I | III |
3 LIBER SECUNDUS
Vis iudices eruditos, sed non catholicos.
- Iulianus. Commode nobiscum ageretur, si aut apud eruditos iudices negotium veritatis tueri daretur facultas aut, quia hoc interim negatur, vel nullo imperitorum obverberaremur tumultu.
Augustinus. Tales certe eruditos iudices quaeris, qui nisi fuerint exculti et ornati liberalibus discipli nis, neque ignoraverint, quid senserint etiam huius mundi philosophi, de tuis dictis iudicare non possint. Talis hic erat Ambrosius, quem iudicem si non refugis, dubitare non debes iustissime te esse damnatum. Ille enim dixit: Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est 1; ut his verbis suis, Christum Salvatorem, hoc est Iesum ostenderet parvulis necessarium; cui tu cum contradicis, fatendum tibi est, ita te habere velle iudices eruditos, ut nolis habere iudices catholicos christianos.
Damna perpetimur.
- Iul. Et quia obtollendi in Ecclesiarum salutem tropaei damna perpetimur, quod bonae causae prudentia cognitorum miris erat delatura suffragiis; vel nihil aliud ad contumelias nostras vulgi valeret assensio. De his ergo, quas dixi, hominum partibus una nobis prodesset, altera nihil noceret, si aut illa potestatem obtineret, aut ista verecundiam. Verum quia rerum est magna confusio, et stolidorum maxima multitudo; eripiuntur Ecclesiae gubernacula rationis, ut erecto cornu velificet dogma populare.
Aug. Si hoc quod asserimus, dogma populare est, non est ergo dogma Manichaeorum hoc, quod in populis christianis mente perdita oppugnas. Manichaeorum quippe dementiam in paucis merito contemnis, sed habes et tuam, qua nomine Manichaeorum, eos populos, quos iudices refugis, reddere nobis conaris infestos; quasi possint populi tua loquacitate decepti Manichaeum dicere Ambrosium, Manichaeum dicere Cyprianum, qui propter salutem etiam parvulorum docuerunt esse originale peccatum. Tales autem populos non fecit, sed invenit Ambrosius; non fecit, sed invenit etiam ipse Cyprianus; tales populos in Ecclesia invenit etiam pater tuus, quando baptizatus es, ut dicitur, parvulus 2; tales postremo populos catholicos invenistis et vos. Compescite vos; fatemur dogma nostrum esse populare; quia populus eius sumus, qui propterea est appellatus Iesus, quia salvum facit populum suum a peccatis eorum 3; a quo populo cum separare parvulos vultis, vos ipsos potius separatis.
Nolite de paucitate gloriari.
- Iul. Ita cum prudentibus parum licet, vilibus autem quod libet etiam licet seditionum decreto exclusa est de Ecclesiis censura virtutum; nobisque hoc apud homines vulgi officit, quod accessio erroris esse renuimus; vulgi, inquam, qui sententiae meritum de prosperitatibus ponderans, eam veriorem aestimat quam pluribus placere conspexerit.
Aug. Numquid Manichaeus pluribus placet? Nonne sicut parricidae, et pauci, et pessimi sunt? Nolite ergo de paucitate gloriari et, quod est vanius, dicere, quod pluribus placeat dogma nostrum, et obicere nobis detestabilium dogma paucorum.
Non dicuntur nostra subtiliter.
- Iul. Quodque ait, in Epicurum Tullius, manifesto argumento non dici illa subtiliter, quod cuiuscemodi homines passim sibi ea profitentur placere 4. Id isti, sicut omnia, more perverso, ad sapientiae putant testimonium pertinere.
Aug. Sed Tullium vicit atque convicit in hac sententia ille qui dicit: Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi 5. Quos tu quaeris, non veraciter docere, sed subtiliter fallere aliquos eorum, et vestrae addere paucitati, subtilitatem paucorum philosophorum saecularium praedicando, et nos reprehendendo quod non dicantur nostra subtiliter, et ideo cuiuscemodi homines passim sibi ea profiteantur placere. Me tamen aliquoties dixisti, nihil magis agere, quam ut non intellegar; quomodo ergo id quod defendo, multitudini placet, nisi quia multitudo ista catholica est, cui merito vestra haeresis displicet?
Animae castae.
- Iul. Delectat enim prorsus subantes animas infamare, quidquid umquam et usquam sanctorum fuit, ne clarorum operum castigentur exemplis.
Aug. Subantes ergo animae post te potius currunt, qui libidinem laudas; nam castae animae vituperando arguunt, quod expugnando laudantur.
Quid delectat animas libidinosas.
- Iul. Delectat prorsus et penitus afficit, causari imbecillitatem naturae, dicere carnem congenitis obnoxiam esse peccatis, nec in voluntate hominis emendationis effectum locare, sed studiorum crimina officia vocare membrorum; catholicam hanc fidem esse, ut liberum confiteatur arbitrium, sed per quod homo malum facere cogatur, bonum velle non possit.
Aug. Quid nobis irasceris, qui emendationis effectum tanto certius appetimus, quanto fidelius eum a Domino petimus? Frustra inflatam linguam voce superbiente dilatas; nolumus prorsus, nolumus eis annumerari qui confidunt in virtute sua 6. Anima nostra Deo sitit 7, cui dicit: Diligam te, Domine, virtus mea 8. Potest enim homo bonum velle; sed praeparatur voluntas a Domino 9; in malum vero libens vergit vitiata, propter quod est sananda natura.
Sine gratia Dei non potest homo liberari a malo.
- Iul. Vanos vero hominum haereticosque sermones, qui asserant Deum iustum ad bonum opus liberum hominem condidisse, et esse in uniuscuiusque potestate recedere a malo, ac studiis splendere virtutis, ut his qui flagitia in necessitatem carnis refundunt, sollicitudinum et timorum aculeus infigatur.
Aug. Non dicimus hominum vanos haereticosque sermones, qui asserunt Deum iustum ad bonum opus liberum hominem condidisse. Talem quippe Adam condidit, in quo fuimus omnes; sed peccando perdidit se, et omnes in se. Unde nunc non est in potestate filiorum hominis a malo liberari, nisi gratia Dei det potestatem filios Dei fieri 10. Propter hoc, non his qui flagitia, sicut dicis, in necessitatem carnis refundunt; sed his qui ut in tentationes flagitiorum non inferantur, preces Deo fundunt, figitur aculeus sollicitudinis et timoris, ne consentiant superbissimis et Deo ingratissimis disputationibus vestris.
Originalis passio.
- Iul. Postremo, in Ecclesiis quae magnum honorem et magnum populum possideant, praedicari tantam vim esse peccati, ut ante membrorum formam, ante initium adventumque animae, iactis seminibus supervolans, in secretum matris invadat, et reos faciat nascituros, ortuque ipso antiquior exspectet culpa substantiam; quae lex peccati habitans deinceps in membris, captivum hominem cogat servire criminibus, non castigatione in turpitudinibus, sed misericordia digniorem; quandoquidem quod nos vitia pravae voluntatis esse dicimus, id in Ecclesia a viris et feminis magnisque pontificibus originalis passio nuncupatur.
Aug. Respondet tibi Ambrosius pontifex magnus, haeresiarchae vestri excellenter ore laudatus, et dicit: Male Eva parturivit, ut partus relinqueret mulieribus haereditatem, atque unusquisque concupiscentiae voluptate concretus, et genitalibus visceribus infusus, et coagulatus in sanguine, in pannis involutus, prius subiret delictorum contagium, quam vitalis spiritus munus hauriret 11. Sananda est itaque, Iuliane, humana, Deo miserante, natura; non, te inaniter declamante, tamquam sana laudanda.
Non solum patienter, sed etiam gratulanter.
- Iul. Haec ergo Manichaeorum scorta dogmatum impurissimorum lenocinantur auribus.
Aug. Ambrosium, si audes, criminare Manichaeum. Attende in quem dicas, quod vis videri tamquam in me dicere; et si ullus tibi vel Dei timor, vel humanus pudor est, conticesce. Me oportet cum talibus tua convicia, non solum patienter, verum etiam gratulanter audire; sed tu debes in talibus lacerandis et humana erubescere et divina iudicia formidare.
Urtica pungente prurit.
- Iul. Haec in utroque sexu positos inimicos nostros urtica commovit, quae olim quidem vitio malae consuetudinis mordax, tamen exhortationum salutarium velut quibusdam curabatur unguentis.
Aug. Urtica pungente prurit, sed qui libidinem laudat. Si autem propter malam consuetudinem, sicut sapis, clamat homo: Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago 12; certe vel in isto fatemini humanam voluntatem vires bonorum operum perdidisse, cui nisi divinae gratiae subveniat adiutorium, quid ei prodest copiosum et ornatum cuiuslibet exhortantis eloquium?
Deus frequenter desperatas temporum levavit ruinas.
- Iul. At nunc, postquam pro medicamine coepit offerri, et delectationi accessit auctoritas, ut consensu pene mundi, membripotens regina mentium, expugnatrix honestatis, et invicta animorum omnium captivatrix turpitudo baccharetur; nobis quanto honestior, tanto durior tuendae veritatis causa facta est. Quia contra praecipites populos et suis remediis infensos, non multum valet raritas oratione medicantium. Quid igitur? Horumne intuitu, receptui canere debebimus, et contumelias nostras ultum ire silentio, ac de conscientiae portu aliorum ridere naufragia? Verum contradicit huic odio, primo benignitas quam generi debemus humano; deinceps spes et fides, quam habemus in Deum, qui extra id quod frequenter desperatas temporum levavit ruinas; constantiam tamen quam usque ad mortis horam exerceri voluit, etiamsi nullus in praesentiarum sequeretur effectus, aeterna remuneratione donavit.
Aug. Quomodo levat Deus ruinas malarum voluntatum (per quas utique tempora vituperantur, quando recte vituperantur), nisi bonas voluntates operando in cordibus hominum? Aut si possunt, ipsae se levent, sicut dementissime sentiendo, magna ruina facti estis. Unde pro vobis ipsum rogamus, atque utinam sic etiam de te, quemadmodum de fratre Turbantio, nos exaudire dignetur 13.
Fidei consolatione gaudentes.
- Iul. Hac igitur fidei consolatione gaudentes immineamus coepto operi, et disputationum promissa reddamus; non ambigentes hoc ipsum maximam esse praemii partem, quia in eius dogmatis arce constitimus, quod cum tam multorum livor, sed plurium error oppugnet; tamen ita supra casus evasit ancipites, ut invincibilis cluat possessione victoriae.
Aug. Ipse tibi das palmam contra tot antistites Dei, qui ante nos, ea quae oppugnas, in Ecclesia Christi didicerunt, atque docuerunt, bibentes et ministrantes de fontibus Israel 14. Hoc ergo quod facis, non est victoriae possessione cluere, sed in odiosae arrogantiae cloacam deformiter fluere. Cluere quippe, pollere est; quomodo autem potes victoriae possessione pollere, qui conaris catholica dogmata, antiqua et invicta polluere?
Falsa loqueris.
- Iul. Nam si, ut et superior sermo patefecit, et secuturus docebit, quidquid ratio est, quidquid eruditio, quidquid iustitia, quidquid pietas, quidquid testimoniorum sacrorum, huic quod tuemur dogmati suffragatur; nihil aliud inimici nostri toto adipiscuntur conatu, quam ut doctis quibusque impudentissimi, sanctis contumacissimi, in Deum profanissimi comprobentur.
Aug. Sed falsa loqueris: nam neque ratio, neque sana eruditio, neque iustitia, neque pietas, neque sacra Testimonia vestro dogmati suffragantur; immo, haec omnia, sicut hi qui recte intellegunt iudicant, vestrum dogma subvertunt. Ratio quippe cernit vix ad aliquid veri se posse pervenire, tarditate impediente naturae; eruditio poenam laboris habet in eadem tarditate naturae; iustitia clamat non ad se pertinere, ut Adam filii gravi iugo premantur a die exitus de ventre matris suae 15, sine ullo merito peccatorum; pietas adversus hoc malum, divinum poscit auxilium; sacra Testimonia, ut hoc fiat, humanum admonent animum.
Christianae potentiae laudamus officium.
- Iul. Et quidem quam nihil habeant Traduciani, quod vi qua proteruntur, rationis opponant, ut alia eorum scripta, ita hi, contra quos agimus, testantur libelli, qui directi ad militarem virum (quod etiam ipse profiteri potest), aliis magis negotiis quam litteris occupatum, impotentiae contra nos precantur auxilium, ac pro se sursum deorsum plebicularum, aut ruralium, aut theatralium scita commendant, quae quo sint promulgata consilio, historia nulla commemorat.
Aug. Non impotentiae contra vos precamur auxilium; sed pro vobis potius, ut ab ausu sacrilego cohibeamini, christianae potentiae laudamus officium. Vide sane quemadmodum rurales et theatrales dicas, Cyprianum, et Ambrosium, et tot eruditos in regno Dei scribas, socios eorum.
Sperat in seipso alterum peccare.
- Iul. Illud tamen nequaquam inficiari possumus, quod plurimum, ut dixi, turbis placeat, luteis tamen delicta voluntatis imputare naturae, et infamatione seminum morum petulantiam vindicare; ut numquam quis emendare conetur, quod sperat in se ipso alterum perpetrare.
Aug. Quis tibi dixit, quod alter perpetret peccatum cuiusquam? Quandoquidem etiam ille qui dicit: Iam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum; continuo subiciens: Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum 16; ostendit suum esse, quidquid illud est; quia et ipsa caro ad eum pertinet, qui ex carne constat et spiritu. Et tamen non vis cum Ambrosio sapere, quod hoc malum quo caro concupiscit adversus spiritum, praevaricatione primi hominis in naturam verterit 17. Sed et tu cum dicere soleas in his apostolicis verbis violentiam malae consuetudinis exprimi, quid est, quod modo dicere voluisti: Ut numquam quis emendare conetur, quod scit in se alterum perpetrare? Cum velis utique se ipsum emendare eum qui dicit: Non ego operor illud; et hoc velis fieri viribus propriae voluntatis; cum videas quam sit voluntas eius infirma qui dicit: Non quod volo, ago 18. Istum saltem, quaeso, permittite divinum poscere auxilium, in quo defecisse cernitis suae voluntatis arbitrium.
Non potest a Deo peccatum alienum parvulis imputari.
- Iul. Verum imbecillum caecae opinionis patrocinium multiplicat peccata, non minuit. Hic igitur miserorum pruritus et sponte aegrescentium, nullum contra ipsam rationem valebit pondus afferre; sed quia nonnullis Scripturarum locis, et maxime apostoli Pauli sermonibus confirmari asserunt naturale peccatum, quorum expositionem in secundum volumen distuli, eiusque reddendae tempus est; breviter prius (ut fiat lector instructior), et quae sint acta, et quae sint agenda distinguam. Ostensum est ergo, nihil posse per sanctas Scripturas probari, quod iustitia non possit tueri; quia si in lege Dei est perfecta forma iustitiae, nihil per eam adversaria eius, id est, iniustitia sinitur virtutis acquirere; ac per hoc, quod ratio arguit, non potest auctoritas vindicare. Deinde probatum est, Deum nobis notum esse virtutibus; huius ergo iustitiam ut omnipotentiam confitendam; cuius si admittatur excidium, maiestas incipiet tota nutare; quia ita Deus iustus est, ut si probaretur iustus non esse, convinceretur Deus non esse; conclusumque est, nos Deum aequissimum in Trinitate venerari; et irrefutabiliter apparuit, non posse ab eo peccatum alienum parvulis imputari.
Aug. Quare non fateris ab omnipotente iusto grave iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, sine ullo peccati merito non potuisse constitui?
Definitio peccati.
- Iul. Sed ut de definitione iustitiae, ita etiam de peccati conditione dissertum est, quod peccatum apparuit nihil esse aliud quam malam voluntatem, cui esset liberum ab eo, quod prave appetiverat, abstinere.
Aug. Hoc est omnino peccatum primi hominis, unde in homines mali origo descendit. Ei quippe valde liberum fuit, ab eo quod prave appetiverat abstinere; quia nondum erat vitium, quo caro concupisceret adversus spiritum; nondum dicebat: Non quod volo, ago 19; nondum positus in carne peccati ullum necessarium habebat auxilium de similitudine carnis peccati.
Sine voluntate non est peccatum.
- Iul. Ac per hoc illustrissimo testimonio perdoctum est, in nascentibus non esse peccatum, quod in his usus voluntatis non poterat inveniri.
Aug. Et unde grave iugum, nisi quia ita non habent voluntatis usum, ut obnoxiae tamen habeant originis vinculum?
Evangelicae reddidimus dignitati.
- Iul. Liberum autem arbitrium negari ab his, qui dicunt peccata esse naturalia, lucida est disputatione monstratum. Quod quidem Poenus, non suo sermone, ne minus ponderis haberet, sed Evangelii testimonio, quasi auctoratius, denegavit, quod nos exponendo, evangelicae reddidimus dignitati. Apostoli quoque Pauli testimonium laqueis calumniatoris exemimus, et bonorum vasorum figulum Deum no strum esse omnium conditorem, Propheta teste monstravimus.
Aug. Illic tibi responsum est, et quantum aberraveris a veritate monstratum.
Quid superest?
- Iul. His igitur maxime actis in primo libro, quorum unum aliquod abunde sufficit ad victoriam veritatis; ex abundanti quidem, superest tamen, ut Magistri Gentium, qua per unum hominem peccatum dixit intrasse in mundum 20, sententiam disputemus; et definitionibus, quas praemisimus, cum necesse fuerit, adiuvandi; et probaturi nihil rationem fuisse mentitam; sed iniustitiae esse crimen, aliorum studia aliorum ortibus imputare; hocque ipsum quod iniquum est, quamvis nemo hinc dubitare debuerit, tamen Deo displicere, et ab eodem prohiberi, testimoniis legis, vel in hoc libro, vel in sequenti docebimus. Ex quibus necessario conficitur, et nos rectissime defendere, neminem cum peccato nasci, et Deum reos non posse iudicare nascentes; ac per hoc, tam integrum esse liberum arbitrium, quam ante voluntatis propriae usum innoxiam in unoquoque naturam.
Aug. Dic, videamus, quod de Apostoli testimonio dicturus es, tam inaniter, quam superiora dixisti.
Pietati et rationi rebelles.
- Iul. Manichaeos autem et pietati et rationi rebelles, qui putent et ante tempus voluntatis esse peccatum, quod rerum natura non sinit; et Deum esse, quem argumentantur iniustum; et infamare sanctas Paginas, quarum monumentis probari allegant crimen divinitatis; quod cum ex tribus nihil queat ratione monstrari, id est, nec sine voluntate peccatum, nec in Deo iniquitas, nec in lege perversitas; soli illi stulti, impudentes et impii demonstrentur.
Aug. Erubesce: non fuit Ambrosius Manichaeus, cum diceret hominem prius subire delictorum contagium, quam vitalis spiritus munus haurire 21, sed nec ista delicta, nisi ex voluntate exstiterunt, unde originem trahunt; et ideo nec in Deo est iniquitas, qui propter hoc posuit nascentibus grave iugum; nec in lege perversitas, in qua hoc discitur esse verissimum; quod et ipsi videretis, nisi vos potius perversos oculos haberetis.
Scripturae Sacrae semper tuentur honorem Dei.
- Iul. Haereat igitur hoc maxime prudentis animo lectoris, omnibus Scripturis sacris solum illud, quod in honorem Dei Catholici sapiunt, contineri, sicut frequentium sententiarum luce illustratur; et sicubi durior elocutio moverit quaestionem, certum quidem esse, non ibi id, quod iniustum est, loci illius auctorem sapuisse; secundum id autem debere intellegi, quod et ratio perspicua, et aliorum locorum, in quibus non est ambiguitas, splendor aperuerit. Iam igitur eius cum quo agimus verba ponamus. Equidem in illo capite dictorum suorum, quod usque ad figulum peccatorum Deum suum adduxerat, contra quod libro superiore confliximus, tenuiter dixit, per unum hominem peccatum intrasse in mundum; non est autem in expositione loci ipsius immoratus. Postquam vero multis verbis contra illa excerpta, quae ad se confirmat missa, disseruit, pervenit ad aliquem dictorum meorum locum, quem sibi quasi oppugnaturus obiecit; sed nihil secundum id quod fuerat pulsatus referens, ad hanc Apostoli sententiam convolavit, in qua dicit, per unum hominem peccatum intrasse in mundum; et secundum dogma suum, contextum loci ipsius exponere molitus est; propter quod ego, praetermissis aliis, ad eam properavi partem, ut quia me promiseram hanc esse quaestionem in secundo volumine soluturum 22, et fidem promissionis implerem, et argumentatio illius quae esset ostenderem, ne putarer fecisse fraudem, si illius expositione suppressa, eam quam catholicam fatemur inferrem.
Aug. Pelagianam illaturus es, non catholicam. Catholica illa est, quae ostendit iustum Deum in tot ac tantis poenis et cruciatibus parvulorum; quos in paradiso ullus eorum nulla aequitate sentiret, si natura humana vitiata peccato, et merito damnata non esset.
Falsum est me furatum esse.
- Iul. Retractans igitur in primo opere meo sententiam eius, qua dixerat: Nam sicut peccatum, sive hinc, sive inde trahatur a parvulis, opus est diaboli; sic homo, sive hinc, sive inde nascatur, opus est Dei 23; ita autem a me nunc hic refertur, sicut in meo opere continetur, unde maximam partem fuerat iste furatus.
Aug. Sic vera disputas, quomodo verum est quod ego illa furatus sim; cum potius ille cuius chartula mihi missa est, quod voluit atque ut voluit, ex opere tuo, arbitrio suo iudicioque transtulerit.
Intellege quod ademerit tibi veritas licentiam pervagandi.
- Iul. Respondi ergo ibi: Tu quidem (pace magisterii tui dixerim) tergiversaris, sed intellege quod ademerit tibi veritas licentiam pervagandi. Ecce enim et nos acquiescimus, quia peccatum opus est malae voluntatis, vel opus est diaboli; sed per quid hoc peccatum invenitur in parvulo? Per voluntatem? At nulla in eo fuit. Per formam corporis? Sed hanc Deus tribuit. Per ingressum animae? Sed nihil debet semini corporali, quae nova a Deo conditur. Per nuptias? Sed hae pertinent ad opus parentum, quos in hoc actu non peccasse praemiseras; quod si non vere id concesseras, sicut processus tui sermonis indicat, ipsae sunt exsecrandae, quae causam fecerunt mali. Verum illae substantiam propriam non habent; sed nomine suo personarum opus indicant; parentes igitur, qui conventu suo causam fecere peccato, iure damnabiles. Ambigi ergo iam non potest, coniuges aeterno supplicio mancipari, quorum labore actum est, ut ad dominatum exercendum in homines diabolus perveniret. Quod si concesseris; illud totum quod antea tenuisse videbaris, amittes, id est, quod hominem Dei opus dixeras. Necessario quippe sequitur, quia per commixtionem corporum origo progenitis est, si per originem malum in hominibus, per malum ius diaboli in homines, diabolum esse auctorem hominum, a quo est origo nascentium 24. Post quae ipsius denuo verba repetivi: Nam sicut peccatum, sive hinc, sive inde trahatur, opus est diaboli; sic homo, sive hinc, sive inde nascatur, opus est Dei. Ac protinus insurrexi hoc modo: Cum illam vocem timoris tui cogito, qua dicis nuptias malum non esse, istos alios sermones tuos sine risu considerare non possum. Si enim credis a Deo homines fieri, et esse coniuges innocentes, vide quam stare non possit, trahi ex his originale peccatum. Certe non peccat iste qui nascitur, non peccat ille qui genuit, non peccat ille qui condidit; per quas rimas, inter tot praesidia innocentiae, peccatum fingis ingressum?
Aug. Iam his verbis tuis, etiam cum ipsos libros tuos legissem, respondisse me sufficit 25. Verum et hic admoneo, Apostolum potius audiendum esse, quam te, qui non occultam rimam, sed apertissimam ianuam demonstravit, qua peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 26; quae verba eius, cum secundum vos, non secundum ipsum, exponere coeperis, tunc apparebit cui rectitudini veritatis loquacitate tortuosissima relucteris.
Licet cum interpolatione.
- Iul. Hunc ergo de opere meo priore contextum, in hoc secundo libro suo sibi, licet cum interpolatione, proposuit 27. Nam et commemoratam a me formationem corporis, et ingressum animae, quam novam in unoquoque a Deo conditam, tam ratio, quam legis sacrae Ecclesiaeque catholicae confirmat auctoritas, ut spero, arte praeteriit.
Aug. Qui legit sex libros meos, quibus refutavi quattuor tuos, de quorum primo quae voluit, et sicut voluit, ille decerpsit, cui respondi in libro isto, quem nunc frustra redarguere loquacissima vanitate conaris; sic me tibi in tertio meo respondisse reperiet, ut videat, non me arte praeterisse quod dicis; sed illum potius, cuius chartulae respondebam, hoc de opere tuo noluisse transferre, sive studio brevitatis, sive quia pertinere non putavit ad causam.
Ad haec omnia Apostolum mihi respondere.
- Iul. Iam reliqua, licet aliquibus sermonibus variata, contexuit. Contra has ergo obiectiones meas nihil quo repercuterer excogitavit; sed verum me collegisse, argumentandi inopia confessus, dicit mihi ad haec omnia Apostolum respondere debere, qui pronuntiet, per unum hominem peccatum intrasse in hunc mundum. In quo loco, quis eum eruditus sanum habuisse caput aestimet, qui non intellexerit aut praetereunda sibi esse, contra quae nihil poterat invenire, aut quaecumque excogitanda, quae referret obiectis, ad quorum confirmationem Apostoli verba coniungeret?
Aug. Sed melius verbis apostolicis refelleris quam meis, nec tamen et apostolicis cedis; sed mavis etiam ipsa pervertere, quam te corrigere.
Navis fallaciarum tuarum.
- Iul. Quaesivi ergo consequentissime, ut omnis mecum eruditio recognoscat, peccatum quod opus est malae voluntatis, et opus diaboli dicitur, per quid inveniretur in parvulo, si per voluntatem; at nullam in eo fuisse, etiam hic, cum quo agimus, confitetur, si per nuptias; sed has pertinere ad opus parentum, nemo qui dubitet, quos in hac commixtione non peccasse praemiserat 28; aut si concessionis huius paeniteret disputatorem, sicut processus operis indicabat; profiteretur esse reos parentes, quorum conventu regnum in imaginem Dei diabolo pararetur; et addidi necessariis disputationum gradibus, per originale peccatum auctorem corporum diabolum definiri; quia si per originem malum in hominibus, per malum ius diaboli in homines; diabolus est auctor hominum, a quo est origo nascentium. Quae quoniam in antro Manichaeorum Traducianos esse clusura deprehenderat; verti clavem, ut praeberem captis effugium, admonuique ut, si vere a Deo crederet homines fieri, pureque confiteretur esse coniuges innocentes, intellegeret trahi non posse ex his originale peccatum. Certe non peccat, inquam, iste qui nascitur, non peccat ille qui genuit, non peccat iste qui condidit; per quas rimas, inter tot praesidia innocentiae, peccatum fingis ingressum? 29 Quid potuit, rogo, sanctius, quid verius, quid lucidius, quid brevius firmiusque componi, quam post tria sumpta quae inimico concedente susceperam, inferrem quartum, in quo erat summa conclusio? Nam cum uno nonnumquam, aut duobus sumptis, tertium necessario colligatur, qua lege mihi post tria concessa, quartum quod his adhaeret, non liceret inferre? Et hoc quidem in secunda disputatione; caeterum in priore, quinque mihi aut amplius conceduntur, post quae fit legitima invictaque conclusio.
Aug. Vide quam per multa vageris, timens ne Apostoli verba sine tuis praeiudiciis audita te damnent, sicut iam Ecclesia catholica iudicante damnarunt. Sed excurre quo volueris, remorare quantum volueris, multiplica gyros tuos quaquaversum volueris; quandocumque ad eadem verba veritatis navis fallaciarum tuarum pervenerit, sine dubio naufragabis.
Nulla remanet rima.
- Iul. Iam igitur ad eum convertamur. Dederas mihi peccatum opus esse voluntatis; potui statim dicere consequenter: Voluntas autem, quae peccet, in parvulis nulla est; peccatum igitur in parvulis non est. Verum ut pluribus premereris testibus, interrogavi sensim, per quid hoc peccatum inveniretur in parvulo; ne forte per voluntatem? Post quod, te connivente, suscepi nullam in eo fuisse conscientiam voluntatis; adiunxi, ne per primam culpam membrorum lineamenta traxisset. Sed haec a Deo informari, et per hoc bona esse concesseras. Petivi tertium, utrum per ingressum animae, reatum advectum putares. Sed hanc esse novam, ne quidquam seminibus debere constabat. Intuli deinceps, ne (quia nihil tibi de his remanserat arguendum) nuptias, id est commixtionem corporum, diaboli opus vocares? Sed has pertinere ad parentum operam, te quoque annuente, monstravi. Illis igitur omnibus quae supra diximus absolutis, coniuges qui fuerant causa peccati, tradux tua diabolo mancipabat. Post quae omnia, quod tibi propinquabat impegi, ut dicerem credere te diabolum auctorem corporum, cui commixtionis operam, sine qua origo corporum esse non poterat, deputasses. Et haec quidem disputatio, quo morbo oppressus esses, ostendit; illa autem secunda, et te miserabilem cum eiusmodi sensibus, et Catholicos etiam timoris tui suffragio invictos probavit. Te enim dante, a Deo fieri homines, et esse coniuges innocentes, ac parvulos per se nihil operari; his tribus sumptis, irrefutabiliter illatum est, cum non peccat ille qui nascitur, non peccat ille qui genuit, non peccat iste qui condidit, nullam remansisse rimam, per quam peccatum doceatur ingressum. Tibi ergo si displicet quod collectum est; abnue quod dedisti, et dic aut illum peccasse qui genuit, aut illum qui condidit, aut istum qui natus est; ex quibus unum insanum est, aliud Manichaeum, tertium supra Manichaeos; insanum, si dixeris delin quere parvulos; Manichaeum, si accusaveris coniuges, supra Manichaeos, si peccati Deum aestimaris auctorem. Quod si haec omnia tam aliena sunt a vero, ut adhuc ea metuas libere confiteri; qua impudentia, homo omnium amentissime, hoc quod a nobis illatum est, persistis negare?
Aug. Cum ad verba Apostoli veneris, ibi non rimam invenies, sed apertissimam ianuam, qua peccatum intravit in mundum; quam conaberis quidem claudere, sed ex ore infantium atque lactentium, salvatorem potius Christum, quam te laudatorem quaerentium, et non anfractuosis disputationibus, sed mutis fletibus miseriam suam multo certius contestantium (quam profecto, si primi hominis rectitudo et beatitudo mansisset, nullo modo in paradiso habere potuissent) cum tua tota loquacitate vinceris.
Quattuor hic personarum causa vertitur.
- Iul. Quattuor hic personarum causa vertitur: Dei opificis, duorum parentum de quibus materia praestatur operanti, et parvuli qui nascitur. Dicis tu in hoc choro habitare peccatum; interrogo ego, a quo fiat, utrum a Deo? Negas: A patre? Totidem negas: A matre? Idem negas: A parvulo? Negas; et adhuc non putas fuisse conclusum, quia non possit esse inter hos quattuor, quod ab his quattuor nullus admittit?
Aug. Quidquid vis dicas: ad verba Apostoli aliquando venturus es; et quisquis ea per istarum argumentationum tuarum loca singula recordatur, quae nos assidue propter lectoris fastidium repetere nolumus, ipsa sua tibi recordatione respondet.
Quod sentis non potes definire.
- Iul. Ad quid ergo persuadendum aut Scripturas releges, aut conscios nominabis, qui adhuc quod sentis non potes definire? Quid te iuvat, ut Adam doceas deliquisse, quod ego penitus non refello? Quaerimus, Adam ante tot saecula mortuo, peccatum, quo in diaboli ius Dei imago transcribitur, per quid inveniatur in parvulo.
Aug. Cur nec tu admittis in regnum Dei, nullum habentem secundum te meritum peccati, imaginem Dei? Cur ministratur sanguis, qui de similitudine carnis peccati in remissionem fusus est peccatorum, quem bibat parvulus, ut habere possit vitam, si de nullius peccati origine venit in mortem? Si hoc tibi displicet, aperte nega parvulum Christum, aperte nega pro parvulis mortuum, qui unus pro omnibus mortuus est; unde colligitur quod dicit Apostolus: Ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est 30. Dic aperte: Mortui parvuli non sunt, qui peccatum nullum habent; morte pro se Christi, in qua baptizentur, non opus habent. Iam dic evidenter, quod latenter sentis, quoniam satis prodis tua disputatione quod sentis; dic, inquam, parvulos frustra fieri Christianos; sed vide, utrum te ipsum debeas dicere Christianum.
Liberum nobis est nascentium innocentiam contueri.
- Iul. Si per commixtionem parentum, damna nuptias professione, quas argumentatione condemnas; et deme nobis laborem, quo te convicimus esse Manichaeum. Sin autem tu non id audes dicere, ac ratione contumax concumbentibus inclinaris, ut per argumentorum hactenus inaudita portenta, dicas libidinem diabolicam esse, eamque in sensu coeuntium positam, ad voluptatem parentum, ad reatum pertinere nascentium; tuam quidem amentiam et turpitudinem prodis; sed precor ne tibi tantum arroges, ut putes nobis liberum non esse cum honore Dei nascentium innocentiam contueri; cum tibi liceat et libeat, cum accusatione Dei a reatu, quem dicis libidinis, libidinantium membra purgare.
Aug. Quolibet pruritu libidinem, id est, concupiscentiam carnis laudes, dicit eam Ioannes apostolus a Patre non esse, sed ex mundo esse 31; propter quam recte dicitur diabolus princeps mundi esse 32. Nam scimus quod mundum Deus fecerit. Hoc ergo malo concupiscentiae carnis bene utitur pudicitia coniugalis; eiusque mali reatum a nascentibus tractum solvit regeneratio spiritalis. Hoc quamdiu non sapis, non Catholicus, sed Pelagianus futurus es; et Scripturis sanctis, quantumlibet eas defendere tibi videaris, contradicturus es. Me autem quoties propter hoc cui contradicis, Manichaeum dicis; profecto et illum dicis, qui hominem membris genitalibus infusum, et concupiscentiae voluptate concretum, ante dicit excipere delictorum contagium, quam vitalis spiritus munus haurire 33. Ambrosius est iste, Iuliane, Ambrosium Manichaeum dicis, insane!
Concupiscentia carnis frutex diaboli.
- Iul. Nam cum pronuntias, concupiscentiam carnis a principe tenebrarum in homine fuisse plantatam, eamque esse diaboli fruticem, ex se humanum genus quasi poma propria proferentem; absolute quidem proderis, quod non Deum, sed diabolum dicas hominum conditorem; quo dogmate impiissimo, et coniugiorum negotium, id est, genitalium admixtio, et caro cuncta damnatur.
Aug. Non damnatur: sed non a te quasi sana laudetur, ut etiam te confitente, a suo Conditore ac Salvatore sanetur. Nam hoc in quibus non fit, sine ulla dubitatione damnabitur.
Nihil de manichaeorum impietate deponis.
- Iul. Cum vero post hoc sacrilegium adiungis, et dicis, profiteri te diabolicam quidem esse gignentium coniugum voluptatem, diabolicam genitalium commotionem; sed tamen et ipsa membra quae moventur, et coniuges qui voluptate afficiuntur, reos non esse; verum pro his omnibus novos homines, id est, rude opus in nascentibus deitatis accusas; nihil quidem de Manichaeorum impietate deponis; sed tam immanem moti capitis ostendis furorem, ut consequentius fovendum, quam amputandum iudicaretur, nisi voluntatem ac studium in hac re tuum, et multorum eversio, et tua obstinatio, et Scripturarum multiplicatio loqueretur.
Aug. Has contumelias non indignanter audire debeo, cum his Ecclesiae doctoribus, qui per unum hominem in mundum introisse peccatum, sic intellegunt, ut rectus Apostolus loquitur, non ut Iulianus perversissimus opinatur. In his sunt, ut alios taceam, Afer Cyprianus, Gallus Hilarius, Italus Ambrosius, Graecus Gregorius; a quibus eruditissimis prudentissimisque iudicibus, quales te non invenire vana praesumptione conquereris, haeresis vestra prius est damnata quam nata.
Diabolo et libidini blandiris.
- Iul. Lege et de hoc quartum operis mei librum: et quantum diabolo, quem patrem tuum dicis, ac libidini matri tuae, sub criminandi specie blandiaris, intelleges.
Aug. Legi etiam quartum tuum, et meo sexto ad eius tibi cuncta respondi; quis autem nostrum vicerit, iudicet pius lector amborum.
Illius unius imitatione transire peccatum.
