oblatione, et rex cum purpura, et Deus cum templo a Patre assumptus est in gloriam. Quaerendum est ab eis qui ista dicunt, qualem ovem pastor reportaverit Patri. Si enim caro sine anima est quam reportavit, quid est ovis ista nisi terra sine sensu, quae nec agere gratias potest? Quia sine anima caro quid potest?
Quod voluntati et praecepto Patris obediens est Filius, nec in hominibus demonstrat diversam imparemque naturam.
11. 9. Item sequuntur et dicunt: Is qui voluntate Patris descendit et ascendit, voluntate et praecepto Patris sedit ad dexteram eius, audiens Patrem sibi dicentem: " Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum " 47. Is qui voluntate et praecepto Patris sedit ad dexteram eius, is voluntate et praecepto Patris in consummatione saeculi venturus est, Apostolo vociferante et dicente: " Et ipse ", inquit, " Dominus in iussu, in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo " 48. Is qui voluntate et praecepto Patris veniet, voluntate et praecepto Patris iudicaturus est totum mundum in aequitate, et redditurus singulis secundum fidem et opera sua; sicut ipse ait: " Pater iudicat neminem, sed omne iudicium Filio dedit "; item: "Sicuti audio, iudico, et iudicium meum verum est; quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius qui me misit " 49. Unde et in iudicando Patris praesentiam praeponit, et suam divinam dignitatem et potestatem secundam postponit, dicens: " Venite, benedicti Patris mei " 50. Ergo iustus iudex est Filius: iudicantis vero honor et auctoritas, Patris imperiales leges; sicut et Spiritus Sancti officiosa advocatio et consolatio, Unigeniti Dei iusti iudicis est dignitas. Iam quae superius respondimus, etiam adversus ista similiter valent. Quod enim voluntati et praecepto Patris obediens est Filius, nec in hominibus demonstrat diversam imparemque naturam, patris praecipientis, et filii obedientis. Huc accedit quod Christus non tantum Deus est, qua natura aequalis est Patri; sed etiam homo, qua natura maior est Pater, cuius etiam non solum Pater, verum et Dominus est. Nam inde est et illud propheticum: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu 51. Ibi est quippe inferior substantia qua Pater maior sit, et servi forma cui Dominus sit. Haec autem forma humanitatis eius, quam manente forma divinitatis accepit, ut in similitudinem hominum fieret et habitu inveniretur ut homo 52, in iudicio quoque apparebit, quo vivos et mortuos iudicabit. Ideo dictum est de Patre, quod non iudicabit quemquam, sed omne iudicium dedit Filio 53. Formam namque in Christo Filii hominis tunc ab eo iudicandi videbunt impii, de quibus dictum est: Videbunt in quem confixerunt 54. Dei vero formam in eodem ipso Christo, qua aequalis est Patri, utique non videbunt. Unde prophetia praecessit: Tollatur impius, ut non videat claritatem Domini 55. Quia et ad hoc pertinet: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 56. Denique hoc apertissime testatur, ubi dicit: Potestatem dedit ei iudicium facere, quoniam Filius hominis est 57. Non ergo quoniam Filius Dei est; nam secundum hoc coaeterna illi cum Patre et una eademque potestas est: sed quoniam Filius hominis est, quod esse coepit ex tempore, ut potestas ei daretur in tempore. Quod non ita dicitur, tamquam eam sibi et ipse non dederit, id est, naturae in se humanae non dederit potestatem illa quae in eo natura divina est: absit hoc credere. Quomodo enim aliquid faceret Pater, nisi per unigenitum Filium? Nec sine Spiritu Sancto, quia inseparabilia sunt opera Trinitatis. Ac per hoc quod potestatem Filio dedit quoniam Filius hominis est, per eumdem ipsum ipsi dedit quoniam Filius Dei est. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 58. Sed honorifice et competenter tribuit Patri quod etiam ipse facit ut Deus; quia de Patre est Deus. Ipse namque Deus est de Deo: Pater autem Deus, sed non de Deo.
Filus hominis sedet ad dexteram Patris, brachium Patris.
12. 9. Audivit, inquiunt, a Patre: " Sede ad dexteram meam " 59, et ideo sedit ad dexteram Patris: tamquam paterna iussione, non etiam sua id fecerit potestate. Hoc quidem nisi spiritaliter acceptum fuerit, Filio Pater ad sinistram erit. Quid est autem Patris dextera, nisi aeterna illa ineffabilisque felicitas, quo pervenit Filius hominis etiam carnis immortalitate percepta? Nam si ita ut manum Dei Patris, non secundum lineamenta corporis quae in Deo non sunt, sed secundum effectivam virtutem sapienter et fideliter cogitemus, quid intellegemus, nisi ipsum Unigenitum per quem facta sunt omnia? De quo etiam propheta dixit: Et brachium Domini cui revelatum est? 60 Quomodo autem Filius audit Patrem? quomodo dicuntur a Patre multa verba unico Verbo? quomodo transeunter loquitur ei quem stabiliter loquitur? quomodo aliquid temporaliter ei dicit in quo sibi coaeterno iam erant omnia quae congruis quibusque temporibus dicit? Quis haec audeat quaerere? quis valeat invenire? Et tamen: Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam 61; et quia dictum est, ideo factum est. Hoc ergo iam erat in Verbo quod Verbum caro factum est 62. Et quia in Verbo ante carnem iam erat veraciter, ideo in carne completum est efficaciter: quia in Verbo iam erat sine tempore, ideo in carne completum est suo tempore. In qua carne ascendit in coelum, qui de coelo non recessit etiam cum inde descendit; et in qua sedet ad dexteram Patris brachium Patris; et in qua descensurus est ad iudicium in iussu, in voce archangeli, et in tuba Dei 63.
Per ipsum autem, quia Filius Dei est, et per illum fiunt a Patre omnia.
13. 9. Ubi illi minorem volunt videri Filii potestatem, quia in iussu dictus est descensurus. Sed quaerendum est ab eis, iussu cuius. Si Patris, interrogandi sunt iterum, quibus temporalibus verbis iubeat Pater aeterno suo Verbo ut descendat de coelo. Siquidem ipsa Dei iussio quae fiet in tempore suo, iam erat ante omnia tempora in ipso Dei Verbo. Quod si Filius Dei per hoc quod filius hominis est, descendit de coelo; ergo per hoc quod Verbum est, per ipsum iubetur ut descendat de coelo. Nam si non per ipsum Pater iubet, non ergo Pater per suum Verbum iubet: aut aliud erit Verbum per quod iubeatur unico Verbo. Et miror si iam illud unicum erit, si et aliud erit. Factae sunt quidem Patris ad Filium quaedam etiam temporaliter voces, sicut de nube sonuit: Tu es Filius meus dilectus 64; non tamen ut Filius unigenitus per illas aliquid disceret; sed hi potius quos ita oportebat audire. Ac per hoc etiam ille transeuntium verborum sonus non sine Filio factus est Filio: alioquin non omnia per ipsum facta sunt. Sed numquid, cum iubebitur ut descendat de coelo, talibus sonis et vocibus opus erit, quibus Filius paternam noverit voluntatem? Absit hoc credere. Quidquid ergo illud erit quod fieri oportebit ad Filium, non faciet Pater nisi per eumdem Filium. Ad ipsum scilicet, quia Filius hominis est et factus est inter omnia. Per ipsum autem, quia Filius Dei est et per illum fiunt a Patre omnia. Si autem quod dictum est: In iussu, in voce archangeli; ipsius archangeli iussum volunt intellegi, sicut verba ipsa videntur sonare: quid eis restat, nisi ut Angelis etiam minorem dicant unigenitum Filium, quorum iussis obedire perhibetur, si iubente minor est cui iubetur? Quamvis quod dictum est: In iussu, in voce archangeli, possit etiam sic intellegi, ut ipsa vox archangeli iussu Dei fieri accipiatur, id est, ut angelus qui tuba Dei esse intellegendus est, a Domino Deo iubeatur emittere vocem suam, quod inferiori creaturae necessarium erit audire, cum Filius Dei descendet de coelo. Ipsa est enim tuba de qua dicit alio loco: Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti 65.
