Contra Secunda Iuliani Responsionem/VI

This is the stable version, checked on 22 Aprilis 2020. Template changes await review.
 V

LIBER SEXTUS

Tutius iter quo frequentius.

  1. IULIANUS. Non dubito eiusmodi opinionem hactenus super nostro fuisse certamine, ut ad quaestionem involutam magis, quam ad summam spectare fidei crederetur. Procul quippe ab studiis spiritalibus agitantes, solis famae aurulis commoventur; temporumque formidantes invidiam, nec compertae veritatis praesidium tenentes (ut fere in rebus trepidis, nulli minus quam sibi creditur), tutius iter, quod frequentius, arbitrantur.

 

AUGUSTINUS. Eo frequentius est iter nostrum, quo antiquius, quia catholicum est; vestrum vero tanto minus frequens, quanto magis novitium, quia haereticum.

 

Persecutionum procellae.

  1. IUL. Hoc autem in praesentiarum duabus ex causis accidit; quia et sententia Manichaeorum de criminum est probata consiliis, et excitae persecutionum procellae inopes spiritus a veritatis favore deterrent.

 

AUG. Quomodo est iter frequentius de sententia Manichaeorum, cum sint admodum rari? Aut quomodo persecutionem pro veritate patimini, qui subtrahitis parvulos Salvatori?

 

Vulgaris turba.

  1. IUL. Pars igitur et voluptati consulens et pavori, vel arenae, vel circi, vel scenae populis comitata luxuria, ambiens in omnibus flagitiis obtendere necessitatem, qua commissi invidia semper levatur, et fragores saeculi praevaricatione vitare; ea ergo sunt, quae comitatiorem faciunt vitiorum defensionem. Ex quo tamen vulgo pars maxima, ut praefatus sum, Traducianis et Catholicis vel de Deo rationes credidit consonare.

 

AUG. Innumerabilis multitudo fidelium, quae promissa est Abrahae 1, quasi a vobis vulgaris turba contemnitur; quia videlicet paucis, quos Pelagianos, hoc est, venenis novitiae pestis insanos facitis, potest placere quod dicitis, tam evidentem miseriam generis humani, quae apparet in gravi iugo filiorum Adam a die exitus de ventre matris eorum 2, de peccati merito, quo in homine primo natura humana vitiata est, non venire. Unde vos sequitur, ut si nemo peccasset, cogamini etiam dicere in paradiso futura fuisse non solum tot et tanta onera molestiarum, quas videmus parvulos ferre; verum etiam tot et tanta vitia ingeniorum et corporum, cum quibus plerique nascuntur. In quo felicitatis et quietis loco etiam susceptam vestram, qua caro concupiscit adversus spiritum, libidinem ponitis; et nos qui eam tamquam adversarium vitium contra concupiscente spiritu debellamus, clausis oculis accusatis velut amicos voluptatis et luxuriae; in quam nullus flagitiose ac turpiter cadit, nisi qui vestrae illi susceptae, quam nos arguimus, vos defenditis, sollicitanti suadentique consentit.

 

Plurimi corrigantur.

  1. IUL.Verum quia et in primo et in praesenti certamine, argumentatione Augustini claruit non esse eum Traducianorum Deum, quem Christiani iustum atque omnium conditorem concinenti assertione venerantur; praecipio iam animo, quo plurimi eorum quoque, qui caeco errore lapsi sunt, his agnitis corrigantur.

 

AUG. Immo vero, his agnitis, quae tuo fallaci vaniloquio secundum veritatis respondemus eloquium, neminem in errore haeresis vestrae nisi nimia vecordia vel pervicacia detinebit.

 

Unde, unde, unde?

  1. IUL. Credit quippe adversum nos Manichaeus naturaliter mortales in flagitia facinoraque compelli; opinatur tenebrarum originem et corporibus materiam et criminibus praestitisse; voluptatem sexuum tabem esse generis humani, assertricem iuris diabolici, et in universa dedecora hominum coactricem. Quem Traducianus omnifariam secutus, quippe eius haeres et soboles, naturalia crimina, aeternam de tenebroso nihilo mali necessitatem, et affectionem sensibus destinatam sanctorum omnium pollutricem atque imaginem Dei in regno diaboli collocantem, oratione multiplici testatur.

 

AUG. Manichaeus naturam mali substantialiter Deo bono coaeternam, contra catholicam veritatem singulari vesania fabulatur; veritas autem catholica Deum solum sine ullo exordio confitetur aeternum; non solum bonum, quod et ille dicit, verum etiam immutabilem, quod ille non dicit. Hunc ergo Deum summe bonum, et ob hoc omnino immutabilem, cui nulla natura coaeterna est, quae non est quod ipse, nec esset nisi facta esset, non de ipso, sed tamen ab ipso, hoc est, non de natura eius, sed potentia tamen eius, adversus Manichaeorum dementiam praedicamus; factamque naturam, quae nulla esse potuisset, nisi eam, quamvis non de se ipsa, tamen omnipotens natura fecisset, bonum esse quidem scimus et dicimus, sed illi non aequale qui fecit. Fecit enim Deus omnia bona valde 3; sed non summe bona, sicut est ipse; quae tamen bona qualiacumque non essent, nisi ea fecisset summe bonus; nec mutabilia ulla bona essent, nisi ea fecisset immutabiliter bonus. Ac per hoc, Manichaei cum quaerunt a nobis unde sit malum, volentes introducere malum Deo coaeternum, nescientes quid sit malum, idque putantes esse naturam atque substantiam; respondemus eis, non esse malum ex Deo, neque coaeternum Deo; sed malum ortum esse ex libera voluntate naturae rationalis, quae bene a bono condita est; sed bonitas eius non est aequalis bonitati Conditoris eius; quoniam non natura, sed opus eius est; ideoque habuit peccandi possibilitatem, non tamen necessitatem. Nec possibilitatem autem haberet, si Dei natura esset, qui peccare nec vult posse, nec potest velle. Verumtamen rationalis ista natura in hac possibilitate peccandi si non peccasset, quando peccare potuisset, magnum sibi meritum comparasset; cuius meriti praemium etiam hoc esset, ut maiore felicitate peccare non posset. Sed hoc audito Manichaeus adhuc pergit, et dicit: Si ex libera voluntate naturae rationalis est malum, unde sunt ista tot mala, cum quibus nasci videmus, qui nondum libertate voluntatis utuntur? Unde est concupiscentia, qua caro concupiscit adversus spiritum 4, et ad peccatum perpetrandum trahit, nisi adversus eam spiritus fortius concupiscat? Unde in homine uno duarum rerum, ex quibus constat, tanta discordia? Unde lex in membris repugnans legi mentis, sine qua lege nemo nascitur? Unde tot et tanta vitia vel ingeniorum, vel corporum, cum quibus plerique nascuntur? Unde labores et calamitates nondum voluntate peccantium parvulorum? Unde cum rationis usus accesserit, in discendis litteris vel quibuslibet artibus tanta poena mortalium, ut aerumnosis conatibus etiam verberum cruciatus addatur? Hic nos respondemus, etiam ista mala ex voluntate humanae naturae originem ducere, qua granditer peccante, vitiata et cum stirpe damnata est. Unde naturae huius tam multa naturalia bona veniunt de Dei opificio, mala de iudicio; quae mala nullo modo esse naturas vel substantias non vident Manichaei; verum ideo dici naturalia, quia cum eis homines vitiata originis tamquam radice nascuntur. Sed vos novi haeretici contradicitis nobis; respondete igitur Manichaeis; dicite unde sint tot ac tanta mala, cum quibus nasci homines si negatis, ubi est frons vestra? Si fatemini, ubi est haeresis vestra? Sed mala ista non esse mala contendite, et paradisum non verum, sed vestrum, laboribus, doloribus, erroribus, gemitibus, fletibus, luctibus, etiamsi nemo peccasset, implete. Quod si non audetis, ne ab ipsis quoque puerulis rideamini, et emendandi ferulis iudicemini, concludit adversus vos Manichaeus haec mala, quae de vitiata bona natura esse non vultis, de commixtione mali esse; quod malum dicit esse naturam coaeternam Deo atque contrariam. Ac per hoc ubi Manichaeo conaris esse remotior, illi efficeris eius adiutor.

 

Duae animae in homine.

  1. IUL. Iam vero in ipsum Deum, pari fine, impari exordio, accusationum tela iaculantur. Manichaeus quippe dicit: Deus bonus malum non facit; sed addit quia pro naturalibus culpis aeterno incendio animas destinet; quod perspicuae immanitatis est: ac per hoc, fine opinionis suae, quem bonum dixerat, clara iniquitate contaminat. Porro Augustinus quasi ei ad quem scribit, fidens patrono, ausu grandiore despicit trepidationem magistri, nec dubitat inde incipere, quo Manichaeus pervenit; pronuntiatque quod malum, id est peccatum, faciat Deus et creet, quem constat non convenire ei Deo, quem Catholicorum fides colit. Hoc potissimum animo lectoris insidat, et nulli umquam fidelium maiorem causam quam nobis incubuisse conflictus, et omnem qui naturam ipsam necessitatem criminis arbitratur, in Dei Christianorum cultu non habere consortium; quod quoniam frequenter inculcatum est; iterationem quippe utilitas causae principalis exegit; veniamus iam ad discussionem primorum hominum, quorum taxatione aciei nostrae Numida quasi cetratus occurrit.

 

AUG. Quid Manichaeus dicat de commixtione bonae et malae substantiae, nescire te crederem, nisi ea certe quae adversus eumdem errorem scripsimus, legisse te scirem; nam ex libro, in quo duarum animarum in homine constitutarum, quarum esset una bona, altera mala, eorum opinionem redargui 5, quaedam contra me ipsum esse existimans testimonia protulisti. Manichaeus ergo duas animas, sive spiritus, sive mentes, unam propriam carnis, eamdemque non accidente vitio, sed coaeternam Deo natura malam, alteram vero natura bonam tamquam Dei particulam, sed illius malae permixtione maculatam, in homine uno esse contendit; et hinc vult fieri, ut caro concupiscat adversus spiritum, utique bonum, per animam suam malam, ut eum teneat implicatum; spiritus autem adversus carnem, ut ab illa commixtione liberetur. Quod si nec ultima mundi conflagratione potuerit, tunc eum dicit affigi tenebrarum globo, atque in aeternum tali supplicio detineri. Non itaque, ut dicis, Manichaei Deus pro naturalibus culpis aeterno incendio animas destinat, sed natura bonas animas pro alienae malae naturae commixtione cui malo eas ipse commiscuit, quas inde non potuerit liberare, non incendio aeterno; nam nullum aeternum Manichaeus opinatur incendium; sed aeterno, ut dixi, tenebrarum globo, quo mens tenebrarum includetur, affiget. Catholica vero fides, quam reliquistis, ut Manichaeorum, non plane, quemadmodum putatis aut fingitis, oppugnatricem, sed potius adiutricem sectam novitiam conderetis, cum audit aut legit quod ait Apostolus: Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis, faciatis 6; non naturas duas, boni scilicet et mali, inter se ab aeternitate contrarias, et bello posteriore commixtas, sicut Manichaeus haereticus opinatur; sed sicut catholicus doctor Ambrosius 7, istam discordiam carnis et spiritus ex praevaricatione primi hominis in naturam vertisse cognoscit; ut non intellegatur haec natura hominis primitus instituti, sed in naturam versa poena damnati. Haec fides non est cetra Numidica, de qua nobis velut facetus insultas; sed est veridicum scutum, in quo omnes sagittas ignitas maligni, sicut hortatur Apostolus, exstinguimus 8. Hoc muniebatur scuto, quando vobis futuris iam occurrebat armatus, non quidem Numida, sed tamen Poenus ille Cyprianus, quo rursus nomine tua in nos insilit vana loquacitas; hoc, inquam, scuto armatus Poenus ille dicebat in libro De Oratione Dominica, id nos orare, cum dicimus: Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra 9, ut inter duo ista, id est carnem et spiritum, fiat Deo opitulante concordia. Ubi Christi miles egregius et a Manichaeis et a vobis coniecta ignita maligni iacula exstinguit; cui maligno militant omnes haeretici, et cuius castra tirocinio vestro putastis augenda. Nam spiritus et carnis quaerendo concordiam, contro Manichaeos docet, ambas quibus constamus bonas esse naturas, si discordiae malum divina miseratione sanetur; vobis autem resistit, quia carnis concupiscentiam dicitis bonam, qua infestante existit ista discordia, quam poscit ille sanari; et tunc existit quando bene agimus, ut infestanti concupiscentiae carnis, contra concupiscente spiritu repugnemus. Nam si consentimus, non optabilis, sed culpabilis, vel etiam damnabilis fit spiritui cum carne concordia. Contra vos est etiam, quia libero datis arbitrio, quod ille ut fiat in homine, a Deo intellegit esse poscendum. Tu autem qui nesciens quid loquaris, obicis mihi quod dicam Deum creare peccatum, resiste Manichaeo dicenti in discordia carnis et spiritus duas inter se contrarias mali et boni apparere naturas. Unum est enim quod respondeamus, ut pestis ista vincatur: hanc scilicet discordiam per praevaricationem primi hominis in nostram vertisse naturam; quod tu negando conaris ut vincant; satisque manifestaris falsus Manichaeorum oppugnator, verus adiutor.

 

Tam granditer peccavit primus homo.

  1. IUL. Ingerit quippe omnibus scripturis suis, Adam atque Evam bonos tantum a Deo conditos, id est, nulli naturali crimini mancipatos, eosque libera voluntate peccasse, sed ita granditer, ut omnia in natura sua Dei instituta subruerent. Illud enim, inquit, peccatum valde maius atque altius diabolus infixit, quam sunt ista hominibus nota peccata. Unde illo magno primi hominis peccato, natura ibi nostra, in deterius commutata, non solum facta est peccatrix, verum etiam generat peccatores; et tamen ipse languor, quo bene vivendi virtus periit, non est natura, sed vitium. Illud ergo peccatum, quod ipsum hominem in paradiso mutavit in peius, quia multo est grandius quam iudicare nos possumus 10, ab omni nascente trahitur. Ecce quam aperte quid sentiret exposuit: Primi, inquit, illi homines bonam habuere naturam, sed peccatum tam immane, tam inaestimabile perpetrarunt, ut virtutem bene vivendi interimerent, liberi arbitrii lumen exstinguerent, facerent in reliquum peccandi necessitatem; ne cui esset possibile de eorum stirpe nascenti, in virtutum decora conari, et declinatis vitiis compotem fieri sanctitatis.

 

AUG. Videris tibi, vel etiam consortibus tuis Pelagianis aliquid dicere, cum relicta auctoritate divina, humana vanitate iactaris, et argumentationibus cordis tui Sanctarum Scripturarum veritati adversaris et obstrepis. Nam utique si christiano atque catholico animo attenderes quod ait Apostolus: Corpus quidem mortuum est propter peccatum 11, profecto intellegeres tam granditer peccasse primum hominem, ut eo peccato, non unius hominis, sed totius generis humani mutata natura ex possibilitate immortalitatis in necessitatem mortis lapsa corruerit; ita ut etiam qui convertuntur ad Deum, per unum Dei et hominum mediatorem hominem Christum Iesum, non continuo immortalitatem corporis sumant; sed eis per Spiritum Dei, quo nunc inhabitantur, danda postea nunc promittatur. Quod idem Apostolus eodem loco sic explicat: Si quis, inquit, Spiritum Christi non habet, hic non est eius. Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam. Si ergo Spiritus eius qui suscitavit Iesum ex mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum eius in vobis 12. Corpus ergo mortuum est propter peccatum; quoniam necessitatem mortis etiam in viventibus habet. Quod autem peccatum, nisi primi hominis? Quandoquidem per iustitiam secundi hominis, id est Christi, eidem corpori quod nunc mortuum dicitur, vivificatio beata ventura est. Unde et secundus homo et secundus Adam dictus est Christus; cum inter Adam hominem factum, et Christum hominem natum, tot generationes hominum transisse videamus, nec in earum ordine possit dici secundus homo, nisi Cain; sed quia prima est mors corporis, quae facta est propter peccatum Adae, in qua decurrit hoc saeculum; secunda vita est corporis, quae fiet propter iustitiam Christi, et facta est in carne iam Christi, in qua vita futurum saeculum permanebit; ideo ille primus vel Adam vel homo, iste autem secundus est dictus. Et non vis intellegere tam grande illius fuisse peccatum, ut mortalium saeculum, huius vero tam grandem iustitiam, ut immortalium saeculum propagaret? Et mihi obicis peccati primi hominis granditatem, quae tanti mali hominum omnium exstitit causa, quasi hoc ego solus vel primus dixerim? Audi Ioannem Constantinopolitanum excellentis gloriae sacerdotem: Peccavit, inquit, Adam illud grande peccatum, et omne genus hominum in commune damnavit 13. Audi etiam in Lazari resuscitatione quid dicat, ut intellegas etiam corporis mortem de illo grandi venisse peccato: Flebat, inquit, Christus, quod eos qui immortales esse potuerunt, diabolus fecit esse mortales 14. Ubi, obsecro te, diabolus omnes homines fecit esse mortales, nisi in illo cui praevaricationis inflixit tam grande peccatum, quo ex paradisi beatitudine in tantam miseriam, quam videmus atque sentimus, genus proiceretur humanum? Quod non sola mors corporis, sed ipsius quoque animae, quam corruptibile aggravat corpus, mala tot et tanta testantur, et grave iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum 15; sub quo iugo est etiam quod in Psalmo legitur: Universa vanitas omnis homo vivens 16. Quae tu mala nolens tribuere illi grandi peccato primi hominis, quid agis, nisi ut ea, tu quidem paradiso illius tam magnae felicitatis importes, tamquam et illic futura essent, si nemo peccasset; Manichaei vero ea tribuant genti tenebrarum, non te accusante confusi, sed adiuvante confisi, nisi tecum fiant tamquam invictissimo gladio catholica veritate confossi? Non autem, ut insimulas, dicimus: Nemini de primorum hominum stirpe nascenti esse possibile in virtutum decora conari 17. Conantur enim multi, in quibus Deus operatur et velle; nec sine fructu perventionis ipso adiuvante conantur. Sed si animam corpus corruptibile non gravaret, non utique conarentur. Ac per hoc in paradiso (si nemo peccasset, et super filios Adam grave iugum non esset) sine conatu Deo suo facile et feliciter oboedirent.

 

Homo post peccatum.

  1. IUL. Illorum ergo primorum hominum, id est, tantum duorum, opitulari sibi laudem arbitratur ad distinctionem inter Manichaeos et Traducianos tenendam; qua opinione haud facile quidquam vel eminentius, vel impudentius offendi potest. Libertas, inquit, arbitrii, postquam se uti coepit, vires suas perdidit. Et ut conversi ad eum, pedetentim omnia perscrutemur; confiteris nempe primum hominem effectum esse arbitrio libero, bonumque a Deo conditum, nulla ab exordio peccati tabe pollutum; sed conditionis innocuae sponte deinceps praevaricatum, coactionem inevitabilem cunctis ex se oriundis intulisse peccandi. Hoc certe est dogma vestrum, quod nos de Manichaei coeno testamur expressum, qui et ipsius Adae naturam, licet de primae concretam flore substantiae, multo meliorem secutis, tamen malam naturaliter opinatur.

 

AUG. Superius quae dicta sunt, satis indicant, et catholicum dogma nostrum, et dogma haereticum vestrum, de primis hominibus et posteris eorum; illis rectis a Deo conditis, istis autem, quamvis eodem conditore, tamen de natura peccato vitiata cum peccati vinculo exortis, atque a salute in qua homo primitus factus est in contagionis languorem et mortis necessitatem originis conditione deiectis. Propter quod eis ope opus est Salvatoris, qui primum salvos facit, remissione omnium peccatorum; post etiam omnium sanatione languorum 18. Iam baptizatis enim et eis qui iam Spiritum Sanctum acceperant dicebat Apostolus: Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis, faciatis 19. Ubi tu qui negas liberum arbitrium vires suas perdidisse peccando, id est, male se utendo; quid respondebis, audiens quod carne concupiscente adversus spiritum, non ea quae volunt faciant et fideles, non ea quae volunt faciant etiam hi quibus sunt in Baptismo dimissa peccata; non ea quae volunt faciant, quos Apostolus ex auditu fidei dicit accepisse Spiritum Sanctum 20; postremo non ea quae volunt faciant per liberam voluntatem, quos ait idem Doctor Gentium, vocatos in libertate 21? Deinde, tam disertus defensor ipse libidinis, qui velut patronus egregius pro suscepta tua tantum audes, ut concupiscentiam carnis, qua concupiscit adversus spiritum, etiam in paradiso non dubites fuisse ante peccatum; non vides ad hoc te compelli, ut dicas nec tunc fuisse in illis primis hominibus efficacem liberam voluntatem? Si enim et tunc caro concupiscebat adversus spiritum, non ea quae volebant utique faciebant. Sed quoniam per liberum arbitrium, quod tunc integerrimas vires habuit, ea faciebant procul dubio quae volebant, id est, divinae legi non solum nulla impossibilitate, verum etiam nulla difficultate serviebant, tua ibi suscepta non fuit, qua caro concupiscit adversus spiritum; per quam fit ut homines iam etiam per fidem conversi ad Deum, iam baptizati, sanctificati, in libertatem vocati, non faciant in exstinguenda vitiosa delectatione quae volunt. Verissimumque illud est, quod per antistitem Ambrosium fides catholica dixit, hoc vitium quo caro concupiscit adversus spiritum, per praevaricationem primi hominis in nostram vertisse naturam 22. Quo telo inevitabili et insuperabili veritatis, et Manichaeus obtruncatur, et tu. Ambo quippe in hac re, videto quis vestrum peius, tamen prorsus erratis; tu propterea quia contendis quod ista pestilentia malum non sit; ille autem, quia malum quidem agnoscit, sed unde sit nescit, et fide catholica destitutus fabulam mendaciorum et turpitudinum plenam, de duarum naturarum boni scilicet et mali permixtione componit. Nunc ergo nostra iustitia est, ut iustificati per fidem pacem habeamus ad Deum 23; contra vero carnis concupiscentiam nos oppugnantem, per ipsius Dei auxilium repugnante spiritu dimicemus. Non est ergo huius vitae iustitia, vitium non habere; sed vitia non eis consentiendo minuere, eisque resistendo, temperanter et iuste et pie vivere. Nullum autem cui resistamus habere vitium, posterioris est vitae, quae bene gestae praesentis est praemium; sanatione nostrae, non (sicut Manichaeus, cuius es adiutor, insanit) alienae separatione naturae. Ecce dogma nostrum non est de Manichaei coeno, sicut criminaris, expressum; quo dogmate Manichaeum, si non omnem sensum amisisti, tecum cernis oppressum.

 

Manichaeo suffragaris.

  1. IUL. Nobis igitur in praesenti convincenda primo est sensus vestri hebetudo; tum ostendendum quod saepe iam fecimus, ne uno quidem pede a Manichaeorum vos gurgustiis meritoriisque discedere. Initio igitur, amentissimum est arbitrii negotium seminibus immixtum putare, et officia voluntatum inolevisse conceptibus; ut ea, quae est clarissima atque vastissima, naturarum et studiorum distinctione sublata, voluntas primorum posteris se ingenuisse dicatur. Cui errori obluctatur quidquid in rebus est. Numquam siquidem filii disertorum venustatem artis paternae in vagitibus attulerunt, aut soboles histrionum doctis motibus ad verba manus tetendit; nec bellatorum filii tubam populo poposcerunt. Licet hac forma, exempla omnium persequi clariora tonitribus concinentia. Respondebit universitas alios esse naturae limites, alios voluntatis; conditionesque seminum studiorum appetitibus pervias esse non posse. Bardissimum itaque et depositae stoliditatis apparuit credere conversum in naturam, quod voluntarium fuisse fateare. Ceterum illud aliud longe longeque deformius, quod possibilitatem operandi initio ais operationis assumptam, id est, ut liberum arbitrium (quod non est aliud quam possibilitas peccandi et non peccandi, nulli partis alterutrae subdita violentiae, sed quae habeat facultatem in quod voluerit latus suopte insistendi arbitratu), postquam coepit alterum velle, utrumque posse perdiderit.

 

AUG. Itane vero non cernis, Manichaeo te, ignoranter quidem, sed instanter tamen isto tuae loquacitatis inflato atque spumoso strepitu suffragari? Si enim quaerente illo a nobis unde sit malum, qua quaestione consueverunt corda inerudita turbare; nos responderemus, de libera voluntate rationalis creaturae exortum; atque ille diceret: Unde ergo sunt ista tot mala, quae non iam natis, et voluntatis arbitrio accedente aetate iam utentibus accidunt, sed cum quibus vel omnes, vel plerique nascuntur? Omnibus quippe congenita est carnis concupiscentia, qua caro concupiscit adversus spiritum, etiam recta fide atque doctrina pietatis imbutum; omnibus congenita est quaedam etiam tarditas mentis, qua et hi qui appellantur ingeniosi, non tamen sine aliqua laboris aerumna vel quascumque artes, vel eas etiam quas liberales nuncupant, discunt, vel ipsius religionis uberiorem scientiam consequuntur. Quidam etiam corpore deformi et aliquando monstruoso, multi obliviosi, multi ad intellegendum tardi et obtunsi, multi iracundi, multi libidinosi, nonnulli etiam omnino excordes fatuique nascuntur. Quid aliud catholica responderet fides, nisi haec omnia mala, ex quo peccavit homo, et de paradiso, id est, loco felicitatis eiectus est, ex natura quae peccati contagione vitiata est, exoriri? Neque enim, si nemo peccasset, vel talia in paradiso, vel alia ulla vitia nascerentur. Quo audito, ille tua nobis, si haberet, verba recitaret, ubi dicis: Esse amentissimum, arbitrii negotium seminibus immixtum putare, et officia voluntatum inolevisse conceptibus; et in hanc sententiam quidquid aliud addidisti, ex hoc eam probare conatus, quo nec diserti disertorum, nec histriones histrionum, nec bellatores nascuntur filii bellatorum. Isto tuo adiutorio Manichaeus ad hoc utitur, ut oppugnet quod dicimus, peccato primi hominis humanam vitiatam fuisse naturam, etiam in posteris eius, qui ratione seminali in illo erant, quando in illa grandi praevaricatione peccavit; quod cum oppugnaverit, introducat commixtionem duarum naturarum suarum, atque ex commixtione naturae malae illa mala, cum quibus homines nascuntur, asseveret existere. Tu autem ut mihi resistas, rem absurdissimam et detestabilissimam cogeris dicere, mala scilicet ista nascentium etiam in paradiso exortura fuisse, si nemo peccasset. Hic te Manichaeus urgebit, ut dicas unde fuerant exortura. Ubi magnis coarctatus angustiis, si dixeris ex ipsis naturis nascentium exortura fuisse mala ista, sine ullius merito voluntatis, profecto argues Creatorem; quod ne facias, confugiturus es ad merita voluntatum malarum. Sed ille quaesiturus est: Quarum? Non enim est voluntas ulla seminum, vel nascentium parvulorum. Quid ergo restabit, nisi ut nobiscum intellegas, si vis evadere vel superare Manichaeum, in occultis originum sinibus latenter implicari etiam semina nascentium, et ex mala voluntate venientia merita generantium; sed primi hominis tam magnum fuisse peccatum, ut omne genus humanum, ut verbis sancti Ioannis utar, in commune damnaret 24? Ex quo conficitur mala ista exortura non fuisse, si nemo peccasset; nec in paradiso esse potuisse, unde qui peccaverant, antequam gignerent, exierunt. Quo catholico dogmate vacuatur, quod de artibus putasti esse subdendum, admonens nos, cum sui patris arte neminem nasci. Aliud est namque peccare in moribus, quibus recte vivitur, quod vel legibus solet vel divino iudicio vindicari; aliud in artibus, sive honestae sint, sive turpes, ubi contra artem factum aliquid dicitur; quae peccata non divina vel reprehenduntur lege, vel severitate plectuntur; sed ab iis hominibus, quorum iudiciis haec subiacent, maximeque a magistris earum, cum pueros docent, sub timore aut dolore poenarum. Qua in re tamen cogitare debemus, quia si in paradiso aliquid disceretur, quod illi vitae esset utile scire, sine ullo labore aut dolore id assequeretur beata natura, vel Deo docente, vel se ipsa. Unde quis non intellegat, in hac vita etiam tormenta discentium ad miserias huius saeculi, quod ex uno in condemnationem propagatum est 25, pertinere? Ubi etiam miserum hoc est, miseras mentes nolle quod bonum est; vel si iam parata est voluntas a Domino 26, clamare tamen adhuc eum qui in hoc vivit saeculo: Velle adiacet mihi; perficere autem bonum, non 27. Hoc si teneas, Manichaeos vinces; quia vero non tenes, utrosque vestrum vincit haec fides.

 

Crimen naturale non fuit in Adam possibilitas naturalis.

  1. IUL. Nunc igitur approbetur quod diximus, nullo a Manichaeis vestrum dogma differre. Non est omnino dubium, factam pessimam ipsius Adae naturam, si hac est conditione formata, ut haberet mali necessitatem, quae non habebat boni; id est, ut crimen, etiamsi fuisset voluntate conceptum, tamen fieret in ea naturale, in qua bonitas non fieret naturalis; falsoque dicitur voluntate peccasse, qui nequissimae conditionis praeiudicio laboravit. Apparet enim, quam vinctus malo fuerit, qui erat crimine inseparabili farciendus. Quid enim peius ea quibo invenire substantia, quae facta est ut in iniquitatem posset incidere, et recedere ab iniquitate non posset? Hanc si in boni parte violentiam pertulisset, si liberum perdidisset arbitrium, tamen nihil accusasset auctorem; quia nemo ei de copiis benignitatis quaestionem moveret; cum vero in mali parte dominatio talis collocatur, neminem magis quam ipsum hominis arguit conditorem, et supervacua criminatorum suorum, id est, vestra, Deus talis adulatione palpatur, qui amicissimus malitiae, creationis suae foeditate convincitur. Cui enim persuaderi potest, primum hominem non destinasse criminibus, si illum emendationis facultate privavit; si tam pravo affecit animo, ut error suus ei displicere non posset, ut nullum haberet ad honestatem regressum, nec fieret post experimenta correctior, ac ne forte recuperandae probitatis umquam sentiret affectum, ipsam ei possibilitatem correctionis evellit? Prorsus si talis eius conditio fuit, ut quamdiu in hac vita erat, uno lapsu virtutem emendationis amitteret, non est ob aliud quam ut caderet institutus; immo nec corruisse, sed iacuisse semper verius dicitur, qui non sinitur, quantum ad mores spectat, exsurgere. Qualis ergo fuit illa libertas, quae ei collata prius creditur, si e duabus contrariis qualitatibus peiorem a necessario, meliorem a mutabili capessebat; immo a tyrannide criminis occupata, despoliabatur resipiscentiae facultate. Teterrimus ergo primi hominis status ab ipso exordio, si a Deo est tam infeliciter institutus, ut ruiturus in crimen perpetua peccandi necessitate ligaretur.

 

AUG. Res dicis, quas si nobis saltem admonentibus considerare non negligas, etiam tibi ipsi, quantumlibet sis impudens, erubescas? Cur enim non attendis, si pessima est facta natura, quae voluntate iniusta incurrit in malum, poena vero iniusta non potest recurrere in bonum, non humanam quam nobis obicis, sed angelicam quoque naturam pessimam factam? Nisi forte dices, etiam diabolum voluntate a bono lapsum, si voluerit, et quando voluerit, in bonum quod deseruit reversurum, et Origenis nobis instaurabis errorem. Quod si non facis, quod dixisti incautus, corrige admonitus; et confitere bonam conditam esse naturam, quae in malum quod fecit, nulla necessitate compulsa, sed sua voluntate collapsa est. In bonum autem quod reliquit, solius Dei gratia revocari potest, non voluntate libertatis, quam merito iniquitatis amisit. Potest quippe et alius, similiter ut tu errans, dicere: Quid peius ea potero invenire substantia, quae facta est ut in aeternum supplicium possit ire, et inde redire non possit? Et utique Deus omnipotens a quo vult supplicio eruere potest; sed mentiri non potest, qui minatus est hoc se non esse facturum, quando id supplicium dixit aeternum. Sed ut de hac re vana sapias, fallit te definitio tua, qua in superiori prosecutione, cui iam respondimus, sicut saepe et alibi facis, liberum arbitrium definisti. Dixisti enim: Liberum arbitrium non est aliud quam possibilitas peccandi et non peccandi. Qua definitione primum ipsi Deo liberum arbitrium abstulisti, quem non negas, quia et hoc saepe dicis, et verum est, non posse peccare. Deinde ipsi sancti in regno eius liberum arbitrium perdituri sunt, ubi peccare non poterunt. Verum hic admonendus es, quid de hoc unde nunc agimus, sapere debeas, poenam scilicet et praemium, intuenda inter se esse contraria, et alia duo contraria his contrariis adhaerere; sic ergo in poena est non posse recte agere, sicut erit in praemio non posse peccare. Attende Scripturas, a quibus miserandus exorbitas, et vagabundus ventosa loquacitate tamquam tempestate iactaris; et vide quemadmodum dictum sit: Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus; electio autem consecuta est: ceteri vero excaecati sunt; sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis, oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis; obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum illorum semper incurva 28. Aspice etiam illud in Evangelio: Propterea, inquit, non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit eorum cor, ut non videant oculis, nec intellegant corde, et convertantur, et sanem eos 29. Haec commemoravi, ut intellegas, si possis, fieri per poenam procul dubio iustam ut non credant homines excaecato corde; cum per misericordiam fiat ut credant libera voluntate. Quis enim nescit, neminem credere nisi libero voluntatis arbitrio? Sed paratur voluntas a Domino; nec omnino eruitur a servitute mala suis meritis debita, nisi quando per gratuitam gratiam paratur a Domino. Si enim Deus ex nolentibus volentes non faceret, profecto pro eis qui nolunt credere, non oraremus ut vellent. Quod et Apostolus se fecisse pro Iudaeis monstravit, ubi ait: Fratres, bona voluntas cordis mei, et deprecatio pro illis ad Deum in salutem 30. Hanc utique salutem consequi, nisi credente voluntate, non possent; hoc ergo beatus Paulus orabat ut vellent. Et episcopus Cyprianus quod dictum est in Oratione dominica: Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra 31, etiam sic intellegit, ut pro infidelibus inimicis nostris admoniti fuerimus orare; ut quemadmodum nos credimus, qui iam caelum sumus, portando hominis caelestis imaginem, sic etiam ipsi credant, qui propterea terra sunt, quia terreni tantum hominis imaginem portant 32.

 

Primi quoque hominis fuit mala natura.

  1. IUL. Durat nempe inter vos Manichaeosque foedus, ut illi professione, vos argumentatione, primi quoque hominis naturam asseratis malam fuisse; quod licet totum ineptiarum mendaciorumque plenum esse (ut praetermissis sanctorum legionibus, primum post peccatum Adae iustitia arripiamus exemplum), Abelis sanctitate mirabili comprobatur, qui de peccatoribus natus, bene vivendi se non caruisse virtute, effectu quoque ipsius virtutis ostendit; verumtamen his praeteritis iuvat sententias Traducianae nationis urgere. Quale igitur autumas fuisse arbitrium liberum, quod collatum primis hominibus confiteris? Certe ut possent animi alternare motus, et vel facere malum, vel recedere a malo, vel deserere vel servare iustitiam. Voluntas ergo peccandi non fuisset, nisi volendi possibilitas anteisset. Hoc postquam uti coeperunt propria voluntate, id est motu animi cogente nullo, tu dicis liberum arbitrium perdidisse; quo quid potest furiosius cogitari? Ut enim vis argumenti tui expressa teneatur, dicis eam rem periisse propter voluntatem, quae data non est nisi propter voluntatem; peccatum quippe nihil est aliud quam voluntas mala; libertas autem ad hoc solum data est, ut voluntatem non cogeret, sed permitteret exoriri; hanc autem tu libertatem conditionem suam dicis voluntatis opere perdidisse, ut per hoc interiisse credatur, per quod solum probatur vigere. Voluntas ergo mala non quidem fructus, sed testimonium libertatis est. Libertas autem nihil est aliud quam possibilitas boni malique, sed voluntarii. Qui ergo fieri potuit ut per hoc interiret, per quod proditur instituta, cum mala voluntas et bona voluntas non exitia sint, sed praeconia libertatis? Ac per hoc quantum distat inter officia atque discrimina, tantum inter opinionem tuam et rationem arbitrii liberi, cui excidium putas de suis laudibus comparatum. Quid ergo novum, quid insperatum delinquente homine accidit, per quod Dei instituta corruerent? Factus est qui peccare et non peccare posset; cum peccavit, fecit quod non debuit quidem, sed potuit tamen; per quid igitur facultatem illam perderet, quae ad hoc fuerat instituta, ut posset velle, posset nolle quod voluit.