- Iul. Verum iam Apostoli verba videamus, quem mihi ad omnia, quae supra posui, respondere dixisti: Ad omnia ista huic respondit Apostolus, qui neque voluntatem arguit parvuli, quae propria in illo nondum est ad peccandum; neque nuptias, in quantum nuptiae sunt, quae habent a Deo non solum institutionem, verum etiam benedictionem; neque parentes, in quantum parentes sunt, invicem licite atque legitime ad procreandos filios coniugati; sed: " Per unum - inquit - hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt " 34. Quod isti si catholicis auribus mentibusque perciperent, adversum fidem gratiamque Christi rebelles animos non haberent, neque conarentur inaniter, ad suum proprium et haereticum sensum haec apostolica verba tam dilucida et tam manifesta convertere, asserentes hoc ideo dictum esse, quod Adam peccaverit primum, in quo de cetero, quisquis peccare voluit, peccandi invenit exemplum; ut peccatum scilicet non generatione ab illo uno in omnes homines, sed illius unius imitatione transire, cum profecto, si Apostolus hic imitationem intellegi voluisset, non per unum hominem, sed per diabolum potius, in hunc mundum peccatum intrasse, et per omnes homines pertransisse dixisset. De diabolo quippe scriptum est: " Imitantur eum, qui sunt ex parte ipsius " 35. Sed ideo " per unum hominem " - dixit - a quo generatio utique hominum coepit, ut per generationem doceret isse per omnes originale peccatum 36.
Aug. Dixisti verba libri mei, dic iam quemadmodum accipienda sint quae ibi posui verba Apostoli; ut magis magisque manifesteris haereticus, laudatorem te supponendo, ut auferas parvulis Salvatorem.
Tu abuteris imperitia faventium tibi.
- Iul. Abuti te imperitia faventium tibi, et delitescere sub ambiguitate verborum, quicumque ille fuerit operum nostrorum eruditus lector, intellegit. Reliquum vero vulgus, de quo Propheta loquitur ad Deum: Aestimasti homines sicut pisces maris 37; mutua praegressione decipitur, ac salutiferae discretionis ignarum, totum putat coniungi posse rebus, quod viderit vocibus esse sociatum. Quid vero sit consequens, quid repugnans, quibusque concessis quid lex inexpugnabilis et veneranda orationis cogat inferri, nisi doctissimus attentissimusque non iudicat.
Aug. Adhuc circuis quaerendo dialecticos, et vitando ecclesiasticos iudices. Dic iam quomodo accipiendum sit: Per unum hominem peccatum intravit in mundum; melius videlicet hoc intellegens, quam ille qui dixit: Omnes in Adam moriuntur, quia " per unum hominem peccatum intravit in hunc mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt " 38. Illius igitur culpa mors omnium est 39. Et idem ipse alibi: Fuit Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam et in illo omnes perierunt 40. Ambrosius est ille, non quicumque de vulgo, cuius imperitam multitudinem non valentem de tuis disputationibus iudicare, nimis alta cervice et proterva fronte contemnis; Ambrosius est, inquam, cui nulla ex parte in ipsis litteris saecularibus, de quibus multum inflaris, aequaris; in ecclesiasticis vero quis ille sit, audi vel lege Pelagium doctorem tuum, et noli amare sensum a sensu tanti huius doctoris alienum.
In libro tuo agglomeras quod catholici et quod manichaei dicunt.
- Iul. Et hoc est propter quod maxime, miserantes Ecclesiarum ruinas, ad virorum prudentia illustrium provocamus examen, ut non quid dicatur, sed quid consequenter dicatur appareat. Si enim sub tali concilio disceptaretur, tibi utique non liceret, aut quod negaveras inferre, aut quod affirmaveras denegare; in libro vero tuo, quem nulla pudoris censura castigat, et quod Catholici dicunt, et quod Manichaei, confidenter agglomeras, hac sola opinione contentus, si respondisse dicaris; quid autem habeat ponderis oratio tua, quid constantiae, cogitare etiam ineptum putas.
Aug. Rogo, dic iam quomodo intellegendum sit: Per unum hominem peccatum intravit in mundum 41; quid adhuc calumniaris, conviciaris, tergiversaris? Si in concilio, cuius videris desiderare iudicium, sederent Cyprianus, Hilarius, Ambrosius, Gregorius, Basilius, Ioannes Constantinopolitanus, ut alios taceam; numquid doctiores, prudentiores, veraciores iudices quaerere auderes? Ipsi contra dogmata vestra clamant, ipsi scriptis suis vestra scripta condemnant; quid quaeris amplius? Hoc iam in primo et secundo librorum meorum satis docui, quos contra tuos quattuor ego sex edidi; sed ecce adhuc te audire paratus sum; dic iam quomodo sit accipiendum, quod per unum hominem peccatum intravit in mundum.
Profiteris te imbecillum esse.
- Iul. Denique sine cunctatione tribuens quae poposci, quidque ex his confectum esset aspiciens, profiteris te ad hoc quod exstruximus, imbecillum esse; apostolum Paulum illis omnibus quae diximus, obviare; quem tamen inducis eadem quae tu dederas, concedentem. Ais enim: Apostolus neque voluntatem arguit parvuli, quae propria in illo nondum est ad peccandum 42; quo dato iam convictum est, nec posse in illo quodpiam esse peccatum, cuius nulla alia conditio est, secundum definitionem quoque tuam, quam voluntas admittendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere.
Aug. Haec definitio peccati est eius, quod non est etiam poena peccati. Nam ubi malae consuetudinis voces esse contenditis, atque ita voces vestri dogmatis suffocatis, dic, si audes, quomodo voluntati hominis liberum sit abstinere a malo, ubi audis. Non quod volo ago 43, aut nega esse malum, ubi audis: Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago 44. Sed utique agnoscimus, hoc peccatum poenam esse peccati; et ideo discernendum ab illa definitione peccati, ubi voluntas hoc committit, unde liberum est abstinere. Intellege quod dico; et dic iam, quaeso, quomodo sit accipiendum: Per unum hominem peccatum intravit in mundum 45.
Ne signum quidem criminis in puero.
- Iul. Ergo si Apostolus non arguit in illo propriam voluntatem, quam intellegit nec esse potuisse; pronuntiat utique, nec signum in eo criminis apparere, ea maxime iudicante iustitia, quae non imputat peccatum, nisi a quo liberum est abstinere. Verum non hoc solum tribuisse conten tus, addis: Neque nuptias arguit Apostolus, in quantum nuptiae sunt, quae habent a Deo non solum institutionem, verum etiam benedictionem 46. Quod per se solum aeque posset ad expugnandum peccatum naturale sufficere; quia, si scit Apostolus, ut scit, non esse nuptias arguendas, ad quarum conciliationem et ministerium et instrumentum pertinet a Deo instituta et benedicta sexuum cum voluptate commixtio; non potest de his diabolica germinare possessio, nec fructus earum reus est, apud eam maxime iustitiam, quae peccatum non imputat, nisi unde liberum est abstinere.
Aug. Noli, obsecro, cum tali voluptate commixtionem coniugum in paradiso suspicari, qualem nunc facit libido, quae non ad nutum voluntatis exsurgit, quae mentes etiam sanctorum, cohibenda quidem, sed tamen importuna sollicitat. Absit ut a fidelibus et prudentibus talis voluptas paradisi, talis illa pax et felicitas cogitetur.
Filii de vi seminum, non de vitiorum obscenitate nascuntur.
- Iul. Consideremus et tertium, quo benignitas tua in acquiescendi facilitate cernatur. Neque parentes, in quantum parentes sunt invicem licite atque legitime ad procreandos filios coniugati, Apostolus arguit 47. Expende quid dixeris, non argui ab Apostolo parentes, in quantum parentes sunt. Ideo ergo eos, in quantum parentes sunt, non posse diabolo fructificare, nec de his aliquid, in quantum parentes sunt, ad diabolum pertinere pronuntiat; filii autem in tantum pertinent ad parentes, in quantum parentes sunt; igitur nec rei, nec sub regno diaboli, nec arguendi a diabolo comprobantur. Ut enim hoc quod diximus, re petitione clarescat: In tantum sexuum coniunctio suboli participat, in quantum qui coniuges sunt, fiunt parentes; si autem aliquid inter se voluerint agere petulantius, vel per illicitos adulteriorum aberrare concubitus, hoc ad filios non potest attinere, qui de vi seminum, non de vitiorum obscaenitate nascuntur.
Aug. Iamne confiteris etiam inter coniuges esse posse petulantiam commixtionis? Ecce quod facit tua illa pulchra suscepta; hoc enim nisi cum ei ceditur non fit, quando ad petulantiam, quam tu quoque reprehendis, etiam coniuges liberorum procreandorum causa copulatos, nulla necessitate serendae prolis impellit; cuius tantus laudator esse voluisti, ut nemo credat quod etiam oppugnator esse audeas; quippe quam sic laudare non erubuisti, ut eam te liberet, nec puderet, etiam in paradisi beatitudine collocare.
Ad nascentes pervehuntur semina, non flagitia.
- Iul. Igitur ad nascentes generantium, non flagitia, sed semina pervehuntur; vim autem seminum Deus instituit, et sicut confiteri cogeris, benedixit.
Aug. Semina Deus instituit, sed qui possunt in natura vitiata bonum eius a malo eius ita discernere, ut neque putent naturam malum esse, neque vitium naturam esse, ipsi possunt discernere quid horum duorum ad Deum creare pertineat, quid sanare. Sed hoc vos non potestis, quamdiu Pelagiani, non Catholici estis. Dic iam, rogo, dic iam, quomodo sit accipiendum, quod per unum hominem peccatum intravit in mundum 48.
Peccata parentum ad filios pertinere non possunt.
- Iul. Filii igitur nec tunc rei sunt, quando in eorum generatione peccant parentes; quia in tantum ad liberos suos pertinent, in quantum parentes sunt; igitur et tantum filii ad parentes pertinent, in quantum filii sunt. Naturae quippe generantium constat germina communicare, non culpae. Quod si, ut ratio demonstrat, ita etiam Apostolum confirmare pronuntias; merito nos, eo docente, defendimus peccata parentum ad filios pertinere non posse; quandoquidem et Apostolus Spiritu Sancto clarus, et nos instructi luce rationis, et tu pondere impugnatae a te veritatis oppressus, communiter vereque fateamur, parentes in quantum parentes sunt, reos non esse; in tantum autem ad filios pertinere, in quantum parentes sunt; igitur filios in quantum filii sunt, id est, antequam aliquid per voluntatem propriam operentur, reos esse non posse.
Aug. Parentes quidem gignendo parentes sunt, et filii nascendo filii sunt; nec gignere autem, nec nasci malum est, quod pertinet ad institutionem Dei, et utrumque sine pudenda libidine posset in paradiso fieri, si nemo peccasset. Pudenda enim libido nisi aut peccato exorta, aut peccato vitiata esset, pudenda non esset; et aut nulla esset omnino, et sine illa ita servirent genitalia membra gignentibus, ut manus serviunt operantibus; aut ita esset subsequens voluntatem, ut numquam posset sollicitare nolentem; qualem nunc eam non esse, castitas docet, quae tales motus eius expugnat, et in coniugatis, ne vel inter se indecenter lasciviant, vel in adulteria prolabantur, et in quibusque continentibus, ne huic consentiendo, deiciantur. Ecce de qua trahitur originale peccatum; ecce per quam nasci noluit, qui venit, non suum ferre, sed nostrum auferre peccatum.
Numquam haec instructura potest quassari.
- Iul. Eant nunc, et omnia quidquid possunt, Manichaeae rationis moliantur ingenia, quam volunt longas patian tur cogitationum aerumnas; non arroganter, sed religiose polliceor, numquam hanc instructuram posse quassari.
Aug. Quam instructuram vocas, tibi ruina est, quae te ita pressit, ut laudare cogeret quod expugnas; si tamen est in te qualiscumque castitas, quae te faciat expugnare quod laudas.
Eadem per eadem repetens.
- Iul. Qua igitur fronte subiungis: Sed " per unum hominem peccatum in mundum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 49 "? Quod interpretaris hoc modo, ut peccatum ab illo dicat Apostolus generatione in posteros fuisse transmissum 50. Supra concesseras Magistrum Gentium nuptias, quibus Deus benedixerat, nihil accusare; voluntatem ad peccandum in nascente non esse; parentes autem, in quantum parentes sunt, licite sibi legitimeque ad procreandos filios coniugari; et addis illico, quasi dormiens priora dixisses, crimen ad posteros generatione transmitti. Si enim in tantum generant, in quantum parentes sunt; in quantum autem parentes sunt, licite sibi et legitime iunguntur; et haec coniunctio ab Apostolo non improbatur, quia a Deo non solum instituta, verum etiam benedicta est; quo ore, qua lege, qua fronte, hanc generationem reatus causam, radice criminum, servam diaboli, esse confirmas?
Aug. Iam nescio quoties haec dicta sunt, eisque responsum est. Multiloquio tibi excitas caliginem, quae te non permittit malitiam vitiorum a naturae bonitate discernere; et usque ad odiosum fastidium eadem per eadem repetens, nondum dicis quomodo sit accipiendum, quod per unum hominem peccatum intravit in mundum 51.
Etiam tu sentis quando dissentis.
- Iul. Non ergo argui meretur ab Apostolo et a diabolo possidetur; a Deo instituitur, et criminum fons est; a Deo postremo, ut confiteris, benedicitur, et a te frutex diabolicus accusatur.
Aug. Nuptias benedixit Deus, non resistentem spiritui concupiscentiam carnis, quae non fuit ante peccatum; peccatum autem, sicut nec illam concupiscentiam quae resistit spiritui, non benedixit Deus. Nuptiae porro, quas benedixit, si peccatum non fuisset admissum, quo natura vitiata est, aut sic uterentur genitalibus membris, quemadmodum aliis utimur, sine ulla libidine oboedientibus voluntati; aut pudenda ibi libido non esset, quoniam numquam resisteret voluntati, qualis nunc utique non est; quod profecto etiam tu sentis, quando ab ea sollicitante atque illiciente dissentis. Nuptiae tamen, etiam nunc laudabiles sunt; quia neque instituunt hoc malum in hominibus, sed inveniunt; et eo malo bene utuntur intentione generandi, quamvis trahant inde qui generantur originale peccatum, propter quod sunt regenerandi.
Nunc saltem.
- Iul. Quam mecum nihil egeris, litterarum omnium testatur eruditio; quam vero contra Apostolum nitaris, et contra Deum insanias, sententiarum tuarum pugna demonstrat. Sed ostenso iam, non posse haec coniungi, quae rerum natura dissociat; interrogemus et Apostolum, ne illius putetur inesse sensibus, quae in tuis est sententiis probata barbaries.
Aug. Dic iam nunc saltem, quod tantis anfractibus differebas.
Exemplum peccati intravit in mundum per eum qui peccavit nullum imitando.
- Iul. Audio itaque Paulum pronuntiantem, quia: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 52. Quod tu, non propter exemplum peccati, sed propter generationem dictum esse confirmas; nosque haereticos vocas, qui id ad exempla referamus; illoque te iuvari aestimas argumento: Profecto si Apostolus imitationem, inquis, intellegi voluisset, non " per unum hominem ", sed per diabolum peccatum intrasse, et per omnes homines pertransisse dixisset. De diabolo quippe scriptum est: " Imitantur autem eum, qui sunt ex parte ipsius " 53. Sed ideo " per unum hominem " dixit, a quo generatio utique hominum coepit, ut per generationem doceret isse per omnes originale peccatum 54. At ego video Apostolum nihil quod ad infamationem generationis spectaret humanae, nihil quod ad condemnationem innocentiae naturalis, nihil quod ad crimen divini operis, protulisse.
Aug. Diu dicis: Nihil, et cum hoc verbum repetere destiteris, dicturus es nihil. Quis enim non te rideat persuadere conantem, non pertinere ad generationem quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum; cum ipse homo non sit genitus ab aliquo, de quo ceteri gignerentur; sed pertinere dicitis ad exemplum, cum exemplum peccati, quod posteriores imitarentur, non intrarit in mundum, nisi per eum, qui nullum imitando peccavit? Primus namque peccavit. Hunc autem non Adam, sed diabolum esse, quis Christianus ignorat? Quid est ergo, quod te libet, nisi et non tacere, et nihil dicere?
Negas tu hominum imitatione delinqui?
- Iul. Denique id, quod ipsa verba non indicaverant, tu colligere argumentatione conatus, subdis, quia si de imitatione loqueretur, diabolum commemorare debuerat; sed quia de generatione voluisset intellegi, hominem dicere maluisse, quam daemonem. Interrogo ergo, quae fuerit tibi huius opinionis occasio. Quid enim? Negas tu hominum imitatione delinqui? Et licet res absoluta Scripturarum attestatione non egeat, tamen audi David: Noli aemulari inter malignantes, neque zelatus fueris facientes iniquitatem 55; ne aemulatus fueris eum qui prosperatur in via sua 56. Deinde omnes Scripturae Veteris Testamenti commonent Israelem, ne ritum profanae gentis imitetur. Quae igitur necessitas id cogebat, ut Apostolus, si imitationem vellet intellegi, diabolum magis quam hominem nominaret, cum et hominum et diaboli nosset imitatione delinqui? Aut ergo tu proba, non posse hominum imitatione peccari, nec hoc in lege uspiam contineri, et sic assere suspicioni tuae locum paratum; aut certe si manifestum est, nulla magis re quam imitatione vitiorum invaluisse peccata, grandi imperitia collegisti Apostolum de diabolo profecto dicturum fuisse, si imitationem voluisset intellegi.
Aug. Nonne ante dixi nihil te esse dicturum, homo nihil loquendo loquacissime? Sunt quidem peccata imitationis in mundo, cum homines peccantium hominum exempla sectantur, non tamen per eos homines, quos quilibet imitantur, peccatum quod peccantes imitarentur, intravit in mundum; sed per eum qui primus nullum imitando, peccavit; hic est diabolus, quem imitantur omnes qui sunt ex parte ipsius 57. Sic et peccatum, quod non imitando committitur, sed nascendo trahitur, per hunc intravit in mundum, qui primus hominem genuit. Nihil ergo dixisti, et nonnisi ad quosdam decipiendos, quosdam fatigandos lectores, tacere noluisti.
Imitationis peccatum per diabolum intravit in mundum.
- Iul. Quia ergo claret, imitationem malorum hominum non solum consequenter, sed et necessario dici; hoc interim argumentum tuum iacere perspicuum est. Quod vero addis, de diabolo esse scriptum: Imitantur eum, qui sunt ex parte ipsius 58; et ego assentior dictum esse prudenter ab eo, quicumque libri ipsius auctor est; sed tibi non prodest, quod scribuntur quidam diaboli imitatione peccare, nisi docueris non posse hominum imitatione delinqui.
Aug. Non hic quaeritur utrum hominum imitatione peccetur; quis enim nesciat, etiam hominum imita tione peccari? Sed quaeritur, quale peccatum per unum hominem intrarit in mundum; utrum quod imitando committeretur, an quod nascendo traheretur. Quia illud primum, id est, quod imitando committeretur, nonnisi per eum intravit in mundum, qui primus neminem imitatus ceteris imitaturis peccandi introduxit exemplum, hoc est, diabolus; hoc autem alterum, id est, quod nascendo traheretur, nonnisi per eum intravit in mundum, qui primus a nemine generatus, generandis ceteris originis ingessit initium; hic est Adam. De imitatione igitur Angelorum et hominum intellege te nihil ad causam pertinens dicere; sed tantum tacere noluisse. Disputamus enim, non de quocumque peccatore, qui quandocumque peccavit in mundo, sed de illo per quem peccatum intravit in mundum; ubi si quaeratur exemplum imitationis, diabolus invenitur; si contagium generationis, Adam. Proinde, dicens Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum 59, peccatum generationis intellegi voluit. Imitationis enim peccatum, non per unum hominem, sed per diabolum intravit in mundum.
Per imitationis intellectum Adam non potuit monstrari.
- Iul. Nam cum utrumque ex more dicatur, aliquando quod diabolum quis imitatus, invideat; aliquando quod hominem aemulatus, aut invidia, aut flagitiosorum sordibus oblinatur; hoc quoque imitationis nomen utrique possit convenire personae, id est, et cum de homine, et cum de diabolo dicitur; tu perridicule ineptire voluisti, per imitationis intellectum Adam non potuisse monstrari.
Aug. Numquid per quemcumque hominem, quem peccando alius imitatur, peccatum intravit in mundum? Dic, si potes, quid sit: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit 60, sive mors, sive peccatum, sive potius cum morte peccatum. Nam peccatum, cuius imitatione peccatur, nonnisi per diabolum intravit in mundum, qui primus non imitando fecit, quod alii facerent imitando.
Premendus adhuc locus est.
- Iul. Ad reliqua festinat oratio, sed premendus adhuc locus est, ut divisionibus quam possumus brevibus, lectori et intellegentia rei et memoria suggeratur. In omnibus quidem pene rebus homonymorum, quae aequivoca appellamus, conditio reperitur.
Aug. Promiseras te intellegentiam suggesturum esse lectori, et loqueris de homonymis et aequivocis; quomodo ergo te ipsi saltem Pelagiani intellecturi sunt, nisi prius ad scholas dialecticorum, ubicumque terrarum potuerint inveniri, propter haec discenda mittantur? An forte et categorias Aristotelis, antequam tuos libros legant, eis exponens ipse lecturus es? Cur non et hoc facias, homo ingeniosissimus, quandoquidem a deceptis miseris pasceris otiosus?
Imitatio animorum est.
- Iul. Sed ut nunc nobis sermo de praesentibus sit, generatio proprie sexibus imputatur, imitatio au tem semper animorum est. Hic ergo affectus animi, quod possibiliter voluerit imitantis, hominem pro diversitate causarum aut accusat, aut provehit; ita fit ut in bono et Deum, et Angelos, et Apostolos dicatur imitari; Deum: Estote perfecti, sicut Pater vester perfectus est 61; Angelos: Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra 62; Apostolos: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi 63. In malo vero imitatur diabolum, sicut dicitur: Imitantur eum, qui sunt ex parte ipsius 64; imitantur homines: Nolite esse tristes sicut hypocritae, exterminantes facies suas 65, imitantur animalia, cum mandatur: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus 66. His ergo verbis, tam adhortantibus quam deterrentibus, ostenditur imitationis affectus, qui utique si esse non posset, non indiceretur cavendus.
Aug. Sed peccatum imitationis, id est, quod imitatione fieret, non intravit in mundum, nisi per eum, qui ut imitatione peccaretur, sine imitatione peccavit; et non est Adam certe iste, sed diabolus. Qui enim dixit: Intravit in mundum 67, initium peccati huius ostendit; quod initium manifestum est, non esse factum per hominem, sed per diabolum; si peccatum quod imitarentur peccantes, velimus attendere. Restat igitur ut peccatum quod per unum hominem intravit in mundum, non imitationi, sed generationi recte possit attribui. Agimus sane Deo gratias, quoniam contra vestrum locutus errorem, voluntatem bonam, qua imitamur bonos, non viribus nostri liberi arbitrii, sed auxilio Dei esse tribuendam, velut coruscante tibi veritate confessus es; quandoquidem ut Angelos imitemur, non praesumendum a nobis, sed a Domino demonstrasti esse poscendum, sic exponens quod oramus et dicimus: Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra 68.
Qui malignitatem diaboli imitatur, filius diaboli est.
- Iul. Sed ut imitationis vocabulum rebus diversis manifestum est communiter convenire; ita generatio vere et proprie generantem substantiam indicat; non proprie autem, sed abusive studiis applicatur. Et tamen quia hic est iam usus loquendi et quod indicarit agnoscitur, et proprietatibus praeiudicium afferre non sinitur. Dicitur ergo diabolus generare peccantes, secundum quod Dominus in Evangelio: Vos, ait, ex patre diabolo estis 69. Quo sermone, eum dixit criminosorum patrem, cuius malignitatem convincebantur imitari; et tamen in absoluto est intellegentia, quia per hoc nomen, videlicet patris, nec diabolo sexus, nec hominibus illis aeria sit adscripta substantia. Iam igitur quid confici hinc voluerimus appareat. Si proprie numquam hominem homo iudicaretur imitari, et Apostolus per Adam omnes peccasse dixisset; ego libere praescriberem usu Scripturarum esse Apostolum vindicandum, ut quomodo Dominus diabolum dixerat patrem, qui substantia generare non poterat; ita Apostolus hominem scripsisset imitabilem, ne quid docuisse contra ratio nem perspicuam crederetur.
Aug. Numquid Adam prior in peccato imitabilis fuit, ut merito per illum hoc peccati genus intrasse diceretur in mundum? Nonne diabolus prior imitabilis in peccato exstitit? Per illum ergo intrasse in mundum peccatum, Apostolus diceret, si peccatum, quod imitando alii facerent, eo loco vellet intellegi.
Apostolus dicit primum hominem sequentibus peccantibus exemplum fuisse.
- Iul. Nunc vero si colligam, quae sunt in Evangelio abusive prolata, non sustinent; multo magis apostolus Paulus nullam errori occasionem praebuit, qui nihil dixit improprium, si pronuntiavit, peccatorem primum hominem sequentibus peccantibus exemplum fuisse.
Aug. Non ergo debuit istos duos proponere, unum ad peccatum, alterum ad iustitiam, Adam scilicet, et Christum. Si enim primum peccatorem, propter peccatum quod imitati sunt ceteri, posuisset Adam; profecto primum iustum, propter iustitiam ceteris imitandum, non Christum poneret, sed Abel; primus quippe Abel, nullum hominum imitans, sed ceteris imitandus, iustus fuit. Sciens autem quod loqueretur, Apostolus Adam posuit ad peccatum, Christum ad iustitiam; quia illum noverat generationis, istum regenerationis auctorem.
Malum et hominis et diaboli non nisi imitatione transit.
- Iul. Ac per hoc bardissime argumentatus es, quod si apostolus Paulus per imitationem transisse peccatum voluisset intellegi, diabolum magis quam Adam nominasset; cum clareat, et hominis et diaboli malum non nisi imitatione transire potuisse. Verum disiecto quod tu exstruxeras, non tam meis quam ipsius rationis manibus, quid nunc a nobis afferatur attende.
Aug. Non te disiecisse quod struxeram, nec sanae rationis, sed vanae tuae opinionis manus te frustra intulisse structurae nostrae, utriusque nostrum verba qui legerint iudicabunt.
A viro est generationis initium.
- Iul. Ostendit Apostolus non a se dictum esse, peccatum generatione transisse, quando nominans hominem, adiecit: unum; unus enim numeri principium est; et ille explicans per quem diceret intrasse peccatum, non solum eum nominavit, verum etiam numeravit: Per unum, inquit, hominem peccatum in hunc mundum intravit 70. Hic autem unus praebendae imitationi sufficit, generationi implendae non sufficit. Peccatum autem transiit, sed per unum. Manifestum est, imitationem hic, non generationem coargui, quae nisi per duos fieri non potest. Aut igitur ostende, per Adam solum sine muliere generationem exstitisse; nec hoc enim ab elegantia tui abhorret ingenii; aut certe quoniam vides generationem nisi per duos constare non posse, assentire vel sero, accusatum non esse per unum numerum opus duorum. Per unum, inquit, hominem peccatum intravit in mundum, qui dixit: per unum, intellegi per duos noluit. Quid rogo, quaerebat inter haec dogmata numerus, ut Apostolus tanta cura, non solum hominem, sed unum hominem nominaret? Verum apparet cautus augusti sermo consilii, qui revelante Spiritu Sancto, temporum nostrorum praecavit et exarmavit errores; ne in infamationem quippe aliquid instituti a Deo coniugii vel benedictae fecunditatis dixisse putaretur; cum causa posceret ut peccati replicaret exordia, per eum dixit numerum transisse peccatum, qui fetibus non poterat convenire. Et certe primi homines ambo deliquerant, qui ambo merito vocantur forma posteris fuisse peccati; cur non igitur Apostolus per duos ait transisse peccatum; quod et ad fidem magis historiae congruebat? Verum nihil potuit ab eo prudentius fieri; vidit enim, si duos nominasset, qui praevaricationi initium exemplumque praestiterant, et per eos affirmasset transisse peccatum, errori occasionem patere, ut putaretur per duorum nomina coniunctionem fecunditatemque damnasse. Ideoque prudentissime unum maluit nominare, qui non sufficiens ad generationis indicium, ad signum abundaret exempli; atque imitationem accusatus gravaret, nec fecunditatem numeratus argueret. Et ut breviter quod egimus colligatur, fecunditas in primis hominibus instituta, nisi per duos agi non potest; peccatum autem Apostolus intrasse pronuntiat, sed per unum.
Aug. Praedixeram te nihil esse dicturum; et ita esse, cuivis tardissimo clarum est. Numquid enim Evam non imitantur peccantes, aut peccatum generis humani non magis ex ipsa sumpsit initium? A muliere initium factum est peccati, et propter illam, sicut scriptum est, morimur omnes 71. Cur ergo non vis attendere, propterea potius Apostolum unum dixisse hominem, per quem peccatum intravit in mundum, quia non imitationem, sed generationem volebat intellegi? Sicut enim a muliere initium peccati fuit, sic initium generationis a viro est; prior enim vir seminat, ut femina pariat; ideo per unum hominem peccatum intravit in mundum 72, quia per semen generationis intravit, quod a viro excipiens concepit femina; quo more nasci noluit, qui solus sine peccato est natus ex femina.
Dicis ab uno homine coepisse generationem.
- Iul. Irrefutabiliter confectum est, peccatum illud ostendi ab Apostolo moribus ad posteros, non seminibus fuisse devectum. Quanta ergo de ore tuo effluxerit falsitas, intuere: Sed ideo " per unum hominem " Apostolus dixit, a quo generatio utique hominum coepit, ut per generationem doceret isse per omnes originale peccatum 73; cum ideo Apostolus per unum hominem 74 dixerit, ne putaretur isse per omnes originale peccatum. Ineptis ita, ut vix teneam cachinnum, qui dicis generationem ab uno homine coepisse; cum et diversitas sexuum, et lectio divina testetur, generationem non esse potuisse, nisi duo prius homines, id est vir et mulier, exstitissent.
Aug. Qui hoc legunt, legant iterum superiorem responsionem meam; aut, si eius bene meminerunt, deliramenta huius irrideant. Quamvis possem dicere, ideo non duos, sed unum hominem dixisse Apostolum, per quem peccatum intravit in mundum, quia scriptum est: Erunt duo in carne una 75; unde Dominus ait: Igitur iam non sunt duo, sed una caro 76; maxime quando vir adhaeret uxori, et initur concubitus. De concubitu autem proles gignitur, trahens originale peccatum, vitio propagante vitium, Deo creante naturam; quam naturam coniuges, etiam bene utentes vitio, non possunt tamen ita generare, ut possit esse sine vitio; quod ille qui sine ipso natus est vitio, evacuat in parvulis, etiam nolente Iuliano.
Adam ex se concepit et peperit?
- Iul. Aut si forte (quoniam aliter dogma tuum stare non potest) Adam ex se concepisse et peperisse responderis; Apostolum quidem non hoc sensisse nulli dubium; tu vero, quid sexui tuo volueris evenire, monstrabis.
Aug. Non expavescis quod scriptum est: Neque maledici regnum Dei possidebunt 77? Neque enim tam foeda convicia nihil te adiuvantia, nisi maledicendi libidine loquereris.
Hoc quoque contra vestram impietatem valet.
- Iul. Verum haec omissa faciamus, et illud, quod a vobis apparet posse in hoc loco referri, rationis viribus deteramus. Si ergo dixeris, scriptum esse de hac commixtione, quod fiant duo in carne una, et secundum hunc modum, Apostolum per unum hominem 78 dixisse, ut adhaerentia sibi generantium membra signaret; respondebo hoc quoque contra vestram impietatem valere. Non enim dictum est: Erunt duo homines in uno homine; sed: Erunt duo in carne una 79; quo unitionis nomine voluptas illa coeuntium et libido, quae sensum afficiens membra consternat ac, sicut ille prudens intellexit, unam carnem gestit efficere, a Deo instituta et corporibus ante peccatum doceretur inserta.
Aug. Si ut essent duo in carne una, facere nisi libido non posset (quam susceptam tuam talem prorsus, qualis nunc a te et laudatur et expugnatur, quam pudendam confiteris et sine pudore sic diligis, audes etiam paradisi possessione dotare); nullo modo etiam in Christo et in Ecclesia posset intellegi: Erunt duo in carne una. Neque enim tam longe exorbitas a veritatis via, ut etiam coniunctioni Christi et Ecclesiae, hanc audeas importare libidinem. Porro, si possunt sine ista esse duo in carne una Christus et Ecclesia, potuerunt etiam vir et uxor, si nemo peccasset, non pudenda libidine, de qua erubescit et qui eam laudare non erubescit, sed merito laudanda caritate coniungi, et filiorum procreandorum causa esse duo in carne una. Unde Dominus cum dicit: Igitur iam non sunt duo, sed una caro 80; non utique dicit: Non sunt duae, sed una caro. Quid ergo non sunt duo, nisi homines? Sicut Christus et Ecclesia simul non duo Christi, sed unus est Christus; unde et nobis dictum est: Ergo Abrahae semen estis 81; cum de illo dictum sit Abraham: Et semini tuo, quod est Christus 82.
Verecundia?
- Iul. Ac per hoc nihil sibi vel de iucunditate eius, vel de verecundia potest diabolus vindicare.
Aug. Quid est quod dicis: de verecundia? An confusionem nominare confunderis? Et tamen pudendam libidinem, et ante peccatum fuisse dicis in eis, de quibus dicit Scriptura: Nudi erant, et non confundebantur 83.
Non anima de anima.
- Iul. Verumtamen hic Apostolus si quid tale sensisset, per unam carnem, non per unum hominem peccatum intrasse dixisset. Per generationem vero substantia carnis soboli sola participat; quia non anima de anima, sed caro de carne trahitur; in nomine autem hominis, et animus proprie iudicatur et corpus, ac per hoc Apostolus unum hominem nominando, nec negotium fecunditatis ostendit, in quo nihil praeter substantiam carnis impertiri noverat; nec duos intellegi voluit, qui unum inculcavit, ut doceret imitatione transisse, non generatione peccatum.
Aug. Quid est ergo: Iam non sunt duo, sed una caro 84, nisi: Non sunt duo homines, propter unam carnem? Cum et ipsa caro possit dici homo, a parte totum; sicut: Verbum caro factum est 85; quia homo factus est, de quo dictum est. Apostolus etiam quod ait: Exterior homo corrumpitur 86; puto quod carnem intellegi voluit. Propter quod recte loquimur, cum dicimus: Hominis sepulchrum; quamvis caro ibi sola sepulta sit. Nec erravit quae dixit: Tulerunt Dominum meum de monumento 87; quamvis sola caro ibi posita fuerit. Manente ergo de anima obscurissima quaestione, potuit dici: Per unum hominem peccatum intravit in mundum 88; etiamsi ad propaginem sola caro pertineat. Haec itaque attende, et quam nihil dixeris vide.
Exempla culpavit.
- Iul. Hic iam licet egerit partes suas veritas, tamen ut sit intentus lector, admoneo. Plurimum igitur in hoc conflictu de meo iure deposui, secutusque quo adversarii temeritas provocaverat, adeo sanae fidei scita defendi, ut etiamsi Magistri Gentium verba essent, quibus illum usum Traducianus putavit; liqueret tamen eum nihil de naturali sensisse peccato, qui nominando hominem, sed unum, non utique generationem criminis, sed exempla culpasset.
Aug. Exemplum dedisti, sed vanitatis in te ipso, quia, si exemplum peccati a primo peccatore homine Apostolus poneret, id est, Adam; profecto exemplum iustitiae a primo homine iusto poneret, id est, Abel.
Dixit Paulus mortem transisse, non peccatum.
- Iul. Constat autem non esse apostolicorum verborum eum ordinem, quem inimicus noster putavit. Argumentatur quippe hoc modo: Si Apostolus imitationem, inquit, voluisset intellegi, non " per unum hominem " 89, sed per diabolum peccatum intrasse, et per omnes homines pertransisse dixisset. De diabolo quippe scriptum est: " Imitantur eum, qui sunt ex parte eius " 90. Sed ideo " per unum hominem " dixit, a quo generatio utique hominum coepit ut per generationem doceret isse per omnes originale peccatum 91. In hoc ergo mentitur, quod affirmat beatum Paulum pronuntiasse, quia per unum hominem peccatum intraverit in mundum, atque ita in omnes homines pertransierit; hoc, inquam, in Magistri Gentium sermonibus non tenetur; ille quippe non dixit peccatum transisse, sed mortem. Est ergo ordo verborum: Sicut per unum hominem peccatum in mundum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 92. Sublimis informator Ecclesiae, quid sibi dicendum esset expendit: Per unum, inquit, hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit. Iam nominaverat mortem, atque peccatum; quid fuit necesse ut in eo quod pertransisse dicebat, mortem a peccati communione separaret, ut signanter ostenderet, in hunc quidem mundum per unum hominem intrasse peccatum, et per peccatum mortem; in omnes vero homines non peccatum transisse, sed mortem, utique iudicii illatam severitate, praevaricationis ultricem, non corporum semina, sed morum vitia persequentem; nisi quia commendare et praemunire curavit, ne vestro dogmati opitulatus aliquid putaretur?