Ariani unam Trinitatis eamdemque naturam et substantiarum separare distantia, et potestatum gradibus ordinare moliuntur.
14. 9. Dixit ergo Filius: Sicut audio, iudico 66: sive ex humana subiectione, quia et Filius hominis est; sive secundum illam incommutabilem simplicemque naturam, quae sic est Filii, ut tamen ei de Patre sit: in qua natura non est aliud audire, aliud videre, aliud esse; sed quod est esse, hoc audire, hoc videre. Unde ab illo ei est audire et videre, a quo illi est ipsum esse. Nam et illud quod alibi ait: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, multo est ad intellegendum difficilius quam hoc quod isti posuerunt, ubi dixit: Sicut audio, iudico. Si enim non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem 67; quomodo poterit iudicare, si Patrem non viderit iudicantem? Sed Pater non iudicat quemquam; omne quippe iudicium dedit Filio 68. Iudicat ergo Filius, accepto, a Patre, non aliquo, sed omni iudicio; quamvis Patrem non videat iudicantem, quia ille neminem iudicat. Quomodo igitur non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, cum iudicet, nec Patrem videat iudicantem? Non enim ait: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod audierit Patrem iubentem; sed, quod viderit Patrem facientem. In ista intendant, ista cogitent, ista considerent; et eorum quodam modo, quantum fieri potest, excarnetur intentio, qui carnalibus cogitationibus moliuntur unam Trinitatis eamdemque naturam et substantiarum separare distantia, et potestatum gradibus ordinare. Ideo enim dictum est, quod non faciat aliquid Filius a se, quia non est a se: et ideo quidquid facit, Patrem videt facientem; quia videt ex ipso faciendi se habere potentiam, ex quo se videt existendi habere naturam. Et quod ait, se non posse, non deficientis est, sed in eo quod de Patre natus est permanentis: tamque laudabile est omnipotentem non posse mutari, quam laudabile est quod omnipotens non potest mori. Posset enim Filius facere quod non vidisset Patrem facientem, si posset facere quod per illum non facit Pater: hoc est, si posset peccare, neque naturae immutabiliter bonae, quae a Patre genita est, convenire. Hoc autem quia non potest, non deficienter non potest, sed potenter.
Universa Trinitas unus est Deus et una operatio.
15. 9. Eadem namque sunt opera Patris et Filii, non quod Filius sit idem ipse qui Pater est; sed quia nullum opus est Filii, quod non per eum Pater facit; nec ullum Patris, quod non per Filium simul facientem facit. Quaecumque enim Pater facit, haec eadem Filius similiter facit 69. Evangelica est et ista sententia, Filii ipsius consequenter ore prolata. Non sunt ergo alia Filii, et alia Patris opera, sed haec eadem: nec dissimiliter fiunt a Filio, sed similiter. Cum autem non alia similia, sed haec eadem fiant a Filio quae fiunt a Patre; quid est, similiter, nisi non dissimili facilitate, non dissimili potestate? Si enim haec eadem quidem ambo faciunt, sed alter altero facilius et potentius, non utique similiter ea facit Filius. Cum vero et haec eadem et similiter, profecto nec alia sunt Filii quam Patris opera, nec operantium est diversa potentia. Nec utique sine Spiritu Sancto: neque enim a faciendis amborum operibus ullo modo amborum separabitur Spiritus. Miro itaque eodemque utique divino modo ab omnibus fiunt opera omnium, ab omnibus etiam singulorum. Nam omnium opera sunt coelum et terra omnisque creatura. De Filio quippe dictum est: Omnia per ipsum facta sunt 70. Quis autem ab Spiritu Sancto audeat alienare opera quarumlibet creaturarum, quem cernit operari dona sanctorum, de quibus scriptum est: Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult 71? Postremo, cum sit Christus Dominus omnium 72 et super omnia Deus benedictus in saecula 73; quid ex omnibus negari potest etiam Spiritus Sancti opus, qui est ipsum Christum in utero virginis operatus? Cum enim angelo futurum partum sibi nuntianti virgo dixisset: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco; responsum accepit: Spiritus Sanctus superveniet in te 74. Singulorum autem opera dicuntur, quae ad unamquamque eorum manifestantur pertinere personam. Sicut natus ex virgine non nisi Filius 75; et vox de nube: Tu es Filius meus dilectus, ad solius personam pertinet Patris; et specie corporali, sicut columba, solus apparuit Spiritus Sanctus 76. Tamen et illam carnem solius Filii, et illam vocem solius Patris, et illam speciem solius Spiritus Sancti, universa Trinitas operata est: non quod invalidus sit unusquisque eorum, sine aliis quod operatur implere; sed non potest operatio esse divisa, ubi non solum aequalis est, verum etiam indiscreta natura: ita ut cum tres sint, et eorum singulus quisque Deus sit, tres tamen dii non sint. Nam et Pater Deus est, et Filius Deus est, et Spiritus Sanctus Deus est; nec Filius idem qui Pater est, nec idem Spiritus Sanctus qui aut Pater aut Filius; sed Pater semper Pater, et Filius semper Filius, et amborum Spiritus numquam cuiquam eorum aut Pater aut Filius, sed semper utriusque Spiritus: universa tamen Trinitas unus est Deus. Quis itaque neget, non Patrem, non Spiritum Sanctum, sed Filium ambulasse super aquas 77? Solius enim Filii caro est, cuius carnis illi pedes aquis impositi et per aquas ducti sunt. Absit autem ut hoc sine Patre fecisse credatur; cum de suis operibus universaliter dicat: Pater autem in me manens facit opera sua 78; aut sine Spiritu Sancto; cum similiter opus sit Filii, quod eiciebat daemonia. Illius quippe carnis ad solum Filium pertinentis lingua erat, qua imperabatur daemonibus ut exirent; et tamen dicit: In Spiritu Sancto eicio daemonia 79. Item quis nisi solus Filius resurrexit? Quia solus mori potuit, qui carnem habuit; et tamen ab hoc opere, quo solus Filius resurrexit, non erat Pater alienus, de quo scriptum est: Qui suscitavit a mortuis Iesum 80. An forte se ipse non suscitavit? Et ubi est quod ait: Solvite templum hoc, et triduo suscitabo illud 81; et quod potestatem se habere dicit ponendi et iterum sumendi animam suam 82? Quis autem ita desipiat, ut putet Spiritum Sanctum resurrectionem hominis Christi non cooperatum, cum ipsum hominem Christum fuerit operatus?
Est in homine simile quiddam, quamvis nequaquam illius Trinitatis, quae Deus est, excellentiae comparandum.
16. 9. Est in homine simile quiddam, quamvis nequaquam illius Trinitatis, quae Deus est, excellentiae comparandum: ille enim Deus est, ista creatura; habet tamen aliquid et ista, ubi qualicumque modo id quod de illa ineffabili Dei natura dicitur, possit intellegi. Neque enim frustra non est dictum: Faciamus hominem ad imaginem tuam, tamquam Pater Filio loqueretur; aut, ad imaginem meam; sed dictum est, ad imaginem nostram 83. Quod ex persona ipsius Trinitatis rectissime accipitur. Tria itaque ista in hominis anima cogitemus, memoriam, intellegentiam, voluntatem: ab his tribus fit omne quod facimus. Et cum tria ista bene recteque sese habent, bonum et rectum est omne quod facimus; si nec memoriam decipiat oblivio, nec error intellegentiam, nec iniquitas voluntatem. Ad Dei quippe imaginem sic reformamur. Omne igitur opus nostrum ab his tribus fit: nihil enim agimus, quod non haec tria simul agant. Deinde cum de singulis loquimur, etiam quod ad singula pertinet ab omnibus agitur. Neque enim sermonem quem de sola memoria facimus, memoria sola facit; sed intellegentia voluntasque cooperantur eum, quamvis ad solam memoriam pertinentem. Hoc et de duobus ceteris videre facillimum est. Nam quidquid de se ipsa intellegentia loquitur, sine memoria et voluntate non loquitur; et quidquid de se ipsa voluntas dicit aut scribit, sine intellegentia memoriaque non facit. Quatenus sint autem ista similia, et rursus quantum dissimilia illi incommutabili Trinitati, quae Deus est, longum est enucleatissime disputare. Sed ideo tantum hoc commemorandum putavi, ut etiam de ipsa creatura aliquid adhiberem; unde isti, si possunt, intellegant quam non sit absurdum quod de Patre et Filio et Spiritu Sancto dicimus, inseparabilia fieri ab omnibus opera, non solum ad omnes, verum etiam ad singulos pertinentia.