 

AUG. Eadem iterum et iterum dicis, quibus me iam superius respondisse qui legerit pervidebit. Sed hic etiam persistenti tibi atque asseveranti libertatem bene agendi seu male, suo malo usu perire non posse, respondeat et beatus papa Innocentius, Romanae antistes Ecclesiae; qui rescribens in causa vestra episcopalibus conciliis Africanis: Liberum - inquit - arbitrium olim ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda demersus, nihil quemadmodum exinde surgere posset invenit; suaque in aeternum libertate deceptus, huius ruinae latuisset oppressus, nisi eum post Christi pro sua gratia relevasset adventus 33. Videsne quid sapiat per ministrum suum catholica fides? Vides possibilitatem standi et cadendi sic habuisse hominem, ut si cecidisset, non eadem possibilitate qua ceciderat surgeret, culpam scilicet sequente supplicio. Propter quod Christi gratia, cui miserabiliter estis ingrati, quae iacentem relevaret, advenit. In alia quoque epistola, quam de vobis ipsis rescripsit ad Numidas: Ergo - inquit - Dei gratiam conantur auferre, quam necesse est, etiam restituta nobis status pristini libertate, quaeramus 34. Audis restitui libertatem, et non periisse contendis; atque humana voluntate contentus divinam non petis gratiam, quam libertas nostra etiam in statum pristinum restituta sibi esse intellegit necessariam. Quaero autem a te, utrum iam in pristinum statum ita fuerit restituta libertas eius qui dicit: Non quod volo, ago; sed quod odi, illud facio; et: Velle adiacet mihi, perficere autem bonum, non invenio 35; et quibus dicitur: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis faciatis 36. Puto quod non usque adeo desipis, ut in his dicas esse status pristini libertatem; et tamen si nulla eis esset, id quod sanctum et iustum et bonum est, nec velle potuissent. Sunt enim quos peccare ita delectat, ut nolint oderintque iustitiam; quam nec velle aliquis potest, nisi paretur voluntas a Domino, ut ad perficiendam iustitiam praecedat desiderium voluntatis, et paulatim effectus potestatis accedat, aliis citius, aliis tardius, unicuique sicut Dominus dedit, qui solus potest hominis reparare salutem atque augere iam perditam et donare etiam hoc, ut iam perire non possit. In quo liberatorum numero est et sanctus Abel, quem dicis bene vivendi non caruisse virtute. Non caruit plane, sed postquam coepit illi esse; antea vero, quis est mundus a sorde? Nec infans, cuius est diei unius vita super terram 37. Redimuntur ergo, quicumque redimuntur, ab eo qui venit quaerere quod perierat, qui et antequam in carne veniret, per fidem ipsam redemit, qua credebatur esse venturus. Redimuntur autem in libertatem beatitudinis sempiternam, ubi iam peccato servire non possint. Nam si, ut dicis, boni malique voluntarii possibilitas sola libertas est, non habet libertatem Deus, in quo peccandi possibilitas non est. Hominis vero liberum arbitrium congenitum et omnino inamissibile si quaerimus, illud est quo beati omnes esse volunt, etiam hi qui ea nolunt quae ad beatitudinem ducunt.

 

Primum peccatum et iustitia quae praecessit.

  1. IUL. Deinde, ut praerupta opinionis tuae sequamur, argumentaris tali conditione liberum arbitrium ordinatum fuisse, ut vim suam merito secutae voluntatis amitteret, et qualitatis quam elegisset necessitatem, in reliquum sustineret. Hinc ergo quid a nobis referatur attende. Siccine putas hominem creatum, ut hanc electae qualitatis necessitatem in utraque parte pateretur, id est, ut si bonum voluisset, ulterius peccare non posset; et si elegisset malum, ultra se emendare nequiret? An ut tantummodo malam partem mali necessitas sequeretur, in bona autem nihil tale contingeret, sed semper periculis varietatum pateret? Ex his duobus quodlibet sumito: si dixeris talem factam esse naturam, quae mali tantum necessitatem pateretur; nulli dubium remanebit, teterrimam eam definiri, cui peioris partis violentia sola tribuatur; probaturque Adam quoque malae fuisse naturae; et nullius remanebit voluntarii, sub qua delitescas, umbra commissi. Sin autem profitearis, etiam in boni parte idem fuisse secuturum, id est, ut si bonum voluisset, ulterius peccare non posset; refero: Cur ergo peccavit? Cur nullam passus est boni necessitatem, ut insidiis diaboli impenetrabilis appareret, qui aliquo tempore, priusquam peccaret, fuisse obediens Deo invenitur? Neque enim illico quod ingressu animae limus intepuit, in appetitum malae voluntatis exarsit. Legitur quinimmo, ad culturam paradisi custodiamque translatus accepisse praeceptum a Deo, ut universis fructibus vesceretur, sed a ligno scientiae boni et mali, dicto audiens abstineret. Antequam ergo de latere eius corpus formaretur uxoris, obediens mansit imperio, amoeni ruris cultor innocuus; post hoc vero, adiutorium similis sibi consortis emeruit. Inculcavit nempe has distinctiones temporum Scripturae fides. Postquam vero iam sibi mulierem vidit paratam, in tantum praecepto Dei sedulo famulabatur officio, ut etiam feminae legem, quam acceperat, intimaret. Non solum igitur custos divini, sed etiam praedicator imperii, condocefecit Eva et reverentiam praecipientis, et genus servitutis, et causam timoris. Inde est quippe quod etiam mulier congredienti diabolo obluctata sollicite, cui nihil Deus imperaverat, refellit serpentis prima fronte mendacia, et dicit non abstinentiam omnium lignorum, sicut ille confinxerat, sed cum permissu fertilitatis universae unius tantum mandatam arbusculae cautionem, metumque mortis obiectum, qui praevaricatores iure sequeretur. Non ergo brevi tempore apparet Adam custodisse mandatum; sed etiam Evam curam devotionis habuisse, quae scientiae et divinitatis amore collapsa est. Cur ergo illa iustitia, illa devotio, quae in Adam diu, in Eva aliquandiu viguit, non eripuit delinquendi possibilitatem, ut boni necessitas impenetrabiles eos suadelis sontibus exhiberet? Fuerunt ergo quamdiu voluerunt obedientes, nec tamen perdiderunt merito devotionis facultatem praevaricandi; denique lapsi sunt 38; igitur et posteaquam peccaverunt, manifestum est nequaquam eos potuisse vim correctionis amittere. Et ideo ut in omnibus locis, hic quoque totum quod confinxeras perdidisti; quia peccatum illud primorum hominum nec ullorum fecit criminum necessitatem, nec transiit in naturam; sicut iustitia quae praecessit, nec virtutum intulit necessitatem, nec sibi vias seminum vindicavit.

 

AUG. Totum quod tamdiu et tanta verborum perplexitate dixisti, breviter sic potest dici. Cur, inquis, Adam male agendo perdidit posse bene agere, et bene prius agendo non perdidit posse peccare? Et vis intellegi, si ita est, hominem non bonae, sed malae factum fuisse naturae, in quo plus valuit actio mala, ne posset agere bene, quam actio bona, ne posset agere male. Posses isto modo dicere, male fuisse hominem cum oculis creatum, quia cum eos exstinxerit, fit in illo ut non possit videre; videndo autem non in illo factum est ut eos non posset exstinguere; aut male fuisse totum corpus hominis conditum, quia in potestate habet ut ipse se necet, nec habet in potestate ut se ipse resuscitet; et fit in eo per mortem ut se non possit vivificare, nec fit in eo per vitam ut se non possit occidere. Quod si non dicis, quoniam cernis quam sit insulsum, cur malam dicis Deum creasse hominis naturam, si fecit in eo mala voluntas ne redire posset ad bonum, quamvis in eo non fecerit voluntas bona ut ire non posset in malum? Cum libero enim sic est creatus arbitrio, ut posset non peccare, si nollet; non ut si vellet, impune peccaret. Quid ergo mirum, si delinquendo, hoc est, rectitudinem suam in qua factus erat depravatione mutando, cum supplicio secutum est non posse recta agere? Quamdiu vero in eadem rectitudine stetit, in qua poterat non peccare, ideo non accepit maius aliquid, hoc est, non posse peccare, quia in eo quod habuit, non usque ad finem remunerationis voluit permanere. Quod enim accepturi sunt sancti, qui in futuro saeculo in corpore futuri sunt spiritali, sine interventu mortis fuerat accepturus Adam, ut ascendens ab eo quod posset non mori, ad id perveniret ubi non posset mori; et ascendens ab eo quod non peccare posset, ad id perveniret ubi peccare non posset. Non quippe in corpore spiritali, sed in animali factus erat, quamvis nisi peccasset, minime morituro. Quia, sicut dicit Apostolus: Non prius quod spiritale est, sed quod animale; postea spiritale 39. Unde beatus Ambrosius, in umbra vitae dicit Adam esse factum, de qua posset cadere, non necessitate, sed voluntate 40. In qua utique si maneret, acciperet eam vitam, cuius illa umbra erat, quam sancti accepturi sunt, ex qua omnino cadere non poterunt. Hanc quoque mortalitatem, in qua decurrit hoc saeculum, e contrario umbram mortis intellegit; mortem vero, cuius haec umbra est, illam commemorat, quae secunda mors dicitur 41, de qua nemo, cum in eam venerit, revertetur. Quicumque autem de hac mortis umbra liberantur, non ad vitae umbram redire, sed ad eam vitam praeparantur ire, de qua numquam quisquam possit exire. Ibi erit et ipse Adam; quoniam recte creditur Domini adventu atque in inferna descensu, ab inferni vinculis iam solutus; ut primum Dei plasma, quod genitorem non habuit, sed Deum tantummodo creatorem, et secundum carnem primus pater Christi, ultra in illis vinculis non maneret, atque aeterno supplicio non periret. Ubi autem iudicio superexaltat misericordia 42, non sunt merita cogitanda, sed gratia: cuius est tanta et tam inscrutabilis atque investigabilis altitudo, ut post illam sententiam qua dictum est. Si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum Dei 43, videamus aliquando bene meritis fidelibus non concedi filios suos, ut sint in regno Dei cum parentibus suis; sed non regeneratos parvulos exire de hac vita, dum nonnumquam et ipsis suis parentibus ardenter desiderantibus, et ministris Sacramentorum alacriter festinantibus, ab omnipotentissimo et misericordissimo Deo non differtur paululum mors eorum, ut Christianorum nati exeant hinc renati, et neque regno Christi suisque genitoribus pereant; sed antequam baptizentur, exspirant; cum aliquando filiis infantibus infidelium, et ipsam Christi gratiam blasphemantium, in manus Christianorum mirabili Dei gubernatione perductis, praestetur haec gratia, ut in Dei regnum ab impiis separati parentibus veniant. Ubi si a te quaeratur, quae sit iustitia ista, profecto in illo dialectico et philosophico sermone, quo tibi videris de iustitia Dei diligentissime disputasse, non invenis eam. Dominus enim cognovit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt 44; et abscondens haec a sapientibus et prudentibus, revelavit ea parvulis 45, id est, humilibus, et non in sua virtute, sed in Domino confidentibus; quod tu vel numquam, vel nondum esse dignaris. Si ergo quaeris, ubi vel quando detur homini non posse peccare, praemia quaere sanctorum, quae post hanc vitam illos oportet accipere. Si autem non credis, liberum hominis arbitrium, quo recte agere potuit et debuit, peccati malitia defecisse, illum saltem attende, qui dicit: Non quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio; quem vos non vultis vitiata origine, sed praevalente mala consuetudine laborare; ac sic etiam vos fatemini liberum arbitrium, male se utendo, posse deficere; et non vultis illo tam grandi peccato, ut omni mala consuetudine fuerit maius et peius, vitiari potuisse in humana natura liberum arbitrium; in qua depravanda malam consuetudinem tantum dicitis posse, ut se perficere bonum clamet homo velle, nec posse. Immutabilis autem, cum qua homo creatus est et creatur, illa libertas est voluntatis, qua beati esse omnes volumus, et nolle non possumus; sed haec ut beatus sit quisque non sufficit, nec ut vivat recte per quod beatus sit; quia non ita est homini congenita libertas immutabilis voluntatis qua velit possitque bene agere, sicut congenita est qua velit beatus esse; quod omnes volunt, et qui recte agere nolunt.

 

Unum est necessarium de duobus.

  1. IUL. Quid igitur confectum est? Unum esse necessarium de duobus, ut aut confitearis Adam factum bonae esse substantiae, nec naturam eius voluntaria qualitate destructam, et deseras naturale peccatum; aut si illum, ut hactenus opinatus es, naturalium malorum causam esse contenderis, et ipsum pessimae substantiae, atque ad Deum vestrum, id est, tuum et Manichaei, pertinere pronunties.

 

AUG. Non esse confectum quod putas esse confectum, nostra superior responsio declarat. Nam cum inter nos quaestio verteretur, utrum malo usu liberi arbitrii, cum quo homo creatus est, vitiari potuerit ista libertas, ne ad bene vivendum, qui male vixit, esset idoneus, nisi gratiae virtute sanatus; ut omittam cetera, quae in eadem responsione dicta sunt plurima, invenimus hominem in summa Scripturarum divinarum auctoritate dicentem: Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. In quibus verbis evidenter apparet, liberum arbitrium malo suo usu esse vitiatum. Non enim ante peccatum, quo male usus est homo libero arbitrio, in illa paradisi felicitate et ad bene agendum magna facilitate constitutus, posset hoc dicere. Sed hoc vos non vitiatae in primo homine naturae humanae, sed malae consuetudini cuiusque tribuitis, quam sibi praevalentem volens, nec valens homo vincere, suamque libertatem ad bonum perficiendum integram non inveniens, dicere ista compellitur; quasi vero vim consuetudinis malae insuperabilem patiatur, ut ab ea se poscat Dei gratia liberari, nisi infirmata natura. Nam qui ista dicebat, cum ad ista pervenisset, ubi ait: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me sub lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego - inquit- homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 46. Corpus mortis quomodo vultis interpretamini: tamen infirmato libero arbitrio, infirmata natura ista dicebat, et desiderabat per Dei gratiam de mortis corpore liberari, ubi non quod volebat agebat bonum, sed malum quod oderat faciebat. Verum documento evidentiore vincimini, tam grande peccatum illud fuisse primi hominis, ut omni violentia consuetudinis esset maius et peius, cum vobis proferuntur mala puerorum, quae utique in paradiso futura non fuissent, si ut inde non pelleretur, in ea rectitudinis felicitate, in qua facta est natura humana, mansisset. Nam ut talia taceamus, quae aliquot locis iam diximus, et ut non solum indoctam, verum etiam indocilem praetereamus infantiam; nonne aliqua puer accipiens a magistro quod memoria retineret, volens tenere nec valens, si posset dicere, verissime diceret: " Video aliam legem in anima mea, repugnantem legi voluntatis meae, et captivantem me sub lege ferularum, quae imminet membris meis? Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Corpus enim corruptibile aggravat animam, ut quod vult memoria tenere, non possit". Et de hoc corruptibili corpore quis liberat, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum? Sive cum hoc exuta, redempta Christi sanguine anima requiescit, sive cum corruptibile hoc induet incorruptionem 47, et post aerumnas corporis mortui propter peccatum vivificabuntur et corpora mortalia nostra per inhabitantem Christi Spiritum in nobis. Contra cuius gratiam, liberae voluntatis arbitrium, peccati ancillam voluntatem defenditis. Nos autem a Manichaeo longe sumus, qui naturae bonae sive in grandibus, sive in parvulis, et vitium confitemur et medicum.

 

Ego interim spectator assisto.

  1. IUL. Sic disputavi hactenus, ut mos nostrae fidei postulabat; verum non hac solum parte contentus, agam tecum benigne, et consulto eam mihi personam induam, quae praeceptoris tui sententiae favere videatur. Hoc autem ea gratia fiet, ut tu in Manichaeum, si ab eo dissides, oppugnare cogaris. Assertioni quippe nostrae nihil astutiae inesse hoc ipso docebitur, cum Traducianus non invenit, quo Manichaeo possit obsistere. Itaque apparebit quanta inter vos coniuratio sit, quam procuretis mutuis cuncta compendiis, quando inter vos iurgium excitari non potuerit. Quo igitur id me consilio arripuisse ostenderim, animo lectoris insidat; nunc iam personae, quam assumimus, oratione fungamur. Errant omnino qui putant hanc concretionem corporis habilem esse iustitiae; omnibus bonis studiis repugnat vilis natura carnis et sanguinis. Quidquid irritamentorum est lenocinio sensuum, ad perturbationem, immo eversionem mentis elabitur, quae in hoc coenum nescio qua infelicitate deiecta, generosos micatus luteo perdit admixtu. Ipsa quantum in se est ad locum suum, id est, ad superiora conatur; sed terreno afflictatur ergastulo. Denique cum ad pudicitiam voluerit subvolare, gluten et viscum voluptatis obscenae de perustis visceribus experitur. Iam si liberalitatem munificentiae concupiscat, avaritiae, quae tegmine frugalitatis operitur, manicis arctissimis colligatur. Enim vero si in aequabili constantiae quadam voluerit serenitate consistere, obruitur illico grandine timoris, et doloris procellis, atque ad omnia exsanguescens dubia, compos sui non sinitur manere consilii. Iunge huc ignoratarum rerum noctem, qua circumdatur illuvie. Quid laudabilitatis in eo suspicabimur animante, qui nec ad utilium electionem oculos vigentes habet, et inter tempestates cupiditatum et discriminum sua naufragia numerare non sufficit? Nec tamen aliquis haec sponte depravatae substantiae accidisse mentiatur; ipsa primorum hominum institutio his aerumnis invenitur obnoxia. Nam ut hoc etiam Moysi, quem Catholici venerantur, testimonio comprobetur, experiebantur primi homines carnificinam timoris, quos intentatio, nisi obedissent, periculi territabat, quantumque de rerum collatione metiendum est, formidolosiores posteris eos opinamur fuisse, quos poena necdum cuiquam comperta vexabat. Cur enim mortis intentatione quaterentur, qui nesciebant quid incommodi afferret interitus? Sollicitabantur nimirum solis suspicionibus malorum. In qua ergo ille animus tranquillitate consisteret, quem tam aspera hiems formidinis commovebat? Porro ignorantia quam profunda, quamque patiendi eius dura conditio, ut liberari ab ea nisi praevaricatione non posset; scientiam quippe boni malique, absque ausu condemnabili nequaquam capessiturus. Hoc ita caecum et aerumnosum animal, inquies etiam cupiditas innata reddebat, quam rei interdictae et venustas irritabat et suavitas. Quod totum velut parum esset ad infelicitatem illius exprimendam, impugnationi naturae superioris exponitur. Quis ergo adeo desipiat, ut ibi quidquam boni fuisse arbitretur, ubi tot miseriarum instrumenta instituta fateatur? Pessimae igitur conditionis, pessimaeque naturae caro ista in istis primis hominibus suum, quod ab exordio tenebat, exseruit. Hanc autem tam malam substantiam Deus bonus non potuit fabricare. Quid ergo superest, nisi ut fateamur alterum esse animae datorem, alterum luteorum conditorem? Stat certe Manichaei, cuius indueram personam, acies ordinata. Quid opperiamur intellegis, videlicet ut qui ei adversus est, consequenti impugnatione id demonstret. Igitur vestrum dogma cum eo confligat; apparebit utrum sine pernicie sua vel leviter possit moveri. Pronuntiavit certe, non solum nasci omnes de commixtione corporum criminosos, verum ipsum Adam culparum necessitatem de concretione viscerum, et limi ex quo factus est sordibus attulisse. Natura, inquit, carnis in primis hominibus fuit noxia; ipsam scintillam animi studio honestatis sublucentem conclusit, madefecit, exstinxit. Ineptiunt prorsus Catholici, qui peccantium testimoniis obnituntur, et nec documentis propriis acquiescunt, videntesque non se bonum quod volunt agere, sed malum quod exsecrantur operari, putant tamen in carne non esse mali necessitatem. His ergo tam invidiose dictis congrediatur Traducianus, si potest; ego interim spectator assisto, et exitum vestri conflictus opperior. Quid itaque respondebis malam naturam etiam in primis hominibus fuisse iuranti? Sine dubio referes Deum formatorem hominum non potuisse malum condere quod creavit, et ideo quia Deus qui malum non facit, homines fecit, nequaquam eos naturaliter malos probari. Dixisti aliquid, et veraciter: sed vide utrum hoc me debueris audiente proferre. Qua enim virtute Manichaeum concusseris non satis curo; interim in mea totus iura transisti. Capto tibi iam delectat illudere; excipio quippe magno plausu professionem tuam, teque ut eius memineris admoneo. Dignitate enim auctoris, id est Dei, qui malum non facit, pronuntiasti opera eius bona debere asseri. Omnes ergo homines de instituta a Deo sexuum commixtione generatos, a Deo, an a diabolo fieri putas? Si a Deo: qui eos audes reos malosque pronuntiare, cum unicum dixeris esse testimonium Adam fieri malae non potuisse naturae, quia conditus a Deo qui est optimus, indicetur? Si ergo argumentum forte est, per quod credatur primorum hominum rea non instituta substantia, hoc ipsum quia Deus eam condidit quem bonum fatemur; remanet illud in excidium traducis, ut et omnes de coniugio genitos iniquos condi non posse, eodem testimonio comprobetur, quia Deus eos condidit, quem bonum fatemur. Sin autem et post hoc rabiens impudentia iurare perstiterit, et a Deo fieri parvulos, et tamen malos esse eos naturaliter; catholico quidem, sicut et Deo nostro, nihil his mendaciis praeiudicii comparatur; Manichaeum tamen constat a vobis oppugnatum non esse, qui libenter quod Deum criminaris amplectitur; illud tibi perisse contentus, per quod Adam conditionis bonae fueras approbare molitus.

 

AUG. Cum mihi adversus Manichaeum certamen ineundum, tibique spectandum diserta caecitate proponis, partes tuas improvidus subruis; et quomodo illam teterrimam luem, quam Manichaeo funestus error invexit, tamquam pestifero adiuves dogmatis tui flatu, etiam his hominibus, qui suo tardantur ingenio, ut possent intellegere, praestitisti. Nam cum illa quae de vitae huius mortalis corruptibilisque miseriis copiose et facunde dixisti, audierit quisque vel legerit, vera te fuisse prosecutum, non solum in tuo sermone, verum in ipsis quoque humanis rebus agnoscet. Manichaeo quippe, cui velut adversus nos loquenti verba fecisti, nihil magnum aut difficile fuit in hac mortali vita, quae et de felicitate paradisi merito peccati eiecta atque deiecta est, ista quae abs te de illa dicta sunt intueri; et sive ut tu, sive uberius atque copiosius, tamen eadem ipsa garrire, quae tam manifesta sunt, ut etiam Scripturarum divinarum locis plurimis lectitentur, de corruptibilis corporis onere, et ex illo animae aggravatione venientia. Unde et in sanctis, in huius vitae agone luctantibus, caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem 48; cum spiritus, sicut ait gloriosissimus Cyprianus, caelestia atque divina quaerit, caro terrena et saecularia concupiscit 49. Hinc est ille conflictus, quem memoratus martyr in libro, quem De Mortalitate conscripsit, diligenter et eloquenter explicat, dicens inter cetera, quod nobis sit cum carnalibus vitiis atque illecebris saecularibus assidua et molesta luctatio 50. Iam vero beatus Gregorius hoc certamen, quod habemus in corpore mortis huius, sic ante oculos ponit, ut nullus sit huius agonis athleta, qui non se in verbis eius tamquam in speculo recognoscat. Intra nosmetipsos - inquit - propriis vitiis et passionibus impugnamur, et die noctuque ignitis stimulis corporis humilitatis huius et corporis mortis urgemur; nunc latenter, nunc etiam palam provocantibus ubique et irritantibus rerum visibilium illecebris, luto hoc faecis cui inhaesimus caeni sui fetorem venis capacioribus exhalante; sed et lege peccati, quae est in membris nostris, legi spiritus repugnante, dum imaginem regiam quae intra nos est, captivam ducere studet; ut spoliis eius cedat, quidquid illud est, quod in nos beneficio divinae ac primae illius conditionis influxit 51. Haec verba hominis Dei, et in secundo libro illorum sex quos contra tuos quattuor edidi 52, et in hoc opere posui 53, cum tuo primo volumini responderem, ubi corpus mortis, de quo se dicit Apostolus Dei gratia liberari 54, aliter intellegendum putasti. Et sanctus Ambrosius cum dixisset: Omnes homines sub peccato nascimur; quorum ipse ortus in vitio est, sicut habes lectum, dicente David: "Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea 55", protinus subiecit: Ideo Pauli caro corpus mortis erat, sicut ipse ait: "Quis me liberabit de corpore mortis huius? 56 " 57. Quid ergo mirum est, si Manichaeus intuens mala huius vitae, et corpus mortis huius quod aggravat animam, et discordiam carnis et spiritus, et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium, dicit talia etiam per os tuum quasi contra nos, qualia videmus dixisse Gregorium contra vos? Unde constat mala vitae huius, quae temptatio est super terram 58, quibus malis in genere humano propter iugum grave filiorum Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium 59, plenus est mundus, et Manichaeos cum Catholicis confiteri; sed unde sint haec, non utrosque idem dicere, et magnam hinc inter eos esse distantiam; quod ea Manichaei tribuunt alienae naturae malae, Catholici vero et bonae et nostrae, sed peccato vitiatae meritoque punitae. Tu qui non vis quod dicimus dicere, ipse quid dicis? Quomodo Manichaeo respondes unde sint haec mala, cum quibus nascuntur homines, et quae in paradiso non nascerentur si nemo peccasset, atque ibi non depravata, sed recta nostra natura, sicut condita est, permaneret? Si vitium congenitum est, quo caro concupiscit adversus spiritum, et non est ex natura in origine vitiata, dic unde sit? Si vitium congenitum est, in quo clamat homo: Scio quia non inhabitat in me, hoc est in carne mea, bonum; velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio 60; et non est ex natura vitiata primi hominis praevaricatione; dic unde sit. Si autem non sunt congenita vitia ista; dic unde sint? Ex peccandi, inquies, consuetudine, quam sibi quisque fecit libera voluntate. Ubi quod non vis, interim confiteris, scilicet libertatem voluntatis suo malo usu perire potuisse, quia perficiendo malum minus idonea facta est ad perficiendum bonum. Sed numquid voluntate quisquam obtunsus est corde? Numquid voluntate obliviosus est quispiam? Numquid voluntate est aliquis fatuus? Haec et alia vitia ipsius mentis atque animi, cum quibus homines nasci ambigit nemo, si ex origine vitiata dicis non esse, dic unde sint. Neque enim dicturus es, quod ista, si nemo peccasset, paradisus habere potuisset. Postremo, quod corpus corruptibile aggravat animam, sub qua miserabili sarcina omnes qui non usquequaque desipiunt, homines gemunt, dic unde sit. Non enim sic dicturus es primos homines creatos, ut corruptibili corpore alicuius eorum anima gravaretur; aut post eorum illud grande peccatum, sine tali corpore aliquis nascitur. Cur ergo adversus nos Manichaeum loquentem loquacissimus introducis, cum tu negando quod dicimus, ei respondere non possis? Cui respondet Cyprianus, ita discordare carnem spiritumque demonstrans, ut tamen utriusque sit a Deo Patre oranda concordia 61; cui respondet Gregorius, qui cum talia de carne dixisset, qualia contra nos composuisti dicere Manichaeum, utrumque tamen ad Deum, ipso Deo propitio, revocandum esse testatur, id est, spiritum et carnem; cui respondet Ambrosius, qui cum dixisset carnem moderatioris animae arbitrio coniugandam: Qualis fuit - inquit - cum inhabitanda paradisi secreta suscepit, antequam veneno pestiferi serpentis infecta sacrilegam famem sciret 62. His enim suis sententiis catholici antistites satis aperteque docuerunt, carnis non naturam malam esse, sed vitium; quo sanato ad hoc redit, ut quemadmodum primitus instituta est, nullis suis corruptelis aggravet animam, nullamque habeat cum spiritu contraria concupiscendo discordiam; qua discordia deceptus est Manichaeus, ut alienam malam fingeret commixtam nobis esse substantiam. Horum catholicorum antistitum fidem si nobiscum sequi velles, Manichaeos everteres, non iuvares; nunc vero non eos destruere, sed magis aedificare conaris; negando enim mala, quae de origine vitiata homines nascentes trahunt, non id agis, ut nulla esse credamus mala naturalia, quoniam nimium manifesta sunt; sed potius agis, ut de aliena mala natura putentur esse ista, quam nobis esse commixtam Manichaeorum insania fabulatur; non de nostra bona primi hominis praevaricatione vitiata manare monstrentur, quod Catholicorum sanitas loquitur. Sed Manichaeus, inquis, etiam ipsam primi hominis carnem, qualis antequam peccaret fuit, sic detestatur, ut malam nitatur ostendere. Ita quidem a te inducitur loquens, ut ingerat respondendi qualecumque negotium, non solum mihi, verum etiam tibi. Nam ubi dicit a malo eam conditore factam esse; simul ei respondemus, tam bonam creaturam, quae posset non peccare, si nollet, quamvis non aequetur suo Creatori, non tamen potuisse nisi bonum habere Creatorem. Ubi vero de timore mortis, quam, si peccasset ei Deus est comminatu, etiam priusquam peccasset, miserum dicit, simul respondemus, quod hominis, qui numquam peccare potuisset, si numquam peccare voluisset, poenae illius devitandae, quae fuerat secutura peccato, tranquilla erat cautio, non turbulenta formido. Hoc quidem respondere communi adversario, sicut dictum est, communiter possumus; sed ego adversus Manichaeum laudes augeo rationalis illius creaturae, quae non solum non cruciabatur ullo metu, verum etiam laetitia magna fruebatur; quoniam malum mortis, quod omnium, vel pene omnium refugiunt corda fidelium, habebat in potestate non perpeti. Huic nostrae fidei quoniam vester error adversus est, quo putatis Adam, sive peccaret, sive non peccaret, fuisse moriturum, quid hic Manichaeo respondes dicenti miseram conditam esse naturam, quam vel peccantem vel non peccantem mors imminens timore torquebat? Si enim dixeris ita fuisse conditam, ut non timeret mortem, sine dubio quandoque venturam; profecto istam quae in posteris eius est, miseram fateberis nasci, cui mortis metum sic videmus esse congenitum, ut etiam hi qui spe fideli futurae vitae gaudia concupiscunt, in hac tamen vita cum mortis timore luctentur; nolunt enim spoliari, sed supervestiri, ut quantum ad eorum attinet voluntatem, non morte finiatur haec vita, sed mortale absorbeatur a vita 63. Ex quo fit, ut si mortis metum in paradiso posueris ante peccatum, vincaris a Manichaeis, qui putant et putari volunt, quod in primo quoque homine misera condita est natura humana; si autem timorem mortis, quo mortalium animus non sine miseria stimulatur, ante peccatum non fuisse responderis, vincaris a nobis, quoniam non mutaretur in peius nisi vitiata natura. Rursus in eo quod adversus nos facis dicere Manichaeum, quia illud caecum et aerumnosum animal etiam inquietum cupiditas innata reddebat, quam rei interdictae et venustas irritabat et suavitas, tui, Iuliane, dogmatis, tamquam in scopulo inevitabili cognosce naufragium. Nos enim dicimus in illa beatitudine nullam fuisse cupiditatem, quae resisteret voluntati. Porro si cupiebant illi homines, unde abstinere potius volebant; procul dubio voluntati eorum cupiditas resistebat. Hoc ergo non contra me, sed contra te, Manichaeum dicere per tua verba fecisti. Si enim tales erant illi, ut in eis cupiditas resisteret voluntati, iam caro concupiscebat adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ubi manifestissimum carnis intellegitur vitium, propter quod fidelibus dicebat Apostolus: Haec enim invicem adversantur: ut non ea quae vultis faciatis 64. Nullus quippe sanctorum est, qui non velit facere ne caro adversus spiritum concupiscat; quamvis ei resistat ne concupiscentiam carnis sua consensione perficiat, eumdem Apostolum audiens, ubi ait: Dico autem: Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis 65. Non ait: Concupiscentias carnis adversarias ne habueritis; quoniam videbat perfectam pacem carnis et spiritus non posse in corpore mortis huius impleri; sed ait: Concupiscentias carnis ne perfeceritis; ubi certamen nobis potius, quod contra carnem adversantem debeamus exercere, proposuit, ut concupiscentias eius non perficiamus consentiendo, sed resistendo vincamus. Pax vero, ubi non eas adversantes repugnantesque patiamur, fuit in corpore vitae illius, quam natura vitiata primi hominis praevaricatione perdidimus. Nam si nec ibi fuit ante peccatum pax carnis et spiritus, falsumque est quod ait Ambrosius, utriusque discordiam per praevaricationem primi hominis in nostram vertisse naturam 66; vera erit, quod absit, ista sententia, quam contra nos Manichaeum fecisti loquentem, miserum, scilicet, animal primum hominem conditum, quem cupiditas innata reddebat inquietum, quam cupiditatem rei interdictae et venustas irritabat et suavitas. Nos autem dicimus tam beatum fuisse illum hominem ante peccatum, tamque liberae voluntatis, ut Dei praeceptum magnis viribus mentis observans, resistentem sibi carnem nullo certamine pateretur, nec aliquid omnino ex aliqua cupiditate sentiret, quod nollet; voluntatemque eius prius fuisse vitiatam venenosa persuasione serpentis, ut oriretur cupiditas quae sequeretur potius voluntatem, quam resisteret voluntati; perpetratoque peccato iam poena infirmatae menti etiam carnis concupiscentia repugnaret. Ac per hoc, nisi prius homo faceret peccando quod vellet, non pateretur concupiscendo quod nollet. Ecce nos quemadmodum vincimus Manichaeum, introducere conantem naturae hominis conditorem malum; tu autem, qui certantibus nobis locum tibi spectatoris pro tuo arbitrio delegisti, his ipsis verbis tuis, quae contra nos Manichaeo danda existimasti, qua, quaeso, arte, quibus viribus resistere audebis, homo, qui dicis carnis concupiscentiam, qualis nunc est, quam videmus contra spiritum dimicare, talem fuisse etiam in paradiso ante peccatum? Deponimus ergo te, velis nolis, de theatri sedilibus in arenam, et de spectatore facimus luctatorem. Aggredere certamen, et adversarium, si potes, vince communem; quoniam tu quoque Deum creatorem etiam carnis te colere profiteris. Vince igitur inimicum, persuadere conantem malum Deum esse qui condidit carnem, cuius concupiscentia nondum depravato praevaricatione spiritui iam resistebat, et miserum hominem sua conflictatione faciebat. An dicturus es: Prorsus et concupiscentiam talem habebat, et tamen miser non erat? Hoccine est adversarium superare, an potius hoc est adiuvare Manichaeum et contra Apostolum rebellare? Itane oblitus es quis dixerit: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae; et post huiusmodi verba subiecerit: Miser ego homo? Si ergo Adam, cum praecepto vellet obtemperare divino, cupiditate irritabatur cibum manducare prohibitum, eique carnis concupiscentia, qualem illum et tunc dicis habuisse, contra concupiscenti spiritui resistebat, nonne verissime diceret, si vellet dicere: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae 67? Quomodo ergo non erat miser homo, cum post verba talia dicat Apostolus: Miser ego homo? Postremo, quomodo miser non erat, et habebat liberam voluntatem, si concupiscente adversus spiritum carne, teste ipso Apostolo, non faciebat utique quod volebat? Quoniam ergo si dixeris, qualis nunc est, talem fuisse concupiscentiam carnis ante peccatum, vincet te procul dubio Manichaeus; in sententiam meam transi, et Ambrosium dicentem, per praevaricationem hominis primi, in naturam vertisse discordiam carnis et spiritus, ambo approbemus, ut Manichaeum ambo vincamus. Qui verbis tuis, quae illi composuisti quasi recitaturo, et quod in scholis rhetorum agitari solet, aliena dicturo, non solum aerumnosum, verum etiam caecum creatum esse dixit Adam; unde caecum, nisi quia non noverat peccatum; quod dictum est in laudibus Christi 68? Quaecumque enim mala non per sapientiam, sed quae per experientiam discuntur, feliciter nesciuntur. Sed hoc contra Manichaeum de ignorantia primi hominis calumniantem, tu quoque mecum forsitan dicis; quid vero ei respondeas de morte corporis et de concupiscentia carnis, secundum ea quae nunc tibi nos respondimus, quaere. His enim duabus manifestissimis rebus apparet, aliam fuisse conditionem primorum hominum, qui de nulla parentum stirpe sunt geniti; aliam vero eorum, qui ita creantur a Deo, ut etiam ab hominibus procreentur; ab illo enim modum institutionis suae accipiunt, ab istis meritum originis ducunt, conformationem suam debentes opificio, obligationem iudicio, liberationem beneficio Conditoris. Quorum mala cum quibus nascuntur, intuentes Manichaei, hominis opificem malum conantur inducere, cuius (ut de anima taceam, quae carnis est vita) Deum esse opificem suum, a quo sunt omnia bona sive caelestia sive terrena, carnis ipsius compago testatur; quod tale bonum est, ut de concordia membrorum eius beatus Apostolus similitudinem sumeret, ad laudem praecipuam caritatis, cuius inter se pacifico vinculo boni fideles tamquam Christi membra nectuntur 69. Ita fit ut et illos primos sine vitio factos, et posteros eorum cum originali vitio natos, propter evidentissimum naturae bonum creare non potuerit nisi bonus conditor.