Aug. In eo quidem loco, ubi dictum est: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit; utrum peccatum, an mors, an utrumque per omnes homines pertransisse dictum sit, videtur ambiguum; sed quid horum sit, res ipsa tam aperta demonstrat. Nam si peccatum non pertransisset, non omnis homo cum lege peccati, quae in membris est, nasceretur; si mors non pertransisset, non omnes homines, quantum ad istam conditionem mortalium pertinet, morerentur. Quod autem dicit Apostolus: In quo omnes peccaverunt; in quo, non intellegitur nisi in Adam, in quo eos dicit et mori; quia non erat iustum, sine crimine transire supplicium. Quacumque te vertas, nullo modo catholicae fidei fundamenta subvertes; praesertim quia et tu ipse tibi adversaris, qui nunc dicis non peccatum transisse, sed mortem; cum superius dixeris, Apostolum ideo non duos homines, sed unum inculcasse, ut doceret imitatione transisse, non generatione peccatum 93. Transiit ergo cum morte peccatum; quid est quod nunc dicis, non peccatum transisse, sed mortem?
Quantum distet inter te et Paulum.
- Iul. Quantum igitur inter te et Paulum distet, intende. Ille dicit: Per unum hominem 94, tu: Per duos, id est, per generationem. Ille pronuntiat, in primo homine et peccatum et mortem fuisse, ad posteros vero solam transisse mortem; tu contra asseris, et peccatum ad omnes et interitum cucurrisse.
Aug. Iam responsum est: relegant qui volunt, quae supra diximus, ne superfluo eadem iterum iterumque repetamus.
Impudenter sub umbra Pauli delitescis.
- Iul. Impudenter igitur sub umbra eius nominis delitescis, cum nimis diversa contrariaque dicatis. Ille enim arguit opus hominum, tu opus Dei; ille studia delinquentium, tu innocentiam vitamque nascentium; ille voluntatem hominum, tu naturam.
Aug. Superius ad omnia ista responsum est; unde iam te irridet qui meminit; qui vero non meminit, si illa relegerit, profecto ista tua vana cum irriserit, te dolebit.
Mors aeterna intravit in mundum cum peccato.
- Iul. Intravit igitur, secundum Apostolum, per unum hominem peccatum in hunc mundum et per peccatum mors, quoniam illum et reum et damnationi mortis perpetuae destinatum mundus aspexit. In omnes autem homines mors pertransiit, quia una forma iudicii praevaricatores quosque etiam reliquae comprehendit aetatis; quae tamen mors nec in sanctos nec in innocentes ullos saevire permittitur, sed in eos pervadit, quos praevaricationem viderit aemulatos 95.
Aug. Hoc loqueris, quod obiectum est haeresiarchae vestro Pelagio in episcopali iudicio Palaestino, quod ita factus fuerit Adam ut, sive peccaret sive non peccaret, moriturus esset. Hanc enim mortem, qua omnes morimur, de qua dictum est: A muliere initium factum est peccati et propter illam omnes morimur 96, non vis ex peccato in omnes fecisse originaliter transitum, ne cogaris fateri simul etiam originaliter transisse peccatum; sentis quippe, quam iniquum sit sine merito transisse supplicium. Verumtamen tam catholicum est, quod expugnare conaris, ut hoc ille, cui sicut dixi, obiectum est, nisi damnasset, profecto ex illo iudicio damnatus exisset. Mors ergo et ista, qua spiritus a corpore separatur, et illa, quae dicitur secunda, qua spiritus cum corpore cruciabitur, quantum attinet ad meritum generis humani, in omnes homines pertransiit; sed gratia Dei per eum, qui venit, ut moriendo regnum mortis auferret, ea resurrectione, cuius in illo praecessit exemplum, mortem regnare non sivit. Hoc tenet catholica fides, hoc tenent iudices, quos Pelagius formidavit, hoc non tenent haeretici, quos Pelagius seminavit.
Praevaricatio Adae non est facta naturalis.
- Iul. Quae praevaricatio licet non sit facta naturalis, fuit tamen forma peccati atque ob hoc licet non aggravet nascentes, tamen accusat imitantes.
Aug. Et si tu oblitus es grave iugum, quod aggravat nascentes, nos te non desistimus commonere.
Mors iudicialis transit in omnes qui peccant libera voluntate.
- Iul. Mors autem iudicialis transiit in eo, in quo peccaverunt omnes, sed libera voluntate; quo verbo, id est omnes Scripturarum more multitudo, non universitas indicatur.
Aug. Frustra recta verba torquere et clara obscurare conaris: in eo peccaverunt omnes, in quo moriuntur omnes. Ipse est Adam, in quo si parvuli non moriuntur, profecto nec in Christo vivificabuntur; sed quoniam, sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur 97, ideo qui volunt haec verba pervertere, ipsi eis manentibus evertuntur.
Regnum mortis est mors aeterna.
- Iul. Sed iam pergamus ad reliqua, ut, cui dogmati Apostolus concinat, sicut ex multa parte claruit, processibus sacri sermonis ostendat. Quid autem aliud indicant etiam sequentia verba apostolica? Cum enim hoc dixisset, adiunxit: " Usque ad legem peccatum in mundo fuit ", id est quia nec lex potuit auferre peccatum; " peccatum autem non deputabatur, cum lex non esset " 98. Erat ergo, sed non deputabatur, quia non ostendebatur, quod deputaretur; sicut enim alibi dicit: " Per legem cognitio peccati 99, sed regnavit - inquit - mors ab Adam usque ad Moysen ", hoc est, quod supra dixerat:" usque ad legem "; non usque ad Moysen, ut deinceps non esset peccatum, sed quia nec lex per Moysen data regnum potuit mortis auferre, quae non regnat utique nisi per peccatum. Regnum porro eius est, ut hominem mortalem in secundam etiam, quae sempiterna est, praecipitet mortem. " Regnavit autem ". In quibus? " Etiam in his - inquit - qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, qui est forma futuri " 100. Cuius futuri nisi Christi? Et qualis forma nisi a contrario? Quod alibi etiam dicit: " Sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur " 101. Sicut in illo illud, ita in isto istud; ipsa est forma. Sed haec forma non omni ex parte conformis est; unde hic Apostolus secutus adiunxit: " Sed non sicut delictum ita et donatio; si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit " 102. Quid est: " multo magis abundavit "? Quia omnes, qui per Christum liberantur, temporaliter propter Adam moriuntur, propter ipsum autem Christum sine fine victuri sunt 103. Nihil aliud consequentibus Apostoli sermonibus indicari professus es quam originale peccatum; quod nos approbavimus ipso sui exordio non ab eo ostensum fuisse, quia per unum, non per duos peccatum transisse signaverat.
Aug. Iam responsum est et adhuc tu vana loqueris, neque hoc mirum est; adhuc enim, quid responderim, nescis. Tunc eris impudentior, quando scieris, si vanis relictis vera tenere nolueris.
Quodcumque tempore ablatum est, naturale non fuit.
- Iul. Verumtamen utrum id, quod praeterie rat, vel nunc intimet, expendendum est. Usque ad legem - inquit - peccatum in mundo 104. Tu dicis, quia hoc peccatum Apostolus naturale voluerit intellegi; quaero ergo, si usque ad legem fuit, cur desierit esse post legem. Neque enim acquiesco, ut usque ad legem usque ad finem eius potius quam usque ad exortum intellegam; mecum facit verbi proprietas: quod dicit usque ad legem fuisse, ostendit non esse post legem et, quodcumque tempore ablatum est, naturale non fuit. Quod ergo infregit censura legis et infringendo ex multa parte restinxit, imitatione apparet, non generatione susceptum.
Aug. O intellectum, quid aliud dicam quam haereticum! Si ergo lex abstulit peccatum, quia sic vis intellegi usque ad legem, fuit ergo per legem iustitia. Si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est 105. Si autem peccatum lex non abstulit, ut non esset, quod prius eam fecisse dixeras et mox te paenituit, sed tamen peccatum lex infregit, ut postea correxisti, et ex multa parte restinxit, mentitus est qui ait: Lex subintravit, ut abundaret delictum 106; sed quia ille verum dixit, tu nihil dicis et tamen nihil dicendo haeretica pertinacia contradicis.
Quomodo peccatum mundi tollit Agnus Dei.
- Iul. Verum ne videar hic nimis tecum agere tenaciter, acquiescamus, quod usque ad legem 107 usque ad Christum possit intellegi; concedis ergo peccatum hoc, quod dicis originale, non esse post Christum. Et quomodo et in Apostolorum membris et in omnibus baptizatis et usque hodie post tot saecula adventus Christi opus diaboli, fruticem adversariae potestatis, legemque peccati manere, vigere, vivere dicis?
Aug. Non hoc dico; nihil dicis. Aliud est peccatum, aliud concupiscentia peccati, cui non consentit, qui per gratiam Dei non peccat, quamvis et ipsa concupiscentia peccati vocetur peccatum, quia peccato facta est, sicut scriptura quaelibet manus eius dicitur, cuius manu facta est. De quo autem dictum est: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi 108, ipse reatum peccati, quod generatione trahitur, regeneratione dissolvit; ipse spiritum donans facit non regnare peccatum in nostro mortali corpore ad oboediendum concupiscentiis eius 109; ipse quotidiana indulgentia, propter quam quotidie dicimus: Dimitte nobis debita nostra 110, si quid concupiscentia peccati etiam bene resistendo certantibus male persuaserit, misericors delet; ipse gravi ruina elisos erigit paenitentes; ipse, ubi non possit omnino peccari, perducet constituetque regnantes, quando dicetur : Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis est peccatum 111. Ecce quomodo peccatum mundi Agnus ille Dei tollit, quod lex auferre non potuit.
Peccatum traducis non imputabatur ante legem.
- Iul. Verum videamus et reliqua. Pecca tum autem non deputabatur, ait Apostolus, cum lex non esset 112; post quod tu subdis: Erat ergo, sed non deputabatur, sicut alibi dicit: " Per legem cognitio peccati " 113. Si ergo per legem peccati est facta cognitio et peccatum traducis ante legem non imputabatur, ostende hoc imputatum fuisse sub lege. Nam si per legem peccati cognitio, ante legem ignoratio peccati, ambigi non potest hanc fuisse causam maximam promulgandae legis, ut proderetur et caveretur, quod prius latebat.
Aug. Ut proderetur, verum dicis, hoc et nos dicimus; ut autem caveretur, non lex sed gratia, non littera sed spiritus fecit; lex enim subintravit, non ut caveretur, sed ut abundaret peccatum et superabundaret gratia, qua peccatum et deleretur factum et, ne fieret, caveretur.
Ostende sub lege imputatum fuisse originale peccatum.
- Iul. Hic sit ergo summa certaminis: aut ostende imputatum sub lege fuisse cuiquam originale peccatum, ostende fuisse monstratum, et consentiam de hoc peccato Apostolum locutum fuisse.
Aug. Ostendo quidem, quod provocas ut ostendam; sed si oculos operiatis ad ea, quae videre non vultis, et ne ab aliis videantur, nebulas contentionis offunditis? Circumcisio carnis lege praecepta est 114, qua non posset melius significari per Christum, regenerationis auctorem, tolli originale peccatum. Cum praeputio quippe omnis homo nascitur, quemadmodum cum originali peccato, et octavo die lex circumcidi carnem praecepit, quia Christus die dominico resurrexit, qui post septimum sabbati octavus est; et circumcisus praeputiatum gignit traiciens in illum, quo ipse iam caruit, sicut baptizatus in filium, quem generat carne, reatum tamen traicit originis, quo absolutus est ipse. Postremo in lege scriptus est Psalmus: Ego in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis mater mea in utero me aluit 115. Quod videretis profecto nec auderetis aliquid contradicere, si Cypriano et Ambrosio ceterisque talibus Ecclesiae Doctoribus fidei oculos similes haberetis.
In lege non potest inveniri.
- Iul. Aut certe, quia hoc in lege non potest inveniri, acquiesce, impudentissime, de eo peccato loqui Apostolum, quod imitatione trahitur, voluntate committitur, ratione arguitur, lege ostenditur, aequitate punitur.
Aug. De omni peccato, quod per Christum tollitur, dictum est: Usque ad legem peccatum in mundo fuit 116, quoniam lege non tollitur sive originale sive additum, sive quod erat et ante legem, sive quod etiam lege subintrante abundavit. Cum autem ais de eo peccato loqui Apostolum, quod aequitate punitur, expergiscere et vide ibi esse et originale peccatum; non enim aliter aequitas Dei grave iugum imponeret ipsis quoque exordiis parvulorum, quod iugum cura nostra saepe commemorat, ut cervicem tuam, si non inflexerit, frangat. Nam hoc peccatum etiam lege monstrari praecepto circumcisionis ostendi; quod si negas tu, doce, quo peccato proprio, si non circumcideretur, interibat anima parvuli de populo suo 117. Scio, non doces, sed volens nos fatigare nec taces.
Invenies te vana dixisse.
- Iul. Ceterum, quod fingitis, originale peccatum nec per unum transmitti potest, quoniam generatio per duos agitur.
Aug. Iam responsum est: lege, quae hinc a me dicta sunt, et invenies te vana dixisse.
Peccatum originale non potuit aliquando esse, si potest aliquando non esse.
- Iul. Nec potuit aliquando esse, si potest aliquando non esse, quia naturalia ab initio substantiae usque ad terminum illius perseverant.
Aug. Hoc et de morte posses dicere, nam etiam cum ipsa nascimur. Corpus enim mortuum est propter peccatum 118; sed et si non propter peccatum, sicut desipitis, nascimur tamen sine dubitatione mortales, et tamen mors atque mortalitas non erit immortaliter viventibus nobis. Sicut ergo mors originalis est et tamen potuit esse, potest non esse melius nostra manente natura, sic et originale peccatum et potuit esse generatione tractum et potest non esse regeneratione detractum.
Noli ita vel ita nasci.
- Iul. Nec a lege ostensum est vel ostendi potuit, quia numquam legislator usque ad hanc veniret amentiam, ut praeciperet cuiquam: Noli ita vel ita nasci; et quod admo neri non decuit, ut corrigatur, iustum esse non potest, ut puniatur.
Aug. Non praecipitur homini, quomodo nascatur, sed praeceptum est, quomodo ille viveret, praeceptumque violavit; a quo parente peccatum originale deducitur. Praecipitur etiam, ut infans circumcidatur, damnandus nisi circumcidatur, cui tamen non solum aliquid aliud, sed nec saltem circumcisio ipsa praecipitur; ac per hoc non quidem praecipitur homini, quo modo nascatur, mundus tamen non est a sorde peccati nec infans, cuius est unius diei vita super terram 119. Lege verba sancti Iob et invenies te esse mendacem loquente illo, quem Deus dixit esse veracem.
Post Christum non est peccatum originale.
- Iul. Et quod usque ad legem est, ostenditur non esse post legem, ostenditur postremo non esse post Christum.
Aug. Ita reatus huius peccati ostenditur non esse post peccatorum abolitionem, sicut mors post carnis resurrectionem.
Olim non est, numquam fuit.
- Iul. Ac per hoc secundum argumentationem quoque tuam olim non est, secundum testimonium veritatis numquam fuit.
Aug. O si vos non essetis, qui contra testimonium veritatis falsum testimonium vestrum et dicitis et insuper scribitis!
Optima definitio peccati.
- Iul. Et ut, quod egimus, inculcetur memoriae lectoris: definisti quondam peccatum et optime nihil esse aliud quam voluntatem admit tendi, quod iustitia vetat et unde liberum est abstinere.
Aug. Iam responsum est, quod peccati sit ista definitio, non eius, quod sit et poena peccati 120.
Non potest puniri a Deo qui liber non est.
- Iul. Quae definitio ad intellegendam quoque iustitiam Dei aperuit viam, ut censeremus aequitatem divini neutiquam stare iudicii, nisi illud imputasset in peccatum, a quo nosset liberum fuisse ei, qui propter hoc affligitur, abstinere.
Aug. Propter quid ergo affliguntur parvuli, si nullum habent omnino peccatum? An omnipotens et iustus Deus iniustas poenas a tot innocentibus prohibere non potuit?
Te delectat vana garrire.
- Iul. Magistrum vero Gentium rationem privilegio auctoritatis armantem pronuntiasse, quia per unum hominem in hunc mundum culpa transierit, quo nomine separavit opera nuptiarum, quae sine duorum negotio esse non possunt, commendavimusque ob hoc ab illo unum fuisse nominatum, ne quis duos intellegere auderet.
Aug. Iam responsum est; assidue te delectat vana garrire.
Non a femina, sed a viro.
- Iul. Et re vera multo ego consequentius unum, quem Apostolus dicit, unum assero, ut doceam vitium imitationis, non generationis fuisse, quam Traducianus unius nomine, qui dicitur peccati fuisse vestibulum, seminibus rem admovet voluntatis, quod rerum natura non recipit.
Aug. Desine, quod iam refellimus, iterare. Quid nos cogis adhuc eadem atque eadem dicere contra tantam sapientiam tuam, qua putas ideo non significari generationem, ubi dictum est: Per unum hominem peccatum intravit in mundum 121, quia, per duos fit generatio, non per unum, quasi peccatum illud, quod non vultis generatione, sed imitatione transisse, unus admiserit? Cum ergo et ipsum fuerit a duobus admissum, cur per unum hominem dictum est peccatum intravit in mundum, nisi quia non a femina concipiente atque pariente, sed a viro seminante est generationis exordium aut quia iam non sunt duo, quando per coitum una fit caro?
Fidei nostrae puritas in solido est collocata.
- Iul. Postea quoque ad legem ventum est, ad cuius usque tempus perscripsit Apostolus non ostensum viguisse peccatum; quod tu tempus usque ad finem legis protelare conatus es non intellegens nequidquam te argumentatum, quandoquidem constringendus a nobis esses, ut probares hoc peccatum, de quo mentiris Paulum locutum et quod asseris usque ad abolitionem regnasse Veteris Testamenti, vel imputatum fuisse vel imputari potuisse sub lege, vel certe acquiesceres non regnare post Christum, ut sensibus tuis saltem inflexa violenter Apostoli sententia consonaret. Horum autem nihil reddi a te potest; fidei ergo nostrae in solido est puritas collocata, cui et rationis instituta et iustitiae dignitas et Apo stoli per omnia scita conveniunt.
Aug. Nihil te dicere et, quod respondimus, monstrat et tu ipse; Apostolus quod ait: Usque ad legem peccatum in mundo fuit 122, non originale tantum, sed omne peccatum intellegi voluit, et ideo usque ad legem fuit, quia nec lex potuit auferre peccatum. Usque ad legem quippe dictum est, ut etiam ipsam legem sententia ista concluderet, quomodo dictum est in Evangelio: Omnes ergo ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim 123; non enim excepto David, sed ipso etiam computato numerus iste completur. Sicut ergo cum audimus quattuordecim generationes usque ad David, non excipimus David, sed ipsum etiam computamus, ita cum audimus: Usque ad legem peccatum in mundo fuit, non excipere legem, sed etiam ipsam computare debemus, quia, sicut David non est extra numerum, qui dictus est usque ad ipsum, sic lex non est extra permansionem peccati, quod fuisse dictum est usque ad ipsam, ac per hoc nemo tollit peccatum, quod nec lex, quamvis sancta et iusta et bona, potuit auferre, nisi ille de quo dictum est: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi 124. Tollit autem et dimittendo, quae facta sunt, ubi et originale comprehenditur, et adiuvando ne fiant, et perducendo ad vitam, ubi fieri omnino non possint.
De opinione Apostoli nobis est certamen.
- Iul. Sed videamus et reliqua. Postquam ergo dixisti: Haec forma non omni ex parte conformis est, adiungis: Unde hic Apostolus secutus adiunxit: " Sed non sicut delictum ita et donatio; si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in plures abundavit " 125. Quam sententiam hoc modo exponis: Quid est: " multo magis abundavit ", nisi quia omnes, qui per Christum liberantur, temporaliter propter Adam moriuntur, propter ipsum autem Christum sine fine victuri sunt? 126 Pronuntiavit certe Apostolus, de cuius nobis est opinione certamen, efficacius operari ad collationem salutis et copiosius gratiam Salvatoris quam peccatum Adae, ut ostenderet multo vehementius profuisse Christum et pluribus profuisse, cuius gratia, ut ipso eius verbo utar: abundavit in plures, quam praevaricationem primi hominis nocuisse, quem tu dicis seminibus illigasse peccatum.
Aug. Multo magis abundavit dixit, non: In magis multos, id est non: In plures. Quis enim non videat plures esse in genere humano, in quos non abundavit, ut ex pluribus ostenderetur, quid universae massae iusto iudicio deberetur, nisi, ubi vellet Spiritus spiraret et Deus quos dignaretur vocaret et quem vellet religiosum faceret 127?
Legantur sine perversitate verba Apostoli.
- Iul. Proba igitur hoc, quod intellexit Apostolus, vestris cohaerere dogmatibus.
Aug. Legantur verba eius sine perversitate legentium, qualis est in vobis, et nulla alia probatio re quiretur.
Tantum virus.
- Iul. Si enim Adam, ut dicitis, peccato naturali generavit omnes in condemnationem tantumque de suis visceribus in sobolem virus effudit, ut in natura hominis cuncta Dei instituta turbaret.
Aug. Quando parvulum spiritus vexat immundus animamque eius et corpus affligit, sensus sanitatemque pervertit, nonne universa eius quam Deus instituit natura turbatur? Nec invenitis omnino tanti huius mali meritum negantes originale peccatum. Cur enim non hic attendis in natura hominis per diaboli virus cuncta Dei instituta turbari? Dic causam parvuli, dic reatum eius, cui recens nato ista contingunt, qui non vis verba Apostolica sic accipere, quemadmodum accipit, ex quo est instituta, catholica Ecclesia et quemadmodum suis tam perspicuis malis confitetur ipsa natura. Et tamen, si bene consideremus, Dei nullo modo instituta turbantur, quoniam praescius futurorum cuncta constituit nec totum, quod meretur apostatica creatura, singulis reddit, sed in mensura et numero et pondere disponens omnia 128 neminem sinit mali aliquid perpeti quod non meretur, quamvis non tantum, quantum massae debetur universae, singulus quisque patiatur.
Nunc nuptiae sine dono diaboli esse non possunt.
- Iul. Ut sine dono diaboli, ad quod dicis libidinem sexuum pertinere, nuptiae, quas Deus creaverat, esse non possent; immo illis, quas ordinaverat, institutionis suae honore avolantibus, has, quarum ordo permansit, cum motione genitalium, cum pudore coeuntium, cum calore et consternatione membrorum, cum iucunditate sensuum, cum iniquitate nascentium, diaboli, non Dei opus esse cogeret atque convinceret.
Aug. Si malum vitiorum, quod nisi in aliquo bono esse non potest, a naturarum bonitate discernas, nec excusabis diabolum nec accusabis Deum, nec excusabis libidinis malum nec accusabis nuptiarum bonum.
Uno torrente omnes in condemnationem rapiuntur.
- Iul. Ipsam postremo arbitrii libertatem unius peccati impulsione subrueret, ut nemo deinceps in potestate haberet vetera crimina virtutis electione respuere, sed uno omnes in condemnationem eversae humanitatis torrente raperentur.
Aug. Cur non potius miraris universi generis humani ab exordio nativitatis tantam miseriam, ut nemo beatus nisi ex misero fiat neque nisi post hanc vitam malis omnibus careat, cui per Dei gratiam praestatur, ut careat? Hoc mirando te corriges et iustum Dei iudicium, quoniam per unum hominem peccatum intravit in mundum, in generis humani non iniusta afflictione cognosces.
Nimis imbecilla Christi gratia.
- Iul. Si haec, inquam, cuncta in Dei imaginem primi hominis invexit iniquitas, manifestum est nimis esse imbecillam Christi gratiam in suis muneri bus, quae nihil, quod his tot trabalibus malis mederetur, invenit; aut si invenit, affirma. Singula enim nunc singulis conferamus. Si Adam praeter voluntatis opera ipsius naturae instituta subvertit, nihil debuit magis Christus quam ea, quae ab illo fuerant elisa, reparare his videlicet vestigiis, quibus ille subruerat.
Aug. Hoc facit, sed non quomodo tu vis. Quis enim cognovit mentem Domini aut quis consiliarius eius fuit? 129
Baptizatae non deberent parere cum gemitu.
- Iul. Id est ut in nuptiis baptizatorum neutiquam sentiretur libido nec eodem modo, quo etiam ceterarum Gentium, genitalia moverentur.
Aug. Non ergo debuerunt baptizatae cum gemitu parere, quoniam hoc, quod negare non potes, poena est feminae peccatricis.
Nec mortales deberent esse baptizati.
- Iul. Recederet postremo post donum gratiae coeuntium pudor nec iret per membra quietis imitatio nec paterentur sensus onera dulcedinis, liberum postremo baptizatis redderetur arbitrium, ut per correctionem naturae expulsa lege peccati tam possibile confitereris esse mortalibus nitere splendore virtutum quam sordibus horrere vitiorum, immo penitus nec mortales, qui sacramentis imbuuntur, esse deberent.
Aug. Et tamen, Iuliane, tales nuptias in paradiso constituere non te pudet, ubi coeuntium confiteris pudorem. Ergone aliquid pudendum erat, ubi nihil nisi laudandum, qui super cuncta laudandus est, conditor instituerat? Sed quis potest hoc sapere et dicere, nisi quem non pudet id laudare quod pudet?
Amotio peccati ablatio mortis.
- Iul. Si enim pugnat medicina cum vulnere et mors peccato dicitur accidisse, ablationem mortis amotio peccati debet operari.
Aug. Adhuc quidem dicitis Adam sic fuisse factum, ut, sive peccaret sive non peccaret, moriturus esset; sed ista dicentes iam vos magister vester in episcopali iudicio Palaestino nec sine se ipso, quia non se correxit, Pelagius ipse damnavit 130. Deus autem non in isto saeculo maligno beatificat suos, quibus hic peccata dimittit, et spiritus gratiae pignus impertit. Ideo eis, qui etiam malis saeculi huius vel delectabilibus vel saevis atque asperis partim non utuntur, partim bene utuntur, futurum promisit saeculum, in quo mala nulla patiantur, ubi tales essent et nuptiae, quales in illo paradiso, si nemo peccasset, esse potuissent, in quibus nihil pudendum esset; sed nec tales erunt, quoniam beatorum numero impleto, cui sint nuptiae necessariae, generatio ipsa non erit.
Mala praesentia et bona promissa.
- Iul. Verum cum nihil horum quae diximus baptizatorum constet evenire corporibus, non potuisse autem aliter, id est non debuisse, quam his medicinae modis totum fieri veritas clarior sole monstraverit, confitendum tibi est aut illa, quae prius enumeravimus, non accidisse peccato et ideo nec vulnera fuisse naturae, ut constet ratio gratiae, per quam manifestum est illa de suis ordinibus mota non esse, aut certe negandum in mysteriis Christi quidquam esse medicinae, quae de tot secundum te morbis ne unum quidem sanare potuerunt.
Aug. Immo vero hinc deberetis agnoscere, si mente sobria viveretis, quam magnum illud peccatum fuerit, quod per unum hominem intravit in mundum et cum morte in omnes homines pertransiit, quandoquidem malis huius saeculi, cum quibus homines oriuntur, nec baptizati iam reatu ablato omnibus eruuntur nisi post hanc vitam, in qua nos oportet etiam promissis bonis exerceri adhuc malis. Nam si merces fidei continuo redderetur, iam nec fides ipsa esset, quae mala praesentia videns ideo pie tolerat, quia bona promissa non videns fideliter et patienter exspectat.
Vis donorum et vulnerum.
- Iul. Sic egi hactenus, quasi vim donorum et vulnerum, in contrariis licet effectibus, aequalem tamen Apostolus aestimasset; crescit autem dubio procul sublimitas sanae fidei quam tuemur, cum consideratur Paulus non solum remediis gratiae aegritudinem non praetulisse culparum, verum etiam copiosiora beneficia iudicasse dispendiis.
Aug. Verum est; temporalia quippe sunt dispendia regeneratorum, beneficia vero erunt sine dubio sempiterna; sed dispendia, quae nascentes flendo testantur, dicite, quo merito sub iustissimo et omnipotentissimo iudice eis, si nullum peccatum attrahunt, irrogentur.
Christi donatio et Adae culpa.
- Iul. Quid ergo etiam haec disputatio collegerit, prudens lector attendat. Apostolus dixit in plures abundasse donationem Christi ad salutem, quam Adae culpa nocuisset.
Aug.Non hoc dixit, sed: Multo magis abundavit gratia in multos 131, hoc est: Magis abundavit, non in magis multos, id est non in plures, sicut iam responsum est 132.
Gratia plus valet quam peccatum.
- Iul. Qua culpa tu illas clades, quas supra enumeravimus, dicis accidisse naturae, ex quibus nec unam in his, qui ad Christi perveniunt sacramenta, constat sanari, ac per hoc multo plus iniquitatem primi hominis ad nocendum asseris habuisse virtutis, quam gratia Christi obtinet ad medendum, quo collecto ostensum est, quantam inter Catholicos et Manichaeos, tantam inter te et apostolum Paulum esse discordiam.
Aug. Tollit gratia Christi originalis peccati reatum, sed rem invisibilem invisibiliter tollit; dimittit etiam cuncta peccata, quae homines male vivendo insuper addiderunt. Iudicium quippe ex uno delicto in condemnationem, quia et unum illud, quod a nascentibus trahitur, trahit ad aeternam condemnationem, si non remittatur; nec tamen hoc solum gratia dimittit, alioquin tantum valeret, sed cum ipso dimittit et cetera; ergo plus valet, propter quod dictum est: Iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem 133. Donat etiam gratia, ut contra concupiscentiam carnis spiritus concupiscat; et, si quando fidelis homo in hoc certamine venialiter vincitur, debita dimittit oranti et, quando damnabiliter vincitur, dat humiliorem paenitentiam, cui tribuat indulgentiam; donat postremo vitam aeternam et animae et corpori, ubi, qualia et quanta bona sint, cogitare quis possit? Quomodo ergo plus nocuit primi hominis iniquitas, quam profuit secundi hominis, hoc est Christi bonitas, cum ille temporaliter nocuerit, Christus autem et temporaliter adiuvet et liberet ac beatificet in aeternum? Quae cum ita sint, sententia nostra Catholica, non Manichaea est et ideo nec Pelagiana est, quia Catholica est.
Mors Adae, non peccatum, transit ad posteros.
- Iul. Frivolam sane expositionem in hoc loco tuam optimo iure despicerem et irrepercussam praeterirem, quasi nimis humo cohaerentem, nisi vererer, ne pellaciae magis quam constantiae crederetur. Loqueris ergo hoc modo: Quid est: " Multo magis abundavit " 134, nisi quia omnes, qui per Christum liberantur, temporaliter propter Adam moriuntur, propter ipsum autem Christum sine fine victuri sunt? 135 Quo sermone si, quid consequenter diceretur, attenderes, omnem arcem tuam id est traducem cecidisse faterere; dicis enim ideo multo magis abundasse Christi gratiam, quia per eam vita conferatur aeterna, cum per Adae peccatum subeunda sit corruptio temporalis. Si ergo nihil aliud intulit Adam praeter corporis mortem, contra quem Christus copiosiore beneficio vitam contulit sine fine durantem, apparet non peccatum Adae ad posteros transisse, sed mortem.
Aug. Apparet te propterea irrisisse quod dixi, vel potius te irridere finxisse, ut his, qui te non intellegunt, videreris dicere aliquid, cum diceres nihil; primum quia eis dixi Adam temporali morte nocuisse, quos Christi liberat gratia; quos enim occulti quidem, sed iusti iudicii veritate non liberat, etiamsi parvuli moriantur, aeterna morte plectuntur. Quomodo ergo hinc apparet non peccatum Adae ad posteros transisse, sed mortem, nisi quia hoc vis putari, quod perstrepunt verba tua, non quod sequitur verba mea? Nos enim dicimus utrumque transisse et a Christo utrumque clamamus auferri, reatum scilicet peccati plenissima remissione peccatorum, mortem vero beatissima resurrectione sanctorum, quae propterea non statim regeneratis datur, ut exerceatur fides, qua id quod non videtur speratur; hoc enim et in se ipsis et in parvulis suis cum sperant fideles, utique sunt fideles. Ecce quod dicimus, ecce cui Catholicae veritati contradicitis; sed magis contra vos quam contra illam dicitis, quidquid haereticis disputationibus dicitis.
Unam dicis an duos transisse mortes?
- Iul. Constabit autem consequentissime mortem perpetuam, id est poenam sempiternam, ad nos non fuisse transmissam ac per hoc peccatum tra ducis esse non posse. Ut enim breviter, quid tenendum constet, appareat; ab Apostolo dona Christi peccato primi hominis praeferuntur; tu per hoc peccatum tuum id est traducis unam dicis an duas transisse mortes? Si unam et corporalem, ut hic confessus es, constat gratiam Christi antecellere peccato primi hominis et iam nascitur nemo peccator, quia, si ut supra dixisti, regnum peccati est, ut in secundam homo mortem id est in poenam perpetuam praecipitetur, et per Adam mortem corporis solum advectam dicis, nec peccatum per Adam ad posteros nec mors aeterna transmittitur.
Aug. Iam responsum est: nihil dicis. Regnum enim peccati etiam in aeternam praecipitat mortem, nisi per Christi gratiam remittatur; verumtamen ista quoque mors temporalis nulla esset, nisi Adam non moriendi possibilitatem peccati merito perdidisset; hanc enim peccatori denuntiavit Deus dicens: Terra es et in terram ibis 136. Hanc sine merito peccati suscipere dignatus est Christus, ut per illam quidem moriendo iret in terram, sed resurgendo terram levaret in caelum ac sic aeterna morte destructa temporalem fidelibus ideo non auferret, ut adversus eam resurrectionis fides in huius vitae agone certaret.
Apostolus argui non potest.
- Iul. Sin autem dixeris per peccatum Adae naturalem factam esse iniquitatem duasque accidisse mortes, unam aeternam, alteram temporalem, per Christi autem gratiam unam interim auferri a persona, non a natura, id est perpetuam, temporalem vero remanere, Apostolus convincitur falsitatis, qui dixit multo magis profuisse gratiam quam nocuisse peccatum 137; Apostolus autem argui non potest, tu igitur iure reprobaris.
Aug. Ego dixi una resurrectione beatorum ambas mortes tolli, et istam, ne sit anima sine corpore suo, et illam, ne aggravetur vel affligatur anima etiam corpore suo. Sic autem ista fidelibus ad tempus relinquitur, ut habeat per illam fides adiumentum, quemadmodum postea reis tollitur, ut, quod de suo corpore non recedunt, miseriae sit incrementum. Ac per hoc eis qui regenerantur in Christo et de isto saeculo maligno electi eius exeunt, manifestum est plus prodesse gratiam quam nocuisse peccatum, quod per unum hominem in mundum intravit et cum morte per omnes homines pertransiit. Apostolus itaque redargui non potest, quia verum dixit; sed tu non intellegis aut contra id, quod intellegis, asserere, quod falsum est, haeretica contentione conaris.
Voluntas accusatur.
- Iul. Apostolus dixit magis gratiam Christi quam Adae abundasse culpam; non igitur natura ab eo, non generatio, non fecunditas, sed voluntas, electio mali, morum pravitas accusatur.
Aug. Si nihil nocuit generatio, nihil praestat regeneratio; si non est natura vitiata, non habent Christum parvuli salvatorem; si malum et bonum meri tum singulorum in eorum propria est voluntate, quo merito Christus regnum Dei parvulis confert, qui in neutram partem sua usi sunt voluntate? Postremo, quoniam duos posuit Apostolus, unum ad peccatum, non diabolum sed Adam, et unum ad iustitiam, non Abel sed Christum, ut non exemplis imitatio, sed generationi regeneratio referretur, si non traicit peccatum in homines generatos Adam, non donat Christus parvulis regeneratis iustitiam, quia nec generati nec regenerati parvuli usi sunt propria libertate. Ite nunc, si vultis, et clamate, si audetis, iustitiam parvulis non donari nec eos habituros esse iustitiam, quando habitabunt in illo regno, ubi erunt, sicut scriptum est, caeli novi et terra nova, in quibus iustitia inhabitat 138; aut ex vestro quo inebriati estis meracissimo dogmate delirate in illo regno iustitiam parvulos habituros quidem, sed propriae voluntatis meritis, non divinae gratiae largitate. Quod si dicere non audetis (hic enim merita comparari, ibi autem praemia reddi fatemini), cur fateri dubitatis sive non vultis sic eos ex Adam potuisse habere peccatum sine meritis propriae voluntatis malae, quemadmodum a Christo percepturi sunt iustitiam sine suis meritis praecedentibus voluntatis bonae?
Tace, sed non potes.
- Iul. Ac per hoc, si quem in rebus adhuc humanis locum veritas habet et non strepitu iniquitatis totus omnino mundus obsurduit, ratione, disputatione et Apostoli fide atque ipsa eius sententia teste perdoctum esse fatebitur inter Traducianos et Catholicos tantum esse discrimen, quantum inter Paulum et Manichaeum, quantum inter sapientiam et stultitiam, quantum inter rationem et insaniam, quantum inter constantiam dictorum et eam fluctuationem, quam nova foeditate perpeteris, ut in iisdem pene versibus quod dixeris neges, quod negaveris asseveres.
