III V 

LIBER QUARTUS


Quae in libro tertio dicta sunt. 1. 1. Iam nunc ab alterius voluminis exordio cetera videamus, quibus librum meum refellere niteris; omittentes, sicut instituimus, ea quae nodos non faciunt quaestionum, quibus solvendis curam nos oportet impendere, nec immorando superfluis ipsa prolixitate operis a laborioso negotio deterrere lectorem. Superiore igitur libro satis egimus, quo recte iudicantibus appareret, cum Deus verus et bonus sit hominum conditor, bonaeque sint nuptiae, quas et condicione atque copulatione utriusque sexus instituit, et fecunditatis munere benedixit; malum tamen esse concupiscentiam carnis quae concupiscit adversus spiritum 1, eoque malo bene uti pudicitiam coniugalem, meliusque non uti continentia sanctiorem: quod malum non ex alia substantia quam Deus non condidit, sicut Manichaeus insanit, nobis esse permixtum; sed per inoboedientiam unius hominis exortum atque traductum, et per oboedientiam unius hominis expiandum atque sanandum; cuius obligatione implicat debita poena nascentem, solvit indebita gratia renascentem. Hoc malum contra me laudando, adversarius meus videris: sed in te debellando, meus testis es: si autem non debellas, tuus hostis es. Proinde quia primo tuo libro sufficienter me respondisse existimo, quamvis ibi tota causa finita sit; tamen ne ceteris tribus respondere non potuisse videamur, in eis etiam quam vana dixeris intuere.

Pudicitia coniugalis donum Dei est. 1. 2. Propositis ex meo libro verbis meis exultas, quod: "Teste Apostolo - dixerim - donum Dei esse pudicitiam coniugalem" 2; quasi propterea laudaverit Apostolus malum quod tu laudas, quo caro concupiscit adversus spiritum 3, quo malo utitur bene pudicitia coniugalis, sicut iam in libro superiore monstravi. Non itaque parvum donum Dei est, ita frenari hoc malum, ut ad nihil relaxetur illicitum, sed generationi tantum regenerandorum serviat filiorum. Eius quippe impetus non sua sponte moderatus est: a nullo namque illicito sese abstinet, si membra desiderio eius inserviant. Ac per hoc eius motus, non in ipso, cuius inquietus est motus; sed in refrenante ac bene utente laudatur.

Quae debet esse piorum coniugum intentio. - 1. 3. Itaque isto malo cum bene utuntur coniugati fideles, a cuius reatu soluti sunt munere Salvatoris; profecto quicumque inde nascuntur eiusdem munere Creatoris, non sicut nobis obicis, "in regnum diaboli praeparantur"; sed ab illo potius eruendi et inregnum Unigeniti transferendi. Haec enim est, et esse debet piorum coniugum intentio, ut regenerationi generatio praeparetur. Si autem hoc malum quod in se ipsis parentes sentiunt, cui malo, ut tuis verbis utar, "Apostolorum legio repugnavit" 4, non pertineret ad filios, sine illo utique nascerentur: nunc vero quandoquidem cum hoc nascuntur, quid miraris, quia propter hoc renascuntur, ut ab eius obligatione solvantur, et aut ex ista vita ab illo liberati rapiantur, aut in ista vita adversus illud liberi praelientur, victoresque in fine remunerentur?

Commixtio corporum necessaria in nuptiis. 1. 4. Quis autem nostrum suspicatus est, "usum coniugum a diabolo fuisse repertum"? Quis "commixtionem corporum per malum praevaricationis" credidit "accidisse"; cum sine bis nuptiae prorsus esse non possent? Sed malum quo bene utuntur, nullum esset, si nemo peccasset. Quod dixi, mihi obice, ut purgem: nam si et quod non dixi, mihi obicis, quando finimus?

Malum generatione contractum regeneratione sanandum. 1. 5. "Consequens - putas - esse, ut munus Dei noceat, si homo cum malo nascitur: nemo enim nisi Dei munere nascitur". Audi ergo et intellege: munus Dei nulli nocet, quo quisque est et vivit; sed concupiscentiae malum non potest esse, nisi in eo quod est et vivit. Quapropter potest esse malum in munere Dei, sanandum alio munere Dei. Potest igitur in homine qui munere Dei est et vivit, malum esse generatione contractum regeneratione sanandum. Nam utique nullus infans cum daemone nasceretur, si non nasceretur; nec ideo mali huius ipsa est causa, quia nascitur. Nascitur ergo munere Dei, cum daemone autem, iudicio Dei sane occulto, sed numquid iniusto?

Bonum coniugale a Domino poscendum. 2. 6. In eo vero quod dixi: "Etiam bonum coniugale, si non habetur, a Domino esse poscendum" 5; (quibus utique, nisi quibus est necessarium?) visus sum tibi dicere, "pro concumbendi viribus supplicandum". Sed ego pro ipsa pudicitia coniugali dixi rogandum Deum, in qua est concumbendi non liber usus, sed licitus modus. Nam homo si concumbere non potest, potius non quaerat uxorem: quandoquidem apostolica sententia ubi ait: Si se non continet, nubat 6; remedium voluit esse nuptias, quod et ipse confessus es, contra morbum concupiscentiae, quod confiteri non vis, qui remedium confiteris 7. Hoc autem remedium est, non ut sit concupiscentia, si non est; sed ut non rapiat ad illicita, cuius motus infrenis est. Pertinet enim ad hoc quoque petitionis genus, quod in oratione dominica dicimus: Ne nos inferas in tentationem 8; quoniam unusquisque tentatur a concupiscentia sua 9, sicut ait apostolus Iacobus. Convenit huic et quod dicimus: Libera nos a malo 10. Dicunt enim hoc de hac re coniuges, ut interim mente liberi a malo, bene utantur malo quod habent in carne (sciunt enim quia in carne eorum non habitat bonum 11); ut omni postea corruptibilitate sanata, nullum in eis quo utantur, remaneat malum. Quid est quod triumphas tamquam de hoste victo? Internum potius vince quem laudas: Nam victoria de te mea, illo malo tecum pugnante, secura est. Neque enim dicere audebis, eum vinci qui verum dicit, ab eo qui falsum dicit. Ego autem concupiscentiam contra quam pugnas, malum dico, tu bonum: sed pugna tua malum fatetur, quod bonum lingua mentitur; augens mendacium alio mendacio, quo affirmas et a me illam dictam bonam. Neque enim concupiscentiam carnis, quam Ioannes apostolus dixit a Patre non esse 12, ego dicerem bonum: sed bonum dixi pudicitiam esse coniugalem, quae resistis malo concupiscentiae, ne ad illicita rapiat cum movetur.

Quid de concupiscentia Iulianus et Augustinus sentiant. 2. 7. Verum sciens quam inaniter argumentatus fueris, "Pulsas - ut dicis - alterum definitionis meae latus"; et inquis: "Si calor genitalis coniugalis honestatis minister ab immoderatis procursibus tam studio fidelium, quam doni virtute retinetur, nec exstinguitur per gratiam, sed frenatur: probabilis est in genere suo et in modo suo, et solis accusatur excessibus". Haec dicens, non attendis coniugum conventionem causa generandi, ideo bonum esse laudabile, quia eo limes praefigitur licitus malo concupiscendi. Cur enim non potius malum vocetur, quod fateris esse frenandum? Cur, quaeso, frenandum, nisi ne noceat? nisi ne ad illicita quae desiderat relaxetur? Et utique desiderium mali malum est, etiamsi ei non consentiatur, donec eo veniamus ubi nec habeatur. Non igitur quid boni de concupiscentia carnis fiat, sed ipsa quid mali faciat, cogitandum est. Nam pudicitia coniugalis inhiantem concupiscentiam sive de illicito sive de licito percipere voluptatem, frenat ab illicito, permittit ad licitum: hoc est bonum, non tamen eius, sed bene utentis bonum est. Quod autem ipsa concupiscentia facit, sive ad licitum sive ad illicitum indifferenter ardescere, utique malum est. Hoc itaque malo bene utitur pudicitia coniugalis, melius non utitur continentia virginalis.

Sine malo concupiscentiae fieri non potest bonum generationis. 2. 8. "Si posset - inquis - calor genitalis malum esse naturaliter, exstirpandus erat, non componendus". Vide quemadmodum noluisti dicere, quod supra dixeras, "frenandus"; sed maluisti, "componendus". Sensisti enim quod eum nemo frenaret, nisi qui repugnaret: et ob hoc mutato verbo, timore ipso fassus es malum, quod repugnat bono. Appellas etiam calorem genitalem, quia pudet appellare libidinem, sive, sicut eam divinus sermo appellare consuevit, carnis concupiscentiam. Sic ergo loquere et dic: Si posset carnis concupiscentia mala esse naturaliter, exstirpanda erat, non componenda. Sic enim possunt, qui latine sciunt, tardiores intellegere quid loquaris. Sed ita hoc dicis, quasi non eam mallent exstirpare, si possent, omnes qui propterea coniugantur, quia continentiae laborem quo huic malo resistitur, non ferunt, et ideo malunt eo bene uti, quam melius omnino non uti. Sed si in corpore mortis huius hoc malum necessarium est coniugatis, quia sine illo fieri non potest bonum generationis; continentes exstirpent concupiscentiam carnis. Tu ipse, tu qui loqueris, nec quid loquaris attendis, exstirpa libidinem de membris tuis. Non enim et tibi necessaria est; aut bona sunt eius desideria quibus si consenseris vel cesseris, interibis.

Coniuges malo concupiscentiae bene utuntur, continentes melius non utuntur. 2. 9. Porro si malum est in te cui repugnas, quod oppugnas, quod cum vincis expugnas; hoc malo melius non uteris, quo malo bene utuntur, in quibus hoc bonum esse contendis; ubi profecto mentiris, aut falleris. Neque enim dicturus es, in coniugibus bonum esse libidinem, in sanctis autem vel virginibus vel continentibus malum. Iam sententiam tenemus tuam, ubi aisti: "Concupiscentiae naturalis qui modum tenet, bono bene utitur; qui modum non tenet, bono male utitur; qui autem etiam ipsum modum, sanctae virginitatis amore contempserit, bono melius non utitur; confidentia quippe sua salutis - inquis - et roboris contempsit remedia, ut gloriosa posset exercere certamina" 13. His verbis tuis sine ambiguitate declaras, concupiscentiam carnis hoc esse in utrisque, id est, et coniugatis et continentibus. Quo enim coniugati bene utuntur, et continentes melius non utuntur, bonum tu dicis, ego malum: sed in sanctis virginibus et continentibus carnis concupiscentia malum se esse manifestati, contra quam fateris eos "gloriosa exercere certamina" procul dubio ergo non bono, sed malo melius non utuntur. Hoc igitur utentes coniuges, nec ipsi utique bono, sed malo bene utuntur. Proinde tota controversia non remansit (si tamen remansit aliqua), nisi utrum in eis qui continentiam Deo voverunt, bonum sit ista de qua disputamus concupiscentia carnis, an malum. Quod enim horum duorum repertum in his fuerit, hoc et in coniugibus apparebit: quoniam hoc illi bene utuntur, quo isti melius non utuntur. Collige itaque totas vires acuti tui cordis, ac liberae frontis, et aude respondere si potes, hoc bonum esse, cui, sicut libro superiore confessus es, "Apostolorum legio repugnavit": mihi scilicet exprobrans, quod "tantas esse - dixerim - libidinis vires, ut ei nec Apostolorum legio repugnaverit" 14; cum potius pro causa mea faciat, quia ei malo quod tu bonum dicis, legio non qualiumcumque sanctorum, sed ipsorum quoque repugnavit Apostolorum. Cui malo tantum licere posse, quis crederet, ut sibi laudatorem etiam de suis expugnatoribus provideret? Absit quidem, ut antiquorum aliquem vel Apostolorum, vel quorumque sanctorum; mirabiliter tamen, quia vel quemquam haereticorum novorum, qui simul utrumque se esse profiteatur inexplicabilibus modis, expugnatorem scilicet defensoremque libidinis; et conetur ostendere manens in haeresi Pelagiana, et ex animo se laudare quod ipsum eius animum nisi expugnetur occidit, et ex animo expugnare quod eius dogma nisi laudetur absumit.

Quidquid secundum concupiscentiam concupiscitur malum est. 2. 10. Rogo, si est in vobis ullus sensus humanus, num potest et malum esse peccatum, et bonum esse desiderare peccatum? Quid enim agit in carne sanctorum continentium ista concupiscentia, nisi peccandi desideria; quibus non consentientes "exercent", ut confiteris, "gloriosa certamina"? Neque enim saltem connubii desiderium in illa continentiae professione potest esse non malum. Quid ergo illic, agit, ubi malum est quidquid agit; ac si ei consentiatur, et peragit? Quid ibi agit haec concupiscentia, ubi nihil boni concupiscitur ex illa? Quid ibi agit libido, ubi nihil boni libebit ex illa? Non importune in coniugatis esse dicatur: si enim summum culmen obtinent pudicitiae coniugalis, faciunt boni aliquid per illam, quamvis nihil faciant propter illam. In sanctis autem virginibus et continentibus quid agit, obsecro te; quid agit tua ista suscepta, cum desipis; adversaria, si sapis; quid agit, ubi nihil boni agit ipsa, nihil boni agitur de ipsa? Quid agit in eis, in quibus quidquid secundum ipsam concupiscitur, malum est? Quid agit in eis, quos contra se compellit vigilare atque pugnare; et si quando ab eius ullum vel in somnis furatur assensum, cum evigilaverint, gemere et inter gemitus dicere: Quomodo impleta est anima mea illusionibus 15? Quia cum sopitos deludunt somnia sensus 16, nescio quomodo etiam castae animae in turpes labuntur assensus; quae si imputaret Altissimus, quis viveret castus?

In nobismetipsis sola est infirmitas causa pugnandi. 2. 11. Hoc ergo malum, quod non dicturus es bonum, nisi adversus omnem veritatis tubam sic obsurdueris, ut clames bonum esse concupiscere malum, quod nec inter surdos dicere audebis: hoc, inquam, malum cur non exstirpatur de continentium carne sanctorum? Cur non "totum opere mentis aufertur"? Hoc enim dicis: "Fieri debuisse, si malum esset". Et quia non fit in coniugatis, ubi eius modus est necessarius, ideo putas bonum: cum videas, nec ibi fieri ubi modus eius nullus est necessarius, et in quantum inest nocet, etsi non ad perdendum de sorte sanctorum, si non ei consentiatur, tamen ad minuendam spiritalem delectationem sanctarum mentium; illam scilicet de qua dicit Apostolus: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem 17. Haec delectatio profecto minuitur, quando etsi non ad explendam, certe ad oppugnandam carnalis concupiscentiam voluptatis, bellantis animus occupatur, et ita exercet gloriosa certamina, ut a delectatione intellegibilis pulchritudinis ipsis certaminibus avocetur. Sed quia in ista humana miseria peior hostis est cavenda superbia, ideo nimirum non penitus exstinguitur in carne continentium sanctorum ista concupiscentia, ut dum pugnatur adversus eam, periculorum suorum animus admoneatur, ne securus infletur; donec humana fragilitas ad tantam perfectionem perveniat sanitatis, ubi nulla putredo lasciviae, nullus tumor superbiae formidetur. Sic virtus in infirmitate perficitur 18: quia et pugnare infirmitatis est. Quanto enim quisque vincit facilius, tanto pugnat minus. In semetipso autem quis pugnaret, si nihil ex semetipso eidem repugnaret? Et quid nobis repugnat ex nobis, nisi quod adhuc curatur ut sanetur in nobis? Ergo in nobismetipsis sola est infirmitas causa pugnandi; et rursus infirmitas admonitio est non superbiendi. Proinde virtus qua hic, ubi superbiri potest, non superbiatur, in infirmitate perficitur.

Concupiscentia per se ipsam rectissime omnino suis ipsis motibus accusatur, quibus ne excedat obsistitur. 2. 12. Quamobrem hoc coniuges bene utuntur, quo continentes melius non utuntur. Malum igitur quo coniuges bene utuntur, et inest coniugibus quo bene utantur, inest et continentibus quo melius non utantur: ideo quippe inest, ut non extollantur. "Solis" ergo libidinis "excessibus accusatur", sed ille a quo non refrenatur: nam ipsa per se ipsam rectissime omnino suis ipsis motibus accusatur, quibus ne excedat obsistitur. Non itaque, ut dicis: "Nihil ad innocentiam promovet modestia rei per ipsum genus nocentis". Promovet quippe ad innocentiam non consentire malo: nec ideo illud cui non consentitur, non est malum; immo propterea sine dubitatione malum est, quia non ei consentire bonum est. Quid enim mali faceret, qui bonae concupiscentiae consentiret; cum mali nihil faciat, etiam qui opere coniugali, non sine ipsius malo seminat hominem, qui est Dei opus bonum? Nec "confectricem seminum libidinem" dixeris. Ille quippe creat hominis semen, qui hominem ex semine: sed unde, interest. Quia mali huius occulta sunt et dira contagia: nec ex his hominibus qui malo carent, Deus vel semen vel homines creat; etiam si quidam ad eiusdem mali noxa regeneratione soluti sunt, sicut solvendi sunt qui inde nascuntur.