 

Lex prior et lex posterior.

  1. IUL. Sed ne nimis primam partem certaminis urgeamus, patiamur processu opinionis te bonam Adae probare naturam. Dicis profecto: Deus iustus legem devotionis homini non poneret, si eum nosset pati peccandi necessitatem; quia si iustitiam voluntatis exigeret ab eo quem malae naturae esse nosset, non illum cum praevaricabatur, reum arguebat, sed se inimicum esse iustitiae publicabat. Posuit autem Deus iustus legem homini, quem ulturum se, si fuisset praevaricatus, spopondit. Constat ergo eum bonum natura, non potuisse aliter, nisi sola voluntate peccare. Vides nempe, quam legitima sit a me tuo nomine prolata conclusio? Ipse est omnino gladius, qui in manu Catholicorum coruscans, Manichaeos Traducianosque populatur. Sed nimis propter vestrum nomen admiscui, quorum vice impraesentiarum volueram responsum videri. Concussit ergo Manichaeum solida responsio. Augustam rationem dignis laudibus prosequor: verum oleo laudationis huius, in te acui gladium contuere. Repete igitur, quaeso, quod dixeras. Deus iustus, inquis, legem non poneret homini, si esset malum natura; posuit autem legem qui iustus est; apparet nunc potuisse servare, quod aequissimus imperavit; quoniam nisi obediendi virtutem habuisset, numquam constaret praecipienti ratio iussionis. O lepidissimum capitulum! Me coram, me spectatore, bonitatem naturae, cui lex ponitur, de iustitia legem promulgantis affirmat; nec videt se, antequam vulnusculum Manichaeus sentiat, in Traducianos exitium pertulisse. Ut enim intellegas semineci me tibi rapere arma cruenta, victricemque ferant morientia lumina veritatem 70, in tua temet tela compellam. Si iustus Deus Adae legem dare non potuit, nisi eum sciret sine aliquo mali coactu liberum posse observare quod iustum est; sine dubio et in temporibus secutis eadem gravitate iustitiae lex etiam litteris tradita, multiplicatione diffusior, distinctione signatior, et aucta ultione reverentior, data hominibus non fuisset, si aut imbecilli ad faciendum bonum sine possibilitate iustitiae, aut rei, id est mali, ab utero nascerentur; quoniam ut istos in omni praevaricatione necessitatis excusaret obtentus; ita immoderatio praeceptorum, impotentia sanctionum, iniquitas iudiciorum, in maculam rediret auctoris. Igitur et haec pars secunda eodem genere, quo prior, cluditur; id est, ut confitearis, aut iustitiam Dei non potuisse imperare, nisi quod a subditis fieri posse perpenderet; et testimonio primi mandati Manichaeus, testimonio autem legum postea secutarum Manichaeus Traducianusque consumitur; aut si hoc relinquit impietas, ne leviter quidem a vobis pulsatus Manichaeus, vestrum se esse patrem, vestrum principem, cumque vobis adversum nos unicum sibi esse certamen, mundo teste monstrabit.

 

AUG. Hoc est nempe, quod non eloquio, sed multiloquio prosecutus es, legem scilicet priorem, quae data est in paradiso, testimonium esse naturae bonae, quae condita est cum libero arbitrio; alioquin homini liberum arbitrium non habenti iniustissime lex daretur. Unde et posterior, inquis, lex quae copiosissime in litteris promulgata est, testimonium est naturae bonae, quae creatur ex parentibus, similiter sine vitio, cum libero arbitrio. Ista disputans videris tibi aliquid dicere, quia vel tuas vel humanas sectaris argutias; divina vero eloquia, ex quibus te nobis putas praescribere, non curas legere; aut si curas legere, non vis, vel non potes intellegere; sed si forte intellexeris disputantibus nobis, noli esse talis qualem Scriptura denotat dicens: Verbis non emendabitur servus durus, si enim et intellexerit, non obediet 71. Quamquam et cor lapideum, quo divinis verbis etiam intellectis non obeditur, possit tibi auferre, si velit, qui hoc populo duro, Ezechiele sancto prophetante, promisit 72. In paradiso enim legem accepit homo, qui factus est rectus, ut rationalis creaturae vel sola, vel praecipua virtus esse obedientia doceretur. Sed eiusdem legis praevaricatione, a se ipso factus est pravus. Et quoniam vitiari per se ipsum potuit, non sanari; etiam postea eo tempore et eo loco, quando esse faciendum et ubi esse faciendum Dei sapientia iudicavit, legem etiam pravus accepit, non per quam corrigi posset; sed per quam se pravum esse, et nec lege accepta a se ipso corrigi posse sentiret; ac sic peccatis non lege cessantibus, sed praevaricatione crescentibus, deiecta et contrita superbia, humillimo corde auxilium gratiae desideraret, et spiritu vivificaretur littera occisus. Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia; sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus 73. Si verba Apostoli agnoscis, vides profecto vel quid non intellegas, vel quid cum intellegas negligas. Non igitur lex, quae in litteris per Moysen data est, testimonium est liberae voluntatis; nam, si ita esset, non ad eam pertineret ille qui dicit: Non quod volo, facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago 74; quem vos certe nondum sub gratia, sed adhuc sub lege esse contenditis. Nec ipsa lex nova, quae praedicata est ex Sion proditura, et verbum Domini ex Ierusalem 75, quod intellegitur esse Evangelium sanctum; nec ipsa, inquam, testimonium est liberae, sed liberandae potius voluntatis. Ibi enim scriptum est: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis 76. Quod non solum propter peccata praeterita dictum esse, quorum remissione liberamur, verum etiam propter adiutorium gratiae, quod ne peccemus accipimus, id est, ita liberi efficimur, Deo nostra itinera dirigente, ut non nobis dominetur omnis iniquitas 77, dominica testatur oratio, ubi non solum dicimus: Dimitte nobis debita nostra, propter mala quae fecimus, verum etiam: Ne nos inferas in tentationem 78, propter hoc utique ne mala faciamus; unde et Apostolus dicit: Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali 79. Quod si ita esset in potestate, quomodo fuit ante peccatum, priusquam esset natura humana vitiata, non utique posceretur orando, sed agendo potius teneretur. Verum quoniam post pristinam ruinam tam gravem, ut in huius mortalitatis miseriam caderemus, prius Deus certare nos voluit, donans nobis ut eius agamur Spiritu, et mortificemus opera carnis, atque ipso dante victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum, in aeterna cum illa postea pace regnemus, profecto nisi Deus adsit, nemo est idoneus certare cum vitiis; ne sine certamine pertrahatur ab eis, aut ne iam certans in ipsa eorum conflictatione vincatur. Ideo in hoc agone magis nos Deus voluit orationibus certare, quam viribus; quia et ipsas vires, quantas hic habere nos competit, ipse subministrat certantibus, quem rogamus. Si ergo hi, quorum contra carnem iam spiritus concupiscit, ad actus singulos indigent Dei gratia, ne vincantur; qualem libertatem voluntatis habere possunt, qui nondum de potestate eruti tenebrarum, dominante iniquitate, nec certare coeperunt; aut si certare voluerunt, nondum liberatae voluntatis servitute vincuntur?

 

Nullis rationibus docere potes Adam bonum a Deo conditum esse.

  1. IUL. Nescio sane, utrum hic iam coactus inopia, tam ineptum, tam imbecillum aliquid moliaris, ut dicas, nullis te quidem rationibus docere posse Adam bonum a Deo conditum, sed ad hoc credendum sola esse lectionis auctoritate contentum, qua post formatum hominem sexto iam die communiter de omnibus creaturis refertur: Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde 80. Quod non pro opificis dignitate, non pro appensione eius iustitiae, sed pro testimonio, quo communiter quae creata sunt, bene facta dicuntur, Adam quoque haud iniquum aestimes institutum. Porro licet hoc Manichaeum tam leviter pulset, ut rideat; Traducianum tamen revinctum exponit nobis. Ut enim nullo testimoniorum divinorum in hanc rem populos congregemus; Apostoli solius auctoritate praescribimus, qui cum foedum praevideret errorem, celso adversum vos ore detonuit dicens: Quoniam omnis creatura Dei bona est 81. Si ergo ad probandum bonae naturae primum hominem fuisse formatum, sufficit hoc quod dicit Moyses, universa Deum bene condidisse, perque hoc tu cum peccato creari a Deo Adam non potuisse contendis, quia bonus inter reliqua legitur institutus; iisdem lineis referemus, per hoc nullum posse cum peccato nasci, quoniam ab Apostolo omnis creatura Dei bona esse defenditur. Quid ergo his disputationibus actum est? Videlicet, ut id quod ratio indagarat, optio quoque indicti inter te et Manichaeum praelii publicaret; ut cum proposito certamine ne unum quidem telum sine tua pernicie in praeceptorem tuum vibrare posses, multo manifestissime reluceret, vos et Manichaeos in unum impietatis corpus obscena coaluisse concordia. Quid enim potest esse tam iunctum, quam quod nec discriminum separatur incursu? Omni exitio Manichaei, Traducianorum dogma commoritur; nihil est quod illum feriat, et te relinquat. Una vobis sunt instituta, una mysteria, unaque pericula; et substomacharis, si senis Manis soboles nuncupere?

 

AUG. Ita dicis me nullis rationibus docere posse Adam bonum a Deo conditum, quasi tecum inde confligam. Nonne bonum conditum Adam, non ego tantum, nec tu, sed ambo dicimus? Ambo enim dicimus bonam esse naturam, quae posset non peccare, si nollet; sed cum ego eam meliorem asseram quam tu, quoniam dico etiam eam mori non potuisse, si peccare noluisset; quid est, quod dicis, nullis rationibus a me doceri posse Adam bonum a Deo conditum, cum rationibus meis magis bonus ostendatur esse quam tuis? Meis quippe ostenditur, non solum potuisse non peccare, si nollet; sed nec mori, si peccare noluisset; tuis autem, ita mortalem factum, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Quod in episcopali iudicio Palaestino, cum Pelagio fuisset obiectum, ne damnaretur, ipse damnavit 82; et est a semetipso damnatus, quod de homine haeretico dicit Apostolus 83. Dico etiam, non timuisse Adam mortem, in cuius erat potestate non mori; tu autem necessitatem habuisse moriendi, etiam sine ulla necessitate peccandi. Quem si dixeris mortem timuisse etiam ante peccatum, quid dicis nisi miserum creatum? Si autem ne miser esset, mortem, quamvis futuram, non tamen timuit; certe suam prolem, cui timorem mortis congenuit, procul dubio miseram genuit. Quis enim neget ita homines natura mortem timere, ut eam nonnullos vix rara animi magnitudo faciat non timere? Itemque addo ego ad bonitatem conditionis Adae, quod in eo caro adversus spiritum non concupiscebat ante peccatum; tu autem, qui talem dicis carnis concupiscentiam, qualis nunc est, in paradiso futuram fuisse, si nemo peccasset, talemque in illo fuisse et prius quam peccaret, addis eius conditioni et istam miseriam per spiritus carnisque discordiam. Cum ergo tot tantisque rationibus Adam meliorem, quam tu eum dicis, et feliciorem conditum ostendam; quid tibi visum est tanta vecordia delirare, ut diceres: nullis me rationibus docere posse Adam bonum a Deo conditum, sed ad hoc credendum sola esse auctoritate lectionis contentum, quia scriptum est fecisse Deum omnia bona valde 84? Non usque adeo sum pistillo, sicut conviciaris, obtunsior, ut Manichaeo redarguendo libri huius divini auctoritatem, qua non tenetur, obiciam. Tibi hanc obicio, quando res postulat, quoniam mihi tibique communis est. Manichaeum vero non de opificio Dei, quod ipse negat, creaturas istas bonas esse convinco; sed de illarum bonitate potius compello, bonum eas habere opificem confiteri. Quod autem ait Apostolus, quem se Manichaei accipere profitentur: Omnis creatura Dei bona est, quoniam de qua creatura loqueretur apertum est, validum esset adversus eos testimonium, nisi etiam Libris canonicis, quos accipiunt, quasdam falsas sententias permixtas esse contenderent. Ac per hoc de bonitate creaturarum semper sunt urgendi, ut earum bonum Deum, quod negant, fateantur auctorem. Porro creaturae omnes ita sunt bonae, ut etiam ipsas, quae cum vitiis creantur, ratio bonas esse demonstret, ipsorum quoque attestatione vitiorum; quia vitium contra naturam est; nisi enim natura ipsa recte placeret, nullo modo recte ipsius vitium displiceret. Hoc contra Manichaeos, qui putant etiam ipsa vitia naturas esse atque substantias, in quibusdam nostris opusculis copiosius disputatur, ostenditurque vitium natura non esse; et quia contra naturam est, ideo malum esse; ac per hoc naturam in quantum natura est, bonum esse; unde colligitur, non esse creatorem naturarum nisi creatorem bonorum, ac per hoc bonum; sed creaturis suis magna differentia et summa bonitate meliorem, qui non potest omnino vitiari, non perceptione gratiae, sed proprietate naturae. Naturae igitur creatae, sive quae sine vitio sunt, sive quae natae vitiantur, sive quae vitiatae nascuntur, illum creatorem nisi eum qui bona creat, habere non possunt; quia in quantum naturae sunt, bonae sunt, etiam quaecumque vitiatae sunt. Non enim vitiorum, sed naturarum auctor est creator illarum. Nam et auctor ipse vitiorum natura bonus est, quam Deus fecit; sed vitio malus est, quo ipse a bono conditore mala voluntate defecit. Itaque Manichaeorum errorem ratio ista vera convincit, qui nolunt recipere auctoritatem, sive qua dictum est: Fecit Deus omnia, et ecce bona valde 85, quando adhuc nullum erat malum; sive qua dictum est: Omnis creatura Dei bona est, quando iam erat hoc saeculum malum, cum Deus sit utique factor omnium saeculorum. Tu autem, qui hanc recipis auctoritatem divinorum eloquiorum, ut ea merito possis urgeri, cur non attendis in eo libro, ubi legitur Deum fecisse omnia bona valde, omnium locorum optimum plantatum esse paradisum, ubi Deus usque adeo nihil mali esse voluit, ut nec imaginem suam ibi esse permitteret, posteaquam propria voluntate peccavit 86? Et tamen vos in tantae felicitatis et decoris locum, ubi nec ligni, nec feni, nec pomi, nec cuiusquam vel frugis vel pecoris vitium esse potuisse vel posse credendum est, omnia humanorum corporum et ingeniorum vitia non dubitatis inducere, cum quibus homines nasci, dolere vos sinimus, non negare. Necesse est enim ut doleatis, quando quid respondeatis non invenitis, et tam pravam sententiam mutare non vultis, quae vos inevitabili necessitate compellit in loco tantae beatitudinis et pulchritudinis constituere caecos, luscos, lippos, surdos, mutos, claudos, deformes, distortos, tineosos, leprosos, paralyticos, epilepticos, et aliis diversis generibus vitiosos, atque aliquando etiam nimia foeditate et membrorum horribili novitate monstruosos. Quid dicam de vitiis animorum, quibus sunt quidam natura libidinosi, quidam iracundi, quidam meticulosi, quidam obliviosi, quidam tardicordes, quidam excordes atque ita fatui, ut malit homo cum quibusdam pecoribus, quam cum talibus hominibus vivere? Adde gemitus parientium, fletusque nascentium, cruciatus dolentium, languentium labores, tormenta multa morientium, et pericula multo plura viventium. Haec omnia, atque alia talia, sive peiora, quae verbis congruis saltem breviter commemorare quis sufficit?, secundum errorem vestrum, sed plane contra pudorem vestrum, aut fronte improbissima, aut manu fronti opposita, in Dei paradiso cogimini collocare, et dicere futura et ibi haec fuisse, etiamsi nemo peccasset. Dicite, dicite: cur enim revereamini dehonestare tot ac tantis vitiis et calamitatibus locum, quem nefario dogmate a vobis facitis alienum? Nam si aliquando illuc intrare disponeretis, numquam illic talia poneretis. Aut si vincit pudor in cordibus vestris, et in loco tali talia constituere erubescitis, horrescitis, obmutescitis, et tamen errori vestro, quo non creditis humanam naturam primi hominis praevaricatione vitiatam pertinaciter adhaerescitis, respondete Manichaeis unde sint ista, ne illi ea de commixtione alienae malaeque naturae esse concludant. A nobis enim cum hoc requiritur, respondemus non haec esse de permixtione alienae, sed de nostrae praevaricatione naturae, per eum qui in paradiso deiectus, et de paradiso eiectus est, ne in loco beatitudinis maneret natura damnata, et vitia vel supplicia, quae posteros eius merito fuerant secutura, in eo loco essent, ubi nulla esse sinuntur mala. Vos autem dum negatis ista vel deformia vel aerumnosa de meritis vitiatae nostrae naturae venire, commixtionem permittitis alienae, atque ita miseri et Manichaeos adiuvare cogimini, et mala illa in paradisum revocat error vester, unde illa abstulerat pudor vester.

 

Non est peccatum si evitari non potest.

  1. IUL. At contra vide quam adversus te et Manichaeum, cuius te semper ruina convolvit, verus sit nobis conflictus, et de eo celer triumphus. Omnia illa, quae in vituperationem divini operis evomuit, primae statim definitionis aratro circumscribimus; cogimusque ut explicet, quid putet esse peccatum, quod claret nihil esse aliud, quam voluntatem appetentem quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere. Quo constituto, omnes illi oblocutionum rubi, qui concretionem corporum pupugerant, et ut ille ait, eradicitus monstrantur evulsi 87. Iam vero affectus timoris et sensus doloris, per quos in naufragia hominum cieri tempestatem putavit, non solum nullius mali coactores, sed cum repagulum bonae voluntatis nacti sunt, adiutores et pervectores iustitiae perdocentur. Quis enim formidaret iudicium, nisi timoris admonitu? Quis paenitentiae gemitibus iuvaretur, nisi doloris et internae aegritudinis expiatu? Quid postremo severitas iudicantis valeret, nisi voluntaria peccata illati cruciatus aerumna puniret? Quorum omnium testimonio apparet, nihil aliud esse peccatum, quam voluntatem liberam despicientem praecepta iustitiae; aliterque non stare iustitiam, quam si illud imputet in peccatum, cuius noverit fuisse liberam cautionem; ac per hoc nulla lege, ea quae naturalia sunt, in culpam posse reputari; nec quemquam suscipere crimen, quod non ipse commiserit, cum vitare possit. Qua potentia Manichaeus et Traducianus consumitur, qui effossis totius intellegentiae oculis, rem voluntatis conatur seminibus admovere.

 

AUG. His tuis erroribus iam saepe respondimus: unde qui ea legunt, et memoriae commendant, non ubique desiderant responsionem meam, ubicumque tu repetis verbositatem tuam. Sed ne quisquam queratur, ignoscentibus mihi celerioribus ingenio, etiam tardiusculis deesse non debeo. Ecce et hic tibi respondeo de peccati definitione, qua te multum adiuvari putas. Illud quod peccatum ita est, ut non sit etiam poena peccati, definitio ista determinat, qua dicitur: Peccatum est voluntas appetens quod iustitia vetat, et unde est liberum abstinere. Quod maxime ad illum pertinet, ex cuius peccato illo magno posteris eius est exorta miseria per grave iugum a die exitus de ventre matris eorum, et per corpus corruptibile quod aggravat animam. Ille quippe lege brevissima accepta sciebat quid vetaret iustitia; et inde illi utique liberum fuerat abstinere, nondum adversus eius spiritum carne concupiscente, propter quod malum etiam fidelibus dictum est: Ut non ea quae vultis faciatis 88. Caecitas igitur cordis, qua nescitur quid iustitia vetet, et violentia concupiscentiae, qua vincitur etiam qui scit unde debeat abstinere, non tantum peccata, sed poena sunt etiam peccatorum. Et ideo non includuntur illa definitione peccati, qua non definitum est nisi peccatum solum, non quod est et poena peccati. Cum enim quis ignorat quid facere debeat, et ideo facit quod facere non debeat; non ei fuit liberum abstinere, unde abstinendum esse non noverat. Itemque ille qui, ut dicitis, non origine, sed consuetudine premitur, ut exclamet: Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago 89, quomodo ei liberum est abstinere ab eo malo, quod non vult et facit, odit et agit? His autem poenis carere si esset in hominum potestate, non Deus rogaretur, et contra caecitatem, ubi ei dicitur: Illumina oculos meos 90; et contra iniquam cupiditatem, ubi ei dicitur: Non dominetur mihi omnis iniquitas 91. Porro si etiam peccata ideo ista non essent, quia non ab eis liberum est abstinere, non diceretur: Delicta iuventutis meae et ignorantiae meae ne memineris 92: non diceretur: Signasti peccata mea in sacculo, et adnotasti si quid invitus admisi 93. Illa ergo definitione peccati, quale commisit Adam, qui sciebat quid vetaret iustitia, et non inde abstinuit, unde illi liberum fuerat abstinere, vincuntur Manichaei; sed a nobis, quia hinc esse originem dicimus malorum humanorum, quibus videmus et parvulos aggravari, et propter quod etiam illud scriptum est, cum de peccatis ageretur: Quia non est mundus a sordibus, nec infans cuius est diei unius vita super terram 94. Tu autem hoc negans, nostram quidem naturam, ne liberatorem misera inquirat, conaris perniciosa defensione plus premere; Manichaeum vero, cum quaeritur unde sit malum, alienam Deo coaeternam permittis introducere. Neque enim ille, unde naturam culpet humanam, timoris affectum et sensum doloris impingit; quae duo tu adversus eum putasti esse laudanda, quia scilicet timor et dolor adiutores et provectores iustitiae perdocentur, dum non peccat homo timore iudicii, aut peccasse se dolet aculeis paenitendi. Non hoc a te quaeritur, sed quid sit poena timoris in parvulis, qui peccata non fugiunt, et cur tantis doloribus affligantur, qui peccata non faciunt. Tu nempe dixisti: Quid severitas iudicantis valeret, nisi voluntaria peccata illati cruciatus aerumna puniret? Qua ergo iustitia, quorum voluntaria peccata nulla sunt propria, illati cruciatus aerumna parvuli puniuntur? In his certe apparet vana et inepta esse tua praeconia, quibus timorem doloremque laudasti. Gravia sunt quippe ista supplicia, quae non paterentur ab exortu recentes et novae imagines Dei sub iustissimo iudicio et omnipotentia Dei, si meritum non traherent originalis veterisque peccati. Denique in paradiso, si nemo peccasset, et provenisset coniugatorum ex illa veraci Dei benedictione fecunditas, absit ut quisquam ibi vel magnorum vel pusillorum pateretur ista tormenta. Non solum enim dolor, quod valde manifestum est; sed etiam timor, divina Scriptura testante, tormentum habet 95; absit ergo ut in loco illius felicitatis essent ulla tormenta. Proinde in aetate qualibet, nemine terrente quid timerent? Nemine laedente quid dolerent? In hoc autem praesenti saeculo maligno, quod ut nostris miseriis perageretur, de paradiso deliciarum proiecti sumus, in his etiam quibus peccata dimissa sunt, timorum et dolorum aerumna permanet, ut nostra de saeculo futuro fides, ubi nulla erunt ista, non solum in nostris, verum etiam in nostrorum parvulorum aerumnis probetur; quia non eos ideo regenerari volumus, ut non patiantur haec mala; sed ut in regnum, in quo talia non erunt, pervehantur. Hanc fidem veram atque catholicam tibi respuenti, et vano buccarum strepitu refutare conanti, cum Manichaeus ingesserit quaestionem unde mala sint parvulorum, omnis tua loquacitas obmutescet; quoniam neganti originale peccatum, mox ille collidet frontem tuam, et mali naturam introducet alienam. Non autem timet catholica fides, quod tibi videtur, rem voluntatis non posse seminibus admoveri; cum audiat dicentem Deum, reddi peccata patrum in tertiam et quartam progeniem filiorum 96. Utique res voluntatis, qua peccant patres, seminibus admovetur, quando in filios vindicatur; et pater Abraham, ut decimaretur a Melchisedech, voluntate illi sacerdoti decimas dedit; et tamen etiam filios eius, quia in lumbis erant eius, tunc esse decimatos Sacra Scriptura testatur 97; quod profecto non fieret, si non posset res voluntatis admoveri seminibus.

 

Quid tam prodigale quam quod Poenus eloquitur.

  1. IUL. Sed proh Dei nostri atque hominum fidem! Haeccine potuisse commentorum prodigia reperiri, ut dedita opera impensoque studio in perversum conentur omnia asserere! Quid enim tam prodigiale, quam quod Poenus eloquitur? Ea, inquit, quae erant naturalia, perpetua non fuerunt; et illa, quae studio suscepta sunt, primis coagulis adhaesere membrorum. Bonus, inquit, Adam factus est, habuit innocentiam naturalem; ceteris etiam creaturis peculiari nobilitate praelatus, similitudine sui Conditoris enituit. Liberum arbitrium in conditione suscepit, ut in quam vellet partem suopte iudicio moveretur, facultatemque vel ad bonum, vel ad malum accedendi, vel ab utroque recedendi, ipsa facturae suae, qua ceteris antistabat, conditione sortitus est. Sed quoniam emancipato iudicio usurpavit pravam animi liberi voluntatem, illa omnia, quae ingenita constabat, evertit; solumque peccatum et peccandi necessitas ei inseparabiliter adhaesit. Hoc est, quod dixi prodigiale commentum. Inaudita quippe deformitas est dicere: Bene institutum est animal, in quo amissibilia fuerunt bona etiam naturalia, cui inseparabiliter adhaeserunt mala vel voluntaria.

 

AUG. Cum dicitur: Bene institutum est animal, in quo amissibilia fuerunt bona etiam naturalia, cui inseparabiliter adhaeserunt mala voluntaria; prodigiale putas esse commentum; et haec a nobis dici, tam vehementer et acriter commoveris, ut exclames in Dei atque hominum fidem, tamquam vim patiaris quia ista dicuntur. Sed, quaeso, terribiles impetus pone, et quietior attende quid dicam. Si quisquam voluntate se excaecet, nonne amittet naturale bonum, id est visum, et ei malum voluntarium, id est caecitas, inseparabiliter adhaerebit? Numquid ideo male est animal institutum, cui fuit amissibile naturale bonum, et inseparabile voluntarium malum? Cur ergo non potius ego exclamem: Proh Dei nostri atque hominum fidem! Haeccine tam manifesta et ante oculos constituta ab homine non videri, qui valde acutus, et eruditus, et philosophaster, et dialecticus vult videri? Quis enim quodlibet membrum si voluntate sibi amputat, non amittit naturale incolumitatis bonum; et sumit inseparabile detruncationis malum? Sed forsitan dicas, in bonis corporis posse ista contingere, non in animi. Cur ergo quando dixisti: naturalia bona, vel voluntaria mala, non addidisti "animi", ne de corporis bonis et malis tua destrueretur praeceps et inconsiderata sententia? An fortassis oblitus es? Sinamus: humanum est; sed in medium procedit homo ille qui clamat: Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago 98; et ostendit tibi nonnulla bona animi sic perire per voluntatem malam, ut non possint redire per bonam, nisi Deus faciat quod non potest homo, cui et lumina potest reddere voluntate caecata, et membra voluntate truncata. Deinde, qui de ipso diabolo responsurus es, qui bonam voluntatem irreparabiliter perdidit? An eam reparari posse dicturus es? Aude, si potes. An potius confiteberis, quod in mentem tibi etiam ista non venerint, et horum oblivio te fecerit temerariam praecipitare sententiam? Me ergo saltem commemorante, te corrige. An pertinacia corrigere non permittit, quod inconsulta temeritas dixit, et pudor emendationis lapsum confirmat erroris? Deus, ut video, pro te rogandus est; quem rogabat Apostolus pro Israelitis, ut sanaret eos, qui ignorantes Dei iustitiam, et suam iustitiam volentes constituere, iustitiae Dei subiecti non erant 99. Tales enim estis et vos, qui iustitiam vestram vultis constituere, quam vobis vos facitis ex vestro libero arbitrio; non ex Deo poscitis et sumitis veram, quae dicta est iustitia Dei; non illa qua iustus est Deus, sed quae datur ex Deo; sicut Domini est salus 100, non qua Dominus salvus fit, sed qua salvos facit. Unde dicit idem Apostolus: Ut inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est; sed eam, quae est ex fide, iustitiam ex Deo 101. Ipsa est iustitia Dei, quam nesciebant Israelitae, et suam volebant constituere, quae ex lege est; quam Paulus destruens, non legem utique destruebat, sed eorum superbiam, qui legem sibi sufficere putabant, tamquam per liberum arbitrium iustitiam legis implentes, et ignorabant Dei iustitiam, quae datur ex Deo, ut quod lex iubet, subveniente illo fiat, cuius sapientia legem et misericordiam in lingua portat 102: legem, quia iubet; misericordiam, quia iuvat, ut fiat quod iubet. Hanc Dei iustitiam concupisce, o fili Iuliane, noli in tua virtute confidere; hanc, inquam, Dei concupisce iustitiam; quam donet tibi Dominus concupiscere, donet tibi Dominus et habere. Noli istum Poenum monentem vel admonentem terrena inflatus propagine spernere. Non enim quia te Apulia genuit, ideo Poenos vincendos existimes gente, quos non potes mente. Poenas potius fuge, non Poenos; nam disputatores Poenos non potes fugere, quamdiu te delectat in tua virtute confidere; et beatus enim Cyprianus Poenus fuit, qui dixit: In nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit 103.

 

Tandem invenisti unde tua temeraria sententia destruatur.

  1. IUL. Hic dicat aliquis: Quid ergo? Tu negas illam innocentiam, in qua fuerat conditus, spontanei peccati admissione corruptam? Nam etsi possibilitas revertendi ad bonum commissa iniquitate non pereat; tamen certum est meritum innocentiae, cum qua humanum procedit exordium, voluntatis vitio deperire. At ego ita id esse non abnuo; sed illud est, quod his illuminatum exemplis volo, quia cum talis sit conditio facta qualitatum, per quas boni et mali dicimur, ut sub iure agitent voluntatis; tamque hoc sit serio constitutum, ut nec innocentia, quae pro dignitate auctoris officium antevenit voluntatis et naturalis est; tamen nulla se potestate in animo repugnante custodiat, longe longeque amplius hoc in mali parte ius valeat, ut nullam in rationis exitium tyrannidem capessat culpa voluntate suscepta. Et si bona qualitas, cum qua factus est homo, immutabilis non fuit (falso enim diceretur liber homo, si motus proprios variare non posset); multo magis qualitas mala fieri non potuit, ut immutabilis et rationalis; ne illa ratio libertatis praeiudicium a mali parte sentiret, quod propter statum suum nec a boni portione pertulerat.

 

AUG. Ecce tu quoque invenisti, et quamvis serius, tamen aliquando tibi venit in mentem, unde tua temeraria sententia destruatur; dixisti quippe, naturale bonum, quod est innocentia, posse voluntatis vitio deperire; ac per hoc tam magnum bonum, quod ita pertinet ad naturam, non corporis, sed ipsius animi, ut cum ipso bono Deus hominem fecerit, amissibile esse monstrasti; quod si ante tibi venisset in mentem, non putares prodigialiter et nimium deformiter dici: Bene institutum est animal, in quo amissibilia fuerunt bona etiam naturalia; amissibilia enim tu putasti esse, sed voluntaria, vel bona, vel mala; naturalia vero soles inamissibilia praedicare. Tu enim et alibi dicis, quia naturalia ab initio substantiae usque ad terminum illius perseverant 104; ad hoc ut liberum arbitrium, quod homini Deus, cum eum crearet, dedit, amitti non posse contendas; praecipue asserens naturalia bona voluntariis malis perire non posse. Et ideo dicitis, quod in perversum omnia conemur asserere, tamquam dicamus non posse amitti voluntaria mala, posse autem naturalia bona; quod nos quidem non dicimus; utraque enim dicimus amitti posse; sed mala quae invehuntur per voluntatem liberam, per divinam indulgentiam posse amitti, vel per humanam voluntatem, sed a Deo liberatam, et a Domino praeparatam. Verum tu qui dicis, amitti posse per voluntatem malam, sed voluntaria bona, non naturalia, ecce invenisti, atque ipse dixisti innocentiam, quod est naturale bonum, amitti posse per voluntarium malum. Et innocentia, si bene attendas, maius bonum est, quam liberum arbitrium; quia innocentia res bonorum est, liberum vero arbitrium et bonorum est et malorum. Utrum autem mala voluntate sic pereat innocentia, ut possit bona voluntate reparari, non contemptibilis quaestio est. Sicut enim si voluntate amputentur corporis membra, non restituuntur itidem voluntate; ita videndum est, an in re quidem dissimili, id est, in animo tale aliquid de innocentiae perditione contingat, et voluntario motu perire possit, redire non possit. Nam et sacra virginitas, si per impudicam pereat voluntatem, ad pudicitiam rediri potest, ad virginitatem non potest. Sed adhuc respondetur et integritatem virginitatis in corpore, non utique animi esse, sed corporis; cum vero de innocentia disputatur, et tamen considerandum est, utrum ad iustitiam voluntate redeat qui peccaverit, non ad innocentiam; sicut illa ad pudicitiam, non ad virginitatem redit. Nam sicut iniustitia iustitiae, ita innocentiae velut eius contrarium, non iniustitia, sed reatus opponitur, qui hominis voluntate non tollitur, etsi eius voluntate sit factus. Non enim verum videt, qui putat reatum sibi ipsi tollere paenitentem; quamquam et ipsam paenitentiam Deus det, quod Apostolus confirmat dicens: Ne forte illis Deus det paenitentiam 105; sed reatum apertissime Deus tollit, homini dando indulgentiam; non sibi ipse homo, agendo paenitentiam. Debemus quippe illum recolere, qui locum paenitentiae non invenit, quamvis cum lacrymis quaesierit eam 106. Ac per hoc et paenitentiam egit, et reus remansit, quia veniam non accepit; et illi qui dicent inter se: Paenitentiam agentes, et per angustiam spiritus gementes: Quid nobis profuit superbia? 107 etc., rei utique in aeternum, non accepta venia, permanebunt; sicut etiam ille de quo Dominus ait: Non remittetur ei, sed reus erit aeterni peccati 108. Ecce inventa est innocentia magnum hominis bonum, atque ita naturale, ut cum illa sit conditus primus homo, et, sicut vos dicitis, cum illa nascitur omnis homo, quae tamen hominis voluntate perdi potest, non potest reddi; et reatus magnum malum innocentiaeque contrarium, quod tamen potestas hominis, cum sit voluntarium, possit inferre, nec possit auferre. Videsne quemadmodum generalis tua regula illa frangatur, qua putabas naturale bonum, nos voluntate non perdere; quando inventum est quod non solum pereat, sed nec redeat voluntate, dumtaxat humana? Deus autem potest hominem reatu ablato ad innocentiam revocare. Cur ergo non credis libertatem bene agendi voluntate humana perire potuisse, nec redire posse, nisi divina voluntate, cum audias hominem dicentem: Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago; et post verba talia clamantem: Quis me liberabit? ac subicientem: Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum? Sed falso, inquis, diceretur liber homo, si motus proprios variare non posset 109. Nec te vides ipsi Deo tollere libertatem, et nobis, quando cum illo in regno eius immortales vivere coeperimus, nec motus nostros nunc in bonum, nunc in malum nobis erit possibile variare; et tamen tunc felicius liberi erimus, quando non poterimus servire peccato, sicut nec ipse Deus: sed nos ipsius gratia, ille vero sua natura.

 

Laudator diaboli.