Aug. Iam responsum est. Rogo te, si aliquid dicere non potes, tace, si potes; sed quod peius est, nec hoc potes.
Agendum vi vobis est.
- Iul. Et non - inquit - sicut per unum peccantem ita est et donum; nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem 139. Quibus Apostoli verbis admoves expositionem tuam ita se habentem: " Ex uno " ergo quid - inquis - nisi delicto? Quia sequitur: " Gratia autem ex multis delictis ". Dicant isti, quomodo ex uno delicto in condemnationem, nisi quia sufficit ad condemnationem etiam unum originale peccatum, quod in omnes homines pertransiit; gratia vero ideo ex multis delictis in iustificationem, quia non solum unum illud solvit, quod originaliter trahitur, sed etiam cetera, quae in unoquoque homine motu propriae voluntatis adduntur. " Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum, multo magis qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum. Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius iustitiam in omnes homines ad iustificationem vitae " 140. Post quae Apostoli verba, quasi aliquid confeceris, insultando de nobis loqueris: Adhuc permaneant in vanitate mentis suae et dicant unum hominem non propaginem traiecisse, sed exemplum praebuisse peccati. Quomodo ergo " per unius delictum in omnes homines ad condemnationem " et non potius per multa sua cuiusque delicta, nisi quia, etiamsi illud unum sit tantum, idoneum est perducere ad condemnationem etiam nullis additis ceteris, sicut perducit parvulos morientes, qui ex Adam nascuntur, si in Christo non renascantur? Quid ergo a nobis quaerit iste quod non vult ab Apostolo audire, per quid peccatum inveniatur in parvulo; utrum per voluntatem an per nuptias an per paren tes? Ecce, audiat per quid, audiat et taceat, per quid peccatum inveniatur in parvulo. Apostolus: " Per unius delictum - inquit - in omnes homines ad condemnationem " 141. Nihil te quidem magis timere quam interrogationem perscrutatricem animi tui et dogmatis novimus; inde est quippe quod omnibus opibus negationem examinis a mundi potestatibus comparatis; intellegitis enim agendum vobis vi esse, cum deserimini rationis auxilio.
Aug. Vis non timere potestatem? Bonum fac 142. Non est autem bonum contra apostolicum sensum exserere et asserere haereticum sensum. Quid adhuc quaeris examen, quod iam factum est apud Apostolicam Sedem, quod denique iam factum est in episcopali iudicio Palaestino, ubi Pelagius, vestri auctor erroris, procul dubio damnatus esset, nisi ista quae tu defendis dogmata vestra damnasset? Damnata ergo haeresis ab episcopis non adhuc examinanda, sed cohercenda est a potestatibus christianis.
Apud me dignitas perseverat Pauli.
- Iul. Sed non tua opinio apud prudentes tantum valebit, ut, cum tu sis caput horum et causa malorum 143, de conflictu medio Apostoli te obiectione subducas et putes illum pro te esse feriendum, quo potissimum contra vos praeceptore armamur ac principe. Ut ergo, quid tibi dicendum sit, consequenter agnoscas; si mihi et tibi super hoc esset nulla dissensio, quod Apostolus naturali peccato Manichaeorum dogma firmaret, tunc tuum caput petenti illum constanter opponeres; nunc vero, cum inviolabilis apud me Magistri Gentium dignitas perseveret eiusque verba tua laedi expositione non patiar, quae secundum regulam prolatam rationis stulto, impuro et impio assero dogmati repugnare nihilque eum pro peccato naturali dixisse convinco, qua tu impudentia ingeris, ut vel pro te mihi ille respondeat, qui non interrogatur, quoniam nec de eius sapientia dubitatur, vel me vociferaris nolle audire ab Apostolo, quod in te ab Apostolo nobis tradita intellegentiae sanitate detestor?
Aug. Numquid non post Apostoli verba a me interposita nihil aliud quam tacere debuisti? Et tamen contra illa nihil dicens nec secundum illa aliquid dicens mihi non taces et iactas inter cetera, quod ego sim caput horum et causa malorum, quasi ego prior vel crediderim vel esse disputaverim originale peccatum. Tam quippe imperitos haec tua credis esse lecturos, qui nesciant, quam multi ante nos Ecclesiae clarique Doctores sic ista Apostoli verba intellexerint et exposuerint, quemadmodum tota ex ipso initio sui catholica intellegit vel credit Ecclesia; quae Doctorum verba si mala sunt, sicut vos dicere non timetis, quomodo ego sum, quaeso te, caput horum et causa malorum, nisi quia tu es caput harum, quas mihi rabiosus ingeris, calumniarum? Nam si sano cerebro considerares humanae vitae miserias a primis fletibus infantium usque ad extremos gemitus morientium, videres profecto, quod nec ego nec tu, sed ille Adam fuerit caput horum et causa malorum; quod nolens videre clausis oculis clamas et iustum Dei esse iudicium et non esse originale peccatum. Quae duo inter se quam sint contraria procul dubio cerneres, non dico, si horum malorum caput non esses, quia utique non es, sed si sanum caput haberes, quod habere posses, si Doctores sequendo catholicos caput Pelagium non haberes.
Vis argumentorum tuorum.
- Iul. Exprimatur igitur vis argumentorum tuorum. Postquam dixit Paulus, quia multo magis abundasset gratia Salvatoris ad medendum quam praevaricatio primi hominis ad nocendum, sequitur: Et non sicut per unum peccantem ita est et donum; nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem 144. Quod tu delictum unum ad condemnationem sufficiens originale esse contendis in omnes videlicet homines pertransiens, gratiam autem ideo ex multis delictis in iustificationem dici, quia non solum illud unum solvit, quod originaliter trahitur, sed etiam cetera, quae in unoquoque homine motu propriae voluntatis adduntur 145. Ad quod confirmandum paulo post argumentaris, quia, si hoc unum delictum ad condemnationem sufficiens Apostolus dixisset imitatione susceptum, addere debuisset omnes homines ad condemnationem non per unum ire delictum, sed per multa sua quaeque voluntate commissa. In quibus locis quoniam elaqueandus est Apostoli sermo a cassibus Manichaeorum, ut sit attentus lector admoneo. Ais ergo secundum nostrum sensum, quo asseritur prima culpa formam praebuisse peccantibus, debuisse Apostolum, sicut gratiam ex multis delictis iustificationem dixit operari, ita ex multis peccatis dicere regnasse mortem. Porro hoc argumento contra te omnino luctaris; convinco enim secundum dogma tuum inconsequenter Apostolum pronuntiare: Gratia autem ex multis delictis in iustificationem, qui dixerat: Ex uno peccato iudicium in condemnationem. Ut enim egredientes de nostris finibus in vestra regione versemur: si libertas arbitrii primo est eversa peccato et in omni deinceps hominum genere manca adeo remansit, ut non sit ei possibile nisi tantummodo malum facere, non autem habeat in facultate electionem partis alterius, id est recedere a malo et facere bonum, sed iniquitatis necessitate depressa appetentiae criminum parere compellitur; si perrupta omni lege iustitiae facta sunt naturalia, quae fuerant voluntaria; si lex peccati habitat in membris, quae tyrannidem in imaginem et opus Dei nuptiarum verecundia et iucunditate sortita est; si frutex diaboli in visceribus pangitur ante animam et cum incrementis naturalibus adolescit, frondescit et pestifera fruge ingravescit; si haec, inquam, ut dicitis, una primi hominis culpa progenuit, consequentius dicitur ex uno delicto in condemnationem genus ire mortalium quam ex multis delictis gratiam liberare, ut magis proprie intellegatur dici posse haec gratia ex uno delicto liberare quos liberat. Nulla enim alia motu propriae voluntatis adduntur, si omne malum fracta arbitrii libertate, exclusa honestate desiderii infectrix seminum culpa primi genitoris operatur.
Aug. Unde fieri potest, ut homo, qui conaris apostolica verba pervertere, possis loqui nisi perverse? Nam utique, cum ad illud delictum, quod generatio trahit, usus voluntatis accesserit, quem non habent parvuli, in multas et varias cupiditates arbor multorum pullulat peccatorum, quod antequam fieret, etiam ipsum unum trahebat ad damnationem, si ante voluntatis usum parvulus finiret hanc vitam. Neque enim, quia maior damnatio debetur iam magno et multiplicato malo, ideo nulla parvo et nondum multiplicato debebatur. Quomodo ergo regeneratio, quae multiplicatum per usum voluntatis malum tollit, non plus praestat quam nocuit generatio, quae huius quamvis magni et multiplicis mali nondum tamen auctum et nondum multiplicatum traxit initium, quod solum sine ulla pullulatione remaneret, si nullus voluntatis usus, quo augeretur et multiplicaretur, accederet? Voluntas autem antequam bonae libertati ad operandam veram iustitiam gratia Dei subveniente reddatur, multis aliis etiam causis praeter originis vitium movetur ad peccandum vel non movetur, unde fit, ut ipsi impii, quibus vel nondum subvenit vel numquam subventura est gratia, quae iustificat impium, alii magis, alii minus peccent. Iudicium ergo ex uno in condemnationem 146, quia damnantur et hi qui unum illud generatione traxerunt; gratia autem ex multis delictis in iustificationem, quia non solum illud, cum quo nascitur homo, sed quidquid aliud delictorum voluntatis usus illi malo addidit, tollit. Haec est apostolicorum verborum catholica veritas, quam nulla haeretica loquacitate depravas, quantalibet nos prolixitate vanitatis et loquacitatis exerceas.
Ad curandum virtus gratiae defuit, non voluntas.
- Iul. Ac per hoc, si est naturale peccatum tantorum auctor malorum, gratia Christi nequaquam multa delicta donando iustificationem operatur, sed uni peccato indulgendo negotium benignitatis exsequitur; quod cum se spondet acturam, fidem faciet promissis, si haec quae dicuntur per peccati vulnus invecta curaverit; ceterum si et post remedia quae detulit eadem tamen diabolicorum morborum series perseverat, voto eius gratificatio, praesumptioni venia debetur, quia ad curandum innatas pestes virtus ei defuit, non voluntas.
Aug. Iam responsum est; intellege et tace. Aliter gratia certantem facit atque adiuvat, aliter victorem sine hoste ullo vel externo vel interno in aeterna pace conservat; ista laboriosa militia est in praesenti saeculo, illa beata requies in futuro. Sed si tu cum vitiis carnalibus in te ipso bellum non geris, erubesce; si geris, obmutesce.
Adae peccatum ipsum solum laesit, non genus humanum.
- Iul. Quid igitur hac disputatione confectum est? Sensui videlicet tuo et Apostolo non convenire. Apostolus enim ait multa delicta gratiae liberalitate donari; dogma vero tuum asserit unum peccatum naturale, quod legem peccati vocas, in cunctis hominibus desideria iniquitatis effingere. In absoluto itaque est a te naturam, quae est opus Dei, ab illo argui voluntatem. Non autem aliter prorsus eloqui debuit quam elocutus est, id est ex uno condemnationem fieri posse peccato, quia et primus ille homo per unum peccatum delinquendi praebuit exemplum et, sicut illi ipsi ad condemnationem una praevaricatio abundavit, sic etiam ceteris ad reatum una potest culpa sufficere. Propter quod Ecclesiastes: Qui in uno peccaverit, multa bona perdit 147; et Iacobus: Si totam legem observaveris, offendas autem in uno, factus es omnium reus 148.
Aug. Ergo peccatum Adae ipsum solum laesit, non et genus humanum? Non enim in tantum eris absurdus, ut dicas peccato eius laesos esse vel laedi homines nescientes vel non credentes, utrum fuerit et quid egerit, quia, etsi nescientes homines aliquid imitantur, eo tamen peccato laedi et fieri peccatores, quod ante annorum millia factum esse nesciunt, nimis insipienter dicis, nisi hoc peccatum ad omnes generationes transisse fatearis. Dicentes autem quod Adae peccatum ipsum solum laeserit et non genus humanum, nisi damnaret Pelagius, damnaretur ab eis iudicibus, qui Manichaei utique non sunt.
Non per singula peccata singula remedia.
- Iul. Gratia vero Domini Iesu Christi non est ita data, ut per singula peccata, quasi per singula vulnera, singula quoque indulgentiae remedia provideret diversisque baptismatibus peccatis variis veniam praeberet, sed pro efficacissimae potestate medicinae, quae criminibus id est malae voluntatis operibus admovetur, ita communiter subvenit, ut diversas species reatuum unius vi consecrationis abstergat.
Aug. Quomodocumque dicas datam gratiam Domini Iesu Christi, separas ab ea parvulos, quos ea salvos fieri negas, ut scilicet vobis ipsa vocabula pro vestro arbitrio dividentibus Christus ad parvulos pertinere videatur propter regnum Dei, quo non nisi baptizatos posse pervenire conceditis, Iesum autem sit ab eis prorsus alienus, quoniam non in illis operatur, unde hoc vocatur. Scriptum est enim: Vocabis nomen eius Iesum, continuoque causam subiciens quare Iesum: Ipse enim salvum faciet - inquit - populum suum a peccatis eorum 149. Quod in parvulis fieri negantes et a nomine Iesu illos et ab eius populo separatis et audetis indignari, quod vos potius ab eodem populo separamini. Quantum autem attinet ad delicta voluntaria, sicut ex multis iudicium mittit in condemnationem sic ex multis gratia in iustificationem. Quare ergo dictum est: Iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem 150, nisi quia hoc loco non est opposita voluntati voluntas aut imitationi imitatio, sed generationi regeneratio? Sicut enim generatio iudicium habet ex uno in condemnationem, ita regeneratio gratiam ex multis delictis in iustificationem. Clarum est, quod voluit intellegi Apostolus; vos si subditas aures aperiatis, contentiosa ora claudetis.
Fides historica et baptismatis munificentia.
- Iul. Prudenter ergo, cum de Adam loqueretur, nominavit unum peccatum, quod voluit intellegi formam praevaricationis fuisse; ideo, inquam, unum et non multa memoravit, quia sciebat unum tantum Adae peccatum in legis historia contineri. Gratiam vero ex multis delictis in iustificationem imbutos a se laudavit emittere, ne beneficii pauperis suspicio nasceretur; et si dixisset: Gratia ex uno in iustificationem, non tam omnia videretur abolere quam singula. Quod ergo praemisit unum peccatum, fidem servavit historiae; quod subdidit: Ex multis gratia in iustificationem, munificentiam mysterii commendavit et copiam.
Aug. Quid autem opus erat, ut de Adam loqueretur, cum Christi gratiam commendaret, nisi quia per illum generatio, per istum regeneratio est?
Ut rationi concinit, ita vos destruit.
- Iul. Quae expositio ut rationi concinit, ita vos destruit; hoc enim ipso confiteri tibi necesse est in omnibus superioribus verbis Apostolum de peccato Manichaeae traducis non locutum, quando in commemoratione gratiae multa absolvi peccata monstravit.
Aug. Manichaeos tu adiuvas, quibus inducendi aliam naturam malam das locum negando in originali malo esse causam miseriae parvulorum, quam miseriam in paradiso utique non haberent, si perseverante ibi naturae humanae rectitudine ac beatitudine nascerentur.
Cum illo, non praeter illud.
- Iul. De istorum enim peccatorum genere, quae multa esse et dimitti omnia per gratiam commendavit, ostendit se etiam illud unum superius dixisse peccatum; tu autem haec multa ea consentis esse, quae committuntur ab unoquoque homine motu propriae voluntatis; et illud ergo unum de eodem genere est.
Aug. Simul cum illo uno dico esse multa, non praeter illud; potest autem et hoc recte dici de eodem genere esse, si ad originem referatur, quia et ipsum ex primi hominis voluntate manavit, quando illius peccatum intravit in mundum et per omnes homines pertransiit.
Peccatum unum et peccata multa.
- Iul. Ut intellegatur ab unoquoque motu propriae voluntatis attractum; et iam non fecunditas seminum, sed studiorum pravitas arguetur. Ceterum si illud unum originale voluisset intellegi, non utique in sequentibus peccata multa dixisset, quae per gratiam dimissa testatur.
Aug. Quare non dixisset, nisi quia hoc volunt Pelagiani? Sed non vult veritas, qua Pelagiana redarguitur novitas et vincitur vanitas. Multa enim delicta, ex quibus gratia mittit in iustificationem, simul cum illo uno multa sunt; ex quo uno iudicium, etiamsi alia non addantur, mittit in condemnationem. Sic ergo Adam unum delictum potuit generatis inserere, Christus autem regeneratis multa dimittere, quoniam plus iste profuisse quam ille nocuisse monstratur.
Professus es esse peccatum naturale, sed unum.
- Iul. Et quamvis quae acta sunt, ad defensionem veritatis exuberent, tamen ad ea, quae inferimus, ut sit lector intentus, admoneo. Apparebit enim irrefutabiliter nihil in his locis apostolum Paulum de natura, sed de conversatione mortalium disputasse; vim nempe gratiae Christi et peccati primi e regione constituens comparansque effectus utriusque laboravit ostendere magis Christi profuisse mysterium quam primi hominis nocuisse peccatum. Id autem docuimus in sensu traducis non posse constare; ut ergo multa quae enumeravit, ita hoc peculiariter ad laudem voluit gratiae pertinere, quod ait: Iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem vitae 151. Quod hoc modo naturalis mali assertor exposuit: Ideo - inquit - " ex uno in condemnationem ", quia sufficiens est illud unum peccatum, quod originaliter trahitur, ad condemnationem ducere, sicut ducit parvulos, qui ex Adam nascuntur, si in Christo non renascantur, etiamsi alia peccata nulla sint. " Gratia autem ex multis delictis in iustificationem ", quia non solum illud dimittit, quod originaliter trahitur, sed etiam cetera, quae ab unoquoque motu propriae voluntatis adduntur 152. Ecce professus es, licet impietate Manichaea, esse quidem naturale peccatum, verumtamen unum, ob quod ais nascentes debere damnari.
Aug. Quid dixit: Omnes sub peccato nascimur 153, Manichaeus non erat, sed vos, responde, quid sitis, qui tot imagines Dei sine ullius peccati merito separatis a regno Dei, negatis damnari iudicio Dei et facitis duas aeternas felicitates, unam, quae sit in regno Dei, alteram, quae sit extra regnum Dei; dicite, obsecro, in ea felicitate, quae extra Dei regnum erit, ullusne regnabit an nullus? Si nullus, liberior erit procul dubio sine ullo rege illa felicitas; si vero ullus in ea regnabit, quis erit rex imaginum Dei, qui non erit Deus? Porro si Deus erit, vos introducitis alterum deum et me dicitis Manichaeum? Quod si Deus ipse ibi regnabit, cuius illae imagines sunt, etiam ipsae imagines eius in veri Dei sui regno felices erunt. Et ubi erit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei 154? At tandem aliquando extra regnum Dei infelices futuros fatemini parvulos non renatos. Dicite ergo huius infelicitatis meritum, verbosi et contentiosi, qui negatis originale peccatum.
Etiam in parvulis gratia operatur iustificationem ex multis delictis.
- Iul. Proba ergo hoc in eis, quod gratiae Christi apostolus Paulus ascripsit, impleri, videlicet ut ex multis delictis iustificationem operetur, id est ut iustitiam peccatorum plurium una semel remissione contribuat; aut ergo doce parvulos multis obnoxios esse criminibus, ut eis quoque illud persuadeas convenire, in quo laudem munificentiae Christi Apostolus collocavit, ut ex multis eos constet liberatos esse peccatis; aut confitere Paulum nihil in his locis de parvulis, nihil de hominum disputasse natura, quando ea dimitti gratiae liberalitate testatus est, quae te quoque annuente nequeunt in nascentibus inveniri.
Aug. Quid est, quod loqueris, quid est, quod tibi obstrepit loquacissima vanitas, ne intret in aures tuas mani festissima veritas? Utique Iesus, qui ex multis delictis salvum facit populum suum, non praetermittit etiam originalia singula parvulorum, quia in eisdem multis et ipsa sunt.
In parvulis laus gratiae claudicat.
- Iul. Gratia - inquit - ex multis delictis in iustificationem 155; tu parvulos non plus quam uni obnoxios dicis esse peccato. Vides ergo in eorum persona laudem gratiae claudicantem, quia non invenit multa peccata, quorum remissione laudetur; quod dixit itaque apostolus Paulus: Gratia autem ex multis delictis in iustificationem 156, falsissimum esse in parvulorum statu proditur. Quo hinc tu igitur conaberis exsilire? Procul dubio dicturus es, hunc enim sensum tuum superior sermo patefecit, hoc, quod ait Apostolus: Gratia autem ex multis delictis in iustificationem 157, apud homines perfectae aetatis impleri, qui multis delictis per motum propriae voluntatis convincantur obnoxii, in parvulis autem non ex multis, sed ex uno delicto fieri iustificationem.
Aug. Non erat magnum, ut intellegeres ab hac iustificatione, quam Salvator ex multorum delictorum dimissione suis confert, vos potius subtrahere par vulos, quibus nullum peccatum remitti posse contenditis, non autem nos, qui, cum dicimus per unum peccantem missos omnes in condemnationem, nullam excipimus aetatem, quia hoc delictum etiam maioris aetatis homines habent; itemque, cum dicimus ex multis delictis iustificare gratiam, nullam nihilominus excipimus aetatem, quoniam, qui multa peccata dimittit, quo multorum nomine utique omnia intelleguntur, profecto ulla non praetermittit, hoc est nec pessimorum plura nec aliquorum pauciora nec singula parvulorum. Hoc ergo ut videretis, non erat magnum, nisi invideretis parvulis medicum Christum eumque illis Iesum prorsus esse nolletis horrenda impietate, mira caecitate, blasphema loquacitate. Quid est autem insanius quam velle gratiam Christi ad eos tantummodo pertinere, quorum sunt multa peccata? Hac quippe ratione vel potius mentis excaecatione non solos huic gratiae subducitis parvulos, quos nullum ex origine reatum trahere existimatis, sed omnes omnino, qui multa peccata non habent, quoniam sic putatis intellegendum, quod ait Apostolus: Gratia autem ex multis delictis in iustificationem 158, ut ad istam gratiam nemo pertineat, nisi cui dimittit multa peccata. Ac per hoc, quoniam nullum peccatum, sicut opinamini, parvulus habet, profecto, cum creverit et peccare iam coeperit, non dico si pauca peccata, sed si adhuc unum forte commiserit et ad Christum baptismum venerit, nullo modo ad istam gratiam pertinebit, quia non ex multis delictis in iustificationem mittitur, sed ex uno. Puto, quod non usque adeo cordis in vobis praevalet surditas, ut vos haec tanta erubescere non compellat absurditas. Porro si pertinet ad istam gratiam etiam, cui unum peccatum dimiserit, sic dixit Apostolus: Gratia ex multis delictis in iustificationem, ut totius populi peccata voluerit, qui per illam iustificatur, intellegi, aliis illic habentibus plura, aliis pauciora, aliis etiam singula, quae utique multa sunt omnia.
Non omnes in unius reatibus inveniri.
- Iul. Verum tali expositione, qua quidem nec pervertere sensum nec suffugere valebis, tamen non solum praestigias tuas, sed etiam illius, quam in nos inflammabas, figmentum invidiae perdidisti. Graviter quippe nos in fidem commisisse iactabas, qui dicimus gratiam quidem Christi uniformiter esse tradendam nec debere verba eius et instituta concuti, sed aequaliter cunctis a se imbutis adoptionis et sanctificationis promotionisque dona conferre, verum non omnes accedentes in unis reatibus invenire, sed eos quidem, qui propria voluntate peccaverint, sine cuius opere nullum potest esse peccatum, liberare de reatu et de malis facere bonos, innocentes autem infucata primaevitate felices pro nullo opere malae voluntatis arguere, cuius apud eos novit experientiam non fuisse.
Aug. O dementiam singularem! Hoc disputare est an insanire? Cum miseria se natos esse parvuli flendo testantur, quos non vis Christum habere Iesum et felices eos dicis, quos tamen eius non admittis in regnum; quod regnum si christiana caritate diligeres, ab illo separari magnam esse miseriam iudicares.
Gratia non operatur uniformiter in omnibus.
- Iul. Sed de bono facere meliores; atque ad unum quidem collem omnes, quos susceperit, sanctificationis evehere, sed non omnes in eadem vitiorum palude deprehendere, verum alios invenire in statu innocentium, alios in studiis noxiorum. Hoc ergo quia dicimus, quod fidei sanitate, praesidio rationis atque intellegentiae pietate munitur, per quod et Christi gratia iure laudatur nec Deo applicatur ullus reatus, tu dicis auctoritatem nutare sacramenti atque acumine pistillo omni obtunsiore asseris auferri auctoritatem gratiae, nisi ei calumniandi flagitium adscribatur, nisi iustitiae instituta perverterit, nisi his, qui scientiam non habent, alienae conscientiae crimen impegerit, postremo nihil eam efficere, si non in omnibus uniformiter praedicetur operari.
Aug. Quid est, quod acumen non meum, sed omnium catholicorum disputatorum, cum quibus inconcussum teneo, quod frustra labefactare conamini, pistillo comparandum putasti? An, quod vos fragiles conterat, sentire coepisti? Et tamen, qui velut defensione iustitiae Dei niteris, ut evertas, quod de parvulorum non regeneratorum damnatione tota Christi sentit Ecclesia, numquam dicturus es, grave iugum super parvulos unde sit iustum, si non trahunt originale peccatum, nec advertis vos potius pervertere instituta iustitiae et hoc omnipotentis Dei, a quo vel sub quo istam poenam sine ullo merito innumerabilibus omnium hominum millibus, hoc est imaginum Dei, a die exitus de ventre matris eorum dicitis irrogari. Postremo numquam dicturus es, unde sit iustum, ut parvuli nulla sua, nulla plerumque etiam suorum culpa sine baptismate mortui a parentibus et propinquis fidelibus separentur et ad Dei regnum non admittantur nec inter vasa facta in honorem, sicut alii parvuli baptizati, sed inter vasa facta in contumeliam, quia nullum est tertium genus vasorum, sine ullis malis meritis deputentur. Displicet enim haereticae prudentiae vestrae, quod catholica fides credit, posteaquam ierunt omnes ex uno in condemnationem, in aliis fieri misericordiam gratiae, in aliis iudicium veritatis manere per in vestigabiles Domini vias, quae universae sunt misericordia et veritas 159.
Quod dixisti totum evanuit.
- Iul. Id ergo totum, per quod stultitia sordentes decipiebas animos, tua expositione evanuisse manifestum est.
Aug. Evanuisti, sed tu, qui videre vel confiteri non vis remissionem peccatorum etiam ad illos pertinere, qui unum habent; ad quam medicinalem gratiam non pertinent parvuli, si nullum habent; quos impie necatis, quia eis Salvatorem negatis.
Iniustum facitis Deum.
- Iul. Nam cum Apostolus pronuntiat: Gratia autem ex multis delictis in iustificationem 160, et hoc tu dicis in parvulis quidem non posse constare, in illis autem, qui iam perfectae aetatis sunt, solis ideo impleri, quia ad unum illud alia quoque motu propriae voluntatis addiderint, confiteris sine dubio diversam esse operationem gratiae pro diversitate venientium. In his quippe, qui motu propriae voluntatis utuntur, suppetit ei materia gloriandi, quia ex multis criminibus in iustificationem, quos adoptarit, educit; in parvulis autem secundum te ieiunius, angustius, exilius nec virtute magna nec medicina idonea nec honestate salva nec pudore securo unum illud peccatum se promittit auferre, quod nec debuit imputare, et ex hoc uno, quos liberat, in iustificationem conatur emittere.
Aug. Iam responsum est; eadem multum dicis non inveniendo quid dicas. Cum dicitis nullum peccatum parvulis imputandum, iniustum facitis Deum, qui eis grave iugum a die exitus de ventre matris imposuit 161; quod etsi Scriptura non diceret, quis tam caecus est mente, qui non videat miseriam generis humani a fletibus incipere parvulorum? Iniustam facitis etiam Dei legem, quae octavo die non circumcisi animam damnat infantis 162; vanum quoque iudicatis esse praeceptum, ubi sacrificium pro peccato infante nato iubetur offerri 163. Si autem reatus iste originis et Scriptura sancta proditur, et ipse se prodit; etiam hoc peccatum inter illa est multa peccata, ex quibus iustificat gratia, quae parvulos quoque ex hac miseria beatificat, et hoc non isto in saeculo, quod universum Deus hominibus voluit esse poenale, ex quo primos homines foras de paradisi felicitate dimisit, sed in futuro aeterno, unde nunc Christus membris suis Sancti Spiritus pignus impertit 164.
Aliter operatur gratia in maioribus, aliter in minoribus.
- Iul. Confessus es ergo aliter operari gratiam in maioribus, aliter in minoribus. Nec quidquam putes responsioni tuae relictum loci, si inferas magnam quidem, sed in remissione peccatorum esse distantiam, ut, etsi unum peccatum, tamen inveniat, quod remittat. Verum nihil hac argumentatione promoves; neque enim refert, in qua specie varios unius gratiae fatearis effectus, dummodo varios posse esse fateare.
Aug. Aliud est varios effectus gratiae dicere, quia et Scriptura sancta multiformem dicit gratiam Dei 165, et aliud est gratiam remissionis peccatorum parvulis denegare eosque in Ecclesia veritatis, si non eruuntur de potestate tenebrarum, mendaciter exorcizari exsufflarique contendere cum magna iniuria Creatoris, si non indigent auxilio Salvatoris, ut de potestate eruantur deceptoris.
Gloriosa est gratia Dei etiam cum dimittit unum peccatum.
- Iul. Ego enim hoc contentus sum, quod mihi es tu dare compulsus, quia, quod praedicavit Apostolus in liberalitate gratiae non possit cunctis aequaliter aetatibus convenire; tu si quid attuleris, quod et in prima nascentium aetate remissionem confirmes exsequi, illud tamen non admovisti, quia non compleatur in parvulis, unde Apostolus gratiam Christi pronuntiavit esse laudabilem. Nam cum medicinam mysterii peccato primi hominis, quem formam fuisse docebat sequentibus, anteferret, ait: Iudicium ex uno delicto in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem 166. Illud ergo, per quod praetulit gratiam, quia ex multis videlicet delictis iustificationem operatur, nec secundum te constat in parvulis; atque ad hoc, quamvis reluctareris, attractus es, ut non aequaliter in diversis aetatibus gratiam faterere versari.
Aug. Iam responsum est; vana loqueris. Gloriosa est gratia Dei, etiam cum dimittit singula quorumque peccata, quia et ipsa singula ad eam multitudinem pertinent peccatorum, ex qua iustificat homines, qui salvum facit populum suum a peccatis eorum 167; ad quem populum dignissime non pertinetis, quia parvulos ad eum pertinere non vultis.
Laudator libidinis.
- Iul. Quod cum receptum est a te, apparuit nullam fuisse necessitatem naturae humanae calumniam concitandi ob hoc solum, ne baptismatis magis gratia varios habere pro aetatibus diceretur effectus. Quo persuasionis colore sublato, si quid nervorum habes, si quid ingenii, si quid virtutis, annitere probare naturale peccatum, quod vides ratione, auctoritate, aequitate destructum. Quo enim es deceptus intuitu, ut commixtionem corporum, quae Deus instituit, et conciliatricem ipsius commixtionis, voluptatem sexuum, quae tam in hominibus quam in pecoribus vigens auctorem suum eum, quem corporum indicat conditorem, diaboli opus et fruticem vocares?
Aug. Erubesce; tu es ille laudator libidinis. Erubesce, inquam. Libido ista, quae tibi multum placet, contra quam necesse est ut pugnet, qui non vult ei sollicitanti consentiendo perpetrare peccatum, non erat in paradiso ante peccatum; aut ergo nulla ibi erat aut voluntatem mentis nec praecedebat nec excedebat. Non est talis modo; hoc in se ipso sentit omnis homo et tu homo es; cohibe renitendi studium et agnosce vitium, unde trahitur originale peccatum. Hoc in hominibus propagatis invenerunt nuptiae, non fecerunt; hoc necessitate utuntur, castitate bene utuntur, idcirco nulla ratione culpantur; hoc in pecoribus ideo non est malum, quia non in eis caro concupiscit adversus spiritum 168, quod malum in hominibus sanandum est bonitate divina, non humana vanitate laudandum.
Quae ratio?
- Iul. Quae autem ratio fuit, ut primo innocentiam crimine sauciares alieno, dehinc rem studiorum miscere seminibus conareris ?
Aug. Eadem per eadem dicis; sed procul dubio sunt vana, quae dicis. Natura bona sunt semina, sed vitiantur et semina eisque vitiatis propagantur et vitia. Saltem species te corporum doceat, quorum cum sit opifex summe bonus et nullo vitio depravatus, vitiosa tamen multa nascuntur; et utique, si nemo peccasset, nulla in paradiso talia nascerentur.
Baptisma? Deus?
- Iul. Ut baptismati veritatem propriae operationis auferres? Ut Deo, qui totus aequitas est, qui sine iustitia Deus esse non potest, perspicuae iniquitatis crimen ascriberes?
Aug. Vos hoc potius facitis, quoniam, si parvuli sine ullius peccati merito premuntur gravi iugo, iniquus est Deus; sed quia ille non est iniquus, tu es calumniosus et caecus.
Deus ipse damnavit iniustitiam.
- Iul.Tam, inquam, perspicuae, ut ipse hanc iniustitiae speciem, quam eius mentiris adhaerere iudiciis, legis suae auctoritate damnaverit.
Aug. In eius lege scriptum est animam parvuli, si die octavo non circumcidatur, interituram de populo suo 169; quo merito? Dic, si potes; sed omnino non potes et tamen originale peccatum negando non taces.
Quae necessitas tot blasphemiarum?
- Iul. Quae ergo tot blasphemiarum necessitas fuit, si nec ista, quam amplexabaris, fuit? Quae quidem nihil habens momenti, tamen velut quaedam tabula videbatur, quam in tanto naufragio contineres, quam victis remisisti, sero licet, lacertis. Ut enim res repetitione clarescat: ideo Manichaeus credebaris ab ineptis quibusque tolerandus, ne gratiae Christi non in omnibus una efficientia videretur, ad hoc tu nunc sine adactu nostro expositionis tuae processibus intulisti dicens Apostoli sententiam, quae ait: Gratia autem ex multis delictis in iustificationem 170, in hominibus quidem maioris aetatis posse, in parvulis vero non posse compleri, sed esse in parvulis aliud brevius exilius egentius, quod licet tu excogites, tamen nequaquam dixisse Apostolum confiteris.
Aug. Relegatur, quod tibi responsum est 171, ut intellegatur te nihil dicere et tamen tacere non posse, homo linguose. Gratia ex multis delictis in iustificationem mittit, cum salvum facit Iesus populum suum a peccatis eorum. In eisdem multis invenit etiam singula parvulorum, quemadmodum, etiamsi peccata originalia nulla essent, in eisdem multis inveniret peccare incipientium etiam singula grandiorum, quibus ad Christi baptisma venientibus nullo modo diceretur: Non potestis modo baptizari, quia nondum ha betis multa delicta; gratia enim ex multis delictis mittit in iustificationem. Verissime quippe responderent: In multitudine delictorum, ex quibus iustificat gratia, etiam nostra delicta sunt singula, ubi habent aliqui plura, aliqui pauciora, quae simul cum singulis nostris multa sunt omnia.
In adoptione et in remissione.
- Iul. Igitur et secundum te in adoptione quidem per omnes aetates gratiae est aequalis effectus; in remissione vero peccatorum non in omnibus est una taxatio. Sed egi hactenus parce nimis atque patienter.
Aug. Si tam multa loqueris parce loquens, ut unum meum librum nec ipsum totum tuis octo libris insecteris, nimium profusa et luxuriosa est parsimonia tua. Sed si hactenus parce egisti, quare in tam multis contra veritatem clamans animae tuae non pepercisti?
Multi adulti veniunt ad baptismum quando iam peccare coeperunt.
- Iul. Praemissa scilicet disputatione probare contentus te quoque, qui nobis seditionem per hoc maximam concitabas, dicere remissionis peccatorum non in cunctis unam constare rationem, ut etiamsi unum hoc naturale peccatum persuadere possis, tamen liqueret necessario dici non semper accedentium ad gratiam unum statum esse et hoc Apostoli dictum: Ex multis delictis in iustificationem 172 in adulta solum, non autem etiam in prima aetate compleri.
Aug. Secundum tua vaniloquia nec in adulta aetate completur, quoniam multi adulti habent singula, etiamsi secundum vos non habent originalia, quibus contigit venire ad baptismum, quando peccare coeperunt; aliqui habent etiam paucissima, non tamen multa, non ergo pertinebunt ad hanc gratiam Christi, quoniam ex multis delictis illa iustificat, quae non habent isti; quod si quisquis sapit, ineffabiliter desipit. Agnosce Christum ex multis delictis iustificantem salvumque facientem populum suum et in eisdem multis intellegens posse quorumlibet et pauca et singula computari noli ab hoc populo sortem subtrahere parvulorum; etiam ipsis crede necessarium esse Iesum, qui hoc non vocatur, nisi quia salvum facit populum suum 173, in quo utique sunt et parvuli, a peccatis eorum.