Sicut genitum est Verbum, ut idem Verbum sit veritas, ita secundum veritatem iudicat.
17. 9. Sicut audit ergo Filius, iudicat 84: sive quia et filius hominis est; sive quia non de se ipso est, sed Verbum Patris est. Quod enim nobis est, cum audimus, verbum accipere; hoc illi est a Patre Verbum esse. Quoniam sic dici potest Pater dedisse Filio Verbum, hoc est, ut Verbum sit; quemadmodum dicitur dedisse Filio vitam, hoc est, ut vita sit. Ipse namque ait: Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso 85. Non utique ut aliud sit ipse, aliud vita quae in ipso est, sed ut eadem vita sit idem ipse. Sicut nec Pater aliud est quam vita quae in ipso est: sed eam Filius Patri non dedit, quia Patrem non genuit: dedit autem Pater Filio vitam, gignendo eum vitam, sicut est etiam ipse vita. Non autem sic genuit Verbum tamquam et ipse sit Verbum. Vitam quippe cum dicimus, potest esse de nullo alio, sicut est Patris vita, vel, quod expressius dicitur, Pater vita, cui de alio non est ut sit; cum vero dicitur Verbum, nullo modo potest nisi alicuius intellegi, et illius utique de quo est. Non itaque sicut est Filius Deus de Deo, lumen de lumine, vita de vita; ita dici potest Verbum esse de verbo: quoniam solus est Verbum; et sicut Patri proprium est generare Verbum, ita Filio proprium est esse Verbum. Et ideo sicut audit iudicat; quia sicut genitum est Verbum, ut idem Verbum sit veritas, ita secundum veritatem iudicat.
Quia non ita est voluntas Filii propria, ut sit a voluntate Patris aliena.
18. 9. Et iudicium eius utique iustum est; quia non quaerit voluntatem suam, sed voluntatem eius qui eum misit 86. Hoc enim dicens, ad illum hominem voluit referre intentionem nostram, qui voluntatem suam quaerendo, non eius a quo factus est, non habuit iustum iudicium de seipso, sed iustum iudicium habitum est de ipso. Ipse quippe faciens voluntatem suam, non Dei, moriturum se esse non credidit: sed hoc iudicium eius non iustum fuit. Denique fecit, et mortuus est; quia iudicium Dei iustum est. Quod iudicium facit Dei Filius non quaerendo voluntatem suam, cum sit etiam hominis filius: non quia ipsius in iudicando nulla voluntas est; quis enim hoc insipientissimus dixerit? sed quia non ita est voluntas eius propria, ut sit a voluntate Patris aliena. Haec isti si cogitarent, non carnalibus cogitationibus sic Trinitatis potestates vel officia gradibus imparibus ordinarent, ut tamquam tres homines inaequalis ac dissimilis dignitatis facerent, tamquam imperatorem Patrem, iudicem Filium, advocatum Spiritum Sanctum. Secundum quas enim iudicat Filius, velut imperiales leges, Patris esse asserunt: in quibus honorem et auctoritatem Filii constituunt iudicantis; officiosam vero advocationem et consolationem Spiritus Sancti ad dignitatem iudicis, hoc est, Dei unigeniti pertinere: tamquam iudicis sit dignitas, quod habeat advocatum; sicut imperatoris est dignitas, quod secundum suas imperiales leges iudicaturum iudicem mittit. Qua sua cogitatione carnali, tamen naturae diversitatem, de qua inter nos et ipsos maxima quaestio est, in his tribus personis demonstrare non possunt. Cum enim ad humanos mores ista referunt, et ab humani generis consuetudine quam cogitando possunt capere non recedunt (animalis enim homo non percipit quae sunt Spiritus Dei 87); quid aliud nos admonent, nisi quia et imperator, et iudex, et advocatus, homines sunt? Proinde iudex imperatore etiamsi potestate minor est, non minus homo est. Nec minus quam iudex homo est advocatus, etiamsi officio videtur iudici esse subiectus. Patris ergo et Filii et Spiritus Sancti, etiamsi disparem cogitant potestatem, naturam saltem confiteantur aequalem. Quid quod eos deteriore etiam quam humana est, conditione confingunt? Fieri enim potest in rebus humanis, ut qui iudex fuerit, etiam imperator fiat: hoc isti in illa Trinitate nec imperatoris unico Filio praestare dignantur. Quod si forte ex humani iuris vel consuetudinis formula, maiestatis crimen etiam in filio nimium reformidant, advocato certe puto quod concedere debeant ut ad iudiciariam potestatem aliquando perveniat. Nec hoc quidem volunt. Deterior ergo est, quod absit, in illa Trinitate, quam in generis humani mortalitate conditio.
Ubi ostenditur quod Pater et Filius miserint Spiritum Sanctum, sicut Pater et Spiritus Sanctus miserint Filium.
19. 9. Porro Scriptura sancta, quae istos divinos actus non differentia potestatum, sed operum ineffabilitate metitur, advocatum nostrum etiam ipsum iudicem novit, dicente apostolo Ioanne: Si quis peccaverit, advocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum 88. Quod etiam ipse significat ubi dicit: Rogabo Patrem, et alium advocatum dabit vobis 89. Neque enim esset Spiritus Sanctus advocatus alius, nisi hoc esset et Filius. Qui tamen ut inseparabilia sua et Patris opera demonstraret, ait: Cum ipse iero, mittam eum ad vos 90; quamvis alio loco dicat: Quem mittet Pater in nomine meo 91. Ubi ostenditur quod et Pater et Filius miserint Spiritum Sanctum. Sicut ostenditur per prophetam quod et Pater et Spiritus Sanctus miserint Filium. Nam quis nisi Filius per Isaiam adventum suum praenuntians dicit: Audite me, Iacob et Israel, quem ego vocabo: ego sum primus, et ego in aeternum; et manus mea fundavit terram, dextera mea solidavit coelos; vocabo illos, et astabunt simul, convenient etiam universi, et audient: quis illis nuntiavit haec? Diligens autem te, feci voluntatem tuam super Babylonem, ut tollatur semen Chaldaeorum. Ego locutus sum, ego vocavi, adduxi illum, et prosperam viam eius feci. Convenite ad me, et audite ista; nec enim ab initio in obscuro locutus sum: cum fiebant ibi eram, et nunc Dominus misit me et Spiritus eius 92? Quid evidentius? Ecce ipse se dicit missum ab Spiritu Sancto, qui fundavit terram, et solidavit coelum. Ubi agnoscitur Unigenitus per quem facta sunt omnia. Consolatorem vero, quod officium tamquam personae infimae in illa Trinitate isti Spiritui Sancto deputant, Deum dicit Apostolus, sicut in Epistola eius legimus ad Corinthios: Is qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in praesentia Titi 93. Sanctorum ergo Deus est consolator. Ipsi quippe sunt humiles: unde tres illi viri in camino dicunt: Benedicite, sancti et humiles corde, Dominum 94. Deus est itaque Spiritus Sanctus qui consolatur humiles. Proinde isti, aut quod nolunt, fateantur Deum esse Spiritum Sanctum: aut si hoc de Patre, vel de Filio dictum ab Apostolo volunt accipi, desinant consolationis tamquam munere proprio separare a Patre et a Filio personam Spiritus Sancti.