Quod repugnat voluntati bonae non est bonum, sed malum. 2. 13. Dixi sane, nec paenitet, de pudicitia coniugali, quae mea verba posuisti, "quia cum dona Dei esse ista monstrantur, a quo petenda sunt discitur, si non habentur; et cui agendae gratiae, si habentur". Aguntur enim gratiae "non de origine - ut dicis - concupiscentiae", cuius origo est primum malum hominis; "sed de regimine", quod verum dicis. Utrumque enim dicis, "vel regimine vel origine". Ideo autem aguntur gratiae de regimine concupiscentiae, quia repugnans vincitur. Quod autem repugnat voluntati bonae, non est bonum; immo malum esse quis neget, nisi qui non habet voluntatis bonum, cui quod repugnat, fateatur malum?

Pudicus non veraciter dicitur qui non propter Deum verum fidem connubii servat uxori. 3. 14. Interponis alia de libro meo, ubi cum dixissem donum Dei pudicitiam esse coniugalem, et hoc Apostolo teste docuissem; occurrentem, deinde quaestionem tacitus nolui praeterire, quid dicendum sit, cum videntur etiam nonnulli impii pudice cum coniugibus vivere 19. "Soletis", enim, "negantes Dei dona esse virtutes quibus recte vivitur, et eas naturae voluntatique humanae, non gratiae Dei tribuentes, hoc uti argumento, quod eas nonnumquam habeant infideles"; ita conantes evacuare quod dicimus, neminem recte vivere, nisi ex fide per Iesum Christum Dominum nostrum, unum Dei et hominum mediatorem; ubi vos eius adversarios apertissime profitemini. Denique longe non eamus: si forte fallor, ad ista responde. Ego dixi: "pudicum non veraciter dici, qui non propter Deum verum fidem connubii servat uxori". Unde autem id ostenderem, paulo post adhibui, quod mihi visum est grande documentum. "Cum enim virtus sit - inquam - pudicitia, cui vitium contrarium est impudicitia, omnesque virtutes etiam quae per corpus operantur, in animo habitent; quomodo vera ratione pudicum corpus asseritur, quando a vero Deo ipse animus fornicatur?" 20. Deinde ne quisquam vestrum negaret animum infidelium fornicari, adhibui testimonium de Scriptura sancta, ubi legitur: Ecce enim qui longe se faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur abs te 21. Sed tu qui "Mea - sicut dicis - quae mihi videntur acuta persequeris", hoc totum tamquam mihi obtusum visum fuerit praeteristi. Vide ergo quid horum negandum arbitreris. Virtutem esse pudicitiam coniugalem, promptissime confiteris; omnes virtutes etiam quae per corpus operantur, in animo habitare non negas. Porro infidelis animum fornicari a Deo ille potest negare, qui se palam sanctarum Scripturarum adversarium profitetur. Ex quibus omnibus haec summa conficitur, ut aut in animo fornicante pudicitia vera esse possit; quod cernis quam sit absurdum: aut in animo infidelis pudicitia vera esse non possit; quamvis hoc cum assererem, te finxeris surdum. Non igitur, ut calumniaris, "studio vituperando substantiam, dona collaudo". Non enim divinorum donorum capax esset, nisi bona esset humana substantia, cui vitia quoque ipsa bonitatis perhibent testimonium naturalis. Quid enim aliud in vitio recte displicet, nisi quia detrahit vel minuit quod in natura placet?

Gratia datur gratuita, non redditur debita. 3. 15. Cum ergo divinitus adiuvatur homo, non tantum "ad capessendam perfectionem adiuvatur", quod ipse posuisti, utique volens intellegi eum per se incipere sine gratia, quod perficit gratia: sed potius quod Apostolus loquitur, ut qui in vobis opus bonum coepit, perficiat usque in finem 22. In quo enim vis "hominem - sicut loqueris - ad aliquid laudabile generosi cordis stimulis incitari", in hoc eum non vis in Domino, sed in libero arbitrio gloriari: ac sic priorem dare, ut retribuatur illi; eoque modo gratia iam non sit gratia 23, quia non est gratuita. "Bonam - dicis - hominum naturam, quae talis gratiae opitulationem meretur". Quod gratanter audirem, si hoc propterea quia rationalis natura est diceres: neque enim gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum lapidibus aut lignis pecoribusve praestatur: sed quia imago Dei est, meretur hanc gratiam; non tamen ut eius bona voluntas possit praecedere praeter gratiam, ne vel ipsam prior det, ut retribuatur illi, ac sic gratia iam non sit gratia, dum non datur gratuita, sed redditur debita. Quid est ergo, quod secundum modum vestrum, "effectum voluntatis humanae dona caelestia me" credideras "nuncupasse"; tamquam voluntas hominis sine Dei gratia moveretur ad bonum, ut ei debitus a Deo retribueretur effectus? Itane oblitus fueras, nos cum Scriptura dicere contra vos: Praeparatur voluntas a Domino 24; vel quod in nobis Deus operetur et velle? O ingrati gratiae Dei! o inimici gratiae Christi, et solo vocabulo christiani! Nonne pro inimicis suis orat Ecclesia? Quid orat, obsecro? si ut eis suae voluntatis retribuatur pretium, quid eis orat, nisi grande supplicium? Quod iam contra eos est, non pro eis; orat autem pro eis: non ergo quia est illis voluntas bona, sed ut convertatur in bonam voluntas mala; quoniam praeparatur voluntas a Domino; et: Deus est enim, ut ait Apostolus, qui operatur in vobis et velle 25.

Virtutes gentilium aut non sunt aut dona Dei sunt. 3. 16. Sed acerbissimi gratiae huius inimici exempla nobis opponitis impiorum, quos dicitis: "Alienos a fide abundare virtutibus, in quibus sine adiutorio gratiae, solum est naturae bonum, licet superstitionibus mancipatum, qui solis libertatis ingenitae viribus, et misericordes crebro, et modesti, et casti inveniuntur, et sobrii". Haec dicens ecce iam et illud quod gratiae Dei tribueras, abstulisti, ipsum scilicet voluntatis effectum. Non enim aisti, velle eos esse misericordes, modestos, et castos, et sobrios, et ideo non esse, quod nondum per gratia fuerint consecuti bonae huius voluntatis effectum: sed si et esse voluerunt et sunt, iam in eis voluntatem et effectum voluntatis invenimus; quid remansit quod gratiae reservemus in tam evidentibus, quibus dixisti eos abundare virtutibus? Quanto satius, si te impios ita laudare delectat, ut non audiens dicentem Scripturam: Qui dicit impium iustum esse, maledictus erit in populo, et odibilis in gentibus 26; etiam virtutibus veris eos praedices abundare: quanto, inquam, satius haec ipsa in eis dona Dei esse fatereris, sub cuius occulto iudicio, nec iniusto, alii fatui, alii tardissimi ingenii et ad intellegendum quodam modo plumbei, alii obliviosi, alii acuti memoresve nascuntur, alii utroque munere praediti, et acute intellegentes et tenacissimae memoriae thesauro cognita recondentes; alii natura lenes, alii levissimis causis ira facillima ardentes, alii ad vindictae cupiditatem inter utrosque mediocres; alii spadones, alii in concubitu ita frigidi tu vix omnino moveantur, alii libidinosissimi ut vix omnino teneantur, alii inter utrosque et moveri faciles et teneri; alii timidissimi, alii audacissimi, alii neutrum; alii hilares, alii tristes, alii ad nihil horum proclives; nec eorum quae commemoravi aliquid instituto ac proposito, sed natura; unde medici audent ista tribuere temperationibus corporum? Quod etsi probari, vel nulla existente, vel omni finita quaestione potuisset; numquid sibi quisque corpus condidit, et hoc eius tribuendum est voluntati, quod mala ista naturalia magis minusve perpetitur? Nam prorsus ea non perpeti cum hic vivitur, nullo modo, nulla ratione quisquam potest. Nec tamen sive maximis, sive minimis urgeatur, fas est ut dicat ei qui se finxit, quamvis omnipotenti, iusto, et bono: Quare sic me fecisti? 27 Et de iugo gravi quod est supra filios primi Adam 28, nemo liberat nisi secundus Adam. Quanto ergo tolerabilius illas, quas dicis in impiis esse virtutes, divino muneri potius, quam eorum tribueres tantummodo voluntati: licet ipsi hoc nesciant, donec si ex illo sunt praedestinatorum numero accipiant spiritum qui ex Deo est, ut sciant quae a Deo donata sunt eis 29?

Si per naturam voluntatemque iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. 3. 17. Sed absit ut sit in aliquo vera virtus, nisi fuerit iustus. Absit autem ut sit iustus vere, nisi vivat ex fide: Iustus enim ex fide vivit 30. Quis porro eorum qui se Christianos haberi volunt, nisi soli Pelagiani, aut in ipsis etiam forte tu solus, iustum dixerit infidelem, iustum dixerit impium, iustum dixerit diabolo mancipatum? Sit licet ille Fabricius, sit licet Fabius, sit licet Scipio, sit licet Regulus, quorum me nominibus, tamquam in antiqua Romana curia loqueremur, putasti esse terrendum. Verum tu in hac causa etsi ad scholam Pythagorae provoces vel Platonis, ubi eruditissimi atque doctissimi viri multo excellentiore ceteris philosophia nobilitati veras virtutes non esse dicebant, nisi quae menti quodam modo imprimuntur a forma illius aeternae immutabilisque substantiae, quod est Deus; etiam illic adversus te, quantum donat qui nos vocavit, pietatis libertate clamabo: Nec in istis est vera iustitia. Iustus ex fide vivit. Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi: finis legis Christus ad iustitiam omni credenti 31. Quomodo sunt vere iusti, quibus vilis est humilitas veri iusti? Quo enim propinquaverunt intellegentia, inde superbia recesserunt: quia cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt 32. Quomodo est in eis vera iustitia, in quibus non est vera sapientia? Quam si eis tribuerimus, nihil erit causae cur non eos ad illud regnum pervenire dicamus, de quo scriptum est: Concupiscentia sapientiae deducit ad regnum 33. Ac per hoc Christus gratis mortuus est, si homines sine fide Christi ad fidem veram, ad virtutem veram, ad iustitiam veram, ad sapientiam veram, quacumque re alia, quacumque ratione perveniunt. Prorsus sicut de lege verissime ait Apostolus: Si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est 34; ita verissime dicitur: Si per naturam voluntatemque iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. Si per doctrinas hominum qualiscumque iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. Per quod enim est vera iustitia, per hoc etiam regnum Dei. Deus namque ipse, quod absit, erit iniustus, si ad eius regnum verus non admittitur iustus; cum et ipsum eius regnum iustitia sit, quemadmodum scriptum est: Non est regnum Dei esca et potus, sed iustitia, et pax, et gaudium 35. Porro si veram iustitiam non habent impii; profecto nec alias virtutes comites eius et socias, si quas habent, veras habent [quia cum non ad suum referuntur auctorem dona Dei, hoc ipso mali his utentes efficiuntur iniusti] : ac per hoc nec continentia sive pudicitia vera virtus est impiorum.

Quando sunt verae virtutes. 3. 18. Tu vero tam male accipis quod ait Apostolus: Nam qui in agone contendit, ab omnibus continens est 36; ut continentiam, tam magnam virtutem, de qua scriptum est, quod nemo esse potest continens nisi Deus det 37; etiam choraulas et huiusmodi turpes infamesque personas habere contendas. Hi enim quando in agone decertant, ab omnibus, continenti ut corruptibilem coronam accipiant: a cuius tamen vana cupiditate non continent. Haec enim cupiditas vana ac per hoc prava, vincit in eis et frenat alias pravas cupiditates; propter quod dicti sunt continentes: Sed ut gravissimam faceres iniuriam Scipionibus, continentiam quam in eis anto eloquio praedicasti, dedisti et histrionibus; ignorans Apostolum, cum exhortaretur homines ad virtutem, sic exemplum de vitiosa hominum affectione sumpsisse, quemadmodum alio loco Scriptura, cum ad amorem sapientiae homines hortaretur, quaerendam dixit esse sicut pecuniam 38. Numquid propterea sancta Scriptura dicenda est laudasse avaritiam? Sed quia notum est, amatores pecuniae quantis patienter laboribus doloribusque subdantur, a quantis se contineant voluptatibus, sive cupiditate augendi pecuniam, sive timore minuendi, quanta lucrum sagacitate sectentur, et prudenter damna devitent, quam timeant plerumque aliena diripere, et aliquando sua sibi ablata contemnant, ne repetendo et litigando plus perdant: recte admoniti sumus sic amare sapientiam, ut eam nobis thesaurizare avidissime cupiamus, atque ut nobis magis magisque acquiratur, nec aliqua ex parte minuatur, et perferamus molestias, et libidines refrenemus, et prospiciamus in posterum, et innocentiam beneficentiamque servemus. Quod cum facimus, ideo veras virtutes habemus, quia verum est propter quod facimus, id est, hoc naturae nostrae consentaneum est ad salutem et veram felicitatem.

Non tantum quod agitur, sed cur agatur intuendum est. 3. 19. Non enim absurde virtus definita est ab eis qui dixerunt: "Virtus est animi habitus, naturae modo atque rationi consentaneus" 39. Verum dixerunt, sed quid sit consentaneum liberandae ac beatificandae naturae mortalium nescierunt. Neque enim omnes homines naturali instinctu immortales et beati esse vellemus, nisi esse possemus. Sed hoc summum bonum praestari hominibus non potest, nisi per Christum et hunc crucifixum, cuius morte mors vincitur, cuius vulneribus natura nostra sanatur. Ideo iustus ex fide Christi vivit 40. Ex hac enim fide prudenter, fortiter, temperanter, et iuste, ac per hoc his omnibus veris virtutibus recte sapienterque vivit, quia fideliter vivit. Si ergo ad consequendam veram beatitudinem, quam nobis immortalem fides quae in Christo est vera promittit, nihil prosunt homini virtutes; nullo modo verae possunt esse virtutes. An placet tibi ut veras virtutes avarorum esse dicamus, cum lucrorum vias prudenter excogitant, cum pro acquirenda pecunia saeva atque aspera multa fortiter tolerant, cum varias cupiditates quibus sumptuose vivitur, temperanter sobrieque castigant, cum abstinent ab alieno, et de suo saepe amissa contemnunt, quod videtur ad iustitiam pertinere, ne iurgiis et iudiciis plura consumant? Cum enim agitur aliquid prudenter, fortiter, temperanter, et iuste, omnibus quattuor virtutibus agitur, quae secundum tuam disputationem verae virtutes sunt, si ad cognoscendum utrum verae sint, hoc tantummodo intuendum quod agitur, nec causa quaerenda est cur agatur: unde ne tibi videar calumniari, ipsa tua verba iam ponam. "Cunctarum - inquis - origo virtutum in rationabili animo sita est, et affectus omnes per quos aut fructuose aut steriliter boni sumus, in subiecto sunt mentis nostrae, prudentia, iustitia, temperantia, fortitudo. Horum igitur affectuum vis cum sit in omnibus naturaliter - inquis - non tamen ad unum finem in omnibus properat: sed pro iudicio voluntatis, cuius nutui serviunt, aut ad aeterna, aut ad temporalia diriguntur. Quod cum fit, non in eo quod sunt, non in eo quod agunt, sed in eo solo variant quod merentur. Nec nominis sui igitur - inquis - possunt, nec generis sustinere dispendium, sed solius quod appetiverunt praemii aut amplitudine ditantur, aut exilitate frustrantur". Haec ubi didiceris, nescio; iam tamen cernis, ut arbitror, consequens esse ut vera sit virtus, avarorum prudentia, qua excogitant genera lucellorum; et avarorum iustitia, qua gravium damnorum metu facilius sua nonnumquam contemnunt, quam usurpant aliquid alienum; et avarorum temperantia, qua luxuriae, quoniam sumptuosa est, cohibent appetitum, soloque necessario victu tegumentoque contenti sunt; et avarorum fortitudo, qua, ut ait Horatius:

Per mare pauperiem fugiunt, per saxa, per ignes 41

qua denique cognovimus quosdam irruptione barbarica, ad ea prodenda quae habebant, nullis hostium tormentis potuisse compelli. Ergo virtutes istae tali fine turpes atque deformes, et ideo nullo modo germanae veraeque virtutes, tibi tamen ita verae videntur, et pulchrae, "ut nec nominis sui possint, nec generis sustinere dispendium, sed solius quod appetiverunt praemii exilitate frustrentur", id est, terrenorum commodorum fructu, non caelestium praemiorum. Nec aliud erit quam vera iustitia Catilinae, comprehendere multos amicitia, tueri obsequio, cum omnibus communicare quod habebat; et fortitudo vera erit eius, quod frigus, famem, sitim ferre poterat; et vera patientia, quod patiens erat inediae, algoris, vigiliae, supra quam cuiquam credibile est 42. Quis haec sapiat, nisi desipiat?