Nihil de manichaea traduce.
- Iul. Nunc vero assero consequenter nihil Apostolum de Manichaea traduce suspicatum; ostendit quippe ad gravem iniuriam pertinere mysteriorum, si compararentur per cuncta peccatis, id est si non efficacius prodesset gratia, quam culpae forma nocuisset. Maximam ergo christianae fidei dignitatem in eo Magister Gentium collocavit, quod eam affirmavit antestare delictis; ob hoc illi curae fuit, ut morbis veteribus medicinae praeferret effectum.
Aug. Hanc medicinam negatis parvulis, quos falsa et inimica defensione salvos esse contenditis, sed Deus eorum, qui ex ore infantium atque lactantium medicinae suae perficit laudem, profecto et vos de struit, qui eis adhibetis inimicam defensionem, cum destruit inimicum et defensorem.
Qua licentia?
- Iul. Inde gratiam ostendit esse laudabilem, si ei per omnia conveniret, quod dixit: Iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem 174. Qua tu ergo licentia gratiam Christi ea laudatione fraudabis, qua illam Apostolus voluit praedicari; ut deicias titulum dignitatis, per quem solum honorem eius vas electionis voluit agnosci?
Aug. Haec ad parvulos non pervenit, si nullo delicto secundum vos obligati sunt; sed quia obligati sunt, profecto gratia ex multis delictis multitudinem fidelium suorum iustificans etiam ad unum delictum sanandum pervenit eorum, ut ex ore infantium destruat ora fallentium inimicorum et defensorum.
In parvulis non minus esse nulla quam multa.
- Iul. Ille dixit: Gratia ex multis delictis in iustificationem 175; ille peccati efficientiae medicinae copiam praetulit; qui sensus catholicorum dogmati congruit intellegentium in his remissionem peccatorum fieri, in quibus possunt multa deprehendi, id est motu propriae voluntatis attracta, in quibus autem non sit hic motus propriae voluntatis, id est in parvulis, non minus nulla esse quam multa.
Aug. Nulla ergo ad eos Salvatoris pertinet medicina et Christus non est eis Iesus; et tu, qui hoc dicis, audes vocari Christianus. Deinde, si, ut definis, in his fit remissio peccatorum, in quibus possunt multa deprehendi, quoniam sic accipis, quod ait Apostolus: Gratia ex multis delictis in iustificationem, non pertinent ad remissionem peccatorum, qui secundum vos non habentes originale peccatum ad lavacrum regenerationis cum singulis veniunt paucisve peccatis? Videte, quae dicitis, et non erubescitis, non expavescitis, non tacetis? Si autem homines peccare incipientes et nondum habentes multa delicta percipiunt tamen gratiam ex multis iustificantem delictis, cur in eisdem multis etiam singula quorumlibet computare non vultis non ob aliud, nisi ut ab ea parvulos impie separetis vobisque pernicies pessimae iniquitatis incumbat, ut ab illa etiam grandiores primum peccare incipientes nondumque habentes multa, sed singula vel pauca peccata alienos esse dicatis?
Immo vestrum dogma subvertit.
- Iul. Apostolus ergo ubi praetulit gratiam peccato, nostrum dogma communit.
Aug. Immo vestrum dogma subvertit, quia ista gratia, quam peccato praetulit, ex multis delictis iustificat et ideo pertinens ad pusillos cum magnis, nec ullum praeterit pusillorum, qui remittit omnia omnium suorum, id est pusillorum atque magnorum.
Multa delicta parvuli non habent.
- Iul. Nunc tu ede, ubi aequaverit peccato gratiam, ut, quoniam fides tua non capit remedia praelata vulneribus, saltem capiat in angustum non excedentia comparationem redacta; quod si scri ptum uspiam reppereris, Paulum tamen ab hac constabit abhorrere sententia; et ut compendio totus Apostoli sensus eluceat, ait: Gratia ex multis delictis in iustificationem 176. Multa autem delicta nec secundum te parvuli habent, qui secundum Apostolum nullum habent.
Aug. Multa delicta nec secundum te habent, qui primum peccare coeperunt; et tamen eos negare non potes ad hanc ex multis delictis iustificantem gratiam, cum ad baptisma veniunt, pertinere. Multa ergo delicta sunt totius populi, in quo sunt et parvuli; ad quem populum civitatis Dei cum pervenit gratia ex multis delictis iustificans, invenit ibi et multa delicta aliquorum et pauca aliorum et singula parvulorum; quae simul utique multa sunt omnia et multitudine sua redarguunt multa et inania verba tua. Si autem secundum Apostolum, sicut putas, nullum delictum habent parvuli, unde ergo secundum Apostolum mortui sunt? Quia et secundum te etiam pro ipsis mortuus est Christus: Unus enim pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt et pro omnibus mortuus est 177. Iuliane, non hoc Augustinus, sed Apostolus dixit; immo ipse per suum Apostolum Christus; cohibe te a vaniloquio, cede Deo.
Paulus non disputavit de nascentibus.
- Iul. Constat hic igitur Magistrum Gentium non de nascentibus disputasse, sed de his, qui iam motu propriae voluntatis utuntur.
Aug. Digere crapulam contentionis et expergiscere et intellege delictum et unius et unum, de quo dictum est: Si enim ob unius delictum multi mortui sunt 178; multi quippe isti ipsi sunt omnes, de quibus alio loco dicit: Sicut in Adam omnes moriuntur 179; et ibi videbis et parvulos, quia et pro ipsis etiam te confitente mortuus est Christus. Utique cum dixisset Apostolus quia unus pro omnibus mortuus est, continuo, quid necessario sequeretur, ostendit dicens: Ergo omnes mortui sunt et pro omnibus mortuus est 180.
Omnes in Adam in condemnationem, omnes in Christo ad iustificationem.
- Iul. Iam vero quod addidit Apostolus: Sicut per unius delictum in omnes ad condemnationem, ita et per unius iustitiam in omnes homines ad iustificationem 181, tantum opis impertit nobis, quantum in dogma tuum movet fragoris. Ponens quippe in contrariis partibus omnes, quibus verbis non potest ulla esse coniunctio, ad Scripturarum nos morem remittit, ut intellegamus omnes dici solere pro " multis ". Nam in ipsa fronte verborum magna barbaries est; qui enim omnes ad iustificationem veniunt, si perrexerunt omnes ad condemnationem? Aut qui omnes ad poenam, si omnes rapiuntur ad gloriam? Generalitas unius partis locum excludit alterius.
Aug. Ergo et ubi dictum est: In quo omnes peccaverunt 182, multi sunt intellegendi: " non omnes "? Quod si ita est, cogeris dicere non omnes peccatores unius illius hominis imitatione peccasse, sed multos; quod si dixeris ideo non omnes, sed multos eius imitatione peccasse, quia multi, non omnes peccaverunt, volens eos, qui non peccaverunt, intellegi parvu los, respondebitur tibi, quia nec mortui sunt in illo parvuli ac per hoc non pro illis Christus mortuus est, quia non nisi pro mortuis ille mortuus est, sicut Apostolus clamat; atque ita et contra te ipsum venies et a gratia Christi penitus parvulos separabis pro quibus Christum mortuum non esse dicturus es. Consequenter etiam baptizandos negabis in Christo. Quicumque enim baptizati sumus in Christo, sicuti ait idem Apostolus, in morte ipsius baptizati sumus 183; illi autem baptizantur in morte Christi, pro quibus mortuus est Christus. Nullo modo igitur ab originali peccato alienabis parvulos, nisi eos simul a gratia baptismatis Christi feceris alienos. In eo vero, quod tibi videtur duo ista inter se esse contraria, ut omnes eant in condemnationem per Adam et omnes rursus in iustificationem per Christum, omnino erras; nullus enim hominum nisi per Adam trahitur ad damnationem, de qua per lavacrum regenerationis homines liberantur, et nullus hominum nisi per Christum ab hac damnatione liberatur; ideo ex utraque parte dicti sunt omnes, quia nemo ad damnationem generationis nisi per istum, nemo ad vitam regenerationis nisi per illum. Ac per hoc non generalitas unius partis locum excludit alterius, quia ex his ipsis, qui generaliter moriuntur in Adam, quos vult, vivificat Christus. Non ergo tibi videbuntur inter se ista contraria, si non sis tibi ipse contrarius.
A medicante intellege vulnerantem.
- Iul. Verum ut hic quoque quantum muniamur advertas, a loco medicantis locum intellege vulnerantis. Si Christus salvavit universos, Adam quoque universis nocuisse fingatur.
Aug. Numquid ideo non mittuntur omnes in damnationem per Adam, quoniam quos vult ab hac damnatione liberat Christus? Qui propterea omnes liberare dictus est etiam ipse, quoniam non liberat quemquam nisi ipse, sicut dictus est illuminare omnem hominem 184, quia nemo quemquam illuminat, si non ipse.
Christus demittit peccatum regenerando.
- Iul. Si Christus mutavit officia genitalium, Adam ea pervertisse credatur; si Christus aliquid correxit in sensibus carnis, aestimetur eos Adae culpa turbasse; si Christus fecit medicinam ire per propaginem, dicatur Adam per generationem transmisisse delictum.
Aug. Iam ad ista responsum est; sed audi breviter etiam nunc. Si Christianus catholicus esses, appareret tibi et Adam delictum generando transmittens et Christus regenerando dimittens; carnaliter autem generat Adam, spiritaliter regenerat Christus; noli ergo quaerere in utroque propaginem carnis, quam propaginem non pertinere ad regenerationem spiritalem, si non contendis, attendis. Contra infirmitatem vero carnis nunc Christi gratia certamen instituit, postea eius perficiet sanitatem, cuius sanitatis futurae atque perpetuae nunc pignus Spiritum Sanctum dedit 185, per quem diffunditur in nostris cordibus caritas 186, ut nos ad agonem interim relicta carnis non vincat infirmitas.
Voluntas, non nativitas, tincta fuit imitatione peccati.
- Iul. Sin autem his omnibus in eo, quem suscipiunt a natura, ordine permanentibus adhortationibus, signis, exemplis, promissione vel munerum vel poenarum ad fidem voluntas sine inductione necessitatis allicitur et haec per instituta, per mysteria, per dona non oppressa, sed exspectata, sed libera, sed provocata curatur, apparet, etsi uno spiritu totus mundus vel rugiens vel rabiens refragetur, voluntatem uniuscuiusque, non nativitatem tinctam imitatione fuisse peccati.
Aug. Quacumque te vertas, ab originali peccato non alienabis parvulos, nisi eos negaveris mortuos; quod si feceris, mortuum pro eis Christum simul negabis; si autem, ne hoc neges, mortuos parvulos confiteris, profecto in Adam mortuos non negabis, aut si non ibi, dic ubi.
Deus potest subvenire non merentibus, non potest punire non peccantes.
- Iul. Quamvis nimis molliter egerim; etsi enim Christus ex eo quo venit tempore universis hominibus doceretur et iter interclusisse mortis et vitam donasse perpetuam, ut nemo prorsus ex eo die, quo Verbum caro factum est 187, aut in peccatum laberetur aut pro peccato poenam timeret, non tamen ea condicio primae iniquitatis, quae liberalitatis doceretur extremae, quoniam subvenire non merentibus potest et solet Deus cum laude clementiae, punire autem non peccantes non potest sine eversione iustitiae.
Aug. Quia ergo gravi iugo a die exitus de ventre matris puniti sunt parvuli, agnosce iudicem iustum et confitere originale peccatum. Punire enim nullius peccati meritum habentes, sicut etiam ipse confiteris, non potest sine eversione iustitiae.
Distantia praesentis et futuri saeculi.
- Iul. Attende igitur, quid disputatio tota confecerit. Si gratia Christi et Adae culpa in diversis effectibus aequaliter censerentur, ut vel numero operationum pares essent, quae operationum genere dissidebant, docendum erat tantis profuisse gratiam, quantis culpa nocuisset, ut appensionis illius, qua trutinabantur, aequitas et momenta constarent. Subvenire ergo debuit etiam illis omnino locis illisque partibus medicina, quibus insederat aegritudo, id est si aliquid in motibus genitalium, in sensibus coeuntium, in obscaenitate membrorum, in infelicitate nascentium antiquum crimen effecerat, immutatione horum, quae diximus, remedia contulisset; alioquin grande testimonium imbecillae artis nihilque profuturae nec locum aegritudinis invenisse et languentibus eversisque naturalibus inertia fomenta voluntatibus admovisse.
Aug. Iam responsum est, cum de distantia prae sentis et futuri saeculi locuti sumus 188. Hic enim accipimus per pignus spiritus et certandi et vincendi vires; ibi autem sine hoste ullo externo et interno ineffabili ac sempiterna pace perfruemur. Quisquis ergo omnia, quae ibi habenda sunt, hic vult habere, fidem se indicat non habere.
Quomodo est iustus Deus, si nullus nascitur reus?
- Iul. Ostendit autem inter haec veritas, quia, etsi prodesset effusa generaliter medicina motibus atque mortalibus, illis quoque, qui eam nullo studio nec ulla intentione meruissent, non tamen continuo noceret culpa nascentibus, qui nihil ad eam assensionis admovere potuissent. Ac per hoc, etsi aequalis esset gratiae peccatique taxatio, clarebat tamen ne tum quidem eiusmodi appensionem eo usque constare, ut quisquam nasci probaretur reus.
Aug. In illo gravi iugo, quo etiam parvuli premuntur, quomodo est iustus Deus, si nullus nascitur reus?
In comparatione pereuntium pauci sunt qui salvantur.
- Iul. Nunc autem, cum Apostolus non solum non postposuerit culpae gratiam, verum etiam praeposuerit dicens multo in plures abundasse beneficia quam irrepsisse dispendia, per opinionem autem traducis multo magis constet nocuisse peccata quam profuisse gratiam, irrefutabiliter approbatum est apostolum Paulum nihil sensisse de traduce, sed eius sententia Traducianos cum Manichaeis magistris suis pariter fuisse destructos.
Aug. Non dixit apostolus Paulus: " Multo in plures abundasse beneficia quam irrepsisse dispendia ", non hoc dixit; prorsus falleris, si ipse non fallis. Multo magis enim abundasse gratiam dixit in multos, non in magis multos, sed magis abundasse. In comparatione namque pereuntium pauci sunt, qui salvantur; sine comparatione autem pereuntium et ipsi multi sunt. Sed quare sint illi plures quam illi, consilium Dei velle nosse multorum est, nosse autem vel paucissimorum hominum vel omnino nullorum. Posset enim omnipotens non creare, quos omnium rerum praescius malos futuros ignorare non posset, nisi uti etiam malis pluribus optime optimus posset; unde nos aliquid Apostolus docuit, id est ut iram suam potentiamque monstraret in eis, quae attulit in multa patientia vasa irae, et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae 189. Sed nolunt credere Pelagiani, quod in uno homine tota est massa vitiata et tota damnata; a quo vitio et damnatione sola sanat et liberat gratia. Quare enim iustus vix salvus erit 190? Numquid liberare iustum labor est Deo? Absit! Sed ut ostendatur, quo merito fuerit damnata natura, non vult facile de tanto malo nec ipse omnipotens liberare; propter quod et peccata proclivia sunt et laboriosa iustitia nisi amantibus; sed caritas, quae hos amantes facit, ex Deo est 191.
Fui longior.
- Iul. Verum, quia hic fui longior, pergamus ad reliqua.
Aug. Ita hoc dicis, quasi alibi brevior sis futurus, cum loquacissime inquiras, quemadmodum Apostoli manifestissimis verbis nebulas ingeras vanitatis.
Magna iniquitas grave iugum sine peccato.
- Iul. Omnes autem dixit ad condemnationem per Adam et omnes ad iustificationem vitae per Iesum Christum, cum utique non omnes eos, qui moriuntur in Adam, transferat Christus ad vitam, sed omnes dixit atque omnes, quia sicut sine Adam nullus ad mortem, ita sine Christo nullus ad vitam. Sicut dicimus de litterarum magistro, si in civitate solus est: omnes iste hic litteras docet, non quia omnes discunt, sed quia nemo nisi ab ipso. Quos autem omnes dixerat, multos postea dixit, eosdem tamen omnes multosque significans. " Sicut enim per unius inoboedientiam peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi " 192. Adhuc quaerat, per quid peccatum inveniatur in parvulo; respondent ei Paginae sanctae: " Per unum hominem peccatum in mundum intravit " 193. Sanctas quidem Apostoli esse paginas confitemur non ob aliud, nisi quia rationi pietati fidei congruentes erudiunt nos et Deum credere inviolabilis aequitatis et opera eius bona honestaque defendere et praeceptis eius moderationem prudentiam iustitiam vindicare.
Aug. Ipsa te convincit in parvulis aequitas Dei, quoniam magna est iniquitas, si iugo gravi premuntur et parvuli sine ullo merito vinculoque peccati.
Non omnes, sed multos intellexit Apostolus.
- Iul. Ac per hoc negare quemquam pro alterius peccato posse damnari, negare ullum peccatum ad posteros naturae condicione transire atque credere atque asserere hominem de instituta a Deo fecunditate genitum liberi arbitrii iustis legibus conveniri, ut vitet omne, quod malum est, exerceat omne, quod bonum est, nec secundum vos aestimet amorem et necessitatem criminum substantiae suae causis, id est ipsis adhaesisse seminibus nec recipiat tam stultam, tam insanam, tam impiam sententiam in contumeliam videlicet naturae rationis Dei Apostoli volumine contineri, quia dixerit per unum hominem peccatum in hunc mundum intrasse et in omnes homines transisse mortem 194, cum hoc diu caligare non siverit, addens eos, quos omnes dixerat, debere multos intellegi, qui imitatione, non generatione peccassent 195.
Aug. Potes dicere non omnes gentes semini Abrahae fuisse promissas, ubi dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes 196, quia easdem dixit et multas, ubi legitur: Patrem multarum gentium posui te 197? Potes, inquam, hoc dicere et in eo quoque loco Scripturae praenuntianti, quod rebus ipsis videmus impleri, tuo vaniloquio contradicere et prohibere nos intellegere omnes gentes, ubi promissae sunt quid aliud quam omnes gentes? Quia per tuam dialecticam omnes non pro " omnibus ",sed pro " multis ", quae omnes non sunt, positas atque intellegendas doces. Si autem possunt quidem, ubi dicuntur multi, non omnes intellegi, sed tamen, ubi dicuntur omnes vereque sunt omnes, recte dicuntur et multi, ne ipsi omnes pauci intellegantur, sicut illi sancti, quos ignis ardens urere est vetitus, omnes inter innoxias flammas laudabant Deum et tamen ipsi omnes pauci erant, quoniam tres erant 198, quid habet virium argumentatio tua, qua propterea omnes non vis omnes intellegi, quoniam idem ipsi dicti sunt multi? Quandoquidem, qui vere sunt omnes, ideo nonnumquam dicuntur et multi, ut discernantur ab eis, quicumque ita sunt omnes, ut sint tamen pauci. Capilli quippe hominis omnes etiam multi sunt, digiti vero etiam omnes pauci sunt.
Inoboedientia Adae et oboedientia Christi.
- Iul. Totum denique, quod egerat, enodavit dicens: Sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi 199, ut, sicut nemo praemia virtutis meretur, nisi qui ad ea post incarnationem tamen Christi sanctitatis eius imitatione contenderit, ita in Adam praevaricator nemo teneatur, nisi qui in transgressione legis, qua peccati est facta cognitio, primi hominis imitatione deliquerit.
Aug. Hoc est occultum et horrendum virus haeresis vestrae, ut velitis gratiam Christi in exemplo eius esse, non in dono eius dicentes, quia per eius imitationem fiunt iusti, non per sumministrationem Spiritus Sancti, ut eum imitentur, adducti, quem Spiritum super suos ditissime effudit 200; et quasi vigilanter additis: Post incarnationem tamen eius propter antiquos videlicet, quos sine gratia eius fuisse dicitis iustos, eo quod non habuerint eius exemplum. Quid si ergo et post incarnationem Christi nondum audito Evangelio proposuerint sibi aliqui homines superiorum exempla iustorum iusteque vixerint ? Quid agitis? Ubi vos videtis? Itane vero isti virtutis praemia non merentur? Si ergo ex iustorum imitatione iustitia, Christus gratis mortuus est 201, quia fuerunt iusti et ante ipsum, quos imitari possent, qui iusti esse voluissent. Quid est etiam quod Apostolus non ait: Imitatores estote Christi, sicut et ego; sed ait: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi 202? Ergo se illis voluit esse pro Christo? Videtisne, quae mala vos consequantur, quando Adam et Christum Apostolo proponente vos imitationem imitationi, non regenerationem generationi vultis opponere?
Omnes dicit, eosdemque multos.
- Iul. Pervenire autem et ad innocentes gratiam Christi, ad quos Adae culpa non pervenit, propter quod vigilanter inculcavit: Multo magis gratia Dei et donum unius hominis Iesu Christi in plures abundavit 203, ut illa superior coaequatio eius aetatis, quae ratione utitur, in contrariis studiis indicet imitationem, haec autem in gratiae largitate praelatio consecratos et provectos approbet innocentes. Quae cum ita sint, tibi, non mihi Apostolum obviare senti, contra te eum arma ferre cognoscito, qui dogma tuum praeceptorisque tui Fausti, a quo es velut prima manu tinctus, hoc uno, si cetera deessent, vehementer everteret, quia dicit per unius inoboedientiam multos, non omnes peccatores constitutos fuisse et per unius oboedientiam iustos non omnes constitutos fuisse, sed multos. Ut enim diligenter, quam tibi sermo hic repugnet, lectoris intellegentiae suggeratur, Apostolus pronuntiat non omnes per Adam peccatores constitutos fuisse, tu dicis omnes omnino per Adam peccato naturali ad ius diaboli pertinere; ambigi non potest inter te et Apostolum magnam esse pugnam.
Aug. Omnes dicit eosdemque multos; non multos dicendo negat omnes, ne sibi sit ipse contrarius, sicut vestra aut fallit improbitas aut fallitur caecitas. Quia enim utrumque dixit Apostolus, et omnes et multos, ostendi ego non inter se duo ista pugnare, quia ipsi omnes ideo etiam multi sunt dicti, quia omnes aliquando dicuntur et pauci, tu autem dicendo non omnes, quos omnes dixit Apostolus, procul dubio convinceris Apostolo esse contrarius.
Multi, non omnes, sunt peccatores.
- Iul. Nam cum tu et Manichaeus dicitis: Omnes sunt naturaliter peccatores, Apostolus autem dicit: Multi sunt, non omnes peccatores, removet accusationem a seminibus, quae armatur in mores, et destruit originale peccatum. Utque hoc ipsum, quod egimus, urgeamus: praescribit Apostolus multos debere intellegi per Adae inoboedientiam peccatores, multos autem per Christi oboedientiam iustos eos utique, qui iusti sunt, ostendens ab illis, qui criminosi sunt, esse discretos; tu quia impudentia argumentari niteris, ut ex his sermonibus probes naturale peccatum? Nam cum dicis omnes nasci criminosos per Adam et propter hoc ad diabolum pertinere, sed aliquos inde per Christum postea liberari, non hoc sentis, quod Apostolus, qui dicit non omnes per Adam peccatores constitutos esse, sed multos.
Aug. Quoniam non est contrarium, sicut iam ostendimus, ut idem sint multi, qui sunt omnes, ideo quos multos, eosdem omnes Apostolus dicit; non omnes autem non Apostolus, sed tu dicis ac per hoc Apostolo contradicis. Verum est autem, quod Apostolus dicit; falsum ergo, quod tu dicis. Et quod superius dixisti 204 vigilanter inculcasse Apostolum: Multo magis gratia Dei et donum unius hominis Iesu Christi in plures abundavit 205 volens intellegi ideo plures dictos, quia pervenit gratia eius ad parvulos, ad quos imitatio primi hominis non pertinet, aut mendosus codex tibi mentitus est aut ipse mentiris aut ab aliquo falso sive fallente aut oblivione deceptus es. Non enim ait Apostolus " plures " sed multos. Graecum attende codicem et invenies pollous, non " pleisous ". Dixit ergo multo magis abundasse gra tiam in multos, non in magis multos, hoc est non in plures, sicut iam ostendimus, quoniam, si plures dixisset, propter parvulos, quos tenet gratia, cum primi hominis non teneat imitatio, falsum dixisset et esset similis vobis. Si enim omnes imitatores Christi post eius incarnationem regeneratis parvulis additis conferantur cum peccatoribus, quos omnes vultis propter arbitrium libertatis ad imitationem primi hominis pertinere ab ipso Adam usque in finem saeculi voluntate peccantes, qui eorum multo plures sint, evidenter apparet, ut et vestra falsitate vincamini.
Ubi ait multos multi sunt, ubi omnes non omnes.
- Iul. Si enim, quale tu, tale aliquid ille sensisset, debuit utique dicere: Per unius inoboedientiam peccatores constituti sunt omnes, sed per oboedientiam Christi ex his aliqui ad iustitiam reverterunt. Ita enim prorsus ei loquendum fuerat, si hoc, quod tu fingis, voluisset intellegi. Verumtamen cum hac sententia illud aliud nequivisset asserere multo magis profuisse Christi gratiam, quam Adae laesisset iniquitas. Etsi ergo penitus nesciremus, qui mos esset, quo per inoboedientiam unius hominis multi peccatores constitui dicerentur, tamen maneret in solido non hoc pertinere ad originale peccatum, quod Apostolus inculcaverat multis, non omnibus convenire.
Aug. De multis et omnibus iam responsum est. Nec sic locutum fuisse Apostolum, quemadmodum dicis eum loqui debuisse, si hoc diceret, quod nos dicimus, quid mirum est? Quandoquidem etiamsi secundum vos Apostolus per unius delictum ita multos peccatores constitutos esse dixisset, ut idem multi non possent omnes intellegi, sed hi tantum qui ex imitatione primi hominis propria voluntate peccarunt, non dixit per oboedientiam Christi ex his aliquos iustificatos, quod tamen verum est. Quid est ergo, quod dicis, si tale aliquid, quale nos, sensisset Apostolus, eum dicere debuisse: Per unius inoboedientiam peccatores constituti sunt omnes, sed per oboedientiam Christi ex his aliqui ad iustitiam reverterunt? Quasi vos negetis ex praevaricatoribus legis, quales tantummodo peccatores ad similitudinem praevaricationis Adae pertinere contenditis, aliquos per oboedientiam Christi ad iustitiam fuisse conversos. Possumus ergo et nos vobis dicere: Si tale aliquid, quale vos, sensisset Apostolus, debuit utique dicere: Per unius inoboedientiam peccatores constituti sunt multi quidem, non omnes, sed etiam ex his per oboedien tiam Christi aliqui ad iustitiam reverterunt; aut etiam multo apertius ita loqueretur, si aliquid tale sensisset, ut diceret: Multi quidem Iudaeorum per inoboedientiam unius hominis peccatores sunt constituti, qui lege accepta simili praevaricatione peccarunt, sed etiam ex his aliquos iustificavit Christi oboedientia. Quod si tibi non praeiudicavit non ita loquendo, sicut dixi eum loqui debuisse, si hoc sentiret, quod tu, nec mihi utique praeiudicare debet, quia non ita locutus est, quomodo eum dicis loqui debuisse, si hoc sentiret, quod ego. Cum ergo Apostolus ita sit locutus, sicut loquendum esse arbitratus est, videndum est, quis ei nostrum consentiat, utrum ego, qui dico verum esse quod ait: Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem 206, et verum esse quod ait: Per unius inoboedientiam peccatores constituti sunt multi 207, quoniam non repugnat, ut qui multi sunt, omnes sint et, qui omnes sunt, multi sint, an tu, qui dicis: Ubi ait multos, multi sunt, ubi ait omnes, non omnes sunt.
Vel imperitia vel impudentia.
- Iul. Patefacta igitur vel imperitia vel impudentia tua, quae aut non curat aut non valet, quid dicatur, exponere, ostensoque veritatis ipsius, quam se esse Christus appellavit 208, lumine nihil de apostoli Pauli sermonibus Manichaeae id est vestrae cohaerere dementiae, nunc expositioni operam demus, ut, sicut ostensum est, qualiter non possit, ita clareat, qualiter et debeat Paulus et possit intellegi.
Aug. Ita desereris veritate et contra manifesta Apostoli verba non potes invenire quid dicas, ut, quod in eis intellexe runt tot sancti clarique Doctores, qui hoc in Ecclesia catholica didicerunt atque docuerunt (non enim sanum sensum habentes in tam manifestis verbis aliud intellegere potuerunt), tu Manichaeorum esse dicas, quod illos non fuisse cogeris confiteri, quantolibet veneno Pelagianae pestis insanias.
Ambobus populis Christi profuit medicina.
- Iul. Scribens itaque ad Romanos eo iam tempore, quo Gentium coeperat esse permixtio atque ideo tam ex Iudaeis quam ex Gentibus complebantur Ecclesiae, tumultus populi utriusque componit inculcans, quoniam nec Gentes impietatem suam, qua mutaverant gloriam Dei in similitudine imaginis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium, legis possint ignoratione diluere, quae per vim rationis ingenitae, etsi non ritum cerimoniarum Iudaicarum, tamen Deum innotescentem operibus, substantiae vero profunditate secretum, potuerint ex his, ab eo quae sunt facta, cognoscere. Legis autem normam, quantum ad vitae probitatem respicit, proprius unicuique suggerebat affectus, videlicet ut nihil tale inferret proximo, quale perpeti noluisset; atque ideo profanitatem Gentium iure optimo argui posse convincit, etsi non per legem, per eam tamen iustitiam, quae condidit legem, et qua iudicante hi, qui sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt. Iudaeos vero, quorum magis intererat, quia in despectum Gentium maxime tumescebant, honorem sibi de legis purificationibus vindicantes ac per hoc aestimantes non sibi ita ut Gentibus profuisse Christi gratiam peccata donantem, quandoquidem legis ea institutione vitassent, magna disputationum virtute confringit allegans eis tanto amplius per indulgentiam fuisse collatum, quanto post legis admonitionem sine ulla ignoratione peccassent; per quod approbat eos reos fuisse et vehementer potuisse damnari in iustitiae examine, apud quem qui in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur: Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur 209. Hoc ergo proposito per totum librum disputans tum superbiam reprimit Iudaeorum, tum excusationem vanitatis Gentibus demit, ut doceat aequaliter ambobus populis Christi profuisse medicinam.
Aug. Hanc medicinam parvulis vos negatis, quos lex ipsa circumcidi octavo die iussit eius gratiam praefigurans, cuius resurrectionem dominicus, id est post septimum sabbati dies octavus ostendit; nec valetis ac vultis attendere ita parvulum morientem sine Christi gratia periturum, quemadmodum dictum est incircumcisi animam parvuli interire de populo suo 210, cuius interitus invenire meritum non potestis, quamdiu non trahere peccatum originis parvulos dicitis.
Crimina ignovit et gloriam indulsit.
- Iul. Qui et crimina voluntatis ignovit, a quibus liberum fuerat abstinere, et sui imitatione, qui erat virtutum forma et norma, correctis gloriam beatae aeternitatis indulsit. Cum ergo utramque nationem pro voluminis sui tempore et iure conveniat, in his tamen locis, de quibus quaestio est, cum Israelitis omnino manum conserit, qui audebant de praeputiorum stirpe venientes eo usque despicere ut affirmarent eos nec suffragio fidei ad consortium suum transire potuisse; contra quod supercilium replicat Iudaeae gentis exordia et in ipsa radice circumcisionis ostendit non tanti esse praeputium, ut aut iniustos eius relictio aut iustos faciat eius ablatio.
Aug. Quando ista dicebat Apostolus, non de circumcisione vel praeputio, sed de praeceptis legis 211, in quibus est etiam: Non concupisces 212, agebat, quod et ipse commemoravit. Quid tergiversamini? Priores peritis, dum caliginem offunditis imperitis.
Te qui oppugnas gratiam non pudet commemorare promissa quae complet?
- Iul. Non ergo per legem promissio Abrahae, ut haeres esset mundi, sed per iustitiam fidei. Si enim qui sunt ex lege, haeredes sunt, evacuata est fides, destructa est promissio. Lex enim iram operatur; ubi autem non est lex, nec praevaricatio. Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei tantum, quod ex lege est, sed quod ex fide est Abrahae, qui est pater omnium nostrum, sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te, ante Deum cui credidit, qui vivificat mortuos et vocat ea, quae non sunt, tamquam quae sunt; qui praeter spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum id, quod dictum est: Sic erit semen tuum, et non infirmatus in fide consideravit corpus suum iam emortuum, cum fere centum annorum esset, et emortuam vulvam Sarrae; in repromissione autem Dei non haesitavit diffidentia, sed confirmatus est fide dans gloriam Deo plenissime sciens, quia quaecumque promisit potens est et facere, propter quod et reputatum est illi ad iustitiam 213.
Aug. Haec te commemorare non pudet, qui oppugnas gratiam, qua ista promissa complentur? Contra Deum enim loquimini dicendo: Nos facimus, quod ille se facturum esse promisit. In Isaac quippe, qui Abrahae promissus est filius, hi praefigurati sunt, non qui se ipsos iustos, sed quos Deus fuerat ipse facturus. Unde universae per Prophetam dicit Ecclesiae: Ego enim sum Dominus qui facio te 214. Propter quod et filii promissionis vocantur apertissime dicente Apostolo: Non potest autem excidere verbum Dei; non enim omnes qui ex Israel hi sunt Israel neque quia semen Abrahae omnes filii, sed in Isaac vocabitur tibi semen; hoc est: Non hi qui filii carnis hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semine 215. Quod itaque Deus promisit, Deus facit. Hoc ergo totum sicut aedificat eos, quorum spes in Deo est, sicut evertit eos, qui confidunt in virtute sua 216; ac per hoc sicut catholicam fidem aedificat, sic Pelagianum evertit errorem.
Locus opinioni vestrae infestus.
- Iul. Qui locus quam sit opinioni vestrae totus infestus, et primo opere disputatum est et, si quid hinc recoli oportuerit, disseretur. Nunc autem advertatur promissionem, quae facta est ad Abraham ob remunerationem fidei eius, in qua dicitur, quia pater multarum gentium constitueretur, ostendisse nec unius illum populi genitorem debere defendi, qui multarum gentium sit pater praedictus, nec ita solum credulitatis recepisse mercedem, ut alios similiter credentes a praemii consortio putetur excludere. Non est autem scriptum - inquit - tantummodo propter ipsum, quia reputatum est illi, sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Iesum Christum Dominum nostrum a mortuis, qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram 217.
Aug. Dicite nobis, o vani, non defensores, sed inflatores liberi arbitrii, qui ignorantes Dei iustitiam et vestram iustitiam volentes constituere iustitiae Dei non estis subiecti 218; dicite, inquam, nobis: Si noluissent gentes credere iusteque vivere, evacuaretur promissio, quae facta est ad Abraham? Non, inquies. Ergo ut Abraham ob stipendium fidei consequeretur dilatationem seminis, praeparata est gentium voluntas a Domino, et ut vellent, quod et nolle potuissent, ab illo factum est, qui ea, quae promisit, potens est facere.
Gentiles restituunt fidem Abrahae.
- Iul. Cum ergo ille adhuc in praeputio testis sit fidei pronuntiatus et ob eius stipendium dilatationem fuerit seminis consecutus qua, inquit, regula tu, Iudaee, non putas ad consortium iustitiae pertinere gentiles, qui fidem Abrahae paria de Dei virtutibus credendo restituunt?
Aug. Bene contra vos loqueris, quia utique, si de Dei virtutibus credunt, non sicut vos confidunt in virtute sua, ut iustificentur, id est ut iusti fiant, sed in illius, qui iustificat impium.
Sine lege non possunt gentes perduci ad Abrahae stemma.
- Iul. Cur putes, inquit, sine consecrationibus legis ad Abrahae stemma nationes non posse perduci, cum constet promissionem, quae facta est ad Abraham, anteriorem fuisse quam legem nec eam ablutionibus tributam fuisse, sed moribus?
Aug. Hos mores, quos procul dubio bonos vis intellegi, si, ut putatis, homo sibi facit, praedicere ista debuit Deus praescius, non promittere, ut non de illo in hac causa diceretur: Quae promisit potens est et facere 219, sed: Quae praescivit, potens est et praenuntiare, aut: Potens est et ostendere. Quando autem dicunt homines: Quod Deus promisit, nos facimus, se ipsos faciunt instantia potentes, illum arrogantia mentientem.
Deus facit volentes ex nolentibus.
- Iul. Si enim qui sunt ex lege, haeredes sunt, evacuata est fides, destructa est repromissio 220. Qui sermo nisi intellegatur, ingerit maximam quaestionem; dubio enim procul dicit eos esse ex lege, quos supra dixerat ex circumcisione, quos sibi tantum noverat arrogare, ut putarent praeter se neminem assumi ad Abrahae seminis dignitatem; atque hoc disputatione collegerat, ut quia non solum hi, qui ex circumcisione, sed et illi, qui ex praeputio sectari voluissent vestigia fidei Abrahae, non immerito Abrahae filii censerentur.