Absit ista a fideli corde vecordia, ut sit creaturis minor advocatus Spiritus Sanctus.
20. 9. Iam illud, quod ideo Spiritum Sanctum Filio minorem conantur ostendere, quod iste sit illius tamquam iudicis advocatus, etiam homines sanctos eidem mira caecitate praeponunt, de quibus ait idem Dominus: Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel 95. Ibi respondeant, quid erit Spiritus Sanctus: cum Filio iudex, an apud iudices etiam homines advocatus? Absit autem ista a fideli corde vecordia, ut sit iudicibus minor advocatus Spiritus Sanctus; cum illi utique, ut iudices sint, repleantur Spiritu Sancto, secundum quem viventes fiunt spiritales. Spiritalis enim omnia iudicat 96. Quomodo ergo minor est iudice qui iudices facit, cum facit ut iudicis illius sint membra et suum templum, dicente Apostolo: Corpora vestra membra sunt Christi; eodemque itidem dicente: Corpora vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est 97? Et tamen si apertissime legerent in sanctis Scripturis Salomonem regem lignis et lapidibus iussu Dei templum struxisse Spiritui Sancto, Deum esse Spiritum Sanctum dubitare non possent, cui tanta religionis servitus, quae latria dicitur, legitime exhiberetur in populo Dei, ut illi etiam templum fabricaretur; cum Dominus dicat: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies 98: quod in graeco est, . Et eum negare audent Deum, qui non ligna et lapides, sed membra Christi habet templum! Sic enim Spiritum Sanctum subiciunt potestati Christi, cum eius templum membra sint Christi: quemadmodum ipsum Filium imperialibus legibus Dei, cum ipse sit Verbum Dei, nec ullo modo imperatoris verbum legibus subiaceat, sed leges faciat.
Ariani duo ista discernunt, ita ut a Patre Filium genitum dicant, factum vero a Filio Spiritum Sanctum.
21. 10. Isti sane, quorum disputationem accepi, cui respondeo, non audent idem dicere factum esse quod genitum; et duo ista discernunt, ita ut a Patre Filium genitum dicant, factum vero a Filio Spiritum Sanctum. Quod in Scripturis sanctis nusquam legunt, cum Filius ipse dicat, quod Spiritus Sanctus a Patre procedat.
21. 11. Filius, inquiunt, Patrem praedicat: Spiritus Sanctus Filium annuntiat. Quasi non annuntiaverit Filius Spiritum Sanctum esse venturum, aut et Pater non praedicaverit Filium, dicendo: Hic est Filius meus dilectus in quo bene complacui; ipsum audite 99.
21. 12. Ac per hoc non solum Patris gloriam Filius, verum etiam Filii gloriam revelat Pater: nec solum Filii Spiritus Sanctus, sed etiam Filius manifestat Spiritus Sancti dignitatem.
21. 13. Et ideo sicut Filius Patri, ita et Pater Filio: et sicut Spiritus Sanctus Filio, ita et Filius Spiritui Sancto perhibet testimonium.
21. 14. A Patre autem et Filio missus est Spiritus Sanctus: et a Patre et Spiritu missus est Filius.
Quam non sit absurdum quod de Patre et Filio et Spiritu Sancto dicimus, inseparabilia fieri ab omnibus opera.
22. 15. Filius, inquiunt, minister est Patris: Spiritus Sanctus minister est Filii. Nec attendunt quod isto modo meliores faciunt Spiritu Sancto Apostolos sanctos; qui cum se Dei ministros esse dicunt, non eos utique isti etiam Dei Patris ministros negabunt. Eius quippe ministri facti sunt, in cuius nomine etiam baptizarunt, id est, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Ac per hoc secundum istorum vaniloquia, meliores erunt Trinitatis ministri; si propterea minor est Spiritus Sanctus, quia solius minister est Filii.
22. 16. Filius, inquiunt, iubetur a Patre: Spiritus Sanctus iubetur a Filio. Nusquam hoc in Scripturis sanctis legunt: quamvis obedientem Filium legamus secundum formam servi, qua maior est Pater; non secundum formam Dei, in qua unum sunt ipse et Pater.
22. 17. Legitur itaque in Scripturis sanctis Filius subditus Patri. Ibi est enim forma servi, in qua et parentibus hominibus subditus erat; sicut Evangelium loquitur: Et descendit cum illis, et venit Nazareth; et erat subditus illis 100. Non autem alicubi sancta Scriptura dicit Spiritum Sanctum subditum Filio.
22. 18. Proinde et quae iubet Pater, operatur Filius propter formam servi: et quae Pater operatur, operatur et Filius propter formam Dei. Non enim ait: Quaecumque Pater iubet, haec Filius facit; sed ait: Quaecumque Pater facit, haec et Filius facit similiter 101. Porro si Spiritum Sanctum ideo haec loqui dicunt quae mandat Filius, quia scriptum est: De meo accipiet et annuntiabit vobis 102; cur non et Filius ea loquitur quae mandat Spiritus Sanctus, cum dicat Apostolus: Quae Dei sunt nemo scit, nisi Spiritus Dei 103; et cum ipse Iesus de se ipso impletum esse confirmet, quod scriptum est: Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus 104? Si enim propter hoc unctus est evangelizare pauperibus, quia Spiritus Domini super eum erat; quid evangelizabat pauperibus, nisi quod Spiritus Domini habebat, quo repletus erat? Nam et hoc de illo scriptum est, quod repletus sit Spiritu Sancto 105.
Honorat omnis qui adorat, non autem adorat omnis qui honorat.
23. 19. Filius, inquiunt, adorat et honorat Patrem: Spiritus Sanctus adorat et honorat Filium. Hic non opus est scrupulose velle discernere, inter honorare et adorare quid distet: propter formam enim servi dicuntur ista de Filio. Dicant, si possunt, ubi legerint adorari Filium a Spiritu Sancto. Quod enim subiciunt unde hoc probare conentur, quia videlicet scriptum est: Pater, ego te honorificavi super terram, opus quod dedisti mihi consummavi 106; et de Spiritu Sancto: Ille me honorificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis 107; ad rem de qua agitur non pertinet. Honorat enim omnis qui adorat, non autem adorat omnis qui honorat. Nam et fratres secundum Apostolum invicem se honore praeveniunt 108, nec tamen invicem adorant. Alioquin, si honorificare, hoc est adorare; dicant, si placet, quod Filium adoret et Pater, et hoc iubente Filio, qui ei dicit: Honorifica me 109. Quod autem dixit de Spiritu Sancto: De meo accipiet, solvit ipse quaestionem: ne putaretur quasi per quosdam gradus sic esse de illo Spiritus Sanctus, quomodo est ipse de Patre; cum ambo de Patre, ille nascatur, ille procedat; quae duo in illius naturae sublimitate discernere omnino difficile est: ergo ne hoc putaretur, ut dixi, continuo subiecit: Omnia quae habet Pater mea sunt, propterea dixi: De meo accipiet 110. Ita sine dubio intellegi volens quod de Patre accipiat. Sed ideo de ipsius, quia omnia quae habet Pater, ipsius sunt. Haec autem non est diversitatis naturae, sed unius principii commendatio.
Spiritus procedens inde unde nascitur Verbum, est communiter Spiritus et Patris et Verbi.
23. 20. Secundum hoc, ita Spiritus Sanctus non a se ipso loquitur, quia non est a se ipso qui de Patre procedit: sicut nec Filius potest a se facere quidquam, quia nec ipse a se ipso est, sicut iam superius exposui: non quod in omnibus nutum Patris exspectet; non enim ait: Nisi quod viderit Patrem innuentem; sed, quod viderit Patrem facientem 111, secundum ea quae iam disputavimus. Quod autem in omnibus Spiritus Sanctus Christi praeceptum exspectet, ut dicunt, legant si possunt. Quod enim dictum est: Non a se loquetur; non est dictum: Quaecumque a me audierit; sed: quaecumque audierit loquetur 112. Cur autem dictum sit, paulo ante iam claruit ex ipsius quam commemoravi Domini expositione, ubi ait: Omnia quae habet Pater, mea sunt; propterea dixi: De meo accipiet 113. Unde autem accipiet, inde est procul dubio quod loquetur; quia inde audit, unde procedit. Scit enim Dei Verbum, procedendo inde unde nascitur Verbum, ita ut sit communiter Spiritus et Patris et Verbi.