Vitia alia contraria alia finitima sunt virtutibus. 3. 20. Sed videlicet homo eruditus eorum vitiorum veri similitudine falleris, quae finitima videntur et propinqua virtutibus, cum absint ab eis quam longe absunt a virtutibus vitia. Nam sicut constantia est virtus, cui contraria est inconstantia: vitium est tamen ei quasi finitimum pertinacia, quae constantiam videtur imitari. Quo utinam vitio careas, cum haec quae dico, vera esse cognoveris; ne tibi in errore, velut amando constantiam, manendum pertinaciter arbitreris. Ita omnibus virtutibus non solum sunt vitia manifesta discretione contraria, sicut prudentiae temeritas; verum etiam vicina quodam modo, nec veritate, sed quadam specie fallente, similia; sicut ipsi prudentiae non temeritas vel imprudentia, sed astutia; quod tamen vitium est, quamvis in Scripturis sanctis et in bono accipiatur quod dictum est: Astuti ut serpentes 43; et in malo, quod in paradiso erat serpens prudentissimus omnium bestiarum 44. Nec istorum vitiorum, quae finitima virtutibus diximus, possunt omnium facile nomina reperiri: verum etsi non invenitur quemadmodum nuncupentur, cavenda sunt.

Verae virtutes serviunt Deo, non carnalibus delectationibus. 3. 21. Noveris itaque, non officiis, sed finibus a vitiis discernendas esse virtutes. Officium est autem quod faciendum est: finis vero propter quod faciendum est. Cum itaque facit homo aliquid ubi peccare non videtur, si non propter hoc facit propter quod facere debet, peccare convincitur. Quae tu non attendens, fines ab officiis separasti, et virtutes veras officia sine finibus appellandas esse dixisti. Ex quo te tanta absurditas sequitur, ut veram cogaris appellare iustitiam, etiam cuius dominam reperis avaritiam. Si quidem manus abstinere ab alieno, si officium cogites, potest videri esse iustitiae: sed cum quaeritur, quare fiat, et respondetur: Ne plus pecuniae litibus pereat; quomodo iam hoc factum verae poterit esse iustitiae, cum serviat avaritiae? Quales virtutes Epicurus induxit voluptatis ancillas, quae omnino quidquid facerent, propter illam vel adipiscendam facerent vel tenendam. Absit autem ut virtutes verae cuiquam serviant, nisi illi vel propter illum cui dicimus: Deus virtutum, converte nos 45. Proinde virtutes quae carnalibus delectationibus, vel quibusque commodis et emolumentis temporalibus serviunt, verae prorsus esse non possunt. Quae autem nulli rei servire volunt, nec ipsae verae sunt. Verae quippe virtutes Deo serviunt in hominibus, a quo donantur hominibus: Deo serviunt in Angelis, a quo donantur et Angelis. Quidquid autem boni fit ab homine, et non propter hoc fit, propter quod fieri debere vera sapientia praecipit, etsi officio videatur bonum, ipso non recto fine peccatum est.

Nullo modo homines sunt steriliter boni. 3. 22. Possunt ergo aliqua bona fieri, non bene facientibus a quibus fiunt. Bonum est enim ut subveniatur homini periclitanti, praesertim innocenti: sed ille qui hoc facit, si amando gloriam hominum magis quam Dei facit, non bene bonum facit; quia non bonus facit, quod non bona voluntate facit. Absit enim ut sit vel dicatur voluntas bona, quae in aliis, vel in se ipsa, non in Domino gloriatur. Ac per hoc nec eius fructus iste dicendus est; arbor enim mala bonos fructus non facit, sed potius bonum opus est illius, qui etiam per malos bene faciat. Quapropter dici non potest quantum te ista fallat opinio, qua dixisti: "Omnes virtutes affectus esse, per quos aut fructuose aut steriliter boni sumus". Fieri enim non potest ut steriliter boni simus: sed boni non sumus quidquid steriliter sumus. Arbor enim bona bonos fructus facit 46. Absit autem ut Deus bonus, a quo securis paratur arboribus non facientibus fructum bonum, excidat, et in ignem mittat arbores bonas 47. Nullo modo igitur homines sunt steriliter boni: sed qui boni non sunt, possunt esse alii minus, alii magis mali.

Cur Pelagianos maxime Christiana detestetur Ecclesia. 3. 23. Unde et illi quos commemorare voluisti, de quibus ait Apostolus: Gentes legem non habentes ipsisibi sunt lex, qui habent opus legis scriptum in cordibus suis 48; quid te adiuvent omnino non video. Per hos enim probare conatus es, etiam alienos a fide Christi, veram posse habere iustitiam, eo quod isti, teste Apostolo: naturaliter quae legis sunt faciunt 49. Ubi quidem dogma vestrum, quo estis inimici gratiae Dei, quae datur per Iesum Christum Dominum nostrum, qui tollit peccatum mundi 50, evidentius expressisti: introducens hominum genus, quod Deo placere possit sine Christi fide, lege naturae. Hoc est unde vos maxime christiana detestatur Ecclesia. Sed quid vis esse istos? Utrum veras virtutes habent, et steriliter boni sunt, quia non propter Deum? an etiam Deo ex his placent, atque ab illo vita remunerantur aeterna? Si steriles dixeris; quid ergo eis prodest, quod secundum Apostolum defendent eos cogitationes suae, in die qua iudicabit Deus occulta hominum 51? Si autem qui defendentur cogitationibus suis, eo quod naturaliter opera fecerint legis, non sunt steriliter boni, et ob hoc inveniunt aeternam mercedem apud Deum; procul dubio propterea iusti sunt, quia ex fide vivunt 52.

Sine fide impossibile est placere Deo. 3. 24. Nam testimonium illud quod ex Apostolo posui: Omne quod non est ex fide, peccatum est 53; sicut tibi visum est accepisti, et exposuisti, non ut sapit, sed ut sapis. De cibis enim Apostolus loquebatur. Verum cum dixisset: Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est, quia non ex fide 54; hanc peccati speciem de qua agebat, generali voluit probare sententia, mox inferens: Omne enim quod non est ex fide, peccatum est. Sed ut hoc tibi de cibis tantum intellegendum esse concedam: quid de alio dicturus es testimonio, quod identidem posui; nec inde aliquid disputasti, quia non invenisti quomodo in tuam posses detorquere sententiam, quod ad Hebraeos scriptum est: Sine fide enim impossibile est placere 55? Nempe ut hoc diceretur, de tota vita hominis agebatur, in qua iustus ex fide vivit: et tamen cum sine fide impossibile sit placere Deo, tibi virtutes sine fide sic placent, ut eas veras praedices, eisque bonos esse homines; et rursus, quasi te paenituerit laudis illarum, steriles pronuntiare non dubites.

Homines sine fide peccant, quia non recto fine agunt. 3. 25. Isti ergo qui naturali lege sunt iusti, aut placent Deo, et ex fide placent; quia sine fide impossibile est placere: et ex qua fide placent, nisi ex fide Christi? quoniam sicut legitur in Actibus Apostolorum: In illo Deus definivit fidem omnibus, suscitans eum a mortuis 56. Ideoque dicuntur sine lege naturaliter quae legis sunt facere, quia ex Gentibus venerunt ad Evangelium, non ex circumcisione, cui lex data est; et propterea naturaliter, quia ut crederent, ipsa in eis est per Dei gratiam correcta natura. Nec per eos probare quod vis, etiam infideles veras posse habere virtutes: sunt quippe isti fideles. Aut si fidem non habent Christi, profecto nec iusti sunt, nec Deo placent, cui sine fide placere impossibile est. Sed ad hoc eos in die iudicii cogitationes suae defendent, ut tolerabilius puniantur, quia naturaliter quae legis sunt utcumque fecerunt, scriptum habentes in cordibus opus legis hactenus, ut aliis non facerent quod perpeti nollent: hoc tamen peccantes, quod homines sine fide, non ad eum finem ista opera retulerunt, ad quem referre debuerunt. Minus enim Fabricius quam Catilina punietur, non quia iste bonus, sed quia ille magis malus; et minus impius, quam Catilina, Fabricius, non veras virtutes habendo, sed a veris virtutibus non plurimum deviando.

Nullus locus inter damnationem regnumque caelorum. 3. 26. An forte et istis qui exhibuerunt terrenae patriae Babilonicam dilectionem, et virtute civili, non vera, sed veri simili daemonibus vel humanae gloriae servierunt, Fabriciis videlicet, et Regulis, et Fabiis, et Scipionibus, et Camillis, ceterisque talibus, sicut infantibus qui sine Baptismate moriuntur, provisuri estis aliquem locum inter damnationem regnumque caelorum; ubi non sint in miseria, sed in beatitudine sempiterna, qui Deo non placuerunt, cui sine fide placere impossibile est, quam nec in operibus, nec in cordibus habuerunt? Non opinor perditionem vestram usque ad istam posse impudentiam prosilire. "Erunt ergo - inquis - in damnatione sempiterna, in quibus erat vera iustitia?". O vocem impudentia maiore praecipitem! Non erat, inquam, in eis vera iustitia; quia non actibus, sed finibus pensantur officia.

Nec vera est castitas animi fornicantis. 3. 27. Sed facete ac lepide homo elegantissimus et urbanissimus: "Si dicatur - inquis - quia castitas infidelium castitas non est; eadem fronte dicetur quia corpus Paganorum corpus non sit, et oculi Paganorum sensum non habeant intuendi, et frumenta quae in Paganorum nascuntur agris, frumenta non sint; et multa - inquis - alia quae tantae absurditatis sunt, ut risum possint intellegentibus commovere". Non plane risum, sed fletum potius intellegentibus vester commovet risus, sicut mentibus amicorum sanorum fletum commovet risus phreneticorum. Itane aut contra Scripturas sanctas infidelis animum fornicari negas, aut esse in animo fornicante veram castitatem dicis; et rides, et sanus es? Unde, quomodo, qua ratione istud fieri potest? Prorsus nec illa est castitas vera, nec sanitas vera. Prorsus, inquam, nec vera est castitas animi fornicantis, et vera insania est hominis dicentis hoc dedecus et ridentis. Nos autem absit ut dicamus quod corpus Paganorum corpus non sit, et cetera huiusmodi. Neque enim est consequens, ut si non est vera virtus qua gloriatur impius, non sit verum corpus quod operatur Deus. Sed plane possumus dicere, haereticorum frontem non esse frontem, si non membrum quod fecit Deus, significare intellegamur frontis nomine, sed pudorem. Quid, si non in eo ipso libro meo, cui respondisse te iactas, ante praestruerem, ne in hac sententia, qua dicimus: Omne quod non est ex fide, peccatum est 57; etiam illa intellegantur infidelium, quae dona sunt Dei, sive in animi, sive in corporis bonis? Ibi enim sunt et ista quae inaniter garris, corpus, et oculi, et membra cetera. In eo genere sunt etiam quae in agris Paganorum frumenta nascuntur, quorum Deus creator est, non Pagani. Annon tu ipse inter cetera etiam ista verba mea posuisti, ubi dixi: "Anima enim et corpus et quaecumque bona animae et corporis naturaliter insita, etiam in peccatoribus dona Dei sunt: quoniam Deus, non ipsi ista fecerunt: de his autem quae faciunt dictum est: Omne quod non est ex fide, peccatum est". Hanc brevem, sed utique apertam sententiam meam si mente tenuisses, puto quod tam improbus non fuisses, ut nos posse dicere assereres, quia "corpus Paganorum corpus non sit, et oculi Paganorum sensum non habeant intuendi, et frumenta quae in Paganorum nascuntur agris, frumenta non sint". Ut enim tibi tamquam de somno excitato eadem verba mea repetam, quae tuae memoriae fortassis ut haec diceres exciderunt: "Haec etiam in peccatoribus dona Dei sunt; quoniam Deus, non ipsi ista fecerunt; de his autem quae faciunt dictum est: Omne quod non est ex fide, peccatum est". Sed cum insana dicis et rides, phrenetico es similis: cum autem vera quae dico abs te paulo ante commemorata, et huic ipsi operi tuo quo mihi respondere videris inserta, sic non attendis, sic oblivisceris; non iam phreneticis, sed lethargicis compararis.

Cur quamdiu vivimus in hac carne mortali est in nobis contra quod mens dimicet nostra. 3. 28. "Mirari te - dicis - quod tam excellens", meum videlicet sicut irridenter loqueris: "non vidit ingenium, quantum vos in hoc quoque iuverim, quia dixi: Aliis peccatis alia peccata vincuntur". Continuo quippe subditis atque concluditis dicentes: "Perfacile igitur studio sanctitatis, quod Deus adiuvat, potest homo carere peccatis. Si enim vincuntur - inquis - peccata peccatis, quanto magis possunt virtutibus peccata superari?". Quasi nos negemus, adiutorium Dei tantum valere, si velit ut hodie nullas concupiscentias malas habere possimus, contra quas vel invictissime dimicemus: et tamen non fieri, nec tu negas. Cur autem non fiat, quis cognovit sensum Domini 58? Non tamen parum scio, cum scio, quaecumque illa causa sit, quod nec iusti Dei sit iniquitas, nec omnipotentis infirmitas. Est igitur aliquid in eius abdito altoque consilio, cur quamdiu vivimus in hac carne mortali, est in nobis contra quod mens dimicet nostra: est etiam propter quod dicamus: Dimitte nobis debita nostra 59. Sed ut tibi sic loquar tamquam homini homo, et talis homo cuius terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem 60, nihil est in creaturis, quod attinet ad institutarum divinitus merita naturarum, rationali mente praestantius. Unde fit consequens ut mens bona magis sibi placeat, magisque se ipsa delectet, quam quaelibet alia creatura. Quam vero periculose, immo perniciose sibi placeat, cum per hoc tumescit typho et morbo inflationis extollitur, quamdiu non videt sicut videbit in fine summum illud et immutabile bonum, in cuius comparatione se spernat, sibique illius caritate vilescat, tantoque spiritu eius impleatur, ut id sibi non ratione sola, sed aeterno quoque amore praeponat; multum est disputando velle monstrare. Sapit haec qui fatigatus fame revertitur ad semetipsum, et dicit: Surgam, et ibo ad patrem meum 61. Unde itaque scimus, ne forte quia hoc superbiae malum tunc animum tentare non poterit, et contra quod decertemus omnino nullum erit, quando tanta satiabitur visione, et tanta inflammabitur caritate superioris boni, ut ad se ipsum sibi placendo, deficere ab illius dilectione non possit; ideo factum est in loco infirmitatis huius, ne superbe viveremus, ut sub quotidiana peccatorum remissione vivamus? Propter quod superbiae malum nec apostolus Paulus est arbitrio suo creditus: sed quia nondum venerat ad tantam participationem superioris illius boni, ut illic iam non posset extolli, hic illi est angelus satanae colaphizator, ne hic ubi poterat extolleretur, appositus 62.

De arrogantia et praesumptione virtutis Pelagiani arguuntur. 3. 29. Sed sive ista causa sit, sive alia quae multo amplius me latet: tamen quod dubitare non possum, quantumlibet proficiamus sub hoc onere corruptibilis corporis, si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est 63. Propter quod et sancta Ecclesia etiam in talibus suis membris, ubi maculam criminis et rugam non habet falsitatis 64, licet contradicente superbia vestra, non desinit Deo dicere: Dimitte nobis debita nostra 65. Tu autem quanta arrogantia et de vestrae praesumptione virtutis dixeris: "Perfacile igitur studio sanctitatis, quod Deus adiuvat, potest homo carere peccatis"; ille non agnoscit, qui dogmata vestra non novit. Nam et studium sanctitatis sine adiutorio Dei vultis in hominis voluntate praecedere, quod merito Deus debeat adiuvare, non gratis: et sic creditis hominem in hac aerumnosa vita posse carere peccatis, ut non in se habeat quare dicat: Dimitte nobis debita nostra. Quamvis aliquanto timidius id posuisse videaris; quia non dixisti: Potest omnibus carere peccatis. Verum nec quibusdam dicere voluisti; sed tamquam tibi ipse de nimia vestra praesumptione erubueris, ita sententiam temperasti, ut et vestra et nostra posset voce defendi. Nam si apud Pelagianos discutiatur, respondebitur ideo non dictum quibusdam, quia omnibus peccatis carere hominem posse dixisti: si autem apud nos, et hic respondebitur ideo non dictum omnibus, quoniam quemlibet hominem volueris intellegi, pro quibusdam peccatis necesse habere veniam postulare. Sed qui scimus quid sentiatis, nescire non possumus quomodo ista dicatis.