Aug. Quid si noluissent, evacuaretur promissio? Admoneo, ut intellegatis, cui gratiae sitis inimici negando operari Deum voluntates in mentibus hominum, non ut nolentes credant, quod absurdissime dicitur, sed ut volentes ex nolentibus fiant, non sicut facit doctor homo docendo et hortando, minando et promittendo in sermone Dei, quod frustra fit, nisi Deus intus operetur et velle per investigabiles vias suas. Cum enim verbis doctor plantat et rigat, possumus dicere: Forte credit, forte non credit auditor; cum vero dat incrementum Deus 221, sine dubio credit et proficit. Ecce quod interest inter legem et promissionem, inter litteram et spiritum.
Non soli haeredes sunt qui ex lege sunt.
- Iul. Cum ergo superius id egisset, ut intellegeremus a consortio iustitiae non potuisse excludi gentes, sed per eamdem fidem cum filiis circumcisionis in Abrahae stirpe numerari, nunc intulit neminem de circumcisione ad eam promissionem, quae Abrahae data est, pertinere; hoc autem omnino nisi intellegatur, repugnat. Quod itaque ait: Si enim qui sunt ex lege, haeredes sunt, evacuata est fides et destructa est promissio 222, non hoc pronuntiavit, ut videlicet nemo de Iudaeis per fidem fieri credatur haeres promissionis antiquae, sed deest sermo, cuius vicem implet intellegentia, non solos haeredes esse, qui ex lege sunt, ut si hoc modo dictum esset: Si enim qui sunt ex lege, soli haeredes sunt, evacuata est fides. Vere enim praeputium videretur excludi, si ad nullos praeter eos, qui ex circumcisione erant, benedictionis haereditas perveniret. Intellegenda igitur consuetudo Scripturarum est, quia non continuo, quod non dicitur, denegatur, ut intellegentiae opere verborum dispendia suppleantur.
Aug. Sic intellegunt, qui non intellegunt. Cur non attenditis, rogo, ideo non esse haeredes ex lege, quia lex iram operatur, ubi enim non est lex, nec praevaricatio 223, ideo autem ex promis sione, quia Deus, quod promittit, ipse facit? Qui enim praecepta legis implere se putat per arbitrium propriae voluntatis sine spiritu gratiae, suam iustitiam vult constituere, non iustitiam Dei sumere. Nam unde dicit idem Apostolus: Ut inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege / CSEL 281/ est, sed iustitiam, quae ex fide, iustitiam ex Deo 224? Quare suam dicit iustitiam, quae ex lege est, eamque iustitiam reprobat, non autem suam, sed ex Deo iustitiam, quae est ex fide? Numquid lex non est ex Deo? Quis nisi infidelis hoc dixerit? Sed ex lege dicit iustitiam suam, in qua homo putat sufficere sibi legem ad facienda divina mandata confidens in virtute sua. Ex fide autem iustitiam ideo dicit esse ex Deo, quia Deus unicuique partitur mensuram fidei 225; et ad fidem pertinet credere, quod in nobis Deus operetur et velle 226, sicut operabatur in illa purpuraria, cuius aperuerat sensum, ut intenderet in ea, quae a Paulo dicebantur 227. Ac per hoc nec ipsi Iudaei, qui crediderunt in Christum, in quibus et Paulus fuit, ex lege haeredes omnino dicendi sunt, sed potius ex promissione. Ideo enim dictum est: In Isaac vocabitur tibi semen, quia non qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semine 228.
O grosse dialectice!
- Iul. Collegit itaque Apostolus argumentum hoc modo: Si nulli essent haeredes benedictionis, nisi qui ex lege sunt, ut praeputium constabat exclusum, ita consequens erat neminem, qui fuisset ex lege, benedictione privari, id est, si circumcisio tantum valeret, ut sine ea fides nihil valeret, sicut gentes liquebat repulsas, ita probabatur de Iudaeis ad perditionem numquam quisquam ire potuisse.
Aug. Quomodo erat consequens, o grosse dialectice? Quomodo erat consequens, si nulli essent haeredes benedictionis, nisi qui ex lege sunt, neminem, qui fuisset ex lege, benedictione privari? Numquid, quia nemo est haeres, nisi baptizetur, propterea qui baptizantur, omnes haeredes sunt? Sed hoc dixerim 229, non quia ibi est, quae inter nos vertitur quaestio, verum ut ostenderem, quam sis ipse acutus, qui me obtunsiorem dicis esse pistillo.
Destrueretur promissio.
- Iul. Nunc autem, cum confiteamini praevaricatores in lege non esse benedictionis haeredes, quia talibus lex iram operatur, constat promissionem illam non circumcisioni convenire, sed fidei. Destrueretur autem promissio, si praeter legem nemo iustus esset, quandoquidem post quadringentos et triginta annos promissionis allata lex 230, et ipsum Abraham et Isaac et Iacob et omnes in medietate sanctos expertes benedictionis ostenderet, quae non potuisset cuiquam sine lege conferri.
Aug. Immo destrueretur promissio, si ex lege quisquam iustus esset. Si enim qui ex lege, haeredes sunt, exinanita est fides, evacuata est promissio; lex enim iram operatur 231 ad hoc utique, ut ad iram evadendam Dei gratia requiratur.
Fulminea contra traducem sententia.
- Iul. Quod quia manifeste falsum est, et sub lege quippe peccatores poenam merebantur et ante legem iustitia et fides remunerationis suae fructibus privatae non sunt, constat non ad truncatas ferro carnes, sed ad illustres probitate mentes promissionis illius gloriam pertinere; sequitur autem fulminea contra traducem sententia: Lex enim - inquit - iram operatur; ubi autem non est lex, nec praevaricatio 232. Per suade ergo legem datam esse conceptis, legem posse dari nascentibus, ut eos praevaricationis reos possit arguere. Ceterum nos cum Apostolo credimus, quem nihil contra rationem sensisse defendimus, non esse in ea aetate praevaricationem, in qua lex esse non potuit, quia ubi non est lex, nec praevaricatio, quae lex iram operatur, non vitio suo, sed eorum iniquitate, qui peccata virtutibus anteponunt.
Aug. Non est ergo lex Christi: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest intrare in regnum Dei 233? Quam legem vides etiam ad parvulos pertinere. Verum tu dic potius: parvulus, cuius anima interibat de genere eius, si die non circumcideretur octavo 234, cuius praevaricationis arguebatur, ut tali supplicio plecteretur? Nisi quia ipse in se ipso nihil peccans tenebatur reus in similitudine praevaricationis Adae, in quo omnes peccaverunt 235. Quae verba apostolica tam clara obscurare, tam recta curvare ingenti quidem, sed inani labore conaris.
Etiam propter nos.
- Iul. Approbavit ergo Apostolus, quia non sit tantummodo scriptum propter Abraham, quod reputatum est illi ad iustitiam 236, sed et propter nos, quibus sine dubio reputatur, cum in Deum credimus, qui Iesum Christum ex mortuis excitavit, qui traditus est - inquit - propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram 237.
Aug. Ab hac gratia separatis parvulos, quos nullum delictum ex origine tractum habere contenditis; unde fit consequens, ut non ad eos pertineat beneficium, quo propter delicta nostra est traditus Christus; et haec sentientes et dogmatizantes Christianos catholicos vos dicere audetis!
Alienum delictum fit nostrum obnoxia successione.
- Iul. Quam vehementer inculcat apud iustum iudicem Deum aliena peccata aliis non nocere, qui commendans mortem Christi vigilanter enuntiat propter nostra illum delicta, quae et plura erant et nostra erant, non propter unum et alienum et olim defuncti hominis mortem oppetiisse?
Aug. Inoboedientia quidem unius hominis non absurde utique delictum dicitur alienum, quia nondum nati nondum egeramus aliquid proprium sive bonum sive malum; sed quia in illo, qui hoc egit, quando id egit, omnes eramus tantumque fuit ac tale delictum, ut eo natura universa vitiaretur humana, quod satis indicat etiam ipsa generis humani tam manifesta miseria, hoc delictum alienum obnoxia successione fit nostrum; propter quod dictum est a Doctore catholico, qui recte intellexit Apostolum: Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est 238. Cuius intellectum et aliorum eius in catholica veritate sociorum si sequi volueritis, non cogemini alienare parvulos a beneficio mortis eius, qui traditus est propter delicta nostra et unus pro omnibus mortuus est 239; ubi quod sequitur clamat Apostolus: Ergo omnes mortui sunt et pro omnibus mortuus est 240, et vos reclamatis: Non sunt mortui parvuli; clamate et quod sequitur: Ergo non pro ipsis mortuus est, et videte, utrum vos non mortui iaceatis, qui mortuis, ne vivificentur, Christi mortem negatis; quia non eis, sicut putatis, peccatum debet unius et olim defuncti hominis imputari. Nec attenditis primum hominem Adam sic olim fuisse defunctum, ut tamen post illum secundus homo sit Christus, cum tot hominum millia inter illum et hunc orta sint. Et ideo manifestum est ad illum pertinere omnem, qui ex illo successione propaginis nascitur, sicut ad istum pertinet omnis, qui in illo gratiae largitate renascitur; unde fit, ut totum genus humanum quodammodo sint homines duo, primus et secundus.
Peccata multa et peccatum unum traducis.
- Iul. Qui ergo dicit multa delicta, nihil de uno Manichaeorum id est traducis suspicatur.
Aug. Sed utique, homo contentiose, multa delicta essent, quae multi haberent, etiam singula singuli, propriae voluntatis, si ad lavacrum regenerationis venirent, cum primum peccare coepissent; quos omnes secundum istam non rationem, sed distortionem tuam ab hac gratia, quae ex multis delictis iustificat, facitis alienos, quoniam non vultis eius esse participes quoslibet homines, quorum delicta sunt singula; quanto magis ergo multa sunt eis additis, quae habent alii plura, alii pauciora. A quibus tamen omnibus liberat ista gratia, de qua dictum est: Ex multis delictis in iustificationem 241. Fuit enim Adam et in illo fuimus omnes; periit Adam et in illo omnes perierunt 242. Ambrosius hoc dixit; calumniose, non erat Manichaeus. Parvulos contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere Cyprianus dixit 243; calumniose, non erat Manichaeus. Omnes in uno Adam peccasse Hilarius dixit 244; calumniose, non erat Manichaeus; in qua Ecclesia ista didicerunt, calumniose, non erat Manichaea; et quia catholica erat atque catholica perseverat, ideo vos contra ista sentientes et contendentes ferre non potuit; et ut catholica permaneret, infirmitatem parvulorum suorum vestra damnatione munivit.
Reos nos non natura fecerat, sed voluntas.
- Iul. Iustificati itaque ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem et accessum habemus in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae Dei 245. Qui vobis videtis, inquit, iustificationem per peccatorum veniam fuisse collatam, firmam tenete concordiam et paribus animis Mediatoris dona laudate, cuius munere collatum nobis est, ut in hanc gratiam haberemus introitum; et eos, quos iustitia reos tenebat, quia reos nos non natura fecerat, sed voluntas, libertati reddidit et eripuit ultioni praestititque, ut, qui sperabamus aeterna supplicia, modo gloriemur in spe gloriae Dei.
Aug. Non per solam peccatorum dimissionem iustificatio ista confertur nisi auctoribus vobis. Iustificat quippe impium Deus non solum dimittendo, quae mala facit, sed etiam donando caritatem, ut declinet a malo et faciat bonum per Spiritum Sanctum 246, cuius sumministrationem iugem poscebat Apostolus eis, quibus dicebat: Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali 247. Contra istam gratiam geritis bellum, ut liberum non sermone defendatis, sed praesumptione decipiatis voluntatis arbitrium.
Deus dat praemium ut homo non peccet.
- Iul. Verum ut magis exprimeretur virtus istius securitasque doctrinae, quid conferat fidelibus philosophia christiana, persequitur: Non solum autem, sed et gloriamur in pressuris scientes, quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio autem spem, spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis 248. Id est: Non solum nobis haec beneficia contulerunt, ut amplitudine quandoque munerum gaudeamus, sed iam impraesentiarum in mediis angorum aestibus constituti alacres sumus ipsius possessione virtutis et de persequentium furore ridemus impiorum crudelitatem, eruditionem patientiae magis quam perturbationem laetitiae iudicantes, ut non solum propter praemia non peccemus, sed hoc ipsum non peccare praemium censeamus.
Aug. Si praemium est non peccare, quis dat hoc praemium? Puto, quia non dicturus es: Ipse sibi homo, quamvis hoc te cogat dicere perversitas haeresis vestrae. Si ergo Deus dat hoc praemium, ut homo non peccet, donum potius video dicendum esse quam praemium, ne aliqua merita praecessisse videantur, cum eos, qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, Pelagius quoque ipse damnaverit 249. Quomodo autem detur hoc donum id est non peccare, et tu paulo ante dixisti Apostoli verba commemorans: Quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis 250. Ac per hoc in philosophia christiana ut gloriemur in tribulationibus, non est nostrum, quia et hoc accepimus; alioquin tamquam de suo a se sibi parto glorianti homini dicitur: Quid enim habes, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? 251 Et tamen gloriamur, non sic, quasi non acceperimus, sed gloriamur in illo, qui hoc dedit, ut qui gloriatur, in Domino glorietur 252. Haec est gratia, quam catholica fides praedicat; utquid eam, quaeso, vester error oppugnat, cum etiam vestro vos ore convincat?
Per dona Sancti Spiritus Deus probavit amorem suum erga genus humanum.
- Iul. Deinde cum in Testamentis agi ea, quae sunt promissa, conspicimus, praesentis vitae inter ludicra omnino omnia bona malaque numeramus fidem pollicitationis Dei de magnitudine in nos caritatis illius aestimantes. Neque enim confutabit spem nostram aeternorum frustratio commodorum, quandoquidem vadem beatitudinis futurae Dei caritatem tenemus, quae effusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis 253, id est per dona Sancti Spiritus amorem suum Deus circa genus probavit humanum.
Aug. Non vis esse inter haec dona etiam non peccare, sed confidens in virtute tua 254 hoc tibi tu ipse vis dare. Noli irasci, obsecro; maledictus omnis, qui spem habet in homine 255.
Etiam fidem gentium promisit Deus.
- Iul. Restituet ergo totum fideliter, quod fidelibus repromisit.
Aug. Restituet plane etiam hoc ipsum, ut fideles sint, quia fidem gentium promisit Abrahae, et quidam magnus fidelis dicit: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem 256.
Quomodo pertinent ad Christum parvuli?
- Iul. Qui enim Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, per quem nos operatione Sancti Spiritus consecravit, procul dubio cum illo omnia nobis donavit 257. Utquid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est? 258
Aug. Testimonia divina commemoras, quibus vester error evertitur; non enim dictum est: Christum etiam pro impiis, sed: pro impiis - inquit - mortuus est. Ut autem et ipse alibi confessus es, etiam pro parvulis mortuus est et tamen, qua fronte nescio, transisse in eos originaliter impietatem primi hominis negas 259. Quomodo ergo pertinent ad eum, qui pro impiis mortuus est?
Etiam parvulis opus est Christus.
- Iul. Vix enim pro iusto quis moritur; nam pro bono forsitan quis audeat mori. Commendat autem Deus caritatem suam in nobis, quoniam si, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus per eum ab ira. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita eius. Non solum autem hoc, sed et gloriantes in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus 260. Aperuit, quanta totum Christus pietate gessisset, qui mori dignatus est pro nihil boni merentibus.
Aug. Haec verba tua sic temperata sunt, ut etiam parvulos tangere videantur, quoniam et ipsos nihil boni meruisse conceditis, quos nihil boni egisse fatemini; sed Apostolus non ita locutus est, qui dixit Christum pro impiis et peccatoribus mortuum fuisse. Frustra ergo tu magnam Christi misericordiam extenuandam putasti; ille enim pro male merentibus mortuus est, a quo tanto beneficio Salvatoris parvulos separatis, quoniam salvos eos dicitis; ille autem dicit: Non est opus sanis medicus 261; non est ergo opus parvulis Christus, quibus utique secundum vos non est Iesus; quibus autem opus est, his procul dubio est Iesus. Sed discedite, maligni; opus est parvulis. Et ipsos ergo a peccatis eorum salvos facit, quoniam propterea tale nomen accepit, ubi angelus dixit: Vocabis nomen eius Iesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum 262.
Singularitas virtutis Christi.
- Iul. Quippe qui rationem et legem criminum amore calcaverant euntes post desideria sua, quae ipsa conscientia, cuius vis est maxima, castigabat. Verum quia constabat etiam Prophetas propter iustitiam crebro mortis enituisse contemptu et plurimos pro magnis quibusque rebus dignitatisque insitae fulgore rutilantibus securo ad interitum animo cucurrisse, ne non singularitas virtutis Christi dilucidior eiusmodi esset exemplis, intulit Apostolus, per quod ostenderet caritatem et fortitudinem illius unico eminere fastigio. Assentior et ego, licet raro, licet vix, tamen pro rebus iustis et bonis mori elegisse nonnullos. Sed illis negotiorum dignitas, id est ipsarum rerum, pro quibus dimicaverant, claritudo periculorum temperavit dolorem; Christus autem nihil habuit, quod amaret in studiis impiorum, et pro his, qui erant propria voluntate deformes, non est aspernatus impendi; apparet illum omnium virtutibus antecellere, quia, etsi in tolerantia paucos, in causa tamen nullos potest habere consortes. Nihil igitur de eius munificentia desperemus, quia, si pro nobis mortuus est, cum adhuc essemus peccatores, multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus per eum ab ira.
Aug. Nolite ergo eximere parvulos de numero peccatorum, quia et pro ipsis mortuum fatemini Christum.
Quomodo timetis dicere quod non timetis credere?
- Iul. Et post reconciliationem, quam cum Deo habere promeruimus per opera videlicet Mediatoris, debemus percipere animo sempiterna gaudia et non solum salutem sperare, sed etiam gloriam.
Aug. Rogo te, attende, quod dicit Apostolus, propter quod factum est, ut de primo homine loqueretur; de reconciliatione agebat, quam tu quoque per mediatorem Christum ex inimicitiis, quas cum Deo habuimus, factam esse concedis. Ecce, vide verba Apostoli: Iustificati igitur ex fide - inquit - pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum 263; et paulo post: Si enim Christus, cum infirmi essemus, adhuc iuxta tempus pro impiis mortuus est 264; item paulo post: Commendat autem - inquit - caritatem suam Deus in nobis, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis nunc iustificati in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum 265. Adhuc attende: Si enim, cum inimici essemus - inquit - reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius 266. Hanc reconciliationem, quam totiens commendavit, etiam in novissimo posuit dicens: Per quem et nunc reconciliationem accepimus 267; ac deinde intulit: Propter hoc, sicut per unum hominem peccatum intravit in mundum 268. Sicut ergo per hunc unum inimicitiae, sic per unum Christum reconciliatio. Quisquis igitur a peccato, in quo inimicitiae factae sunt, liberos esse parvulos dicit, profecto eos negat ad hanc reconciliationem, propter quam Christus mediator factus est, pertinere; proinde separat eos et a iustificatione, quae fit in Christi sanguine, cuius fundendi causa, quando eum bibendum commendavit, nulla nisi in remissionem dicta est peccatorum 269. Unde fit consequens, ut parvulis peccata non habentibus mors Christi nihil prosit omnino; per hanc enim reconciliati sumus Deo, cum inimici essemus, quod parvuli secundum vos non fuerunt. Ut enim propter hanc reconciliationem moreremur peccato, in quo inimicitiae fuerunt, quicumque baptizati sumus in Christo, sicut idem dicit Apostolus, in mortem illius baptizati sumus 270. Ad haec autem verba ut perveniret: Si enim mortui sumus - inquit - peccato, quomodo vivemus in eo? 271 Statimque ut ostenderet mortuos nos esse peccato: An ignoratis - inquit - quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in mortem ipsius baptizati sumus? 272 Ubi est libertas et fortitudo animi vestri? Quare timetis dicere, quod credere non timetis, parvulos in Christo baptizari non oportere, quos peccatum, cui moriantur, dicitis non habere?
Cur non aperte dicitis parvulos non esse baptizandos?
- Iul. Propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt 273. Ad edomandam superbiam Iudaeorum, qui sibi necessariam pecca torum veniam non tantum quantum Gentilibus aestima bant, praerogativa legis sanctitatem suo generi vindicantes, in morbum humanae conversationis invadit et multitudinem delinquentium retro petit, ut quantum dominationis in hoc mundo iniquitas occupaverit, antiquitatis ipsius prodat auctoritas, quamque multa et veternosa crimina ab obscenitate praecedentium per manus mutuae imitationis posteris tradita Christi gratia sustulisset, ostenderet. Atque ob hoc recordationem facit primi hominis, non a quo peccatum coeperat, constat enim prius mulierem deliquisse, sed qui per privilegium sexus magisterium occupasset delicti: Per hunc ergo intravit peccatum et per peccatum mors, sine dubio illa quae peccatoribus id est aeterna promittitur, et ita - inquit - in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Aperuit prorsus, qualiter haec mors transisset ad posteros, ob imitationem scilicet, non generationem.
Aug. Iam quidem responsum est tibi, cur non mulierem nominaverit, ex qua fuit initium peccati, sed unum hominem; aut ut ipsa quoque in illo intellegeretur propter unam carnem aut quod a viro incipit generatio, per quam volebat ostendere in mundum intrasse peccatum. Sed, homines, qui dicitis mortem, quae in peccato est, ob imitationem, non generationem ad posteros transisse, cur non aperte dicitis baptizari in Christo Iesu parvulos non debere? Si enim baptizandi sunt in Christo, quoniam quicumque baptizantur in Christo, in morte ipsius baptizantur, procul dubio peccato et ipsi moriuntur. Hinc quippe probavit Apostolus peccato nos esse mortuos, quia in morte Christi baptizati sumus; cum enim dixisset: Si mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? 274 Mox ut ostenderet mortuos nos esse peccato: An ignoratis - inquit - quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus? 275 Quisquis igitur peccatum non habet, non est, cui moriatur in baptismo; quisquis autem, cum baptizatur, non peccato moritur, non baptizatur in morte Christi ac per hoc non baptizatur in Christo. Quid tergiversamini? Libere aperite inferos vestros, libere ad vos intrent, qui nolunt in delicto mortuos in baptismo vivificari parvulos suos.
In quo omnes peccaverunt.
- Iul. Postquam enim dixerat: In omnes homines pertransiit, subdidit statim: in quo omnes peccaverunt; hoc: in quo omnes peccaverunt, nihil aliud indicat quam: Quia omnes peccaverunt secundum illud Davidicum: In quo corrigit adulescentior viam suam? Id est: Quomodo corrigit viam suam? In custodiendo sermones tuos 276. Io eo ergo corrigi dicitur, per quod et corrigitur. Ita et Apostolus in eo dixit pertransisse mortem, in quo omnes propria voluntate peccaverunt, non ut hoc: in quo aut Adam aut peccatum videatur ostendere, sed in quo omnes peccantes intellegatur exprimere.
Aug. Aperi oculos: in Adam omnes moriuntur, in quo si non sunt mortui parvuli, nec in Christo vi vificantur, utquid cum eis ad baptismum vivificatoris et salvatoris simulatione damnabili curritis, quos vivos sanosque clamando vivificari sanarique non vultis?
Christus mortuus est pro omnibus absolute.
- Iul. Omnes autem pro multis poni innumera Scripturarum exempla testantur secundum illud: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, et post pauca: Qui devorant - inquit - plebem meam sicut cibum panis 277, ostendens ab illis omnibus, quos malum pronuntiaverat operari, hanc plebem fuisse discretam. In Evangelio refertur: Et clamabat omnis populus: Crucifige! Crucifige! 278 Et tamen generalitate verbi huius nequaquam aut Apostoli aut Nicodemus aut sanctae mulieres includuntur. Hic ipse Apostolus, quos nunc dixit omnes, paulo post multos nominat.
Aug. Ad hoc iam responsum est non repugnare omnibus multos, quia ipsi omnes non pauci, sed multi sunt; et quod de Psalmo commemorasti: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, prorsus verum est; filios quippe hominum, qui declinaverunt omnes, discrevit a filiis Dei, quos non declinantes devorabant; Deus enim respexit super filios hominum; hi omnes declinaverunt, ab eis quippe excepti sunt filii Dei. Ex his ergo declinantibus omnibus filiis hominum erat etiam ille omnis populus, qui clamabat: Crucifige! Crucifige! Ad hunc quippe populum nullo modo illi, qui iam in Christum crediderant, pertinebant. Hinc te exue, si potes, quod unus pro omnibus mortuus est, et aude dicere, non omnes esse mortuos, pro quibus mortuus est Christus, cum statim Apostolus tibi fauces premat et opprimat audacissimam vocem, quid sequeretur, ostendens et dicens: Ergo omnes mortui sunt. Noli sic laudare Apostolum; noli sic exponere, ut nolis audire: Si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt 279. In hos omnes cum peccato mors pertransiit per illum, in quo omnes moriuntur. Ibi sunt et parvuli, quia et pro ipsis Christus mortuus est, qui propterea pro omnibus mortuus est, quia omnes mortui sunt. Quidquid argumenteris, quidquid tergiverseris, quidquid apostolicorum verborum coneris evertere sive pervertere, a morte, quae in peccato est, parvulos non ostendis immunes, quia et pro eis Christum mortuum negare non audes.
Non originale, sed voluntarium crimen accusat Paulus.
- Iul. Quid ergo egerimus appareat: omnes plurimos Apostolus dixit, quos ideo ait obnoxios morti, quoniam voluntate propria peccaverunt. Non igitur originale, sed voluntarium crimen accusat; et re vera nihil aliud indicant verba, si eorum fides et proprietas expendatur. Nam si peccatum crederet ad posteros generatione transisse, id est ad eos, qui ibi non fuerant, ab illo fuisse iaculatum, falsissime omnes peccasse pronuntiaret.
Aug. Possem tibi dicere: Quomodo secuti sunt posteri Adam peccantis exemplum, qui non ibi fuerunt nec ipsum peccatum vel viderunt, vel audierunt vel crediderunt? Sed non hoc dico. Fuit enim Adam et in illo fuimus omnes; periit Adam et in illo omnes perierunt 280, propter quod in illo omnes moriuntur. Apostolum audi apertissime loquentem, non te tortuosissime garrientem.
Quod unus facit, non omnes faciunt.
- Iul. Quod enim unus facit et ad alios dirigit, non vere hoc omnes fecisse dicuntur; aut enim pertransiit ad eos et ipsi non peccaverunt aut ipsi peccaverunt, quo sermone negotium operationis exprimitur, et ad eos non pertransiit nisi imitatione sola.
Aug. Si quis intemperantia sibi podagram faciat eamque transmittat in filios, quod saepe contingit, nonne recte dicitur in eos illud vitium de parente transisse, ipsos quoque hoc in parente fecisse, quoniam, quando ipse fecit, in illo fuerunt? Ac sic ipsi atque ille adhuc unus fuerunt; fecerunt ergo non actione hominum, sed ratione iam seminum. Quod ergo aliquoties invenitur in corporis morbis, hoc in illo unius primi genitoris antiquo magnoque peccato, quo natura humana universa vitiata est, factum esse noverat, qui lucidissima locutione, quam vos conamini tenebrare, dicebat: Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 281. Gratiam quippe Christi commendare intenderat a contrario formam constituens et regenerationis principem principi generationis opponens.
Potest dici homo etiam solum eius corpus.
- Iul. Illud autem, quod te opponere credidisti vel in isto libro, cui nunc respondeo, vel in his, quos ad Marcellinum scripseras, tunc transisse peccatum, quando omnes homines, ut tuis verbis utar, ille unus fuerunt 282, sine difficultate veritas deterit et irrisioni cuiusce prudentis exponit. Nam tali argumento praeter impietatem tuam nihil aliud indicatur, impietatem inquam, qua credis ita esse animarum traducem in Tertulliani olim et Manichaei profanitate damnatam, sicut est etiam corporum tradux, quod tam nefarium est, ut, cum a nobis in ea epistula, quam ad Orientem misimus, vobis fuisset obiectum, tu in his libris, quos nuper ad Bonifacium misisti, negando a te propulsare coneris. Ais enim: Dicunt nos autem animarum traducem confiteri, quod in cuius libris legerint, nescio 283, ut a te videlicet nihil dici tale deieres. Porro, ut falsitas tua tuorum verborum collatione prodatur, quomodo traducem animarum, profanam re vera opinionem, tuis dicis sensibus non teneri, cum profitea ris omnes homines illum unum fuisse? Si enim non credis partem animae seminibus illigatam, quo ore scribis omnes homines Adam solum fuisse, cum homo utique nisi anima et corpus simul esse non possit?
Aug. Putas hominem non posse dici solum hominis corpus, cum scias ipsum Filium Dei unicum, Dominum nostrum Iesum Christum, sub Pontio Pilato crucifixum et sepultum, sicut tota eius Ecclesia confitetur et haereses multae, in quibus et vestra est; et tamen solum corpus Christi sepultum est. Debuit ergo secundum te Iesus Christus Filius Dei unicus, Dominus noster, non dici sepultus, quoniam non ex solo corpore, sed ex Verbo Dei et anima rationali et corpore est Christus Dei Filius unicus, Dominus noster, sed cum venisset ad haec verba confessio: Sub Pontio Pilato crucifixus est, subici debuit: et corpus eius sepultum. Nec de ipso primo homine, de quo agitur, dicere Scriptura debuit: Finxit Deus hominem pulverem terrae 284, quia solum hominis corpus ex terra est. Ipsum denique Deum errasse clamate, qui mortem minando dixit homini: Terra es et in terram ibis 285, cum potius ex tua doctrina debuerit dicere: Terra est corpus tuum et in terram ibit. Quia ergo fuit Adam et in illo fuimus omnes 286, quod ante nos catholici Doctores secundum Scripturas sanctas in sancta Ecclesia didicerunt atque docuerunt, ideo dixi: Omnes ille unus fuerunt, quia et illi duo, masculus et femina, non iam duo erant, sed una caro 287. Et ego de omnibus genitis dixi, quoniam, quando peccatum est, omnes ille unus fuerunt; nondum quippe inde fuerat ullus in matrem seminatione transfusus, et utique filii a viris transfunduntur in feminas. Ex qualibet ergo et quantalibet parte omnes, qui ex illo nati sunt, ille unus fuerunt sive secundum solum corpus sive secundum utramque hominis partem, quod me nescire confiteor nec me pudet, ut vos, fateri nescire quod nescio, nec ideo tamen nescio de omni homine scriptum esse: Homo vanitati similis factus est, dies eius velut umbra praetereunt 288, quia et alibi eadem sancta Scriptura dicit: Verum tamen universa vanitas omnis homo vivens 289, quod iusto Deo creante non fieret, si peccatum originale non esset.
Iam duo erant homines quando Adam peccavit.
- Iul. Deinde etiamsi hoc solum ad carnem referas, nec sic potest haec intellegentiae tuae fatuitas excusari, qua dicis: Omnes ille unus fuerunt, cum eo tempore, quo peccavit Adam, iam duo essent homines, non unus, id est ipse et uxor eius, de quorum substantia, non culpa genus hominum, secundum quod Deus instituerat, pullulavit.
Aug. Iam dixi et ecce iterum dico: Ego de his dixi: Omnes ille unus fuerunt, quos fuerat seminaturus, id est generaturus Adam; ex illo ergo uno principaliter erant tracturi nascentes originale pecca tum, qui genuit; illa autem, qua coniuncta duo fuerunt, quod excepit concepit peperitque posterior, quamvis peccaverit prior. Unde et sancta Scriptura in lumbis patris Abraham dicit fuisse filios Levi et in illo a sacerdote Melchisedech fuisse decimatos 290. Ad Hebraeos Epistulam lege et linguam corrige.
Sanctitas Abelis negat peccatum originale.
- Iul. Denique Abeli filio parentum peccatum nihil nocuisse sanctitas eius Scripturis omnibus celebrata testatur.
Aug. Cur ergo non ipsum posuit Apostolus imitandum, qui primus iustus fuit, sed cum de duobus hominibus ageret, quorum unus in condemnationem mitteret, alter in iustificationem, Adam dixit et Christum? Si autem Abel legem non habebat in membris repugnantem legi mentis 291, quam sicut iustus debellabat interiore certamine, et si caro eius non concupiscebat adversus spiritum 292, nihil ei nocuerat peccatum parentum. Sed quisquis talem dicit fuisse Abel, dicat eum carnem non habuisse peccati, cum procul dubio Dominus Christus non habuisset similitudinem carnis peccati, nisi aliorum omnium hominum esset caro peccati.
Cain confirmat.
- Iul. E regione Cain, invidus, parricida, de eadem natura progenitus, non eadem voluntate provectus, excarnificante animum tremore vastatur. Ergo in hunc mundum peccatum intrasse per unum Apostolus dixit et per peccatum mortem et ita in omnes homines mortem pertransisse, qui peccaverunt. Quae sententia catholico dogmati conveniens nihil vobis impertit auxilii.
Aug. Mortem cum peccato pertransisse ostendit Apostolus dicendo: Et ita in omnes homines pertransiit 293. Propter hoc et infantes, cum baptizantur, eruuntur de potestate tenebrarum; alioquin cum magna iniuria Dei, sicut iam diximus et saepe dicendum est, exorcizatur et exsufflatur imago Dei, si non ille ibi exorcizatur et exsufflatur princeps mundi, qui mittitur foras, ut sit illic habitatio Spiritus Sancti 294. Scelus autem, quod fecit Cain, ad originis causam non pertinet, quoniam voluntate commissum est.
Exemplum et imitatio.
- Iul. His enim est ordinata verbis, quibus exemplum praecedens et studium sequens imitantis ostenditur.
Aug. Iam tibi dictum est: Abel ergo ei debuit opponi a contraria parte, non Christus.
Non dixisset per unum hominem.
- Iul. Ceterum si generationem peccato aut infectam aut obnoxiam voluisset ostendere, non dixisset per unum hominem intrasse peccatum, sed per duos.
Aug. Iam responsum est. Nihil dicis et tamen dicis et dicis, quoniam rectum non potes invenire, quod dicas.
Vos deproeliatur et ratio et Paulus.
- Iul. Nec dixisset: In eo transiit mors, in quo omnes peccaverunt 295, sed: In eo, quod de primi hominis et de primae mulieris diabolica voluptate et carne fluxerunt; quod si pronuntiavisset, non vestrum dogma firmasset, sed omnes suas sententias subruisset Apostolus. Ergo peccantium voluntatem et peccati accusat exemplum ac per hoc vos et ratio deproeliatur et Paulus.
Aug. Ergo in Abel primo iusto ponere debuit iustificationis exemplum, sicut in Adam primo peccatore positum putatis esse peccati. Cur enim nos pigeat eadem tibi respondere, cum te non pudeat eadem totiens frustra repetere?
Aliud peccatum, aliud praevaricatio.
- Iul. Usque ad legem enim peccatum in hoc mundo; peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset, sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, qui est forma futuri 296. Qualitatem peccati appellationum varietate discernit, ut aliud ostendat esse peccatum, aliud praevaricationem; vultque in hoc dumtaxat loco omnem quidem praevaricationem peccatum videri, non omne autem peccatum praevaricationem, ut per vocabulum praevaricationis peccato crescat invidia magisque rei esse videantur, qui fuerint praecepta transgressi, quam qui sine legis admonitione rationis ingenitae dissimulatione deliquerint. Ante eam ergo legem, quae per Moysen data est et consignata litteris, cuius sanctione actuum forma praescripta est, quam ignorare populo sub ea degenti non licuit, medium illud tempus inter Adam et Moysen, mortales varia studiorum pravitate pollutos, peccati Apostolus, non praevaricationis accusat.
Aug. Quid est ergo: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen et in eos, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae? Quomodolibet enim distinguatis, contra vos dixisse Apostolus invenitur. Nam si: Regnavit mors et in eos, qui non peccaverunt, distinxeritis; quo modo sit iustum nisi propter originale peccatum, et ideo, tamquam quaereretur, quare regnaverit et in eos, qui non peccaverunt, responsio reddita est: In similitudinem praevaricationis Adae, id est non propter sua propria peccata, sed quoniam sui similes genuit praevaricator Adam, sicut exposuerunt haec verba etiam qui ante nos catholici Doctores fuerunt. Quamvis enim peccatum illud primum atque unum, quod per unum hominem intravit in mundum, commune sit omnium, propter quod dictum est: In quo omnes peccaverunt, tamen sua propria parvuli peccata non habent. Et ideo de illis etiam hoc veraciter dici potuit, quod non peccaverunt, sed regnavit in eos mors in similitudine, ut dictum est, praevaricationis Adae. Si autem: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen et in eos, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, id est et in eos, qui peccaverunt quidem, sed non in similitudine praevaricationis Adae peccaverunt, neminem secundum vos invenitis, quia omnes, qui peccaverunt, in similitudine eius peccasse, id est exemplum eius secutos esse contenditis. Fovea igitur vulpeculae ex utraque parte conclusa est; non est, qua intret, ut lateat, aut si iam ibi latebat, non est, qua exeat, ut evadat.