Sine tempore manere intellegatur aeternitas.
24. 20. Nec moveat quod futuri temporis verbum est, accipiet; quasi nondum haberet. Indifferenter quippe dicuntur temporis verba, quamvis sine tempore manere intellegatur aeternitas. Nam et accepit, quia de Patre processit; et accipit, quia de Patre procedit; et accipiet, quia de Patre procedere numquam desinet: sicut Deus et est, et fuit, et erit; et tamen initium vel finem temporis, nec habet, nec habuit, nec habebit.
Interpellat Spiritus Sanctus dictum est, quia interpellare nos facit.
25. 21. Filius, inquiunt, pro nobis interpellat Patrem; et Spiritus pro nobis postulat Filium. Sicut legunt, quod Filius interpellat Patrem, secundum ea quae superius nos etiam commemorantes disseruimus: ita inveniant unde proferant, quod Spiritus postulet Filium. Quod enim dicit Apostolus: Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus: qui autem scrutatur corda, scit quid Spiritus sapiat, quia secundum Deum interpellat pro sanctis 114; quomodolibet isti accipiant (multum enim ad eos est hoc sic accipere, quemadmodum accipiendum est), non est dictum: Interpellat Christum, aut: Interpellat Filium; interpellat autem Spiritus Sanctus dictum est, quia interpellare nos facit. Sicut Deus dicit: Nunc cognovi 115; quasi ante nesciebat: quod quid est aliud, nisi: Feci ut cognoscas? Inde est et illud Apostoli: Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo 116: ne sibi tribuerent quod cognoverant Deum. Sic ergo ait: cogniti a Deo, ut intellegerent quod illos gratia sua Deus fecerit cognitores suos. Secundum istum locutionis modum dictum est: Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei 117: hoc est, nolite nos contristare qui secundum Spiritum Dei contristamur ex vobis. Caritate quippe contristabantur, quam diffundebat Spiritus Sanctus in cordibus eorum 118, et per hoc eos de malis fratrum tristes ipse faciebat. Denique idem apostolus: Accepistis, inquit, Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater 119; et alibi eumdem sensum commemorans: Misit, inquit, Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater 120. Quomodo ibi, in quo clamamus, quomodo hic, clamantem, nisi quia clamantem hic ait, clamare facientem? Ut autem secundum ipsorum sensum sic accipiamus clamantem, tamquam non clamare nos faciat, sed ipse clamet; ecce dicendo: Abba, Pater, non interpellat Filium, sed Patrem. Non enim audebunt dicere filium Christi esse Spiritum Sanctum: nam utique, ne hoc dicerent, non genitum a Filio, sed factum dicere maluerunt. Non ergo scimus per nos ipsos quid oremus, sicut oportet, sed ipse Spiritus interpellat, id est, interpellare nos facit quae sunt secundum Deum; quod nisi faciat, non oramus, nisi secundum istum mundum, ad explendam concupiscentiam carnis, et concupiscentiam oculorum, et ambitionem saeculi, quae non sunt a Patre, sed ex mundo sunt 121. Quamvis nonnulli id quod dictum est: Ipse Spiritus interpellat gemitibus 122, de spiritu hominis intellegendum arbitrentur.
Imago summa Patris est Filius, Virtus eius et Sapientia.
26. 22. Totius bonitatis et sapientiae et virtutis Patris, vivam et veram, propriam et condignam imaginem dicunt Filium. At apostolus Paulus, non virtutis Dei et sapientiae imaginem; sed Deum ipsum esse dicit: Dei virtutem et Dei sapientiam 123. Eo ipso igitur quod imago Patris est Filius, Virtus eius et Sapientia est. Imago autem plena atque perfecta, id est, non ab illo ex nihilo facta, sed de illo genita, nihil minus habet quam ille cuius imago est: Patris quippe imago summa, id est, ita similis ut in ea dissimile aliquid non sit, Filius est unigenitus. Non sunt tamen ausi dicere imaginem Filii Spiritum Sanctum, sed manifestationem. Propter hoc, nec genitum, sed factum ab illo esse dixerunt. Quod de Scripturis sanctis omnino non legunt.
Eiusdem naturae dicimus esse Trinitatem, non aliquam ibi personam partem cuiuspiam nuncupamus.
27. 23. Quis autem catholicus dixerit, partem Patris esse Filium, aut, partem Filii Spiritum Sanctum? Quod ita negandum putaverunt, tamquam inter nos et ipsos ulla inde sit quaestio. Eiusdem naturae dicimus esse Trinitatem, non aliquam ibi personam partem cuiuspiam nuncupamus. Sed quod ita negant partem Patris esse Filium, ut tamen dicant proprium et dilectissimum, perfectum et plenum unigenitum Filium: quaerendum est ab eis, quos filios suos facit Deus voluntarie, gignens eos verbo veritatis, cum ad eam perfectionem pervenerint, ut perfectiores esse non possint, utrum sint etiam ipsi proprii et dilectissimi, perfecti et pleni filii Dei. Quod si erunt, nec unigenitus ille erit, quia aequales multos habebit; sed tantummodo primogenitus. Si autem non erunt, quomodo accipienda est illius plenitudo atque perfectio, nisi ut sit prorsus gignenti aequalis, et in nullo omnino dissimilis; atque ut id brevius planiusque dicamus, sint isti filii gratia, ille natura: quia in istis est participatio divinitatis, in illo plenitudo? Quamvis et ille quod suscepit hominem, et Verbum caro factum est 124, non sit natura, sed gratia; Verbi tamen, quod Patri aequale est, permanente natura. Deinde respondeant, quia non filium, sed primum et praecipuum opus Filii prae ceteris universis dicunt esse Spiritum Sanctum, utrum illi filii meliores futuri sint Spiritu Sancto, quos voluntarie genuit Pater verbo veritatis 125? Quomodo enim non coguntur hoc dicere, cum procul dubio melius sit filios esse Patris, quam opus Filii? Haec cogitent, et emendent vanas impiasque blasphemias, atque fateantur in illa Trinitate nullam personam, praeter quod Filius manens Deus, homo factus est, omnino esse creaturam, aut aliquid a Deo factum: sed totum quidquid illud est, summum, verum, immutabilem Deum.
Aequales Pater, Filius, Spiritus Sanctus.
27. 24. Absit enim ut, quemadmodum sapiunt, Pater maior sit Filio suo, secundum id quod unigenitum Verbum eius est: sed secundum id quod Verbum caro factum est 126. Sed quid mirum, quando in eadem carne factus est etiam Angelis minor? Absit ut, quemadmodum blasphemant, incomparabiliter maior et melior sit Filius Spiritu Sancto: et quod insanissimum est credere, templum minoris sint membra maioris.
Pater est Deus et Dominus Filio suo.
28. 25. Pater quidem: Deus et Dominus est Filio suo: quia inest in eo forma servilis, quae prophetabatur, cum diceretur: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu 127. Cui etiam in eadem prophetia dicit idem Filius: De ventre matris meae Deus meus es tu 128. De ventre quippe matris eius, ubi hominem assumpsit, Deus eius est. Qui propter quod eum non solum ante ventrem matris, sed ante omnia saecula coaeternum genuit, Pater eius est. Ubi autem vel in somnis audierunt Scripturam sanctam dixisse Filium Deum et Dominum esse Spiritus Sancti?
Filius non potest facere nisi quod viderit Patrem facientem.