  1. IUL. Deinde quis parasitus ita militis gloriosi vires assentationibus extulit, ut Traducianus diaboli? Quod de ponderibus affectuum agnosci licet. Fecit siquidem Deus hominem, materiam ipsam limi venerabili dignatione contrectans, quae in formam hominis auctoris sui manum subacta sequeretur. Steterat iam absolutum, ceterum pallens frigensque simulacrum, spiritum quo niteret et vigeret opperiens. Tunc augustissimo auctoris afflatu creatus et inspiratus animus, viscera impleta commovit; tunc omnes sensus in apparatum propriorum munerum suscitati sunt. Dedit habitator ingressus visceribus colorem, sanguini calorem, membris vigorem, cuti nitorem. Vide quod negotium in formando et animando homine pietas divina suscepit. Verum nec perfectum eum reliquit familiaritas Conditoris; transfertur ad amoeniorem locum, et quem clementer fecerat, munifice locupletat. Nec hoc tamen praestitisse contentus, illustrat eum impertitione colloquii; dat ei praeceptum, ut libertatem suam intellegens, videret sibi suppetere per quod fieret amicior Conditori; quod praeceptum non in multa distenditur, ne quid oneris de multiplicata lege sentiret; sed interdictu unius pomuli, testimonium devotionis expetitur. Postea quoque ut haberet consortem, per quam pater fieret, denuo illius manus, qua conditus erat, nobilitatur attactu; divino quoque subinde colloquio fovetur atque honoratur. Haec ergo a Deo praestita tam longa, tam multa, tam grandia, instituta, munera, praecepta, colloquia, nullam fecerunt homini boni necessitatem; at e regione diabolus non minus timide, quam callide, exigua cum muliere verba commiscuit; et tantum virium habuisse dicuntur, ut continuo in conditionem naturalium verterentur; immo ingenita cuncta subruerent, facerent perpetuam mali necessitatem, et dominum ac possessorem imagini Dei diabolum imponerent. Quid ergo fortius, quid excellentius, quid magnificentius adversaria potestate, si tantum levi confabulatione fecit, quantum Deus nec operibus suis potuit, nec muneribus obtinere? Manifestum est itaque, in eius vos parte consistere, cuius tam immodice potentiam praedicatis; nec in cultum Dei nostri ullum habere consortium, quem nos ut aequissimum, ita omnipotentissimum confitemur, qui potens est, et veritas in circuitu eius, qui humiliat sicut vulneratum superbum, id est, diabolum et Manichaeum, vosque eius asseclas calumniantes naturam, ne vos sponte peccare fateamini. Ipse ergo Deus noster in virtute brachii sui disperdit inimicos suos 110, per quod nihil aut a vobis, aut a Manichaeis afferri potuit, quod non veritatis eius fulmine dissiliret.

 

AUG. Assentatores diaboli non sumus, nec eius potestatem, quae Dei subiecta est potestati, adulatorio, sicut nobis conviciamini, praeconio laudis extollimus. Sed utinam vos non eius milites essetis, sicut omnes haeretici; quorum ille dogmata in quos potuerit, per vestras linguas velut tela mortifera iaculatur. Dicit Apostolus: Gratias agentes Patri, idoneos facienti nos in partem sortis sanctorum in lumine; qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suae 111; et vos istas gratias pro parvulis nos agere prohibetis, asserentes eos non esse sub potestate diaboli; utquid, nisi ut inde non eruantur, ne lucra diaboli minuantur? Dicit Iesus, qui secundum hoc nomen suum, salvum facit populum suum a peccatis eorum 112: Nemo intrat in domum fortis, ut vasa eius eripiat, nisi prius alligaverit fortem 113; et vos in hoc populo Christi, quem salvum facit a peccatis eorum, parvulos non esse contenditis, quos ut propriis, ita nec originalibus vultis obstrictos esse peccatis; et cum fallaci vestro sermone minuitis vires eius, quem dixit Veritas fortem, errore vestro eum facitis ad obtinendos parvulos fortiorem. Dicit Iesus: Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat 114; et vos ei respondetis: Non opus est ut parvulos quaeras, quia non perierant; atque ita cum ab eis Salvatoris inquisitionem repellitis, potestatem contra eos vulneratoris augetis. Dicit Iesus: Non est necessarius sanis medicus, sed male habentibus; non veni vocare iustos, sed peccatores 115; et vos ei dicitis: Non es ergo parvulis necessarius, quia nec voluntate sunt propria, nec humana origine peccatores. Cum ergo non salvos venire salvandos vetatis ad medicum, diabolica in eis exercet pestis potentius principatum. Quanto ergo est tolerabilius, ut tamquam parasiti et assentatores diabolum falsis laudibus mulceatis, quam sicut milites vel satellites eum dogmatum falsitatibus adiuvetis? Copioso et ornato describis eloquio, quomodo Deus ex limo formaverit hominem, flando animaverit, paradiso locupletaverit, praecepto adminiculaverit, tantamque curam, ne in aliquo eum gravaret, habuerit, ut idem praeceptum non in multa distenderet ne quid oneris homo, quem tanta benignitate condiderat, de multiplicata lege sentiret. Cur ergo nunc corpus corruptibile aggravat animam 116? Cur ergo grave iugum est super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum 117? Quandoquidem ipsum Adam nec lege multiplicata voluit aggravare. Nempe cernitis, quod si in paradiso nemo peccasset, ita fecunditas coniugum genere humano locum illum tantae felicitatis impleret, ut nec animam corruptibile corpus gravaret, nec iugum grave natos homines premeret, nec labor et dolor miserandos parvulos erudiret. Unde ergo ista sunt, quae utique non sunt de nescio qua mala, quam Manichaeus fingit, aut credit, a nobis aliena, nobisque permixta, nisi de nostra vitiata primi hominis transgressione natura? Sed miraris, homo acutus ac prudens, et non existimas esse credendum, quod diaboli exigua verba cum muliere commixta tantum virium habuisse dicuntur, ut naturalia cuncta bona perverterent; quasi hoc loquentis verba fecerint, non consensus audientis. Non enim, ut dicis, pauca verba serpentis in conditionem versa sunt naturalium: sed hominis voluntas perdidit bonum, quod reddi non posset hominis voluntate, sed Dei, quando reddendum et quibus reddendum, iustissimus, potentissimus, et misericordissimus iudicabit; quemadmodum in corpore, sicut iam diximus, voluntate hominis potest eius visus auferri; quod si fit, sequitur caecitas, quam necessitas ferat, voluntas non auferat; et in animo potest hominis voluntas innocentiam eius perdere, et non potest reddere. Illud potius intuere, quod mala cum quibus nascuntur homines, quae congenerari hominibus in paradisi felicitate non possent, profecto nisi de paradiso exisset natura vitiata, nunc eis congenerata non essent. Ista, quae manifesta sunt, aspice. Non enim mortalium mala a die exitus de ventre matris filiorum Adam, in obscuro conicimus; sed in luce clarissima cernimus. Haec quia non sunt ex malae alienae commixtione naturae; procul dubio ex depravatione nostrae sunt. Nec tibi videatur indignum, quod subiecta est diabolo imago Dei; hoc enim non fieret, nisi iudicio Dei; nec removetur ista damnatio, nisi gratia Dei. Qui enim naturae excellentia, ut imago Dei esset, ad similitudinem Dei factus est, non est mirandum, quia naturae depravatione, vanitati similis factus est, unde dies eius velut umbra praetereunt 118. Tu dic, cur innumerabiles imagines Dei in parvula aetate nulla peccata facientes, non admittantur ad regnum Dei, si non renascantur. Habent enim aliquid unde mereantur iacere sub diabolo, propter quod non merentur regnare sub Deo; cuius si lumini cohaereres, non tanta arrogantia verba tua fulmini comparares.

 

Nihil differo a meis praeceptoribus.

  1. IUL. Liquet igitur absolutissime nullo Augustinum a praeceptore suo differre, sed disputationibus eius non minus Adae, quam ceterorum naturam pessimam definiri. Denique ut adhuc aliquid cum eodem de his, quae egimus, disseramus, apparet te etiam primi peccati non idem genus, quod aliarum putare culparum. Nam cum dicis flagitia temporum secutorum in naturam transire non posse, verbi gratia, ut de peculatore, de parricida, de incesto orti filii generantum peccatis nascantur obnoxii; nec ullum crimen esse quod seminibus misceatur, praeter illud unum, apertissime ostendis illam inobedientiam non te eiusdem generis arbitrari, cuius etiam ceterae sunt. Vide ergo interrogatio nostra quantae sit brevitatis et lucis. Si peccatum, quod Adam commisit, voluntate susceptum est, et potuit fieri naturale, cur non haec quae fiunt quotidie peccata, quae voluntas criminosa committit, in deformitatem et praeiudicia seminum congeruntur? Quod si ista non minus atrocia, quam plura, ingenerari nequeunt; qua lege, qua conditione, quo privilegio illud solum vindicatur ingenitum? Si unius generis peccata sunt, quae novimus, quae lex arguit, quae aequitas punit, et illud primi hominis, quod voluntate commissum et aequitate punitum est; cur non aut ista ex illo intellegimus, aut illud ex istis? Aut si mutuo sibi testimonio esse non possunt, qua impudentia denegatur illa praevaricatio alterius conditionis fuisse, id est, non de voluntate, sed naturali tabe prolata? Postremo, aude cum assertione traducis definire quodcumque peccatum, non dico illud primum, sed interim vel de his quae nunc fiunt, verbi gratia, sacrilegium, flagitium, vel malum quodpiam facinus; id est, haec peccata quam definitionem habeant, explicato. Dices sine dubio: Voluntas est appetens quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere. Quia si voluntas mala non esset, peccatum esse non posset. Ad hoc quam rationabiliter assurgamus intende. O hebetudinem, o impudentiam non ferendam! Definis non esse peccatum nisi voluntatem liberam, et a iustitia prohibitam, cum mali naturalis opinio praescribat esse peccatum, cum quo nascitur homo, non voluntarium. Non est ergo verum, culpam non esse, nisi quae sponte committitur; quia est crimen, et maximum, quod non sponte, sed nascendo suscipitur. Remitte igitur definitionem peccati, quae Catholicis amica ad vos nec hospitii iure deflectit, atque ea remissa, proba te non esse illorum commilitonem, qui ipsam substantiam invidia pravitatis oppugnant. Et ut quod egimus colligatur: aut nullum docebitur voluntarium, si est aliquod naturale peccatum; aut nullum erit naturale, si omne peccatum voluntarium definitur; conficiturque ex his, ut aut neges nasci posse peccatum, et transeas in Catholicorum fidem; aut si perstiteris non aliquod, sed maximum crimen sine voluntate suscipi per naturam, reddas nomen tuum etiam Manichaeo, cui totum praestas obsequium.

 

AUG. Magnam te mihi putas invidiam comparare, cum dicis, nihil me a meo praeceptore differre; at ego in laudem meam tua sumo convicia; nec quod cogitas, sed quod verbis sonas, revocans ad fidem meam, sicut me intellegere oportet, intellego. Verum enim dicis et nescis; sicut Caiphas pontifex persecutor Christi, scelera cogitabat, et salubria nesciens verba dicebat 119. Gaudeo prorsus, in hac quae inter nos vertitur quaestione, me nihil a meo praeceptore differre; primo, quia ipse Dominus docuit me, mortuos esse parvulos, nisi ipse eos vivificet, qui pro omnibus mortuus est; quod exponens Apostolus dicit: Ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est 120. Et tu contradicis, negans parvulos mortuos, ne vivificentur in Christo, cum fatearis mortuum etiam pro parvulis Christum. Hoc me docet etiam Ioannes omnium Praeceptoris Apostolus, qui dicit: Ideo venisse Filium Dei, ut solvat opera diaboli; quae vos negatis in parvulis solvi, quasi propter illos non venerit, qui ideo venit ut solvat opera diaboli 121. Praeceptores etiam meos negare non debeo, qui me ad hoc intellegendum suo litterario labore iuverunt. Meus praeceptor est Cyprianus, qui dicit: Infantem secundum Adam carnaliter natum, contagium mortis antiquae prima nativitate traxisse, et hoc ipso ad remissionem peccatorum accipiendam facilius accedere, quod ei remittuntur non propria, sed aliena peccata 122. Meus est praeceptor Ambrosius, cuius non solum libros legi, sed verba etiam loquentis audivi, et per eum lavacrum regenerationis accepi. Longe sum quidem impar meritis eius; sed confiteor et profiteor me in hac causa nihil ab hoc meo praeceptore differre. Cui absit ut audeas praeferre Pelagium praeceptorem tuum; quem tamen ego contra te de Ambrosio teneo testem meum. Pelagius enim dixit, quod eius fidem et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere 123. Quem sic tu audes reprehendere, ut quod ait discordiam carnis per praevaricationem primi hominis in nostram vertisse naturam 124, et quidquid aliud de vitiata per Adam natura humana sensit et dixit, Manichaei affirmes esse commentum. Sane testimonium praeceptoris tui in hoc tanto viro ex parte custodis, quod eum non audes aperte reprehendere: sed cum mihi nominatim conviciaris lingua maledica et fronte proterva, profecto et illum et alios, qui eadem senserunt atque dixerunt, Ecclesiae catholicae magnos clarosque doctores tanto nequius, quanto obliquius criminaris. Ego itaque adversus te et meam defendo et illorum fidem, quos palam times habere inimicos, et invitus pateris iudices. Absit autem ut apud tales iudices valeant aliquid argumentationes tuae, in quibus peccato illi magno, hoc est, praevaricationi primi hominis, peccata consequentium temporum comparas, et putas si scelere primi hominis natura generis humani mutata est, etiam nunc parentum scelera naturam debuisse mutare filiorum. Haec enim dicens non respicis peccatores illos, posteaquam peccatum illud grande fecerunt, et de paradiso esse dimissos, et a ligno vitae tanta severitate prohibitos. Numquid scelerati temporum istorum in aliquas inferiores terras proiciuntur de hoc orbe terrarum, cum hic ipsa scelera quamlibet magna commiserint? Numquid a ligno vitae, quod in hac miseria nullum est, prohibentur? Sed persistit generis humani locus et vita, in quibus et homines impiissimi vivunt; cum videamus illorum impiorum locum et vitam, sicut erat ante peccatum, post peccatum non potuisse consistere. Debuerunt autem, secundum opinionem vestram, parvuli nullo reatu obligati, mox ut nascuntur, tamquam innocentes imagines Dei perferri ab Angelis in paradisum Dei, et illic sine ullo labore et dolore nutriri, ut si quis eorum peccasset, ipse inde merito proiceretur, ne crescerent imitatione peccata. Nunc vero cum solus audierit qui in paradisi felicitate peccavit: Spinas et tribulos terra pariet tibi, maledicta in omnibus operibus tuis; et in sudore vultus tui edes panem tuum 125; nullum hominum videmus a poena laboris alienum, qui utique labor beatos habitatores paradisi non erat gravaturus. Et cum sola mulier eius audierit: In tristitia paries filios, nullam parientium ab hoc supplicio scimus immunem. Numquid ergo ita estis absurdi, ut aut in paradiso existimetis homines istas aerumnas fuisse passuros si nemo peccasset, quas manifestissimum est, Deum nonnisi praevaricatoribus illis tunc hominibus intulisse; aut nunc eas negetis eorum posteros perpeti paradisi exsules, et ubique terrarum tot et tantas miserias perferentes; aut dicturi estis, quanto magis quisque est peccator et impius, tanto magis eius agros parere spinas et tribulos, et tanto magis eum sudare laboribus; et quanto est quaeque mulier iniquior, tanto eam parientem dolores perpeti graviores? Sicut ergo poenae humanarum miseriarum, quas communiter perferunt filii Adam a die exitus de ventre matris eorum, ideo sunt omnium, quia parentes communes sunt omnium, de quorum praevaricatione ista venerunt; ita ipsorum duorum praevaricatio tam magnum peccatum debet intellegi, ut posset omnium ex viro et muliere nascentium in deterius mutare naturam, et communi reatu tamquam hereditarii debiti obligare chirographum. Quisquis ergo dicit talem conditionem quorumlibet delictorum, quae nunc committuntur, esse debuisse, qualis fuit conditio delicti illius, quod in illius vitae tanta felicitate, et tanta non peccandi facilitate commissum est; etiam ipsas duas vitas debet aequare, eam scilicet quae nunc agitur, et eam quae in illis sanctis et beatis deliciis agebatur. Quod si esse stolidissimum cernis, desine de peccatis praesentis saeculi velle praescribere, ne illud magnum peccatum habeat suam vim et suum meritum singulare. Quamquam et in hac vita omnipotens et iustus ille qui dicit: Reddam peccata patrum in filios 126, parentum reatu etiam posteros irretiri satis evidenter ostendit, et quamvis mitiore nexu, tamen haereditarios debitores fieri, nisi eos, sicut iam in superioribus huius operis partibus disputavimus, a vinculo illius proverbii, quod dici solet: Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt 127, non vestrum argumentum, sed Novum Testamentum, nec generationis natura, sed gratia regenerationis absolvat. Definitio vero illa peccati, ubi intellegitur voluntas appetens quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere, illius peccati definitio est, quod tantummodo peccatum est, non quod etiam poena peccati; quod nescio quoties tibi iam ad ista responsum est. Qui enim dicit: Non quod volo, bonum facio; sed quod nolo malum, hoc ago 128, non illi ab hoc malo liberum est abstinere, et ideo invocat liberatorem, quia perdidit libertatem.

 

Adam a vinculis inferni fuit solutus.

  1. IUL. Tempus admonet ut ad alia transeamus; sed in eodem loco restare aliquid indignatione compellor. Tune audeas dicere Adam voluntate peccasse? Unde tibi venit hoc somnium? Quia iniquum, inquis, erat, ut imputaret in peccatum Deus, nisi a quo abstinere liberum nosset. Quid ergo? Hanc iustitiam ille princeps tenebrarum quem colitis, ad momentum ei crediderat, et eam propediem reposcens hunc Deum omni aequitate destituit, ut qui intellexerat a primordio non esse imputandum in peccatum, nisi unde liberum fuerat abstinere, per omne reliquum tempus a cunctis nascentibus noverit abstinere liberum non fuisse? Postremo, unde tu nosti illud tantummodo iustum fuisse, ut in Adam nisi voluntarium crimen non possit ulcisci; si iniustum esse non nosti, imputari cuiquam in crimen, quod fatearis sine voluntate susceptum? Aut ergo opinionem traducis iustam putabis, ut Dei possit convenire sententiae, cum imputat peccatum parvulo, quod sit nulla eius voluntate commissum, et cogeris illud quoque iustum et Dei conveniens iudiciis profiteri, ut Adae imputaverit in peccatum, quod noverat ab eo non voluntate, sed substantiae suae deformitate prolatum; perque hoc ipsum nulla erit tradux, nec depravata operantis arbitrio, sed male instituta ab exordio natura reprehendetur, confiteberisque te esse Manichaeum. Aut si resipiscens iniustum esse dixeris, ut Adam teneretur reus pro naturae suae culpis; irrefutabiliter consequitur, scelestissimum esse, si Abel, Enoch, Noe et omne hominum genus obnoxium crimini originali censeatur. Quod facinus iudicii si admoveas Deo tuo, solus pro omnibus remanebit reus; apparebitque, quod semper, non ipsum esse, quem catholici aequissimum in Trinitate veneramur. Quod si a Dei accusatione destiteris, Manichaeae traducis, qua hactenus confossus es, vel redivivus dogma damnabis.

 

AUG. Hinc est quod vehementer erratis, hinc estis haeretici, hinc adversus catholicam fidem, quae evitans haereticos, eloquia divina sectatur, eisque munitur, novitias machinas humanis et vanis argumentationibus componere audetis; quoniam nescitis, et quod intellegere non potestis, credere recusatis, quid valeant in seriem generationis seminum nexus, et in creaturis quas Deus alias ex aliis secundum genus suum nasci voluit, quanta sint et quam sint ineffabilia, quamque etiam nullo penetrentur sensu, nulla cogitatione comprehendantur naturalia iura propaginis; unde iste sit insitus humano generi affectus, ut omnes, quantum ad ipsos attinet, certos filios velint habere; cui rei proficit in feminis castis foederis fides coniugalis; propter quod philosophus Plato iure displicuit, quia censuit permixte utendum feminis, in ea civitate, quam disputando velut optimam format, etiam ipse quid volens, nisi ut omnibus minoribus maiores eam redderent caritatem, quam videbat filiis ipsam debere naturam, cum quisque cogitaret esse posse filium suum, cuius eam videret aetatem, ut ex quacumque femina ignota qua indifferenter usus esset, suo natus semine non immerito crederetur. Quid? Illam vocem nonne de visceribus cunctorum patrum Cicero emisit ad filium, ad quem scribens ait: Solus es omnium, a quo me in omnibus vinci velim? Nonne ipsa quae occultissima esse diximus, et tamen plus quam credibile est valere cognoscimus, naturalia propaginis iura fecerunt, ut duo gemini non solum nondum gignentes, verum etiam nondum nascentes, adhuc in utero matris, duo populi dicerentur 129? Eadem propaginis naturalia iura fecerunt, ut Israel dicatur servisse in Aegypto 130, Israel profectus esse ex Aegypto 131, Israel in terram promissionis intrasse, Israel adeptus bona vel expertus mala, quae illi populo Deus vel praestitit vel inflixit. De quo etiam scriptum est: Veniet ex Sion qui eripiat et avertat impietatem a Iacob; et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum 132; cum ille homo, qui haec duo nomina propria primus et solus accepit, longe ante defunctus, bona vel mala ista non viderit. Haec propaginis naturalia iura fecerunt, ut idem populus decimaretur in Abraham, non ob aliud, nisi quia in lumbis eius erat, quando decimatus est ipse propria voluntate 133, ille autem populus non propria voluntate, sed naturali propaginis iure. Quomodo autem idem populus fuerit in lumbis Abrahae, non solum ex illo usque ad tempus quod scriptum est in Epistola ad Hebraeos, verum etiam ex ipso usque ad hoc tempus, et ab hoc usque in finem saeculi, quousque filii Israel alii ex aliis generantur; quomodo ergo esse potuerit in lumbis unius hominis tam innumerabilis hominum multitudo, quis eloquendo explicet, quis saltem inveniat cogitando? Neque enim semina ipsa, quorum est quantitas corporalis, licet singula sint exigua, ex quibus singuli quique nascuntur, si congesta essent ex quibus tot homines nati sunt atque nascuntur, et in finem usque nascentur, potuissent lumbis unius hominis contineri. Vis ergo nescio quae invisibilis et incontrectabilis secretis naturalibus insita est, ubi iura propaginis naturalia delitescunt, propter quam vim tamen non utique mendaciter in lumbis illius patris fuisse dicuntur, quotquot ex illo uno potuerunt generationum successibus et multiplicationibus propagari. Non solum autem ibi fuerunt, verum etiam illo sciente et volente decimato, et ipsi sunt decimati neque scientes neque volentes, quoniam nondum exstiterant qui scire ac velle potuissent. Hoc porro ideo dixit illius sacrae auctor Epistolae, ut sacerdotium Christi, quod figurabat sacerdos Melchisedech, qui decimavit Abraham, praeponeret Levitico sacerdotio; docens etiam ipsum Levi, qui decimabat fratres suos, hoc est, decimas ab eis accipiebat, decimatum fuisse a Melchisedech in Abraham; quia et ipse in lumbis Abrahae erat, quando decimavit eum Melchisedech, id est, ab eo decimas accepit. Ac per hoc Christum, cui dictum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech 134, non vult intellegi decimatum; ut Levitico sacerdotio merito praeferatur 135; Melchisedech enim decimavit Abraham, non decimatus est, sicut Levi in Abraham. Si autem quaeritur, quomodo Christus non fuerit decimatus, cum etiam ipse, quod manifestum est, secundum originem carnis fuerit in lumbis Abrahae, quando a Melchisedech pater ille decimatus est; nihil occurrit nisi quod Maria quidem mater eius, de qua carnem sumpsit, de carnali concupiscentia parentum nata est; non autem Christum sic ipsa concepit, quem non de virili semine, sed de Spiritu Sancto procreavit. Non ergo pertinuit ad rationem virilis seminis, per quam fuerunt in lumbis Abrahae, quos in illo decimatos esse sacra Scriptura testatur. Concupiscentia porro carnis, per quam iactus carnalium seminum provocatur, aut nulla in Adam fuit ante peccatum, aut in illo vitiata est per peccatum. Aut enim sine illa poterant et genitalia congruenter moveri, et coniugis gremio semen infundi, si nulla tunc fuit, aut ad nutum voluntatis etiam ipsa servire, si fuit. Nunc autem si talis esset, numquam caro contra spiritum concupisceret. Aut ergo ipsa vitium est, si nulla fuit ante peccatum; aut ipsa sine dubio est vitiata peccato; et ideo ex illa trahitur originale peccatum. Fuit ergo in Mariae corpore carnalis materia, unde carnem sumpsit Christus; sed non in ea Christum carnalis concupiscentia seminavit. Unde ille natus est ex carne cum carne, in similitudine tamen carnis peccati, non sicut alii homines in carne peccati; propterea originale peccatum in aliis regeneratione dissolvit, non ipse generatione contraxit. Ideo Adam primus ille, secundus iste; quia sine carnis concupiscentia factus ille, natus est iste; sed ille tantum homo, iste vero et Deus et homo; et ideo ille potuit non peccare, non sicut iste peccare non potuit. Frustra ergo peccato illius peccata filiorum eius quamlibet magna et horrenda, vel aequare, vel etiam praeferre conaris. Illius natura quanto magis sublimiter stabat, tanto magis graviter concidit. Natura illa talis fuit, ut nec mori posset, si peccare noluisset; natura illa talis fuit, ut in se discordiam carnis et spiritus non haberet; natura illa talis fuit, ut contra vitia sua nulla certaret; non quod ei cedebat, sed quod in eo nulla erant. Tunc ergo debes peccata posterorum eius peccato eius aequare, si talem; tunc vero et maiora ea dicere, si meliorem naturam potueris invenire. Natura quippe rationalis quanto est ipsa superior, tanto ruina eius peior, et peccatum eius quanto incredibilius, tanto est damnabilius. Ideo angelus irreparabiliter cecidit, quoniam cui plus datur, plus exigitur ab eo 136; tanto itaque plus debebat obedientiae voluntariae, quanto plus habebat in bonitate naturae; unde sic punitus est non faciendo quod debuit, ut nec velle iam possit, aeternis etiam cruciatibus destinatus. Adam vero in tam multis posteris suis, ut eos ullus numerare non possit, gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum a sempiterno supplicio liberatur, et in se ipso quamvis a sua morte post annorum aliquot millia, quando Christus pro nobis mortuus ad loca mortuorum, non necessitate, sed potestate descendit, et dolores solvit inferni 137. Sic enim eum intellegenda est a delicto suo eduxisse Sapientia 138, quia per carnem sanctam unici Filii Dei quam progeneravit, patrem generis humani, ac sic etiam patrem Christi, qui pro salute hominum factus est homo, ab illis vinculis tunc solutum, non merito suo, sed gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, non inaniter credit Ecclesia. Hoc ergo imputavit in peccatum Deus primo Adae, unde abstinere illi liberum fuit; sed ipse primus Adam naturae tam excellentis fuit, quoniam vitiata non fuit, ut peccatum eius tam longe maius ceterorum peccatis esset, quam longe melior ipse ceteris fuit; unde et poena eius, quae peccatum eius continuo subsecuta est, tam grandis apparuit, ut continuo etiam teneretur necessitate moriendi, cuius erat in potestate non mori; et de loco tantae felicitatis foras continuo mitteretur, et a ligno vitae continuo vetaretur. Hoc autem quando factum est, in lumbis eius erat genus humanum. Unde secundum illa, quae praelocuti sumus, nimis occulta et multum valentia naturalia iura propaginis, consequens erat ut qui erant in lumbis eius per cuncupiscentiam carnis venturi in hoc saeculum, simul damnarentur; sicut consequens erat ut qui eo iure propaginis et ratione seminis erant in lumbis Abrahae, simul decimarentur. Omnes itaque filii Adae in illo aspersi sunt contagione peccati et mortis conditione devincti. Ac per hoc quamvis sint parvuli, et bonum quidquam vel malum non agant voluntate; tamen quia induti sunt illo, qui voluntate peccavit, trahunt ab illo peccati reatum, mortisque supplicium; sicut parvuli qui Christo induuntur, quamvis nihil boni fecerint sua voluntate, sumunt ab illo participationem iustitiae, et vitae praemium sempiternae. Ita forma futuri a contrario Christus ostenditur, propter quod ait idem Apostolus: Sicut induimus imaginem terreni, induamus et imaginem eius qui de caelo est 139. Quae cum ita sint, ille dicat, peccato et morte primi Adam non indui qui nascuntur, quisquis dicere audet iustitia et vita Adam secundi non indui qui renascuntur; quamvis nec illi peccatum fecerint unde liberum est abstinere, nec isti iustitiam quam liberum est facere.

 

Quam magna poena est, tam magnum debemus intellegere peccatum.

  1. IUL. Illud ergo peccatum, quod ipsum hominem in paradiso in peius mutavit, quia multo est grandius quam iudicare nos possumus, ab omni nascente trahitur 140. Quis tibi dixit quoniam peccatum Adae multo fuerit grandius quam Cain? Multo etiam quam Sodomitarum? Multo postremo immanius quam tuum atque Manichaei? Certe in historia nulla istius vanitatis invenitur occasio. Iussum fuerat ut edulio unius arboris abstineret; rudis, imperitus, incautus, sine experimento timoris, sine exemplo iustitiae, suggestu mulieris usurpavit escam, cuius illexerat et suavitas, et venustas. Vide hic transgressionem fuisse mandati. Admissa est praevaricatio una de ceteris, quas diversis temporibus peccantium studia perpetrarunt; non fuit amplius, quam cum populus Israelis interdictis utebatur animalibus. Causa enim peccati haud in qualitate pomi erat, sed in transgressione mandati. Quid ergo tale fecit Adam, ut peccatum eius exstitisse supra aestimationem hominum crimineris? Nisi forte et hoc saecundum mysteria Manichaei, qui a decerptione pomorum et omnium nascentium manus cohibet, ne partem Dei sui laceret, quam corticibus et graminibus opinatur inclusam, tu quoque Adam graviter deliquisse, quia cum esu pomi, Dei tui substantiam laceraverit, arbitraris. O furorem! Quia multo est grandius illud peccatum, quam iudicare nos possumus, ab omni - inquit - nascente trahitur. Maius ergo fuit crimen pomum edere, cum non liceret, quam sanctum Abel parricidali livore confodere, quam hospitum in Sodomis et sexuum iura violare, quam filios suos iam sub lege demoniis immolare, quam innocentes postremo nullius conscios voluntatis, recens opus Dei, diaboli regno subdere, meritisque coniungere, quam Deum iniquitatis arguere, quam honorabiles nuptias tenebrarum principi deputare, postremo parvulos, quia nascantur per generantium non fingo, sed colligo; tu quippe illud peccatum ita universis criminibus maius grandiusque dixisti, ut nullo possit aequiparari reatu. Huius autem tam mali magni, quod omnibus vitiis praeponderat, plenos advenire parvulos asseveras. Bene itaque intelleximus, quod quanto maioris peccati participes sunt, tanto in condemnatione scelestis omnibus praeferantur.

 

AUG. Propter verba mea, quae posuisti de libro meo, velut refellenda, si posses, ubi dixi: Illud ergo peccatum quod in paradiso ipsum hominem mutavit in peius, quia multo est grandius quam iudicare nos possumus, ab omni nascente trahitur; quaeris a me quis mihi dixerit, quod peccatum Adae multo fuerit grandius quam Cain, multo etiam quam Sodomitarum. Quod ego quidem non expressi verbis meis, sed ea tu sic intellexisti; ego enim dixi grandius quam iudicare nos possumus illud esse peccatum; non dixi grandius quam Cain vel Sodomitarum. Prohibiti enim pomi usurpatio, quoniam sic vindicata est, ut natura quae potestatem non moriendi habebat, haberet moriendi necessitatem, procul dubio iudicia cuncta excedit humana. Pomum quippe lege Dei vetitum manducare, leve videretur esse peccatum; sed quanti hoc aestimaverit qui non potest falli, satis apparet granditate supplicii. Cain vero fratricidae apparet omnibus immane peccatum, et scelus esse constat horrendum; quod si, ut tu facis, pomo illicite decerpto, per humanum comparetur examen, ridicula comparatio iudicabitur; qui tamen fratricida, quamvis quandoque moriturus, nec morte punitus est, qua solent humanis iudiciis talia crimina vindicari. Ait quippe illi Deus: Operaberis terram, et non adiciet virtutem suam dare tibi; gemens et tremens eris super terram. Et cum ille audiens terram non sibi daturam fructum secundum laborem suum, et super eam cum gemitu et tremore miserum se futurum, magis mortis formidine quateretur, ne quis ei faceret, quod ipse fecerat fratri; posuit ei Deus signum, ne quisquam eum, cum invenisset, occideret 141. Hic rursus ingens culpa, et levis poena; sed hominum iudiciis hoc videtur, qui nec mysteria ista cognoscunt, et hominum culpas tam liquido atque integro examine, quam Deus pensare non possunt. Sodomitae sane igne super illam terram veniente de caelo, poena suis factis congruente, sunt consumpti 142; sed ibi erant et parvuli, te patrono, puri et liberi ab omni contagione peccati, nec tamen iustus et misericors Deus tot innocentes imagines suas per Angelorum ministerium, quod ei facillimum fuit, ante rapuit de incendio Sodomorum, aut sicut tribus illis in camino viris 143, innoxias eis flammas, quibus parentes eorum cremabantur, omnipotens praebuit. Ista considera, ista diligenter et pie cogita; et videns in hoc saeculo pusillos cum magnis, pariter talibus miseriis subiacere, quales nullo modo possent in Dei paradiso, si nemo peccasset, existere; agnosce originale peccatum, et iustum grave iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum 144; et noli eos tua defensione amplius aggravare, aegrotis vel mortuis salvatorem et vivificatorem denegans Christum. Nam si quaeris, quis mihi dixerit quam magnum peccatum Adam perpetrarit, ipse est qui dixit et tibi; sed si habes aures audiendi, audies eum; habebis autem eas, si non illas tuas arbitrio tribuas, sed ab illo accipias qui dixit: Dabo eis cor cognoscendi me, et aures audientes 145. Quis enim, nisi qui talibus auribus caret, non audit Scripturam sine ulla obscuritate vel ambiguitate dicentem homini primo peccatori: Terra es, et in terram ibis 146? Ubi evidenter ostenditur, non eum fuisse vel carne moriturum, id est, in terram, unde caro eius sumpta fuerat, morte ipsius carnis iturum, nisi propter peccatum hoc audire perpetique meruisset, unde postea dixit Apostolus: Corpus quidem mortuum est propter peccatum 147. Quis non audiat, nisi qui tales aures non habet, dicentem Deum de ipso Adam: Ne aliquando extendat manum suam, et sumat de ligno vitae, et edat, et vivat in aeternum; et dimisit illum Dominus de paradiso voluptatis 148? Ubi utique sine labore et dolore ullo viveret in aeternum. Voluptas quippe illa paradisi, quod necesse est fateamini, si christianum nomen nondum estis obliti, non turpitudinis, sed beatitudinis cogitanda est. Haec ergo poena, quam meruit Adam, ne viveret in aeternum, et ideo dimissus est de loco tantae beatitudinis, ubi si esset, neque peccasset, procul dubio viveret in aeternum, quam magna poena est, tam magnum debemus intellegere peccatum, quod ea poena dignum fuerat vindicari. Quid igitur agis, obsecro te, cum peccatum Adae tanta extenuare conaris instantia, nisi Deum arguis immanis horrendaeque saevitiae, qui hoc tanta, non dico severitate, sed crudelitate punivit? Quod de Deo, si nefas est sentire, cur non quantitatem culpae, de qua homines iudicare non possunt, iudicante iudice incomparabiliter iusto, de poenae granditate metiris, et tuam linguam a sacrilega loquacitate compescis? Ego autem iniquitatis non arguo Deum, cuius dico iustum iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum; sed tu potius iniquum facis Deum, qui putas eos hoc perpeti sine ullo merito qualiscumque peccati. Nec propter opus quod fecit Deus, sed propter vitium quod insevit inimicus, eos sub eodem inimico esse dico, qui ex primo homine nascuntur, si in secundo non renascuntur. In quibus tu Ecclesiam catholicam crimine maiestatis accusas, si, ut dicis, non eruuntur de potestate tenebrarum, cum baptizantur parvuli, et illa, priusquam baptizentur, exorcizat et exsufflat tot imagines Dei. Nec honorabiles nuptias deputo principi tenebrarum, quas purgo ab omni noxa libidinis, si ea bene utuntur intentione propaginis. Tu vero malum quo caro concupiscit adversus spiritum, constituere in paradiso non perhorrescis, hoc est, in loco tantae pacis, tantae quietis, tantae honestatis, tantae felicitatis. Nec parvulos non habentes nisi originale peccatum, omnibus flagitiosis et sceleratis, ut calumniaris, iudico esse peiores. Aliud est enim peccato a se commisso gravari, aliud alieni quamlibet magni contagione respergi. Propter quod parvuli ad remissionem peccatorum, sicut ait Poenus, poena vestra, Cyprianus, hoc ipso facilius accedunt, quod eis remittuntur non propria, sed aliena peccata 149. Tu autem, cum parvulos, non solum, quod et nos dicimus, nullum ex propria voluntate fecisse, verum etiam nullum dicis ex origine traxisse peccatum, iniustum procul dubio facis Deum, quod tibi iam saepe dictum, saepiusque dicendum est, qui eis imposuit grave iugum a die exitus de ventre matris illorum. Sane ut intellegas quomodo parvuli ex Adam nati, et participatione peccati illius hominis obligentur, et tamen ipsius reatui non aequentur, attende Christum, quem legisti esse formam futuri 150; et vide quemadmodum parvuli in illo renati, et eius participes iustitiae fiant, et eius meritis non audeas eos comparare. Tu quoque in huius operis tui libro secundo 151, in Adam peccati formam, quia prior peccavit Eva, non primam dixisti esse, sed maximam; sicut in Christo iustitiae formam non primam esse, sed maximam, quia fuerunt iusti et ante ipsum; quod a te dictum si oblitus non fuisses, non hic Adae peccatum extenuares, in quo maximam formam peccati exstitisse confessus es.