Gentiles opera bona misericordiae male faciunt. 3. 30. "Si gentilis - inquis - nudum operuerit, numquid quia non est ex fide, peccatum est?". Prorsus in quantum non est ex fide, peccatum est; non quia per se ipsum factum, quod est nudum operire, peccatum est: sed de tali opere non in Domino gloriari, solus impius negat esse peccatum. Quod ut intellegas, quamvis iam satis inde fuerit disputatum, tamen quia magna res est, adhuc paulisper ausculta. Ecce eadem commemoro quae ipse posuisti. "Si gentilis" qui non vivit ex fide, "nudum operuerit, periclitantem liberaverit, aegri vulnera foverit, divitias honestae amicitiae impenderit, ad testimonium falsum nec tormentis potuerit impelli"; quaero abs te, utrum haec opera bona bene faciat, an male. Si enim quamvis bona, male tamen facit; negare non potes eum peccare, qui male quodlibet facit. Sed quia eum non vis, cum facit ista, peccare; profecto dicturus es: Et bona facit, et bene. Fructus ergo bonos facit arbor mala: quod fieri non posse Veritas dicit. Noli praecipitare sententiam, diligenter considera quid te respondere conveniat. An dicis hominem infidelem arborem bonam? Placet ergo Deo: neque enim bono potest non placere quod bonum est. Et ubi erit quod scriptum est: Sine fide impossibile est Deo placere 66? An respondebis: Non in quantum infidelis est, sed in quantum homo est, arbor bona est? De quo ergo Dominus ait: Non potest arbor mala bonos fructus facere 67? quandoquidem quicumque erit, aut homo, aut angelus erit. Sed si homo in quantum homo est, arbor bona est; profecto et angelus in quantum angelus, arbor bona est. Haec enim Dei sunt opera, qui naturarum conditor est bonarum. Ac per hoc nulla erit arbor mala, de qua dictum est, quod non possit facere fructus bonos. Quis infidelis ita infideliter sapiat? Non itaque in quantum homo est, quod est opus Dei; sed in quantum malae voluntatis est, quisque arbor mala est, et bonos fructus facere non potest. Vide itaque utrum infidelem voluntatem audeas bonam dicere voluntatem.

Misericordia bona non est nisi quae est bonae fidei. 3. 31. Sed forte dicturus es: Misericors voluntas bona est. Recte istud diceretur, si quemadmodum fides Christi, id est, fides quae per dilectionem operatur 68, semper est bona, ita misericordia semper esset bona. Si autem reperitur et misericordia mala, qua persona pauperis accipitur in iudicio 69; propter quam postremo rex Saul meruit a Domino, et utique misericorde, damnari, quia contra eius praeceptum captivo regi per humanum pepercit affectum 70: attentius cogita, ne forte misericordia bona non sit, nisi quae huius bonae fidei fuerit. Immo responde, ut hoc sine dubitatione perspicias, utrum bonam misericordiam existimes infidelem. Porro si vitium est male misereri, procul dubio vitium est infideliter misereri. Quod si et ipsa per se ipsam naturali compassione opus est bonum; etiam isto bono male utitur qui infideliter utitur, et hoc bonum male facit, qui infideliter facit: qui autem male facit aliquid, profecto peccat.

Gentiles bona male faciunt quia ea infideli hoc est stulta et noxia voluntate faciunt. 3. 32. Ex quo colligitur, etiam ipsa bona opera quae faciunt infideles, non ipsorum esse, sed illius qui bene utitur malis. Ipsorum autem esse peccata, quibus et bona male faciunt; quia ea non fideli, sed infideli, hoc est, stulta et noxia faciunt voluntate; qualis voluntas, nullo christiano dubitante, arbor est mala, quae facere non potest nisi fructus malos, id est, sola peccata. Omne enim, velis nolis, quod non est ex fide, peccatum est 71. Et ideo Deus istas arbores non potest diligere, et si tales permanserint, disponit excidere: quia sine fide impossibile est placere 72. Sed ita hic immoror, quasi istas arbores non iam tu ipse steriles pronuntiaveris. Quomodo igitur, obsecro, non aut iocaris in his disputationibus, aut deliras, qui sterilium fructus arborum laudas? Qui utique aut nulli sunt, aut si mali sunt, laudandi non sunt: aut si fructus boni sunt, profecto steriles arbores non sunt, immo et bonae sunt, quarum fructus boni sunt, et debent Deo placere, cui bonae arbores non possunt nisi placere, falsumque erit quod scriptum est: Sine fide impossibile est placere 73.

Bonum beatificum nemini conferri potest sine Dei gratia per unum Mediatorem. 3. 33. Sed responsurus es, quid, nisi vana? "Ego - inquis - steriliter bonos dixi homines, qui non propter Deum faciendo bona quae faciunt, non ab eo vitam consequuntur aeternam". Iustus ergo Deus et bonus bonos est in mortem missurus aeternam? Piget iam dicere quam multa te sequantur insana, talia sentientem, talia dicentem, talia scribentem, in talibus me quod similiter non desipiam velut censorie reprehendentem. Sed breviter accipe, ne forte cum in rebus ipsis tantum erres quantum errari plurimum potest, videar tecum certare de verbis. Aut ergo intellege quod ait Dominus: Si oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum erit; si autem oculus tuus simplex est, totum corpus tuum lucidum erit 74: et hunc oculum agnosce intentionem, qua facit quisque quod facit; et per hoc disce eum, qui non facit opera bona intentione fidei bonae, hoc est, eius quae per dilectionem operatur, totum quasi corpus, quod illis, velut membris, operibus constata, tenebrosum esse, hoc est, plenum nigredine peccatorum. Aut certe quoniam saltem concedis opera infidelium, quae tibi eorum videntur bona, non tamen eos ad salutem sempiternam regnumque perducere; scito nos illud bonum hominum dicere, illam voluntatem bonam, illud opus bonum, sine Dei gratia quae datur per unum Mediatorem Dei et hominum, nemini posse conferri; per quod solum homo potest ad aeternum Dei donum regnumque perduci. Omnia proinde cetera quae videntur inter homines habere aliquid laudis, videantur tibi virtutes verae, videantur opera bona, et sine ullo facta peccato. Quod ad me pertinet, hoc scio, quia non ea facit voluntas bona: voluntas quippe infidelis atque impia non est bona. Dicantur secundum te huiusmodi voluntates arbores bonae, sufficit quod apud Deum steriles sunt, ac per hoc non bonae; sint inter homines fructuosae, inter quos sunt et bonae, te auctore, te laudatore, si vis etiam plantatore; dum tamen illud velis nolis obtineam, quod amor mundi, quo quisque amicus est huius mundi, non est a Deo; amorque fruendi quibuscumque creaturis sine amore Creatoris, non est a Deo; amor autem Dei quo pervenitur ad Deum, non est nisi a Deo Patre per Iesum Christum cum Spiritu Sancto. Per hunc amorem Creatoris, bene quisque utitur etiam creaturis. Sine hoc amore Creatoris, nullis quisquam bene utitur creaturis. Hoc ergo amore opus est ut bonum beatificum sit et pudicitia coniugalis, ut sit eius intentio quando utitur coniugis carne, non in voluptate libidinis, sed in voluntate propaginis; si autem vicerit, et propter se ipsam non propter filios propagandos fieri aliquid extorserit et voluptas, veniale peccatum sit propter nuptias christianas.

Cur sub diabolo nascantur homines. 4. 34. Non autem dixi, quod interpositis aliis ex libro meo verbis me dixisse dixisti: "Ideo filios esse sub diaboli potestate, quia de corporum commixtione nascuntur". Aliud est enim dicere: "qui de corporum commixtione nascuntur"; aliud "quia de corporum commixtione nascuntur". Non autem ibi causa mali est, qui de corporum commixtione nascuntur: neque enim etiamsi natura humana primorum hominum peccato vitiata non esset, possent filii nisi de corporum commixtione generari. Sed ideo sub diabolo sunt, qui de corporum commixtione nascuntur, antequam per spiritum renascantur; quia per illam nascuntur concupiscentiam, qua caro concupiscit adversus spiritum, et adversum se cogit concupiscere spiritum 75. Quae pugna boni et mali nulla esset, si nemo peccasset. Sicut autem ante hominis iniquitatem nulla erat, ita post infirmitatem nulla erit.

Libido cur in belluis vitium non sit. 5. 35. Sed alia rursus mea verba proponis, et copiosissime disputas: "Quoniam ex imparibus bonis compositi sumus, animum corpori debere dominari: quorum alterum nobis cum diis, alterum cum belluis commemoras esse commune. Et ideo id quod est melius, id est, animum virtute praeditum - dicis - et membris corporis bene et cupiditatibus imperare?" 76 Nec consideras quod cupiditatibus non sic imperatur ut membris. Cupiditates enim malae sunt, quas ratione frenamus, contra quas mente pugnamus: membra vero bona sunt, quae voluntatis movemus arbitrio, exceptis genitalibus, quamvis et ipsa ex Dei opere bona sint. Quae ideo pudenda dicuntur, quia plus in eis movendis potestatis habet libido, quam ratio: quae tamen non sinimus perpetrare quo provocat ipsa commotio, cum membra cetera facili teneamus imperio. Quando autem male utitur homo membris bonis, nisi quando consentit eis quae in nobis habitant cupiditatibus malis? In quibus libido prae ceteris turpis est, cui nisi resistatur, horrenda immunda committit. Quo malo bene non utitur, nisi sola pudicitia coniugalis. Haec autem libido ideo malum non est in belluis, quoniam non repugnat rationi, qua carent. Cur autem non creditis, hominibus in paradiso constitutis ante peccatum divinitus potuisse concedi, ut tranquilla motione et coniunctione vel commixtione membrorum sine ulla libidine filios procrearent; aut in eis saltem libido talis esset, cuius motus nec praecederet, nec excederet voluntatem? An vobis libido parum est quia placet, nisi et talis placeat, quae nolentes etiam repugnantesque sollicitet? De qua Pelagiani quidem etiam litibus gloriantur, tamquam de aliquo bono: sed eam sancti gemitibus confitentur, ut liberentur a malo.

Calumnia Iuliani respuitur. 6. 36. "Ridenda contrarietate me dixisse", calumniaris, "alios reos ex bono, alios sanctos ex malo opere", quoniam dixi: "nuptiarum bonum homines infideles infideliter utendo, in malum peccatumque convertere; eoque modo concupiscentiae malum convertere fidelium nuptias in usum iustitiae" 77. Ac per hoc non dixi, alios reos ex opere bono, sed ex opere malo, quo male utuntur bonis; nec alios sanctos ex opere malo, sed ex opere bono, quo bene utuntur malis. Si non vis intellegere, aut si te fingis non intellegere; noli obstrepere volentibus et valentibus intellegere.

Deus malum non condidit. 7. 37. "Si aliquis malus condi posset - inquis - numquam in bonum ablutione transiret". Eo modo diceres, corpus quod mortale conditum est, fieri immortale non posse: et tamen ut illud, ita et hoc falsum diceres. Non enim Deus malum condidit, cum hominem condidit: sed bonum quod ipse condidit, malum trahit ex peccato, quod ipse non condidit; et sanat hoc malum, quod ipse non condidit, in bono quod condidit.

Diabolus nihil potest nisi quatenus Deus permittit. 7. 38. Cum autem nos non dicamus: "Daemones instituisse connubium", nec "seminalem sexus utriusque mixtionem", nec "diabolicum opus esse causa generandi concubitum coniugum", quoniam haec omnia Deus instituit, et possent esse omnia sine concupiscentiae malo, si vulnus praevaricationis, unde sequeretur discordia carnis et spiritus, inflictum non fuisset a diabolo: nonne te respicis, et de tua garrula loquacitate, qua inania fabulatus es, erubescis; "quod", scilicet, "deprehendant daemones in concubitu coniugatos, et tamquam in sua operatione deprehensos, non sinant generare filios regeneratione liberandos"? Quasi diabolus, si quod vellet faceret, non ipsos maiores impios adhuc in eiusdem diaboli positos potestate, quando cognosceret disponere fieri christianos, continuo suffocaret. Non est ergo consequens ut parentibus regenerandos generantibus, et propter hoc concumbentibus, daemones minaciter et terribiliter contradicant, sicut tibi ipse confingis; quia per vulnus a diabolo inflictum, in quo claudicat genus humanum, aliquid creante Deo gignitur, quod ex Adam transferatur ad Christum cum legio daemonum nec porcos in potestate habere potuerit, nisi petentibus permitteret Christus 78; et noverit etiam de ipsis, quas eum facere permittit, diaboli persecutionibus coronas suscitare martyribus, utens bene omni genere malorum ad utilitatem bonorum. Sed in illis quoque coniugibus, qui filiorum regeneratione, vel non cogitant, vel etiam detestantur, bonum opus est nuptiarum, generandi causa commixtio legitima sexuum, cuius operis fructus est ordinata susceptio filiorum: quamvis eo bono male utantur, et in eo peccent, quod de impia vel propaganda vel propagata prole gloriantur. Homines enim qualibet peccati contagione vel perpetratione polluti, in quantum homines sunt, bonum sunt: et ideo bonum est ut nascantur, quia bonum sunt.

Non sunt facienda adulteria ut filii gignantur. 7. 39. Nec tamen "ut gignantur, ideo adulteria vel quaeque stupra facenda sunt"; ad quam nos absurditatem putas compelli, quia nuptias de malo libidinis bonum prolis dicimus operari. Sed nullo modo ex hac nostra vera rectaque sententia illud perversum falsumque conficitur. Neque enim, quia Dominus ait: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis 79; ideo adhuc addere iniquitatem debemus, et furta rapinasque committere, ut plures pauperes sanctos misericordia largiore pascamus. Sicut ergo de mammona iniquitatis faciendi sunt amici, qui recipiant in tabernacula aeterna: ita coniugibus de plaga peccati originalis gignendi sunt filii, qui in vitam regenerantur aeternam. Et quemadmodum furta, fraudes, depraedationes adiciendae non sunt, ut per iniquitates aucta pecunia plures amici iusti inopes comparentur: sic adulteria, stupra, fornicationes, malo cum quo nati sumus, addenda non sunt, unde filii numerosiore stirpe nascantur. Aliud quippe est malo bene uti, quod iam inerat; et aliud est malum perpetrare, quod non erat: illud enim est de malo tracto ex parentibus voluntarium bonum facere; hoc vero malum a parentibus tractum aliis malis iam propriis et voluntariis aggerare. Sane interest, quod mammona iniquitatis cum laude indigentibus erogatur; carnalis autem concupiscentia laudabilius continentiae virtute frenatur, quam fructibus impenditur nuptiarum. Tam magnum est enim malum eius, ut eo non uti, quam bene uti sit melius.

Gratia secundum Pelagianos. 8. 40. Alia deinde mea verba proponis, et multum adversus ea nihil dicis, replicans quaedam quae superiore disputatione consumpta sunt: quae si et ego repetere velim, quis erit finis? Inter quae dicis etiam illud vestrum contra Christi gratiam, saepe a vobis inaniter dictum; "quod", scilicet, "appellatione gratiae, bonos fieri homines fatali necessitate dicamus": cum vobis ora obstruant, et linguas premant, qui loqui nondum valent. Cum enim loquacissime laboretis astruere ac persuadere, quod Pelagius in Palaestinorum episcoporum cognitione damnavit, "gratiam Dei secundum merita nostra dari"; nulla tamen merita potestis asserere parvulorum, per quae discernantur qui eorum in Dei filios adoptantur, ab eis qui sine huius gratiae consecutione moriuntur.

Misericordia Dei nos praevenit. 8. 41. Calumniaris me dicere: "Nihil studii exspectari ab humana voluntate debere, contra illud evangelicum quo ait Dominus: Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis: omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur 80". Ibi enim vos, ut video, ponere iam coepistis merita gratiam praecedentia, quod est petere, quaerere, pulsare; ut his meritis debita illa reddatur, ac sic gratia inaniter nuncupetur: tamquam gratia nulla praecesserit, et cor tetigerit, ut beatificum bonum peteretur a Deo, ut quaereretur Deus, ut pulsaretur ad Deum; frustraque sit scriptum: Misericordia eius praeveniet me 81; frustra etiam nos pro inimicis nostris iubeat orare 82, si non est eius aversa et adversa corda convertere.