28. 26. Pater, inquiunt, immobiliter et impassibiliter volens Filium genuit: Filius sine labore et fatigatione sola virtute sua Spiritum fecit. O praecipuam laudem Filii et Spiritus Sancti! Quasi nos Pater mobiliter et passibiliter invitus genuerit, qui nos voluntarie genuit verbo veritatis: aut Filius cum labore et fatigatione coelum et terram creaverit? Aequentur ergo ista opera secundum istos, vel Filio vel Spiritui Sancto: aut si nullo modo aequantur, quid profuit hoc dicere, unde nulla fit quaestio; quod scilicet sine ullo labore et fatigatione vel gignat Pater, vel faciat Filius? Videant sane quomodo dicant, quod sola virtute sua Filius fecerit Spiritum Sanctum. Isto enim modo coguntur fateri, aliquid fecisse Filium quod non viderit Patrem facientem. An placet eis dicere, quod etiam Pater fecerit Spiritum Sanctum? Non ergo eum sola virtute sua fecerit Filius. An alterum fecit prior Pater, ut posset Filius facere quem fecit, qui non potest facere nisi quod viderit Patrem facientem? Et quid est, quod non alia similia, sed quaecumque Pater facit, haec eadem Filius facit similiter 129? Si haec cogitare conentur, procul dubio turbabuntur eis omnia, quae sibi carnali cogitatione componunt.
Indifferens in Trinitate natura, indifferens in Trinitate potentia est.
29. 27. Verum est autem quod Pater omnibus quae sunt, dedit ut essent; et ipse quod est, a nemine accepit: sed aequalitatem suam nulli dedit, nisi Filio qui natus est de illo, et Spiritui Sancto qui procedit de illo. Quae cum ita sint, non est ista, quam volunt isti, differentia Trinitatis; quia indifferens in Trinitate natura, indifferens in Trinitate potentia est: ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem 130, quod ipse ait; et qui volunt pie vivere, Dominum Deum suum adorent, et illi soli serviant, quod et antiquis patribus Dei lege praeceptum est, nec ullo modo aliter fieri potest, ut soli Domino Deo nostro ea quae Deo debetur servitute serviamus. Ipsa est enim quae graece appellatur .Quod verbum ibi positum est, cum diceretur: Illi soli servies 131. Nullo modo, inquam, hoc fieri potest, nisi ipse Dominus Deus noster universa sit Trinitas. Alioquin istam servitutem, quae latria dicitur, quam non debent servi eis quos secundum carnem dominos habent, sed omnes homines soli Domino Deo suo: hanc ergo servitutem non exhibebimus Filio, si de Patre dictum est: Et illi soli servies; aut non exhibebimus Patri, si de Filio dictum est: Et illi soli servies. Iam vero si aliquibus terrae molibus Spiritui Sancto templum fabricaremus, quis dubitaret ei nos latria, id est, ista de qua nunc loquor servitute servire? Quomodo ergo non ei servitutem, quae latria dicitur, exhibemus, cui templum non facimus, sed nos ipsi sumus? Aut quomodo non et ipse Deus noster est, de quo dicit Apostolus: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Et paulo post: Glorificate ergo Deum in corpore vestro 132. Corpora autem nostra, templum in nobis dicit esse Spiritus Sancti. Cum igitur et Patri et Filio et Spiritui Sancto ista, quae latria vocatur, servitute serviamus, audiamusque legem Dei praecipientem, ut nulli alteri, sed soli Domino Deo nostro hanc exhibeamus; procul dubio unus et solus Dominus Deus noster est ipsa Trinitas, cui uni et soli talem servitutem pietatis iure debemus.
Quid est aliud ad Trinitatem venire, nisi eam habitantem in nobis habere?
30. 28. Sicuti nemo potest, inquiunt, sine Filio ad Patrem transire; ita et nemo potest sine Spiritu Sancto Filium in veritate adorare: quasi et ad Filium sine Patre quisquam possit venire, cum ipse dicat: Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit illum 133; aut ad Spiritum Sanctum sine Patre et Filio pervenire possemus, qui eum nobis sua conferunt gratia. Quid est enim aliud ad eos venire, nisi eos habitantes in nobis habere? Hoc enim modo et ipsi ad nos veniunt, cum Deus ubique sit, et nullo corporali contineatur loco. Ipse Salvator dicit de se et de Patre: Veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus 134; et de Spiritu Sancto dicit: Nisi ego abiero, advocatus non veniet ad vos 135. Quid est ergo quod dicunt: Sicuti nemo potest sine Filio ad Patrem transire, ita et nemo potest sine Spiritu Sancto Filium in veritate adorare; et deinde subiungunt: Ergo in Spiritu Sancto adoratur Filius? Numquidnam haec indicant differentiam naturarum, de qua inter nos et illos vertitur quaestio? Nam si nemo potest sine Spiritu Sancto Filium in veritate adorare, et in Spiritu Sancto adoratur Filius, profecto veritas est etiam Spiritus Sanctus: quia cum in illo adoratur Filius, sicut ab eis dictum est, in veritate adoratur. At ipse Filius ait: Ego sum veritas 136. Ergo et in se ipso adoratur, cum in veritate adoratur. Ac per hoc et in se et in Spiritu Sancto adoratur Filius. Quis autem ita sit impius, ut inde separet Patrem? Quomodo enim non et in illo adoramus, in quo vivimus, movemur et sumus 137? Proinde adorari Filium in Spiritu Sancto, etiam nos dicimus: adorari autem Filium ab Spiritu Sancto, legant si possunt.
Glorificare, honorificare et clarificare, tria quidem verba, sed res una est.
31. 29. Nam per Filium glorificari Patrem, quis negat? Sed et Filium glorificari per Patrem, negare quis audeat, cui dicit ipse Filius: Glorifica me; cui etiam dicit: Ego te glorificavi 138? Glorificare autem, et honorificare, et clarificare, tria quidem verba, sed res una est, quod graece dicitur : interpretum autem varietate, aliter atque aliter positum est in latino.
Unus est Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia.
32. 30. Spiritus Sancti opus et diligentia est, inquiunt, sanctificare, et sanctos custodire; et non solum rationabilia, ut quidam putant, sed et irrationabilia plura sanctificare: et eos qui ceciderunt propter suam neglegentiam, ad pristinum statum revocare; ignorantes docere, obliviscentes admonere, peccantes arguere, pigros hortari de salute sua cogitare et sollicite agere, errantes ad viam veritatis deducere, infirmos curare, et fragilitatem corporis per alacritatem animae continere, et ad amorem pietatis et castitatis confirmare, et omnes illuminare; super omnia fidem et caritatem praebere singulis, pro studio quoque et diligentia, pro simplicitate et sinceritate mentis, pro mensura fidei et merito conversationis, gratiam ad utilitatem dividere et unusquisque in quo opere et proposito fuerit habilis, in ipso ordinare. Facit haec quidem Spiritus Sanctus: sed absit ut sine Filio faciat. Quis enim sic deviet a via veritatis, ut neget a Christo custodiri sanctos, lapsos autem in statum pristinum reparari, ignorantes doceri, obliviscentes admoneri, peccantes argui, pigros hortari, errantes ad viam veritatis adduci, infirmos sanari, caecos illuminari, et cetera quae isti Spiritui Sancto, tamquam solus ea faciat, tribuenda putaverunt? Ut enim de ceteris, ne longum sit, taceam; quomodo negabunt a Christo doceri sanctos, quibus idem dicit: Nolite vocari ab hominibus rabbi; unus est enim magister vester Christus 139? quomodo negabunt a Christo illuminari caecos, de quo scriptum legunt: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem 140? Spiritus ergo Sanctus, sicut sine Christo non docet aut illuminat quemquam, ita sine Christo non sanctificat quidquam. Illud autem quod per prophetam Deus dicit: Ut sciant quia ego sum qui sanctifico eos 141; eligant a quo dictum velint credere. Si a Patre, cur ab eo separant opera Spiritus Sancti, cum sanctificari sanctos ab Spiritu Sancto tamquam proprie ac separabiliter putant? Si a Filio, saltem ab ipso non separent opera sanctificatoris Spiritus Sancti. Si ab Spiritu Sancto, Deus est etiam Spiritus Sanctus, quod illi nolunt, qui per prophetam dixit: Ut sciant quia ego sum qui sanctifico eos 142. Si autem, quod melius intellegitur, vox illa ipsius Trinitatis est per prophetam, nullo dubitante, unus est Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen 143.