 

Os oscenum!

  1. IUL. Sed cur tibi de inimicitiis innocentiae commoveatur invidia, cum petulantia et rabies oris obsceni nec divinitatis honore frenetur? Accusas enim parvulos, sed cum Deo; incessis innocentiam, sed cum aequitatis iniuria; inficiaris veritati, sed cum eius criminatione quem Deum tuum fateris. Ac per hoc, etsi non deficeremus rationis auxilio, abunde tamen tradux peccati assertorum suorum deformitate corrueret.

 

AUG. Tua conviciosa loquacitas rabiem mihi obiecit oris obsceni. Numquid ego sum defensor laudatorque libidinis? Numquid ego ausus sum concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum, paradisi etiam possessione ditare? In quem locum tanti decoris et pacis, simul introduxisti aut bellum, quo ad peccandum impellenti laudabiliter repugnatur, aut dedecus, quo turpiter ei ceditur. Cur ergo tam contumeliose insurgis in me, nec respicis te? Nam ego non accuso Deum; sed tu, qui dicis parvulos nullum ex origine trahere peccatum, quibus ille imposuit grave iugum. Nec incesso innocentiam cum aequitatis iniuria; sed tu aequitati facis iniuriam, qui tantam dicis habere parvulos innocentiam; quos tamen, si quod ipse sapis, verum esse sciret, gravi iugo aequitas non puniret. Nec inficior veritati, nec Deum criminor; sed tu potius. Verum enim dixit Apostolus: Corpus mortuum est propter peccatum 152; quod tu negas. Deum vero quomodo non criminaris, cui miserias, quas negare non potes, imputas parvulorum, nullum habentium miseria dignum originale peccatum? Ac per hoc conclusio tua, quae deformitatem nobis ingerit, nullius rationis sequitur veritatem.

 

Plura intellegentiae peccata quam syllabae.

  1. IUL. Verum quid nos tam obstipe veritatis solius rationem sequendam putamus; cum inimicorum nostrorum phalanx ipsis innitatur rerum periculis, et insurgat in nos aerumnarum munita suffragiis? Vult quippe pudore coeuntis, dolore parientis, sudore laborantis, transmissionem culparum et poenarum in semina comprobare; ut his videlicet signis, difficilium partuum, agricolarum sudantium, et dumosorum novalium, crimen naturale credatur, cuius merito per tot incommoda genus exerceatur humanum; quod quidam per Adae peccatum, mortale opinantur effectum. Ideo autem dixi: Quidam, quia princeps eorum Augustinus hoc quidem erubuit dicere. Denique scribit ad Marcellinum, mortalem Adam factum videri; sed elegantia solita subdit, mortem stipendium iniquitatis fuisse; et quem fatetur mortaliter institutum secundum naturam, mori non potuisse pronuntiat. Illae ergo adversus nos, quae leguntur in Genesi, sententiae proferri solent, quibus Adam atque Eva vexantur, de quibus disserendi iam est tempus. Dixit - inquit - Dominus Deus serpenti: Quia fecisti hoc, maledictus tu ab omnibus pecoribus, et ab omnibus bestiis quae sunt super terram; super pectus et ventrem ambulabis, et terram manducabis omnibus diebus vitae tuae; et inimicitias ponam inter te et mulierem, et inter semen tuum et semen eius. Ipsa tuum captabit caput, et tu illius captabis calcaneum. Mulieri vero dixit: Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum; in tristitia paries filios, et ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur. Adae autem dixit: Quoniam audisti vocem mulieris tuae, et manducasti de ligno, de quo praeceperam tibi de eo solo ne manducares ex eo, maledicta terra in operibus tuis; in tristitia manducabis eam omnibus diebus vitae tuae; spinas et tribulos edet tibi, et edes fenum agri tui; in sudore faciei tuae edes panem tuum, donec convertaris in terram de qua sumptus es; quoniam terra es, et in terram ibis 153. Has ergo sententias ad testimonium ingenitae iniquitatis assumitis, concionaminique non fuisse in pariendo feminas dolituras, nisi ad eas cum peccato Evae fecunditatis illius aerumna transisset. Ipsum ergo supplicium vultis esse peccati indicium, ut quod prima feminarum meruit per delictum, nulla quoque sine eadem credatur iniquitate sentire. Non enim esset, inquitis, dolor in pariente, nisi in nascente esset peccatum. His ergo quam attonitus occurram, haud facile metior? Tantum enim stimulorum admovit in hoc loco vestra opinio, ut vix digner ad certationem moveri; plura quippe in his obiectionibus intellegentiae sunt peccata quam syllabae.

 

AUG. Aerumnas generis humani quamlibet dicax et facetus irrideas, vel irridere te fingas, ipsae te in angustias has impulerunt, ut paradisum Dei, etiamsi nemo peccasset, aerumnosum futurum fuisse affirmare cogaris; quod si verecundatus nolueris facere, ut facias tuo dogmate urgeberis; quod dogma nisi correctus abieceris, istas prementes et in horrendum praecipitium contrudentes angustias non effugies. Quaeritur enim a te, has aerumnas, quas et in maioribus et in parvulis esse conspicimus; unde existimes emanare. Respondes ex tuo dogmate, humanum genus sic esse ab exordio sui divinitus institutum. Referturque responsioni tuae: Ergo et in paradiso futurae fuerant, si nullum ibi peccatum esset exortum. Hic tu aut praeceps ibis, aut dogma mutabis, aut fronte perditus, aut mente correctus. Aut enim aerumnosa vita locum famosissimae felicitatis implebis, et non invenies oculos quibus qualescumque aspicere audeas Christianos; aut in abrupta horribiliora deiectus, alienae malae naturae nobisque permixtae has aerumnas hominis imputabis, et Manichaei tartarea profunditate sorbeberis; aut de natura vitiata hanc aerumnarum poenam iudicio Dei punientis existere confiteberis, et in auram catholicam respirabis. Quin etiam dicis, quod quidam genus humanum per Adae peccatum mortale, opinantur effectum; et addis, ideo te dixisse: Quidam, quia ego princeps eorum hoc erubuerim dicere; sed ad Marcellinum scripserim mortalem Adam factum videri. Qui haec tua et illa mea legerunt vel legunt, si Pelagiani non sunt, profecto vident quemadmodum lingua tua amplexa sit dolositatem. Numquam enim ego sensi, numquam omnino dixi, sicut vos dicitis, mortalem Adam factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Haec prorsus verba obiecta sunt Caelestio in episcopali iudicio Carthaginensi. Haec obiecta sunt et Pelagio in episcopali iudicio Palaestino 154 Haec quippe de hac re inter nos et vos vertitur quaestio, utrum Adam, sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Nam quis ignorat, quia secundum definitionem, qua immortalis dicitur ille qui non potest mori, mortalis autem qui potest mori, Adam potuit mori, quia potuit peccare; et ideo mori merito culpae, non necessitate naturae? Secundum illam vero definitionem, qua et ille immortalis dicitur cuius est in potestate non mori, quis neget Adam esse conditum huius potestatis? Quoniam qui habebat potestatem numquam peccandi, profecto habebat potestatem numquam moriendi. Illud ergo est quod contra vos dicitur, hoc dogma vestrum, quo putatis Adam, sive peccaret, sive non peccaret, fuisse moriturum, omnino esse falsissimum. Quae cum ita sint, quo pacto ego dicerem, quod me dixisse mentiris, Adam secundum naturam mortaliter institutum, quasi urgeretur necessitate moriendi; cum in mortem nisi propter peccatum non posset urgeri? Aut quomodo eum mori non potuisse pronuntio, cum esse mortuum sciam; et utique si mori non potuisset, mortuus non esset? Sed plane illum non mori potuisse pronuntio. Aliud est autem non posse mori, aliud posse non mori; illud maioris est immortalitatis, hoc minoris. Si duo ista discernis, et quod vos de Adam dicitis, et quod nos contra vos dicimus, cernis. Vos enim dicitis: Sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset; nos autem dicimus: Quamdiu non peccaret, moriturus non esset; et si numquam peccasset, mortuus non esset. Deinde commemoras quae contra vos de Genesi dici soleant; et de dolore parientis, qua poena prior Eva punita est, dicis aliquid, quod nos dicere vis putari, vel putas. Non enim dicimus, non fuisse in pariendo feminas dolituras, nisi ad eas cum peccato Evae fecunditatis illius aerumna transisset; cum ad eas non fecunditatis, sed iniquitatis aerumna transierit. Etsi enim facta est aerumnosa fecunditas; iniquitas, non fecunditas hoc fecit; aerumna quippe parientis ex iniquitate hominis, fecunditas autem ex Dei benedictione descendit. Aut si aerumnam fecunditatis non sic intellegi voluisti, tamquam eam fecunditas fecerit, sed acceperit; haec est nostra sententia. Verum nos non dicimus etiam in paradiso parientes feminas fuisse dolituras; immo inde colligimus hunc dolorem poenam esse peccati, quia in eo loco non fuisset, ubi non sinerentur manere quicumque peccassent; quod tu refutare non niteris, nisi Dei paradisum, manu fronti opposita et oculis clausis, non solum libidinibus hominum, verum etiam cruciatibus implere cogaris. Sed quid mirum? Quando implere vis illum memorabilis felicitatis locum etiam mortibus hominum, quarum sine aliquo corporis cruciatu, vel nulla, vel pene nulla contingit. Et cum haec portenta te dicere tuum dogma compellat; eos, qui haec absit ut dicant, quia illud potius antiquitus Ecclesiae Dei traditum tenent, unde dictum est: A muliere initium factum est peccati, et propter illam morimur omnes 155; audes insuper irridere, eorumque me principem insultanter appellas contra scientiam et conscientiam tuam. Nullo modo namque ignoras, quot et quanti in Ecclesia docti Ecclesiaeque doctores ante nos dixerint, sic naturam hominis divinitus institutam, ut si non peccasset, moriturus non esset. Horum ergo quomodo princeps vocor, quos non duco, sed sequor? Te autem non dico esse principem eorum qui asserunt sic Adam mortalem factum, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset, atque ita paradisum sanctae voluptatis, ubi tanta requies animae et corporis erat, morientium cruciatibus, mortuorum funeribus, lugentium maeroribus implere conantur. Non es tu eorum princeps: Pelagius et Caelestius, qui priores ista dixerunt, tenent huius nefandi dogmatis principatum; quos utinam, sicut non ducis, ita nec sequereris!

 

Supina tradux peccati, non prona.

  1. IUL. Hoc enim ipsum quam insanum est, quod dicitis, primo dolorem pariendi comitem esse peccati, cum ita perspicue ad sexuum conditionem magis, quam ad criminum respiciat ultionem, ut omnia animalia nullo maculata peccato, hos angores, hos gemitus in parturitione patiantur? Per quod apparet, argumentum non esse peccati, quod inveniri etiam sine peccato potest. Deinde promoventes affertis aliud, multo ineptissimum. Non doleret, inquis, femina, nisi esset criminum particeps. Verum illico subditis: Sed hoc peccatum, propter quod dolet mulier, non in pariente, ceterum in nascente deprehenditur. Nam ideo et baptizatae mulieres, liberae, ais, agitant a peccato; sed pro filiorum iniquitate, quos edunt, fecunditatis suae difficultatibus affliguntur. Qua opinione tradux peccati non iam a matre decurrit in sobolem, sed in parentes a nascente refunditur. Nam si ideo mulier baptizata sentit dolores, quia iniquitates inveniuntur in parvulo; supina incipit tradux esse, non prona. At non ideo cruciatur, quia iniquitatem filius habet; sed ideo quia eam secum ipsa, cum nasceretur, advexerat. Verum hoc malum sublatum ab ea per gratiam dixeras; si ergo peccato dolor parturientis adhaerebat, amotio peccati cruciatui parturitionum debuit mederi. Aut si cruciatus hic sine iniquitate esse non potest, qui tamen post Baptisma in feminis invenitur; iniquitas quoque eis non est dempta per gratiam, et eviluit pompa Baptismatis. Si autem in his mysteriis ea quam nos credimus, non vos fingitis, fuit virtus et veritas, sublatumque est omne peccatum, remanet dolor tamen, qui partus difficultate generatur; manifestum est illum gemitum naturae indicem esse, non culpae; quem te quoque annuente patiuntur, quas a Manichaeorum peccato liberatas fateris. Porro id exemplis rerum solis apparuit; si vero inspiciamus et ipsius verba sententiae, nae illa vestras nebulas splendidiore fulgore solis radiis dissolvet. Non est quippe dictum ad mulierem: Orientur in te dolores, aut: Generabo tibi gemitus; ut post culpam sensus eorum institui viderentur; sed: Multiplicans, inquit, multiplicabo tristitias tuas. Ostendit iam esse in naturali ratione, quod se in peccatrice persona non condere, sed multiplicare promittit. Numquam quippe multiplicantur nisi exstantia; ceterum antequam sint, fieri quidem proprie, augeri autem praepropere nuncupantur. Denique, ne hoc nostrum magis, quam ipsius veritatis esse videatur, hic in cunctis animantibus verborum refertur ordo servatus. De homine quoque priusquam fieret: Faciamus, inquit Deus, hominem ad imaginem et similitudinem nostram 156; et denuo de muliere: Dixit, inquit, Deus: Non est bonum esse solum hominem; faciamus ei adiutorium simile sui 157. Postea vero, quam facti sunt: Benedixit eis, inquit, dicens: Crescite et multiplicamini, et implete terram. Antequam conderentur, non est dictum: Multiplicentur; sed: Fiat homo; posteaquam exstitit qui acciperet incrementa, consequenter adiungit: Crescite et multiplicamini, et implete terram 158. Hoc itaque ordine gemitus parturitionum, qui secundum naturam fuerat, ita in hominum corporibus, sicut in pecoribus institutus, non conditur in Eva, sed crescit, ut peculiari granditate excitatorum affligeretur angorum. Nec tamen ad posterae aetatis feminas, nisi naturali mediocritate et corporum varietate pertingerent. Ibi ergo, non ut doleret in pariendo mulier, de peccato fuit, sed ut nimis doleret; sicut etiam temporibus diversis debilitates corporum pro peccatis, quibusdam legimus accidisse; sed non illa ampliatio miseriarum parcimoniam modi naturalis evertit. Nec tamen omnia quae in eadem sententia continentur, animadvertentis vigore clauduntur. Ceterum quaedam ibi pars indicat meritum, quaedam designat officium. Multiplicans, inquit, multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum; in tristitia paries filios. Huc usque ultio, quam non natura, sed persona promeruit. Iam hinc simpliciter posterioris sexus munus ostenditur: Ad virum, inquit, tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur. Hoc nimirum non spectat ad poenam, quod nisi esset, spectaret ad culpam; ut viro quippe mulier modesto subdatur affectu, ordo est, supplicium non est. Caput enim, secundum Apostolum, mulieris, vir 159; quia non est creatus homo propter mulierem, sed mulier propter virum 160. Si ergo caput suum congruo pudore veneretur, naturae instituta custodit, non peccati tormenta perpetitur; cui ordini si resultaverit, rea est. Non est ergo in miseria functio rei, cuius neglectus in noxa est.

 

AUG. Dolorem pariendi poenam dicimus esse peccati. Scimus enim hoc Deum sine ulla ambiguitate dixisse, nec dixisse nisi praevaricatrici sui mandati, nec ob aliud dixisse, nisi quia irascebatur suum praevaricatum esse mandatum. Sed hanc iram Dei ut tu exinanires et frustrares, dixisti usque adeo poenam istam non esse peccati, ut animalia quorum nulla peccata sunt, gemitus huiusmodi in partu doloresque patiantur. Non quidem tibi dixerunt animalia, utrum ille gemitus sit canentium vel dolentium. Gallinas sane parituras, similiores esse cantantibus quam dolentibus cernimus; post partum vero tales voces edere, quales in formidine consuerunt; porro cum pariunt in summo esse silentio, sicut columbas, et alias aves, quae advertentibus innotescunt. Quis ergo novit muta animantia, quae quid in se agatur indicare non possunt, utrum tempore pariendi eorum motus et sonus non solum nihil doloris, sed habeat aliquid etiam voluptatis? Sed quid mihi est in hac re scrutari obscura naturae, cum inde nostra causa non pendeat? Prorsus si muta animalia nihil doloris patiuntur in partu, argumentum tuum nullum est; si autem patiuntur, ea ipsa poena est imaginis Dei, conditioni pecorum comparari: poena porro imaginis Dei, nisi culpa praecederet, iusta esse non posset. Illud autem absit ut dicam, quod tamquam dicam, refellendum putasti, non suo, sed nascentis merito matrem dolere cum parturit, et ideo etiam dimissis peccatis fideles dolere urgente necessitate pariendi. Absit, inquam, ut hoc dicam. Numquid enim quia mortem dicimus peccati esse supplicium, ideo dicendum est eam post remissionem peccatorum non debuisse contingere? Hae quippe, quas in natura praevaricatione vitiata dicimus poenas esse peccati, ideo etiam post remissionem peccatorum manent, ut probetur fides, quam de venturo credimus saeculo, ubi ista non erunt. Neque enim fides esset, si propterea crederemus, quia continuo nobis nihil dolendi et non moriendi praemium redderetur. Qua ratione reddita, id est, ad agonem fidei nobis relinqui mala contracta peccato, quamvis reatu peccatorum per Baptismum iam soluto, quid habet virium quod aisti: Si in mysteriis sublatum est omne peccatum, et remanet tamen dolor qui partus difficultate generatur, manifestum est illum gemitum naturae indicem esse, non culpae? Hoc enim, quod nullas adversus nos habet vires, non utique diceres, si fidei tu vel haberes vel attenderes vires, quae tanto sunt fortiores, quanto magis ea speramus quae non videmus, et per patientiam miseriarum, plenitudinem beatitudinis exspectamus 161. Sed ipsa - inquis - Dei verba, quibus non ait: Orientur in te dolores, aut: Generabo tibi gemitus, ut post culpam sensus eorum viderentur institui; sed ait: "Multiplicans multiplicabo tristitias tuas"; ostendunt quia iam erat in naturali ratione, quod se in peccatrice persona non condere, sed multiplicare promittit; et addis, quasi definitivam generalemque sententiam, dicens: Numquam quippe multiplicantur nisi exstantia; ceterum antequam sint, fieri quidem proprie, augeri autem praepropere nuncupantur. Ubi primum a te quaero, quomodo dicas dolores Evae iam exstantes fuisse, quos perpessa non fuerat; quomodo, inquam, iam dolores habebat, quae nihil dolebat? Quod si non exstabant in ea dolores, quia eos non habebat quae non dolebat; poterant ergo multiplicari et qui non erant; et recte accipitur dictum: Multiplicabo tristitias tuas, id est, multas eas esse faciam; quod fieri potest, sive aliquid esse iam coeperit, sive nec coeperit. Frustra igitur dixisti: Numquam enim multiplicantur nisi exstantia; quia ecce in Eva post peccatum dolores sunt multiplicati, qui priusquam peccasset, non erant ulli. Ac per hoc, non ideo dixit Deus: Multiplicabo tristitias tuas, quia tristitiae in illa esse iam coeperant aliquae; sed quia multiplices erant futurae, ex quo inciperent esse. Sed erant, inquis, in naturali ratione. Si ergo in naturali ratione iam sunt etiam quae nondum orta sunt, quid te adiuvat quod aisti: Propterea Deum non dixisse: Orientur in te dolores, sed: "Multiplicabo dolores tuos", quia iam erant in naturali ratione? Respondetur enim tibi: Potuit dicere: Orientur in te; quia eos erat multiplicaturus, qui in ratione naturali iam erant, non qui iam orti erant. An forte dicturus es: Iam prorsus orti erant in ipsa naturali ratione? Quanto igitur manifestius et acceptione dignius tibi dicitur: Iam erant filii Adam in Adam naturali ratione, quando, sicut ait beatus Ioannes episcopus: Illud peccatum grande commisit, et omne hominum genus in commune damnavit 162; vel, sicut ait collega eius Ambrosius: Fuit Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et in illo omnes perierunt 163; si tu audes dicere, non solum: Iam erant; verum etiam, quod nos de filiis Adam, quando peccatum illud admissum est, dicere non audemus: Iam orti erant dolores Evae, quando eos Deus multiplicaturum se esse minatus est! Verumtamen non in naturali ratione iam erant Evae dolores, quos parturientes necesse est perpeti; quia non eos illam necesse erat perpeti, cum parturire coepisset; venerunt quippe illi damnatione culpae, non conditione naturae. Quod vos negando quid agitis, nisi ut in loco illius beatitudinis, ubi esse homines permissi non sunt, quos iam cruciari oportebat, cruciatus hominum etiam peccante nemine collocetis? Quod ignoro qua fronte faciatis; nisi quia vos paradiso contrarios, contra paradisum quodammodo habitare delectat; quia et Adam de paradiso eiectus, contra paradisum est collocatus 164. Iam itaque paradiso contrarius, quanta vanitate contra paradisum argumenteris attende. Multiplicari non tibi videntur, nisi ea quae ex aliqua parte iam existunt; ceterum, antequam sint, non multiplicari putas dicenda esse, sed fieri. Nulla ergo multiplicia nascuntur, si non additamentis multiplicantur, id est, fiunt multiplicia. Ac per hoc, ille qui dictus est esse in Sapientia spiritus multiplex 165, qui esse non coepit, sed ex aeterno ita est, non recte appellatus est multiplex, quia eum multiplicem nulla additamenta fecerunt. Quid etiam dicturus es de responso Dei ad Abraham, ubi ait: Multiplicans multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli 166? Ubi videmus Deum multiplicasse etiam stellas caeli, sicut se promisit multiplicaturum semen Abrahae? Numquid ergo stellae caeli, ut multiplicarentur, pauciores prius esse coeperunt, et non in numero suo multiplices sunt institutae, ex quo sunt institutae? Cur ergo non sic accipis quod dictum est: Multiplicans multiplicabo tristitias tuas; tamquam dixisset: Faciam tristitias tuas multiplices, nisi quia sic agis, ut in paradisum, contra quam collocatus es, si possis introducas dolores, et in loco tantae beatitudinis ante peccatum praedices miserias institutas? Quod enim Eva, ut affirmas, cum doloribus parturitionem naturaliter, antequam peccaret, accepit, istam vocas parcimoniam naturalem; quam videri non vis eversam ex eo quod amplius de poena mulieri Deo vindicante, cum peccasset, accessit. Sic enim loqueris, ut dicas: Sed non illa ampliatio miseriarum parcimoniam modi naturalis evertit. Proinde te docente, ut feminae in partu mediocriter doleant, parcimonia naturalis est; quod vero peccati merito additum est Evae, ampliatio miseriarum est. Nec vides, cum ista dicis, quia si ampliatae sunt miseriae per peccatum, iam fuerant institutae per naturam, et mulier, cui ampliatae sunt miseriae merito peccati, iam naturaliter misera erat ante peccatum. Tu licet eam dicas parcimonia naturali mediocriter miseram; tamen, velis nolis, cui dicis accessisse ampliationem miseriarum, profecto et ante hanc accessionem miseram confiteris. Ecce quod de te meretur natura hominis a Deo primitus instituti; ecce quod de te meretur paradisus Dei. Eiectus quippe, et contra eum collocatus talia contrarius reddidisti, ut in loco beatitudinis diceres miserias divinitus institutas, non autem coepisse, sed crevisse peccatis. Quid tam contrarium, quam miseria beatitudini, et beatitudo miseriae? Aut quid significat, quod de paradiso peccator exclusus, contra paradisum est collocatus; nisi quia in miseria collocatus est, quae beatitudini sine cuiusquam contradictione vel dubitatione est contraria? Et quid sic fugit natura, ut miseriam? Quid sic appetit, ut beatitudinem? Denique liberum arbitrium quod de hac re habemus, ita nobis naturaliter insitum est, ut nulla miseria nobis possit auferri quod miseri esse nolumus, et volumus esse beati. Usque adeo ut iam ipsi qui male vivendo sunt miseri, male vivere quidem velint, nolint tamen esse miseri, sed beati. Hoc est liberum arbitrium nostris mentibus immobiliter fixum, non quo bene agere volumus, nam in humana iniquitate potuimus amittere, et gratia divina possumus recipere; sed liberum arbitrium quo beati esse volumus, et miseri nolumus, nec miseri possunt amittere, nec beati. Beati quippe omnes esse volumus, quod ipsi quoque philosophi huius saeculi, et Academici de rebus omnibus dubitantes, teste patrono suo Tullio, coacti sunt confiteri; idque unum esse dixerunt, quod disputatione non egeat, quod nemo est qui non expetat. Hoc arbitrium liberum adiuvatur per Dei gratiam, ut quod naturaliter volumus, hoc est beate vivere, bene vivendo habere possimus. Et tu dicis, quamvis mediocres miserias, tamen miserias, beatitudini nullo negante, nullo ambigente contrarias, in primis operibus Dei, nullo cuiusquam praecedente peccato, naturaliter institutas, ut scilicet peccatricis mulieris poena, propter quam dictum est: Multiplicans multiplicabo tristitias tuas, non sit institutio miseriarum, quae, ut dicis, iam fuerat in natura; sed ampliatio quae accessit ex poena. Quid ego iam tecum agam de sequentibus Dei verbis, ubi posteaquam dixit quod ad poenam pertinebat: In tristitia paries filios; mox addidit: Et ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur 167? Quid opus est ut tecum inde confligam, utrum ista dominatio viri poena sit feminae an ordo naturae? Quem tamen ordinem non commemoravit Deus, quando condidit, sed quando punivit. Verum, ut dixi, quid opus est in eo remorari, quod utrumlibet sit, nostram non impedit causam? Prorsus Deus, a supplicio quod infligebat mulieri, ad praecipiendum fuerit repente conversus, et iubendo non damnando dixerit: Ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur; quid hoc ad quaestionem, quam de supplicio peccatricis ista disputatione versamus? De miseriis tecum ago, quas de paradiso eiectus eique contrarius, in paradiso locare conaris; easque non peccantium meritis, sed Deo naturarum institutori, tamquam et ipsas naturaliter instituerit, tuo pudore pereunte, et ore blasphemante tribuere. Dic iam quid etiam de viri poena persuadere nitaris; quandoquidem iam satis est, quid ista mulier quae ante peccatum nuda erat et non confundebatur, te nudavit atque confudit.

 

Crimina cavere, non vindicare.

  1. IUL. Verum sufficiant ista de muliere, transeamus ad viri munia. Adae - inquit - dixit: Maledicta terra in operibus tuis; in tristitia manducabis eam omnibus diebus vitae tuae; spinas et tribulos edet tibi, et edes fenum agri tui; in sudore faciei tuae edes panem tuum, donec convertaris in terram de qua sumptus es; quoniam terra es, et in terram ibis 168. Hic non est dictum: Multiplicabo spinas tuas, aut sudores tuos; sed quasi tunc primum creata dicuntur. At etiam huius invidia, non maiore quam uxoris eius labore dissolvitur; initio quippe non semini hominis, sed humo maledicitur: In tuis operibus -inquit - maledicta terra erit. Quid commerita fuerant arva (quae certe de traduce Adae habere nihil poterant), ut pro peccato voluntatis alienae convicium maledictionis exciperent? An ut etiam ipsorum cespitum doceretur exemplo, posse esse maledictum, ubi culpa non esset? Nam si in homine peccatum, in segete maledictum, manifestum est crimina non semper adhaerere dispendiis. Si ergo propter hoc maledicitur terrae, ut ille qui peccaverat affligatur, nec tamen ibi iniquitas, ubi maledictio continetur; cur non ea conditione, etiamsi quid aerumnarum naturae nostrae post peccatum primi hominis doceretur illatum, tamen sequeretur non ideo miseros esse nascentes, ut rei convincerentur; sed ut commemoratione peccati primi, afflictio succedanea his quos reos non fecerat, imitationis malae indiceret cautionem? Quandoquidem et terra ob hoc ostenderetur maledicti convicium pertulisse, ut malum alienae voluntatis argueret, non ut participationem sui criminis gigneret; nisi forte credamus cariorem Deo terram esse, quam innocentiam, ut scelere alieno cum glebam non patiatur pollui, addici tamen permittat infantiam. Maledictum ergo dirigitur in terram, nec tamen hoc ipsum relinquitur involutum. Disseritur quippe quo fine eiusmodi sententia tenderetur, vel quomodo humus maledicta vocaretur. In tristitia - inquit - manducabis eam omnibus diebus vitae tuae. Quo igitur genere se exponat, advertito; maledicta dicitur terra, non quo in eam animadverti quiverit, sed hoc nomine opinio animi maerentis ostenditur; ut quoniam sterilem sciebat pro cultoris sui meritis, aegritudo esurientis operarii imputaret terrae quod ipse promeruerat, et maledictam eam afflictus vocaret, cuius ideo claudebatur opimitas, ut praevaricator ille nec naturam, nec terram, sed voluntatem atque personam suam maledicto fateretur obnoxiam. Spinas - inquit - et tribulos edet tibi. Non fuit contentus dicere: Spinas et tribulos edet; sed addidit: tibi. Inter virgulta quippe alia, et veprium frutices olim iussa protulerat; tunc vero, ut compungeretur homo, solito senticosior futura promittitur. Quod Adam vehementer castigare poterat, quem post paradisi fontes et prata, etiam unus rubus posset offendere. In sudore autem faciei tuae edes panem tuum; non satis ad aerumnam video pertinere; siquidem etiam naturale adiumentum est, ut operantium artus sudore recreentur. Illi autem ante peccatum laborem incubuisse culturae lectio ipsa testatur. Sic enim ait: Et sumpsit Dominus Deus hominem quem fecit, et posuit illum in paradiso, operari eum et custodire 169. Si ergo etiam in paradiso noluit eum Deus pabula examussim illaborata suscipere, sed indicto operationis, quam indiderat excitavit industriam; quid ei novum accidisse credimus, si sentiret sudorem, qui experiebatur laborem? Sequitur autem: Donec convertaris in terram ex qua sumptus es; quoniam terra es, et in terram ibis. Haec sane pars extrema sententiae, sicut illa mulieris, ad indicium, non ad supplicium respicit; quin immo, ut res indicat, promisso fine consolatur hominem. Quia enim supra commemoraverat dolores, labores, sudores, quorum sensum natura, nimietatem persona susceperat; ne hoc in aeternum videretur extendi, mitificat aegritudinem terminus indicatus; ac si diceret: Verum non semper ista patieris; sed donec convertaris in terram de qua sumptus es; quia terra es - inquit - et in terram ibis. Cur non, postquam dixit: donec convertaris in terram de qua sumptus es, subdidit: Quia peccasti et mea praecepta transgressus es? Hoc enim dicendum erat, si resolutio corporum ad crimina pertineret. Verum quid dixit? Quia terra es - inquit - et in terram ibis. Causam cur in terram rediturus esset, ostendit: Quia terra es, inquit. Quomodo autem esset terra, superior sermo patefecerat: Quia de terra - inquit - sumptus es. Si ergo redeundi in terram, hanc esse rationem dixit Deus, quoniam fuerat assumptus e terra, porro ut assumeretur, ad iniquitatem spectare non potuit; procul dubio non iniquitatis, sed naturae mortalis fuit, ut qui aeternus non erat, in corporis parte solveretur. Illa ergo sterilitas arborum, illa veprium ubertas, illa aegri partus aucta calamitas, personis hominum sunt illata, non generi. Denique iam natis Cain et Abel unius naturae ambobus, sed diversarum voluntatum, nec Cain sponte peccanti profuit quod eum peccata patris non presserant, nec Abeli nocuit quod parentes eius deliquerant; sed suopte uterque iudicio nec virtutis sibi, nec vitii naturale infuisse praeiudicium vario proposito, fine vario publicarunt. Functi quippe officio sacerdotum, conditori suo Deo hostias obtulerunt. Ceterum par obsequium, impar cura discrevit. Patefecit hoc divina sententia, quae complacitum sibi munus Abelis ostendit; offenso autem Cain causam suae indignationis aperuit, dicens eum bene obtulisse, sed male divisisse. Nec mora exarsit profanus animus in livorem, et germani sanctitate gravatus, parricidium gratificatur invidiae. Ita prima occasione claruit malum non esse mortem, quod eam iustus primus omnium dedicavit. Nec tamen iram Dei animi sontis audacia effugit. Interrogatur de fratre, convincitur de scelere, addicitur ultioni, et extra eum terrorem, qui ei pro insigni crudelitatis incubuit, terrae quoque maledictione punitur: Maledictus - inquit - tu a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de tua manu; quoniam operaberis terram, et non adiciet virtutem suam dare tibi 170. Ecce denuo sterilitas terrae in poena cultoris indicitur. Innumera autem generis tormenta in Deuteronomio promittuntur. Quid ergo? Nostrarum dumeta terrarum, quibus amputandis runcone armatus cultor invigilat, per Cain parricidium germinarunt? Et quia omnis spinosi ruris dominus, peccato quod spinarum ubertate punitum est, a vobis putatur obnoxius; omnes iam parvuli non solum comedisse poma, quamvis nascantur sine dentibus, sed etiam Abelis sanguinem effudisse dicentur? Apparet certe, ad quem furorem perveniat Manichaeorum tradux; quae quoniam nihil habet praeter amentiam, ridet de argumentis vestris Catholicorum gravitas; sed de ruinis vestris eorumdem plorat affectio.