Quomodo Deus velit omnes salvos fieri. 8. 42. Sed ponis apostolicum testimonium, et ab eo dicis pulsantibus aperiri, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire 83: ut videlicet intellegamus, docentibus vobis, ideo non omnes salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire, quia ipsi nolunt petere, cum Deus velit dare; nolunt quaerere, cum Deus velit ostendere; nolunt pulsare, cum Deus velit aperire. Sed hunc sensum vestrum infantes illi ipsa sua taciturnitate convincunt, qui nec petunt, nec quaerunt, nec pulsant; immo etiam cum baptizantur, reclamant, respuunt, reluctantur: et accipiunt tamen, et inveniunt, et aperitur eis, et intrant in regnum Dei, ubi sit eis aeternitatis salus et agnitio veritatis, longe pluribus infantibus in istam gratiam non adoptatis ab eo, qui vult omnes homines salvos fieri et in agnitionem veritatis venire. Quibus dicere non potest: Volui, et noluistis 84; quia si voluisset, quies eorum qui nondum habent voluntatis suae arbitrium, voluntati eius omnipotentissimae restitisset? Cur ergo non sic accipimus quod dictum est: Qui omnes vult homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire 85; quomodo et illud accipimus, quod idem dixit Apostolus: Per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem vitae 86? (hos enim omnes Deus vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire, in quos omnes per unius iustificationem gratia pervenit ad iustificationem vitae); ne dicatur nobis: Si Deus vult omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire, sed ideo non veniunt, quia ipsi nolunt; cur tot millia parvulorum, qui non percepto Baptismate moriuntur, non veniunt in regnum Dei, ubi certa est agnitio veritatis? Numquid aut homines non sunt, ut non pertineant ad id quod dictum est: omnes homines? aut aliquis poterit dicere, Deus quidem vult, sed ipsi nolunt; qui nondum velle seu nolle ista noverunt, quando nec ii, qui parvuli baptizantur atque moriuntur, et per illam gratiam ad agnitionem veritatis quae in regno Dei est certissima veniunt, ideo veniunt, qui ipsi renovari Christi Baptismate voluerunt? Cum ergo nec illi propterea non baptizentur quia nolunt, nec isti propterea baptizentur quia volunt, cur Deus qui vult omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire, tam multos in regnum suum, ubi est certa veritatis agnitio, qui nullo ei resistunt voluntatis arbitrio, patitur non venire?

Parvuli qui sine baptismate moriuntur et voluntas Dei. 8. 43. Nisi forte dicturus es, ideo parvulos non in eorum numero deputandos, quos Deus omnes vult salvos fieri, quia ea salute, quae hic intellegenda est, salvi sunt ipsi, nihil trahentes omnino peccati. Atque ita te intolerabilior sequetur absurditas. Isto enim modo benevolentiorem facis Deum omnibus impiissimis et sceleratissimis hominibus, quam innocentissimis et purissimis ab omni labe peccati: quandoquidem illos, quia vult eos omnes salvos fieri, vult etiam intrare in regnum suum: hoc est enim illis consequens, si salvi fuerint: sed qui nolunt; ipsi sibi obsunt. Immensum vero numerum parvulorum, qui sine Baptismate moriuntur, suo regno adici non vult, quos neque ulla peccata, sicut putatis, impediunt; et, quod nullus ambigit, eius resistere voluntati contraria voluntate non possunt. Sic fit ut esse christianos omnes velit, quorum multi nolunt, non omnes velit, quorum est nemo qui nolit: quod abhorret a vero. Novit Dominus qui sunt eius 87: et in eorum salute atque in suum regnum introductione certa est voluntas eius. Sic ergo debet intellegi quod dictum est: Omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire 88; quemadmodum intellegitur quod dictum est: Per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem vitae 89.

Omnes qui salvi fiunt Deo volente ac subveniente salvantur. 8. 44. Quod apostolicum testimonium si eo modo intellegendum putas, ut dicas omnes positos esse pro Multis, qui iustificantur in Christo (multi quippe alii non vivificantur in Christo): respondebitur tibi, sic etiam illic ubi dictum est: Omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire; Omnes positos esse pro Multis, quos ad istam gratiam vult venire. Quod multo convenientius propter hoc intellegitur dictum, quia nemo venit, nisi quem venire ipse voluerit. Nemo potest venire ad me, inquit Filius, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum 90; et: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo 91. Omnes ergo qui salvi fiunt, et in agnitionem veniunt veritatis, eo volente salvi fiunt, eo volente veniunt. Quia et qui nondum, sicut parvuli, utuntur voluntatis arbitrio, eo volente regenerantur, quo creante generantur: et qui iam utuntur voluntatis arbitrio, nisi eo volente ac subveniente a quo praeparatur voluntas 92, velle non possunt.

Non esse iniquitatem apud Deum immobile tenendum. 8. 45. Ubi si dixeris mihi: Cur ergo non convertit omnium nolentium voluntates? respondebo: Cur non omnes morituros adoptat lavacro regenerationis infantes, quorum adhuc nullas, et ideo nec contrarias invenit voluntates? Si hoc profundius esse perspicis, quam ut abs te valeat inveniri; utrumque utrique nostrum profundum sit, cur et in maioribus et in minoribus Deus velit alteri et nolit alteri subvenire: dum tamen certum et immobile teneamus, non esse iniquitatem apud Deum 93, qua quemquam sine malis meritis damnet; et esse bonitatem apud Deum, qua multos sine bonis meritis liberet: demonstrans in eis quos damnat quid omnibus debeatur; ut hinc discant quos liberata, quae sibi poena debita relaxetur, et quae indebita gratia condonetur.

Utrum fato fiat quod merito non fit. 8. 46. Haec ut christianis cordibus convenit cogitare nescitis, et vos potius secundum vestram sententiam fato ista dicitis fieri. Vestra quippe, non nostra sententia est: "Fato fieri quod merito non fit". Et ne secundum istam definitionem fato fiant hominibus, si meritis non fiant, quaecumque fiunt; ideo merita vel bona vel mala, quantum potestis, asseritis, ne fatum sit consequens, si merita negaveritis. Ac per hoc dicitur vobis: Si ea quae nullis meritis praestantur hominibus, fato fieri iam necesse est, et ideo merita astruenda sunt, ne fatum sit consequens, si merita non sunt: fato baptizantur, fato intrant in regnum Dei parvuli, quorum bona merita nulla sunt; et rursus, fato non baptizantur, fato non intrant in regnum Dei parvuli, quorum mala merita nulla sunt. Ecce pusilli qui fari nequeunt, vos potius assertores fati esse convincunt. Nos autem cum vitiatae originis mala merita esse dicamus, gratia dicimus intrare parvulum in regnum Dei, quoniam bonus est Deus; et alium merito non intrare, quoniam iustus est Deus; et in neutro esse fatum, quoniam quod vult facit Deus. Sed cum sciamus ab eo, cui misericordiam et iudicium fideli voce cantamus 94, istum secundum iudicium damnari, illum secundum misericordiam liberari; cur istum potius quam illum damnet aut liberet nos qui sumus qui respondeamus Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare sic me fecisti? Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa originis vitiatae atque damnatae facere aliud vas in honorem secundum misericordiam, et aliud in contumeliam secundum iudicium 95? Ideo non utrumque in honorem, ne hoc meruisse se existimet tanquam inculpata natura: ideo non utrumque in contumeliam, ut iudicio superexsultet misericordia 96. Ac per hoc nec damnatus ex debito de supplicio iuste queritur, nec liberatus gratis de merito superbe gloriatur; sed potius humiliter gratias agit, quando in illo a quo debitum exigitur, quid in eadem causa sibi donetur agnoscit.

Calumnia Iuliani circa gratiam et liberum arbitrium. 8. 47. Asseris me in alio libro meo dixisse: "Negari liberum arbitrium, si gratia commendetur; et iterum negari gratiam, si liberum commendetur arbitrium". Calumniaris: non hoc a me dictum est, sed propter ipsius quaestionis difficultatem videri hoc posse dictum est et putari. Non est multum ut ipsa verbamea ponam, unde videant qui haec legunt, quemadmodum scriptis meis insidieris, et qua conscientia vel tardis, vel ignaris cordibus abutaris, ut ideo te existiment respondere, quia non vis tacere. In novissimis enim partibus primi libri mei ad sanctum Pinianum, cuius est titulus: De gratia contra Pelagium "Ista - inquam - quaestio ubi de arbitrio voluntatis et Dei gratia disputatur, ita est ad discernendum, difficilis, ut quando defenditur liberum arbitrium, negari Dei gratia videatur; quando autem asseritur Dei gratia, liberum arbitrium putetur auferri, et cetera" 97. Tu autem vir honestus et verax, abstulisti verba quae dixi, et dixisti quod ipse finxisti. Ego enim dixi, istam quaestionem ad discernendum esse difficilem: non autem dixi, non posse discerni. Multo minus ergo dicerem, quod me dixisse mentiris, "negari liberum arbitrium, si gratia commendetur; et negari gratiam, si liberum commendetur arbitrium". Redde verba mea, et vanescet calumnia tua. Repone suis locis, ubi dixi, "videatur"; ubi dixi, "putetur": ut appareat de re tanta quibus abs te fraudibus disputetur. Non dixi: "Negari gratiam"; sed: "ut negari gratia videatur". Non dixi: "Negari arbitrium liberum, vel auferri": sed dixi: "Ut putetur auferri". Et promittis: "Cum libri ipsi ventilari coeperint, quod abs te illa sententiarum mearum et nudabitur et confodietur impietas". Quis non exspectet sapientiam disserentis, qui fidem cognoverit mentientis?

Virginitas carnis et animi. 8. 48. Quid est autem quod loqueris: "Nihil pertinere ad laudem gratiae, si id donet suis, quod peccata impiis largiuntur"? Propter pudicitiam scilicet coniugalem, quam tibi habere videntur et impii. Homo contentiose, virtus donatur vera per gratiam, non quae vocatur, et non est. Utquid autem pudicitiam et virginitatem quasi eiusdem generis iungis? Pudicitia res est animi; virginitas, corporis. Denique et illa integra in animo permanente, potest ista de corpore violenter auferri; et cum ista integra manet corpori, potest illa in animo lasciva voluntate corrumpi. Propter quod ego non dixi: Verum coniugium, sive viduitas, sive virginitas; sed: "Vera pudicitia, sive coniugalis, sive vidualis, sive virginalis, dicenda non est, nisi quae verae fidei mancipatur" 98. Coniuges enim et viduae et virgines possunt esse, et pudicae non esse, si contaminata voluntate moechantur, si spiritu impuro stupra perpetranda decernunt: in quibus tamen veram pudicitiam dicis esse, etiamsi animo fornicentur; quod facere omnes impios eloquia divina testantur.

Aliae calumniae Iuliani circa libidinem. 8. 49. Quis autem nostrum dicit: "Coniugalium membrorum malum esse consertum", in quo nuptiae bene utuntur ad propagandos filios concupiscentiae malo? Quae concupiscentia malum non esset, si sola generandi causa ad licitum concubitum moveretur. Nunc vero cum ei resistit coniugalis pudicitia, limes est mali; et ideo bonum est. Unde non "crimen eius", sicut calumniando loqueris, "impunitum fit per religionem": quia nullius est criminis, quando per fidei bonum bene utitur libidinis malo. Neque hic dici potest, ut putas: Faciamus mala ut veniant bona 99; quia ex nulla sui parte malum sunt nuptiae. Non enim earum malum est, quod in hominibus quos parentes gignunt, non fecerunt, sed invenerunt. In primis autem coniugibus, qui ex nullis parentibus nati sunt, per peccatum accidit carnalis concupiscentiae discordiosum malum, quo nuptiae bene uterentur; non per ipsas nuptias, ut inde merito damnarentur. Quid ergo quaeris, "utrum in coniugibus christianis conventuum voluptatem, pudicitiam, an impudicitiam nominem ". Ecce respondeo: Non ipsa nominatur pudicitia, sed eius mali usus bonus; quo usu bono fit ut illud malum nec impudicitia dici possit. Impudicitia est enim eiusdem mali usus flagitiosus; sicut pudicitia virginalis, nullus. Salva igitur pudicitia coniugali, malum de malo nascendo trahitur, quod renascendo purgetur.

Infidelium virginitas non est vera pudicitia. 8. 50. "Sed si propter hoc - inquis - libidinis malum, etiam de coniugibus christianis proles criminosa profertur, sequitur ut pudicitia virginalis sit felicitatis illatrix: et quia in impiis invenitur - inquis - antecellunt infideles pudicitiae virtute sublimes, christianis libidinis tabe pollutis". Non est ita ut dicis; multum falleris. Nec libidinis enim tabe polluuntur, qui libidine bene utuntur; quamvis generent libidinis tabe pollutos, et ideo regenerandos: nec in impiis invenitur pudicitia virginalis, quamvis inveniatur virginitas carnis; quia vera pudicitia non potest habitare in animo fornicante. Ac per hoc non anteponitur virginale bonum impiorum bono coniugali fidelium: sed coniuges bene utentes malo anteponuntur virginibus male utentibus bono. Et ideo cum fideles coniugati bene utuntur malo libidinis, non "apud eos", ut calumniaris, "propter fidem exercetur impunitas criminis ", sed in eis propter fidem vera non falsa virtus est castitatis.

Doctrina Augustini cum doctrina Manichaeorum comparatur. 8. 51. Quid autem ad nos pertinet, quia Manichaeos dicere affirmas: "Si quis homicidium conscientia formidante commiserit, reus est, quia timuit; si autem aliquod facinus exsultante perpetrarit audacia, velut credens se ex fide facere quod male facit, evasit culpam"? Quod quidem numquam audivi dicere Manichaeos. Sed quid ad nos, sive dicant, sive etiam ipsis calumnieris; cum hoc catholica fides non dicat, quam tenemus et cuius te pondere urgemus? Nos enim ea quae videntur opera bona, dicimus non esse vere bona sine fide; quoniam opera vere bona necesse est Deo placere 100, cui sine fide quia impossibile est placere, profecto quod vere opus est bonum, sine fide non potest esse. Verumtamen illa opera quae apertissime mala sunt, non facit fides quae per dilectionem operatur 101; quia dilectio proximi malum non operatur 102.

Concupiscentia naturalis non est bona. 8. 52. "Bona igitur concupiscentia naturalis - inquis - (erubescis enim dicere carnalis) quae cum intra modum suum tenetur - inquis - nulla mali aspersione turpatur ". Quomodo tenetur intra modum suum, quaeso te; quomodo tenetur, nisi cum ei resistitur? Cur autem resistitur, nisi ne impleat desiderio mala? Quomodo est igitur bona?

De confusione primorum hominum post peccatum. 9. 53. Venis etiam ad verba illa libri mei, ubi dixi: "Nonne illi coniuges primi, quorum nuptias benedixit Deus, dicens: Crescite et multiplicamini 103, nudi erant, et non confundebantur 104? Cur ergo ex illis membris confusio post peccatum, nisi quia exstitit illic indecens motus, quem, nisi homines peccassent, procul dubio nuptiae non haberent?" 105. Haec verba mea cum videres secundum Scripturae ita posita, ut quicumque eumdem locum libri Geneseos legit aut legerit, approbet sine dubitatione quod dixi; prolixa contradicens disputatione multum sudasti, sed non sincerasti. Perstitisti quippe in sententia tua prava; quamvis meam rectam ipso experimento probares non abs te potuisse convelli. In qua tua contradictione praetereo gestus et iactationes tuas, tamquam hominis anhelantis, et pervenire quo nititur non valentis, et in nebulis tamen quas perturbatus offundit, se pervenisse fingentis. Sed necessarios articulos sermonis tui, quantum me adiuvat Dominus, comprehendo atque confringo; ut totum corpus victum iacere conspiciat, qui et illa tua et haec nostra perlegerit: praesertim quia illa quae abs te multis modis repetuntur, etiam a nobis saepe destructa sunt.

Utrum Deus aeria coniugia constituerit. 9. 54. Dicis hic inter cetera: "In hoc quod post peccatum primi homines erubescentes membra illa, in quibus est libido, texerunt, invenisse me unde persuaderem, Deum aeria constituisse coniugia". Si ergo aeria essent coniugia sine libidine, aeria erunt te auctore corpora, quando libido non erit. An istam libidinem sic amatis, ut quomodo eam prius ante peccatum in paradiso positis, ita etiam resuscitatis corporibus ingeratis? Ego autem non dico, ut me dicere affirmas, "naturale non esse sine quo natura non est": sed dico, naturale appellari vitium, sine quo nunc natura humana non nascitur, quae tamen non sic instituta est ab initio. Ideoque et hoc malum non ab illa prima institutione naturae, sed a primi hominis mala voluntate originem ducit: nec permanebit, sed aut damnabitur, aut sanabitur.