Dignitas, potestas, virtus, aequalis est omnibus, qui et eadem et similiter operantur.
33. 31. Cum itaque fateamur fieri ab Spiritu Sancto, quae ab illo fieri commemoraverunt, non est ex eo consequens quod adiungunt: Alium esse a Filio Spiritum Sanctum natura et ordine, gradu et affectu, dignitate et potestate, virtute et operatione. Quandoquidem nec hominum diversa natura est, quorum separabilia opera esse possunt, quod Trinitatis esse non possunt. Ordo autem, gradus, affectus, qui invenitur in creaturae disparilitate et infirmitate, nullus est in illa coaeterna et aequali et impassibili Trinitate. Dignitas vero, potestas, virtus, quomodo non aequalis est omnibus, qui et eadem et similiter operantur? Quod enim dicunt eos operatione diversos, hoc omnino falsum esse convicimus.
Non unus et idem est Pater et Filius, sed unum sunt Pater et Filius.
34. 32. Quod autem in isto sermone subnectunt: Impossibile esse ut unus idemque sit Pater et Filius, generans et nascens; cui testimonium perhibetur, et qui testimonium perhibet; maior, et is qui maiorem confitetur; is qui ad dexteram sedet aut stat, et is qui sedis dat honorem; qui missus est, et is qui misit; nec discipulus et doctor, ut ipse docuit dicens: " Sicuti docuit me Pater, sic loquor " 144: similis et imitator, et is cuius est similis et quem imitatur; is qui orat, et is qui exaudit; is qui gratias agit, et is qui benedicit; is qui suscipit mandatum, et is qui dedit mandatum; minister, et praecipiens; supplex, et eminens; subditus, et superior; unigenitus, et ingenitus; sacerdos, et Deus: ex parte aliqua verissime dicunt, sed ea contra Sabellianos, non contra Catholicos dicant. Illi enim unum et eumdem dicunt Filium esse qui Pater est: nos autem Patrem gignentem et Filium genitum duas dicimus esse personas, sed non duas diversasque naturas. Non ergo unus et idem est Pater et Filius, sed unum sunt Pater et Filius. Quod vero maior est Pater, non pertinet ad naturam gignentis et geniti, sed hominis et Dei; secundum quam formam suscepti hominis, et ad dexteram Patris sedet vel stat, et orat, et gratias agit, et sacerdos est, et minister est, et supplex est, et subditus est; secundum autem formam Dei, in qua aequalis est Patri, unigenitus est et gignenti coaeternus. Et licet sit primogenitus omnis creaturae, quia in illo condita sunt omnia 145, priusque ille est genitus quam haec condita; tamen sempiternus est sicut Pater, nec coepit ex tempore. Nam et Patrem rectissime dicimus priorem esse quam universa quae condidit, quamvis genitus non sit. Nihil enim tam primum, quam id ante quod nihil est. Sed sicuti nihil est ante Patrem; ita nihil est ante unigenitum Filium, Patri utique coaeternum. Neque enim quia ille genuit, ille genitus est, ideo est Pater tempore anterior. Nam si inter Patrem gignentem et genitum Filium aliquod tempus est, profecto tempus est ante Filium, et non est iam Filius primogenitus omnis creaturae, quia et tempus utique creatura est: nec omnia per ipsum, si tempus ante ipsum; sed omnia per ipsum 146, nullum ergo tempus ante ipsum. Ac per hoc, quemadmodum ignis et splendor qui ex igne gignitur et circumquaque diffunditur, simul esse incipiunt, nec genitus a gignente praeceditur: sic Deus Pater et Deus de Deo Filius esse simul incipiunt, quia pariter sine ullo initio temporis sunt, nec genitus a gignente praeceditur. Et sicut ignis gignens et splendor genitus coaevi sunt; ita Deus Pater gignens et Deus Filius genitus coaeterni sunt. Sed quia iste est de illo, non ille de isto, ideo et mandatum accipit a Patre, cum mandatum ipse sit Patris; et docet eum Pater, cum ipse sit paterna doctrina. Sic enim accipit a Patre vitam, cum sicut Pater ipse sit vita: ita est et Patri similis, ut in nullo sit omnino dissimilis. Testimonium vero cum invicem sibi perhibeant Pater et Filius, quomodo isti alterum eorum faciant testimonium perhibentem, et alterum cui testimonium perhibeatur, ignoro. Nonne Pater dicit: Hic est Filius meus dilectus 147? Nonne Filius dicit: Testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater 148? Cur ergo eos ita distinguunt, ut Patrem dicant cui testimonium perhibetur, et Filium qui perhibet? Cur usque ad ista sunt vani, usque ad ista surdi, usque ad ista caeci? De Patre autem mittente et misso Filio, iam in superioribus huius disputationis partibus satis abundeque tractatum est.
Trinitas unus Deus solus magnus et bonus.
35. 33. Numquam sane, ut impietas ista delirat: Pater praescius erat se unigeniti Dei Patrem futurum: quia numquam non Pater erat, habens Filium coaeternum, et generans sine tempore per quem condidit tempora. Et sicut Deum se non praescivit futurum quod semper erat; sic nec Patrem, quia cum Filio semper erat: nec magno Filio maior, nec bono melior; quia non Patri tantum, sed universae Trinitati dictum est: Tu es Deus solus magnus 149. Nec de Patre tantum, sed de universa Trinitate recte intellegitur dixisse idem Filius: Nemo bonus, nisi unus Deus 150; quando eum appellavit magistrum bonum, qui eum nondum intellegebat Deum; tamquam diceret: Si vocas bonum, intellege Deum; nemo enim bonus, nisi unus Deus. Trinitas ergo unus Deus solus magnus et bonus, cui uni et soli, sicut praecipit lex eius, illa quae latria dicitur servitute servimus.
Ariani et Eunomiani, non alii haeretici, nos vocitant Homousianos.
36. 34. Absit autem ut dicamus, humilitatis, non veritatis gratia Filium aliquando sic loqui, ut se Patri subiciat eumque maiorem esse testetur. Novimus quippe in Filio formam servi, non fictam simulatamque, sed veram: propter quem scilicet humanum habitum, et propter quod ipse de Patre, non Pater de illo Deus est, dicit illa omnia, de quibus isti occasionem accipiunt, diversas Patris et Filii credere ac praedicare naturas. Et cum se tanta ista voragine impietatis immergant, nos tamquam opprobrio novi nominis Homousianos vocant. Ita enim sese habet catholicae veritatis antiquitas, ut ei omnes haeretici diversa nomina imponant, cum ipsi sua singula, sicut ab omnibus appellantur, obtineant. Ariani quippe et Eunomiani, non alii haeretici, nos vocitant Homousianos, quia contra eorum errorem, graeco vocabulo oJmoouvsion defendimus Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, id est, unius eiusdemque substantiae, vel, ut expressius dicatur, essentiae, quae oujsiva graece appellatur: quod planius dicitur, unius eiusdemque naturae. Et tamen si quis istorum qui nos Homousianos vocant, filium suum non cuius ipse esset, sed diversae diceret esse naturae, exhaeredari se ab eo mallet filius quam hoc putari. Quanta itaque impietate isti caecantur, qui cum confiteantur unigenitum Dei Filium, nolunt eiusdem naturae cuius Pater est confiteri, sed diversae atque imparis et multis modis rebusque dissimilis, tamquam non de Deo natus, sed ab illo de nihilo sit creatus; ac per hoc et ipse creatura sit, gratia filius, non natura? Ecce qui nos quasi macula novi nominis vocant Homousianos, nec se ipsos, cum ista sentiunt, intuentur insanos.
Omnia Deus nobis erit, quando ipso sufficiente nihil deerit.