 

AUG. Nempe nihil agit tua tam diuturna et operosissima disputatio de poena primi hominis, nisi ut hac extenuata, etiam ipsa culpa extenuetur, quae poenae huius ingestione damnata est. Et hoc facis propter verba libri mei, cui respondes, quae tibi tamquam redarguenda proponis, ubi dixi: Illud ergo peccatum, quod ipsum hominem in paradiso mutavit in peius, quia multo est grandius quam iudicare nos possumus, ab omni nascente trahitur. Ut ergo non videatur grande peccatum, quo potuerit in deterius natura mutari, leve ac prope nullum supplicium esse contendis quod meruit. Hinc est quod maledictam terram in operibus praevaricatoris retorques ad tui dogmatis pravitatem; hinc est quod spinas et tribulos, et antequam homo peccaret, fuisse asseris institutos; cum Deus haec inter sua primitus instituta non nominet, sed in peccatoris supplicio comminetur; hinc est quod sudorem laborantis, ut non satis ad aerumnam pertinere videretur, etiam naturale adiumentum esse dixisti, ut scilicet operantium artus sudore recreentur; tamquam Deus ista dicens non irrogaret supplicium pro peccato, sed daret insuper praemium. Quamquam hoc congrue diceremus, si sudorem laboris ita laudares, ut tunc diceres institutum; nunc autem et ante peccatum sic affirmas in paradiso hominem collocatum, ut operando terram sine labore non esset; quasi non posset illa firmitas, et nulla infirmitas corporis, non solum sine labore, verum etiam cum animi voluptate, quod delectare poterat, operari. Sed cur hoc dixeris, occulere nequivisti; apertissime quippe loqueris, cum addis: Quid novum accidisse dicimus, si sentiret sudorem, qui experiebatur laborem? Tantumne te libuit quietissimo beatorum loco, non solum tristitias parturitionis in feminis, verum etiam in viris sudorem laboris immittere, ut Deo damnante, nihil novi damnato diceres accidisse? Tantumne illudis et despicis severitatem Dei, ut quod irrogavit ille poenaliter, tu donatum naturaliter asseveres? Si nihil novi homini accidisse dicis, cui Deus dixit: In sudore faciei tuae edes panem tuum; negato hoc Deum dixisse damnantem. An dicturus es: Ille quidem hominem damnavit his verbis, sed nihil homini ex hoc accidit novi? Ergo ille damnavit, sed non est iste damnatus? Frustratus est impetus ultionis, tamquam Deus telum eiecerit et non potuerit ferire quem voluit? Immo, inquis, et damnatus est, et nihil ei accidit novi. Hic risum tenere difficile est. Si enim damnatus est, et nihil ei novi accidit; solebat ergo damnari, ac per hoc solebat et peccare; non enim damnaretur iniuste. An quia eum tunc primum peccasse nemo ambigit, iniuste solebat ante damnari? Non enim, sicut de pariente dixisti, hoc saltem novi accidisse homini fassus es, quod sicut mulieri dolor parturitionis, ita viro sudor laboris est additus; hoc modo enim, hac additione quae antea non fuit, novi illi aliquid accidisse concederes. Sed cum dicis: Quid ei accidit novi? quem tamen confiteris esse damnatum; quid aliud affirmas, quam sic eum solere damnari? Aut si solere fieri non dicimus, nisi quod assidue factum novimus; certe sic vel semel necesse est ante damnatum esse concedas, cui nihil novi accidisse, quod sic damnatus est, asseveras. Ubi vides, in quae fueris abrupta progressus. Redi ergo a praecipitio laboriosae disputationis tuae, et noli labores et dolores in sedes felicium gaudiorum, atque in locum ineffabilis quietis inferre. Quid, quod etiam corporis mortem sic paradiso conaris immittere, ut eam dicas praevaricatori pro beneficio fuisse promissam, vel potius indicatam, ubi Deus dixit: Terra es, et in terram ibis; tamquam nesciret homo sic se fuisse institutum, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset; et hanc illi scientiam tunc Deus donaverit, quando eum pro commissa iniquitate damnavit? Disputans quippe de his Dei verbis, ubi ait: In sudore faciei tuae edes panem tuum, donec revertaris in terram de qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis. Haec sane, inquis, pars extrema sententiae, sicut illa mulieris, ad indicium, non ad supplicium pertinet; quin immo, ut res indicat, consolatur hominem. Quia enim supra - inquis - commemoraverat dolores, labores, sudores, quorum sensum natura, nimietatem persona susceperat; ne hoc in aeternum videretur extendi, mitificat aegritudinem terminus indicatus; ac si diceret: Verum non semper ista patieris, sed donec convertaris in terram de qua sumptus es; quia "terra es, et in terram ibis". Haec dicens persuadere conaris, ita quidem creatum hominem, ut etiamsi in rectitudine vitae, in qua creatus est, permaneret, tamen mortalis necessitate naturae quandoque moreretur; sed hoc ei non esse indicatum, nisi tempore damnationis suae, ut aerumna eius, ne putaretur aeterna, de promisso acciperet fine solatium. Putaret ergo Adam non se moriturum, si hoc illi non indicasset Deus: hoc autem non illi indicasset Deus, nisi peccatorem damnari oporteret; remaneret ergo in hoc errore, quo aeternum se, aut numquam moriturum esse credebat, nisi ad sapientiam, qua se homo cognoscit, peccati merito perveniret. Sentisne quid dicas? Accipe aliud. Procul dubio nesciens Adam se esse moriturum, quod nisi peccasset utique nesciret, tamen si peccare noluisset etiam hoc nesciens beatus esset, et credens contraria veritati miser non esset. Audisne quid dicas? Accipe et tertium. Si iustitiae suae tempore Adam credebat se nec corpore moriturum, si Dei praeceptum minime violasset, moriturum autem tunc didicit, quando violavit; hoc nos credimus, quod cum esset iustus, ille credebat; hoc autem vos creditis, quod nisi iniustus nosse non meruit. Noster ergo error stat in parte iustitiae, et in parte iniquitatis vestra sapientia. Intellegisne quid dicas? Accipe et quartum. Si beato et iusto illi homini non indicavit Deus corporis eius mortem futuram, indicavit autem misero et peccatori; congruentius creditur, timore quoque mortis eum cruciare voluisse, etiam isto scilicet dignum iudicans esse tormento. Ut enim clamat ipsa natura, plus mors metuitur, quam labores; laborant quippe omnes homines ne moriantur, si eis talis optio proponatur, ut continuo moriantur, si non laboraverint; quotusquisque autem reperitur, qui mori malit, quam laborare? Denique ipse Adam per tot annos maluit laborare, quam non laborando et fame moriendo vitam simul et laborem finire. Nam quo alio sensu naturali etiam Cain plus mortem timuit, quam laborem? Quo alio sensu per non iniqua nec inhumana iudicia, minora crimina labore metallico, maiora morte iudices damnant? Unde autem martyres tanta gloria praedicantur, quod pro iustitia mortui sunt, nisi quia maior virtus est mortem spernere, quam laborem? Propter quod non ait Dominus: Maiorem caritatem nemo habet, quam ut laboret; sed: ut animam suam ponat pro amicis suis 171. Si ergo maior est caritas mori, quam laborare pro amicis; quis tam caecus est, ut non videat minorem poenam laboris esse quam mortis? Aut si plus homo debet laborem metuere, quam mortem; quomodo non est misera ipsa natura, quae plus mortem metuit, quam laborem? Et tu ista non cogitans, dicis indicata sibi sua morte hominem consolatum, ne suum laborem putaret aeternum; cum, si vestrum dogma verum esset, quo affirmatis Adam, etiamsi non peccasset, fuisse moriturum, propterea hoc illi indicandum non fuisset, antequam inciperet poena damnationis affligi, ne illum Deus priusquam peccasset, mortis timore torqueret; tunc autem, cum iam, posteaquam peccavit, poena dignissimum iudicaret, indicaret etiam esse moriturum, ut eamdem poenam Deus iustus, mali ultor admissi, etiam timore mortis augeret. Quisquis igitur haec Dei verba, quibus est punitus Adam, quando dictum est: Terra es, et in terram ibis, secundum fidem catholicam intellegit, nec vult introducere in paradisum corporis mortem praecipue, ne introducat et morbos, quorum miserabili varietate morientes videmus affligi, et paradisum sanctae voluptatis, ac spiritalis et corporalis felicitatis, cui vos non pudet esse contrarios, doloribus, laboribus, maeroribus implere cogatur; sicut vos cogimini, nec invenitis qua exire possitis, quamdiu tam impium dogma mutare non vultis; qui ergo, ut dixi, haec Dei verba secundum catholicam suscipit et intellegit fidem, sicut cernit poenam laboris in eo quod dictum est: In sudore faciei tuae edes panem tuum, ita poenam cernit et mortis in eo quod sequitur: Donec revertaris in terram de qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis; ac sic accipit dictum, tamquam diceretur: Ego quidem te de terra sumpsi, et hominem feci; et utique potui facere, ut eadem terra quam viventem feci, numquam cogeretur vita carere quam dedi; sed quia terra es, id est, secundum carnem quae de terra sumpta est, non secundum me, qui te de terra sumpsi, vivere voluisti; laborabis in terra, donec revertaris in eam; et ideo reverteris in terram, quia terra es; et iusta poena ibis in terram de qua factus es, quia spiritui non obedisti a quo factus es. Iste intellectus sanus atque catholicus praecipue inde cognoscitur, quia non cogit mortibus implere terram viventium, terramque felicium malis omnibus laboriosissimis et gravissimis, quae homines in hoc corpore corruptibili patiuntur, et ea non ferendo ut moriantur urgentur. Non enim potestis dicere, leniter homines in paradiso fuisse morituros, si nemo peccasset; quia et hoc contra vos est. Si enim tunc leniter morerentur, et nunc tam aspere moriuntur, per peccatum hominis mutata est humana natura; quod vos negantes, consequenter cogimini tales omnino mortes, quales nunc sunt, loco illius tantae felicitatis et iucunditatis immittere; ac per hoc et innumerabilia genera morborum, tam gravia, tamque intolerabilia, ut eis homines compellantur in mortem. Quae paradisi facies si vestras facies aliquo pudore perfundit atque confundit; qui non vultis confiteri nostram per peccatum mutari potuisse naturam, vestram potius mutate sententiam; et corpus mortuum propter peccatum cum Apostolo confitemini 172. Dicite cum Ecclesia Dei: A muliere initium factum est peccati, et propter illam morimur omnes 173. Agnoscite cum Ecclesia Dei, quia corpus corruptibile aggravat animam 174. Non enim ante peccatum in paradiso tale erat corpus, ut illo anima gravaretur. Cantate cum Ecclesia Dei: Homo vanitati similis factus est, dies eius velut umbra praetereunt 175. Neque enim qui est ad similitudinem Dei factus, fieret nisi per peccatum similis vanitati, ut aetatum cursu et mortis incursu, velut umbra dies illius praeterirent. Nolite luci serenissimae veritatis nubila vestri erroris offundere; paradisum Dei corda fidelium, quem debent amare, non debent amaricare. Quid enim vos offendit, obsecro, quid vos offendit ille memorabilis beatorum et quietorum locus, ut eum mortibus hominum, et per has malis omnibus quibus abundare cernimus angustias necessitatesque morientium, oculis clausis, fronte impudentissima, mente pertinacissima, lingua loquacissima, velitis implere; ne cogamini confiteri in has miserias, quibus videtis refertum genus humanum a vagitibus parvulorum usque ad anhelitus decrepitorum, per peccatum maximum primi hominis humanam corruisse naturam? Et quia iniustum esse respicitis parentum in posteros sine culpa transire poenam, transisse concedatis et culpam. Maximam quippe culpam primi hominis exstitisse, quam tu propterea, quantum potuisti, extenuare conatus es, ne propter illam crederetur natura humana potuisse mutari; ergo illam culpam maximam fuisse, non solum per ipsas miserias generis humani, quae ab infantium cunabulis incipiunt, verum etiam per te ipsum probo. Et tu enim in secundo tui huius operis libro maximam formam peccati in primo homine posuisti, ut e contrario maxima forma iustitiae commendaretur in Christo 176; quod te dixisse mihi videris oblitus; nam si memor fuisses, numquam profecto peccatum Adae tam loquaciter minuere nitereris. Ego autem maximum illud peccatum fuisse poenae ipsius granditate demonstro; non enim est maior, quam ut de paradiso proiceretur, et a ligno vitae separaretur ne viveret in aeternum; additis etiam huius angoribus vitae, ut dies eius et in laboribus gemerent, et sicut umbra transirent. Enimvero haereditaria ipsa generis humani, ab infantibus usque ad senes, calamitas testis est; quae miseriae non haberent conditionem supplicii, nisi traherentur contagione peccati. De qua contagione nobiscum pertinaciter pugnas, et ne ista credatur, et ipsum peccatum primi hominis, et supplicium eius extenuas, et dolores, labores, et mortes in paradisum introducere impudentissima et impiissima contentione conaris. Dicis etiam: Si propter hoc maledicitur terrae, ut ille qui peccaverat affligatur, nec tamen ibi iniquitas, ubi maledictio continetur; cur non ea conditione etiam, si quid aerumnarum naturae nostrae post peccatum primi hominis doceretur illatum, sequeretur tamen non ideo miseros esse nascendos, ut rei convincerentur; sed ut commemoratione peccati primi afflictio succedanea, his quos reos non fecerat, imitationis malae indiceret cautionem? Video quibus premaris angustiis. Miserias nascentium cogeris confiteri, quoniam vim tibi facit rerum evidentia, quam prae oculis omnium constitutam negare non sineris; has autem miserias nascentium, etiam in paradiso futuras fuisse, si nemo peccasset, vis quidem asserere; sed cernis te hominibus qualecumque cor habentibus, id persuadere non posse. Remanet igitur, ut propter peccatum primi hominis genus humanum fatearis miserum effectum; sed hoc absolute dicere formidans: Si quid aerumnarum - inquis - naturae nostrae post peccatum primi hominis doceretur illatum. Quid est: Si quid doceretur? Itane vero res manifestissima, quam tu quoque iam sentire compelleris, non docetur? An eo redeundum est, unde per haec verba sensim fugere meditaris; intellegens quam intolerabili absurditate credatur nascentium miserias etiam in paradiso futuras fuisse, si nemo peccasset? Quod si dicere horrescis, quoniam revera vehementer horrendum est; cur dicis: etiamsi doceretur; cum sine ulla dubitatione doceatur, non aliquid aerumnarum, sed omnes aerumnas nascentium post peccatum primi hominis, immo propter peccatum primi hominis, nostrae illatas esse naturae? Sed: Non- inquis - ideo sunt miseri nascentes, ut esse rei convincantur. Nec ego dico: Ideo miseri sunt nascentes, ut convincantur rei; sed dico potius: Ideo convincuntur rei esse, quoniam sunt miseri. Iustus est enim Deus, quod assidue contra te dicis, et nescis; iustus est, inquam, Deus; et ideo nascentes nec facere nec fieri sineret miseros, nisi nosset reos. Unde non aliter fides catholica intellegit quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 177. Quod tu nolens referre ad originis nexum, detorquere conaris ad imitationis exemplum; ex quo fit, ut cum tibi dicitur: Cur ergo miserias generis humani in ipso incipientis aetatis exordio, innumeris et diversis malis suis protestantur infantes, qui nulla imitatione peccarunt? Tamquam gravissima et inevitabili pressura stomachi, in hos vomitus erumpas, et dicas: Non quia rei sunt, ideo sunt miseri qui nascuntur; sed ut hac miseria commoniti, caveant peccatum primi hominis imitari. Sic enim putavi planius et explicatius esse dicendum, quod tu obscurius perplexiusque dixisti. Sed quomodolibet hoc dicas, quis non videat studio defendendae opinionis tuae omnino te attendere nolle quid dicas? Ideone fuerant, quaeso te, homines innocentes plectendi miseria, non quod ullum peccatum haberent, sed ut non haberent? Debuit ergo et Eva prius fieri misera quam rea, ut miseria sua commoneretur non consentire serpenti. Debuit et Adam prius puniri malo miseriae, ne ad malum peccati seductae consentiret uxori. Placet enim tibi, ut poenis praecedentibus crimina caveantur, non ut sequentibus vindicentur; ac sic inverse, non quia peccatum est, sed ne peccetur, non reatus, sed innocentia puniatur. Corrige, obsecro, perversam, praeposteramque sententiam; quia utique tunicam corrigeres, si te dextra in sinistra forte vestires. Hoc dixi, quoniam peccata, ne sequantur, suppliciis praecedentibus vis caveri; cum soleant et debeant suppliciis sequentibus peccata praecedentia vindicari. Deinde dic nobis, quomodo calamitosos commoneamus infantes, ut intueantur miseriam suam, ne peccatum primi hominis imitentur; qui nec imitari quemquam, nec commoneri adhuc possunt. Maledicta enim terra (unde ad hoc tuum deliramentum sumis exemplum, quia sic potuerunt nascentes effici miseri, ut caverent peccata gignentium, quamvis non ex eis trahant originale peccatum, quemadmodum terra maledicta est propter hominis poenam, quamvis ipsa non habens culpam) cur non attendis quia sicut non habet culpam, sic ex illa maledictione non habet poenam; sed peccantis hominis cum maledicitur terra, ipsa fit poena? Nascentes autem cum miseri sunt, ipsi sentiunt miserias suas; ipsi nullum, sicut putatis, trahentes peccatum; immeritas, si hoc ita est, procul dubio sustinent poenas, qui nec admoneri adhuc, ut dixi, aliquid possunt, nec peccatum primi hominis imitari, propter quod debeant admoneri. An exspectandum est ut crescendo perveniant ad liberum arbitrium, quando sentiant admonentem, atque intuendo miseriam suam, culpam non imitentur alienam? Sed ubi ponimus tam multos qui usque ad diem mortis suae quis fuerit, vel utrum fuerit, vel quid admiserit Adam nesciunt? Ubi ponimus tam multos qui prius moriuntur, quam perveniant ad aetatem, in qua sentiant commonentem? Ubi ponimus eos qui tam insulso ac fatuo nascuntur ingenio, ut nec grandes possint cum aliquo fructu tale aliquid admoneri? Nempe hi omnes tanta miseria sine ullo merito, sine ulla utilitate plectuntur. Ubi est iustitia Dei? Quam si cogitares, numquam crederes sine ullo merito peccati originalis tam miseros esse nascentes. Sed quoniam cum conditione locutus es; non enim aisti: Quoniam docetur, sed aisti: Si quid doceretur aerumnarum post peccatum primi hominis nostrae illatum esse naturae; paratus es, ut arbitror, dicere: Non docetur. Ac per hoc restat ut dicas, mala quae videmus parvulos perpeti, etiam in paradiso futura fuisse, si nemo peccasset, ne propter peccatum primi hominis ea fatearis exorta. Ita cum hos nodos quaeris evadere, et fieri ex nostris manibus labilis, contra paradisum stabis immobilis; cui sic es contrarius, ut eius felicitati et quieti turbandae, et dolores parturientium, et labores operantium, et iactationes aegrotantium, morbosque morientium, audacissimo ore et fronte perditissima immittas. Sed in laude mortis magnum te putas aliquid invenisse quod diceres: Prima, scilicet, occasione claruisse, malum non esse mortem, quod eam iustus primus omnium dedicavit. Ergo redde rationem, quomodo non haberet quam dedicaret iustus, nisi hanc aedificaret iniustus. Auctor quippe et effector mortis illius Cain exstitit, non Abel. Ille itaque dedicavit, qui fabricavit. Mors enim hominis boni, malum opus fuit hominis mali. Iste autem qui pro bono malum pertulit, non mortem, sed martyrium dedicavit, gerens eius figuram, quem populus Iudaeorum tamquam malus frater carnalis occidit. Propterea itaque gloriosus Abel, non quia aliquid boni sumpsit a fratre, sed quia patienter pro iustitia moriendo, malo eius usus est bene. Nam sicut bono legis male utendo praevaricatores puniuntur; ita e contrario malo mortis bene utendo martyres coronantur. Proinde si non dedignaris dicere, quod te cerno nescire, mors in morientibus omnibus mala est; in mortuis autem quibusdam mala, quibusdam bona. Hoc secuti sunt, qui de bono mortis laudabiles disputationes etiam litteris mandaverunt. Mors ergo iusti Abelis habitantis in requie, non solum mala non est, verum etiam bona est. Tu autem in paradisum non bonorum mortuorum requiem, sed cruciatus morientium, ne bonorum ibi requies esset, intulisti. Aut si dicis: Si nemo peccasset, in paradiso sine cruciatu homines morerentur; saltem quia extra paradisum non fere quisquam sine cruciatu moritur, tandem convictus atque contortus, in deterius commutatam peccato primi hominis humanam confitere naturam.

 

Vipereae astutiae tuae.

  1. IUL. Quid postremo de ipso serpente dicetur? Diabolum maledictione illa punitum, an hoc commune reptile animal opinaris? Id est, illam sententiam quae ait ad serpentem: Maledictus tu ab omnibus pecoribus, et ab omnibus bestiis quae sunt super terram; super pectus et ventrem tuum ambulabis, et terram manducabis omnibus diebus vitae tuae 178, in diaboli supplicio, an bestiae huius quae vernis caloribus educitur de cavernis, arbitraris impletam? Si in huius serpentis, cuius species in corpus enode porrigitur atque ob illius culpae meritum dicas eam factam esse terrifagam; ergo et omnibus bestiis tradux iniquitatis incumbit, quam putas nisi per libidinem coeuntium non posse deduci; fitque ut etiam serpentum libidinem, iamque inde irrationabilium animantium, asseras a diabolo fuisse plantatam, retectaque sententia Manichaei nobis carmen inclangas. Sin autem quidquid ad serpentem dicitur, intellegibiliter in diabolo profitearis impletum; annues sine dubio, nec hoc quod ibi pro ultione profertur, indicium nunc reorum esse serpentum, nec diabolum terram edere corporaliter; sed etsi tunc ministerium draconis arripuit, atque hoc quasi telum, quo ad vulnerandum hominem usus fuerat, severitas postea paterna confregit; tamen peccatum in solius agentis voluntate resedisse. Cibos autem et spinas et sudores primo fuisse naturaliter instituta, post in aliquibus aucta iudicialiter, ad nostram vero aetatem sine peccati illius admiratione venisse; res tam apertae sunt, ut longiore penitus assertione non egeant.

 

AUG. Quid est quod vipereas astutias tuas etiam de serpente contorques? Quis enim divini libri haec verba, quae commemorasti, congruenter intellegens, non videat in diabolum potius, qui serpente ad id quod voluit, ut potuit, usus est, quam in ipsum animal, qualecumque terrenum, illam prolatam fuisse sententiam? Sed quia non per seipsum, per serpentem autem seductorias loquelas diabolus operatus est, ideo ad serpentem locutus est Deus, quod significandae malitiae diaboli conveniret, et natura huius figura esset illius. Proinde quod dixit Deus serpenti: Maledictus tu ab omnibus pecoribus, et omnibus bestiis quae sunt super terram; super pectus et ventrem tuum ambulabis, et terram manducabis omnibus diebus vitae tuae, et cetera; tanto intelleguntur et exponuntur melius, quanto congruentius de diabolo accipiuntur. Sed quoniam secundum etiam rectam fidem, multis tamen modis de his disputari solet, nec ad causam nunc pertinet quid eorum magis eligam promere, satis est ut tibi respondeam, diaboli naturam nequaquam ad connexionem successionemque propaginis pertinere, ubi peccati originalis quaestio vertitur. De spinis vero et sudore laborantis, quam impudenter affirmes, quod priusquam peccaretur, fuerint instituta, credo quod persuadeat legentibus superior nostra responsio. Vultis quippe facere talem paradisum, ut nulla ratione dicatur Dei esse, sed vestrum. Verumtamen, cum ante peccatum spinas dixeris institutas, in paradisum eas non ausus es introducere; immo expressisti eas ibi non fuisse; ubi tamen laborem ponere voluisti, cuius onus etsi non pungit, premit. Verumtamen, si et tibi placet spinas non congruere paradiso; itane vero naturae humanae, ut ibi prius esset ubi spinae non sunt, et nunc ibi sit ubi sunt, nulla beatitudinis in miseriam mutatione contingeret, aut sine ullo peccati merito contigisset? Cogat ergo vos agnoscere originale peccatum, tale saltem, quale non potuistis negare supplicium, si non iniustum esse creditis Deum.

 

Ecce redis ad mulierem.

  1. IUL. Tamen ne quid negligenter praeteriisse videamur, accipe aliud. Hunc parturitionum dolorem compertum est pro parentium corporibus viribusque variari. Barbarorum certe feminae, et pastorum, quae exercitatione indurescunt, in mediis itineribus tanta facilitate pariunt, ut non intermisso viandi labore fetus suos procurent, et statim vehant, quae nihil pariendi difficultate marcentes, onera ventris ad humeros suos transferunt; et generaliter inopia vilium feminarum, operam obstetricum non requirit; at e regione locupletes deliciis molliuntur, et quo plures habuerit quaeque sollicitos, eo amplius et discit et gestit aegrescere, putatque se tantis egere, quantis abundat obsequiis. Maritorum sane divitum manus numquam in sentibus aerumnam primi hominis experitur; quin immo fidentes copiis, indignum se putant momentum aliquod votis fertilitatis impendere, extra formidinem etiam famis possessionum dilatatione sistentes, mandant aliquoties, ut ait poeta: Deiunge boves, dum tubera mittas 179. Si ergo et parientium dolor spectat ad instituta naturae, quod et brutorum exemplo animalium, et sententiae divinae proprietate perdoctum est; si interceptio fructuum, et exortus spinarum inter cetera quidem creatus est, personis tamen quibusdam factus est densior et molestior; si postremo, ut difficultas ipsa parientis, ita etiam glebarum spinositas pro corporibus regionibusque variatur; postremo, si perdurat ille angor post gratiam in visceribus feminarum, hunc vero opulentorum luxuries penitus ignorat; si resolutio corporis propter quid secutura esset, expressum est, et artibus magis quam erroribus applicata; apparet hic quoque Catholicorum veritati omnia consonare, nec quidquam vobis vel feminas prodesse, vel spinas.

 

AUG. Cum de poena, quam Deus inflixit primis peccatoribus, disputares, sic iamdudum a muliere transieras, ut diceres: Sufficiant ista de muliere. Cur ergo non servasti fidem promissionis tuae? Ecce post tam multa redis ad eam, ecce loquacitati tuae non sufficiunt, quae dixeras de muliere sufficiant. Sed nisi talis verbosus esses, unde octo libros, quos uni meo reddis, impleres? Sed dic quod tibi placet; ecce post promissam sufficientiam, abundantiam quoque tuam patienter audivimus. Cur enim perdas res tam bellas, quae postea tibi in mentem venerunt? Quamvis et illud venire debuit, ut de libro tuo, qui complendus adhuc in manibus erat, tolleres quod dixeras: Sufficiant ista de muliere; ne tuae pollicitationi tam indecenter contrarius legereris. Sed perge, profer in medium, contra quam promisisti, quae postea cogitasti. Dic parturitionum laborem pro parientium corporibus viribusque variari; atque ita describe barbaras rusticasque feminas in facilitate pariendi, ut nec parturire videantur; ac per hoc non parvum dolorem in pariendo sentire, sed nullum. Quod si ita est, quid te adiuvat? Nonne contra te ipsum loqueris, qui dolores istos ita naturales esse dixisti, ut sine illis Eva parere non posset, etiamsi in paradiso nulla iniquitate perpetrata persisteret? Numquid barbaras ac rusticas tuas illa prima muliere in hac re feliciores esse dicturus es, ut in his aerumnosis terris sine dolore pariant, quod in paradiso, si pareret illa, non posset? Tamquam in istis natura sit mutata feminea in melius quam fuerat instituta, plusque valuerit in ea mutanda humana exercitatio, quam in creanda divina operatio. Si vero in tuis verbis non vis intellegi sine doloribus parere feroces agrestesque mulieres, atque eis ita partum tolerabilem facilemque concedis, ut tamen eas cum pariunt, dolere fatearis; numquid ideo est nulla poena, quia minor est? Sive ergo minus doleant, cum pariunt istae feminae, sive aliis feminis aequales, vel earum etiam quibusdam maiores dolores, comparata per exercitationem fortitudine, mirabiliter ferant, nec illo cruciatu fatigentur atque languescant; dolent tamen, et utique omnes dolentes, seu magis seu minus doleant, maiores minoresve poenas, sed tamen poenas, sine ulla dubitatione patiuntur. Tu autem si te cogitares, non dico, Christianum, sed qualemcumque hominem, facilius nullum esse contenderes paradisum Dei, quam eum faceres tua sacrilega disputatione poenalem. Eleganter sane divites viros ab haereditario primi hominis labore defendis, ignorans, aut te scire dissimulans, amarius laborare cogitationibus divites, quam operationibus pauperes. Nomine quippe sudoris generalem sacra Scriptura significavit laborem, a quo nullus hominum est immunis, cum alii laborant operibus duris, alii sollicitantibus curis. Ad eosdem labores pertinent etiam studia quorumque discentium. Et quae parit haec, nisi terra haec, quam formator eius, quando primum hominem condidit, non fecerat onerosam? Nunc vero, sicut scriptum est: Corpus corruptibile aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem; et difficulter aestimamus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt, invenimus cum labore 180. Sive ergo utiles, sive inutiles quascumque doctrinas studeat homo discere, aggravante animam corruptibili corpore, necesse est laboret. Quocirca etiam sic ei terra ista spinas parit. Nec ab his spinis divites dicantur alieni: praesertim quia spinas illas in Evangelio, quibus iacta semina ne ad fecunditatem perveniant, opprimuntur, curas esse huius vitae et sollicitudines divitiarum Deus magister exponit 181; qui certe non solos pauperes, verum etiam divites vocat dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis. Propter quid autem vocat, nisi quod paulo post dicit: Et invenietis requiem animabus vestris 182? Quando istud erit, nisi quando corruptio corporum, quae nunc aggravat animas, non erit? Nunc vero laborant pauperes, laborant divites, laborant iusti, laborant iniqui, laborant magni, laborant pusilli, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium. Tam quippe malignum est hoc saeculum, ut nisi exitum hinc fuerit, promissa requies nobis adesse non possit; quamvis per praevaricationem primi hominis labor posteris eius advenerit; tamen etiam reatu praevaricationis illius quem traximus iam soluto, ut fidei examen exerceatur, labor remanet ad certamen. Oportet enim nos certare cum vitiis, et in ipso certamine laborare, donec donetur nobis adversarium non habere. Quapropter ut boni praeliatores perducantur ad praemia, supplicia vertuntur in praelia. Parvulorum quoque, soluto reatu originali, propterea labores manent, quamvis ex ipso reatu doceantur exorti; quia etiam sic Deo placuit fidem probare maiorum, a quibus ei offeruntur ut regenerentur. Qualis et quanta fides esset rerum invisibilium, si invisibilis remuneratio continuo sequeretur; ac non potius dilata requie quae promittitur, ageretur fidei negotium cum corde, non cum oculis; ac sic futurum saeculum, ubi nulli labores erunt, quod nondum videmus, et crederetur sincerius, et desiderabilius quaereretur? Ac per hoc Deus labores nostros, id est poenas nostras, ad utilitates nostras mirabili benignitate convertit. Haec refellere cupiens inutiliter tu laboras; laboras enim pariendo spinas, non evellendo; nos autem laboramus ut spinas tuas, quantum donat Dominus, evellamus. Nisi forte ideo non laborare te iactas, quoniam tot libros magna ingenii facilitate conscribis, ac sicut illae barbarae ac rusticanae fetus suos, ita et tu sine difficultate spinas paris. Sed puto quod te de ingenii facilitate inaniter iactes; prorsus laboras: quomodo enim agis ut non labores, qui etiam conaris introducere in paradisum labores? Nam utique res ista quanto impossibilior probatur, tanto tuus labor et amplior, et inanior invenitur.

 

Gehenna minor.

  1. IUL. Haud sane impugnavero eos qui autumant Adam, si dicto audiens exstitisset, ad immortalitatem potuisse pro remuneratione transferri. Enoch quippe et Eliam translatos legimus, ne viderent mortem. Verum aliud sunt instituta naturae, aliud praemia obedientiae. Non est enim tanti unius meritum, ut universa quae naturaliter sunt instituta perturbet. Exercuisset se igitur in reliquis innata mortalitas, etiamsi primus ille in aeternitatem a diuturnitate migrasset. Non inficiabili coniectura, sed certo res tenetur exemplo, siquidem Enoch filii, immortalitate parentis non potuerunt asseri a conditione moriendi. Nec illud forte putetur occurrere, quoniam si non peccatores, iusti tamen omnes ad immortalitatem sine intercessu corporalis dissipationis evaderent: siquidem Abel iustorum primus, Noe, Abraham, Isaac, Iacob, et omnia sanctorum agmina, tam in Novo quam in Vetere Testamento, et meritum suum virtutibus, et naturam morte docuerunt. Rem in absoluto positam Christi quoque confirmavit auctoritas. Nam cum ei Sadducaei quaestionem exemplo septinubae mulieris intulissent, rogantes, si corporum excitatio crederetur, a quo marito esset potissimum vindicanda, respondit: Erratis, nescientes Scripturas, neque Dei virtutem; in resurrectione enim neque nubent, neque uxores accipient; neque enim morientur 183. Conscius operis sui, propter quid coniugia instituisset expressit, videlicet ut damna mortis fetura suppleret; statim autem cessatum ire munificam fecunditatem, cum mors avara cessaverit. Si ergo, Christo teste qui condidit, fertilitas ob hoc creata est, ut cum fragilitate confligeret, et haec conditio nuptiarum ante peccatum ordinata est; apparet quoque mortalitatem non ad praevaricationem spectare, sed ad naturam ad quam spectare leguntur et nuptiae. Illa ergo lex quae promulgata est, id est: Quacumque die ex interdicto ederis, morte morieris; poenalis mors intellegitur, non corporalis; peccatis, non seminibus imminens; quam non incurrit nisi praevaricatio, non evadit nisi emendatio. Die autem peccati quod dicitur inferenda, mos Scripturae est, quae damnatum solet vocare damnandum. Inde est quod in Evangelio Dominus: Omnis - inquit - qui non crediderit in me, iam iudicatus est; quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei 184. Non quod infidelitas Christum negans, ante tempus iudicii, supplicio iuncta esset perpetuo; cum omnes qui ad fidem veniunt, prius fuerint infideles; sed ut censura praecipientis appareat, dicuntur peccata iam esse supplicia. Denique Adam ipsum, et ille liber qui Sapientia dicitur, et multorum opinio, secuta emendatione asserit expiatum.