De pudore disputatio. 9. 55. "Sententiam meam cimicem - dicis - qui ut molestiam vivus, sic fetorem praestat attritus"; quasi "verecunderis", ut loqueris, "vincendo me atterere"; vel "tamquam victus ad loca", ut dicis, "caenosa confugerim, exhorreas consequi atque perimere: quia videlicet partes disputationis tuae, quibus atterendus vel perimendus sum, quoniam de pudendis loqui cogeris, velut quidam aedituus pudor tuus a verborum", sicut perhibes, "libertate submovit". Quare non potius de bonis quae laudas, libere loqueris? quare non est de opere Dei verborum libertas, si eius intemerata permanet dignitas, nec aliquid ibi egit peccatum, unde potius incuteret pudorem, et verborum comprimeret libertatem?

Libido est morbus. 10. 56. "Si non sunt - inquis - nuptiae sine libidine, et generaliter a vobis libido damnatur, damnatis et nuptias". Posses dicere, quia damnabitur mors, omnes damnandos esse mortales. Si autem libido de connubio esset, profecto ante connubium vel praeter connubium nulla esset. "Non potest - inquis - dici morbus, sine quo non est connubium: quia potest esse connubium praeter peccatum; morbus autem - inquis - ab Apostolo peccatum dicitur". Sed respondetur tibi: Non omnis morbus peccatum dicitur. Iste autem morbus poena peccati est, sine qua non potest esse humana natura, nondum ex omni parte sanata. Si autem propterea libido malum non est, quia sine illa non fit nuptiarum bonum: e contrario nec corpus bonum est, quia sine illo non fit adulterii malum. Hoc autem falsum est: sic ergo et illud. Quis autem nescit coniugatis Apostolum praecepisse, ut sciret unusquisque eorum suum vas possidere, hoc est, uxorem suam, non in morbo desiderii, sicut gentes quae ignorant Deum 106? Qui ergo de hac re Apostolum legit, te negligit. Et non erubescis istum morbum, vel quod tu esse, quamvis pudibundus, fateris, istam libidinem introducere in paradisum, et tribuere coniugibus ante peccatum? Ideone tu non in caeno absconditus latitas, quia libidine carnis et sanguinis quasi paradisi flore roseo te coronas, et tamquam libenter tali colore perfusus, et erubescis et laudas?

Qualis concubitus si nemo peccasset. 11. 57. Quid, quod te tantum delectat loqui, ut quod confitemur et docemus, tamquam negemus, superflua prolixitate sermonis probare coneris? Quis enim negat futurum fuisse concubitum, etiamsi peccatum non praecessisset? Sed futurus fuerat, sicut aliis membris, ita etiam genitalibus voluntate motis, non libidine concitatis; aut certe etiam ipsa libidine (ut non vos de illa nimium contristemus), non qualis nunc est, sed ad nutum voluntarium serviente. Verum vos pro suscepta vestra tam fideliter laboratis, ut vim patiamini, nisi eam qualis nunc est, etiam in paradiso collocetis; non ibi de peccato dicentes talem factam, sed talem nullo peccante fuisse mansuram, cum qua in illa pace dimicaretur, aut ne dimicaretur, quotiescumque surgeret expleretur. O sanctas paradisi delicias! O frontem qualiumcumque episcoporum! O fidem qualiumcumque castorum!

Testimonia philosophorum de pudore. 12. 58. Sed volens ostendere, non omnia quae teguntur, ex peccato erubescenda putari oportere, multum inaniter multa commemoras, quae in nostro corpore naturaliter tecta sunt; quasi post peccatum tecta sint, sicut illi homines, unde inter nos quaestio est, quae ante peccatum nec pudenda, nec tecta fuerant, post peccatum pudenda texerunt. "Balbus - inquis - apud Tullium cum Cotta vere diligenterque disseruit 107. Unde ob hoc pauca ponis - ut dicis - ut oneres pudorem meum, non ea me intellexisse sub magisterio sacrae legis, ad quorum notionem Gentiles solo rationis ductu pervenire potuerunt"; et ponis Balbi verba ex Ciceronis libro, per quae nos doceas, quid senserint Stoici de animalium mutorum masculinis ac femininis diversitatibus, de partibus corporis genitalibus, et miris commiscendorum corporum libidinibus. Quae tamen verba, vel Tulliana, vel cuiuslibet alterius, antequam interponeres, cautissime praelocutus es, "quod ideo sub bestiarum occasione sexuum tangat effectum, quia propter honestatem hoc in hominis descriptione praeteriit". Quid est: "propter honestatem"? An in sexu hominis honestas confunditur, ubi Deus tamquam in excellentiore natura dignius operatur? Sed docuerunt te Stoici disputare de occultis, nec docuerunt erubescere de pudendis. Adiungis deinde, "quomodo ipsum hominem oratione depingat", ut dicis, "et quomodo disserat alvi naturam stomacho esse subiectam, quod cibi et potionis sit, receptaculum: pulmones autem et cor extrinsecus spiritum adducant; multa in alvo mirabiliter effecta, quae constarent ex nervis; et quod sit multiplex et tortuosa, arceatque et contineat, sive illud aridum sit, sive humidum quod receperit "; et cetera huiusmodi usque ad illud: "quemadmodum reliquiae cibi depellantur, tum astringentibus se intestinis, tum relaxantibus". Cum ergo posset etiam in bestiis ista describere, cur inde ad hominem transitum fecit, nisi quia ista pudenda non sunt; sicut nec in bestiis illa de sexuum genitalibus atque naturis, quae tamen in homine pudenda sunt? ea causa utique, qua primitus post peccatum foliis ficulneis adoperta sunt. Nam cum in descriptione humani corporis usque ad illa extrema venisset, qua cibi reliquiae depelluntur: "Quemadmodum - inquit - fiat, haud sane difficile dictu est: sed tamen praetereundum, ne quid habeat iniucunditatis oratio". Non dixit: Confusionis; vel: Ne quid pudendum habeat oratio; sed: "ne quid iniucunditatis". Alia sunt enim quae horrorem ingerunt sensibus, quod deformia sint; alia quae pudorem mentibus, etiamsi formosa sint: quia illa offendunt delectationem, commovent autem ista libidinem, vel libidine commoventur.

Quid valeant testimonia Stoicorum. 12. 59. Quid igitur te adiuvant haec? "Quia ipse- inquis - opifex noster nullum suae artis crimen agnovit, ut vitalia nostra tam diligenter occuleret". Absit plane, ut artis suae tantus artifex ullum agnoverit crimen. Sed cur ista texerit, iam paulo superius ipse dixisti: "ne scilicet vel intereant, vel horreant publicata". Illa vero quae foliis ficulneis texerunt coniuges primi 108, nec interibant utique, nec horrebant, quando nudi erant, et non confundebantur 109. Et nunc pudicitiae cautio, potius ne libeat, quam ne horreat illa species, eorumdem membrorum devitat aspectum. Frustra igitur testimonio Stoicorum iuvandam putasti tuam esse susceptam, non sane illis amicam, qui nullam particulam boni humani in corporis voluptate posuerunt. Denique elegerunt in pecoribus potius quam in hominibus, quod tu facis, laudare libidines. Eorum quippe opinioni convenienter ait quodam loco Tullius, se non putare idem esse arietis et Publii Africani bonum. Qua magis sententia te oportuit admoneri, quid de humana libidine sentire deberes.

Tullius naturam novercam dixit, causam nescivit. 12. 60. Sed si talibus litteris ut aliquid agamus, placet, quia et in ipsis reperiuntur nonnulla vestigia veritatis; interim quae ipse posuisti, nihil adversus nos valere, puto quod iam debeas confiteri. Vide nunc utrum ista quae dicam, non evertant assertionem tuam. In libro tertio de Republica, idem Tullius hominem dicit: "Non ut a matre, sed ut a noverca natura editum in vitam, corpore nudo, fragili, et infirmo; animo autem anxio ad molestias, humili ad timores, molli ad labores, prono ad libidines: in quo tamen inesset tamquam obrutus quidam divinus ignis ingenii et mentis" 110. Quid ad haec dicis? Non hoc auctor iste male viventium moribus dixit effectum, sed naturam potius accusavit. Rem vidit, causam nescivit. Latebat enim eum cur esset grave iugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium 111; quia sacris Litteris non eruditus, ignorabat originale peccatum. Si autem de libidine, quam defendis, bene sentiret, non ei pronus in libidines animus displiceret.

Idem vitiosas partes animi libidines dicit. 12. 61. Sed si haec tamquam minora bona defendis, in quae non debet a supernis animus inclinari, non quia libido vitium est, sed quia infimum bonum; audi manifestiora quae dicat in eodem ipso libro de Republica tertio, cum ageret de causa imperandi. "An non - inquit - cernimus optimo cuique dominatum ab ipsa natura cum summa utilitate infimorum datum? Cur igitur Deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini iracundiaeque et ceteris vitiosis eiusdem animi partibus?" 112. Iamne saltem docente isto has, quas bonas esse defendis, vitiosas partes animi confiteris? Adhuc audi. Paulo post enim: "Sed et imperandi, et serviendi - inquit - sunt dissimilitudines cognoscendae. Nam ut animus corpori dicitur imperare, dicitur etiam libidini: sed corpori, ut rex civibus suis, aut parens liberis; libidini autem, ut servis dominus, quod eam coercet et frangit. Sic regum, sic imperatorum, sic magistratuum, sic patrum, sic populorum imperia civibus sociisque praesunt, ut corporibus animus: domini autem servos ita fatigant, ut optima pars animi, id est, sapientia, eiusdem animi vitiosas imbecillasque partes, ut libidines, ut iracundias, ut perturbationes ceteras". Habesne adhuc quod contra nos de saecularium litterarum auctoribus garrias? Sed si contra episcopos eloquiorum divinorum praeclarissimos tractatores, pro isto (quem a te Deus avertat) errore quaesiturus es quid dicas, quove modo illorum sanctitati resistas; quid tibi erit Tullius, ut non eum in hac sententia desipuisse ac delirasse contendas? Tace ergo de illius generis libris, et noli nos inde aliquid contumeliose docere conari, ne quorum te inaniter sublevari credis, eorum testimoniis comprimaris.

Motus genitalium ante peccatum non erat indecens. 13. 62. Quid autem de motu feminae, cuius et ipsam puduit, inaniter argumentandum putasti? Non utique femina motum visibilem texit: sed cum in eisdem membris tale aliquid sentiret occultius, quale vir senserat; ambo texerunt, quod alterutrum videndo in alterutrum commoti ambo senserunt, et vel unusquisque sibi vel alter alteri erubuerunt. Sed loquens vana, "petis ut ignoscant verecundae aures, et congemiscant potius, quam indignentur necessitati tuae". Quare confunderis de Dei operibus disputare? Quare petis ut ignoscatur tibi? Nonne abs te veniae postulatio etiam ipsa est libidinis accusatio? "Sed si poterat - inquis - virile membrum et antea moveri, nihil ergo novitatis invexit delictum". Poterat plane etiam antea moveri, sed non erat indecens, ut puderet; quoniam id movebat voluntatis imperium, non caro concupiscens adversus spiritum. In hoc enim exstitit novitas pudenda, quam defendit impudenter novitas vestra. Numquam vero ego motum genitalium reprehendi generaliter, quod tu dicis: "dedicative"; sed illum motum reprehendi, quem facit concupiscentia, qua caro concupiscit adversus spiritum 113; quam velut bonum cum defendat error tuus, nescio quemadmodum adversus illam velut adversus malum concupiscat spiritus tuus.

Inoboedientia membrorum de inoboedientia hominis. 13. 63. "Si in fructu ligni illius - inquis - haec fuit libido; a Deo facta monstratur, et per hoc bona quoque ipsa defenditur". Sed respondetur tibi: Non in fructu ligni fuit libido, et ideo bonum erat lignum; sed mala est inoboedientia libidinis, quae adversus hominis inoboedientiam quam in ligno admisit, Deo deserente surrexit. Absit enim ut Deus de ligno bono cuicumque aetati illorum hominum quocumque tempore beneficium tale conferret, ut haberent in membris adversariam contra quam pudicitia dimicaret.

Iulianus vituperat luxuriam, laudat concupiscentiam. 13. 64. Novimus autem "Ioannem apostolum, non mundum istum, id est, caelum et terram, et omnia quae in eo substantialiter sunt, qui mundus factus est a Patre per Filium, reprehendisse, cum diceret: Omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi; quae non est a Patre, sed ex mundo est 114". Novimus haec, nolo nos doceas. Sed quam "concupiscentiam carnis dixerit a Patre non esse", tu volens exponere, "luxuriam intellegendam esse" dixisti. Sed cum abs te quaero, cui consentiatur ut sit luxuria vel cui repugnetur ut non sit, tua tibi suscepta occurrit in faciem; utrum adhuc laudanda, tu videris, cui consentire luxuria est, cui repugnare continentia est. Ubi miror si deliberas, utrum eam magis debeas cum luxuria vituperare, quae fit per eius assensum: an eam laudare cum continentia, quae illi ingerit bellum; in quo bello pudicitia est victoria continentiae, luxuria victoria concupiscentiae. Tu autem iudex incorruptus atque integer cum laudes continentiam, vituperesque luxuriam; sic tamen accipis personam concupiscentiae (quam tu videris cur offendere timeas), ut eam non erubescas cum sua laudare adversaria, nec audeas cum sua vituperare victoria. Sed absit ut quilibet homo Dei sic te audiat vituperatorem luxuriae, ut approbet concupiscentiae laudatorem; et ex tuo sermone arbitretur bonum, quod in se ipso experitur malum. Denique qui concupiscentiam, quam prave laudas, confligendo vicerit; luxuriam, quam recte vituperas, non habebit. Quomodo autem Ioanni apostolo obtemperamus, si concupiscentiam carnis diligimus? Respondebis: "Non est ipsa quam laudo". Et quae illa est, quam Ioannes dicit a Patre non esse? "Luxuria", inquies. Sed luxuriosi non erimus, nisi istam quam laudas concupiscentiam diligamus. Ac per hoc: Nolite diligere carnis concupiscentiam cum dicebat, luxuriosos nos esse nolebat. Ab hac igitur abs te laudata carnis concupiscentia diligenda prohibemur, quando a luxuria prohibemur: haec autem quam diligere prohibemur, non est a Patre: haec igitur concupiscentia quam laudas, non est a Patre. Duo enim bona quae a Patre sunt, inter se pugnare non possunt: pugnant autem inter se continentia et concupiscentia; quid horum a Patre magis velis esse responde. Video quas patiaris angustias: faves quidem concupiscentiae, sed erubescis continentiae. Vincat pudor tuus, eoque vincatur error tuus. Cum igitur a Patre sit continentia, qua debellatur carnis concupiscentia; sume a Patre continentiam, cui recta fronte erubuisti: et vince concupiscentiam, quam perverso ore laudasti.

Voluptas sensuum. 14. 65. Quin etiam putasti, omnium sensuum voluptatem in auxilium convocandam, tamquam voluptas genitalium nec tanto patrono sibi sola sufficeret, nisi sociarum cuneus subveniret. "Consequens enim esse - existimas - ut sensum videndi, audiendi, gustandi, olfaciendi, atque tangendi, non a Deo, sed a diabolo nobis fateamur esse collatum; si concesserimus eam concupiscentiam carnis, cui per continentiam repugnamus, non fuisse in paradiso ante peccatum, et ex illo accidisse peccato, quod primum primo homini diabolus persuasiti". Sic ignoras vel ignorare te fingis, per quemlibet corporis sensum aliud esse sentiendi vivacitatem, vel utilitatem, vel necessitatem, aliud sentiendi libidinem. Vivacitas sentiendi est, qua magis alius, alius minus in ipsis corporalibus rebus pro earum modo atque natura quod verum est percipit, atque id a falso magis minusve discernit. Utilitas sentiendi est, per quam corpori vitaeque quam gerimus, ad aliquid approbandum vel improbandum, sumendum vel reiciendum, appetendum vitandumve consulimus. Necessitas sentiendi est, quando sensibus nostris etiam quae nolumus ingeruntur. Libido autem sentiendi est, de qua nunc agimus, quae nos ad sentiendum, sive consentientes mente, sive repugnantes, appetitu carnalis voluptatis impellit. Haec est contraria dilectioni sapientiae, haec virtutibus inimica. Hoc malo, quantum attinet ad eius eam partem qua sibi sexus uterque miscetur, bene utuntur nuptiae, cum coniuges procreant filios per illam, nihilque faciunt propter illam. Hanc si voluisses vel valuisses a sentiendi vivacitate utilitate, necessitate discernere, videres quam superfluo tam multa dixisses. Non enim ait Dominus: Qui viderit mulierem, sed: Qui viderit ad concupiscendum, iam moechatus est eam in corde suo 115. Ecce sensum videndi a libidine sentiendi, si pervicax non sis, breviter aperteque discrevit. Illud Deus condidit, instruendo corpus humanum: illud diabolus seminavit, persuadendo peccatum.