37. 34. Quod autem ante omnia saecula natum fatentur Filium, quomodo non sibi ipsi contrarii sunt, eum natum dicere ante omnia saecula, cuius nativitati anteponunt aliquid temporis; quasi non aut saecula aut saeculorum partes quaecumque sint tempora? Quod vero dicit Apostolus, etiam in futuro saeculo Patri Filium subiectum futurum, ubi ait: Tunc et ipse subiectus erit ei qui illi subiecit omnia 151; quid mirum, quandoquidem illa in Filio forma humana mansura est, qua semper maior est Pater? Quamvis non defuerint, qui illam tunc Filii subiectionem, ipsius humanae formae in divinam substantiam commutationem intellegendam putaverint, tamquam hoc cuique rei subiciatur, quod in eam vertitur et mutatur. Sed nos quid hinc sentiamus ostendimus, magis ideo dixisse Apostolum etiam tunc Patri Filium subiectum futurum, ne quis in eo putaret spiritum et corpus humanum aliqua conversione periturum: ut sit Deus omnia, non tantum in illius forma hominis, sed, in omnibus 152, id est, ut ad habendam vitam, et satiandum in bonis desiderium nostrum, natura divina sufficiat. Tunc enim Deus omnia erit in omnibus, cum praeter ipsum nihil omnino habere velle coeperimus. Omnia quippe ipse nobis erit, quando ipso sufficiente nihil deerit.
Si Pater unico Verbo alio iusserit verbo.
38. 34. Iussum vero obaudisse Filium antequam acciperet carnem, unde isti existiment nescio. An accipere carnem iussus est, ut hoc videatur fecisse iussus, quod fecit missus? Iterum ergo ad illa redeant, quae superius disputata sunt, et quaerant atque inveniant, si possunt, Pater unico Verbo quo alio iusserit verbo; et utrum dignum fuerit ut temporali iubentis verbo Verbum subderetur aeternum: atque hinc intellegant quia non eum Patris iussio, tamquam suae non fuerit potestatis, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Quod autem humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem 153, iam utique acceperat carnem.
Hoc opus nostrum tandem isto fine concludimus.
39. 34. Arbitror me ad omnia respondisse quae continet Arianorum sermo, qui nobis ut ei responderemus, a quibusdam fratribus missus est. Qui ut posset inspici ab iis qui haec legunt, et utrum ad omnia responsum fuerit explorare desiderant, huic eum nostrae disputationi praescribendum putavimus; ut prius legatur ipse, ac deinde nostra responsio. Quoniam non ubique textum verborum eius interposuimus; ne nimis longum faceremus hoc opus nostrum, quod tandem isto fine concludimus.
<poem>
1 - Deut 6, 4.
2 - Io 17, 3.
3 - 1 Io 5, 20.
4 - Io 1, 1. 3.
5 - Io 8, 42.
6 - Cf. Rom 11, 36.
7 - Io 16, 32.
8 - Sap 8, 1.
9 - Io 16, 7.
10 - Io 14, 26.
11 - Cf. Ps 8, 6.
12 - Prov 20, 6, sec. LXX.
13 - Hebr 2, 7.
14 - Io 14, 28.
15 - Gal 4, 4.
16 - Io 6, 38.
17 - Cf. Lc 3, 21-23.
18 - Lc 4, 43.
19 - Io 12, 49.
20 - Mt 26, 39. 59.
21 - Phil 2, 8.
22 - Io 6, 38.
23 - Rom 5, 12.
24 - Cf. 1 Tim 2, 5.
25 - Io 6, 38.
26 - Rom 5, 19.
27 - Io 3, 13.
28 - 1 Cor 2, 8.
29 - Phil 2, 5-8.
30 - Ps 44, 8.
31 - Io 14, 28.
32 - Io 10, 30.
33 - Cf. Io 6, 38.
34 - Io 5, 21.
35 - Lc 23, 46.
36 - Mt 26, 39. 38.
37 - Io 10, 18.
38 - Io 15, 13.
39 - Ps 15, 10; Act 2, 31. 13, 35.
40 - Io 1, 14.
41 - Ps 64, 3.
42 - Rom 3, 20.
43 - Gal 3, 11.
44 - Gal 2, 16.
45 - 1 Tim 2, 5.
46 - 1 Io 3, 20.
47 - Ps 109, 1.
48 - 1 Thess 4, 15.
49 - Io 5, 22. 30.
50 - Mt 25, 34.
51 - Ps 2, 7.
52 - Cf. Phil 2, 6-7.
53 - Io 5, 22.
54 - Zach 12, 10; Io 19, 37.
55 - Isa 26, 10.
56 - Mt 5, 8.
57 - Io 5, 27.
58 - Io 1, 3.
59 - Ps 109, 1.
60 - Isa 53, 1.
61 - Ps 109, 1.
62 - Io 1, 14.
63 - 1 Thess 4, 15.
64 - Mt 3, 17.
65 - 1 Cor 15, 52.
66 - Io 5, 30.
67 - Io 5, 19.
68 - Io 5, 22.
69 - Io 5, 19.
70 - Io 1, 3.
71 - 1 Cor 12, 11.
72 - Cf. 1 Cor 8, 6.
73 - Cf. Rom 9, 5.
74 - Lc 1, 34-35.
75 - Cf. Mt 1, 20-25.
76 - Cf. Mt 3, 16.17.
77 - Cf. Mt 14, 25.
78 - Io 14, 10.
79 - Mt 12, 28.
80 - Gal 1, 1.
81 - Io 2, 19.
82 - Cf. Io 10, 18.
83 - Gen 1, 26.
84 - Cf. Io 5, 30.
85 - Io 5, 26.
86 - Cf. Io 5, 30.
87 - 1 Cor 2, 14.
88 - 1 Io 2, 1.
89 - Io 14, 16.
90 - Io 16, 7.
91 - Io 14, 26.
92 - Isa 48, 12-16.
93 - 2 Cor 7, 6.
94 - Dan 3, 87.
95 - Mt 19, 28.
96 - 1 Cor 2, 15.
97 - 1 Cor 6, 15. 19.
98 - Deut 6, 13.
99 - Mt 17, 5.
100 - Lc 2, 51.
101 - Io 5, 19.
102 - Io 16, 14.
103 - 1 Cor 2, 11.
104 - Lc 4, 18, 21.
105 - Cf. Lc 4, 1.
106 - Io 17, 4.
107 - Io 16, 14.
108 - Cf. Rom 12, 10.
109 - Io 17, 5.
110 - Io 16, 15.
111 - Io 5, 19.
112 - Io 16, 13.
113 - Io 16, 15.
114 - Rom 8, 26-27.
115 - Gen 22, 12.
116 - Gal 4, 9.
117 - Eph 4, 30.
118 - Cf. Rom 5, 5.
119 - Rom 8, 15.
120 - Gal 4, 6.
121 - Cf. 1 Io 2, 16.
122 - Rom 8, 26.
123 - 1 Cor 1, 24.
124 - Io 1, 14.
125 - Iac 1, 18.
126 - Io 1, 14.
127 - Ps 2, 7.
128 - Ps 21, 11.
129 - Io 5, 19.
130 - Io 5, 23.
131 - Deut 6, 13.
132 - 1 Cor 6, 19. 20.
133 - Io 6, 44.
134 - Io 14, 25.
135 - Io 16, 7.
136 - Io 14, 6.
137 - Cf. Act 17, 28.
138 - Io 12, 28; 17, 5. 4.
139 - Mt 23, 8.
140 - Io 1, 9.
141 - Ex 31, 13.
142 - Ez 20, 12; cf. Lev 21, 23; 22, 9. 16.
143 - Cf. Rom 11, 36.
144 - Io 8, 28.
145 - Col 15-16.
146 - Col 1, 16.
147 - Mt 3, 17.
148 - Io 8, 18.
149 - Ps 85, 10.
150 - Mc 10, 18.
151 - 1 Cor 15, 28.
152 - Ibidem.
153 - Phil 2, 7-8.
<poem>