 

AUG. Si non oppugnas, ut dicis, eos qui existimant Adam, si dicto audiens exstitisset, ad immortalitatem pro remuneratione potuisse transferri, discerne immortalitatem, maiorem scilicet a minore. Nam et ista non absurde immortalitas dicitur, qua potest quisque non mori, si non faciat unde moriatur, quamvis possit et facere. In hac immortalitate fuit Adam: hanc immortalitatem merito praevaricationis amisit. Haec ei subministrabatur de ligno vitae, a quo non est prohibitus, quando legem bonam, ne peccaret, accepit, sed quando mala voluntate peccavit; tunc enim de paradiso eiectus est, ne extenderet manum ad lignum vitae, et manducaret, et viveret in aeternum. Unde intellegendum est de hoc ligno vitae solere sumere sacramentum; de ceteris alimentum. De solo enim ligno quod appellatum est dignoscentiae boni et mali, non manducare praeceptum est ei. Cur ergo putetur non manducasse de ligno vitae, quandoquidem et ceteris longe praestabilius erat, et illo solo excepto in quo peccavit, ex omnibus manducandi acceperat potestatem? Dei namque praecipientis haec verba sunt: Ab omni ligno - inquit - quod est in paradiso, edes; de ligno autem cognoscendi bonum et malum, non manducabis de illo 185. Itemque ista sunt verba damnantis: Quia audisti - inquit - vocem mulieris tuae, et edisti de ligno, de quo praeceperam tibi, de eo solo non edere 186. Quae igitur fuit causa ut non praecipue de ligno vitae manducare curaret, cum prohibitus non fuerit nisi ab illo solo, cuius usurpatione peccavit? Immo si vigilanter intellegamus, sicut de ligno interdicto manducando peccavit, ita de ligno vitae non manducando peccaret; quoniam ipse sibi vitam, quae ex illo ligno aderat, invideret. Illa vero immortalitas in qua sancti Angeli vivunt, et in qua nos quoque victuri sumus, procul dubio maior est. Non enim talis, in qua homo habeat quidem in potestate non mori, sicut non peccare, sed tamen possit et mori, quia potest peccare; sed talis est illa immortalitas, in qua omnis qui ibi est, vel erit, mori non poterit, quia nec peccare iam poterit. Tanta quippe erit ibi voluntas bene vivendi, quanta etiam nunc est voluntas beate vivendi, quam nobis nec miseria potuisse videmus auferri. In hanc immortalitatem, nullo ambigente maiorem, si ex illa minore dicas Adam remuneratione obedientiae, nulla interposita morte potuisse mutari; dices aliquid quod recta fides non debeat improbare; si autem sic laudas istam, ut neges illam; profecto et mortibus, et morientium cladibus, quas non ferendo urgentur in mortem, cogeris implere paradisi faciem; atque ita tuam decolorare, ut te velis fugere, si illam in speculo possis aspicere. Cur enim et posteri primi hominis in paradiso nati, et non solum boni, verum etiam beati, cogerentur mori, si eos nulla culpa de paradiso exire compelleret, ubi erat lignum vitae, et summa ex illo vivendo potestas, moriendi autem nulla necessitas? A qua necessitate translati sunt Enoch et Elias: in his enim terris erant, ubi lignum vitae non erat, et ideo eos ad huius vitae finem, communis omnibus necessitas mortis urgebat. Nam quo eos credendum est fuisse translatos, nisi ubi est ipsum vitae lignum, unde illis sit potestas vivendi, nec ulla moriendi necessitas; sicut esset in paradiso hominibus, in quibus nulla peccandi oriretur voluntas, quae illos ibi esse non sineret, ubi nulla aequitas mori cogeret? Quapropter exempla Enoch et Eliae nos potius quam vos adiuvant. Deus quippe in his duobus ostendit, quid etiam illis quos dimisit de paradiso, praestaturus esset, si peccare noluissent; inde namque eiecti sunt isti, quo traiecti sunt illi. Ubi etiam hoc eis Dei gratia credimus esse collatum, ne haberent unde dicerent: Dimitte nobis debita nostra 187. In his enim terris, ubi corpus corruptibile eorum animas aggravabat 188, ita confligebant magno agone cum vitiis, ut tamen si dicerent se non habere peccatum, se ipsos deciperent, et veritas non esset in eis 189. Qui sane creduntur ad exiguum temporis redituri in has terras, ut etiam ipsi cum morte confligant, et quod primi hominis propagini debetur exsolvant. Unde intellegendum est, quod ii qui peccatum nullum haberent, et filii eorum, si paradisi habitatores in eadem rectitudine permanerent, magis in illa immortalitate persisterent, donec in ampliorem, nulla interposita morte, transirent, si eis qui sic erant in his terris extra paradisum iusti, ut non possent dicere se non habere peccatum, id est, Enoch et Eliae tantam diuturnitatem vitae fateamur esse collatam. Sed Dominus - inquis - interrogatus de septinuba illa muliere, sua responsione firmavit, propterea nuptias institutas, ut damna mortis fetura suppleret; cessaturam vero munificam fecunditatem, cum mors avara cessaverit. Omnino erras, qui propterea putas instituta esse coniugia, ut decessio mortuorum suppleretur successione nascentium. Instituta sunt namque coniugia, ut filios patribus, et patres filiis, certos faceret pudicitia feminarum. Nam et permixto usu atque indiscreto quarumque mulierum, homines nasci possent; sed certa necessitudo inter patres et filios esse non posset. Si autem nemo peccaret, et ob hoc etiam nemo moreretur; sanctorum numero terminato, quantus futuro sufficeret saeculo, hoc saeculum finiretur, ubi et non peccandi et peccandi facultas esset, atque illud succederet, ubi quisquam peccare non posset. Si enim animae corporibus exutae, possunt esse vel miserae vel beatae, et tamen peccare non possunt; quis fidelium neget, in regno Dei, ubi erit corpus incorruptibile, quod non gravabit animam, sed ornabit, nec alimentis amplius indigebit, hunc affectum futurum, ut nullius ibi ullum possit esse peccatum, non id agente nulla voluntate, sed bona? Dominus ergo ubi dixit, cum de resurrectione loqueretur: Neque nubent, neque uxores accipient; neque enim morientur; non ideo dixit, ut propter morientes ostenderet nuptias institutas; sed quia sanctorum numero impleto, non opus esset aliquem nasci, ubi necesse esset neminem mori. Sed - inquis - Adam secuta emendatione a delicto suo asseritur expiatus, et libro Sapientiae, et opinione multorum; et tamen - inquis - mortuus est, ut sciremus corporis mortem non pertinere ad supplicium illius peccati, sed ad instituta naturae. Quasi vero David duo illa scelera gravia, id est, adulterium et homicidium, non sic expiaverit poenitendo, ut ei datam veniam propheta ipse qui eum terruerat, testaretur; et tamen ita ea quae Deus fuerat comminatus, legimus subsecuta, ut intellegamus ad hoc profuisse illam veniam, ne homo qui tanta mala commiserat, sempiterno pro eis supplicio plecteretur. Erat ergo et primo homini, ad quam rem proficeret paenitentia, id est, ut eum diuturna, non tamen aeterna poena puniret. Unde factum est, quod rectissime creditur, ut eum filius eius, id est, secundum hominem Dominus Iesus, quando ad inferna descendit, ab inferni vinculis solveret. Tunc enim, iuxta librum Sapientiae, intellegendum est eductus a delicto suo, ut hoc ille liber non factum dixisse, sed futurum praedixisse monstretur, quamvis per verbum praeteriti temporis; sic enim ait: Eduxit illum a delicto suo 190, quemadmodum dictum est: Foderunt manus meas 191, et cetera, quae ibi per verba praeteriti temporis futura esse dicuntur. Ac per hoc et morte corporis factum est, ut pro peccato poenam lueret temporalem; et paenitentia non nihil actum est, ut evaderet sempiternam; ubi plus valuit gratia liberantis, quam meritum paenitentis. Non est unde te munias adversus impetum veritatis, quo cum tuis machinis in clarissima luce prosterneris, nec in Dei paradisum et mortes et innumerabiles morbos, mortiferis cruciatibus plenos, immittere ulla penitus ratione permitteris. Crede Deo dicenti: Quacumque die ederitis ex eo, morte moriemini 192. Ea quippe die coeperunt mori, quo separati a ligno vitae, quod utique in loco positum corporali, corpori vitam subministrabat, necessitatem mortis conditionemque sumpserunt. Certe damna mortis, et mors avara verba sunt tua; saltem te ista verba tam dura et horrenda, ut paradiso Dei parceres, admonerent. Tantumne te offendit locus praedicatissimus beatorum, ut a te in eum et mors et damnifica et avara mittatur? O inimici Dei gratiae, inimici paradiso Dei, quo amplius progredi poteritis, quam ut sanctarum deliciarum dulcedinem amarissimis poenis impleatis, nihilque velitis esse paradisum nisi gehennam minorem?

 

Nihil spectat ad traducem, si omnes dicuntur mori in Adam.

  1. IUL. Porro iam satis multa de Genesi. Transeamus ad apostolum Paulum, quem opinionis suae Manichaeus et Traducianus opinantur. Cum ergo de mortuorum resurrectione dissereret, ait: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur 193. Hoc testimonium usurpasti tu, cum quo nobis causa est; sed quid eo confici putares, quia tu tacuisti, etsi suspicer, tamen confirmare vix possum. Quid enim spectat ad traducem, si omnes in Adam mori dicantur; cum Adam nomen hominis sit, tradux autem peccati et labis Manichaeae indicium? Nisi forte nihil aliud ipsum Adam, quam peccatum et esse, et sonare fatearis; ut hac appellatione Apostolus omnes mori in peccato pronuntiasse videatur? Sed hoc propalam insanum est. Quid igitur novum, si quia Adam sermo hebraeus nihil aliud indicat quam hominem (hoc enim interpretatio ipsius exprimit) dixerit Apostolus: In Adam omnes moriuntur, et in Christo omnes vivificabuntur; id est, secundum hominis qui moriuntur naturam, per virtutem Christi a mortuis excitantur? Huic sententiae qui inficiatur, insanit; eiusdem quippe auctoris virtute, qui in hac vita fecunditatem et mortalitatem instituit, universi excitabuntur e sepulcris, ut recipiat unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bonum, sive malum 194. Hoc itaque dicto Apostoli, quo ait: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur; mortem corporalem quae iustis iniustisque communis est, an poenalem illam diabolo et impiis deputatam insinuari putas? Si naturalem istam simplicem, quae in sanctis etiam pretiosa est 195, quae non solum bonis et malis, verum etiam hominibus pecudibusque ex aequo accidit; hanc, inquam, mortem hic Apostolus indicavit; manifestum est quoniam nomine Adae naturam humanitatis, nomine autem Christi potentiam creatoris et excitatoris ostendit. Sin autem quod ait: In Adam omnes moriuntur; crimen hic velis intellegi, non naturam; suppetit expositio tam aperta quam certa, videlicet ut dixerit: Sicut omnes, id est, multi Adae imitatione moriuntur; ita omnes, id est, multi Christi imitatione salvantur. Aut ergo de communi morte locutus est, et naturam indicavit; aut de peccato, et imitationem accusavit. Sic enim et post pauca subiunxit: Sicut portavimus - inquit - imaginem terrestris, portemus etiam imaginem illius caelestis 196. Certe susceptio imaginis non poterat imperari, si naturalis in qualitate alterutra crederetur.

 

AUG. Quis est tam negligens apostolicorum eloquiorum, ut non videat quod Apostolus de resurrectione corporis disserebat, ubi ait: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur? Sed tu ad dilatanda, non eloquia, sed vaniloquia tua, ubi nulla quaestio est, ingeris quaestionem, et quaeris a me illud quod dictum est: In Adam omnes moriuntur; de qua morte sit dictum. Prorsus de morte corporis dictum est, ista scilicet qua necesse est moriantur boni et mali, non illa qua mortui dicuntur qui eadem morte sunt mali; quas duas mortes, una brevi Dominus complectitur sententia, dicens: Sine mortuos sepelire mortuos suos 197. Est etiam mors, quae in Apocalypsi mors secunda dicitur 198, qua et corpus et anima igne cruciabuntur aeterno; quam minatur Dominus ubi dicit: Eum timete, qui habet potestatem, et corpus et animam perdere in gehennam 199. Quamvis ergo multae mortes inveniantur in Scripturis; duae tamen sunt praecipuae, prima et secunda; prima est, quam peccando intulit primus homo; secunda est, quam iudicando illaturus est secundus homo. Sicut in sanctis Libris multa Dei testamenta commemorantur; quod possunt advertere, qui diligenter legunt; sunt tamen duo praecipua, Vetus et Novum. Prima ergo mors coepit esse, quando Adam de paradiso eiectus est, et separatus a ligno vitae; mors secunda esse incipiet, quando dicetur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum 200. Cum igitur de resurrectione corporis loqueretur Apostolus, ait: Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum; sicut enim in Adam omnes moriuntur; sic et in Christo omnes vivificabuntur 201. Non itaque debemus inquirere, de qua morte agatur hoc loco; manifestum est enim de morte corporis agi; sed potius debemus attendere, per quem sit mors ipsa de qua agitur, utrum per Deum qui hominem condidit, an per hominem qui peccando causa huius mortis exstitit. Sed hoc, ut dixi, attendere debemus in promptu positum, non quasi abditum quaerere. Nam et hanc abstulit Apostolus quaestionem, apertissime dicens: Per hominem mors. Et quis est iste, nisi primus Adam? Ipse est quippe ille, de quo dictum est: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; cui e contrario Adam secundus opponitur, qui est forma futuri 202; unde et hic dictum est: Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sic ergo est accipiendum quod ait: In Adam omnes moriuntur; ut non obliviscamur quod ait: Per hominem mors. Ideo quippe in Adam omnes moriuntur, quia per hominem mors; sicut ideo in Christo vivificantur, quia per hominem resurrectio mortuorum. Homo igitur, et homo; sicut ergo unus iste, sic unus est ille; ac per hoc, quia homo secundus est iste, homo primus est ille. Scimus Adam, sicut commemoras, hebraea lingua hominem dici; sed non hinc efficitur quod impudentissime persuadere conaris, ut in eo quod dixit Apostolus: In Adam omnes moriuntur, omnem mortalem hominem significasse credatur; ut scilicet non in illo primo homine, sed in eo quod mortales sunt, existimemus omnes mori. Noli obscurare clara, recta pervertere, implicare simplicia; in illo moriuntur omnes, per quem mors; sicut in illo vivificantur, per quem resurrectio mortuorum. Et quis est iste, nisi secundus homo? Quis ergo est ille, nisi primus homo? Proinde quis iste, nisi unus est Christus? Quis ille nisi unus Adam? Itaque sicut portavimus imaginem terrestris hominis, ita portemus etiam caelestis. Indicatur illud, hoc imperatur; illud quippe iam praesens est, hoc futurum. Et ideo illam portavimus imaginem conditione nascendi, et peccati contagione; hanc autem portamus gratia renascendi; portamus autem interim spe, re vero portabimus eam praemio resurgendi, et beate iusteque regnandi. Quae cum ita sint, mors quidem hominis ita instituti, et in eo constituti loco, ut non moreretur, nisi peccasset, sine dubitatione poenalis est; sed Deo per gratiam suam in usum nobis bonum poenalia mala nostra vertente, in conspectu Domini pretiosa est mors sanctorum eius. Per illam certant, sicut per disciplinam: Disciplina enim, sicut scriptum est, ad praesens non gaudii videtur esse, sed tristitiae; postea vero, uberiorem fructum, his qui per eam certarunt, reddit iustitiae 203. Tu autem, qui mortem corporis etiam in paradiso, etiam peccante nullo, futuram fuisse contendis, hostis es gratiae Dei, hostisque sanctorum, quorum mors pretiosa est, per illam certantium intrare atque habitare paradisum. Non enim mortem solam, id est, resolutionem animae a corpore, nolentis tamen spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita 204; sed etiam omnes morbos, et omnia genera malorum, quae homines non valendo ferre moriuntur, quantum ad te attinet, in locum tantae felicitatis et quietis immittis; quod errore quanto facias video, sed qua fronte nescio.

 

Ventilemus totum contextum.

  1. IUL. Verum totum contextum loci ipsius ventilemus. Si - inquit - Christus praedicatur quia ex mortuis resurrexit, quomodo quidam dicunt in vobis quia resurrectio mortuorum non est? Si autem resurrectio mortuorum non est, nec Christus resurrexit; si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, et vacua est fides vestra; invenimur etiam falsi testes Dei, quia testimonium diximus adversus Deum, quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit. Si enim mortui non resurgunt, nec Christus resurrexit; si autem Christus non resurrexit, vana est fides vestra, quia adhuc estis in peccatis vestris; et qui dormierunt ergo in Christo, perierunt. Si in hac vita in Christo speramus tantum, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Nunc autem Christus ex mortuis resurrexit primitiae dormientium, quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine; primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui in adventu eius; deinde finis 205.

 

AUG. Ventilandum totum istum in apostolicis Litteris de corporis resurrectione locum ideo te suscepisse, ut haberes occasionem qua tuum multiloquium copiosa, si dici potest, egestate diffunderes, et ad tot libros implendos tibi evagandi spatia procurares, in ipsa tua prolixa et supervacanea disputatione clarebit.

 

Caro Christi et caro nostra.

  1. IUL. Instruxit acerrime disputationem magister egregius, et spem nobis de consortio Mediatoris ingessit, asserens illum hominem, quantum spectat ad substantiam qua nobis iungitur, nihil exceptum habuisse, opinionemque quam infidelitas sciscebat, non minus Christo praeiudicare posse quam nobis. Sic ergo miscet negotium Christi et hominum, ut necesse sit in utraque parte credi, quod in altera censeatur. Opinati quippe fuerant per idem tempus homines, quia resurrectio mortuorum futura non esset; non tamen resurrexisse Christum negabant. Arripit hoc Magister Gentium, et pronuntiat necesse esse ut uni praeiudicio pars utraque sit pervia, et aut omnes homines resurrecturi, aut nec Christus resurrexisse credatur. Certe hanc vim in disputando Apostolus non haberet, si secundum Manichaeos et eorum discipulos Traducianos, carnem Christi a naturae nostrae communione distingueret.

 

AUG. Manichaei non sunt, qui carnem Christi a naturae nostrae communione distinguunt; sed qui nullam carnem Christum habuisse contendunt. Nobis itaque iungendo Manichaeos, anathemandos vobiscum atque damnandos, etiam eorum sublevas causam, dicens eos carnem Christi a naturae nostrae communione distinguere; quasi carnem Christum habere fateantur, quam quoquo modo a nostra carne distinguant. Dimitte illos multum a nobis, multumque et a vobis, in ista de carne Christi quaestione distantes; nobiscum age quod agis; quia nobiscum carnem Christi, etsi dissimiliter, confiteris. Nec nos enim eam a naturae atque substantiae carnis nostrae, sed a vitii communione distinguimus. Caro est enim nostra peccati; propter quod illa dicta est, non similitudo carnis, quia vera caro est; sed similitudo carnis peccati, quia peccati caro non est. Si ergo peccati caro, caro nostra non esset, quomodo, rogo te, similitudo carnis peccati caro Christi esset? An usque adeo desipis, ut dicas aliquid simile esse, sed cui simile sit non esse? Hilarium audi catholicum antistitem, quem certe, quidquid de illo sentias, Manichaeum non potes dicere; qui cum de Christi carne loqueretur: Ergo cum missus est - inquit - in similitudine carnis peccati, non sicut carnem habuit, ita habuit et peccatum; sed quia ex peccato omnis caro est, a peccato scilicet Adam parente deducta, in similitudine peccati carnis est missus, existente in eo, non peccato, sed peccati carnis similitudine. Quid ad ista dicturus es, improbissime, loquacissime, contumeliosissime, calumniosissime? Numquid et Hilarius Manichaeus est? Sed absit ut tuas accipere dedigner iniurias, non solum cum Hilario, ceterisque ministris Christi, sed etiam cum ipsa carne Christi, cui tantam facere non expavescis iniuriam, ut audeas eum coaequare ceterae hominum carni, quam carnem constat esse peccati; si non mendaciter dictum est, Christum in similitudine carnis venisse peccati 206.

 

Resurrectio nostra non erit opus imitationis.

  1. IUL. Numquam quippe diceret: Si mortui non resurgunt, nec Christus resurrexit; cui poterat referri: Sed Christus, quoniam de Virgine natus est, peculiariter resurrexit; homines autem, quia nati sunt de commixtione diabolica, non resurgunt. Verum ille protinus referret: Et quae fuit resurgendi vanitas, si nec spei nostrae nec magisterio parabatur? Quae enim esset ratio docendi, quae gravitas exempli, si natura in nobis dissimilis, et spe conregnandi, et vi careret imitandi? Procul igitur, et nimis procul fides Apostoli ab hac opinione consistit. Eodem plenus spiritu, quo etiam Petrus, scit Christum pro nobis ob hoc mortuum, ut nobis donaret exemplum, ut sequeremur vestigia eius 207. Et quia causam tanti mysterii, sacrificium novit et exemplum fuisse, pronuntiare non dubitat, immo diligenter inculcat, quia non accesserit homo Christus aliquo, a quo quisquam nostrum naturae suae praeiudiciis arceatur. Si - inquit - resurrectio non est mortuorum, neque Christus resurrexit. Si autem Christus ex mortuis resurrexit, quomodo dicunt quidam in vobis quia resurrectio mortuorum non est? Id est, si confitemini eiusdem illum secundum hominem, cuius nos, fuisse naturae, qua ratione vel in illo factam resurrectionem, vel in reliquis non futuram putatis? Praemissis conditionibus, implet ex omni parte sententiam: Nunc autem - inquit - Christus resurrexit ex mortuis; erit ergo resurrectio mortuorum.

 

AUG. Resurrectionem mortuorum non esse putantibus, et tamen Christum resurrexisse credentibus, propterea dicitur: Si resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit; quia Christus ideo resurrexit, ut resurrectionis mortuorum aedificaret fidem, in carne resurrecturos homines ostendens, sicut ipse homo factus resurrexit in carne. Ac per hoc consequens erat, ut negarent resurrexisse Christum, qui resurrectionem non crederent esse mortuorum. Unde quia isti, cum quibus agebatur, illud negare non poterant; hoc quoque debebant ablata caligine confiteri. Nam si propter aliquam Christi differentiam, recte sibi homines videntur resurrectionem negare mortuorum, et tamen resurrectionem Domini non negare; possunt et alia dicere, quae multa reperiunt, quibus errorem suum defendere sibi videantur. Quid si enim, cum audierint: Si mortui non resurgunt, neque resurrexit Christus, respondeant et dicant: Sed ille non tantum homo, verum etiam Deus est; quod aliorum hominum nemo? Ille secundum ipsum hominem de Spiritu Sancto natus et ex Virgine Maria; quod aliorum hominum nemo: ille potestatem habuit ponendi animam suam, et iterum sumendi eam 208; quod aliorum hominum nemo: quid ergo mirum, si a mortuis resurgere potuit; quod aliorum hominum poterit nemo? Si ergo ista dicant, quia Christum solum resurrexisse concedunt, ceteros nolunt; numquid ideo illas Christi tam magnas a ceteris differentias negaturi sumus, ut aliorum quoque mortuorum resurrectionem de Christi cum eis aequalitate persuadere possimus? Sic ergo nec istam differentiam denegantes, qua fatemur solam carnem Christi, non ut aliorum fuisse carnem peccati, sed carnis peccati similitudinem; non ideo tamen solam resurrexisse, sed aliorum quoque resurrecturam esse defendimus, et sic defendimus, ut dicamus quod Apostolus dixit: Si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit; resurrexit autem Christus; resurgunt igitur mortui. Neque enim quia non eadem sunt in utraque carne originis merita, ideo non est eadem terrena mortalisque substantia. Habet quidem differentiam suam similitudo carnis peccati, qua discernitur a carne peccati; sed absit ut Christus eis se disparem faciat resurgendo, quibus se voluit aequare moriendo. Non itaque propterea debemus similitudinem carnis peccati carni aequare peccati, quantum attinet ad differentiam pertinendi ad peccatum et non pertinendi, quia noluit esse inter utramque carnem differentiam resurgendi et non resurgendi, qui noluit esse non moriendi atque moriendi. Imitatio autem quam, suffulcis, ubi non opus est, quid ad istam causam valet? Imitatio quippe in voluntate est; sed cum bona est, praeparatur, sicut scriptum est, voluntas a Domino 209. Nemo ergo imitatur, nisi velit; moritur autem homo et resurgit, velit nolit. Verum et ipsa imitatio non semper tunc fit, quando eadem natura est imitandi, quae imitantis; alioquin Angelorum, quorum diversa natura est, iustitiam et pietatem non possemus imitari; quod tamen nos a Domino poscere in oratione, cum dicimus: Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra 210, etiam ipse confessus es 211. Nec Deum Patrem imitaremur, cuius a nobis longe diversa natura est; tamen Dominus ait: Estote sicut Pater vester qui in caelis est 212; et per Prophetam dicitur: Sancti estote, quia ego sanctus sum 213. Non ergo ideo Christum non possumus imitari, quia ille in similitudine carnis peccati in hoc saeculo fuit, nos autem in carne peccati.

 

Vires contra traducem.

  1. IUL. Has vires exseramus in traducem, dicamusque: Si Christus, qui homo factus est, non habuit naturale peccatum, quomodo dicunt quidam in vobis quia imagini Dei pravitas dominetur ingenita? Si autem in natura malum est, et Christus, qui in eadem natura deprehenditur, sub regno diaboli est constitutus. Si autem ille creditur reus, inanis est praedicatio nostra, et vacua est fides vestra; inveniuntur autem falsi testes Apostoli, quia testimonium dixerunt adversus Deum, quod Filium suum, ex semine David secundum carnem, innocuum sanctumque formaverit, si eum maledicti seminis crimen infecit. Prorsus si in tali Christo speramus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Nunc autem Christus non minus verus homo, quam verus Deus, de Adam stirpe generatus, factus ex muliere, factusque sub lege, nullum fecit, et ideo nullum habuit peccatum. Apparet igitur crimen voluntatis esse, non seminis.

 

AUG. Ex hoc certe quasi fundamine tota ratiocinationis tuae structura consurgit, quod primum posuisti, dicens: Si Christus, qui homo factus est, non habuit naturale peccatum, quomodo dicunt quidam in vobis quia imagini Dei pravitas dominetur ingenita? Istaque propositione convulsa et effossa, quidquid deinde tamquam subsequens addidisti, facillima labe subvertitur. Non enim sequitur ut si Christus, qui homo factus est, non habuit naturale, hoc est, originale, peccatum, nulla imagini Dei pravitas dominetur ingenita; quoniam non sequitur ut si nihil habuit pravitatis similitudo carnis peccati, nihil habeat pravitatis cui est ista similis, id est, caro ipsa peccati; immo vero id sequitur, ut si est similitudo carnis peccati, sit etiam caro peccati. Quia omne simile, alicui simile sit necesse est; et si solus habuit Christus veram quidem carnem, sicut ceteri homines, sed tamen carnis peccati non proprietatem, sed similitudinem; non solum necesse est ut sit alia cui haec similis sit caro peccati, sed omnium ceterorum hominum non sit nisi caro peccati. Quapropter etsi malum est in carne peccati, non est tamen in Christo, qui venit in carne vera, non tamen in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati, carnem sanare peccati. Non ergo ille creditur reus, sed ab illo noster solvitur reatus, et originalis, et additus. Unde nec inanis est Apostoli praedicatio, qui non praedicaret in Christo similitudinem carnis peccati, nisi aliorum carnem sciret esse peccati. Nec vacua est fides nostra, qua vacuatur haeresis vestra. Nec falsi testes inveniuntur Apostoli, qui similitudinem carnis peccati discernunt a carne peccati, quod non facit haeresis vestra; et sic ex semine David evangelizant Christum, ut tamen de Spiritu Sancto natum asserant et Virgine Maria, non de carnis concupiscentia, ut similitudinem carnis peccati haberet, carnem vero peccati habere non posset. Nec miserabiliores sumus omnibus hominibus ista credentes; sed carnem Christi a carne peccati non esse discretam magna miseria credimus. Proinde argumentationem tuam vana conclusione determinas, dicens: Apparet igitur crimen voluntatis esse, non seminis. Hoc omnino inaniter intulisti; quoniam superiora, ex quibus eam confectam putas, consequentia non esse monstravi; et procul dubio, quia in paradiso esse possent, nulla esse post paradisum vitia nascentium, nisi mala voluntate primorum gignentium vitiarentur et semina. Cur non ergo potius tibi dicitur (ut nos veraciter, qua tu fallaciter usus es, eadem forma ratiocinationis utamur): Si Christus homo in similitudine carnis peccati ad homines missus est, quomodo non quidam in vobis, sed omnes vos dicitis, aliam cui sit ista similis, carnem non esse peccati, si non est alia caro peccati? Si Christus non habuit similitudinem carnis peccati, inanis est praedicatio eius qui hoc dixit, inanis est et fides Ecclesiae catholicae quae hoc credidit; invenitur autem et falsus testis Apostolus, qui testimonium dixit adversus Christum, quia similitudinem carnis peccati habuit, quam non habuit. Sed si hoc credimus, fidelibus non sociamur hominibus. Nunc autem Christus missus est in similitudine carnis peccati; quia solus veram carnem sic habuit, ut non esset caro peccati, sed eius similitudo; ac per hoc necesse est ut fateamur, carnem ceterorum hominum esse peccati, cui similis facta est vera caro Christi, sed non caro peccati.

 

De resurrectione non generali loquitur Apostolus.

  1. IUL. Confodiuntur nempe Manichaei, et peccatum naturale credentes, et resurrectionem carnis negantes. Nunc autem - inquit - Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium; quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum 214. De resurrectione hic Apostolus non generali loquitur, quam experturi sunt etiam scelesti, etiam profani homines; sed de eorum tantummodo, qui transferentur in gloriam. Beatam ergo resurrectionem puro nomine resurrectionis ostendit, cuius comparatione, illa impiorum quasi non sit resurrectio, praeteritur. Hic ergo Apostolus non solum resurrectionem, ut dixi, quae bonis malisque communis est, sed resurrectionem inculcat beatam; et licet non sit unum resurrectio et beatitudo resurrectionis, sicut nec resurrectio et resurrectionis miseria unum est; tamen quia beatitudo aeterna absque resurrectione non est, nomine eius illa quoque felicitas, quae excitationem haud paenitendam facit esse, signatur. Ut si aliquis industriam, vires, et studia diversa collaudans, compendio ea vitae velit ostendere, verbi gratia, eruditam illius vitam, elegantem huius, impigram appellet alterius; non utique amoverit distinctionem, ut idem vita quod industria, quod elegantia, quod fortitudo videatur; aliud est quippe vivere, aliud studere; verumtamen nisi vixeris, nullus studebis. Ita etiam non est idem resurrectio quod beatitudo; est quippe misera excitatio cinerum; tamen nullus regnabis, nisi ante resurrexeris. Mors ergo corporis et resurrectio corporis e regione consistunt; si mors esset universa poenalis, esset quoque universa resurrectio praemialis; nunc autem est resurrectio poenalis omnium, qui ignibus deputantur aeternis; ergo et mors non supplicialis est, sed naturalis. Sicut enim non facit generaliter mors corporis, ut paeniteat interiisse; sic non facit generaliter resurrectio, ut placeat revixisse. Verum et istius bonum in remuneratione surgentium, et illius amaritudo in adustione punitorum est; quae utraque pro meritis consequuntur. Apparet igitur Apostolum non de morte naturali, sed de criminosorum, quam infelicem facit poena perpetua; nec de resurrectione communi, sed quam beatam facit gloria sempiterna, disserere; nec ubi de personis disputat praeiudicium inferre creaturis, sed salvis semper distinctionibus latisque limitibus naturarum et voluntatum, sic miscere nonnumquam vocabula, ne specialitas rerum confusione depereat. Per hominem ergo mors, et per hominem resurrectio mortuorum: non hic ab homine morte conditam; sed in homine apparuisse denuntiat; sicut et resurrectionem mortuorum non dicit ab homine factam, hoc est, a Christo; sed in homine, sicut ad Philippenses idem magister: Oboediens - inquit - factus est usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen super omne nomen 215. Petri quoque apostoli in hoc concurrit assertio: Viri Israelitae, audite: Iesum virum Nazarenum approbatum a Deo in vobis per manus iniquorum interemistis, quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni. Et item: Hunc Iesum Deus resuscitavit, cui omnes nos testes sumus 216. Ibi ergo sicut proprium erat hominis sine deitatis iniuria obire mortem, ita proprium divinitatis hominem illum a mortuis excitare. Quod autem Deus pronuntiatur operari ex persona Verbi, ipse quoque Christus facit. Sic enim dixerat: In potestate habeo ponere animam meam, et in potestate habeo sumere illam 217. Cum ergo sit Filii una persona, tamen distinctione legitima aliud applicatur carni, aliud deitati. Per hominem ergo mors, et per hominem resurrectio mortuorum, manifestata, non creata; ceterum utrumque institutum per Deum est; sed in Adam mortis conditio, in persona vero Christi primitiae resurrectionis claruerunt. Hic ergo ubi dicit Apostolus: Per hominem mors; si per voluntatem eius dicas, nihil pertinet ad naturam; si per naturam, nihil spectat ad culpam. Homines nempe alterum mortis, alterum resurrectionis ex adverso locavit, istum secundum nolens illi subdere. Et sequitur: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Hoc ergo quod ait: Omnes in Christo vivificabuntur, etiam de impiis, an tantum de fidelibus dicit? Si de impiis, quod omnes vivificentur in Christo, ergo nullus in poena est; si de fidelibus, non ergo universi vivificantur in fide Christi, sed tantum fideles, quamvis omnes omnino virtute ipsius, qua conditi fuerant, excitentur. Si ergo de morte corporis loquitur: In Adam omnes moriuntur, nullus hoc nomine indicatur reatus, quando in eodem Adam et Christus mortuus invenitur; neque enim secuta esset veritas resurrectionis, nisi praecessisset veritas mortis. Igitur in Adam pronuntiat Apostolus omnes mori. Si haec mors non indicat aliud quam corporis resolutionem; nihil spectat profecto ad naturale peccatum, nec quidquam praeiudicat innocentibus, si in Adam mori dicantur, in quo et Christus est mortuus. Sin autem hoc quod ait: In Adam omnes moriuntur, ad peccatum vis animi, et non ad mortem solum, sed ad mortem ream et miseram pertinere, id est, quam deputata criminibus poena consequitur; in ea autem videlicet gehenna nec Christus potuit esse, nec sancti; igitur nec innocentibus praeiudicat, qui ut nihil boni, ita nihil mali voluntarii habent; sed hoc solum retinent, quod a Deo facti sunt; quos iure Baptismatis consecramus, ut qui eos fecit condendo bonos, faciat innovando et adoptando meliores. Quod itaque dicit Apostolus: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur; abest tantum ab ista suspicione traducis Manichaeae, quantum Christus a peccato, qui et iniquitatem non habuit, et minus de hominis natura nihil habuit.

 

AUG. Quid est, quod adversus nos disputans dicis: Confodiuntur nempe Manichaei, et peccatum naturale credentes, et resurrectionem carnis negantes? Numquid nos, sicut illi, aut peccatum tribuimus alienae naturae, aut carnis resurrectionem negamus? Prorsus Manichaei confodiantur a vobis, qui vobiscum confodiuntur a nobis, et quando adiuvantur a vobis. In eorum quippe adiutorium discordiam carnis et spiritus peccato Adae negatis esse tribuendam; ut illi huius mali causam requirentes sive reddentes, alienam mali naturam Deo bono coaeternam commixtam nobis esse concludant. Exponis deinde sequentia, ubi de carnis resurrectione Apostolus disputat, et dicis: Non eum loqui de resurrectione communi, bonorum scilicet et malorum; sed eorum tantum, qui transferentur in gloriam. Ita est quidem: tamen de resurrectione corporis loquitur. Huic ergo e contrario mors opponitur corporis, eisque, id est morti corporis et resurrectioni, singuli distribuuntur auctores, homines duo: Quoniam per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et ipsi homines duo propriis etiam nominibus exprimuntur, ut de quibus hoc dictum sit, evidenter appareat, atque additur: Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. Moriuntur ait; non ait: Morientur; ex altera vero parte non ait: Vivificantur; sed: vivificabuntur. Nunc enim moriuntur ex poena, tunc vivificabuntur ex praemio. Non itaque de illa morte nunc loquitur, quae futura est eis qui cum anima et corpore igne cruciabuntur aeterno; alioquin ex utraque parte verbum futuri temporis poneret, et sicut dixit: vivificabuntur, ita diceret: Morientur. Cum vero dixit: moriuntur, quod utique nunc fit; vivificabuntur autem, quod tunc fiet; satis ostendit se de illa morte agere, in eo quod dicit: Per hominem mors, quae animam dissolvit a carne; quamvis et ad illam mortem futuram pertineant, quae secunda mors dicitur, qui reatum quem per Adam generatione traxerunt, per Christum regeneratione non solvunt. Nunc proinde quia de resurrectione corporis loquitur, quae futura est, cui opponit e contrario mortem corporis, quae nunc fit; et duo ista contraria singulos auctores habent, Adam mors, Christum resurrectio mortuorum; sicut intellegitur resurrectio illa praemialis, ita esse intellegenda est mors ista poenalis. Praemio quippe a contrario non opponitur natura, sed poena. Et ideo isto loco, ubi resurrectio corporis opponitur morti corporis, non de communi resurrectione agit Apostolus, quae ad iustos et iniustos pertinet; sed de illa potius, in qua erunt qui vivificabuntur in Christo, non qui damnabuntur a Christo; quamvis utrosque ipse resurgere faciat, cuius vocem audient omnes qui in monumentis sunt; et procedent qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae; qui autem mala egerunt, in resurrectionem iudicii 218. Ideo ergo, ut dixi, eam volui commendare, quae ad beneficium Christi pertinet, non etiam illam, quae tantum ad iudicium; ut quoniam ista praemialis est, mors quoque corporis, quae a contrario huic opponitur, ostendatur esse poenalis. Sicut enim vitae mors, ita praemio poena contraria est; per quam poenam, id est, corporis mortem, quoniam sancti martyres certaverunt atque vicerunt, mors eorum in qua nunc dormiunt in conspectu Domini, non suo genere, sed illius munere pretiosa est 219. Etiam poenae quippe sanctorum, sine dubitatione pretiosae sunt; sed non quia pretiosae sunt, ideo poenae non sunt; sicut non quia poenae sunt, ideo pretiosae sunt; sed quia pro veritate susceptae, vel cum pietate toleratae sunt. Hunc sensum sanum et catholicum si teneres, non in paradisum Dei, hoc est, in locum sanctarum deliciarum, non solum mortium poenas, verum etiam mortiferarum valetudinum mitteres. Omnis autem poena hominis quid est, nisi poena imaginis Dei? Quae si infertur iniuste, profecto a quo infertur, iniustus est. Quis porro dubitet quod iniuste inferatur poena imagini Dei, nisi hoc culpa meruerit? Solus enim mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus sine culpa pertulit poenam, ut nostram scilicet et culpam vacuaret et poenam; non eam poenam quae luenda in hoc maligno saeculo fuit, sed quae nobis debebatur aeterna. Et tamen ipse etiam nostrum in se affectum, morte propinquante, suscipiens: Pater - inquit - si fieri potest, transeat a me calix iste 220. Qui utique potestatem habebat ponendi et sumendi animam suam; sed mortem, quam nulla culpa praecedente, pro nobis voluntate, non necessitate suscepit, poenam tamen esse his verbis suis Deus ille magister ostendit, quam solus pro nostra sine ulla sua iniquitate sustinuit. Si ergo ista gloria misericordiae Christi, qua pro nobis poenam sine culpa pertulit, singularis est, ut non quidem in carne peccati, sed propter similitudinem carnis peccati, in Adam tamen, a quo descendit caro peccati, etiam ipse moreretur; procul dubio ceteri homines in hoc maligno saeculo, quod extra paradisum est, poenas quascumque patiuntur a nativitate usque ad mortem, in quibus poenis utique patiuntur et mortem, pro suis peccatis vel nascendo tractis, vel male vivendo additis, merito digneque patiuntur sub iusto et omnipotente iudice; qui utique nec faceret, nec sineret inferri poenas imaginibus suis, sine cuius voluntate nec passer cadit in terram 221, nisi iuste sciret inferri. Et quid est iuste, nisi merito peccatorum, vel examinatione virtutum; ita ut remissis etiam peccatis, pignus quod renati accipiunt salutis aeternae, in futurum eis saeculum prosit, hic autem solvant, quidquid in huius saeculi poenalis vanitate et malignitate solvendum est? Quid est ergo quod dicis: Ideo baptizari parvulos, ut quos Deus fecerat condendo bonos, faciat innovando et adoptando meliores? Bonos quidem fecit, quia omnis natura in quantum natura est, bona est; sed quos fecit bonos, non iniuste faceret vel sineret esse miseros. Quamvis et tu, qui eos innovari dicis, ducere vetustatem veteris hominis, cum sint nascendo utique novi, incautus et nesciens confiteris. Compelleris igitur unum ex his tribus eligere, ut aut paradisum impleas poenis hominum; aut iniustum Deum dicas in poenis imaginum eius, quas patitur innocentia parvulorum; aut quia haec duo detestanda et damnanda sunt, agnoscas originale peccatum; et sic intellegas, omnes qui morte corporis moriuntur, in Adam mori, quia per ipsum hominem mors, id est, per culpam eius et poenam; et omnes qui resurrectione corporis non damnantur, sed vivificantur, in Christo vivificari, quia per ipsum hominem resurrectio mortuorum, id est, per iustitiam eius et gratiam. Quia enim est poenalis corporis mors, ideo illi resurrectionem corporis tantummodo praemialem (cum sit alia quoque poenalis), e contrario videmus oppositam.