Mors peccato debita regnavit etiam ante legem.
- Iul. Ut quibus lex data non est, intellegantur non esse praecepta transgressi, rei autem convincantur, quoniam neglegentes rationem, quam proprii in unoquoque protestantur affectus, vel humanae societatis vel pudoris iura temeraverint; atque ideo mutua quidem imitatione, non tamen legis, quae necdum lata erat, dicuntur transgressione peccasse, usque ad legem ergo peccatum fuit, non praevaricatio, post legem autem non solum peccatum, sed etiam praevaricatio. Regnavit autem mors aeterna, quam Adae, si peccasset, ascripturum se Deus spoponderat. Igitur illa mors peccato debita, mors poenalis, regnavit et ante legem in eos, qui peccaverunt, sicut in Sodomitis et in his, qui diluvii tempore propter iniquitatem, voluntariam tamen, vel varia sunt aetate consumpti, regnavit et post legem in his, quos reos praevaricationis invenit.
Aug. Quoniam mortem nisi aeternam non vis esse poenalem; si mors poenalis non est, quae a corpore animam separat, cur eam timet natura, quam sic laudas, ut neges esse vitiatam? Quid causae est, ut infans, ubi paululum ab infantia progredi coeperit, iam formidet occidi? Cur non ita, ut in somnum, sensus est proclivis in mortem? Cur magni habentur, qui mortem non metuunt, hique tam rari sunt? Cur etiam ipse, qui cuncupiscentiam se habere dixit dissolvi et esse cum Christo 297, non vult tamen spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita 298? Utquid Petro dictum est de ipso glorioso fine: Alter te cinget et feret, quo tu non vis 299? Si ergo frustra mors timetur, ipse timor eius est poena; si autem anima separari a corpore naturaliter non vult, ipsa mors poena est, quamvis eam in usum bonum gratia divina convertat.
Princeps generationis Adam, princeps regenerationis Christus.
- Iul. Quoniam ea iudicante iustitia, quae non imputat peccatum, nisi a quo liberum est abstinere, hi, qui sine lege peccaverunt, sine lege iudicabuntur 300, et hi qui in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur. Quod autem ait Apostolus: Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae 301, fecit translucere, quod senserat, id est Iudaeos sub lege peccantes similiter ut Adam praevaricatos fuisse definiens, quia et illi primo homini, licet non libris, auribus tamen commendata lex fuerat abstinendi a gustu arboris, in quo oboedientiae exploratio fuit, de qua contra praeceptum edendo praevaricationis crimen incurrit. Ergo et post datam legem ministerio Moysi peccans populus in similitudine praevaricationis Adae deliquisse convincitur, quia ita ut ille legis transgressione peccabat; in media autem aetate duarum legum, primae datae, non scriptae, secundae vero et latae et litteris traditae, qui peccaverunt, non a peccato ostenduntur alieni, sed non in similitudine praevaricationis Adae, quia legem non acceperant, perhibentur errasse.
Aug. Ubi negas similitudinem praevaricationis Adae, te ipse convincis, quod hi, qui sine lege peccaverunt, non primi hominis exemplo sunt rei; non est igitur imitatio, sed generatio, qua per peccatum mors in omnes homines pertransiit. Neque enim, si tam prolixa tempora, quae ante legem fuerunt, transiluisset haec mors, quae per peccatum primi hominis intravit in mundum, et a Iudaeis serpere inciperet, qui praevaricatores legis effecti sunt, ut servaret similitudinem praevaricationis Adae, diceretur de illa: Per unum hominem intravit et per omnes homines pertransiit 302. Cui enim, non dico stulto, sed fatuo, persuadebitis mortem per unum hominem intrasse et per omnes homines pertransisse, quam dicitis tot gentes et tot saecula praetermisisse et ad eos, qui legem acceperant, intactis ceteris pervenisse, cum et in eos mortem regnasse dicatis, qui non in similitudine praevaricationis Adae, sed sine praevaricatione, quia sine lege, peccaverunt? Prorsus non est, unde vestrum corrigatis errorem, nisi redeatis ad catholicam fidem, quae homini primo, principi generationis, hominem secundum, principem regenerationis, opponit.
Ex fide incarnationis vixerunt antiqui iusti.
- Iul. Qui Adam forma dicitur futuri, id est Christi, verum forma a contrario, ut, sicut ille peccati, ita hic iustitiae forma credatur; sed sicut incarnatio Christi iustitiae fuit forma, non prima, sed maxima, quia et, antequam Verbum caro fieret, ex ea fide, quae in Deum erat, et in Prophetis et in multis aliis sanctis fulsere virtutes, veniente autem temporum plenitudine exacta in Christo iustitiae norma resplenduit et, qui praedictus fuerat pater futuri saeculi, tam praecedentium sanctorum quam etiam sequentium remunerator eminuit.
Aug. Agnoscimus haeresim vestram; definivit enim Pelagius, quod non ex fide incarnationis Christi antiqui vixerint iusti, quia videlicet nondum in carne venerat Christus, cum profecto id futurum non praenuntiassent, nisi priores utique credidissent; sed in hanc absurditatem cecidistis, dum defenditis esse potuisse per naturam legemque iustitiam, utrumlibet autem si verum est, ergo Christus gratis mortuus est 303.
Adam forma peccati prima et maxima.
- Iul. Ita etiam in parte contraria Adam dicitur forma peccati non prima, sed maxima.
Aug. Unde ergo non prima, sed maxima? Quandoquidem propter exordium generis humani non negas primam nec / CSEL 307/ invenis, cur dicas maximam, nisi fatearis tanto gravius Adam peccasse, quanto ibi maior non peccandi facilitas erat, ubi vitiata natura nondum erat nec lex peccati in membris repugnabat legi mentis. Cum qua poena omnis homo nascitur periturus in aeternum, si non renascatur, et perditus, nisi ab eo quaesitus inveniatur, qui venit quaerere quod perierat 304.
Vir magis imitabilis.
- Iul. Maximam autem dico, non quia diabolum magis reum fuisse diffitear, sed quia, cum institutionis ratio peteretur, accommodatius Apostolus hominis, quem plurimum successio humanitatis aspexit, quam aeriae substantiae fecerit mentionem. Verum in ipsa humanitate primam mulierem deliquisse constabat; sed quia patrum in omnibus efficacior est et maior auctoritas, eum dixit formam fuisse peccati, non a quo coepit delictum, sed qui per potestatem sexus virilis magis fuisse probatur imitabilis. Vides nempe, ut consequentia intellectus veritatem sibi inesse testetur.
Aug. Non imitationem imitationi, sed regenerationem generationi opposuisse Apostolum ipsa Christi forma demonstrat, qui homini primo homo secundus opponitur. Si ergo non pertinent ad iustitiam Christi, qui renascuntur, non pertinent ad peccatum Adae, qui nascuntur, et non est Christus forma a contrario, sed quia forma est, procul dubio, sicut renati ad iustitiam Christi transeunt etiam parvuli, quamvis operari iustitiam non valentes, ita cum transitu peccati ex Adam nati sunt sive nascuntur, quamvis nec peccatum adhuc valeant operari. Agnosce formam et noli esse contradictione deformis.
Omnes ex Adae praevaricatione quamdam similitudinis formam traxerunt.
- Iul. Nunc intuere, quantum a tua expositione discordent ut cetera eiusdem loci ita illa verba, quibus Apostolus pronuntiat etiam in eos regnasse mortem, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, qui est forma futuri 305. Si enim de naturali peccato ageret, de quo dixerat, ut videtur tibi: In quo omnes peccaverunt 306, qui essent hi, quos statim pronuntiat non solum in praevaricatione Adae, sed ne in similitudine quidem culpae illius obnoxios deprehendi?
Aug. Sed tu sic intellegis, qui non intellegis; Apostolus autem rationem reddidit, quare mors regnaverit et in eos, qui non peccaverunt, addendo et dicendo: In similitudinem praevaricationis Adae, id est propterea regnasse ostendens mortem et in eos, qui non peccaverunt, quoniam quamdam similitudinis formam ex Adae praevaricatione traxerunt. Adam quippe induunt, qui nascuntur, sicut Christum induunt, qui renascuntur.
Errare ut Adam.
- Iul. Regnavit - inquit - mors etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae 307. Vides eum distinctionem fecisse perspicuam inter eos, qui similiter ut Adam, et eos, qui dissimiliter erraverant.
Aug. Si dissimiliter erraverant, ubi est ergo imitationis exemplum? Regenerationem redde generationi, non imitationem imitationi, et invenies formam, quam commendavit Apostolus veritatis, non quam finxit Pelagius, vestri auctor erroris.
Nullus inveniretur qui non peccasset in similitudinem Adae.
- Iul. Quae divisio naturali peccato non potest convenire, quod si esset, omnes prorsus aequaliter colligaret; nemo ergo esset, cui malum hoc non inesset, et nullus inveniretur, de quo vere posset dici, quia in similitudine peccati illius non deliquisset, in cuius omnes veritate peccassent.
Aug. Quod renitendo clamas, hoc verum est et contra vos est: omnes prorsus originale peccatum aequaliter colligavit; nemo esset, cui malum hoc non inesset, nisi per Christum gratia divina prodesset. In eos enim, qui non peccaverunt, id est qui sua peccata propria non fecerunt, ut mors regnaret, similitudo meruit praevaricationis Adae, qui est forma futuri, id est Christi; sicut enim primo homine, qui nascuntur, ita secundo homine, qui renascuntur, induuntur.
Quosdam ne aspersit quidem praevaricatio Adae.
- Iul. Colligit autem Apostolus et pronuntiat esse alios, qui peccaverint sicut Adam, alios, quos nec similitudo antiquae praevaricationis asperserit; absolute ergo claret morum crimina esse, non seminum. Atque ut breviter quae sunt acta repetamus, ait Apostolus per unum hominem intrasse peccatum. Hoc ratio ostendit imitationi, non generationi congruere, quae est opus duorum.
Aug. Quam multum eadem dicis et nihil dicis nec vides, quia, si peccatum imitationis a genere humano coeptum isto significaretur loco, per unam potius quam per unum in mundum diceretur intrasse, quae ita prima peccavit, ut eam vir quoque ipsius fuerit imitatus. Sed quia generationem, non imitationem volebat intellegi: Per unum - inquit - hominem peccatum intravit in mundum 308, aut ambos singulari numero includens, propter quod dictum est: Igitur iam non sunt duo 309, aut eum potissimum commemorans, a quo est principium generandi, cum seminatio exorditur, ut conceptio subsequatur. Haec saepe iam diximus, sed iterationibus tuis nostras quoque vel rarius, tamen iterando non cedimus.
Mors pertransiit eodem modo quo intraverat.
- Iul. Secutus est: Et ita in omnes homines mors pertransiit 310.
Aug. Quid est: ita pertransiit, nisi quomodo intravit, id est, cum peccato sive per peccatum?
Ne quis putaret transisse peccatum.
- Iul. Fecit distinctionem, ne quis putaret transisse peccatum, ut mors, quae praecucurrit, iudicante iustitia secuta probaretur materias ultionis, quas in unoquoque peccatore de studio malae voluntatis invenerat. Ostendit igitur non naturam accusandam esse, sed studia.
Aug. Frustra te versas et reversas. Adam respice et Christum: ille formam est futuri, non est ergo a contrario iste conformis, qui iustitiam suam in renascentes parvulos traicit, si peccatum in nascentes ille non traicit.
Non nascentis ruina, sed agentis opera.
- Iul. Subiunxit in eo regnasse mortem, in quo omnes peccaverunt 311, quo sermone non nascentis ruina, sed opera agentis expressa est. Appro bavit se itaque pravitatem arguere nec innocentiam sauciare.
Aug. In illo peccaverunt omnes, in quo moriuntur omnes; cuius a contrario forma est, in quo vivificantur omnes. Sicut autem in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificabuntur 312. Quod ideo dictum est, quia, sicut nemo nisi per Adam vergit in mortem, ita nemo nisi per Christum surgit in vitam. O homo, qui nihil potes dicere, posses saltem tacere?
Regnum peccati cecidit, lata lege.
- Iul. Post hoc autem intulit usque ad legem regnasse peccatum ostendens regnum peccati lata lege cecidisse.
Aug. Si lata lege cecidit regnum peccati, ergo per legem iustitia est. Si per legem iustitia est, ergo Christus gratis mortuus est 313. Apostoli est vox ista, non mea. Iam erumpite in apertum, inimici crucis Christi. Quid timetis magnum populum Christi et Christi magnum iudicium non timetis? Aperte dicite: Iustificari natura, iustificari lege possemus; gratis mortuus est Christus. Sed formidantes multitudinem christianam Pelagianum verbum supponitis et quaerentibus a vobis, quare mortuus sit Christus, si natura vel lex efficit iustos, respondetis: Ut hoc ipsum facilius fieret, quasi posset, quamvis difficilius, fieri tamen sive per naturam sive per legem. Christe, responde, vince atque convince; clama: Sine me nihil potestis facere 314, ut taceant, qui clamant: Etsi difficilius, tamen possemus et sine te facere. Aut si tacere non possunt, se ipsos in latebras aliquas ducant, ut alios non seducant. Cur ergo ait Apostolus: Usque enim ad legem peccatum in mundo fuit 315, nisi, quia peccatum auferre nec lata lex potuit, sed ille, de quo dictum est: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi 316?
Peccatum actionis, non nativitatis.
- Iul. Generatio autem, quae coepit ab Adam, et post legem permanet; quae si esset fons peccatorum et frutex diaboli, sicut tu argumentaris, non utique usque ad legem, sed et post legem et post Christum hoc crimen vigeret. Peccatum itaque, de quo Apostolus pronuntiat, quia usque ad legem fuerit nec potuerit manere post legem, actionis, non nativitatis esse convincitur.
Aug. Ecce aperte dicis non ideo dixisse Apostolum: Usque ad legem peccatum in mundo fuit 317, quia nec lex potuit auferre peccatum, sed quia peccatum non potuit manere post legem. Nec expavescis vocem Dei per hominem Dei intendentem in Christum atque dicentem: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi 318? Quid desipis? Quid insanis? Non natura, non lex, sed ecce qui tollit peccatum mundi. Et audes dicere peccati regnum lata lege cecidisse, et post legem non potuisse manere peccatum? Cum dicat Apostolus: Si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est 319; cum dicat Apostolus: Quia in lege nemo iustificatur 320; cum dicat Apostolus: Lex subintravit, ut abundaret delictum 321; cum dicat Apostolus: Si data esset lex, quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia; sed conclu sit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus 322. Si aures habetis, ora iam claudite; si recte aperire ora vultis, prius aures divinis vocibus aperite. Sane memineris te dixisse generationem coepisse ab Adam, qui soles dicere generationem non nisi a duobus incipere et ideo non eam voluisse intellegi Apostolum in eo peccato, quod per unum hominem intrasse dixit in mundum. Quis te posse crederet oblivisci, quod totiens dixeras falsum? Sed tamen oblitus es, ut aliquando diceres verum. Expergiscere, audi vel te ipsum: ab Adam coepit generatio ac per hoc per generationem intravit peccatum, quod per unum hominem intravit in mundum. Etenim tu dixisti: Generatio autem, quae coepit ab Adam, et post legem permanet. Convenienter igitur Apostolus unum hominem posuit, a quo peccatum intravit in mundum, quod generatione traheretur, non diabolum, a quo illud peccatum intravit in mundum, quod imitatio sequeretur.
Peccatum et lex.
- Iul. Peccatum autem - inquit - non imputatur, cum lex non est 323; qua sententia sicut et omnibus dictis suis opinionem traducis interemit.
Aug. Plane cum lex non est, non imputatur peccatum, sed ab hominibus, qui inscrutabilia iudicia Dei nesciunt. Nam si Deus peccatum non imputat, cum lex non est, qua tandem iustitia Dei, qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt 324?
Numquam fuit virus peccati naturalis.
- Iul. Nam si ante legem non imputata est peccati tradux, post legem autem non fuit, numquam omnino, quo noceret humano generi, virus obtinuit. Ante legem enim imputatum non est naturale peccatum, sub lege imputatum non est, quia in nullo umquam loco legis vel monstratum hoc vel imputatum docetur. Apparet ergo Apostolum peccatum ante legem liberae voluntatis, post legem autem praevaricationem totidem liberae voluntatis arguere.
Aug. Si in lege non ostenditur originale peccatum, cur ergo in lege anima parvuli octavo die non circumcisi de genere suo dicta est interire 325? Cur infante nato offerebatur sacrificium pro peccato 326? Iam, quaeso, tace; attende infantem et imitare non fantem.
Parvuli trahunt similitudinem praevaricationis Adae.
- Iul. Ac per hoc constat nihil eum de peccato traducis elocutum, quae quamvis copiosa essent, ad probandum nihil Apostolum de naturali, quod esse non potest et a Manichaeis fingitur, sensisse peccato; ex abundantia tamen etiam distinctionem inculcavit non omnes omnino Adae praevaricatione pollutos, quandoquidem etiam de his, in quibus pro iniquitate regnaret interitus, invenirentur plurimi, qui a praevaricatione Adae docerentur alieni.
Aug. Calumniose, linguose: Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est 327, qui dixit, Manichaeus non fuit, sed sicut vestri doctoris ore laudatur, inter scriptores ecclesiasticos flos quidam speciosus enituit. Quomodo autem dicis non omnes Adae praevaricatione pollutos et, quod peius est, Apostolo imputas, quod tu insipienter sapis? Cum ille dicat: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen et in eos, qui non peccaverunt, volens intellegi parvulos, qui nulla propria peccata fecerunt, et addat: in similitudine praevaricationis Adae 328 ostendens, cur in eos regnaverit mors, quod iam superius satis egimus. Quomodo enim per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors 329, si in aliquos ad hoc unius hominis peccatum non pertinentes regnavit tamen mors? In quos enim mors regnavit, pertinent ad peccatum, per quod intravit; qui vero ad peccatum, per quod mors intravit, non pertinent, quo iusto iudicio ad mortem pertinent? Non autem pertinent ad peccatum, quod per unum hominem intravit in mundum, qui non in praevaricationis / CSEL 315/ illius similitudine peccaverunt, sicut ipse dixisti; non igitur in eos regnavit mors. Quid est ergo: Regnavit mors etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, nisi quia regnavit mors et in eos, qui non peccaverunt, quoniam nulla peccata propria commiserunt? Regnavit autem in similitudine praevaricationis Adae, quia licet nulla ipsi propria peccata commiserint, pertinent tamen ad peccatum, per quod mors intravit in mundum, trahentes similitudinem praevaricationis, non praevaricationem peccato proprio perpetrando, sed de praevaricatore, per quem natura humana tota est vitiata, nascendo.
Apostoli verba pervertis.
- Iul. Vide ergo, utrum adhuc dubium vel tibi debeat esse, quod dicimus innocentes videlicet ante propriae voluntatis usum, rude opus Dei, non peccasse in Adam, quando Apostolo teste etiam de iniquis, qui in similitudine praevaricationis Adae non deliquerint, plurimi esse doceantur.
Aug. Iam responsum est. Opus est ut taceas; nam non potes nisi perversa dicere conando Apostoli verba pervertere. Ille enim et in eos, qui non peccaverunt, id est parvulos peccata propria non habentes, dixit tamen regnasse mortem in similitudine praevaricationis Adae, qui est forma futuri, quia ita Christus traicit in eos iustitiam, sicut Adam peccatum; ita Christus vitam, sicut Adam mortem. Alioquin a forma Christi alieni erunt et Christiani non erunt; quod quidem sentitis, sed aperte dicere formidatis.
Superatur malum peccati copia gratiae.
- Iul. Sed videamus et cetera. Sed non sicut delictum ita gratia; si enim in unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in plures abundavit 330. Superari dicit malum delicti copia gratiae et eorum qui salvantur numerum illis, quos praevarica tione perisse asserit, anteponit.
Aug. Iam saepe diximus: non ait plures, sed multos, nec magis multos, sed magis abundavit, quoniam in aeternum victuri sunt, in quos transiit vita Christi, quibus ad tempus nocuit mors in eos transiens per Adam; ecce quomodo multo magis in eos abundavit gratia quam peccatum.
Peccatores plures sunt quam iusti.
- Iul. Si veritatem Apostoli verbis vindicas nec eum impudenter putas fuisse mentitum, doce, quemadmodum de naturali peccato dicenti haec sententia non incutiat publicae falsitatis pudorem. Nam si esset originale peccatum, quod omnem omnino naturam hominum ad ius diaboli faceret pertinere, qui erat locus ad aequiparandum partium numerum, eorum videlicet qui salvantur, et illorum qui intereunt? In Evangelio Dominus, cum beatorum ostenderet raritatem: Quam arta et angusta - inquit - via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam! Quam lata et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam! 331
Aug. Hoc est, quo sensus iste vester evertitur, quoniam pauci sunt, qui salvantur, in eorum comparatione, qui pereunt 332; nam sine illorum comparatione per se ipsos etiam ipsi multi sunt; eorum quippe multitudinem dicit Apocalypsis numerare neminem posse 333. Ideo Paulus si eos non multos, sed plures dixisset, non possemus eos dicere pauciores; verbum enim comparationis est plures, quod verbum vos supponitis, non Apostolus ponit. Sed nec sic vobis ratio constabit; vestra quippe illa imitatio, quam vobis videmini velut acute invenisse contra verborum apostolicorum clarissimam veritatem, ut non per generationem, sed per imitationem peccatores omnes ad peccatum primi hominis pertinere credantur, multo plures unius delicto vel ob unius delictum perire affirmat quam gratia unius hominis Iesu Christi liberari. Quis enim non videat peccatores plures esse quam iustos? Quos peccatores non aliquos, sed omnes, non quidem per generationem, sed tamen per imitationem ad unius delictum dicitis pertinere. Sed etsi non omnes peccatores, sed tantum praevaricatores legis peccato primi hominis per imitationis vinculum dicatis obstrictos, etiam sic, ex quo lex Dei per multas gentes praedicatur, quam lata et spatiosa via est, quae ducit in interitum, et multi praevaricatores ingrediuntur per illam! Quam arta et angusta via est, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam, in comparatione utique multorum, qui pereunt, etiamsi paucis, qui liberantur, et parvuli, qui baptizati moriuntur, addantur. Quomodo ergo Apostolus diceret: Multo magis gratia Dei in plures abundavit? Quod vos dicitis, ille non dixit; sed ille dixit: Multo magis abundavit in multos, quia etiam, qui salvantur, ut iam dictum est, in comparatione pereuntium pauci, sine comparatione autem illorum tam multi sunt, ut eos quisquam numerare non possit. Multo magis autem in eos abundat gratia, quia temporaliter per Adam misere atque mortaliter vivunt, per Christum vero beatissime et sine fine victuri sunt. Turbata est vestra inventio, iam tandem intentio corrigatur.
In comparatione mutua pauci salvantur, multi pereunt.
- Iul. Hoc nempe, quod dicitis multos et paucos, ad quantitatem infinitam pertinet, quoniam in comparatione mutua aut multitudo invenitur aut paucitas; conferens itaque Dominus multitudini pereuntium eos qui salvandi sunt, paucos eos vocavit; et hic Apostolus conferens his, qui ita peccassent ut Adam, illos, quos salvat Christi gratia, multo plures esse pronuntiat.
Aug. Non pronuntiat " plures ", sed " multos ". Graece locutus est: polloùs dixit, non " pleisous "; lege et tace.
Doctores catholici et deceptores manichaei.
- Iul. Assere ergo hoc peccato Manichaeorum id est traducis convenire.
Aug. Doctores catholici, non Manichaei deceptores dixerunt omnes in Adam peccasse; illi hoc dixerunt, qui intellexerunt Apostolum, quod vos negatis contra Apostolum. Ergo et vos deceptores estis; et vos enim sicut Manichaei, sed diverso morbo, insanitis.
Honor Apostoli.
- Iul. Nam si universitatem, quam fecunditas humana protulit, regno diaboli peccatum naturale transcripsit et inde in extrema aetate mundi aliqui liberati per Christum putantur, quae veritas est aut quae auctoritas eius Magistri, qui contra tam clarum testimonium totius mundi dicit in plures iustitiam abundasse quam culpam? Quid ergo ei creditur de involutis dogmatibus disserenti, si de rebus tam perspicuis mentiatur? Quod quia sentire sacrilegium est, id autem dici dogma tuum compulit, honore Apostoli Manichaeorum vilitas conteratur.
Aug. Vos potius perspicua nubilare contenditis non solum non intellegendo, quod Apostolus dixit, verum etiam mutando et supponendo, quod ille non dixit; plures enim non dixit ille, sed multos, qui tamen multi pauci inveniuntur, quando pereuntibus comparantur. Calumniose, frontose, verbose, hoc dixit Apostolus, quod intellexit Ambrosius, qui non erat Manichaeus: Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est 334. Audi, sicut eum laudavit magister tuus, florem speciosum, et de tuo corde istam spinarum deformitatem hoc est foeda acumina improbae contentionis evelle.
Plures moriuntur in Adam quam in Christo vivificabuntur.
- Iul. Non mentitur Apostolus; ergo in plures abundavit Christi gratia quam Adae culpa, cuius imitatione dicuntur peccasse, qui sub lege peccaverunt; sub lege autem usque ad Christum Iudaei tantummodo deliquerunt. Confer ergo Iudaicam nationem solam perfectae dumtaxat aetatis sub lege positam et per hoc in similitudine praevaricationis Adae peccantem, qui accepta lege peccavit, ac de multitudine vocatarum Gentium per praedicationem Evangelii eorum millia, qui gratiae sunt liberalitate salvati, tuncque intelleges apostolum Paulum vere pronuntiasse ad plures gratiam Dei et donum Iesu Christi perve nisse quam societatem praevaricationis antiquae.
Aug. Cum Apostolus invenitur non " plures " dixisse, sed " multos ", tui huius argumenti machina tota subvertitur, quamvis non soli Iudaei, sicut tibi placet, sed omnes praevaricatores esse reperiantur, qui legem cum ipso Evangelio praedicatam praevaricando damnabiliores fiunt; qualibus praevaricatoribus simul cum Iudaeis ita plenus est mundus, ut in omnium comparatione sint pauci, qui parvulis quoque baptizatis additis liberantur; quod et responsione superiore comprehendi. Evidenter contra vos clamat Doctor Gentium: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur 335, qui omnes non pauci, sed multi sunt. Ac per hoc multi moriuntur in Adam, multi vivificabuntur in Christo, sed plures moriuntur in Adam, quam in Christo vivificabuntur; plures itaque ad illius mortem, ad huius vero vitam comparatione illorum pertinent pauciores, sed etiam ipsorum per se ipsos ea est multitudo, quam numerare nemo possit 336. Quid est ergo: Omnes in Christo vivificabuntur, nisi quia nemo vivificabitur nisi in illo? Cuius rei similitudinem de magistro posui litterarum, si unus sit in civitate, a quo ibi dicantur omnes litteras discere, non quia omnes discunt, sed quia nemo nisi ab ipso 337. Quam locutionem nec tentasti refellere, quia vidisti esse rectissimam et omnibus notam.
Unus peccans.
- Iul. Exposita liberalitate gratiae in hominum salvatorum copia comparat donum atque peccatum et eruditissime ad laudem doni applicat, quod multis vulneribus una virtute medicetur: Et non sicut per unum - inquit - peccatum ita et donum.
Aug. Per unum peccantem dixit, non: Per unum peccatum, ut quod deinde dicit: Iudicium ex uno delicto in condemnationem 338, nonnisi illius unius peccantis hoc delictum possit intellegi, quod quidem vos non vultis; sed quid facturi estis, quandoquidem hoc dixit Apostolus etiam nolentibus vobis? Corrigimini ergo; non enim habetis hic aliud, quod facere debeatis.
Unum peccatum per unum peccantem.
- Iul. Nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem 339, id est: peccata quidem, quae gravia sunt, etiam singula possunt sufficere ad accusationem et ad damnationem reorum.
Aug. Quare dixisti gravia, quod non dixit Apostolus, nisi quia vidisti, si unum delictum leve sit, non sufficere ad damnationem, de qua loquebatur? Non ergo ex quocumque uno cuiuscumque delicto est hoc iudicium, sed ex uno illo delicto, quod factum est per unum peccantem, id est Adam, iudicium est in condemnationem. Et adhuc pervertere recta verba Apostoli vultis, ne vestra, quae perversa sunt, corrigatis?
Remissio peccatorum non semel fit.
- Iul. Gratia autem non eodem confertur modo, ut peccatis aeque admota singulis crebro repetatur; sed infusa semel uno virtutis suae impetu atque compendio diversa et plurima delet crimina. Ideo ait: Ex multis delictis in iustificationem 340, id est ex multis delictis liberatos homines ad gloriam perducit iustificationis indultae. Non ergo hic unum Adae peccatum, ut suspicaris, intellegit, sed ad hoc solum numerum admovit unius et plurium, ut ad laudem gratiae respiceret, quia non quoties peccatum ab unoquoque mortalium fuerat, totiens etiam frequentaretur gratia, quasi baptismata singula nisi peccatis singulis non possint mederi.
Aug. Ita hoc loqueris, quasi dixerit Apostolus: Gratia autem semel ex multis delictis in iustificationem; non hoc dixit. Attende quod dixit, et corrige quod dixisti. Gratia - inquit - ex multis delictis in iustificationem. Quid huc pertinet, quod semel et simul unicuique omnia dimittuntur in baptismo? Nonne et illa condemnatio, ad quam iudicium perducit extremum, procul dubio semel fit omnium quae remissa non fuerint peccatorum? Et magis ipsa damnatio semel quam remissio peccatorum per gratiam Christi semel fit, quoniam, si post baptismum quisque peccaverit, non eadem sunt peccata, sed per eamdem gratiam peccantibus remittuntur, non semel nec septies, sed etiam septuagies septies 341. Eadem gratia quotidie dimittit orantibus etiam quotidiana peccata, cum dicunt: Dimitte nobis debita nostra, veraciter addentes: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 342. Gratia ergo ex multis delictis sive singula in singulis sive in quibusdam pauca, in quibusdam plurima invenerit, sive quae ante baptismum, sive quae postea committuntur et paenitendo orando eleemosynas dando sanantur, in iustificationem mittit, quos a damnatione liberat; haec enim omnia ipsa sunt multa, ex quibus multis iustificat gratia. Quae si non subveniat, profecto etiam ex uno delicto, non quod proprium quisque committit, hoc enim loco non inde loquebatur Apostolus, sed quod per unum peccantem intravit in mundum, itur in damnationem; hoc enim Apostolus evidentissime expressit. Neque enim ait sicut tu: Non sicut per unum peccatum, tamquam singulum cuiusque volens intellegi, sed ait: Non sicut per unum peccantem 343. Aperi oculos et lege et noli tamquam caecis aliud pro alio velle supponere.
Innumerabiliter et semel.
- Iul. Sed hoc curavit exprimere: Cum, inquit, peccata singula reos suos lethaliter vulnerassent, innumerabiliter confossos homines haec gratia singulari et semel tradita virtute salvavit.
Aug. Per unum peccantem 344, dixit, ubi Adam intellegitur, non per unum peccatum, ubi tu verbo mutato atque supposito vis intellegi singula singulorum.
Origo peccati est obnoxia successio.
- Iul. Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum, multo magis, qui abundantiam gratiae et donum iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum 345. Consequenter, quod coepit, affirmat; duas enim posuit sententias utrique volens convenire, quod in fine subiunxit. Per unum enim, qui fuit forma peccati et in cuius similitudine praevaricantur sub lege peccantes, pronuntiat regnare mortem, et per unum regnare in vita abundantiam quosque gratiae consecutos, quae gratia virtutem imitantibus prodest. Non remansit ergo de uno quaestio, quia hoc, quod subditum est eos videlicet in vita regnare, qui abundantiam gratiae perceperint, etiam primum illud absolvit, ut nemo videlicet cogatur in mortem, nisi qui exemplum peccantis adamaverit.
Aug. Cuius exemplum peccantis adamaverit? Nempe primi hominis; hunc enim formam dicis esse peccati propter imitationem, non propter generationem; proinde sicut dicis: Nemo in mortem cogitur, nisi qui exemplum peccantis huius adamaverit, non ergo coguntur in mortem, qui non in similitudine praevaricationis eius, sicut existimas, peccaverunt. Quomodo ergo dicis mortem regnasse et in eos, qui peccaverunt quidem per liberum arbitrium, sed non in similitudine praevaricationis Adae, quia sine lege peccaverunt? Non itaque peccaverunt eius exemplo, quoniam non peccantes in similitudine praevaricationis eius non exemplum peccantis amaverunt; quantum enim ab hac similitudine peccantis huius, tantum ab imitatione exempli huius alieni sunt. Cum igitur et in eos regnaverit mors, quid est quod dicis: Ut nemo cogatur in mortem, nisi qui exemplum peccantis adamaverit, eius videlicet, quem propter imitationem formam vis fuisse peccati? Ecce non amaverunt peccantis exemplum, qui non in praevaricationis eius similitudinem peccaverunt, et tamen etiam in eos regnavit mors. An vis redire ad catholicam veritatem, ut in eos quoque mortem regnasse fatearis, qui non peccaverunt propria non faciendo peccata, sed regnum mortis in similitudine praevaricationis eius, de cuius stirpe sunt nati, tamquam haereditario miseriae iure subierunt? Sic quippe intellexerunt haec apostolica verba Doctores Ecclesiae, qui viderunt ea non posse recte intellegi, nisi in eis intellegatur obnoxiae successionis origo peccati; propter quod dixerunt parvulos secundum Adam carnaliter natos contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere 346, nec Manichaei fuerunt, sed vos Pelagianos Dei spiritu, qui per eos locutus est, damnaverunt.
Nihil de exortu humanitatis.
- Iul. Vita autem, in qua regnaturi sunt sancti, aeterna monstratur; ergo et mors, quae iniquitatem voluntariam sequitur, aeterna credatur. Itaque sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae. Sicut enim per unius inoboedientiam peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi 347. Omnis est soluta perplexitas, impudenter de universitate calumnia con citatur, ineptissime in scirpo nodus quaeritur. Pronuntiat Apostolus non omnes esse, sed multos, qui per inoboedientiam primi hominis peccata didicissent, et multos esse, non omnes, qui per alterius oboedientiam iustitiam essent adepti. Nihil hic de exortu humanitatis agitur, mores in diversis studiis publicantur; inoboedientia et oboedientia studiorum operam, non generationis ostendit. Certe ubi opportunius, si quid secundum te saperet Apostolus, pronuntiaret omnes ad condemnationem ire nascendo, paucos autem ad vitam credendo quam in hoc loco, ubi summa disputationis complenda erat? Debuit enim dicere: Sicut per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt omnes, immo non per inoboedientiam, sed sicut per generationem primi hominis peccatores nati sunt omnes, ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi.
Aug. Immo debuit dicere: Sicut per inoboedientiam suam peccatores constituti sunt multi, ita per oboedientiam suam iusti constituentur multi, aut si imitationem, quam vos in magnis angustiis constituti et persequente veritate coartati invenisse vos putatis, qua exire possetis, hoc loco ille commendare voluisset, debuit dicere: Sicut per imitationem inoboedientiae unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per imitationem oboedientiae unius hominis iusti constituentur multi. Ecce et ego dixi, quomodo debuerit Apostolus loqui, si hoc vellet dicere, quod vos dicitis; ne putes aliquid magnum esse pro voluntate nostra verba componere, non auctoris voluntatem in verbis eius exponere. Dixit ergo per inoboedientiam unius hominis, quem generationis principem noverat, peccatores constitutos esse multos, quoniam illa inoboedientia est natura humana vitiata, et per oboedientiam unius hominis, qui regenerationis est princeps, iustos constituti multos, quia illius oboedientia natura humana sanatur, qui factus est oboediens usque ad mortem crucis, ut iusti constituantur per eius gratiam, etiam qui non hic per suam conversationem iusti esse potuerunt sicut hi, qui continuo post lavacrum regenerationis exspirant sive grandioris sive infantilis aetatis 348. Unde maluit verbum futuri temporis ponere et constituentur dicere, non " constituti sunt ", quoniam iusti illa iustitia, quae sine ullo peccato erit, in futuri saeculi aeternitate victuri sunt. Cum autem de peccatoribus non dixit " constituentur ", sed constituti sunt, saeculum hoc, quod praeterit, ubi iam vitiata est humana natura, verbo temporis praeteriti expressit. Iam vero de multis, quia ipsi sunt omnes, satis tibi responsum est; tu autem, quos Apostolus dixit omnes, non potuisti nisi contradicendo exponere et dicendo: Non sunt omnes; ad quod te nulla necessitas cogeret, si catholicum quam Pelagianum sensum tenere maluisses; omnes enim propterea dicuntur et multi, ut discernantur ab eis, qui cum sint omnes, sunt tamen pauci.