Appetitus voluptatis omnium sensuum semper domandus. 14. 66. Laudent ergo caelum et terram et omnia quae in eis sunt homines pii, et ex his omnibus Deum consideratione pulchritudinis, non ardore libidinis. Sicut auri decus aliter laudat religiosus aliter avarus: iste, cum pietate venerandi Creatorem, ille, cum libidine possidendi creaturam. Movetur certe animus ad pietatis affectum, divino cantico audito: tamen etiam illic si sonum, non sensum libido audiendi desideret, improbatur; quanto magis si cantiunculis inanibus vel etiam turpibus delectetur? Ceteri tres sensus corpulentiores, et quodam modo grossiores sunt, nec se foras proiciunt, sed interius quod ad eos pertinet agunt. Odor ab olfaciente discernitur, sapor a gustante, tactus a tangente plurima. Non enim hoc est calidum et frigidum, quod lene et asperum, aut ista hoc sunt quod molle ac durum; et ab his omnibus distat quod dicitur leve seu grave. In his omnibus quando molesta vitantur, ut putores, amaritudines, aestus, frigora, et quaeque aspera, et dura, et gravia, commoditatis provisio, non libido est voluptatis. Ea vero quae his contraria commode sumimus, si nihil eorum interest ad salutem, vel ad declinandam doloris laborisve molestiam, etiamsi cum aliqua sumuntur delectatione cum praesto sunt, tamen cum absunt nulla sunt desideranda libidine. Si autem desiderantur, non est bonum. In quibuslibet enim rebus talis domandus et sanandus est appetitus. Quis enim, quantuscumque sit carnalis concupiscentiae castigator, si locum thymiamate intraverit odoratum, possit efficere ut ei non suaviter oleat, nisi nares claudat, aut intentione vehementi alienetur a corporis sensibus? Sed numquid cum inde fuerit egressus, id domi suae, vel quacumque pergit, desiderabit? aut si desideraverit, satiare debet istam libidinem, non frenare et contra concupiscentem carnem spiritu concupiscere, donec ad illam redeat sanitatem, qua nihil tale desideret? Minimum hoc quidem: sed qui minima spernit, sicut scriptum est, paulatim decidit 116.

Libido et necessitas edendi. 14. 67. Alimentorum sustentaculis indigemus: si suavia non sint quae ore sumuntur, nec sumi possunt, et nauseando saepe respuuntur; et perniciosa sunt cavenda fastidia: non solum ergo cibo, sed etiam cibi sapore indiget infirmitas corporis nostri; non propter exsaturandam libidinem, sed propter tuendam salutem. Cum ergo natura quodam modo poscit supplementa quae desunt, non vocatur libido, sed fames aut sitis: cum vero suppleta necessitate amor edendi animum sollicitat, iam libido est, iam malum est, cui cedendum non est, sed resistendum. Haec duo, id est, famem et edendi amorem etiam poeta discrevit, qui post maris iactationem, sociis Aeneae naufragis et peregrinis satis esse iudicans tantum sumere alimentorum, quantum refectionis indigentia postularet, ait:

Postquam exempta fames epulis, mensaeque remotae 117

Cum vero Aeneas ipse ab Evandro rege susceptus est hospes, decentius arbitratus ampliores exhiberi epulas regias, quam necessitas posceret, non satis fuit ut diceret:

Postquam exempta fames;

sed addidit:

et amor compressus edendi 118.

Quanto magis nos discernere ac nosse debemus, quid necessitas refectionis, quid libido edacitatis exposcat, quorum negotium est contra concupiscentem carnem spiritu concupiscere, et condelectari legi Dei secundum interiorem hominem 119, eiusque delectationis serenitatem nullis libidinosis delectationibus nubilare? Nam iste amor edendi non edendo, sed continendo est comprimendus.

In paradiso modus naturalis nullatenus excederetur. 14. 68. Quis autem mente sobrius non mallet, si fieri posset, sine ulla mordaci voluptate carnali, vel arida sumere alimenta, vel humida, sicut sumimus haec aeria, quae de circumfusis auris respirando et spirando sorbemus et fundimus? Quod alimentum, cum ore ac naribus sine cessatione sumamus, nec sapit, nec olet quidquam: nec tamen sine illo vel tantillo spatio temporis, sicut tam prolixe sine cibo et potu, possumus vivere: nec eius indigentia sentitur, nisi molestia, si ora naresque claudantur, vel nutu voluntatis, quantum sinit ipsa molestia, paulisper pulmonum inhibeamus officium, quibus velut follibus alternante motu vitales flatus haurimus et reddimus. Quanto esse felicius, si spatiosis quidem intervallis, sicut etiam nunc, vel quantumcumque spatiosioribus, sine ulla saporis illecebrosa suavitate cibum perciperemus et potum, quo tantam molestiam vel perniciem pelleremus? Nam si in praesenti vita temperanter alimenta sumentes, continentes vocantur et sobrii meritoque laudi habentur, nec desunt huiusmodi, qui quantum natura petat, aut minus refectionis assumant, malentes, si modo necessitati congruo falluntur, minus id sumpsisse quam amplius: quanto magis in illa dignitate honestum modum fuisse credendum est sumendorum alimentorum, quo et animali corpori necessaria praeberentur, et modus naturalis nullatenus excederetur; sicut in paradiso primos homines vixisse credendum est?

Qualis in paradiso libido esse potuisset. 14. 69. Quamvis nonnulli, neque hi contemptibiles, divini eloquii tractatores, nullo huiuscemodi victu eos indiguisse potius opinentur, ut ea sola in paradiso voluptas vel alimonia existimetur fuisse, qua delectantur et aluntur corda sapientium. Sed ego cum eis sentio, qui sicut illud quod dictum est: Masculum et feminam fecit eos, et benedixit illos Deus, dicens: Crescite et multiplicamini, et implete terram 120, secundum sexum corporalem atque conspicuum intellegunt dictum: ita etiam quod paulo post sequitur: Et dixit Deus: Ecce dedi vobis omne fenum sativum seminans semen, quod est super omnem terram, et omne lignum quod habet in se fructum seminis sativi; vobis erit in escam, et omnibus bestiis terrae, et omnibus volatilibus caeli, et omni serpenti repenti super terram, quod habet in se animam vitae; et omne fenum viride in escam 121; non aliter accipiunt, nisi quia ille uterque sexus his alimentis quibus et animalia cetera corporaliter utebatur, et habebat ex hoc victu sustentaculum congruum, licet modo quodam immortali, tamen animali corpori necessarium, ne indigentia laederetur; de ligno autem vitae, ne senectute perduceretur ad mortem. Sed nulla ratione crediderim, in illo tantae felicitatis loco, aut carnem concupivisse adversus spiritum et spiritum adversus carnem, atque in ista conflictatione sine interna pace vixisse; aut spiritum desideriis non repugnasse carnalibus, sed quidquid undecumque libido suggesserat, turpi servitio peregisse. Remanet igitur, ut aut nulla ibi fuerit carnalis concupiscentia, sed ille fuerit vivendi modus, ut omnia necessaria congruis membrorum officiis sine ullius motu libidinis implerentur (non enim quia terra non libidine, sed voluntate motis agricolarum manibus seminatur, ideo suos pariendos non concipit fetus): aut, ne nimium videamur offendere homines, qui voluptatem corporis quomodocumque defendunt, ita ibi credatur carnalium sensuum fuisse libidinem, ut omni modo rationali subdita voluntati, non alias adesset, nisi cum per illam vel saluti esset corporis, vel stirpis propagini consulendum; et tanta adesset, ut nulla ex parte mentem de supernarum cogitationum delectatione deponeret, nullus supervacuus sive importunus motus esset ex illa, nihil nisi quod prodesset fieret per illam, nihil omnino fieret propter illam.

Usus necessariae voluptatis. 14. 70. Nunc vero quam se aliter habeat, qui dimicant adversus eam, hi maxime sentiunt. Ingerit se videntibus vel audientibus aliquid, quamvis propter aliud videant et audiant, ut etiamsi tangendi non inde percipit voluptatem, saltem voluptariam cogitationem inter necessaria quae ad eam non pertinent, motu obrepente furetur. In ipsis porro cogitationibus, etiam quando nihil illecebrosum adiacet oculis, aut insonat auribus, quae non conatur etiam obsoleta atque sopita recordationibus inquietis cum turpi delectatione refricare, et castis sanctisque intentionibus tumultu quodam sordidae interpellationis obstrepere? Iam vero cum ad usum ventum fuerit necessariae voluptatis, per quam reficimus corpora, quis verbis explicet, quemadmodum nos modum necessitatis sentire non sinat, et ipsum limitem procurandae salutis, in quaeque, si adsunt, delectabilia rapiendo, abscondat et transeat; putantibus nobis satis non esse quod satis est, dum libenter eius provocationibus ducimur, existimantes nos adhuc agere negotium valetudinis, cum agamus potius cruditatis? Quid enim mali fecerimus, crapula paenitenda testatur; quod metuentes, plerumque minus, quam eximendae fami sufficit, vescimur: ita nescit cupiditas, ubi finitur necessitas.

Voluptates carnales vi inter se differunt. 14. 71. Et haec quidem vescendi atque potandi tolerabilis est voluptas, quanta possumus intentione vigilantibus nobis, ut facilius non impleat, quam modum aliquando victus sufficientis excedat: contra cuius concupiscentiam et ieiunando et parcius alimenta sumendo pugnamus; eoque malo bene tunc utimur, quando per illam nonnisi quod saluti conducibile est agimus. Ideo autem hanc voluptatem dixi tolerabilem, quia vis eius tanta non est, ut nos a cogitationibus ad sapientiam pertinentibus, si in eas sumus mentis delectatione suspensi, abrumpat et deiciat. Nam saepe de magnis rebus inter epulas non solum cogitamus, verum etiam disputamus, atque inter ipsos ciborum morsus et potionum glutus, nihilo remissius audiendo dicendoque colloquimur, et quod nosse vel recolere volumus, intentissime omnino si nobis legatur accipimus. Illa vero pro qua mecum tantis contentionibus litigas, etiam quando ad eam bona intentione, hoc est, causa propagandae prolis acceditur; tamen in ipso opere suo, quem permittit aliquid, non dico sapientiae, sed cuiuslibet rei aliud cogitare? Nonne illi totus animus et corpus impenditur, et ipsius mentis quadam submersione illud extremum eius impletur? Cum vero vincit etiam coniugatos, ut non propagationis, sed delectationis carnalis cupiditate misceantur, quod Apostolus secundum veniam, non secundum imperium se dixisse testatur 122; ita hinc emergitur, et quasi in auras cogitationis post illum gurgitem respiratur, ut fiat consequens, quod verum ait quidam, et paenitendi quae est cum voluptate vicinitas. Quis ergo amator spiritalis boni, etiam sola causa sobolis coniugatus, non mallet vel sine ista si posset, vel sine tam magna vi eius filios procreare? Quod ergo mallent sancti coniuges in hac vita, puto nos hoc debere de illa paradisi vita, quae multo melior erat, credere, si nihil melius inde possumus cogitare.

Philosophia gentium et philosophia Christiana contra voluptatem corporis. 14. 72. Obsecro te, non sit honestior philosophia Gentium, quam nostra Christiana, quae una est vera philosophia, quandoquidem studium vel amor sapientiae significatur hoc nomine. Vide enim quid in Hortensii dialogo dicat Tullius; quae magis verba te delectare debuerant, quam Balbi Stoicorum partes agentis; quae licet vera, tamen de parte hominis inferiore, hoc est, de corpore fuerunt, et te nihil adiuvare potuerunt. Vide quid iste pro vivacitate mentis contra voluptatem corporis dicat. An vero - inquit - voluptates corporis expetendae, quae vere et graviter a Platone dictae sunt illecebrae esse atque escae malorum? Quae enim confectio est - inquit - valetudinis, quae deformatio coloris et corporis, quod turpe damnum quod dedecus, quod non evocetur atque eliciatur voluptate? Cuius motus ut quisque est maximus, ita est inimicissimus philosophiae. Congruere enim cum cogitatione magna voluptas corporis non potest. Quis enim cum utatur voluptate ea, qua nulla possit maior esse, attendere animo, inire rationem, cogitare omnino quidquam potest? Cuius autem tantus est gurges, qui dies et noctes sine ulla minimi temporis intermissione velit ita moveri suos sensus, ut moventur in summis voluptatibus? Quis autem bona mente praeditus, non mallet nullas omnino nobis a natura voluptates datas? 123 Haec ille dixit, qui nihil de primorum hominum vita, nihil de paradisi felicitate, nihil de corporum resurrectione crediderat. Erubescamus interim veris disputationibus impiorum, qui didicimus in vera verae pietatis sanctaque philosophia, et contra spiritum carnem et contra carnem concupiscere spiritum 124. Sed hoc unde acciderit, Cicero nesciebat; et tamen carnis concupiscentiae non favebat, quod tu facis; immo eam vehementer arguebat, quod tu non solum non facis,sed facientibus vehementer irasceris: qui concupiscentias et spiritus et carnis inter se belligerantes tamquam in bello timidus ambas laudare conaris, velut inimicam metuens habere, quae potuerit alteram vincere. Quin age potius, ne formides, et lauda concupiscentiam spiritus adversus concupiscentia carnis, tanto acrius, quanto castius dimicantem: illam vero repugnantem legi mentis, sine pavore ullo eadem cui repugnat lege mentis condemna.

Aliud consideratio pulchritudinis, aliud commotio libidinis. 14. 73. Aliud est consideratio pulchritudinis etiam corporalis, sive visibilis, sicut est in coloribus et figuris, sive audibilis, sicut est in cantibus atque modulis; quam considerationem, nisi rationale animal habere non potest: et aliud est commotio libidinis, quae ratione frenanda est. Ioannes enim apostolus illam concupiscentiam non esse dixit a Patre 125, quae concupiscit adversus spiritum. Quam nemo potest bonam dicere, nisi cuius adversus eam non amat concupiscere spiritus. Quod si talis non est in motu et ardore genitalium, non adversus eam concupiscat spiritus, ne adversus donum Dei concupiscendo inveniatur ingratus: sed quidquid appetiverit detur, tamquam illi quae ex Patre est; si autem non est quod detur, hoc potius petatur a Patre, non ut auferat vel comprimat, sed ut expleat concupiscentiam quam donavit. Quod sapere si desipere est; utquid eam comparamus vino et cibo, et aliquid nobis dicere videmur, quia dicimus: "Nec vinum ebrietas, nec cibum condemnet crapula, nec concupiscentiam infamet obscenitas"; quando nec ebrietas, nec crapula, nec obscenitas ulla committitur, si carnis concupiscentia spiritu adversus eam concupiscente vincatur? "Excessus - inquis - eius in culpa est". Nec perspicis (quod facillime potuisses, si magis ipsam, quam me vincere voluisses), ut non fiat malum excedendi, resistendum esse malo concupiscendi. Duo ergo mala sunt, quorum unum habemus, alterum facimus, si ei non resistimus quod habemus.

Libido in pecoribus non est malum. 14. 74. Iam vero et antea diximus, propterea hoc non esse in pecoribus malum, quia in eis non concupiscit adversus spiritum. Non enim habent rationem, qua libidines subiugent superando, fatigentve pugnando. Quis autem tibi dicit: "semper pecorum imitatione peccari?". Quam sententiam non tibi obiectam tanta loquacitate refellere laborasti, ut superflua multa colligeres, quae in pecoribus animadversa, etiam medicinae disciplina sectatur. Sed ne propterea putaretur, non esse malum carnis concupiscentia, quia bonum est in pecore, ut eo se oblectet illa natura, cui non potest inesse concupiscentia sapientiae: ideo dictum est bonum esse pecoris, cuius sine ulla repugnantia delectat spiritum; malum autem hominis, in quo concupiscit adversus spiritum.