 

Novissima inimica mors destruetur.

  1. IUL. Unusquisque autem in suo ordine: primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi in adventu eius, deinde finis 222. Idem et alibi: Qui est primogenitus - inquit - ex mortuis 223. Deinde hi qui sunt Christi: id est, sancti rapiuntur in nubibus 224. Post hoc finis: quoniam hi ibunt in regnum aeternum, impii vero in ignem aeternum 225. Cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et omnem potestatem, et virtutem; oportet enim eum regnare, donec ponat inimicos omnes sub pedibus eius; omnia enim subiecit subtus pedes eius; novissima autem inimica destruetur mors. Cum autem dixerit: Omnia ista subiecta sunt, sine dubio praeter illum qui illi subiecit omnia; nam cum subiecta fuerint illi omnia, tunc et ipse subiectus erit ei qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus 226. Regnum Dei et Patris est, ut impleto numero sanctorum qui in eius praescientia continetur, omnis principatus et universa virtus adversariae potestatis intereat. Oportet quippe hanc efficientiam tanti esse mysterii, ut omnes inimici iustitiae sub divinis pedibus collocentur. Quod tunc fiet, cum destructam se et victam ab omnibus sanctis mors aeterna conspiciet. Cum autem fuerint tam Christo quam corpori eius omnia illa potestatum genera regni manifestatione subiecta, multo maxime congregatio omnis glorificata sanctorum esse Deo subdita non desistet; sed totum corpus dignum regno caelorum, quod sub Christo capite construitur, divinae voluntati perfecta affectione cohaerebit, ut exstincta omni cupiditate culparum, Deus et contineat cunctos, et compleat.

 

AUG. In hac parte disputationis tuae nihil pene, quod ad causam quae inter nos agitur pertineat, prosecutus es. Cur enim totum locum istum, ubi de resurrectione corporis Apostolus disserit, inserendum putasti, nisi propter illud quod ait: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur? Quia scilicet corporis mortem non vultis peccato primi hominis tribuere, sed naturae; quam sic in illo homine primo dicitis institutam, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Unde satis tibi existimo esse responsum. Quamobrem praetermissis eis, in quibus exponendis superfluo te dilatare voluisti, illud quod ait Apostolus: Novissima inimica destruetur mors, discutiendum forsitan sit, de qua morte sit dictum; utrum de ista quae nunc est, qua de corpore exire anima compellitur; an de illa qua de corpore anima exire non sinitur; ut simul utrumque sempiterno igne crucietur; quae mors utique nondum est, sed futura est; neque tunc destruetur, sed potius esse tunc incipit; quam nunc nondum esse quis ambigit? Haec autem, quae tunc in omnibus corpore morientibus frequentatur, cui contraria est corporis resurrectio, de qua ut haec omnia diceret Apostolus disputabat; haec, inquam, quae nunc agitur, usitata et omnibus nota mors corporis, tunc utique novissima destruetur, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem 227. Quod procul dubio de resurrectione corporis quae tunc erit, contra mortem corporis quae nunc est, dictum esse perspicimus. Quapropter, si mors aeterna quae numquam fuit, non potest tunc destrui, quando esse potius incipit, nec umquam destruetur, quia semper erit; restat ut ista quae nunc est, ipsa novissima, hoc est, in fine destruatur, quando fiet resurrectione carnis ut non sit. Porro inimica quomodo esset, si naturalis ita esset, ut poenalis non esset? Poenalis autem sub iusto et omnipotente iudice nullo pacto esset, nisi meritis peccati accidisset. Iam tandem sensum tuum, rogamus, emenda; et paradisum beatorum, quem poenis hominum contaminaveras, munda. Dici autem non potest, quamtum mihi placeat, quod dixisti: In regno caelorum futurum esse, ut exstincta omni cupiditate culparum, Deus et contineat cunctos, et compleat. O utinam tuae huius sententiae commonitione te corrigas, et cupiditatem culparum, quae in carne nostra nunc, etiam coercita, nobis repugnare non desinit, tunc vero, ut rectissime confiteris, exstincta nulla erit, iam non te libeat laudare ut aliquod bonum, sed ut malum potius accusare! Ipsa est enim tua illa suscepta, qua caro concupiscit adversus spiritum, ut necesse sit etiam spiritui adversus carnem concupiscere 228, ne committatur unde homo damnetur. Quod discordiae malum, rei utriusque bonae et a Deo bono conditae, id est carnis et spiritus, per praevaricationem primi hominis in naturam vertisse, proclamat, neque Manichaeus, neque Manichaeorum adiutor, sed destructor Ambrosius 229.

 

Baptizamur pro mortuis tamquam si vivamus mortui peccato.

  1. IUL. Alioquin - inquit - quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? Quid et baptizantur pro illis? Quid et nos periclitamur omni hora? Quotidie morior per vestram gloriam, quam habeo in Domino. Si secundum hominem pugnavi bestiis Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. Si, inquit, ista spes futurae gloriae, qua Deus omnia in omnibus erit, impia infidelitate quatiatur, negeturque resurrectio mortuorum, quid facient qui baptizantur pro mortuis? Natus hinc error aliquorum est, putantium inter exordia Evangelii eum morem fuisse, quo astantes pro cadaveribus profiterentur, et aqua Baptismatis etiam defunctorum membra perfunderent; quod apparet de imperitia contigisse. Hoc enim quod ait Apostolus: Baptizantur pro mortuis, nihil aliud indicat, quam illud quod ad Romanos dixit: Consepulti illi sumus per Baptisma in mortem 230; id est: Qua gratia, tali ad Baptismatis susceptionem animo accedimus, ut membra nostra mortificemus in posterum, et pro mortuis omnino degamus, si spes non est, quia post mortem vivamus? Cur autem et quotidianis, inquit, subdor periculis, in mortem iugiter incidens, quam inferunt persequentes, ut de vestris ante Deum possim profectibus gloriari, si mortui non resurgunt? Cur autem et secundum hominem pugnavi bestiis Ephesi, id est, cur sustinui bestialem seditiosorum furorem, si adhuc nutat quod mortui resurgunt? Nolite seduci; bonos mores corrumpunt colloquia mala. Ignorantiam enim Dei quidam habent; ad confusionem vobis dico 231. Amor, inquit, peccatorum diffidere vos suadet de futuris; putatur non esse iudicium, ut maiore peccetur audacia. Omnino, inquit, nesciunt aestimare Deum, qui inficiantur resurrectioni. Non ergo solum remunerationem, sed virtutem divinitatis negatis, unde nimium debetis erubescere. Ad confusionem vobis dico, posse inter vos tales quospiam reperiri.

 

AUG. Et hic nihil prorsus quod ad rem pertineat, quae in nostra disceptatione versatur, dicere voluisti. Proinde verbis Apostoli, quae pro tuo captu explanare conatus es, quia ea quae dixisti, quamvis in nonnullis sensum non tenueris eius auctoris, tamen non sunt contra fidem, non opus habeo respondere multiloquio tuo.

 

Corpora ut semina.

  1. IUL. Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? Quo autem in corpore veniunt? Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. Non omnis caro eadem caro; alia quidem hominis, alia pecoris; alia caro volatilium, alia autem piscium; et corpora caelestia et terrestria; sed alia quidem caelestium claritas, alia vero terrestrium; alia claritas solis, et alia claritas lunae, et alia claritas stellarum; stella enim a stella differt in gloria; ita et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptela; seminatur in ignominia, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in virtute; seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Sic etiam scriptum est: Factus est homo primus Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Primus homo de terra, terrestris; secundus homo de caelo, caelestis; qualis terrestris, tales et terreni; et qualis caelestis, tales et caelestes. Sicut portavimus imaginem terrestris, portemus etiam imaginem illius caelestis 232. Difficultatem rei exemplis edomat, et dicit nihil esse impossibile, cum omnipotentia pollicetur effectum. Sed sicut resurrectionem corporum seminum collatione commendat, ita etiam resurgentium diversitatem creaturarum varietatibus aperit; totum tamen loquitur de resurrectione beatorum. Seminatur - inquit - in ignominia, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in virtute; seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Hoc certe nisi in sanctis impleri non potest; impii quoque non in gloriam excitantur, sed in opprobrium, sicut Propheta asserit, sempiternum 233. Hic opportune distantiam naturae atque gratiae facit, recordaturque testimonii veteris quo dictum est: Factus est homo primus Adam in animam viventem; subditque de suo: novissimus Adam in spiritum vivificantem. Ostenditque immortalitatis dona ad vivificantem spiritum pertinere; animam vero solum viventem, ad naturam quandoque morientem. Non est ergo, inquit, hoc vivens quod vivificans; vivificans est, qui confert immortalitatem, quam Christo applicat; vivens est autem, qui vita utitur, sed non excludit mortalitatem. Ergo hoc utramque sententiam fine discrevit, ut ostenderet Adam factum esse viventem, sed non immortalem; Christum autem in spiritum, non solum viventem, verum etiam conferentem resurrectionem, suis gloriosam, omnibus aeternam.

 

AUG. Numquid ideo moriturus fuerat Adam, etiamsi non peccasset, quia in corpore animali, non spiritali, erat factus? Prorsus erras, si propterea necesse nobis esse arbitraris, paradisum Dei mortibus poenisque morientium, postremo ignominia, infirmitate, corruptione, in quibus nunc animalia hominum corpora seminantur, implere. Lignum enim vitae, quod in paradiso suo plantavit Deus, etiam corpus animale defendebat a morte, donec perseverantis obedientiae merito, in gloriam spiritalem, quam resurgentes habituri sunt iusti, sine morte interveniente transiret. Iustum enim erat ut imago Dei nullo fuscata et obsoleta peccato, tali insereretur corpori, quamvis de terrena materie creato atque formato, ut ei de ligno vitae subministrata vivendi stabilitas permaneret; ac viveret interim per animam viventem, quam nulla ab illo necessitas separaret; atque inde, propter obedientiam custoditam, ad vivificantem spiritum perveniret, ita ut non ei subtraheretur haec vita minor, ubi et mori et non mori posset, sed illa amplior adderetur, ubi viveret sine ullius ligni beneficio, morique non posset. Nam quaero a te in quali corpore nunc esse existimes Eliam et Enoch; animali, an spiritali? Si dixeris: Animali, cur non vis credere Adam, et Evam, et posteros eorum, si praeceptum Dei nulla praevaricatione violarent, quamvis in corpore animali, ita fuisse victuros, ut nunc vivunt isti? Quandoquidem ibi erant illi, quo translati sunt isti; et illic vivunt isti, unde ut morerentur eiecti sunt illi. Corporale namque lignum vitae sic vitam subministrabat corporibus animalibus, sicut spiritale lignum vitae, quod est Dei sapientia, vitam salutiferae doctrinae sanctis mentibus subministrat. Unde nonnulli divinorum eloquiorum etiam catholici tractatores paradisum spiritalem commendare maluerunt; non tamen historiae resistentes, quae ostendit evidentius corporalem. Si vero Enoch et Eliae spiritale iam corpus esse responderis, cur non primorum hominum, et eorum qui ex illis per seriem successionis nascerentur, si nullum peccatum existeret, quod illos a ligno vitae merito separaret, animale corpus in spiritale potuisse transire sine morte media confiteris, ne paradisum Dei, ne locum felicium gaudiorum, poenis mortium atque morientium, et innumerabilibus mortiferorum morborum cruciatibus implere cogaris?

 

Quando perpetuae insultabitur morti?

  1. IUL. Sed non primum - inquit - quod spiritale est, sed quod animale; deinde, quod spiritale est. Primus homo de terra, terrestris; secundus homo de caelo, caelestis; sicut portavimus imaginem terrestris, portemus et imaginem illius caelestis 234. Aperte nempe transit ad studia, vultque tantum interesse inter praeteritam nostram et praesentem conversationem, quantum interest inter mortalitatem et immortalitatem. Primus - inquit - homo de terra, terrestris; secundus homo de caelo, caelestis; nomine substantiarum propositi indicat diversitatem. Neque enim Christus, quem hominem caelestem vocat, carnem suam de caelo deposuit, quam de semine David, de semine Adam, et intra mulierem de mulieris carne suscepit. Terrestrem ergo et caelestem refert ad virtutes et vitia. Denique sequitur: Sicut portavimus imaginem terrestris; portemus etiam imaginem illius caelestis. Sic et ad Romanos: Humanum est quod dico, propter infirmitatem carnis vestrae; sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem; ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem 235. Tenorem vero sequens exhortationis assumptae, subdit, quod nisi intellegatur, omnia eius videbitur dicta subruere: Hoc ergo dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, nec perpetuitatem interitus possidebit. Nempe in his locis, in quibus nihil aliud quam de affirmanda carnis resurrectione laboraverat, quam dixerat in regni gloria collocandam, nunc pronuntiat: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Si caro non possidet, si sanguis non possidet, ubi est, cuius supra pompam regenerat resurrectio mortuorum? Verum Scripturae more, carnem et sanguinem, vitia, non substantiam nominavit. Denique hoc idem aperuit: Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Intellexit se magister egregius, supra beatitudini tantum futurae resurrectionis vocabulum vindicasse; et ideo illud ne ambiguum remaneret, absolvit: Omnes quidem, resurgemus; ecce quae est excitatio communis: sed non omnes immutabimur; ecce ubi est resurrectio beatorum. Immutatio ergo in gloriam illis tantum debetur, qui non iram Dei, sed amorem merentur. In momento - inquit - in ictu oculorum, in novissima tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Denuo hic transit ad eos sanctos, quos dies ille in carne reperiet; et dicit quoniam in momento tam brevi, quam potest esse extremus finis sonorum, et qui mortui fuerant, excitentur incorrupti, id est, integri; et qui inventi fuerint, immutentur in gloriam. Oportet enim hoc corruptibile induere incorruptelam; et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoriam tuam. Ubi est, mors, tuus aculeus? Ubi est victoria tua? Aculeus autem mortis, peccatum; virtus autem peccati, lex 236. Ostendit, ut saepe, quoniam de sanctorum tantum resurrectione loqueretur; ideo praetermittens illam impiorum excitationem, dignum esse pronuntiat ut in corporibus sanctorum corruptibilitas aeternitate gloriae devoretur. Cum autem hoc, inquit, fuerit impletum, tunc licebit insultare diabolo, et morti perpetuae, quae hanc corruptionem naturalem fecerat malam videri; tunc increpabunt sanctorum gaudia, contusum a se aculeum mortis videntium, dicentque: Ubi est, mors, aculeus tuus? Ubi est victoria tua? Aculeus autem mortis, peccatum; virtus autem peccati, lex. Id est: O tu mors aeterna, aculeum habebas peccatum, quo desertores iustitiae vulnerares; quoniam si hoc aculeo armata non esses, id est, peccato voluntario, nulli omnino nocuisses. Peccatum hoc et hunc aculeum viribus fidei confractum vides, remuneratione nostra teste, a qua nos conabaris abducere; aculeus quippe tuus peccatum fuit, et virtus peccati tui lex erat; quoniam ubi non est lex, nec praevaricatio 237. Vel certe quamvis aculeus tuus peccatum esset; tamen fortior factus est apud praevaricatorum dumtaxat animos, postquam mors ei legis admota est; quae tamen non ad hoc data fuerat, ut acueret. Lex enim sancta, et mandatum sanctum, et iustum et bonum; sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi mortem operabatur, ut fieret supra modum ipsum peccatum peccans per mandatum 238. Haec ergo virtus, quam aculeus tuus spontaneae in nobis iniquitatis consequebatur adiutu, fidelium virtutibus, fidelium iam coronis victa comprobatur, et fracta. Insultamus igitur tibi: Deo nostro gratias referentes, qui dedit nobis hanc victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum 239.

 

AUG. De imagine terrestris, et de imagine caelestis hominis satis iam superius disputatum est; tibique respondimus quod imago caelestis nunc fide ac spe portari potest; portabitur autem re ipsa praesentata atque donata, cum resurrexerit corpus spiritale, quod nunc animale seminatur. Duas quippe istas imagines, terrestris videlicet hominis unam, caelestis autem alteram, singulis rebus attribuit; illam scilicet animali corpori, hanc spiritali. Superius enim dixit: Sed non primum quod spiritale est, sed quod animale; postea, quod spiritale est; protinusque subiunxit: Primus homo de terra, terrestris; secundus homo de caelo, caelestis, sicut portavimus imaginem terrestris, portemus etiam imaginem illius caelestis. Quis est ille, nisi Adam, per quem mors? Et quis est iste, nisi Christus, per quem resurrectio mortuorum? Quoniam per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur; id est, quicumque vivificabuntur, nonnisi in Christo vivificabuntur; unde iam supra sumus locuti. Nulla est utique ambiguitas, ad quas duas res duae istae referantur imagines; illa namque refertur ad mortem, haec ad resurrectionem. Illa ergo ad mortem corporis; quia haec ad resurrectionem corporis; illa ad corpus animale, quod seminatur in ignominia; haec ad spiritale, quod resurget in gloria; illa nascendo, hac induimur renascendo. Sed quoniam sub peccato nascimur, in peccatorum autem remissione renascimur: Sicut portavimus - inquit - imaginem terrestris, portemus etiam imaginem illius caelestis. Illud factum esse commemorat, hoc exhortatur ut fiat. Nemo enim potest efficere ut non fuerit natus in poena, qua corpus eius seminetur in ignominia; sed nisi fuerit renatus, et perseveraverit in eo quod est renatus in gratia, non perveniet ad spiritalis corporis habitudinem, quod resurget in gloria. Quid est ergo quod dicis: Aperte nempe transiit ad studia, vultque tantum interesse inter praeteritam nostram et praesentem conversationem, quantum interest inter mortalitatem et immortalitatem? Cum potius Apostolus non ad aliud transeat; sed id quod de resurrectione carnis coeperat, exsequatur, cui e contrario mortem carnis opponit. Non itaque duas conversationes, malam scilicet, et bonam, vult hoc loco intellegi; sed resurrectionem carnis ita per Christum futuram, sicut per Adam mortem carnis asserit factam. Sine hominem Dei agere quod agit; tu eum sequere, noli ut te sequatur ipse conari. Non enim sequitur, quantumcumque coneris. Aperte resurrectioni carnis mortem carnis opponit; aperte his singulis rebus singulos dispertitur auctores, morti corporis Adam, resurrectioni corporis Christum; aperte duas imagines, unam terrestris hominis, aliam caelestis, a contrario inter se conferens, illam corpori attribuit animali, quod per Adam meruit ut seminetur in ignominia; istam spiritali, quod per Christum merebitur resurgere in gloria. Qui etiam secundum carnem homo caelestis est dictus, non quia eam sumpsit e caelo, sed quia et ipsam levavit in caelum. Si studium bonum et bona conversatio facit, ut ad gloriosam resurrectionem perveniant; numquid studio malo et mala conversatione vitae huius, quam nati, et accessu aetatis aucti duximus, factum est ut in corpore animali cum mortis propagine nasceremur? Quis enim malo studio vel ullo studio sibi comparavit aerumnosae nativitatis initium? Quis mala conversatione id egit, ut eum, quomodolibet vixerit, mori necesse sit? Plane si haec duo, id est, imaginem terrestris hominis, quae ad corpus pertinet animale, et imaginem caelestis, quae ad corpus pertinet spiritale, etiam ad conversationes referre volumus; sicut resurrectionem spiritalis corporis in parte iustitiae ponimus, ita mortem corporis animalis ponere in peccati parte debemus; quia sicut in Christi iustitia fiet ista resurrectio, ita in Adae iniquitate facta est mors illa. Quod si intellegas, et huic apertissimae consentias veritati; concedo quod dicis, terrestrem et caelestem referri ad vitia et virtutes; sicut enim virtus Christi faciet ut resurgat corpus spiritale, ita vitium Adae fecit ut moreretur corpus animale. Non itaque huic congruit, eiusdem Apostoli ad Romanos illa sententia: Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem; ita nunc exhibete vestra membra servire iustitiae in sanctificationem 240. Ibi enim de malis et bonis moribus loquebatur; hic autem de resurrectione corporis et morte corporis loquitur. Sed quoniam qui ratione iam utuntur, ad resurrectionem gloriosam, quae tunc fiet, quando spiritale corpus resurget, venire non poterunt, nisi hoc et credant et sperent; ideo quod terrestris hominis imaginem portaverimus commemorans, in qua est per hominem mors; ut imaginem caelestis hominis portemus hortatur, in qua est per hominem resurrectio mortuorum; ut quomodo per Adae peccatum venimus in mortem corporis animalis, ita per Christi iustitiam veniamus in resurrectionem corporis spiritalis. Deinde subiungit: Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Ubi te non reprehendimus nomine carnis et sanguinis significatam carnalem prudentiam credidisse, non ipsam substantiam corporis animalis, quae seminatur quidem in ignominia, sed tamen resurget in gloria, et regnum Dei procul dubio possidebit. Quamvis et aliter hoc possit intellegi, ut isto loco, nomine carnis et sanguinis, corruptio significata sit, quam nunc in carne videmus et sanguine; quae utique corruptio regnum Dei non possidebit, quia corruptibile hoc induetur incorruptione. Unde cum dixisset: Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt; tamquam exponendo quid his nominibus significaverit, ne ipsa carnalis substantia crederetur, adiunxit: Neque corruptio incorruptionem possidebit. Et secundum istum sensum magis videtur cetera attexere. Sed utrumlibet his verbis auctor eorumdem verborum significare voluerit, neutrum est contra fidem, quae ita se habet, ut non dubitet in carne incorruptibili possessuram regnum Dei ex omnibus gentibus congregatam Dei familiam. Non itaque hoc reprehendimus, quod etiam ante nos divinarum Scripturarum catholici tractatores plerique dixerunt, carnem et sanguinem hic posse accipi homines, qui secundum carnem et sanguinem sapiunt, et ideo regnum Dei non possidebunt; sic enim ait idem Doctor Gentium: Sapere secundum carnem mors est. Sed quod non vis mortem corporis animalis per peccatum primi hominis accidisse, cum audias eumdem Apostolum dicentem: Corpus mortuum est propter peccatum 241; neque negare audeas, resurrectionem corporis spiritalis, quae morti corporis animalis opponitur e contrario, per iustitiam secundi hominis adfuturam; et hoc ideo non vis, ut corporibus mortuorum, et per haec etiam cruciatibus morientium impleas paradisum, beatarum deliciarum memorabilem locum; hoc reprehendimus, hoc detestamur, hoc dignum anathemate iudicamus. Cui enim morti in fine insultabitur, cum dicetur: Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Nisi aut diabolo, etiam mortis corporalis auctori, aut ipsi morti corporis, quam resurrectio corporis absorbebit? Hic enim sermo tunc fiet, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem. Sine ambiguitate quippe dicit Apostolus: Cum corruptibile hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Cui morti hoc dicetur, nisi quae absorbebitur in victoriam? Et quae ista est, nisi quae tunc absorbebitur, quando corruptibile hoc corpus atque mortale incorruptione atque immortalitate vestietur? Huius ergo corporalis mortis aculeus peccatum est; quia huic morti dicetur: Ubi est, mors, aculeus tuus? Quem aculeum dixit esse peccatum; aculeum videlicet quo mors est facta, non quem fecit ipsa; sicut poculum mortis est quo mors fit, non quod a morte fit. Quomodo ergo, ut putas, non huic, sed perpetuae insultabitur morti? Numquid ipsa absorbebitur in victoriam, cum mortale hoc induerit immortalitatem? Numquid adversus sanctos ipsa contendit, ut eius timor certamine vincatur illorum, quae prius eos victos tenebat, quando eam timendo peccabant? Nonne propter ipsam vincendam Dominus mortuus est, et evacuavit eum qui potestatem habebat mortis, id est, diabolum, et liberavit eos qui timore mortis per totam vitam rei erant servitutis 242? Numquid timore mortis aeternae rei erant; cum potius qui eam non timuerint, rei fiant? Propter quod Dominus, ne mors ista corporis timeatur, cuius timor facit reos, sed illa potius sempiterna, quam non timendo, fiunt rei, apertissime dicit: Nolite timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quod faciant; sed eum timete, qui habet potestatem et corpus et animam perdere in gehennam 243. Haec est certe mors secunda atque perpetua, contra cuius timorem non certant sancti, sed contra istam potius corporis temporalem. Nam ut hanc vincant, illam timent; quia cum hanc pro pietate et iustitia vicerint, illam non sentient. Huic ergo, non illi, insultabunt, dicentes: Ubi est, mors, victoria tua? Quod alibi scriptum est: Ubi est, mors, contentio tua? 244 Cum igitur huius mortis aculeus sit peccatum; qua fronte audes dicere, non peccato primi hominis esse factum ut in illo a ligno vitae separaremur, et morte etiam corporis plecteremur? Quid est, rogo te, quod adversus divinorum eloquiorum evidentiam, incredibili rabie spumantis loquacitatis oblatras, tamquam non possit in Dei paradiso anima tua obtinere vitam, nisi illuc introduxeris corporis mortem, cum tot et tantis corporalibus morbis, carnificibus, praecursoribus mortis? Attende tibi potius, ne in locum deliciarum sanctarum mittendo corporis poenas, tu ipse pendas in loco perpetuorum dolorum et animi et corporis poenas.

 

Virtus peccati lex in paradiso.

  1. IUL. In hoc sane loco Augustinus aculeum mortis, peccatum illud opinatur antiquum, non intellegens quid sequatur, id est: virtus peccati lex; quam legem, praeceptum quod Adae positum est, conatur asserere. Sed illa lex non fuit peccati virtus, verum peccati genus. Aliud est enim exstanti rei dare virtutem, aliud quod non exstitit procreare. Esus ergo illius arboris, si non esset interdictus, malus non fuisset; postquam autem interdictus est, et a praevaricatione usurpatus, natum est ibi ex interdicente et contemnente peccatum; quamvis non ideo data lex fuisset, ut delinqueretur; sed tamen idem faciendo, id est, de arbore comedendo, non deliquisset homo, quia bona arbor erat, nisi gustus eius a lege interdictus fuisset. Quod ergo per se pravum est, verbi gratia parricidium, sacrilegium, adulterium, et malum esse etiam sine lata lege dignoscitur, bene dicitur apud praevaricatores, qui cupientiores prohibitione redduntur, virtutem acquisisse per legem; quod vero inique non usurpatur, nisi interdicatur, genus ibi proprie, non robur ei constat a legis occasione collatum. Verum quoniam hic fui longior, huius quoque libri fine commoneo lectorem meum, ut vigilanter inspiciat, nullam in lege Dei occasionem Manichaeae impietatis offendi; sed si qua putantur ambigua, secundum regulas veritatis atque rationis et exponi posse, et iustitiae convenire non dubitet. Et illos ergo qui dicunt: Non per Christum erit resurrectio mortuorum, et istos qui asserunt aeque contra Apostolum, non nostrae naturae corpus habuisse Christum, per quod Manichaeorum scita venerantur; eodem et qui legi Dei congruat vigore damnamus.

 

AUG. Ego numquam dixi eam legem, quae in paradiso data est, Apostolum significasse, ubi ait: Virtus peccati lex. Frustra ergo adversus me, tamquam hoc dixerim, tu multa dixisti. Virtutem namque peccati, iam quidem existentis, sed minus operantis, eam legem semper intellexi, de qua idem Apostolus: Quid ergo dicemus? -inquit - Lex peccatum est? Absit! Sed peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam 245. Ecce quomodo est virtus peccati lex: minus enim operabatur peccatum, quando praevaricationem nondum operabatur, quia lex nondum data erat: Ubi enim lex non est, nec praevaricatio 246. Nondum ergo erat omnis concupiscentia, antequam prohibitione sic cresceret, tamque fortis fieret, ut ipsius prohibitionis, qua creverat, vinculum rumperet. Hoc et te ipsum scire monstrasti, multa in hanc sententiam disserendo; quamvis ut hoc ostenderes, alia potius adhibuisti testimonia apostolica, non hoc quo ego nunc usus sum; fortasse ideo, ne peccatum esse concupiscentiam fatereris. Apertissime quippe illam demonstravit esse peccatum, qui dixit, quod commemoravi: Peccatum non cognovi, nisi per legem. Et velut quaereremus quod peccatum: Nam concupiscentiam - inquit - nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. Haec igitur concupiscentia, utique mala, qua caro concupiscit adversus spiritum, nondum erat ante primi hominis illud grande peccatum; sed esse tunc coepit, naturamque humanam tamquam in traduce vitiavit, unde trahit originale peccatum. Cum illa quippe omnis homo nascitur; nec huius concupiscentiae reatus, nisi in renascentibus solvitur, ut eo post hanc absolutionem non inquinetur, nisi qui ei ad perpetrandum opus malum, spiritu adversus eam vel non concupiscente, vel non fortius concupiscente, consentit. Addunt ergo vires eidem concupiscentiae peccata, quae accedunt propria voluntate peccantium, et ipsa consuetudo peccandi, quae non frustra dici solet secunda natura; sed ne tunc quidem omnis est concupiscentia. Adhuc enim habet quo crescat; quoniam minor est, quamdiu non a sciente, sed ab ignorante peccatur. Ideo non ait: Non habebam, sed: Nesciebam concupiscentiam, nisi lex diceret: Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Omnis est enim concupiscentia, quando prohibita concupiscuntur ardentius, et peccata iam cognita, ignorantiae sublata excusatione, et accedente legis praevaricatione, committuntur immanius. Unde lex Dei, apud eos quos non adiuvat gratia Dei per Agnum Dei qui tollit peccatum mundi, non correctio peccantis, sed virtus potius est dicta peccati. Et ideo cum dixisset: Virtus peccati lex, tamquam responderetur: Quid ergo faciemus, si peccatum nec lege tollitur, sed augetur? Continuo subiciens ubi spes debeat esse certantibus: Gratias - inquit - Deo qui dedit nobis victoriam; vel, sicut alii codices habent, quod et graeci habent, qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum. Verissime prorsus: Si enim data esset lex, quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia; sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus 247. Hi enim sunt filii promissionis et vasa misericordiae, quibus ideo data est promissio ex fide Iesu Christi, quia misericordiam consecuti sunt, ut fideles essent, quod etiam de se ipso dicit Apostolus 248; ne vel ipsa fides, ex qua incipit, et ad quam refertur, quidquid temperanter et iuste et pie gerimus, ita tribuatur nostrae voluntatis arbitrio, tamquam non nobis Deo miserante donetur; a quo etiam voluntas ipsa, sicut scriptum est, praeparatur 249. Unde sancta Ecclesia per ora supplicantium sacerdotum non solum pro fidelibus, ut in eo quod credunt, perseverante pietate non deficiant, verum etiam pro infidelibus orat, ut credant. Ex quo enim per humanum liberum arbitrium Adam commisit illud grande peccatum, et omne genus humanum in commune damnavit 250, ab hac communi damnatione homines quicumque liberantur, nonnisi divina gratia et misericordia liberantur; et quidquid lex Dei iubet, nonnisi eo qui iubet adiuvante, inspirante, donante completur; qui rogatur ut permaneant, ut proficiant, ut perficiantur fideles; qui rogatur etiam ut credere incipiant infideles. Quas Ecclesiae sanctae preces toto terrarum orbe crescentes et ferventes, opprimere ac exstinguere cupiunt, qui contra istam Dei gratiam humanae voluntatis arbitrium, ut gravius de alto praecipitent, extollunt potius, quam defendunt. In quibus contentiosum locum vel soli, vel praecipue vos tenetis, qui Christum Iesum parvulis non vultis esse Iesum, quos nullo peccato originali attaminatos esse contenditis; cum ille propterea Iesus appellatus sit, quia salvum fecit populum suum, non a corporalibus morbis, quos et in populo non suo sanare consuevit, sed a peccatis eorum 251. Quamvis ergo Apostolus in eo quod ait: Aculeus autem mortis est peccatum, illam sine ambiguitate expresserit mortem, quae resurrectioni corporis, de qua loquebatur, opposita est, id est, corporis mortem; ipsa enim absorbebitur in victoriam, quando corpore spiritali resurgente iam non erit, quia immortalitas etiam corporis erit, quae nullo peccato possit amitti: tamen in eo quod secutus adiunxit: Virtus vero peccati, lex, non legem significavit, quae data est in paradiso; illa enim peccati, quod nullum adhuc erat, virtus esse non posset; sed eam legem virtutem dixit esse peccati, quae subintravit ut abundaret peccatum, et operaretur omnem concupiscentiam; id est, non eam tantum, quae in paradiso exorta mortificavit et corpus, cum qua omnis homo nascitur; nec eam tantum, quae peccatis per cuiusque malos mores accedentibus crevit; verum etiam illam, quae mandato prohibente ardentius excitata, ad praevaricationem usque pervenit; ut victoria, qua non solum peccati cupiditas, verum etiam mortis corporalis vinceretur timor, postremo ipsius mortalitatis absorberetur infirmitas, non lege per Moysem data, sed per Christum facta gratia praestaretur. Proinde ita dixit Apostolus: Aculeus autem mortis est peccatum; virtus vero peccati, lex; gratias autem Deo qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum; tamquam diceret: Aculeus quidem mortis est peccatum, quia peccato etiam mors ista corporis facta est; cuius auctori vel ipsi etiam morti dicetur in fine ab eis, quibus in gloria resurgentibus absorbebitur: Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Sed iste aculeus, id est peccatum, per unum ingrediens, et in omnes homines cum morte pertransiens, aliis quoque additis multiplicatum, nec lex sancta et iusta et bona quivit auferre; virtus enim potius eius effecta est, cum prohibita concupiscentia magis ardesceret, et ad praevaricationis cumulum perveniret. Quid ergo restabat, nisi ut gratia subveniret? Gratias itaque Deo qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum; qui nostra debita dimittendo, et nos in temptationem non inferendo, ad novissimam victoriam, qua mors etiam corporis absorbeatur, adducit; ut qui gloriatur, non confidat in virtute sua, sed in Domino glorietur 252. Haec recta et catholica fides, in qua etiam didicimus et tenemus, mortem quoque corporis eo aculeo factam, quod est peccatum, tantum a Manichaeorum errore diversa est, eique potius declaratur adversa, ut vobiscum illi dicant potius, quam nobiscum, sic mortalem Adam factum, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Nec tamen ideo vos Manichaeos dicimus, quia et vos hoc dicitis; nec videtis tamen, neque nos a vobis ideo dici debere Manichaeos, quia malum esse concupiscentiam, qua caro concupiscit adversus spiritum, et illi et nos dicimus. Sed vos ab eis, in eo quod simul dicitis, dissimili quidem, verumtamen alio errore distatis, qui mortem carnis non sicut illi naturae tribuitis alienae, nobisque permixtae, sed eam naturae nullo vitiatae peccato impingitis nostrae; ac sic paradisum honestissimae ac felicissimae voluptatis, funeribus mortuorum et cruciatibus morientium infeliciter atque indecenter impletis. Nos vero, in eo quod cum Manichaeis dicimus concupiscentiam carnis, qua contra spiritum concupiscit, malum esse, atque a Patre non esse 253, non ab eis alio, quamvis dissimili, tamen ipso haeretico errore, sed catholica veritate distamus; quia istam discordiam duarum concupiscentiarum carnis et spiritus, non cum illis per alienae Deo coaeternae malaeque naturae commixtionem nobis accidisse, sed cum catholico Ambrosio eiusque consortibus, per praevaricationem primi hominis in naturam nostram vertisse 254 disserimus, et contra utrosque vestrum fidenter asserimus: carnemque Christi, non sicut illi nullam, nec sicut vos calumniamini, a natura nostrae carnis alienam; sed ab hoc nostro vitio, quo caro contra spiritum concupiscit, immunem atque omnino integram praedicamus. Vos autem mala negando esse quae mala sunt, eorumque originem non ad primi hominis referendo peccatum, non ut ea mala non sint efficitis; sed ut ex mala natura bono aeterno coaeterna esse credantur, detestabili caecitate suffragamini Manichaeis, eosque accusatis inaniter, quia miserabiliter adiuvatis.