Per Christum semen spiritale.
- Iul. Quod si ita intulisset, non minus docebatur impia esse quam inepta sententia, qua et comparatio ipsa in diverso proposito personarum stolidissima doceretur, cum res non similes ad collationem venirent, natura videlicet et voluntas, ut in parte mali seminum necessitas poneretur, in parte vero boni studii sola libertas, immo iam non libertas, quoniam non suppetebat facultas eligendi boni et cavendi mali, si naturalis reatus fuisset. Dicit ergo Apostolus, sapiens et eruditus Ecclesiae Doctor, per inoboedientiam exstitisse transisseque peccatum multiplicarique iustitiam.
Aug. Ubi est, quod dixeras non peccatum transisse sed mortem 349? Ecce nunc dicis per inoboedientiam, quae unius hominis commemorata est, non solum exstitisse, verum etiam transisse peccatum; an quid prius dixeris, fortassis oblitus es? Gratulandum est oblivioni tuae, qua verum compelleris dicere. Nam quod tibi videtur in collatione contrariarum partium non debere ex una parte poni necessitatem seminis et ex altera studium voluntatis, stolidum esse reperires, si videres sic in mala parte illos, qui pertinent ad hominem primum, connexione generationis sine studio suae voluntatis peccati traxisse contagium, quemadmodum illi parvuli, qui pertinent ad hominem secundum, sine studio propriae voluntatis per pacem regenerationis iustitiae participes fiunt. Si autem semen ex utraque parte deposcis, sicut per Adam semen carnale vitiatum est, sic viget spiritale per Christum; quod semen insinuavit nobis Ioannes apostolus dicens: Et non potest peccare, quia semen eius in ipso manet 350. Quod in futuro saeculo bono potius apparebit, ubi qui erunt, peccare non poterunt, non in hoc saeculo maligno, ubi et hi, qui pertinent ad saeculum peccata non habiturum, habent unde quotidie petant a Patre veniam peccatorum.
Peccatum tuum, id est traducis.
- Iul. Ac per hoc destruit opinionem peccati naturalis et docet alias esse causas substantiae, alias voluntatis; ac ne intellegentia haec nostro magis imputetur ingenio quam apostolico dogmati, ea, quae huic loco addidit, audiamus: Lex autem subintravit - inquit - ut abundaret delictum, ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia, ut sicut regnavit peccatum in mortem, ita gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum, Dominum nostrum 351. Assere igitur, quemadmodum peccatum tuum id est traducis coeperit abundare post legem, quae post ministerium Moysi incrementa susceperit.
Aug. Immo tu assere, quomodo, sicut superius dixisti 352, regnum peccati lata lege ceciderit, cum dicat Apostolus lata lege abundasse peccatum. Ego autem quod dixi assero, quia, etsi non asseram, clarum est. Peccatum quippe originale fuit et ante legem, quia per unum hominem peccatum intravit in mundum et cum illo mors per omnes homines pertransiit 353. Erat et voluntarium, quoniam qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt 354. Subintravit autem lex, ut abundaret peccatum 355, quia his generibus peccatorum, quae ante legem fuerunt, etiam illud accessit, quod praevaricatio nuncupatur. Ubi enim lex non est, nec praevaricatio 356. Ubi ergo his omnibus generibus peccatorum abundavit peccatum, superabundavit gratia 357, quia in his, qui ad eam pertinent, omnium istorum generum reatum delet et insuper donat, ut delectatio peccati iustitiae delectatione vincatur atque ad eam postea perveniatur vitam, ubi nullum erit omnino peccatum. Quomodo ergo res non similes in collationem venire non debent, sicut paulo ante dixisti, cum ex contrariis fiat ista collatio et ex una parte generatio ponatur et ex altera regeneratio, ex una regnum mortis, ex altera regnum vitae, ex una abundantia, ex altera remissio peccatorum, ex una delectatio peccati per naturae vitium usque ad consuetudinis malum, ex altera proelium contra concupiscentiam carnis per Sancti Spiritus adiutorium usque ad victoriae pacem, quae nullum intrinsecus, nullum extrinsecus patietur inimicum? Haec tene, si vis sanus esse, et noli contra haec, quae ad sanam doctrinam pertinent, insanire.
Numquam diximus peccatum originale crevisse post legem.
- Iul. Certe in his locis Apostolum de peccato naturali disseruisse contendis. Ad hoc supra dixerat usque ad legem fuisse, ut intellegeretur post legem esse desisse; nunc autem de eodem dicit, quod coeperit crescere et abundare post legem. Catholico intellectui, quem sequimur, utrumque hoc convenire monstravimus; tuo vero dogmati qua impudentia vindicatur, ut unum idemque peccatum lege lata superius quidem defecisse, nunc autem crevisse dicatur? Quomodo ergo post legem abundavit naturale peccatum? Acriusne coeperunt genitalia commoveri, ut de augmentis et novitate motuum peccato tuo virtus videatur adiuncta? An lex data nascentibus est, ut qui de libidine, quam dicis diabolicam esse et radicem fructumque peccati, geniti erant, admonerentur emendare quod facti erant, et gestum corrigere quem habuerant, cum eos generarent parentes? Cogerent postremo, quae facta erant, infecta esse, quod illi audire videlicet renuentes inoboedientiae crimen incurrerent? At hoc a nullo stultorum, nedum a lege, quam Deus dedit, poterat imputari.
Aug. Numquid alicubi diximus peccatum originale crevisse post legem? Aut hoc intellegi volumus in eo, quod ait Apostolus: Lex subintravit, ut abundaret delictum 358? Abundavit enim, non quia illud genus crevit, quod ante iam fuerat, sed quia genus aliud peccati accessit, quod sine lege non erat, id est praevaricatio, sicut paulo ante monstravimus. Cuncupiscentia est autem carnis et libido genitalium, contra quam sanctorum castitas pugnat; hanc tibi multum placentem quoniam cum ipsa sua pugna, cui repugnat etiam pudicitia coniugalis nonnisi ad filios procreandos ea bene utens, aliis autem motibus eius obsistens, hanc ergo cum ista sua pugna quia etiam in paradisi pacem conaris admittere vel immittere, ipse in paradisum non disponis intrare. Quantalibet autem abs te defensione muniatur et laudibus adornetur, aut vitium est aut vitiata est nec immerito militibus Christi, a quibus debellatur, odiosa est; cum qua ipse colludis, ut eam et expugnare te dicas et laudare non erubescas. Per hanc humana, quae nascitur, caro peccati est; propter quod per illam nasci noluit ille, qui natus est in similitudine carnis peccati 359 ac per hoc, quamvis in carne vera, non tamen in carne peccati; ex hac concupiscentia suscepta tua, tibi quidem pulchra nimis, sed foeda omnibus sanctis, generatione trahitur originalis peccati vinculum sola regeneratione solvendum. Illud factum est per Adam, hoc fit per Christum; illud, per quem peccatum intravit in mundum, hoc per eum, qui tollit peccatum mundi. Sic agnoscit Adam et Christum, qui ex Adam transiit ad Christum.
Etiam in lege ostenditur peccatum naturale.
- Iul. Quid ergo additum post legem est peccato naturali, quod quidem non solum prohibitum aut condemnatum, verum etiam nec leviter vituperatum aut tenuiter ostensum probatur in lege?
Aug. Ostenditur et in lege, sed si vobis auferatur velamen 360; quid enim aliud ostenditur damnatione animae illius, qui octavo die non circumciditur 361? Quid aliud ostenditur, quando infante nato sacrificium pro peccato iubetur offerri 362, quod iam supra memoravi?
Intellegentia peccatum constituit in sola voluntate delinquentis.
- Iul. Certe ne tu quidem adeo desipis, ut dicas peccati traducem post circumcisionem factam esse maiorem; quomodo ergo abundavit post legem, quae nec arguitur in lege nec proditur? At hoc vide, quam sanae intellegentiae concinat, quae peccatum in sola delinquentis voluntate constituit. Usque ad legem dicit Apostolus fuisse peccatum, ut post legem intellegatur fuisse praevaricatio 363, promulgata videlicet praecepta transgrediens; atque hoc genere abundavit lege subintroeunte peccatum, quoniam reatui eius de praevaricatione crevit invidia, et opus malae voluntatis, sicut ante legem peccatum erat, ita post legem coepit esse transgressio, quamvis non eo proposito legem Deus tulerit, ut mortales fierent eius sanctione peiores. Neque enim lex peccatum aut causa peccati, sed mandatum sanctum et iustum et bonum 364. Verum quia delinquentium pravitas eo se ferro, quo curari debuit, vulneravit obstititque consilio Dei, ut inde periclitaretur, unde debuerat sanari, dicit Apostolus de effectu rerum opinionem divini consilii, quo data lex fuerat, iniuriam pertulisse; et quia non fuit is proventus emendationis humanae, in quem lator legis intenderat, sed in plurimis evenere contraria, eo usque ait profecisse studia peccantium, ut non ob aliud videretur data lex esse, quam ut improbi improbiores fierent et ad peccatum praevaricatio iungeretur.
Aug. Tu dicis ista, qui consilium Dei in danda lege non ipsum sapis, quod apostolus Paulus ostendit, et ad eas blasphemias ipse te impingis, ut dicas opinionem divini consilii, quo data lex fuerat, iniuriam pertulisse, tamquam aliud factum sit, quam Deus futurum fuerat opinatus, neque hoc provenerit lata lege, quod lator legis intenderat. Deum igitur omnium praescium futurorum secundum tuam sapientiam sua fefellit intentio; nonne attendis quod scriptum est: Multae cogitationes in corde viri, consilium autem Domini manet in aeternum 365? Si ergo vis nosse, quantum homini fas est, quo consilio Dei omnipotentis et omnia praescientis lex data fuerit, intuere, quod dicit Apostolus: Si enim data esset lex, quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia 366. Et tamquam diceremus: Cur ergo data est? Sed conclusit - inquit - Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus 367. Ecce quod est consilium datae legis. Quis autem nescit non legis, sed hominum vitio lege subintrante abundasse peccatum? Sed hoc vitium, quo prohibita plus delectant et fit virtus peccati lex 368, non sanat nisi vivificans spiritus, non littera occidens; quae tamen ad hoc utilis fuit, quia, cum ipsa occideret per praevaricationem crescente per prohibitionem cupiditate peccandi, vivificantem Spiritum fecit inquiri et hominem de sua virtute lethaliter confidentem adiutorium gratiae Dei compulit poscere, sub lege, quamvis sancta et iusta et bona, tamen deficientem atque ad operanda, quae sancta quae iusta quae bona sunt, sibi subvenire propriis viribus non valentem.
Lex invenit etiam originale peccatum.
- Iul. Iure igitur hoc genere dicitur abundasse delictum, quod et ante legem et post legem uniuscuiusque committebat voluntas; sed ante legem peccatrix, post legem autem etiam praevaricatrix. Tunc ergo crescit et abundat aliquid, cum in genere suo colligit incrementa, sicut peccato liberae voluntatis post Moysen cumulus transgressionis accessit; de eodem enim genere fuit, licet in tempore diverso, id est de mala voluntate, quae et ante legem et post legem non coactu insuperabili, sed studio vituperabili deliquit. Quae cum ita sint, tibi nihil potest de apostolicis convenire verbis; neque enim subintroeunte lege peccatum traducis aut copiosius factum docetur aut grandius; nec peccatis voluntatis illud abundare iure dicitur, quod ad nascentium voluntatem nequaquam attinere monstratur. Non ergo abundavit post legem, quod lex nec prohibere potuit nec punire. Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia, ut sicut regnavit peccatum in mortem, ita gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam 369.
Aug. Originale peccatum non quidem post legem crevit, sed tamen lex etiam ipsum, cuius abolitionem circumcisione infantis significaret, invenit, sicut invenit etiam peccata ignorantiae, quae nec ipsa data lege creverunt, quandoquidem potius ipsa ignorantia deminuta est, quia scientia legis accessit; sed peccatum, sine quo nemo nascitur, crevit voluntatis accessu originali concupiscentia trahente peccantis assensum. Abundavit autem peccatum, id est nimis crevit, posteaquam per legem facta est cognitio peccati et coepit etiam praevaricatione peccari 370. Quod si velitis advertere et acquiescere veritati, nulla necessitate cogemini aperte Apostolo contradicere clamanti: Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit 371; illo enim dicente: pertransiit per omnes, cum vos non per omnes pertransisse dicitis, quid aliud quam Apostolo contradicitis? Et si Apostolo, utique Christo. Quid ergo miramini, quod abominatur vos Ecclesia Christi, qui sententiis lethalibus vestris infirmos parvulos subtrahere conamini medicamentis salubribus Christi?
Insistendum peccatis est.
- Iul. Aperit se Apostolus clarius in processu et docet in perditione salutis humanae Deum copia suae miserationis admonitum desperatis rebus efficaciorem solito medicinam tulisse, ut quos praeceptis non correxerat, beneficiis obligaret et ita devotionem exigeret in futurum, ut non imputaret peracta, studerentque deinceps custodire iustitiam homines, quam compendio credulitatis fuerant assecuti. Abundantia ergo praecedentium peccatorum tam abundantis misericordiae exegit auxilium, quoniam, nisi tanta copia indulgentis fuisset, nulla alia disciplina morbis tam gravibus subveniret. Verum in hac divini commendatione beneficii vidit Apostolus obiectioni locum patere eorum, qui dicere poterant: Si rite merita causarum de effectibus aestimamus, et peccatorum copia, ut misericordia Dei afflueret, impetravit; insistendum peccatis est, ut gratiae non desit ubertas. Occurrens itaque opinioni eiusmodi: Quid ergo dicemus? - inquit - permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Absit! Qui enim mortui sumus peccato, quemadmodum adhuc vivemus in eo? An ignoratis, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in mortem illius baptizati sumus? Consepulti ergo sumus illi per baptismum in mortem, ut quemadmodum surrexit Christus in gloria Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus 372.
Aug. Numquid ideo non vos apostolica ista verba suffocant, quia et vos ea commemoratis, ne obliviscamur, quam firma conemini domus Dei fundamenta convellere? Insane, cum dixisset Apostolus: Si mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo?, ideo subiecit: An ignoratis, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in mortem ipsius baptizati sumus? ut baptizatos in Christo mortuos probaret esse peccato. Usque adeone surdus es, ut ista non audias? Usque adeo caecus, ut ista non videas? Confitere ergo peccato mortuos parvulos baptizatos, confitere tandem originale peccatum; non enim aliud, cui morerentur, habuerunt; aut dic aperte baptizari eos non oportere aut, cum baptizantur, non eos in Christo Iesu baptizari aut non in mortem ipsius baptizari et dele, si potes, Apostoli verba dicentis: Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in mortem ipsius baptizati sumus. Porro si haec verba delere non potes, sicut non potes, cum ergo audis: quicumque, noli velle inde parvulos separare, permitte Christum etiam parvulis esse Iesum, quoniam non exceptis ipsis, sed cum ipsis salvum facit populum suum a peccatis eorum, propter quod dictum est ab angelo: Vocabis nomen eius Iesum 373.
Corpus peccati.
- Iul. Dicit nos mortuos esse peccato eo iam tempore, quo, ut acciperemus indulgentiae donum, renuntiare nos mundo omnibusque peccatis professi sumus, atque ideo muneris memores debere sic vivere, ut Christo consepulti esse doceamur atque resurrectionem eius conspicua sanctitate gestemus et, quomodo ille, postquam resurrexit a mortuis, nullas infirmitates corporis, nulla flagella perpetitur, ita etiam et nos esse invulnerabiles peccatis omnibus et vitiis annitamur. Si enim complantati sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus hoc scientes, quoniam vetus homo noster simul confixus est cruci, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato; qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato 374. Clara fideles ratione constringit; si vultis, inquit, resurrectionis eius fieri participes, virtutem quoque mortis imitamini, ut mortui vitiis in virtute vivatis; tunc enim eritis in illa felicitate consortes, si mortis eius imaginem tuleritis moriendo peccatis; vetus enim homo noster debet cruci eius affixus doceri, ut destruat corpus peccati fortitudine videlicet passionis. Corpus autem peccati consuetudine sua Paulus vitia, non substantiam carnis appellat; sic enim sequitur: Ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato; qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato.
Aug. Quomodolibet interpreteris corpus peccati, non negabis parvulos in Christo Iesu baptizatos mortuos esse peccato, ne apertissime neges eos baptizatos in mortem Christi Iesu ac per hoc neges baptizatos in Christo Iesu. Quicumque enim baptizati sumus in Christo Iesu, in mortem ipsius baptizati sumus 375. Dic ergo, cui peccato moriuntur, cum parvuli baptizantur in Christo Iesu? Sed quid dicas, penitus non habebis, nisi cum tota Ecclesia Christi intellegas atque respondeas: Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 376. Ecce cui peccato moriuntur, cum in mortem Christi Iesu parvuli baptizantur. Rogo: Nolite esse sicut equus et mulus non habentes intellectum 377. Audite: Si mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? An ignoratis, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in mortem ipsius baptizati sumus? 378 Quicumque igitur baptizati sumus in Christo Iesu, peccato mortui sumus, quia in mortem ipsius baptizati sumus. Audite: Quicumque baptizati sumus; neque enim parvuli et non maiores aut vero maiores et non parvuli, sed quicumque, id est sive parvuli sive maiores baptizati sumus in Christo Iesu, in mortem illius baptizati sumus ac per hoc peccato mortui sumus. Aut ergo aperte dicite non esse baptismum Christi parvulis necessarium aut peccatum, cui moriuntur, quando in Christo baptizantur, dicite parvulorum aut, quia nullum potestis aliud invenire, tandem aliquando agnoscite originale peccatum.
Mors in baptismo est ipsa abrenuntiatio.
- Iul. Nempe cum viventibus loquebatur et his dicebat iustitiam per mysteria fuisse collatam. Quomodo ergo ait eum iustificatum esse, quem mortuum, nisi quia sine aliquo ostendit ambiguo mortem hic abrenuntiationem vocare et ideo a se nomen mortis assumi, ut ostendat ita fideles a peccatis sicut mortuos ab actibus debere cessare?
Aug. Homo contentiose, si hoc loco apostolicorum verborum mors abrenuntiatio vocatur, ut qui peccato abrenuntiat, peccato moriatur, recole, quemadmodum in Ecclesia Christi, in qua baptizatus es, baptismatis mysteria celebrentur, et invenies, quod abrenuntient et parvuli per ora gestantium, sicut credunt per ora gestantium, quod apud vos iam forsitan non fit; sic enim profecistis in peius ipsi errantes et alios in errorem mittentes, qui vobis consenserint non debere abrenuntiare parvulum baptizandum, quia non traxit originale peccatum 379, aut si debet abrenuntiare peccato, dicite cui et errorem vestrum aliquando corrigite.
Christus mortuus est peccato quia in eo mortua est similitudo carnis peccati.
- Iul. Si enim mortui sumus cum Christo, credimus, quia vivemus cum Christo scientes, quia Christus suscitatus a mortuis iam non moritur, mors in eum iam non dominabitur; quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel, quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos deputate vos mortuos esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu 380. Quomodo Christus, inquit, qui peccato mortuus est semel, id est propter peccata nostra mortuus est semel, ultra non moritur, sed vivit in gloria Dei, ita et vos, deputate vos peccato mortuos solis vivere et servire virtutibus.
Aug. O mira expositio! Apostolus dicit Christum peccato mortuum et tu dicis, id est propter peccata nostra; ergo quod dicit ille: Sic et vos existimate vos mortuos esse peccato, hoc putandus est dicere: Existimate vos mortuos esse propter peccata vestra? Non utique hoc dicit isto loco nec tu sic intellegis, sed peccato mortuos, ne peccato viverent, confiteris. Ostende ergo et Christum mortuum fuisse peccato, ne inconvenienter Apostolus dixerit: sic et vos; propter auferenda enim nostra peccata, sed tamen peccato mortuus est, et hoc quomodo, qui nullum ha buit omnino peccatum nec originale nec proprium, nisi quia similitudo, cuius rei similitudo erat, eius nomen accepit? Novimus enim Christum in similitudine venisse carnis peccati 381, quoniam in vera carne venit, sed non sicut alii homines in carne peccati; mortuus est ergo ille similitudini peccati, quam gerebat in carne mortali, ac sic mysterium nostrae salutis implevit, ut nos peccato moreremur, cuius ille similitudinem gessit. Ideo in mortem ipsius baptizamur, quia sicut in illo vera mors facta est, ita in nobis vera fit remissio peccatorum. Sed hic sunt et parvuli: Quicumque enim baptizati sumus in Christo Iesu, in mortem ipsius baptizati sumus 382. Non enim sic homines baptizantur in Christo, ut aliqui in mortem ipsius, aliqui non in mor tem ipsius baptizentur, sed, sicut ait, in quo loquebatur ipse Christus: Quicumque baptizantur in Christo Iesu, in mortem ipsius baptizantur, ac per hoc, quicumque baptizantur in Christo Iesu, peccato moriuntur; si quicumque, utique et parvuli. Sed cui peccato parvuli moriuntur? Iam tandem quaeso confiteatur generatio, ne mentiatur regeneratio; confiteatur in parvulis caro peccati, ut non negetur etiam pro parvulis mortua similitudo carnis peccati.
Paulus scripta sua magis intellexit quam tu.
- Iul. Ubi hic ergo accusatur natura? Ubi humanae substantiae culpantur exordia? Ubi motus generantis arguitur? Luce clarius est, quod sola a Magistro Gentium conveniatur voluntas, ut abdicet occulta dedecoris 383 et in meliorem vitam actuum correctione proficiat. Sed iam accipiat expositio nostra compendium nec interpretari in his locis dicta Apostoli perseveret; ipsum de suis disserentem sensibus audiamus. In fine disputationis eius apparebit, cuius dogmati fideique consentiat. Nos nempe dicimus de peccato Apostolum voluntatis humanae, quae in unoquoque peccante est, locutum fuisse; tu vero de eo, quod Fausto credis generatione transmissum et a cunctis sine voluntate susceptum. Concertationes itaque nostrae, si placet, facessant et, ut mediocriter agam, dissimulemus Apostoli dignitatem, qua praescribi posset, etiamsi vobis per omnia eius verba concinerent, tamen illum pro officii sui splendore nihil tam deforme sensisse, ambiguitatem esse elocutionum, non sensuum pravitatem; hoc solum ei in praesenti negotio concedatur, ut vir non perturbatae mentis magis scripta sua quam tu intellexisse credatur. Non ergo regnet - inquit - peccatum in vestro mortali corpore ad oboediendum ei 384. Possem iam hic dicere exhortationis testimonio probatum esse de peccatis eum agere voluntatis, quia mala, si essent naturalia, per iustitiam defendi possent, per misericordiam postremo defleri, nullo autem pacto admonerentur cavenda. Quovis enim naturali malo, si ullum esse posset, hoc malum erat maius insaniae, qua tenebatur, quicumque devotionem in cavendis rebus naturalibus exigebat. Apostolus autem nihil sanxit, quod possit iure reprehendi; peccatum itaque voluntatis ostendit, quod inculcat debere vitari.
Aug. Quis ignorat non loqui Apostolum parvulis, sed eis, qui possunt intellegere verba dicentis et adiuvante Dei gratia oboedire praeceptis? Sed utique agunt etiam cum filiis suis, ut, quemadmodum in eis crescit rationis usus, ita exseratur oboedientiae fructus, ne in vacuum gratiam Dei susceperint, quando regenerati sunt nescientes. Verumtamen illam pulchram susceptam tuam, quae deformis est omnibus debellatoribus suis, concupiscentiam carnis dico, per quam nascitur et cum qua nascitur homo, hanc ergo concupiscentiam carnis cohiberi Apostolus praecipit 385 nec regnare permittit eamque peccati nomine appellat, quia et de primo peccato originem ducit et, quisquis eius motibus ad illicita consenserit, peccat, quae tunc nulla erit in nobis, quando immortale corpus habebimus; ideoque cum posset dicere: Non regnet peccatum in vestro corpore, cur addidit verbum et ait: in vestro mortali corpore 386, nisi ut tunc speraremus istam, quam peccatum vocat, concupiscentiam non futuram, quando mortale non habebimus corpus? Nam tu dic nobis, cur non ait: Non sit peccatum in vestro mortali corpore, sed ait: Non regnet, nisi quia ista concupiscentia, quae non potest nisi esse in carne mortali, in eis regnat, qui desideriis eius ad mala perpetranda consentiunt et ab ea, quocumque illexerit, victi pertrahuntur maiore impetu, quia lege prohibentur, si gratia non iuvantur; in eis autem, qui Deo donante faciunt, quod praeceptum est, id est commotae atque instanti non oboediunt nec ei arma exhibent membra, inest quidem, sed non regnat. Probatur autem inesse, dum concupiscuntur mala, et probatur non regnare, dum iustitiae delectatione vincente non fiunt. Quomodo enim praecipimur ei non oboedire nisi iubenti sive suadenti? Quomodo autem facere hoc potest, si non inest?
Gratia est necessaria etiam ne peccemus.
- Iul. Neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato, sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes, et membra vestra arma iustitiae Deo. Peccatum enim in vobis non dominatur; non enim sub lege estis, sed sub gratia 387. Eo, inquit, debetis servire Deo fidelius, quo etiam liberalius; peccatum quippe dominabatur vobis, cum reatuum impendebat ultio; postea autem quam gratia Dei beneficia consecuti estis et depositis reatuum ponderibus respirastis, ingenuo pudore commoniti debetis gratiam referre medicanti.
Aug. Tu vestro more, qui de vestro descendit errore, non agnoscis gratiam nisi in dimissione peccatorum, ut iam de cetero per liberum arbitrium ipse homo se ipsum fabricet iustum. Sed non hoc dicit Ecclesia, quae clamat tota, quod didicit a Magistro bono: Ne nos inferas in tentationem 388; non hoc dicit qui dicit: Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali 389; non hoc dicit qui dicit: Rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua 390. Isto enim modo gratia, ut non peccemus, facit, non quae peccavimus diluit; utroque enim modo adiuvat gratia, et dimittendo, quae male fecimus, et opitulando, ut declinemus a malis et bona faciamus.
Peccatum quod fingitur supervolasse seminibus.
- Iul. Verum quia eiusdem quam supra exposuerat quaestionis incurrebat occasio, ut opponeretur videlicet liberatos a lege, quae intendebat iram, securos posse sub gratiae Dei benignitate peccare, subdidit protinus: Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit! An ignoratis, quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum, servi estis eius, cui oboedistis, sive peccati sive oboeditionis iustitiae? 391 Iamne ei credimus, de cuius disseruerit hactenus conditione peccati? Cui, inquit, exhibetis vos servos ad oboediendum, eius servi estis, sive peccati, sive iustitiae. Ubi hic ergo indicatur ab Apostolo peccatum illud, quod ante voluntatis tempora, ante oboedientium studium, ante scientiae et conscientiae aetatem ipsis fingitur supervolasse seminibus? Quod certe nisi in Manichaeorum libris inveniri non potest.
Aug. Non sunt Manichaeorum libri, ubi legitur: Fuimus enim et nos natura filii irae sicut et ceteri 392, quod vos novo more, sed impudentissimo ore interpretamini ex Graeco, ut Apostolus dixisse videatur non natura, sed prorsus, hoc est: Fuimus prorsus filii irae; et forte hoc emendare audebitis in codicibus vestris, non enim vultis acquiescere, quod, nisi haec quanto verior, tanto antiquior fides esset, hoc omnes Latini codices non haberent. Nec ideo tamen Apostolus monere non debuit oboediendum esse iustitiae, non peccato, quia omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est 393. Cum enim generationis reatus regenerationis indulgentia fuerit absolutus, oboediendum est iustitiae spiritui, cui consentire, nec oboediendum est concupiscentiae carnis, contra quam certare debemus, ita sane, ut ipsam quoque oboedientiam piam donum Dei esse meminerimus, quod promisit per Prophetam dicens: Dabo eis cor cognoscendi me et aures audientes 394; quod quid est aliud quam oboedientes?
Oboedientia in medio.
- Iul. Ceterum Apostolus ostendit, si tamen aliquam ab hominibus hac tempestate fidem impetrat, servos se non dicere peccati nisi eos, quos constat voluntate propria oboedisse peccato, cuius mutatione id est voluntatis coeperunt servire iustitiae; oboedientiam ergo in medio collocavit et ei imputavit, quod vel vitiis prius vel postea studuerunt parere virtutibus.
Aug. Qui confidunt in virtute sua 395, vani sunt sicut vos et destruentur sicut vos.
Liberati a peccato, servi iustitiae.
- Iul. Gratias autem Deo, quod fuistis - inquit - servi peccati; sed oboedistis ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis; liberati autem a peccato servi estis facti iustitiae 396.
Aug. Surde, audi Apostolum gratias agentem Deo, quod eius doctrinae ex corde oboedierunt, quandoquidem non dixit: Gratias Deo, quia praedicata est vobis doctrina eius, sed: quia oboedistis. Non enim omnes obaudiunt Evangelio 397, sed quibus datum est, ut obaudiant, sicut: Nosse mysterium regni caelorum vobis datum est, ait Dominus, illis autem non est datum 398. Non ergo ex corde, hoc est ex voluntate oboedissent, si non praepararetur voluntas a Domino; alioquin mendaciter ei de hac re Apostolus gratias agit, si hoc ipse non fecit.
Sola voluntas hominis.
- Iul. Ex corde, inquit, oboedientiae facta mutatio, liberavit vos a peccato et sanctitati fecit adhaerere.
Aug. Sed haec mutatio dexterae Excelsi est; audi hominem Dei hanc in Psalmo gratiam confitentem et disce, quis mutet in melius hominis voluntatem: Et dixi - inquit - nunc coepi; haec est immutatio dexterae Excelsi 399.
Humanitas exortationis.
- Iul. Humanum est, quod dico propter infirmitatem carnis vestrae; sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem 400. O praeceptorem Spiritu Dei plenum, vere vas aureum et tubam non concisis stridoribus, sed absolutis vocibus increpantem! Auctoritatem sermoni suo de exhortationis humanitate conciliat.
Aug. O te deceptorem spiritu haeretico plenum, totum dantem hominis voluntati contra eum qui dicit: Quid enim habes, quod non accepisti? 401 Homo Pelagiane, plantando et rigando ista dicebat Apostolus; sciens autem quod neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus 402, non praecipiebat tantum, sed etiam orabat ad Deum, ut malum non facerent, quibus eius eloquia praedicabat. Aperte quippe alibi dicit: Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali 403.
Quod sufficit disciplinae in qua estis.
- Iul. Ne quid enim arduum et inaccessum homini praecipere videretur, verbum de consuetudine usurpavit, ut humanum diceret, id est facile tractabile, et quod causarum comparatione mitescat. Non a vobis, inquit, reposco parem augustis rebus intentionem nec, quam magnae sunt virtutum opes, tam nova vobis, quibus eas capessatis, praecepta constituo, nihil ferum ingero, nihil quod vix portari possit indico, ne, si pro splendore iustitiae tale aliquid imperarem, de carnis infirmitate conquesti allegaretis iugem vos laborem ferre non posse. Nunc itaque hac moderatione convenio, ut tale studium virtutibus ad hibeatis, quale adhibuistis ante criminibus; cumque iniuria sit honestarum rerum, si tali appetantur proposito, quale est deformibus impensum rebus, tamen disciplinae huic, in qua estis, sufficit, si vel tali intentione iustitiam sectemini, quali iniquitatem estis immunditiamque sectati.
Aug. Hoc tamen non facient, nisi illi formosae susceptae tuae concupiscentiae carnis repugnent robore caritatis; cum qua lege membrorum repugnatura legi mentis omnis homo nascitur et cuius obligatione reus est, si non renascatur; quam mortales non vincunt suo spiritu, si non aguntur Dei Spiritu: Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei 404. Ite nunc et contra istam christianam atque apostolicam veritatem extollendo praecipitate liberum arbitrium et in vestra virtute non assurgendo, sed cadendo confidite.
Vere humanum.
- Iul. Credamus itaque Magistro Gentium et reddamus ei testimonium veritatis suae. Vere enim, sicut dixit, humanum est, quod praecepit, ut voluntatis correctio emendaret vitia voluntatis.
Aug. Sed correctio haec humana non fit nisi opitulatione divina. Quis enim hominis corrigit voluntatem nisi ille cui dicitur: Deus virtutum, converte nos 405, et: Deus, tu convertens vivificabis nos 406? A Domino enim gressus hominis diriguntur et viam eius volet 407. Si autem non ab illo dirigantur, homo viam Dei non volet, etsi iubeat lex, ut velit.
Aliud insanum.
- Iul. Sed ut hoc humanum, sic illud aliud, si putasset, non solum inhumanum, non solum ferum, verum etiam iniustum, non solum iniustum, verum etiam insanum, ut peccatum si nosset innasci, exprobraret suae aetatis hominibus vitia partus antiqui et ab his praeciperet abstinendum, quae innata credebat, atque cum interminatione praescriberet debere me ea deponere, quae ante habere coeperam, quam anima in corpus meum, in hunc vero mundum corpus intraret.
Aug. Ergo carnis concupiscentia non est innata aut non ab ea praecipit abstinendum, qui dicit: Contine te ipsum 408, et: Desideria iuvenilia fuge 409. Cur non dixit: Voluntaria desideria fuge? Iuventus utique nomen aetatis est, aetates autem natura, non voluntas habet et ea concupiscentia de iuvenili aetate maxime accenditur, cuius utique vis in infante sopita est sicut rationis, sicut ipsius voluntatis. Sed discernit oculus christianus, non Pelagianus, quid de Creatoris institutione, quid de vitii contaminatione vel sumat natura vel contrahat, Conditorem suo bono praedicans eodemque propter malum, quo vitiata est, indigens Salvatore; de reatu enim, cum quo homo nascitur, non est, quod ei praecipiatur, nisi ut renascatur.
Imperii modum tenere.
- Iul. Iustius admoneretur ab his, quos emendare studebat, ut, quantum imperaret, expenderet et sciret primum esse consilii constantis gradum imperii modum tenere; exauctorata quippe doctrina est, quam non tuetur aequitas, et plena auctoritatis, quam iustitiae libra commendat. Ac per hoc constat Apostolum, reverendum ecclesiarum informatorem, rationem magisterii sui consilio aequitate humanitate reddentem nihil de naturali sensisse peccato, sed inculcasse, ut res erat, et vitiorum nos servos nonnisi per voluntatem fuisse et iustitiae nos eadem posse, si corrigatur, voluntate servire. Verum quoniam in expositione loci huius fui hactenus occupatus, ut ostenderem per apostoli Pauli verba Manichaeos nihil posse defendi, patuitque contextu orationis eius veritas, quam per omne dictorum suorum corpus exsequitur, hic sit secundi finis libelli, quo tamen necessario commonemus nihil Traducianis praeter impudentiam remansisse, quia, cum se confiterentur nullum in ratione habere praesidium, de Apostoli dictis, quae exposita sunt, totum sibi solacium vindicabant; et quoniam claruit nihil in his deforme, nihil non sanctitati et rationi consentiens fuisse praescriptum, apparet cecidisse sententiam, quam et ratio cum multis auctoritatibus Scripturarum et, quae in Deo est, religio catholicorum proruit et iam loci istius opinio non tuetur.
Aug. Apparet omnibus, qui sano capite atque intellegenter haec legunt, cum contra verba non magis mea quam beati Apostoli multa tua diceres, nihil te invenisse quod diceres, et tortuoso strepitu lo quacitatis egisse, ut eis, qui non intellegunt, dixisse aliquid videreris. Velitis nolitis: Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit 410. Quid est ita nisi per peccatum, non sine peccato? Neque enim pertransiret mors nisi ducente peccato; mors enim peccatum sequitur, non praecedit. Hinc sunt omnes miseriae mortalium a die exitus de ventre matris eorum 411, sicut scriptum est. Quas miserias vos cum sine ullo peccato accidere dicitis parvulis, iniustum Deum vere vos facitis, Manichaeos autem horribiliter adiuvatis. Illi enim, ne faciant iniustum Deum, istas miserias a nativitate mortalium immutabili naturae mali et ab alio principio venienti substantiae tribuunt tenebrarum. Quos impios simul et vos ipsos vincit catholica fides, quae ista omnia peccato illi tribuit, quod ex primi hominis voluntate intravit in mundum, quos secuta est mors etiam ista, quae fugans animam corpus interimit, quam vos homini, etiamsi non peccasset, dicitis naturaliter fuisse venturam. Unde sequitur, ut non solum illam imperiosam libidinem, qua nimium delectamini, verum etiam molestissimam febrem ceterosque innumerabiles morbos, quibus videmus afflictos parvulos emori, in paradiso futuros fuisse dicatis, etiamsi nemo peccasset, quia sine ullius peccati merito haec perpeti parvulos dicitis. Cohibete vos, quaeso, cum falsis et noxiis laudibus vestris, cohibete vos ab infantibus et lactantibus, quos tamquam nihil mali habentes crudeli errore laudatis, ad Christum liberatorem venire liberandos parvulos sinite, miseram naturam, quam vitiavit homo primus, ut sanet homo secundus, victi correctique permittite.