Auctoritas philosophorum in quaestione libidinis. 15. 75. Convocasti etiam in auxilium turbam philosophorum, quasi susceptae tuae, si non possunt pecorum sollertiae naturales, saltem doctorum hominum opitulentur errores. Sed quis non videat, doctrinae te quaesisse iactantiam in commemorandis nominibus doctorum hominum sectisque diversis, quando perspicit quicumque ista tua legit, ad quaestionem quae inter nos vertitur, haec nullatenus pertinere? Quis enim audiat, quod abs te commemorantur, "Thales Milesius unus e septem sapientibus, deinde Anaximander, Anaximenes, Anaxagoras, Xenophanes, Parmenides, Leucippus, Democritus, Empedocles, Heraclitus, Melissus, Plato, Pythagoraei", unusquisque cum proprio dogmate suo de naturalibus rebus: quis, inquam, haec audiat, et non ipso nominum sectarumque conglobatarum strepitu terreatur, si est ineruditus, qualis est hominum multitudo; et existimet te aliquem magnum, qui haec scire potueris? Ecce quod appetis: quandoquidem in his omnibus abs te coacervatim commemoratis, quod ad rem quae inter nos agitur pertineat, nihil omnino dixisti. Nam praelocutus es ista dicturus, et aisti: "Omnes philosophi in scholis licet aliud disserentes, tamen idola cum plebe venerantes, qui de naturalibus causis aliquid excogitare conati sunt, inter multas opinionis suae vanitates, aliquas tamen veritatis velut lambere partes, qui per caliginem vani, huic tamen dogmati contra quod xagimus, iure anteferri possunt". Atque ut hoc probares, subdidisti ea quae a me quoque modo commemorata sunt, philosophorum nomina physicorum cum opinionibus suis, quas de naturalibus causis habuerunt: nec tamen commemorare omnes sive voluisti, sive potuisti. Qua in re homines imperitos nullo doctorum dubitante fraudasti. Hoc enim demonstrare susceperas, "omnes philosophos, qui de naturalibus causis aliquid excogitare conati sunt, iureposse huic dogmati, contra quod ageres, anteferri". Cur ergo, ut de aliis plurimis taceam, cum commemorasses Anaximenem eiusque discipulum Anaxagoram, tacuisti alterum eius discipulum Diogenem, qui et a magistro et a condiscipulo suo in rerum naturae opinione dissensit, propriumque dogma constituit? Quid, si tale aliquid ipse sensit, ut nobis non esset anteponendus, quibus omnes qui de rerum natura philosophati sunt, anteponendos esse dixisti; atque ut hoc quasi ostenderes, te in commemorandis frustra nominibus et dogmatibus philosophorum insipienter inflasti? Ecce praeteristi unum, quem vel ex magistro vel ex condiscipulo quos nominasti, iuxta attendere debuisti. An forte timuisti ne Diogenes Cynicus putaretur, aut ille etiam legentibus propter idem nomen occurreret, et veniret in mentem quod melior te patronus libidinis fuerit, de qua exercenda non verecundabatur in publico? unde illa secta caninum nomen accepit. Tu autem defensorem quidem libidinis profiteris, sed de tua suscepta, quod fidem libertatemque patroni non decuerat, erubescis.

Sententiae philosophorum circa bonum hominis. 15. 76. Verum, obsecro te, si philosophos nobis anteponere gestiebas, cur non potius eos commemorasti, qui de moribus, quae pars ab eis philosophiae vocatur ethica, quam nos moralem dicimus, sollertissime disputarunt? Hoc enim tibi potissimum congruebat, qui honestate quidem mentis inferius, tamen bonum hominis esse censes corporis voluptatem. Sed quis non quid prospexeris cernat? Ne scilicet in ipsa de voluptate quaestione unde tecum agimus, honestiores philosophi te obruerent, quod Cicero propter ipsam honestatem tamquam consulares philosophos nuncupavit; et ipsi Stoici maxime inimicissimi voluptatis, quorum testimonium ex persona Balbi apud Ciceronem disputantis, verum quidem, sed quod tibi prorsus nihil prodesset, interponendum putasti. Quod autem nullum hominis bonum censeant corporis voluptatem cupiens abscondere, nulla de quaestione morali nomina et dogmata philosophorum, quod maxime ad rem pertinebat, si aliquid de philosophis probandum fuit, commemorare voluisti. Non enim te adversus istos defenderet, non dico Epicurus, qui totum bonum hominis in voluptate corporis posuit, quia non quod ille tu sentis: sed Dinomachus: huius quippe dogma tibi placuit. Nam ipse coniungendam voluptatem arbitratus est honestati, ut quemadmodum honestas, ita voluptas per se ipsam appetenda videretur 126. Hanc ergo partem ubi de moribus disputatur, cum tibi infensam cerneres, attingere timuisti. Nam ubi maxime controversia ista versatur, quanti et quales, et cuius apud Gentes gloriae philosophi tibi praeferantur, vides: maximeque ipse Plato, quem Cicero appellare non dubitat pene philosophorum deum 127;cuius nec tu nomen praeterire potuisti, cum de naturalibus, non de moralibus philosophorum nobis dogmata inferres sive praeferres, qui corporis voluptates vere et graviter dixisse perhibetur illecebras atque escas malorum.

Philosophi de peccato primi hominis nihil didicerunt. 15. 77. Numquid autem quid de hominis condicione senserint quos nominasti philosophi, quia et hoc ad naturalem pertinet quaestionem, quod qualitercumque causa poscebat, commemorandum putasti? Non utique fecisti, et recte. Quid enim illi didicerant, vel quid locuti fuerant de primo homine Adam et eius coniuge, de prima eorum praevaricatione, de serpentis astutia, de nuditate corporis ante peccatum sine confusione et cum confusione continuo post peccatum? Quid denique tale audierant, quale illud est quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransit, in quo omnes peccaverunt 128? Harum Litterarum illi atque huius veritatis expertes, quid de hac re sapere potuerunt? Verum si de hominis condicione dogmata hominum a sacris Litteris nostris abhorrentium nihil iudicasti esse ponendum, et rectissime iudicasti: quanto minus te quae posuisti adiuvare potuerunt, quid de principiis mundi huius visibilis senserint, unde inter nos nulla quaestio vertitur? Sed mens tua potius, tamquam magnum aliquid de philosophorum libris didiceris, iactantiae vanitate subvertitur.

Philosophi qui in hac re videntur Christianae fidei propinquasse. 15. 78. Videntur autem non frustra christianae fidei propinquasse, qui vitam istam fallaciae miseriaeque plenissimam non opinati sunt nisi divino iudicio contigisse, tribuentes utique iustitiam Conditori, a quo factus est et administratur hic mundus. Quanto ergo te melius veritatique vicinius de hominum generatione senserunt, quos Cicero in extremis partibus Hortensii dialogi velut ipsa rerum evidentia ductus compulsusque commemorat? Nam cum multa quae videmus et gemimus, de hominum vanitate atque infelicitate dixisset: Ex quibus humanae - inquit - vitae erroribus et aerumnis fit, ut interdum veteres illi, sive vates, sive in sacris initiisque tradendis divinae mentis interpretes, qui nos ob aliqua scelera suscepta in vita superiore, poenarum luendarum causa natos esse dixerunt, aliquid vidisse videantur: verumque sit illud quod est apud Aristotelem, simili nos affectos esse supplicio, atque eos qui quondam, cum in praedonum Etruscorum manus incidissent, crudelitate excogitata necabantur, quorum corpora viva cum mortuis, adversa adversis accommodata, quam aptissime colligabantur; sic nostros animos cum corporibus copulatos, ut vivos cum mortuis esse coniunctos 129. Nonne qui ista senserunt, multo quam tu melius grave iugum super filios Adam et Dei potentiam iustitiamque viderunt, etiamsi gratiam, quae per Mediatorem liberandis hominibus concessa est, non viderunt? Ecce ego inveni quod tibi de illis gentilium philosophorum litteris possit iure praeponi, te instigante, qui de illis nihil tale invenire potuisti, et ut me admoneres quod adversus te invenirem, tacere noluisti.

Testimonium Apostoli circa pudorem. 16. 79. Quid, quod de Apostoli testimonio pro te esse existimas, quod est contra te; et membra nostra, quae utique ante peccatum nuda erant, nec confundebant eos quibus inerant, pudenda fuisse asseris, nesciens quid loquaris? Ego enim debui adhibere testimonium, quod ipse adhibuisti, ubi ait Apostolus: Multo magis quae videntur infirma esse corporis nostri, haec necessaria sunt 130: et cetera quae pro nobis ipse posuisti. Sed operae pretium est considerare, quomodo eo veneris, ut haec diceres. "Iam igitur - inquis - tempus est ut ostendamus extra naturae testimonium etiam aliqua auctoritate legis, sic nostra membra fuisse formata, ut alia verecundia, alia libertate gauderent. Ad quod confirmandum - inquis - Gentium citetur Magister, qui scribens ad Corinthios ait: Corpus nostrum non est unum membrum, sed multa 131". Deinde, cum apostolica verba subnecteres, quibus ille mirifice explicavit unitatem consensumque membrorum: "Et quia pauca - inquis - totius corporis membra nominaverat, atque pro sua honestate genitalia loca directe appellare nolebat". Nonne his verbis tuis te ipse redarguis? Honestas ergo erat non appellare directe, quod Deus facere dignatus est recte; et quod creare non puduerat ipsum iudicem, pudebat enuntiare praeconem. Quando istud ita esset, nisi quae ille fecerat honesta condendo, nos fecissemus inhonesta peccando?

Recta expositio testimonii apostolici. 16. 80. Inde subiungis de hac re apostolicum testimonium, quod ita scriptum esse commemoras: Multo enim magis quae videntur infirma esse corporis nostri, haec necessaria sunt: et quae putamus inhonorabiliora esse membra corporis, his honorem abundantiorem, circumdamus; et quae vereconda sunt nostra, maiorem honestatem habent: quae autem sunt honesta nostra, nullo egent; sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat abundantiore dato honore, ut non sit scissura in corpore, sed eadem ipsa pro se invicem cogitent membra 132. Quibus dictis tamquam victor exclamas: "En verum intellectorem operis Dei, en fidelem sapientiae eius praedicatorem. Verecundiora, inquit, nostra maiore honestate conteguntur". Ad hoc certe unum verbum totam causam tuam religandam putasti, quod Apostolum dixisse legisti; verecundiora nostra. Si autem legisses: inhonesta nostra, nullo modo utique hoc testimonium ponere auderes. Nullo modo enim Deus, et, hoc quod est peius, ante peccatum, aliquid faceret in membris humani corporis inhonestum. Disce ergo quod nescis, quia diligenter quaerere noluisti: Inhonesta dixit Apostolus, sed nonnulli interpretes, in quibus et iste est, quantum arbitror, quem legisti, credo verecundati verecundiora dixerunt, quae ille dixit: inhonesta; quod probatur ex verbis in ipso codice scriptis, unde ista verba apostolica transtulisti. Quod enim abs te positum est verecundiora, in graeco legitur . Quod autem sequitur: maiorem honestatem habent, in graeco est: , quod integre interpretatum est: honestatem. Unde apparet illa quae dicta sunt inhonesta latine appellari. Postremo quod adiunctum est: quae autem sunt honesta nostra, graecus habet . Unde manifestum est illa quae dicta sunt, inhonesta esse. Quamvis et nulla graecorum consideratione verborum eo ipso debuisti admoneri, inhonesta esse illa quae abundantiorem honestatem habent velaminis; quando ea quae hoc opus non habent, honesta sunt dicta. Quid est enim: Quae autem honesta sunt nostra, non opus habent; nisi: Illa inhonesta sunt, quae opus habent? Honestas ergo adhibetur inhonestis, cum rationalis naturae sensu ipso verecundante velantur. Eorum quippe honestas et honor est velamentum, tanto abundantius, quanto magis inhonesta sunt. Quod profecto non diceret Apostolus, si corpus tale describeret, quale habebant homines, quando nudi erant et non confundebantur.

Membra inhonesta a concupiscentia facta. 16. 81. Vide igitur quam impudenter: "Ideo - dicas - homines fuisse primitus nudos, quia ad sollertiae humanae operam ut se tegerent pertinebat, quae nondum in illis fuit". Unde fit consequens ut ante peccatum inertes, peccato autem factos credas esse sollertes. Quam porro multis inaniter dictis quasi eleganter acuteque concludis dicens: "Non igitur quia peccaverant, genitalia vel diabolica vel inhonesta fecerunt; sed quia pavitabant, in ea qua primum fuerant honestate permanentia membra texerunt!". Ad quod respondeo, diabolica quidem membra non esse, quantum ad eorum substantiam, figuram, qualitatemque pertinet, quam condidit Deus: sed si eadem membra in qua prius fuerant honestate manserunt, cur ea dixit Apostolus inhonesta? Bene quod ipse confessus es, illa membra fuisse prius honesta: non enim aliud posses nisi blasphema opinione sentire. Quae igitur Deus honesta fecerat, dixit Apostolus inhonesta. Causam requiro: si hoc non peccato factum est, unde factum est? Quis honesta Dei opera dehonestavit, ut ea inhonesta sanctus Apostolus diceret? Utrum habitudo, in qua est sollertia creantis; an libido, in qua est poena peccantis? Nam etiam nunc quod Deus ibi facit, honestum est: quod origo contrahit, inhonestum. Et tamen ne sint scissurae in corpore, contributum est divinitus sensui naturali, ut pro invicem sollicita sint membra: et quod dehonestavit concupiscentia, contegat verecondia.

De confusione hominis et mulieris post spoliationem gratiae. 16. 82. Sed dicis: "Cur audita voce Dei deambulantis in paradiso absconderunt se Adam et mulier eius, cum perizomata illa sufficere potuissent 133, si de genitalium nuditate erubuissent?". Quid est quod dicis, non inveniendo quod dicas; nec attendis, quod animo trepidante a facie Domini, abstrusiora latibula quaesierunt? Illa vero lumbis circumposita tegmina, motum qui ibi sentiebatur erubescendo velarunt. Si cum nudi essent, non confundebantur; restat ut confusione se texerint. Confusionem inhonestatis esse, non dubium. Ideoque ibi dictum est: Nudi erant, et non confundebantur 134; ut appareat confusione factum, quod postea pudenda texerunt. Hic autem ubi se absconderunt in medio ligni paradisi, respondit Adam: Vocem tuam audivi deambulantis in paradiso, et timui, quia nudus sum 135. Illud manifesta confusio, istud occulta conscientia, qua delinquente intrinsecus accidit manifesta confusio: illud ergo fecit pudor, hoc timor; illud erubescenda concupiscentia, hoc punienda conscientia; dementi scilicet similis, quando eum qui cordis cernebat interna, corporis occultatione fugiebat. Quid est autem quod ait Dominus: Quis nuntiavit tibi quia nudus es, nisi de ligno de quo praeceperam tibi ne manducares, manducasti? 136 Quid est gustato cibo prohibito nuditas indicata, nisi peccato nudatum quod gratia contegebat? Gratia quippe Dei magna ibi erat, ubi terrenum et animale corpus bestialem libidinem non habebat. Qui ergo vestitus gratia non habebat in nudo corpore quod puderet, spoliatus gratia sensit quod operire deberet.

Nihil diabolus condidit quod ad naturam hominis pertinet. 16. 83. "Fugienda - inquis - opinio est, quae putat vel in membris hominum, vel in sensibus membrorum aliquid diabolum condidisse". Quid nobis obicis vanas exorbitationes tuas? Non aliquid diabolus quod ad naturam hominis pertinet condidit: sed quod Deus bene condiderat, peccati persuasione violavit; ita ut illo vulnere quod factum est per duorum hominum liberum arbitrium, totum genus claudicaret humanum. Ecce circumstat sensus tuos miseria generis humani. Homo es, humani nihil abs te alienum puta 137; et in iis quae non pateris, compatere patientibus. Quamvis et ipse, quantalibet terrena felicitate praepolleas, nullum sine bello intestino diem ducis; si tamen quod profiteris implere conaris. Sed in iis quae meminisse iam non potes, parvulos intuere, quot et quanta mala patiantur, in quibus vanitatibus, cruciatibus, erroribus, terroribus crescant. Deinde iam grandes, etiam Deo servientes tentat error, ut decipiat; tentat labor aut dolor, ut frangat; tentat libido, ut accendat; tentat maeror, ut sternat; tentat typhus, ut extollat. Et quis explicet omnia festinanter, quibus gravatur iugum super filios Adam? Huius evidentia miseriae gentium philosophos nihil de peccato primi hominis sive scientes, sive credentes, compulit dicere, ob aliqua scelera suscepta in vita superiore poenarum luendarum causa nos esse natos, et animos nostros corruptibilibus corporibus, eo supplicio quo Etrusci praedones captos affligere consueverant, tamquam vivos cum mortuis esse coniunctos 138 Apostolus autem amputat opinionem, qua creduntur singulae animae pro meritis ante actae vitae diversis corporibus inseri. Quid igitur restat, nisi ut causa istorum malorum sit aut iniquitas vel impotentia Dei, aut poena primi veterisque peccati? Sed quia nec iniustus, nec impotens est Deus; restat quod non vis, sed cogeris confiteri, quod grave iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium non fuisset 139, nisi delicti originalis meritum praecessisset.